Jump to content

Epistolae (Gregorius IV)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 106

Documenta Catholica Omnia pdf

Epistolae

Epistolae (Gregorius IV), J. P. Migne
106.0862B

EPISTOLA PRIMA. AD UNIVERSOS EPISCOPOS. De Aldrico Cenomanensi episcopo non alibi quam apud sedem apostolicam accusando, et de Romani pontificis potestate.

Dilectissimis fratribus universis coepiscopis per Galliam, Germaniam, Europam, et per universas provincias constitutis, Gregorius [ Edit. Rom. addit, episcopus] servus servorum Dei.

Divinis praeceptis et apostolicis saluberrimis incitamur monitis, ut pro omnium Ecclesiarum statu impigro [ Edit. Rom. om. impigro] vigilemus affectu. Et quia cunctarum divina dispensatione Ecclesiarum curam gerimus, omnibus nostra poscentibus suffragia apostolica auctoritate subvenire optamus. Quoniam 106.0853B| divinae virtutis ac infirmitatis humanae sanctio est, ut omnium Ecclesiarum negotia ad nostrae reparationis tendant affectum.Quapropter has ad vos litteras destinamus, quibus decreto nostro vestram rogantes charitatem mandamus, ut si aliquis, quod non optamus, suorum aemulorum Aldricum Cenomanicae Ecclesiae episcopum accusare damnabiliter attentaverit, ut honoretur beati Petri apostolorum principis memoria, Ecclesiaeque Romanae cui praesedit privilegium, et nostri nominis auctoritas; liceat illi post auditionem primatum dioeceseos, si necesse fuerit, nos appellare, et nostra auctoritate, aut ante nos, aut ante legatos nostro ex latere missos, juxta Patrum decreta suas exercere atque finire actiones: nullusque illum ante haec judicet, aut judicare praesumat. 106.0853C| Sed si quid, quod absit, grave intolerandumque ei objectum fuerit, nostra erit exspectanda censura, ut nihil prius de eo qui ad sinum sanctae Ecclesiae Romanae confugit, ejusque implorat auxilium, decernatur, quam ab ejusdem Ecclesiae auctoritate fuerit praeceptum: quae sic vices suas aliis impertivit Ecclesiis, ut in partem sint vocatae sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Proinde dilectio vestra, quorum devotione gaudemus, jungat curam suam dispositionibus nostris, et det operam, ut non cujusquam praesumptione circa memoratum fratrem, vestra provisione, vel successorum vestrorum, si ipse superstes fuerit, aliter quam hic insertum est ullo modo decernatur; sed haec quae ad ejus tuitionem atque defensionem praedicta hic auctoritate 106.0853D| suggesta sunt, ac salubriter ordinata, absque ulla apologia pleniter impleantur.Si autem, quod non arbitramur, a quoquam secus praesumptum fuerit, et ab officio cleri submotus, et injuriarum reus ab omnibus judicetur; ne lupi, qui sub specie ovium subintrarunt, bestiali saevitia quosque audeant dilacerare, 106.0854A| et quod sibi fieri nolunt, aliis inferre praesumant. Nec quisquam frivolus aut contentiosus, sive contumax, haec nos irrationabiliter praecipere contendat, cum et auctoritate canonum, et praedecessorum nostrorum decretis sancitum sit ut episcopus accusatus, si voluerit, appellet Romanum pontificem, et ad eum, si libuerit, confugiat, aut ab eo ejus audiatur causa, aut ipse a latere suo legatos qui eam audiant mittat, qui juste cum omnibus episcopis comprovincialibus ejus auctoritate judicent. Quae omnia hic necesse non est inserere, ne proditores magis quam praeceptores esse videamur. Et sanctae recordationis Innocentius antecessor noster inter caetera sic ait: Si majores causae in medio fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, ut Nicaena 106.0854B| synodus definivit, et inveterata consuetudo exegit, referant. Et multa alia, quae in suis auctori bus pleniter inveniuntur. Nec alicui fratri haec gravia aut inutilia videri debent: quoniam sicut prae dicto fratri sancti Petri et nostrae sedis auctoritate succurrimus, ita omnibus quibus necesse fuerit et debemus subvenire, impigre volumus. Et sicut quisquam sibi subvenire cupit, ita et alium