Epistolae (Gregorius II)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo VIII

editio: Siena
fons: Siena

I[recensere]

REVERENTISSIMO ET SANCTISSIMO FRATRI BONIFATIO COEPISCOPO – AD INLUMINATIONEM GENTIS GERMANIAE VEL CIRCUMQUAQUE IN UMBRA MORTIS MORANTIBUS GENTIBUS, IN ERRORE CONSTITUTIS, AB HAC APOSTOLICA DEI ECCLESIA DIRECTO – GREGORIUS SERVUS SERVORUM DEI.

Magna nos habuit gratulatio, lectis sanctissime fraternitatis tuae litteris, cum in eis, relecta serie, fuisset repertum, domini nostri Iesu Christi gratia plurimos te a gentilitate et errore ad vere fidei agnitionem convertisse. Quod, quia divina institutione docemur in parabolis, cui quinque talenta credita fuerant, alia quinque fuisse lucratum, in talis commercii lucro cum tota plaudemus aecclesia. Hinc iure tibi sacri pallei direximus munus, quod beati Petri apostoli auctoritate suscipiens induaris, atque inter archiepiscopos unus, Deo auctore, precipimus, ut censearis. Qualiter enim eum utaris, ex mandato apostolico informatus cognosces ita, ut, dum missarum sollempnia geris vel episcopum te contingerit consecrare, illo tantummodo tempore eum utaris.

Quia vero turbas Domini gratia in eisdem partibus ad rectam fidem asseruisses conversas, nequire te occurrere omnibus: ea quae salutis sunt impendere aut intimare – cum iam longe lateque gratia Christi eius fides in illis partibus propagetur – precipimus, ut iuxta sacrorum canonum statuta, ubi multitudo excrevit fidelium, ex vigore apostolicae sedis debeas ordinare episcopos, pia tamen contemplatione, ut non vilescat dignitas episcopatus.

Presbiterum namque, quem preterito asseruisti anno ad nos advenisse nostroque iudicio fuisse a suis nefariis absolutum actionibus, credas: neque nobis confessiones aliquas fecit nec a nobis, ut suos expleat libitus, absolutus est; sed, si eum errori deditum reppereris, hunc apostolicae sedis vigore ut iuxta sanctorum canonum censuram corrigas precipimus et emendes, vel si quos forsan tales inveneris. Ille enim veniens: “Presbiter sum” ait; commendaticias apud filium nostrum Carolum litteras expetiit. Nullam illi aliam concessimus licentiam. Quem vitari, si prave conversatur, cum reliquis volumus.

Eosdemque, quos a paganis baptizatos esse asseruisti, si ita habetur, ut denuo baptizes in nomine trinitatis, mandamus.

Inter ea agrestem caballum aliquantos adiunxisti comedere, plerosque et domesticum. Hoc nequaquam fieri deinceps, sanctissime, sinas frater, sed, quibus potueris Christo iuvante modis, per omnia conpesce et dignam eis interdicito paenitentiam; inmundum enim est atque exsecrabile.

Pro oboeuntibus quippe, consuluisse dinosceris, si liceat oblationes offerre. Sancta sic tenet aecclesia, ut quisque pro suis mortuis vere christianis offerat oblationes atque presbiter eorum faciat memoriam. Et quamvis omnes peccatis subiaceamus, congruit, ut sacerdos pro mortuis catholicis memoriam faciat et intercedat. Non tamen pro impiis, quamvis christiani fuerint, tale quid agere licebit. Nam et eos, qui se dubitant fuisse baptizatos an non, vel qui a presbitero Iovi mactanti et immolaticias carnes vescenti, ut baptizentur, precipimus. Progeniem vero suam quemque usque ad septimam observare decernimus generationem. Et si valueris, devita, ne amplius, cui mulieres obierint, duabus debeat copulari.

De his vero dicimus, qui patrem, matrem, fratrem aut sororem occiderint, ut toto vitae suae tempore corpus non suscipiat dominicum, nisi sui temporis exitu pro viatico. Abstineat enim se et a carnis commestione et potu vini, donec advixerit; ieiunet secundam et quartam et sextam ferias; et sic possit deflens diluere commissum scelus.

Nam et hoc inter alia discrimen agi in partibus illis dixisti, quod quidam ex fidelibus ad immolandum paganis sua venundent mancipia. Hoc ut magnopere corrigere debeas, frater, commendemus, nec sinas fieri ultra; scelus enim est et impietas. Eis ergo, qui hoc perpetrati sunt, similem homicide indices paenitentiam. Ut, quoties episcopum consecraveris, duo vel tres conveniant tecum episcopi, ut Deo sit gratum quod geritur, ut eis convenientibus ipsisque presentibus consecres. Haec te, karissime frater, diligenter observare volumus. Et studio pietatis coeptum negotium salutis exsequere, ut de lucro adportato valeas a domino Deo nostro mercedem percipere in aeterna beatitudine. Privilegium vero iuxta quod petisti facientes, his iunctum direximus, optantes, te domini Dei nostri presidio de conversione errantium Christo deo nostro plenissimum atque integrum adportare lucrum.

Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater.

II[recensere]

GREGORIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI DILECTISSIMIS NOBIS OMNIBUS EPISCOPIS, VENERABILIBUS PRESBITERIS, RELIGIOSIS ABBATIBUS OMNIUM PROVINCIARUM.

“Domino cooperante et sermonem confirmante” per presentem sanctissimum virum Bonifatium, fratrem ac coepiscopum nostrum, verbum veritatis, sicut a decessore nostro sanctae recordationis Gregorio presule in illis partibus missus fuerat predicare verbum Dei, post multum temporis, Domino cooperante anchelanti desiderio, orationis causa liminibus sacris beatorum principum apostolorum Petri ac Pauli presentandus advenit. Qui, perfecta oratione, ad acceptum laborem, angelo Domini previante, a nobis est absolutus. Cui vestra omnium dilectio seu reverentia et relegiositas propter Christi amorem iuvamina inpendere dignemini, dum et agnoscitis, quae dominus noster Iesus Christus inquit dicens: “Qui susciperit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui susciperit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet”. Et si forsitan ex vestris ministris sese ipso sanctissimo viro in ministerio exhortationis sanctae catholice fidei adiungere voluerit, nullo modo prohibeatis, karissimi. Magis autem concursum prebete et ex vestro ovile adiutores ei tribuite, qui possint per Dei gratiam sufficienter gentibus ministrare verbum predicationis, ut omnipotenti Deo nostro animas lucrifaciant, ut et vestra communitas boni operis portionem sortiatur, atque illi mereantur dominicam vocem audire: Vos, qui dereliquistis omnia et secuti estis me, centuplum accipietis et vitam aeternam possidebitis. Bene valete.

III[recensere]

GREGORIUS PAPA UNIVERSIS OPTIMATIBUS ET POPULO PROVINCIARUM GERMANIAE, THURINGIS ET HESSIS, BORTHARIS ET NISTRESIS, WEDRECIIS ET LOGNAIS, SUDUODIS ET GRAFFELTIS VEL OMNIBUS IN ORIENTALI PLAGA CONSTITUTIS.

Quoniam decessor noster sanctae recordationis Gregorius presul, nutu divino motus, ad faciendam Deo plebem perfectam presentium portitorem litterarum Bonifatium, reverentissimum fratrem nostrum ac coepiscopum, ordinans ad vos usque distinavit eumque regulam et normam apostolicae et catholicae fidei Romanae, cui Deo auctore deservimus, aecclesiae edocens direxit, et post temporum spatia orationis causa ad limina beatorum principum apostolorum sese presentavit et, quae ad salutem animarum pertinent, a nobis exposcit imbueri: nos, Deo favente ut sacra docet scriptura eum edocantes, ad vos, karissimi, remeandum absolvimus, hortantes vos in Domino, ut digne suscipiatis ab eo verbum exhortationis et episcopos, presbiteros, quos ipse ordinaverit per apostolicam sibi datam auctoritatem, in aecclesiae ministerio recipiatis. Et quos forsitan deviantes invenerit a recte fidei tramite seu canonica doctrina eosque prohibuerit, a vobis nullo modo inpediatur; et quod eis inpositum fuerit, oboediendo propter Deum suscipiant; nam qui temerator exstiterit ad oboediendum, sibi ipso dampnationem adquirit. Vos autem, karissimi, “qui in nomine Christi baptizati estis, Christum induistis”, abstinete et prohibete vosmet ipsos ab omni cultu paganorum, non tantum vosmet ipsos corrigentes, karissimi, sed et subditos vestros. Divinos vel sortilegos, sacrificia mortuorum, seu lucorum vel fontium auguria vel filacteria et incantatores et veneficos, id est maleficos, et observationes sacrilegas, quae in vestris finibus fieri solebant, omnino respuentes atque abicientes, tota mentis intentione ad Deum convertimini. Ipsum timete, adorate et honorificate, sanctorum memoriis communicantes, ut ait apostolus. Si enim fides vestra Domino dicente fuerit ut granum sinapis, “dicetis monti huic: Transi hinc”, et transfertur. Ipse enim dominus Deus et salvator noster Iesus Christus in suo sacro eloquio inquit dicens: “Diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota virtute tua”; et iterum: “Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram patre meo, qui in caelis est”. Unde et in alio loco promisit dicens: “Quodcumque petieritis patrem in nomine meo, fiet vobis”; et iterum: “Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis; omnis enim qui petit accipit, et qui querit invenit, et pulsanti aperietur ’. Et vos, karissimi, facite fructus dignos, ut in die adventus domini nostri Iesu Christi sidereas mereamini adipiscere mansiones.

