Jump to content

Epistolae (Eugenius III Toletanus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Epistolae (Eugenius III Toletanus), J. P. Migne

EPISTOLA PRIMA, SANCTI EUGENII III AD BRAULIONEM.

(0403A) Suggerendum domino meo, et vere proprio domino Braulioni episcopo Eugenius servulus vester.

1. Duae res obortae sunt in Ecclesia mea, unde nimium contabescit anima mea, et quid remedii adhibeam, nisi consilium vestrum praebuerit, penitus scientia nostra non habet. De quodam fratre reperimus, qui non accepto presbyterii gradu presbyterii peragit officium, et ut causam certius agnoscatis, omnia singulariter innotesco. Fuit idem ipse frater molestissimus domino meo Eugenio. Rogatus a rege, ut eum presbyterum ordinaret, quia jussioni principis resistere non praevaluit, hoc genus factionis invenit. Duxit eum ad altarium, manum non imposuit, (0403B)et cantantibus clericis in excelso pro benedictione maledictionem effudit, sicut ipse hoc personis idoneis et sibi charissimis postmodum publicavit, conjurans ut hoc quandiu viveret reticerent. Quid inde fieri praecipit vestra prudentia, cita me jussione certifica; nam nescio, aut si iste presbyter habeatur, aut si illi qui per eum baptizati chrismate praenotati sunt recte christicolae vocitentur. 2. Solve mihi hanc, de qua satis ambigo, quaestionem: ita solvat Christus culpae vestrae, si tamen est aliqua, nexionem. In aliquibus itidem locis diaconos chrismare persensimus, et ignoro quid de his qui ab eisdem chrismati sunt facere debeamus; numquidnam iterabitur sancti chrismatis unctio? aut si non iterabitur, aut pro chrismate reputabitur, quod (0403C)forsitan aut praesumptio compulit, aut nescientia perpetravit. Quid in hoc servare me deceat suggero ut vestra mihi pietas innotescat. 3. Duabus praemissis, occurrit et tertia. Presbyteri aliqui contra jus et vetitum canonum, de chrismate quod sibi ipsi conficiunt (si tamen chrisma istud est nominandum) baptizatos signare praesumunt. Quid aut taliter signatis remedii, aut his possit pro correctione praeberi, me fateor ignorare; sed a te de his illuminari me postulo, qui divinae sapientiae majori lumine pollens, et legis sanctae quotidie meditationi deserviens, latebrosas nigrorum cordium factiones et vehementer insequeris, et prudenter invenis, et acute dissolvis. In nobis autem etsi fuit aliquantula scientiolae modiculae venula, ingruentibus (0403D)aegritudinibus, et curarum multifidis tempestatibus ita penitus exsiccata defecit, ut nec tantillo sudore distillet. Inde per eum te precor, cujus dono beatus, cujus instructione peritus esse probaris et doctus, ut me de his causis celerrime sacra tui oris jussione certifices. EPISTOLA II, BRAULIONIS AD EUGENIUM. (0404A) Domino singulariter meo Eugenio primati episcoporum Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

1. Si immensa curarum genera non me circumvallarent, si procellis suis mundi nequitia non obvolveret, si denique oblatrantium invidorum erga me strepitus sileret, nec solitudo, in qua merito destitutus obveni, terreret, nec sic quoque interrogationibus vestris inauditis mihi et inexpertis facile, ut jubes, responsum redderem, cum et res incognita animum turbet, nec ante praevisa et diu meditata facile responsum habeant. Sentio tamen acuminis tui prudentiam illud velle in me experiri, quod mihi nequeat impedire, et peritiam, quae deest aliis, ostendere. (0404B)Velle tuum bonum praesentio, sed posse meum non ignoro. Quid enim in nobis aut quantulum est; quod doctae vocis praeconio ita attollis, ut