adjuvare debet, et non ejus auxilium moleste ferre, cum Apostolus moneat omnes Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII). Nos vero ad hunc finem omnem nostrum effectum curamque dirigimus, ut quod ad exaltationem sanctae Dei Ecclesiae, et quod ad custodiam et profectum pertinet sacerdotum, nulla dissensione violetur, nulla desidia negligatur 106.0854C| . Super quibus si quis arguere [Edit. Rom. add. nos] voluerit, aut extra auctoritatem facere contenderit, veniat ad sedem apostolicam, quo omnia ecclesiastica negotia, de quibus quaestio habetur, confluere jussa sunt, ut ibi ante confessionem sancti Petri mecum juste decertet, quatenus inibi unus ex vobis sententiam suscipiat suam. Vos fratres hortamur et monemus, ut quae a nobis pie vobis circa praedictum fratrem mandata sunt, ejusque pro simplicitatis defensione salubriter ordinata atque injuncta, nulla concertatione turbentur, quoniam non intervenit temeritas praesumptionis, ubi est diligentia. Nemo vestrum quod suum est quaerat, sed quod alterius est, et quod Apostolus inquit: Unusquisque proximo suo placeat in bonum, et reliqua (Rom. XV). 106.0854D| Praeceptis ergo apostolicis non dura superbia resistatur, sed per obedientiam quae a sancta Romana [Edit. Rom. add. Ecclesia] et apostolica auctoritate jussa sunt salutifere impleantur, si ejusdem sanctae Dei [Edit. Rom. om. Dei] Ecclesiae, quae est caput vestrum, communionem habere desideratis. 106.0855A| Qui autem se sciunt quibusdam esse praepositos, non ferant moleste aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam quam exigunt etiam ipsi defendant [Edit. Rom., dependant]. Unde liquet quod omni studio devotionis unanimes divinis et apostolicis praeceptionibus parere debeatis, et in nullo inobedientes, quod absit, effici.Nam licet plerumque accidant in sacerdotibus quae sunt reprehendenda, plus tamen erga corrigendos agat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam comminatio [Edit. Rom., commotio], plus charitas quam potestas, cum nemo nostrum sine reprehensione aut sine peccato vivat.Nam si Dominus statim post trinam negationem beatum Petrum apostolum praeceptorem nostrum judicasset, non tantum ex eo fructum, sicut 106.0855B| fecit, recepisset. Exspectandi ergo atque corrigendi magis sunt rectores Ecclesiae, quam statim et absque nostro consulto judicandi, cum majora negotia, et difficiliores causarum exitus, sanctorum Patrum canones spiritu Dei conditi, et totius mundi reverentia consecrati [Edit. Rom., conservati], jubeant sub nostrae sententiae exspectatione suspendi, nostroque moderamine finiri. Unde necesse est haec et alia ecclesiastica quaeque negotia, post multarum experimenta causarum, sollicitius prospici, et diligentius praecaveri, quatenus per spiritum charitatis et pacis omnis materies scandalorum, et praesumptio invidorum, atque oppressio simplicium [Edit. Rom., simplicium fratrum] de Ecclesiis Domini auferantur. Et sicut non vult quisquam fratrum se aliorum judicio 106.0855C| praegravari, ita non audeat aliis inferre quod sibi non vult fieri, reminiscens praeceptum Domini Salvatoris, quo ait: Nolite judicare, et non judicabimini [Edit. Rom., ut non judicemini]; in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini (Matth. VII), et reliqua. Nihil ergo per nostram facilitatem tribunalis excelsi judici derogare debemus, cum illa sint rata quae pia, quae vera, quae justa sunt; et aliter necessitatis, aliter tractanda est ratio voluntatis. Nullum enim intemeratum reliquit inimicus, idcirco succurrendum est irretitis; conterendus ergo est venantis laqueus, ut fugatis lamentationibus, tam in justo moderamine, quam compunctione pietatis, apostolica auctoritate sol justitiae in oculis splendeat corruentium. Nec pigeat forsitan aut pudeat nostris 106.0855D| obedire mandatis, aut apostolicae sedis observare praecepta, quia humilibus dat gratiam, non superbis: nam nulli fas est vel velle vel posse transgredi apostolicae sedis praecepta, nec nostrae dispositionis ministerium, quod vestram sequi oportet charitatem. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus quisquis apostolicis voluerit contraire decretis, nec locum deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris a sancto ministerio fiat, nec de ejus judicio quisquam postea curam habeat, quoniam jam damnatus a sancta et apostolica Ecclesia hac auctoritate, sua de inobedientia atque praesumptione, a 106.0856A| quoquam esse non dubitatur: quia majoris excommunicationis dejectione est exigendus, cui sanctae Ecclesiae commissa fuerit disciplina, qui non solum praefatae sanctae Ecclesiae jussionibus parere debuit, sed etiam aliis ne praeterirent insinuare, sitque alienus a divinis et pontificalibus officiis qui noluit praeceptis apostolicis obtemperare. Maneat itaque memoratus Aldricus hac apostolica auctoritate usque ad praesentiam sedis apostolicae semper episcopus, nec, antequam huc veniat, talium aut aliorum verbis intendat nocivis, neque eorum succumbat judicio, aut ullam saevam suscipiat sententiam, nec nobis sicut illi, quod minime arbitramur, inobediens existat. Praedictae apostolicae sedis sanctae, si voluerit et necesse fuerit, appellet antistitem et ad eum 106.0856B| libere absque ullius pergat impedimento. Et cum nec colligari, nec judicari, nec damnari a quibusdam possint episcopis, qui apostolicis fuerint fulti auctoritatibus; quanto minus ab illis si factum, quod fieri non credimus, fuerit, qui eorum inobedientia atque protervia facta jam sunt damnati auctoritate? Quia non aliter persecutores fratrum, quam sedis sanctae jussionibus, cui omnis orbis caput inclinat, inobedientes corrigere seu regere juxta praecedentium Patrum exempla possumus, nisi eos zelo fidei Dominicae persequamur, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, in severitate qua possumus abscindamus. Quisquis namque conatus fuerit tentare prohibita, sentiet censuram sedis apostolicae minime defuturam. Et qui monitis noluerit 106.0856C| obedire apostolicis, necesse est ut severitatis regula vindicetur, ne aliquis hoc faciat, aut fieri sinat, unde alium vel capiendo decipiat, sibique causas generet, quibus reus constitutis decretalibus fiat. Cavete, fratres, negligere praefata, cavete tentare prohibita, ne praedictis involvamini retinaculis. Nolite saepedictum fratrem absque nostra, ut praedictum est, praesentia aut auctoritate judicare, vel condemnare, aut gravare. Sed, sicut apostolicis est munitus praesidiis, ita vestris fulciatur auxiliis, sitque ab omnis sacerdotalis catalogi laqueo, aut oppressione, vel judicio humano, intactus et liber usque ad nostrum, ut praefatum est, judicium, qui beati principis apostolorum Petri meruit adipisci auxilium. Contra caput ergo nolite vos extollere. 106.0856D| Nolite beati clavigeri Petri, cujus vice legatione pro Christo fungimur, sedem, ejusque sedis auctoritatem spernere, ne ejus patiamini offensionem, aut scandalum Ecclesiae generetis, sed magis solliciti pro fratrum salute et liberatione estote, et pro sanctae Dei Ecclesiae salute summopere laborate. Armamini charitate, non severitate, omnibus vobis ac sigillatim occurrat charitas, et vinculis, quae mille modis a Christo solvantur, vobiscum pariter in perpetuum connexa laetetur in Domino. Caeterum insectatores fratrum ecclesiastica disciplina comprimere et erudire debetis, qui statum [Edit. Rom., 106.0857A| statuta] majorum non tenentes, Dei sacerdotes atque sanctam Ecclesiam, quae in sacerdotibus maxime constat, principum et populorum favorem sequentes, et Dei judicium non timentes, sua violare persaepe nituntur praesumptione. His ergo nec factis, nec consiliis, nec manifestis, nec occultis, vos oportet praebere consensum, dicente Domino: Videbas furem, et currebas cum eo (Psal. XLIX). Non tantum qui faciunt, sed qui facientibus