Bene valete.

IV[recensere]

DILECTISSIMIS NOBIS EPISCOPIS IN PROVINCIA BAIOARIORUM ET ALAMANNIA CONSTITUTIS, WIGGO, LIUDONI, RYDOLTO ET PHYPHYLO SEU ADDAE, GREGORIUS PAPA.

Catholica et sanctorum patrum iubet auctoritas, ut bis in anno pro salute populi christiani seu exhortatione adoptionis filiorum sinodalia debeant celebrari et causarum canonicarum examinatio provenire, ut, uniuscuiusque ut necessitas poposcerit, pia edocatione subveniantur. Unde secundum apostoli doctrinam ammoneo et hortor vos, karissimi, per misericordiam Dei “ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis”, ut ministerium vestrum perfectum sit coram Deo. Oportunum namque est, vos nosse fratrem ac coepiscopum nostrum, presentem Bonifatium nostram agentem vicem, cum digno et debito honore pro Christi nomine suscipere. Et ministerium aecclesiasticum cum fide catholica secundum morem et normam sanctae catholicae et apostolicae Dei aecclesiae, qua misericordia Dei preveniente preesse videmur, sicut apostolica auctoritate a nobis distinatus est, ab eo suscipientes dignanter teneatis. Et gentilitatis ritum et doctrinam vel venientium Brittonum vel falsorum sacerdotum hereticorum sive adulteros, aut undecumque sint, rennuentes ac prohibentes abiciatis. Et ut populum vobis a Deo commissum piis ammonitionibus edoceatis et a sacrificiis mortuorum omnino devitetis. Et iuxta quod fueritis a predicto nostro consacerdote edocti, ita catholicam et apostolicam doctrinam tenentes, domino Deo et salvatori nostro placere festinetis. Et in quo vobis loco ad celebranda concilia convenire mandaverit, sive iuxta Danuvium sive in civitate Augusta vel ubicumque indicaverit, pro nomine Christi parati esse inveniamini, quatenus cognoscamus per eius mandatum de vestro conventu, ut in diem adventus Christi Iesu cum fructu boni operis ante eius tribunal adsistere mereamini, dicentes: “Ecce nos et pueri, quos dedisti nobis, Domine; non perdidimus ex eis quemquam”, ut et vos dominicam vocem audire mereamini dicentem: “Venite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi”.

Bene valete.

V[recensere]

REVERENTISSIMO ET SANCTISSIMO FRATRI BONIFATIO COEPISCOPO c GREGORIUS SERVUS SERVORUM DEI.

Doctoris omnium gentium, egregii apostoli, beati Pauli vox est dicentis: “Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum”. Agnoscentes itaque: in sillabis fraternitatis tuae innotuisti tam de Germaniae gentibus, quas sua pietate Deus noster de potestate paganorum liberavit et ad centum milia animas in sinu sanctae matris aecclesiae tuo conamine et Carli principis Francorum aggregare dignatus est, sed et in Baioariorum provincia quae a te acta sunt agnoscentes, datori omnium bonorum, domino Deo nostro, extensis ad caelum palmis, gratias retulimus, qui ianuam misericordiae et pietatis in illis partibus Speriis ad cognoscendam viam salutis, ostium misericordiae aperuit et misit angelum suum, qui praeparavit viam tuam ante te. Ipsi gloria in secula seculorum. Igitur, quia indicasti, perrexisse te ad gentem Baioariorum et invenisse eos extra ordinem aecclesiasticum viventes, dum episcopos non habebant in provincia, nisi unum nomine Vivilo, quem nos ante tempus ordinavimus, et quia cum assensu Otile, ducis eorumdem Baioariorum, seu optimatum provinciae illius tres alios ordinasses episcopos, et in quattuor partes provinciam illam divisistis, id est quattuor parrochiae, ut unusquisque episcopus suum habeat parrochium: bene et satis prudenter peregisti, frater, quoniam apostolicam preceptionem ex nostra vice implesti et, sicut tibi precepimus, ita peregisti. Itaque non desinas, frater reverentissime, docendo eos sanctam catholicam et apostolicam Romanae sedis traditionem, ut inluminentur rudes et viam salutis teneant, per quam possint ad aeterna praemia pervenire. Presbiteros vero, quos ibidem repperisti – si incogniti fuerint viri illi, a quibus sunt ordinati, et dubium est, eos episcopos fuisse an non, qui eos ordinaverunt – si bone actionis et catholici viri sunt ipsi presbiteri et in ministerio Christi omnemque legem sanctam edocati, apti ab episcopo suo benedictionem presbiteratus suscipiant et consecrentur et sic ministerio sacro fungantur.