segnem et pene jam senem oblitum sui attingere celsa cogaris, et veteranum jam atque utinam non inveteratum in his quaestionibus introducas, in quibus est perniciosa nescientia, et scientia praesumptuosa? Verumtamen, quia ait unicus magister et doctor coelestis, qui docet hominem scientiam: Quia sine me nihil potestis, mecum autem omnia poteritis; et iterum propheta: Dominus dabit verbum; atque iterum: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud; pro jussu tuo, pro obsequio meo, pro spe divini promissi, pro eo quod nihil impossibile est credenti, tentabo dicere, ut potuero, et ut mihi ille ministrare (0404C)jusserit, qui Ecclesiam suam regit, si qua invenire quivero, et tibi meo Domino consentanea rationi narrabo. Jam tuum erit ea quae suggero discretione qua viges, solertia qua polles, instructione qua plurimum vales, et approbare recta, et corrigere errata, et tegere indigna, et reserare digna. 2. Igitur jam ad ipsas causas veniamus. Dicis a te in epistolis tuis duo observata fuisse in ecclesia tua, unde contabescit anima tua, et quid remedii adhibeas penitus scientia vestra non habere. Scilicet de quodam fratre, de quo scribitis, qui, non accepto presbyterii gradu, presbyterii peragit officium; et ut causam omnem exponeres, narras eum fuisse molestissimum praecessori vestro, qui rogatus a rege ut eum presbyterum ordinaret, quia jussioni (0404D)principis resistere non praevaluit (ut vestris verbis loquar), hoc genus factionis invenit. Duxit eum ad altarium, manum ei non imposuit, et cantantibus clericis in excelso, pro benedictione maledictionem effudit, sicut ipse praecessor vester hoc personis idoneis et sibi charissimis postmodum publicavit, (0405A)conjurans ut hoc quandiu ipse viveret reticerent. Quid inde fieri debeat a me jubes expetere, quia ignorare vos dicitis utrum presbyter habeatur, an si illi qui per eum chrismate praenotati sunt recte Christicolae vocitentur? 3. Post hoc conjuras meam inscitiam, ut hanc quaestionem solvam. Haec est prima interrogatio vestra, ad quam dum multis, ut praemisi, ad respondendum impediar causis, summa illud conficit, quod nequit tenebris obsitus videnti praebere ducatum. Sane, quia jubes ut dicam quod sentio, perquiratur persona quae maledicto subjecta esse dicitur; si tempore maledicentis, ipso praesente, officium presbyterii egit, nec tamen prohibitus ab ipso est; si (0406A)baptizavit, si chrismavit, si sacrificium obtulit, et ille passus est eum hoc agere, qui sibi conscius erat eum maledixisse, in nullo iste mihi, sed potius illo videtur culpabilis fuisse, qui dolo malo aliud egit, et aliud simulavit; ac per hoc ille cujus factio in tantum nefas prorupit, ut mihi videtur, onus suum ipse portabit: vestra autem sanctitas ab hoc delicto immunis erit, quia unumquemque in qua vocatione invenistis, in ea esse permittitis. Et cur non habeatur presbyter, non video, si ille eum publicavit presbyterum, qui noluit ut iste presbyter esset; aut quare non ab isto unguine sacro tincti vocentur Christicolae, quia etsi iste indignus, chrismate tamen vero sunt illi peruncti. Optime novit prudentia (0407A)tua canonum antiqua esse instituta, ut presbyter chrismare non audeat, quod servare et Orientem, et omnem Italiam hucusque scimus; sed postea consultum est ut chrismarent presbyteros, sed de chrismate benedicto ab episcopis, ut non videretur presbyterorum hoc esse privilegium, cum ab illa unctione sancta populum Dei sacrant, sed episcoporum, quorum benedictione et permissu quasi de manu episcopi, ita hujusce rei peragunt officia. Quod si ita est, cur et iste quasi manus episcopi, quamvis inutilis, quos chrismavit non habeantur Catholici? Cum, ut dixi, sancto et vero chrismate ab episcopo sacrato, et cum illius permissu fuerint peruncti. Manifestum est baptisma in nomine Trinitatis datum non debere iterari, chrismare autem (0407B)non prohibemur haereticos, quos a vero chrismate invenimus extraneos. Iste autem recto chismate chrismavit, ut jam dixi: non mihi videtur frivolum esse quod fecit. 