Jump to content

Epistolae (Gregorius Magnus)/III

Checked
E Wikisource
LIBER TERTIUS
Saeculo VI

 LIBER II LIBER IV 

LIBER TERTIUS.

[recensere]

Mense Septembri indictione XI. 623 EPISTOLA PRIMA. AD PETRUM SUBDIACONUM. Epiphanium subdiaconum mittit, qui de seditione in Pautum episcopum commota inquirat. Ut illum in reos agentem adjuvet, absque ulla dilatione aut personarum acceptione, praecipit instantius. Ad civitatis ecclesias revocanda mancipia. Gregorius Petro subdiacono Campaniae.

Quale in castello Lucullano sit scelus in Paulum fratrem et coepiscopum nostrum commissum, directa nobis fecit relatio manifestum. Et quia his diebus Scholasticus vir magnificus, Campaniae judex, hic praesens inventus est, specialiter ei injunximus ut tantae perversitatis insaniam districta debuisset emendatione corrigere. Sed quia nunc praedictae relationis portitor nos ut personam dirigeremus admonuit, ideo Epiphanium subdiaconum illuc direximus, qui una cum praefato judice, a quibus excitata sit vel commissa seditio, investigare ac cognoscere possit, et digna ultione vindicare. Experientia ergo tua ita tota virtute in hac causa solatiari festinet, quatenus et cognosci veritas, et in delinquentes valeat vindicta procedere. Quoniam igitur mancipia gloriosae Clementinae in eodem scelere interfuisse, et voces, quae seditionem commoverent, jactitasse dicuntur, si ita est, districte ea imminenti uhioni substerne, nec pro persona illius sit vestra severitas remissior, quia tanto amplius ferienda sunt, quanto, utpote nobilis feminae pueri, ex sola superbia deliquerunt. Sed et illud subtili vos oportet indagatione perquirere utrumne praedicta femina in tanta habuerit sceleris immanitate 624 consilium, aut si cum ejus est scientia perpetratum, ut quam sit periculosum non solum manibus, sed etiam in sacerdotem verbis excedere, ex nostra cuncti possint defensione cognoscere. Si quid enim in hac causa lentatum fuerit vel omissum, ad tuam culpam ac tuum potius cognoscas pertinere periculum; nec aliquem apud nos excusationis locum invenies. Nam quanto te apud nos res ista, si districtissime fuerit perscrutata et emendata, commendat, tanto si levigata fuerit, nostram contra te scito indignationem exacui.

Mancipia autem si qua de caetero in monasterium sancti Severini, vel in alia ecclesia ejusdem castelli de civitate refugerint, mox ut ad notitiam tuam pervenerit, nullo modo illic ea immorari permittas, sed intra civitatem in ecclesiam revocentur; et si justam contra dominos suos querelam habuerint, cum congrua ordinatione de ecclesiis exire necesse est. Si vero venialem culpam commiserint, dominis suis, accepto de venia sacramento, sine mora reddantur. (Vide sup. l. II, ep. 9, 10, 15, et inf. ep. 15.)

EPISTOLA II. AD PAULUM EPISCOPUM. Illum de accepta injuria consolatur. Gregorius Paulo episcopo.

Licet non mediocriter nos contristaverit cognita quam es perpessus injuria, habemus aliquam tamen consolationis materiam, quod laudem tuam huic rei inesse cognovimus, ob id quod pro aequitatis rectitudine hoc, quantum directa 625 nobis patefecit relatio, pertulisti. Ut ergo ad majorem fraternitatis tuae gloriam applicetur, haec res constantiam tuam nec frangere, nec a via debet veritatis avertere. Nam major in sacerdotibus merces est, in veritatis tramite etiam post injurias permanere. Ac ne tantae impietatis insania inulta remaneat, et in pejus indisciplinatio perniciosa prorumpat, Scholastico viro magnifico Campaniae judici, quia hic praesens inventus est, ut haec digna coercitione vindicare debuisset, injunximus. Sed quia homines tui a nobis ut personam dirigere debuissemus petiverunt, propterea Epiphanium subdiaconum illuc nos transmisisse cognosce, qui una cum suprascripto judice investigare valeat, ac cognoscere veritatem, quatenus in eos a quibus tantum facinus immissum constiterit, vel perpetratum, sua instantia dignam faciat exerceri vindictam. (Vide sup. ep. 1.)

EPISTOLA III. AD JOANNEM ABBATEM. Bonifacii in praepositum ordinationem probat. Sancti Joannis tunicam petit. In causa cum Floriano vult aliquid cedi, ut ad compositionem perducatur. Abbatem arguit quod tum ipse, tum fratres sacram lectionem et orationem negligant. Illum hortatur ad solicitiorem de fratrum animabus, de hospitibus, ac de pauperibus curam. Gregorius Joanni abbati.