consentiunt, rei tenentur. Illud duntaxat debet mentem vestram vehementius excitare, ut ab omni labe saeculi istius immunes ante Dei conspectum et securi inveniamini; ut charitatem non amittentes, et sustentatores fratrum existatis, quatenus juxta Apostolum, unanimes, unum sectantes, permaneatis in Christo, 106.0857B| nihil per contentionem, neque per inanem gloriam vindicantes, non hominibus, sed Deo salvatori nostro per omnia placentes (Philipp. II). Hac ergo charitatis glutinatione compescite, quaeso, a memorato fratre: si quorumcunque cognoveritis aut insidias, aut aemulationem, eis dare quoquo modo nolite consensum, quod omnibus durius [Edit. Rom., duris rebus durius] arbitramur. Si quo pacto conversationes non habet amabiles, habendus tamen pro reverentia sancti Petri, cujus est munitus auctoritate, dilectus. Non novum aliquid praesenti jussione praecipimus, sed illa quae olim videntur indulta firmamus, cum nulli dubium sit quod non solum pontificalis causatio, sed omnis sanctae religionis relatio, ad sedem apostolicam, quasi ad caput 106.0857C| Ecclesiarum, debet referri, et inde normam sumere unde sumpsit exordium, ne caput institutionis videatur omitti, cujus auctoritatis sanctionem omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus universalem fundavit Ecclesiam, soliditate divelli. Si quis haec apostolicae sedis praecepta non observaverit, percepti honoris hostis esse non dubitetur. Sed forte vos vestrique praedecessores in hodiernum non reluctati sunt. Et ne quando contingat ut reluctentur, idcirco denuo repetentes saepius admonemus, ut vitentur qui hujusmodi fratres turbare nituntur, et prohibeantur aliud quam ille noster jussit agricola seminare. Nam qualiter nos qui neminem volumus perire contristent, qui electorum percellunt animos, Dominicus 106.0857D| in Evangelio sermo testatur; ait enim Salvator ipse quod expediat scandalizanti de pusillis aliquem in maris profundo demergi, et caetera quae ad hunc sensum pertinent (Matth. XVIII). A quibus non sacerdotes, sed et omnes Christiani se cavere debent, quoniam sacerdotes, qui throni Dei vocantur, quieti ab omnibus perturbationibus esse debent. Nec ab re ipse Salvator vendentes columbas et nummulariorum mensas proprio flagello evertit, et projecit e templo (Matth. XXI). Unde liquet summos sacerdotes ipsius 106.0858A| exspectare judicium. Ad cujus rei confirmationem plurimum valet quod alibi inquit: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos [Edit. Rom., Dominus] discernit (Psal. LXXXI), et reliqua talia, quae in suis inveniuntur auctoribus. Illos ergo qui non speculatores esse volunt, excusare non possumus, si fratres, quos tueri et adjuvare pro viribus debemus, improba foedari contagione permittamus. Unde hortamur dilectionem vestram, obtestamur, et monemus, ut qua debetis [Edit. Rom., debetis et potestis] sollicitudine super his vigiletis, quia in specula esse debetis, ne qua infestantium prorumpat audacia. His ergo pro viribus resistite, quia nefas est praegravari [Edit. Rom., praedicare] religiosos, pati fratres, quorum afflictione, quia membra sunt 106.0858B| nostra, nos quoque convenit macerari, crucemque juxta Domini salvatoris vocem ferre, qui ait: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI). Quanquam maneat his beatitudo promissa, quicunque probantur persecutionem propter justitiam sustinere. Quibus quid promittat ipse Salvator in futurum sequens sermo declarat. Intelligamus haec ipsa vobis quae nobis non placent displicere. Quod ita demum probare poterimus, si quibus manum porrigimus, vos nobiscum porrigatis, ut cui et vos manum porrigetis, vobiscum porrigamus, quia non aliter unus grex et unus pastor sumus, nisi quemadmodum Apostulus docet, dicens: Idipsum dicamus omnes, simusque perfecti in eodem sensu et in eadem sententia 106.0858C| (I Cor. I). Deus vos incolumes memores nostri custodiat, fratres charissimi.