4. Additur his quod ille qui eum permisit nunquam (0408A)contradixit, et chrisma a se benedictum tradere isti non dubitavit, ac per hoc, quod iste fecit, ille egit. Quid enim sive per occasionem, sive per veritatem? Quia in catholica actum est, necesse iterari non est, nam et illi qui post excessum praecessoris vestri eum talia narrasse referunt, melius facient, si istam causam in aliam vitam sibi reservant. Quis enim eis, illo desistente, aut contradicere nunc poterit, aut purgare objecta poterit? Vobis autem quod ille non dissipavit, dissipare non convenit, memores illius sententiae: Nolite ante tempus quidquam judicare. Et iterum: Quod apertum est, vobis quod occultum est, Deo. 5. Ecce quod videtur nescientiae meae, et pro modicitate capacitatis nostrae nec affirmans nec spernens (0408B)omnino ista suggessi. 6. Ad caeteras interrogationes, si hoc non abhorret, transeamus. Scribitis etiam et hoc, in quibusdam locis diaconos chrismare vos reperisse. Nihil in hac quaestione amplius quam in prima invenio, nisi ut (0409A)sacrum chrisma vestra auctoritate et indulgentia pontificali persistat; et illi, qui ista aut nescientia aut praesumptione patrarunt, dignam in se et districtionis vindictam, et ecclesiastici ordinis normam sub poena et poenitentia persentiant, et ita sint multati, ut in exemplum aliis dati, talia nequaquam ultra praesumant. 7. His duobus in brevi praemissis quaestionibus, tertiam ingerit ignorantiae meae prudentia vestra scribens, quod quidam presbyteri de chrismate, quod sibi ipsi conficiunt (si tamen chrisma istud erit nominandum) baptizatos signare praesumunt. Bene fateor, et optime dubitatur non esse chrisma, quod non solum non ab episcopis, sed contra jus et vetitum canonum a praesumptoribus presbyteris videtur (0410A)esse sacratum. Nam si coelestis magister et Dominus reliquit suum episcopis vicariatum, quod constitutum ab illis est, a spiritu Christi juxta Apostolum constitutum est; et si quis praecepta eorum spernit, Christi praecepta spernit. Unde videtur mihi a sancto et vero chrismate denuo praesignari debere qui a talibus sunt peruncti fraude. Praesumptorum tamen disciplina in vestro est arbitrio posita, dum aliter emendetur error, atque aliter condemnetur praesumptor. Jam vestrae est sapientiae, et cum ignaris mitius agere, et praesumptores vehementer distringere. Pro ineruditae impedimento linguae brevem evenire volui tramitem epistolae; sed ut est illud tibi notum, dum urceum facere nitor, amphoram finxit manus. 8. Jam nunc salutem persolvo, et quotidianas molestias (0411A)meas tribulationesque assiduas orationibus vestris commendo fovendas, et per Christum te conjuro, ut quidquid inutiliter, aut secus quam habet ratio, in hac paginola repereris effusum, non ante aliis pateat quam mihi hoc tua epistola innotescat. Nam neque spatium fuit inde cogitandi, neque vacatio dictandi, et quod lingua deprompsit, aliena manu exaravi, nec inde retractare occurrit. EPISTOLA III, EUGENII AD PROTASIUM TARRACONENSEM. Domno Protasio episcopo Eugenius.

