Epistolae (Eusebius)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistolae
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 12


EusVer.Episto13 12 Eusebius Vercellensis283–371 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA. AD CONSTANTIUM IMPERATOREM. Acceptis litteris ad synodum convocatoriis, Imperatorem certiorem facit S. Praeses se properare Mediolanum. Eusebius Constantio Imp. Augusto salutem.

Ego, clementissime imperator, videns animum tuum devotum hoc cupere, quemadmodum per orbem terrarum pax ecclesiastica permaneret; satis cum gaudio litteras tuas accepi. Suscepi etiam litteras fratrum et coepiscoporum meorum quibus hoc intimare dignati sunt, ut plena mihi relatio per ipsos quos tuae parere hoc necessarium duxi, Mediolanum venire properarem. Quidquid, domine imperator, cum in praesentiam venero, justum fuerit visum et Domino placitum, id me facturum promitto. Deus te custodiat, gloriosissime imperator.

(Vide Constantii convocatoriam epistolam ad tom. XIII nostrae Patrologiae, col. 564.)

EPISTOLA II. AD PRESBYTEROS ET PLEBEM ITALIAE. Gregi suo gratulatus S. Pastor de fide ejus, hortatur ad pergendam viam salutis. Dilectissimis fratribus, et satis desideratissimis presbyteris, sed et sanctis in fide consistentibus plebibus Vercellensibus, Novariensibus, Hipporegiensibus, nec non etiam Dertonensibus: Eusebius, episcopus, in Domino aeternam salutem. I. Licet nos multis Dominus noster a vobis corpore separatos foveret bonis, et vestram admodum in adventu et visitatione plurimorum fratrum nobis praesentiam exhiberet; tamen moesti ac tristes et sine lacrymis non eramus: quia longo temporis intervallo vestrae sanctitatis non accipiebamus scripta. Verebamur enim ne qua vos aut accepisset diabolica subtilitas, aut potestas humana infidelibus subjugasset. His ergo dum afficimur cogitationibus, et omnem consolationem fratrum qui ad nos e diversis veniebant provinciis, ad dolorem magis absentiae vestrae, quam ad laetitiam verterem: hoc praestare dignatus est Dominus, ut id de quo eram sollicitus, non solum litteris sinceritatis vestrae, sed et praesentia charorum nostrorum Syri diaconi et Victorini exorcistae cognoscere potuerim. Agnovi itaque, fratres charissimi, vos, ut desiderabam, esse incolumes. Et quasi subito raptum omni longinquitate terrarum (ut Habacuc factum est, qui per angelum portatus fuit usque ad Danielem) sic me judicavi ad vos pervenisse, dum singulorum litteras accipio, dumque sanctos amicos vestros et amorem in scriptis vestris percurro.