EPISTOLA II. AD EPISCOPOS ET ORTHODOXOS FIDELES. Ebonem archiepiscopum Rhemensem depositum in pristinum gradum restituit.

Gregorius episcopus servus servorum Dei reverentissimis in Christo sanctissimisque fratribus coepiscopis, cunctis quoque principibus orthodoxis, et universis catholicae Ecclesiae fidelibus.

Cum divina instigatione solliciti circa gregem dominicum diligenti cura semper invigilare debeamus in prosperis, quanto magis in adversis nimiis quae pro peccatis contigerunt nunc in diebus nostris? 106.0858D| sicut dolendi sunt illi, qui inter flagella Dei maligna semper intentione perseverando pereunt, ita et congratulandi, non abjiciendi sunt, qui correpti tanta castigatione corde contrito et humiliato se corrigibiles reddunt; super omnia etiam magnificandi sunt, qui in pressuris corde perfecto et optimo probati, salutaribus exemplis fructum vitae inviti minoribus conferunt. Gratias igitur immensas Domino Deo nostro merito agimus, charissimi, pro tanto triumpho vestro, qui inter medias mundanas acies, et nimias 106.0859A| tentationes diabolicas, vos examinando probavit, atque sibi servavit illaesos; ita ut neque in dexteram neque in sinistram declinantes, offensionem Dei vitando, cautissima subtilitate mundana pericula superastis: sicut et inter multa alia magna certamina vestra, non fuisse [Forte non fuit, Hard.] minima fratris nostri Ebonis archiepiscopi causa, ut et per multos relatores fideles saepe comperimus, quod nec canonice vocatus, sed violenter ab Ecclesia raptus, diversaque exsilia passus, arcta quoque sub custodia trusus, nullo certo crimine convictus, nec sponte confessus, quia absente Ecclesia sua alterius sub potestate erat constrictus, et sic a mundana potentia vobis adductus est discutiendus vel deponendus. Quam ergo vulgo natam irrationabilem vim compatiendo 106.0859B| mirabili circumspectione placastis, cum furores persequentium humili satisfactione ejus sic mitigastis, quatenus divinam vel humanam offensionem pariter evaderetis; sicque fratrem illaesum aptiori tempore provida industria reparandum servastis, sicut et de veris Christi membris legitur: Cum patitur unum membrum, compatiuntur caetera membra (I Cor. XII). Claruit etiam haec benigna intentio vestra, dum quantulacunque vobis ecclesiastica pace, mox imperiali, episcopalique auctoritate in sede restitutus debita, cui facta fuerat direptio violenta, ibique publico ex consensu pontificale, ut debuit, recepit et gessit solitum officium, donec succensis iterum litibus principum, pro pacificanda dira seditione cum caeteris regni fidelibus se obtulit. 106.0859C| Qua mitigata, protinus repentina imperiali jussione, pro concordia et unitate Christiani populi, partibus orientis directus, praeceptoribus suis libenter pro viribus obedivit. Quibus autem omnibus sic laudabiliter actis, votum visitationis, quod in angustiis suis Domino, vel beato Petro principi apostolorum vovit, multis laboribus fessus ad sedem apostolicam tendens promissa fideliter implevit. Qui et sancti principis apostolorum suffragiis fidus, cui