1. Vestrae pietatis oracula favi dulcedine suaviora ingenti me fateor perlegisse laetitia; unde etiam creatori Domino precum obtuli vota propter vestrae facultatis augmenta. Cujus enim anima, quamvis (0411B)sit sapientia privata, tantam in te, Domine, non amet amoris industriam, quam ab arce culminis qua sublimis emines et praecellis ad amandum infirmos et exhibiles ultronea benignitate descendis? Sincerae pacis conditor, et purae dilectionis amator Dominus Dei Filius Jesus Christus ipse in vobis haec bona, quae contulit, ampliet, ipse illibata perpetua perennitate conservet. Vestrae enim dignationis alloquia ita nos ad amorem vestri per dies singulos incitant, (0412A)ut, sicut ipse fari dignatus es, nec exprimi verbis, nec exarari valeat atramentis quantum vos reddat et animos enarrantis. Quaero namque, et mecum saepenumero cogito, quid vestrae potestati pro tanta possim rependere bonitate; sed quia nihil dignum aut aequabile valet reperiri, me ipsum offero, totumque me ob hoc placabilem reputo, quia granditer a vobis amari confido. Puto enim quod non displiceat animis vestris, cum id offero quod amatis. Nam quod officium nostri sermunculi jussioni vestrae parere compellitis, sincere meam fateor voluntatem, non solum verbo vobis me velle parere, sed et animo; si tamen vestrae orationis obtentu et vita nostra meruerit veniam, et lingua facundiam. Nam etsi est in nobis, ut tu, Domine, reputas, venula (0412B)tantilla sermonis, nunc inutilitate morum, nunc assidui languoris aggestu quotidie intercluditur et siccatur. Missam sancti Hippolyti vel orationes, si nobis oratu vestro vita comes adfuerit, ut potuero, pro vestra jussione parabo; missam vero votivam ideo non scripsi, quia in hac patria tam accurati sermones habentur atque sententiae, ut simile non possim excudere, et superfluum judico inde me aliquid dicere, unde meliores recolo jam dixisse. (0413A)Ecce, piissime Domine, dulcedo gratiae vestrae verbosum me reddidit et superbum; sed precor, ut parcas audaciae, quam non tumor attulit, sed amor invexit. Nam si hoc trutinae subtilis examinis aequae librae pensa jusseris ponderare, ad te Dominum videbis recurrere, quod servulum tuum inveneris oberrare; quia nunquam ego tam temerarius in loquendo, nisi tu fuisses tam profusissimus in amando. Quod ergo hac occasione vel deliquerim, vel deliqui, vobis imputari jubete, quia tantum amas, et tantum amaris, ut et verecundiae pondus auferas, et timoris. Scriptum enim est: Timor non est in dilectione, sed perfecta dilectio foris mittit timorem.

3. De caetero pro peculiariter suggero, ut mihi misero tentationum fluctibus errabundo tuae precis (0413B)impendas auxilium. Sic beatorum merearis habere consortium. EPISTOLA IV, TAIONIS, EPISCOPI CAESARAUGUSTANI, AD EUGENIUM. Sanctissimo ac venerabili domino meo Eugenio Toletanae urbis episcopo, Taius ultimus servus servorum Dei Caesaraugustanus episcopus.

Congrua satis valdeque necessaria dispositione fortioris exquirit solatium, qui propriae virtutis caret officio, eoque facilius corporis gressum porrigit, quo trahitur dextera potioris, ut saltim desideratum cursum valentioris auxilio possit explere, quam segnis in sui itineris medio remanere. Ita ego, mi venerabilis domine, licet invalidus, tuis tamen adjutus (0413C)orationibus, ardui operis auspicia quasi cujusdam maximi montis malui adire principia, quod velut magni cujusdam in sui superficie ostentans paradisi nemorum proceritatibus obsita, floribus albescentia, pomis etiam mellificantia, foliis viridantia, liliorum quoque pulchritudine nitentia, rosarum rubore candentia, violarum purpurantium floribus splendentia, coloribusque croceis pleraque fulgentia, nullo unquam tempore marcescentia, sed perpetua sui viriditate (0414A)vernantia, mirifica arte disposita, directisque consistunt linearum ordinibus coaptata, tantam subministrantes amantibus gratiam, ut suavitate sui non solum exteriores corporum sensus, sed interiora cordium arcana satietate sui perlustrent. Cumque talia intentis obtutibus