II. Miscebantur mihi cum gaudio lacrymae: et avidus ad legendum animus occupatione lacrymarum tenebatur. Et erant utraque necessaria, ut singuli sensus in hoc complementum desiderii sua dilectionis officia cuperent praevenire. Sic per dies in occupatione hac vobiscum me famulari judicans, praeteritos labores obliviscebar: ita enim undique circumdabant me gaudia, hinc stabilem fidem, hinc dilectionem, hinc fructum porrigentia; ut in tot et tantis constitutus bonis, subito me, ut superius dixi, non in exsilio, sed vobiscum esse judicarem. Gaudeo itaque, fratres charissimi, de fide vestra: gaudeo de salute quae fidem sequitur: gaudeo de fructibus, quod non solum illic constituti, sed et longe pergitis. Ut enim agricola arbori bonae inseruit illi, quae fructuum causa non securim patitur, non ignibus mancipatur; ita et nos vestrae sanctitati non solum servitium secundum carnem volumus et cupimus exhibere, sed animas nostras pro vestra salute impendere. Extendistis, ut dixi, firmos cum fructu ramos, et per tam longa terrarum spatia ad me pertingere laborastis. Gaudeo agricola, et libens vestri laboris poma decerpo, quia tantum facere voluistis: nec solum ego, vel qui mecum sunt sanctissimi nostri presbyteri et diaconi vel caeteri fratres, sed et omnes qui desiderantes sumus. Replestis enim, ut Apostolus beatissimus dicit (Philem. 7, 20), viscera mea cum complestis mandata divina, quae complere decebat Christianos in episcopum vel ecclesiasticos viros, quos in exsilio fidei causa nostis laborare. Complestis quae oportebat fratres fratribus facere, et patri filios exhibere. Sed cum nos secundum mandata divina, vobis volentes de terrenis coelestes, de caducis stabiles, de fragilibus sempiternos fructus facere; coepimus per necessitatem patientes quotidie seminare. Gaudebant de vestris fructibus pauperes: glorificabant Deum non solum civitatis ipsius homines, sed et omnes: qui autem videre potuerunt, quam mecum dilectionem haberetis, ex ipsis fructibus videntes glorificabant Deum, et omni nos honore cum vestra benedictione nominabant. III. Videns hoc diabolus innocentium hostis, justitiae inimicus, contrarius fidei, quia in hoc opere benedicebatur Deus, inflammavit adversum nos Ariomanitas suos, qui jam longo tempore suspirabant non solum de hoc opere, sed et de sua infidelitate ad quam nos persuadere non poterant, ut exsisterent violenti; more hoc quo semper est usus, ut quos persuadere non poterat, vi et potestate terreret. Congregavit itaque suorum multitudinem, qui nos ad officinam infidelitatis suae rapiunt et eludunt: et totam hanc potestatem traditam sibi ab imperatore dicunt. His ergo multa dicentibus et de sua potestate gloriantibus, in hoc illis ostendere volui, quia nihil erant quae poterant, dum tacens ut carnificibus corpus tradidi, quod Dominus dicebat posse in persecutionibus tradi. Quam libero autem fuerim animo, dum ab ipsis patior, et recludor, et per quatriduum servor, et diversorum increpationes et persuasiones audio: in hoc ostendi, quia nec unum sermonem dixi. Addere voluerunt ad malitiam suam, ut a me cessarent fratres, id est, presbyteri et diaconi; sed et caeteros dicebant se esse prohibituros, ne ad me accederent. Ego, ne ab infidelium manibus, vel potius transgressorum (quod deterius est) infidelium, ut Apostolus dicit, manducarem cibum, libellum ad ipsos hoc more feci: EXEMPLAR LIBELLI FACTI AD PATROPHILUM CUM SUIS. Servus Dei Eusebius cum conservis suis qui mecum fidei causa laborant, Patrophilo custodi cum suis.

IV. Qua me vi multorum et furore non solum tractum per terram, sed interdum nudato corpore supinum portastis de hoc hospitio quod mihi per vestros et agentes in rebus dedistis, e quo numquam nisi vestra violentia egressus sum; et Deus scit, et civitas novit, nec vos hic et in futuro negare potestis. Ideo Deo causam reservo, ut quemadmodum ipse ordinaverit, finem possit accipere. Interim me hoc decrevisse sciatis (ut ratio nunc et in futuro, et hic possit stare), in hospitio quo me clausum tenetis, in quo me post primam portationem retrudentes crudelius, ausi fuistis inde eodem modo portare, et in unam cellam rejicere, non panem manducaturum neque aquam bibiturum, nisi ante singuli professi fueritis, non solum verbo, sed et manu vos non prohibituros, fratres meos qui mecum haec fidei causa libenter patiuntur, de hospitio quo manent, necessarias escas offerre nec eos qui me dignati fuerint requirere. Oportuerat quidem exire de corpore, ne tantum scelus quod contra jus divinum et publicum commisistis, saepe scire volentibus cogerer dicere. Sed ne quis de infidelibus vos in nobis crudeles appellet, et ignorantes divina praecepta putet nos confusionem potius vitare noluisse quam Domino parere, ideo hoc voluisse praesumere: iterum dico quod nisi professi et verbo et conscriptione fueritis, eritis homicidae prohibendo. V. Novit hoc omnipotens Deus: novit et ejus Unigenitus inenarrabiliter de ipso natus Filius, qui salutis nostrae causa Deus sempiternae virtutis hominem perfectum induit, pati voluit, morte triumphata tertio die resurrexit, ad dexteram Patris sedet, venturus judicare vivos et mortuos: novit et Spiritus sanctus: testis est Ecclesia catholica, quae sic confitetur: quia non ego in me reus ero, sed vos, qui conservos meos necessaria ministraturos prohibere voluistis. Et si hoc paraveritis, vos debere contemnere: non quasi mortem timentem, sed ne post excessum meum dicatis me voluntaria morte exire voluisse et quamdam nobis nebulam accusationis inveniatis: conventurum me scitote Ecclesias, quas clausis interim litteris possim pertingere; conventurum et Dei servos, ut in ipsis concurrentibus, orbis terrarum, quid fides integra quae ab universis catholicis episcopis comprobata est, ab Ariomanitis patiatur quos ante damnavit, possit agnoscere. Item subscripsi ego Eusebius episcopus. Adjuro te qui has litteras legeris, per Patrem, Filium et Spiritum sanctum, ut non supprimas, sed alii legendas tradas.