Illi quippe, qui baptizati sunt per diversitatem et declinationem linguarum gentilitatis, tamen, quod in nomine trinitatis baptizati sunt, oportet eos per manus inpositionis et sacri crismatis confirmari.

Nam Vivilo episcopus a nobis est ordinatus. Et si aliquid excedit extra canonicam regulam, doce et corrige eum iuxta Romanae aecclesiae traditionem, quam a nobis accepisti.

De concilio vero, ut iuxta ripam Danuvii debeas celebrare nostra vice, praecipimus fraternitati tuae, apostolica auctoritate te ibidem praesentari; et in quantum Dominus tibi vires dederit, praedicare verbum salutis non cesses, ut religio christiana in nomine Domini crescat et multiplicetur.

Nec enim habebis licentiam, frater, percepti laboris in uno morari loco. Sed confirma corda fratrum et omnium fidelium, qui rures sunt in illis Speriis partibus; ubi tibi Dominus aperuerit viam salutis, praedicare non desistas. Et ubi locum inveneris necessarium, secundum canonicam regulam episcopos ordina ex nostra vice, et apostolicam atque canonicam traditionem eos tenere edocabis. Ex hoc enim magnum mercedis praemium tibi praeparabis; quoniam omnipotenti Deo nostro facies plebem perfectam. Non pigeas, dilectissime frater, itinera carpere aspera et diversa, ut christiana fides longe lateque tuo conamine extendatur. Scriptum namque est: “Arta et angusta via, quae ducit ad vitam”. Operare itaque, frater, bonum opus quod cepisti, ut in die Christi dei nostri merearis dicere, inter cetum sanctorum probabilium patrum assistens: “Ecce ego et pueri, quos dedisti mihi; non perdidi ex eis quemquam”; et iterum: “Domine, quinque talenta mihi tradidisti; ecce alia quinque superlucratus sum”; ut subsequenter merearis vocem Domini audire dicentis: “Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui”.

Deus te incolomem custodiat, reverentissime frater.

Data IIII. Kalendas Novembris, imperante domno piisimo augutso Leone a Deo coronato magno imperatore anno vicesimo tertio, post consulatum eius anno vicesimo tertio, sed et Constantino magno imperatore eius filio anno XX, indictioen octava.

VI[recensere]

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO SUBREGULO GREGORIUS PAPA.

Ob nimium dolorem cordis et lacrimas iterata vicae tuae excellenciae necessarium duximus scribendum confidentes, te esse amatorem filium beati Petri principis apostolorum et nostrum, et quod pro eius reverencia nostris oboedias mandatis ad defendendam eclesiam Dei et peculiarem populum: quia iam persecucionem et oppraesionem gentis Langobardorum sufferre non possumus. Omnia enim luminaria ad ipsius principis apostolorum et quae a vestris parentibus vel a vobis offerta sunt ipsi abstulerunt. Et quoniam ad te post Deum confugium fecimus, propterea nos ipsi Langobardi in obprobrium habent et opprimunt. Unde et eclesia sancti Petri denudata est et in nimiam dessolacionem redacta. Tamen omnes nostros dolores subtilius in ore posuimus praesenti portitori, tuo fideli, que in auribus tuae excellenciae suggerere debeat. Tu autem, fili, habeas cum ipsi principe apostolorum hic et in futura vita coram omnipotenti Deo nostro, sicut pro eius eclesia et nostra defensione disposueris et decertaveris sub omni velocitate, ut cognoscant omnes gentes tuam fidem et puritatem atque amorem, quae habes erga principem apostolorum beatum Petrum et nos eiusque peculiarem populum zelando et defendendo; ex hoc enim tibi poteris memorialem et aeternam atquirere vitam.


DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO SUBREGULO GREGORIUS PAPA. Nimia fluctuamur tribulacione, et lacrime die noctuque ab oculis nostris non deficiunt, quando conspicimus, cotidie et undique eclesiam sanctam Dei a suis, in quibus spes erat vindicandi, destitui filiis. Propterea coartati dolore in gemitu et luctu consistimus, dum cernimus id, quod modicum remanserat praeterito anno pro subsidio et alimento pauperum Christi seu luminariorum concinnatione in partibus Ravennacium, nunc gladio et igni cuncta consumi a Liudprando et Hilprando regibus Langobardorum. Sed in istis partibus Romanis, mittentes plura exercita, similia nobis fecerunt et faciunt et omnes salas sancti Petri destruxerunt et peculia quae remanserant abstulerunt. Et nulla nobis, apud te, excellentissime fili, refugium facientibus, pervenit actenus consolacio; sed ut conspicimus – dum indultum a vobis eisdem regibus est mocione faciendi – quod eorum falsa suggestio plus quam nostra veritas apud vobis recepta est. Et timemus, ne tibi respiciat ad peccatum, quando nunc, ubi resident ipsi reges, ad exprobracionem nostram ita proferunt verba dicentes: “Adveniat Carolus, apud quem refugium fecistis, et exercita Francorum et, si valent, adiuvent vos et eruant de manu nostra”. O quam insanabilis dolor pro his exprobracionibus in nostro retinetur pectore, dum tales ac tanti filii suam spiritalem matrem, sanctam Dei eclesiam, eiusque populum peculiarem non conantur defendere! Potens est, carissime fili, ipse princeps apostolorum per a Deo sibi concessam potestatem suam defendere domum et populum peculiarem atque de inimicis dare vindictam; sed fidelium filiorum mentes probat. Non credas, fili, falsidicis suggestionibus ac suasionibus eorundem regum. Omnia enim false tibi suggerunt, scribentes circumventiones: quod quasi aliquam culpam commissam habeant eis eorum duces, id est Spolentinus et Beneventanus; sed omnia mendacia sunt. Non enim pro alio – satisfaciat te veritas, fili – eosdem duces persequitur capitulo nisi pro eo, quod noluerunt praeterito anno de suis partibus super nos inruere et, sicut illi fecerunt, res sanctorum apostolorum destruere et peculiarem populum depraedare, ita dicentes ipsi duces: “Quia contra eclesiam sanctam Dei eiusque populum peculiarem non exercitamus, quoniam et pactum cum eis habemus et ex ipsa eclesia fidem accepimus”. Ideoque mucro eorum desevit contra eos. Nam ipsi predicti duces parati fuerunt et sunt, secundum antiquam consuetudinem eis hobedire. Sed illi, retinentes iram pro eo quod superius diximus, per exquesitam occasionem volentes illos et nos destruere et invadere, ideo, utrosque persequentes, vestre bonitati suggerunt falsa, ut et duces illos nobilissimos degradent et suos ibidem pravos ordinent duces et multo amplius cotidie et ex omni parte Dei eclesiam expugnent et res beati Petri principis apostolorum dissipent atque populum peculiarem captivent. Tamen ut rei veritas vobis declaretur, christianissime fili, iubeas post ipsorum regum ad propria reversionem tuum fidelissimum missum, qui non a premiis corrumpatur, dirigere, ut propriis oculis persecutionem nostram et Dei aeclesiae humiliationem et eius rerum dissolationem et peregrinorum lacrimas conspiciatur et tue bonitati omnia pandantur.

Sed ortamur bonitatem tuam coram Domino et eius terribili iudicio, christianissime fili, ut propter Deum et animae tuae salutem subvenias aeclesie sancti Petri et eius peculiari populo, eosdemque reges sub nimia celeritate refutes et a nobis repellas et iubeas eos ad propria reverti. Non despicias deprecationem meam nequae claudas aures tuas a postulacione mea: sic non tibi ipse princeps apostolorum claudat caelestia regna. Coniuro te in Deum vivum et verum et ipsas sacratissimas claves confessionis beati Petri, quas vobis ad rogum direxsimus, ut non proponas amicitiam regum Langobardorum amori principis apostolorum, sed velocius et sub nimia festinacione senciamus post Deum tuam consolacionem ad nostram defensionem; ut in omnibus gentibus declaretur vestra fides et bonum nomen, quatenus et nos cum prophaeta mereamur dicere: “Exaudiat te Dominus in die tribulacionis, protegat te nomen Dei Iacob”. Harum autem litterarum portitor, Anthat vester fidelis, quod oculis suis vidit et nos ei iniunximus, omnia tuae benignae excellenciae viva voce enarrat. Et petimus bonitatem tuam coram Deo teste et iudice, ut nimis festinanter nostros linias dolores et laetabunda nobis caeleriter mittes nuncia, ut laeti effecti animo die noctuque pro te tuisque fidelibus coram sacris sanctorum principum apostolorum Petri et Pauli confessionibus Domino fundamus praeces.

VIII[recensere]

GREGORIUS TERTIUS PONTIFEX DILECTISSIMO FRATRI ANTONINO GRADENSI ARCHIEPISCOPO SEU DILECTISSIMIS NOBIS EPISCOPIS EIUSDEM ORDINATIONE SEU CONCILIO PERTINENTIBUS.