cernerem, ac plerosque his multimodis dapibus satiari viderem, inaestimabili accensus desiderio, tanquam unus ex collegio esurientium puerorum inediae coactus impulsis, ejusdem januam paradisi pedetentim aggressus, et quasi temerarius introrsus explorator ingressus, dum per eadem spatia pulcherrima quaeque, ac multimoda prospectando nimia admiratione suspendor, quaedam ramusculorum floscula more pusillorum infantium ludendo collegi, ac manu avida contrectando (0414B)decerpsi, cursim ista praecipua quadam curiositate quibusdam comparationibus praemittens, verbis simplicibus quasi oris obstrusi aditum resero, nisi ut tam incomparabilis excellentia viri, sancti scilicet papae Gregorii, in ipso locutionis exordio quibusdam parabolis anteferrem, ejusque magnitudinem sapientiae, quo perspicuo lumine sanctam illustravit Ecclesiam, aliquatenus non scientibus, sed nescientibus propalarem. Optaveram siquidem tuae nunc adesse praesentiae, ut, sicut scriptum est: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi, ex tui oris prudentia formulam sumerem, cum in principio hujus operis velut cujusdam telae verborum texturam praeponerem, vel certe ex tui cordis artificiosa manu, quasi in cujusdam magni (0414C)constructione aedificii politos, atque quadratos humeris propriis verborum lapillos deferrem; quoniam frater fratrem adjuvans exaltabitur, sicut civitas munita. Ordo namque rationis exposcit ut subsequentia praecedentibus quodam vinculo tenacitatis nectantur, quatenus in utrumque rectitudinem sui prolata aequitas pandat, ac ducente tramite veritatis ad destinatum finem laetus accedat. Idcirco quod comparationibus paulo ante praetulimus, verbis (0415A)nunc apertioribus propalemus. De opusculis quippe ejusdem sanctissimi viri sese infert sermo subsequens aliquantula narratione officiosissimus, dignumque fore censui de suis operibus ejus pauca primum retexere. Vidimus, vidimus Gregorium nostrum Romae positum, non visibus corporis, sed obtutibus mentis. Vidimus enim non solum in suis notariis, sed etiam in familiaribus, qui ministerio corporali eidem fidele exhibuerunt famulatus obsequium, eorumque relatione de virtutibus ejus plura cognoscens, brevissime pauca retexam. Fuit denique gratia Christi omni morum probitate compositus, animo vultuque serenus, corde benignus, conscientia purus, moribus discretus, virginitate nitens, charitate refertus, pietate praecipuus, patientia insignis, (0415B)modestia incomparabilis, abstinentia singularis, hospitalitatis sectator, peregrinorum susceptor, eleemosynarum largitor, ecclesiasticarum rerum optimus dispensator, amicis devinctus, oppressorum sublevator, tribulantium consolator, acris ingenii, consilio providus, sermonibus nitidus, eloquentia facundus, prudentia disertus, sapientia praeditus, doctrina multimodus, Scripturarum divinarum multimodus interpretator, abditorum mysteriorum acerrimus investigator, fidei catholicae magnificus defensor, contra haereticos fortis assertor, superbis auctoritate erectus, atque humilibus prompta devotione subjectus. Quatuor namque virtutibus animae, prudentia scilicet, temperantia, fortitudine, atque justitia ita exstitit praeornatus, ut non homo, sed angelus (0415C)inter homines putaretur. Quis namque nostri temporis eloquentia facundus, prudentia praeditus, sapientia profundus sanctum condignis efferat laudibus Gregorium? Nec ipsi, ut censeo, Graecae Romanaeque facundiae philosophorum praecipui, Socrates, scilicet, vel Plato, Cicero atque Varro, si nostris temporibus adfuissent, condigna verba prompsissent. Sed ne panegyricis uti censear eloquiis, plurima de ejusdem virtutibus audita comperta praemittens, ad ejus opuscula, quae sunt eloquia pulchritudinis, officia linguae retorqueam. Igitur cum Romae positus, ejusdem quae in Hispanis deerant volumina sedulus vestigator perquirerem, inventaque propria manu transcriberem, tantaque dulcedo verborum animum meum inaestimabili suavitate mulceret, speciale (0415D)quiddam in eadem sine cujuspiam perspexi comparatione potissimum. Denique