VI. Hi ergo vix quarta die ad hunc libellum mitigati, jejunos ad hospitium in quo manseramus, revertere nos compulerunt. Viderunt interea, quemadmodum nos revertentes populi cum gaudio susceperunt. Lucernis nostrum hospitium circumdederunt. Coepimus annuente Domino iterum egentibus ministrare. Non hoc sustinuit ipsorum inhumanitas, et nostrum amorem in suum odium perdiderunt. Vix fere viginti et quinque tolerare potuerunt dies. Erumpunt denuo, et cum perdita multorum manu ad nostrum hospitium veniunt armati fustibus, per aliena claustra parietem rumpunt, et ad nos violenti perveniunt. Iterum rapiunt, et in arctiore custodia cum solo charissimo Tegrino presbytero recludunt. Nostros quoque fratres, id est presbyteros et diaconos omnes rapiunt et includunt. Post triduum potestate sua per loca diversa in exsilium mittunt. Alios fratres qui ad nos venerant visitandos, in carcere publico mittunt, per plurimos dies reclusos tenent. Advolantes iterum ad hospitium, omnia quae aut in sumptu aut pauperibus fuerant comparata, diruunt. Sed quia hoc publicum ipsorum facinus ab omnibus civibus notabatur, argumento hoc usi sunt, ut aliqua redderent leviora, et se nobis nostra reddidisse jactarent. Sumptus vero apud se tenuerunt: et post tantum scelus quaerebant, si fieri possit, sic negare, ut nullum de meis ad me venire permitterent, qui escas corpori necessarias afferret. Vix sexta die, clamantibus sibi diversis, unum venire permiserunt. Quantum ad se fuit, ostenderunt homicidae animos; quem primum, ne a malignitate cessarent, quarta die dimiserunt. Postmodum sexta vix, deficientibus nobis, olim cum victu venire permiserunt. Haec itaque sunt Ariomanitarum opera. VII. Videte, sanctissimi fratres, si non est persecutio, dum haec patimur qui fidem catholicam custodimus: et altius cogitate, num valde etiam deterior sit quam illa, quae fiebat per hos qui idolis serviebant. Illi mittebant in carcerem, non tamen prohibebant ad se venire suos. Quantum ergo satanas Ecclesias vulneraverit per Ariomanitarum crudelitatem! In custodia publica mittunt, qui liberare debent. Violentiam faciunt, qui ut patiantur justitiae causa discunt. Aliena diripiunt, qui sua direpta ne repetant, de divina lege docentur. Praetereo quanta illos invasit crudelitas, dum facultatibus temporalibus gaudent. In carcere latronibus clausis a quaestionariis vel a judicibus non denegatur facultas videndi suos: a nobis et nostri prohibentur: et devoti fratres ne veniant, non solum ab hospitio arcentur quo tenemur, sed ne adeant carcerem, comminatione terrentur. Sic cunctos subjugaverunt, ut manifestissime agnoverim. Ab episcopis incipiam: dum honorem quidam timent amittere, ipsos fidem perdidisse; dumque facultates terrenas et immunitates nolunt perdere, coelestes thesauros et veram securitatem nullam judicasse. Sic quoque ducti caeteri, dum episcopos haec timentes perdere vident, amare coeperunt quae semper habere non possunt. VIII. Sic Ariomanitae divites terrent, dum his proscriptionem minantur: sic pauperes, dum potestatem in carcere recludendi habent. Et quanta insania est! In loco quo tenemur, non solum viros qui nobis serviunt in carcerem mittunt, sed et puellas sanctimoniales sine ullo divino timore in custodia publica recludunt. Sed