ligandi solvendique divinitus erat data potestas, sicut eum a corporalibus eripuit periculis, ita et propitius a cunctis peccatorum absolveret vinculis. Quapropter et nos haec omnia diligenter considerata, ipsam confessionem, quam secrete vobiscum egit, nobiscum et per omnia contulit. Subscriptionem etiam, quam 106.0859D| perterritus ut evaderet composuit, similiter et sanctae Romanae Ecclesiae ostendendo satisfecit. In quibus vero omnibus, quia certum depositionis aut legitimae absolutionis crimen nullum reperimus, ideo inviolabili charitati vestrae fidenter ipsum committimus; quia, si absque crudeli persecutione ejus possibile est, una vobiscum illum debitae sedi restituendum cupimus, alioquin tamen non oportet episcopos divinitus sibi consortem negligere episcopum, cui non solum similiter, sed etiam per poenitentiam innovatum sanctum ipsius dignitatis cognovimus spiritum Davidica recuperatione; qui poenitens Spiritu sancto recto, sive principali, innovatus atque confirmatus, 106.0860A| summa cum fiducia etiam et impios postea docendos et revocandos pro Domino Deo suo spopondit, perpetuisque benignitatis exemplis exsolvere fideliter procuravit. Nam et summus apostolorum, cujus vicem indigni gerimus, si discipulatum in periculis negavit, non tamen abjectus, sed pie revocatus, pristinam dignitatem obtinuit, et quomodo aliis miserandum esset in semetipso didicit. Pater insuper ille evangelicus larga pietate prodigum filium non repulit, sed perditum gavisus recepit, honoratumque statui pristino reparavit. Ipse etiam veris sectatoribus suis instituit, dicens: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI; Matth. III). Quia et beatos esse misericordes in cunctis mundi partibus copiosus in misericordiis idem 106.0860B| Dominus dominantium declaravit. His etenim multiplicibusque Veteris ac Novi Testamenti documentis instructi, evangelicam atque ecclesiasticam dispositionem fideliter agimus, si persecutionem passis et ad aliam civitatem confugientibus episcopis proficiendi in locis vacantibus liberam annuimus facultatem. Quanto magis huic praefato fratri nostro, qui quondam ex gloriosi Caesaris totiusque imperii consensu nobis conjunctus, et apostolicis privilegiis insolubili charitatis vinculo sanctae Romanae Ecclesiae confirmatus? Ubi et evangelizandi legatione percepta, quocunque melius poterit proficere loco, pro viribus ita semper insistat, ut a divino coepto negotio lucrandique talento nequaquam deficiat, quia sicut de neglecto tanto officio illi divinam offensionem, 106.0860C| ita et impedientibus coelestem indicimus ultionem; et sicut adjutoribus ejus divinam imploramus gratiam, ita et nocentibus, quam non optamus, terribilem damnationis denuntiamus vindictam. Qua denique summa auctoritate undique munitum, more praedecessorum nostrorum, ipsum sacro ordini nostro merito ascribimus, vel omni pristino episcopali officio decoratum esse praefigimus, sive scriptis his publicis digne permanendum inviolabili confirmatione, sicut in privilegiis ejus prioribus continetur, jure apostolico roboramus.