Inter diversas continuationum erumnas, quae nos hinc inde in saeculo positos circumstant et obruunt, orta est vana et perniciosa calamitas, quae graviter semper eclesiam quasi quibusdam ventosis procellis conturbat inaniter attemptata. Est enim infelix impietas apud regiam urbem, ut – credimus – notum habetis, et per diversas provincias, ita ut, quod lugentes dicimus et voce promimus lacrimosa, sanctorum imagines ad ipsius domini et redemptoris nostri instar omnes proiciantur, ecclesiae delacerentur atque ipsius Dei ecclesiae, quod fatale malum est et intollerabile exitium, habitationes hominum, vilium utique efficiantur armentorum, ut iam in eis nulla debeat laus Deo cantari; unde cum profeta lamentabili voce dicendum est: Quis dabit capiti meo aquas aut oculis meis lacrimarum fontes, ut tantum defleamus exitum? Proinde, carissime frater atque dilectissimi nobis ecclesiarum Dei rectores, hortamur dilectionem vestram, ut pro domini nostri Iesu Christi nomine iuxta apostolicam vocem cunctas subiectas vobis ecclesias commonere atque instruere magnopere debeatis. Attendite, inquam, dilectissimi fratres, vobis et universo gregi, in quo vos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo, ut iuxta traditionem sanctorum patrum et sancte antiquitatis omnes veram fidem defendentes sanctam, si contigerit, corpora ponant et sanguinem fundant, quia ecce venit dies acceptabilis, ecce nunc dies salutis. Nostis, carissimi, quod sancti per fidem vicere regna. Haec vestra sit, fratres, ad omnem populum Christi commonitio, ut ipsi propriae saluti legem christianum defendentes possint constantia fidei prodire. Vos vero, carissimi, omnes, qui domos Domini diligentiam geritis, ad defendendam et confirmandam veritatem Kalendas Novembris succedentis quintedecimae indictionis apud hanc apostolicam sedem convenite omnes seposita negligentia, ut communi conventu atque tractatu auctoritate beati Petri apostolorum principis super tale capitulum sententia promulgetur atque statuatur, qualiter rabiem adversantium preveniamus et nostrarum procuremus animarum vel subiectorum salutem, consortes quoque mereamur pio intuitu sanctorum fieri precessorum et quorum clara nos post Christi praesidium fovet doctrina. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi nobis.

IX[recensere]

GREGORIUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI.

Cum simus dominice plebis divina miseratione rectores, studiosius nos convenit Dei presidio pro eorum sepe cogitare salute, ne, creditis frustratis quod absit a manibus insidiis antiqui hostis, ante omnium pastorum dominum, nisi succedat preveniendo de offensis correctio, districtam cogamur solvere rationem. Igitur cum superna dispensatione in gremio aecclesiae beatissimi apostolorum principis ac celestis regni clavigeri Petri, cuius vicem licet inmeriti gerimus, una cum sanctorum coetu episcoporum ante eiusdem confessionem ad retractandam aecclesiasticae dispensationis normam consedissemus, praecipue ob imagines, quae ad instar domini redemptoris nostri facte proiciebantur – atque aecclesiae ipsae in regia urbe ut vilia hominum habitacula efficiebantur – et propter inlicitas quasdam coniunctiones que fiebant, quod fatale malum et intollerabile erat exicium: inter cetera, quae pro defensione vere fidei ventilata sunt, Antoninus unus ex residentibus Nove Aquilegiae id est Gradensis patriarcha super Serenum Foroiulensem antistitem conquestus tunc est, quod parvi pendens beate memoriae decessoris nostri Gregorii edictum, qui regis Langobardorum praecibus devictus pallium sub ea sibi concesserat interminatione, ut suae Gradensis aecclesiae terminos nulla elatus penitus contingeret praesumptione, verum ipse temerario dehinc ausu eosdem terminos proterve invasisset neque pro tantae audatia usurpationis Deum timeret neque hominem vereretur. Cui asurgens Serenus cum retullisset, non equam eum promovisse de hoc adversum se querelam, deceret potius ea quae obiciebat taciturnitati illum committere, ad hec Antoninus: “Apostolicae sedis huius pontificum censura, Serene, pro hac ipsa contentione habita, superna iuvante gratia, erit hodie nobis magistra”. Quibus cum ediceremus, si qua haberent, auctoralia oportere utrosque in medio deferre instrumenta, ut, inspectis amborum diligenti cura apicibus, talem superno intuitu huiusmodi liti imponeremus finem, per quem nulla inter eos eorumque successores in posterum de his insurgeret disceptatio: interea Antoninus Gradensis patriarcha sua protulit monimenta, in quibus continebatur de mutatione sue [Page 705]