dum historiam beati Job sub triplici indagatione, id est, historica, typica, vel morali, studuit explanatione discutere, atque Ezechielis prophetae primam vel ultimam partem non impari expositione percurrere, tantorumque profunda mysteriorum repulso ignorantiae nubilo, serena patefactione monstrare, pene totius Novi ac Veteris Testamenti patefecit arcana; actumque est ut hac opportunitate panis ille, qui de coelo descendit, ejusdem fidelissimi opportuna satis dulcedine satiaret. Sed quoniam in eadem prolixitate voluminum, dum testimonium uniuscujusque requiritur, explanatio pene totius operis jus erat in ambiguo, non minima perscrutatio, atque animi ardentis saepe (0416A)frigebat intentio, malui semel maximum proferre laborem, quam semper suspectam tolerare difficultatem. Percurri igitur omnia ejusdem monimenta librorum, et pene totius Scripturae sacrae testimonia, quae in ejus opusculis ad probationem vel expositionem cujusque rei adhibita diversis in locis continebantur conscripta, adjuvante Christo Jesu, qui ex ore infantium atque lactentium perficit laudem, linguasque mutorum vinculo taciturnitatis absolvit: suis coadunata ordinibus studiosus quisque, cum in eisdem voluminibus cujuslibet sacri testimonii explanationem requirit, ne multiplici lectione fatigatus non cito reperiat quod voluerit, ad ista quae decerpsi recurrens, repente quod desiderabat liberae satisfactionis discretione reperiet. Lectorem quippe hujus (0416B)operis censeo admonendum, ut vigili intentione praevideat quoniam pleraque testimoniorum capitula in eisdem voluminibus, ut supra meminimus, diversis in locis sita, ita ut inventa sunt exposita, a me ordinatim collecta fore noscuntur. Alia igitur, quae jam in superioribus aut inferioribus partibus exposuisse visus est, et iterum atque iterum quamlibet aliis verbis, eodem tamen sensu diversis in locis recapitulata expositione retexuit, praecedentibus testimoniis, ut ordo exponendarum rerum poposcit, aliqua inserenda, reliqua vero relinquenda curavi; quatenus ex praecedentibus subsequentia penderent, et subsequentia praecedentibus sese utilius coaptarent. Nam si cuncta discreto ordine in hujus operis serie ponerentur, procul dubio magnitudo voluminum (0416C)brevitatis modum excederet, atque sui recapitulatione lectoris animum offendens, facerent nihilominus repetita fastidium. Cujus rei quantitatem in sex Codicibus, quatuor, scilicet, Veteris Instrumenti, duobus etiam Novi Testamenti, suis connexis ordinibus, praetermissis Scripturis quas isdem virorum sanctissimus ex ordine tractavit, adjutus orationibus vestris explere curavi. Praefatiunculas quoque ejusdem Codicibus consonantes decerpsi, quas etiam in capita librorum praeposui, quatenus ipse sibi in suis anteponatur eloquiis, qui largiente gratia Christi, copiosus nobis multiplicibus exstitit officiis. Ipsos etiam Codices laboriosa nimium intentione collectos prudentiae vestrae malui committere contuendos, in quibus si quaedam sagacissima vestigatio vestra reperiet (0416D)inordinate composita, non tam negligentiae culpam, quam necessitatis ascribat, quia dum vehiculo parvae scabulae quasi immensum pelagus solitarius nauta navigaturus aggredior, cum maximis difficultatibus latissimi aequoris hujus spatia transmeavi, tandemque ad optatam littoris requiem, Christo gubernante, perveni. En, prudentissime virorum, ut causarum ordines sigillatim perstringerem, modum brevitatis excessi, et, ut ait quidam doctissimus, dum figuli rota currente urceum facere nititur, amphoram fecit manus. Ast ego dum brevem pagellam conscribere malui, libellum manus indocta composuit. Obsecro igitur te, virorum sanctissime, et omnes quibus hujus operis lectio non displicuerit, ut hos libellos velut duo minuta in gazophylacia (0417A)templi Domini collocare dignemini, ac pro meis abluendis delictis pervigili intentione ejus misericordiam deprecare non dedignemini, ut, aeternis ereptus (0418A)incendiis, sempiternis solari merear refrigoriis. Vale, mi venerabilis ac sanctissime domine.