EPISTOLA III. AD EPISCOPOS REGNI FRANCORUM. ( Hanc epistolam vide inter sancti Agobardi Opera, hujusce Patrologiae tomo CIV, col. 297.)

EPISTOLA IV. AD RABANUM MAURUM. Gregorius papa servus servorum Dei dilectissimo in Domino filio Rabano pio et venerabili abbati.

Pontificii nostri cura nos urget sanctarum omnium Dei Ecclesiarum utilitatibus favere, ac secundum quod unaquaeque in proprio statu mansura sit, congruum eis impertiri suffragium. Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium Deo procul dubio promeremur, si venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia postulatis a nobis, decernimus nostra apostolica praeceptione reconcedere et reconfirmare 106.0861A| perpetualiter vobis vestrisque successoribus monasterium Fuldense, quod S. Bonifacii vocabulo viget, situm in loco qui vocatur Bochonia juxta ripam fluminis quod dicitur Fulda, cum omnibus cellis, curtibus, districtionibus, seu omnibus rebus mobilibus sibi pertinentibus quas nunc habet, et in futuro, Deo auxiliante, habebit. Concedimus etiam atque donamus vobis, charissime ac dilectissime fili, vestrisque successoribus abbatibus in perpetuum, pro magno nostro amore nimiaque dilectione, quam circa vos habemus, et deinceps habere cupimus, monasterium S. Andreae apostoli, quod vocatur Exajulum, situm Romae juxta ecclesiam sanctae Dei genitricis Mariae semper virginis, quae vocatur ad Praesepe, cum omnibus mansionibus, caminatis cellis, 106.0861B| vinaria et coquina, cum vineis, hortis, diversisque generibus pomorum cum curte et puteo et introitu per portam majorem a via publica, et cum omnibus ad idem monasterium pertinentibus, tam intra quam extra urbem sitis, quae ei juste ac recte pertinere dignoscuntur. Nullus etiam episcoporum, archiepiscoporum, patriarcharum, vel quoquo modo in clero constitutus temere aut proterve, nisi a vobis accepta licentia, super principale altare vestri monasterii missarum solemnia celebrare praesumat, aut quamlibet dictionem vel auctoritatem habere in idem vestrum Fuldense monasterium, praeter nostram apostolicam sedem specialiter episcopus, in cujus dioecesi constitutum esse videtur, ita ut nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec ibidem missarum 106.0861C| solemnia celebrare praesumat. Dona vero et oblationes decimasque fidelium absque ullius personae contrarietate, firmitate perpetua ipsi monasterio vestro, secundum praedecessorum vestrorum privilegia confirmamus et corroboramus. Decernimus etiam ne alicui personae magnae vel parvae liceat aliquam vim vel controversiam inferre eidem monasterio in rebus et familiis ejus, neque totum neque partem ipsius mortalium alicui ulla ratione subdere, vel sub beneficii nomine dare praesumat, sed omni tempore soli nostrae sanctae Romanae Ecclesiae libera securaque deserviat. Eligendi quoque sibi abbatem, quando opus fuerit, fratres inter se potestatem habeant, secundum regulam S. Benedicti, sine ullius personae contradictione. Caeterum vero haec deliberantes decernimus, 106.0861D| ut congruis temporibus nostrae sollicitudini ecclesiasticae imitemur, qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur, concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte, quod absit, sub hujus privilegii obtentu animus gressusque rectitudinis nostrae a norma justitiae aliquando 106.0862A| retorqueatur. Concedimus etiam tibi quem bene eruditum et bene eloquentem virum esse novimus, dulcissime fili, praedicare verbum Dei, auctoritate S. Petri apostoli et nostra ejus indigni vicarii, et ut tam vos quam successores vestri ante omnes abbates totius Galliae seu Germaniae primatum sedendi in omni loco conventuque sive judiciali sententia, seu in omnibus conciliis ac ordinibus nostra apostolica auctoritate obtineatis. Abbas vero non nisi a nostra apostolica sede benedicatur, a qua benedici debet, nec unquam ab aliquo episcopo consecrationem exspectat, nisi a Romano pontifice, nec consecratus ad aliud monasterium in Fuldensi introducatur, vel proponatur monasterium. Usum quoque dalmaticae, caligarum et sandaliorum, secundum quod 106.0862B| ab antecessoribus nostris concessum est, vobis concedimus. Ac ne femina unquam illuc ingredi praesumat, nostra apostolica auctoritate interdicimus, et ne quis unquam placitum ibi habeat vel in caeteris ejus locis, nec servos nec colonos ad aliquod servitium constringat, nisi cui abbas ad utilitatem suae necessitatis assensum praebuerit. Igitur generaliter addendum dignum duximus, ut quidquid auctoritate antecessorum quorumlibet nostrorum, regum et imperatorum, ipsi Fuldensi monasterio constat fuisse concessum, sit et nostra apostolica auctoritate per hoc nostrum privilegium confirmatum atque corroboratum, statuentes apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, ne quis unquam nostrorum postdecessorum pontificum Romanorum, regum, imperatorum, 106.0862C| ducum, marchionum, comitum et praeterea archiepiscoporum, patriarcharum, aut cujuslibet dignitatis vel conditionis hominum contra hoc nostrum privilegium quidquam audeat attentare. Quicunque ergo hujus nostri privilegii observator exstiterit, et pro intuitu custodierit, et ne in aliquo infringatur a se, observaverit, omni benedictione repleatur, et peccatorum suorum absolutione a retributore omnium bonorum Deo consequi mereatur ut in coelesti sede glorietur. Qui autem, quod absit, hanc nostram praeceptionem violare praesumpserit, nisi resipiscat, individuae Trinitatis iram incurrat, et a coetu omnium sanctorum extorris existat, S. Petri apostolorum principis maledictione redundet, CCCXVIII Patrum sacrosancto concilio damnetur, atque 106.0862D| in extrema die judicii amaranatha anathemate perditus, lucis claritudinem nesciat, sed exteriores tenebras cum diabolo ac consentaneis ejus perpetualiter gemat. Amen. Datum per manum Benedicti notarii ac scriniarii R. E. Idibus Maii, indict. 14 ( Anno 836).