sedis ex veteri Aquilegia in Gradensem civitatem, piae memorationis decessoris nostri, pape Pellagii, auctoritate facta eamque episcoporum viginti sinodica promulgata sentencia totius Venetiae et Istriae metropolim confirmatam atque ad instar veteris Novam dictam fuisse Aquilegiam. His denique evidenter consideratis, visum nobis fuit, quod Serenus contra hec sua ostendere scripta debuisset. Set isdem tunc confessus est, nil se aliud praeter unum habere privilegium, quod a decessore nostro Gregorio pro usu sibi pallii concessum fuerat; in quo habebatur, quod, licet regis Longobardorum precibus pallii consecutus fuisset benedictionem, non ob id gloriaretur, set esset, quasi non accepisset, in eo tantum contentus, quod tunc usque obtinuisset, id est Foroiulensi episcopatu, nec umquam Gradensis dicionis iura patriarche contingere praesumpsisset; quodsi inobediens aliqua fultus elatione comprobaretur, edicto apostolici vigore concilii ipse se gratia collati pallii ex praesumptione indignum ostenderet et iudicaret. Non enim his auditis contempnentis sancita patrum atque ecclesiastica statuta Sereni culpa latere diu potuit, pro qua ab episcopali collegio esset definitione patrum extorris et sacerdotalis offitio nudatus, nisi confitentem suae temeritatis reatum et a tali deinceps cessare praesumptione sub iurisiurandi relegione spondentem eum apostolica praeveniret compassio, qua instruimur, severitatem legum bonitatis indulgentia temperare. Preterea nos aecclesiae Dei utilitati praevidentes et, ne ultra talis eandem vexaret disceptatio, consedentium fratrum definitione episcoporum liti finem imponentes stabilimus, ut Nove Aquilegiae id est Gradensis civitatis Antoninus patriarcha suique successores tocius Venetiae et Istrie, quae nostra sunt confinia, remota omnium insolentia ac tergiversatione, primates perpetuo habeantur, Foroiulensem antistitem Serenum suosque successores Cormonensi castro, in quo ad praesens cernitur sedere in finibus Longobardorum, solummodo semper esse contentos, statuentes insuper et ex apostolica auctoritate nulli umquam haec, quae a nobis pio promulgata sunt pro unitate aecclesiae intuitu, in quoquam violare aut aliqua licere transgredi praesumptione, set perpetuis temporibus ab omnibus sanctae aecclesie Dei fidelibus inviolata sub interminatione futuri iuditii observari ac inconvulsa manere. Qui autem huius nostrae definitionis violator extiterit, nostro anathemate sic pereat, ut in adventum domini cum his qui a sinistris damnandi erunt, aeterna mulctentur pena. Gregorius episcopus sancte catholice atque apostolice Romane sedis ecclesie huic constituto a nobis promulgato subscripsi. Iohannes Ravennas archiepiscopus huic constituto a nobis promulgato subscripsi. Agnellus episcopus sancte ecclesie Feretinensis huic constituto a nobis promulgato subscripsi. Vitalis episcopus sancte ecclesie Aratrine huic constituto a nobis promulgato subscripsi. Oportunus gratia Dei episcopus sancte aecclesie Manturianense huic constituto a nobis promulgato subscripsi. [Page 706]

Martinianus episcopus sancte ecclesie Gavennatis constituto a nobis promulgato subscripsi. Gregorius episcopus sancte ecclesie Portuensis huic constituto a nobis promulgato subscripsi. Tiberius episcopus sancte aecclesiae Silvecandide huic constituto a nobis promulgato subscripsi. Gregorius episcopus sancte ecclesie Agnine huic constituto a nobis promulgato subscripsi. Antoninus sancte Nove Aquilegie ecclesie patriarcha huic decreto a nobis promulgato subscripsi. Rusticanus episcopus Concordiensis subscripsi. Sereno Foroiulensis episcopus huic decreto subscripsi. Dominicus episcopus Metamaucensis subscripsi. Iohannes episcopus Tergestine ecclesie subscripsi. Iohannes Foroliviensis episcopus subscripsi. Stephanus episcopus sancte Aquilegie subscripsi. Petrus Sabionensis episcopus subscripsi. Petrus Bononiensis episcopus subscripsi. Iohannes indignus episcopus sancte ecclesie Signine huic decreto subscripsi. Andreas episcopus sancte ecclesie Albanensis subscribsi. Agnellus peccator episcopus sancte ecclesie Matrine subscripsi. Tribunarius episcopus sancte ecclesiae Falaritane subscripsi. Anastasius episcopus sancte ecclesie Tiburtine subscripsi. Iohannes episcopus sancte ecclesiae Bledine subscripsi. Willanus episcopus sancte ecclesie Narniense subscripsi. Sergius gratia Dei episcopus sancte ecclesie Prenestine subscripsi. Petrus humilis episcopus sancte ecclesie Amerine subscripsi. Maiorinus episcopus sancte aecclesiae Hispanie subscripsi. Vinderedus episcopus sancte ecclesie Polimartii subscripsi. Sedulus episcopus de genere Scotorum subscripsi. Sergastus episcopus huic constituto a nobis promulgato subscripsi. Sisinnius humilis presbiter sancte Romane ecclesie titulo sancti Laurenti, qui appellatur Lucine, huic constituto subscripsi. Iohannes presbiter sancte ecclesie Romane subscripsi. Sisinnius presbiter sancte ecclesie Romane titulo sancti Sixti subscripsi. Iohannes presbiter titulo sancti Marcelli subscripsi. Iohannes humilis presbiter sancte Romane [ecclesie] titulo sancti Marcelli subscripsi. Eustarcius humilis presbiter sancte Romane aecclesiae [titulo sancte] Anastasie subscripsi. Georgius inmeritus presbiter sancte Romane ecclesie intitulate sanctorum Iohannis et Pauli subscripsi. Talasius humilis presbiter titulo sancte Dei genitricis, qui apellatur Calisti trans Tiberim subscripsi. Marinus humilis presbiter titulo sancte Savine subscripsi. Constantinus presbiter sancti Ciriaci subscripsi. Gregorius humilis presbiter titulo sancti Clementis subscripsi. [Page 707]