ut gavisi non sunt seniores mali, qui pudicitiam Susannae violare quaerebant; ita nec hi gaudebunt semper, qui Ecclesiam persecutione varia et depressione nimia suae infidelitati conantur subjicere. Dixit enim sanctus Daniel ad illos: Sic timentes filiae Israel concumbebant vobiscum (Dan. XIII, 57). Sed recedat, sanctissimi, humanus timor a vestris animis, cum habeatis Domini consolationem, qui dicit: Nolite timere illos qui corpus occidunt, animam autem occidere non possunt (Matth. X, 18). Tempus est probationis: tempus est, ut probati innotescant manifesti. Ideo acceperunt humanum adjutorium, quia divinum non habent: quod si haberent, numquam potestate terrena innocentium sibi animas subjugarent. IX. Multa de illorum malis, quibus non solus ego, seu plurimi deprimimur, debueramus scribere; sed ne possemus hoc facere, et ipsorum crudelitatem litteris intimare, arctissima custodia servamur ab ipsis. Ideo ad nos, et alii nostri et amici prohibentur accedere. Sed concessit mihi Dominus hanc epistolam per charissimum nostrum ad vos Syrum diaconum mittere, quem in potestate mittendi habui; quia providentia Domini nostri eo tempore ad videnda loca sancta accesserat, et cum caeteris fratribus inventus non est. X. Caeterum vix hanc epistolam quomodocumque conscripsimus, Deum semper postulantes, ut custodes in horas refrenaret, et concederet, ne ad vos diaconus nuntium magis laboris nostri, quam qualescumque salutationis litteras ferret. Propter quod satis vos peto, ut cum omni vigilantia custodiatis fidem, servetis concordiam, orationibus incumbatis, nostri memores sine intermissione sitis: ut dignetur Dominus Ecclesiam suam liberare quae super universum orbem laborat, et ut nos qui deprimimur, possimus vobiscum liberati gaudere: quod praestare dignabitur Dominus, petentibus vobis, per Dominum nostrum Jesum Christum qui est secum benedictus a saeculis et in omnia saecula saeculorum, Amen. XI. Iterum peto, et vos per misericordiam Dei rogo, ut unusquisque in hac epistola salutationem suam nuncupet; quia singulis, ut solebam, faciente necessitate, scribere non potui. Ita in hac vos omnes, fratres, sed et sanctae sorores, filii et filiae, omnem sexum appello, omnem aetatem peto, ut hac contenti salutatione, nostro obsequio, etiam hos qui foris sunt, et nos dignantur diligere, salutare dignemini. Salutant vos fratres nostri qui mecum sunt, presbyteri et diacones, sed et omnes nostri: qui una mecum satis petunt, ut nostri memores, omnes vestros nostro dignemini obsequio salutare. Transmisi praeterea litteras, quas ad Patrophilum custodem meum feci, ut ex his agnoscatis, nos Ariomanitarum nec minis posse terreri, neque ipsorum serpentina blanda subtilitate posse ad ipsorum societatem perduci. Divinitas vos protegat, florentesque vivere et hic et in futuro faciat cum omnibus vestris, fratres charissimi et satis desideratissimi.

EPISTOLA III. AD GREGORIUM EPISCOPUM SPANENSEM. Gratulatur Eusebius Gregorio quod restitisset Osio et plurimis cadentibus Arimino in communicatione Valentis et Ursacii.

(Hanc epistolam vide ad tomum X nostrae Patrologiae, inter opera historica S. Hilarii, Fragm. XI, col. 713. Vide etiam Epistolas Liberii papae ad Eusebium, Patrol. tom. VIII, coll. 1350 , 1355 , 1356 .)