Epiphanius humilis presbiter sancte Romane aecclesiae intitulate sancti Laurentii subscripsi. Marinus indignus presbiter titulo ... apostolos ... subscripsi. Iohannes humilis presbiter titulo sancte Prisce subscripsi. Petrus indignus archidiaconus sancte sedis apostolice subscripsi. Gregorius indignus et humilis diaconus subscripsi. Marcus humilis diaconus sancte sedis apostolice subscripsi. Benedictus indignus diaconus subscripsi.

GREGORIUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, CALLISTO.

Iam triennium evolutum, decessoris nostri tempore plurimis fuerat suplicationibus constitutum, dilectionem tuam ab hac summa atque apostolica Dei ecclesia pallii promeruisse benedictionem commonitum te quoque, ut in sanctae nostrae ecclesiae scrineis testantur volumina, fuisse, ne umquam auderes tu vel tui futuri successores aliena invadere iura aut temeritate qualibet illicita penetrare, sed ut humiliter utilis tibi concessum pallium fueras institutus merito magis est oneris quam honoris. Nunc vero cognovimus, contra canonum instituta cuiusdam proterviae auso temeratorem te extitisse, et valde audita doluimus; cognovimus enim, quos ita habetur nullus fieri serre murmuratione, quia aviditate devictus ausu illicito pervaseris possessiones, que Centenaria et Musiones nuncupantur, pertinentes monasterio sanctae Dei genitricis sito in insula Barbiana, quod prisco et longo tempore sancta iure possidet Gradensis ecclesia et eius hactenus fuerat ditionis. Quod quia aliena nulli licet invadere, precipue sacerdotibus, quia contra Deum est, precipimus beati Petri apostolorum principis auctoritate, cui a domino deo et salvatore nostro ligandi atque solvendi in

caelo terraque potestas concessa est, ut ea, quae pervadere contra legem ausus es, in presenti cum omnibus ei pertinentibus in integro restituere Gradensi archiepiscopo debeas, cuius ditioni pertinere videtur, et ab insolentia recedere. Non enim sinimus, scias, licitare tibi illicita et aliena brachio possidere; potius molestia sacerdotali constrictus tuis te habeto et, ut forti servans, pervasa restitue. Scias enim, si extiteris temerator et reddere distuleris aliena, apostolica sententia canonica te subiacere correctioni atque penitentiae, dum iusta fueris condemnatus sententia

Saepius evocatus, ut apostolorum liminibus dilectam fraternitatem tuam cum episcopis, qui sub tua ordinatione consistunt, presentari, diversis insurgentibus perturbationibus, venire secus eos, dilectissime, innotuisti esse impossibile. Quod quia principalis causa est, et pre ceteris salutare fidei christianae et domum Domini diligentia procuremus. Iuxta quod obsecravit rex Longobardorum pro suis archiepiscopis nostros partem, post tertium diem dominicae resurectionis ut etiam ipse cum tuis iter arripias, volumus, quia et Venetiarum episcopis ita scripsimus: si valet ad generalitate exercitum, ut nullius prepediant venire, dihortati sumus. In hac enim causa nulla debet intercedere negligentia, quia Deo per omnia, si desides extiterimus, districtam solvemus rationem, beato inquiente apostolo Paulo: “Attendite”, inquit, “vobis et universo gregi, in quo vos spiritus sanctus posuit episcopos, regere ecclesiam suam, quam acquisivit sanguine suo”. Proinde ut ad statutum conveniatis tempus, ex apostolico vigore vestram omnium hortamur fraternitatem; possumus enim, ortam contentionem ab ecclesia Dei expellentes, premia ab aeterno iudice percipere et perpetuam vitam.

Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.