Petiit dilectio tua ut frater Bonifacius in monasterio tuo a te debeat ordinari praepositus; quod ego valde miratus sum, quare ante factum non est. Nam ex quo illum tibi dari feci, jam eum ordinare debuisti.

De tunica vero sancti Joannis omnino grate suscepi, quia sollicitus fuisti mihi indicare. Sed studeat dilectio tua mihi ipsam tunicam, aut, quod melius est, eumdem episcopum qui eam habet cum clericis suis et cum ipsa ad me transmittere, quatenus et benedictione tunicae perfruamur, et de eodem episcopo vel clericis mercedem habere valeamus. Causam vero quae cum Floriano vertitur incidere volui, et jam ei vel octoginta solidos mutuos dedi. Quos ille, credo, disponit sibi pro monasterii debito recompensari, et omnino volo eamdem causam decidi, quia Stephanus chartularius dicitur imminere ut eam praedictus Florianus in publicum transferat, et grave nobis est cum publico litigare. Unde necesse est nobis aliquid cedere, ut possimus eamdem causam ad compositionem perducere. Quod dum factum fuerit, dilectioni tuae, Deo auxiliante, nuntiabimus.

De fratrum vero animabus omnino esto sollicitus. Sufficiat jam quod opinio monasterii per vestram negligentiam inquinata est. Non frequenter 626 foras egrediaris. In causis istis procuratorem institue, et tu ad lectionem atque orationem vaca.

De hospitalitate esto sollicitus; quantum potes pauperibus largire, ita tamen ut serves quod Floriano restitui debeat.

In ipsis autem fratribus monasterii tui quos video, non invenio eos ad lectionem vacare. Unde considerare necesse est quantum peccatum est ut ex aliena oblatione Deus vobis alimoniam transmiserit, et vos mandata Dei discere negligatis.

De sex vero unciis domus, si authenticam chartulam non videmus aut exemplaria, nil possumus facere. Sed Florentino Dei famulo praeceptum transmisi, ut si ei veritas constiterit, easdem sex uncias vobis restituat. Quibus restitutis, reliquas sex uncias aut in emphyteosim damus, aut reditus commutamus.

EPISTOLA IV. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Vitandum in operibus bonis humanae laudis desiderium. Gregorius Bonifacio episcopo Regiensi.

Quibusdam venientibus agnovi fraternitatem tuam misericordiae operibus vehementer insistere; atque omnipotenti Deo gratias retuli, quia juxta egregii praedicatoris vocem, nunc vivimus, si vos statis in Domino (I Thess. III, 8). Sed illud, fateor, non leviter mentem meam momordit, quod eadem opera multis vosipsi nuntiatis; ex qua re collegi quod mens vestra non studeat Dei oculis, sed humano judicio placere. Unde necesse est, frater charissime, ut cum bona exterius agis, haec interius cum magna cautela custodias, ne appetitus placendi hominibus subrepat, et omnis labor boni operis incassum fiat. Nos enim qui sumus, quibus placeri ab hominibus quaeritur? Quid namque aliud quam pulvis et cinis sumus? Sed illi tua fraternitas placere desideret, qui et non longe est ut appareat, et omne quod retribuerit finem nullo modo habebit. Mense Octobri, indictione undecima.

EPISTOLA V. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut viduam in omnibus causis ab iniquorum violentia tueatur. Gregorius Petro subdiacono Campaniae.

Sicut in judiciis laicorum privilegia turbare non cupimus, ita eis praejudicantibus, moderata te 627 volumus auctoritate resistere. Violentos namque laicos coercere, non contra leges est agere, sed legi ferre subsidium. Quia igitur Deusdedit gener Felicis de Orticello praesentium latrici violentiam dicitur irrogasse, praefatamque rem illicite detinere, ita ut viduitatis ejus dejectio non misericordiam provocare, sed ejus inveniatur roborare malitiam, praecipimus experientiae tuae ut tam contra praefatum virum, quam in caeteris causis, in quibus se asserit praefata femina praejudicium sustinere, tuae ei solatium tuitionis impendas, nec a quolibet eam praegravari permittas, ne vel ea quae tibi, salva tamen aequitate, mandantur, in aliqua inveniaris parte negligere, vel viduis aliisque pauperibus, dum illic auxilium non inveniunt, ex hujus itineris profligentur longinquitate dispendia.

EPISTOLA VI. AD JOANNEM EPISCOPUM. Sacra eum communione privat, ob damnatum injuste Adrianum episcopum, quem in locum et ordinem suum restitui jubet. Gregorious Joanni episcopo primae Justinianae.

Post longas tribulationes, quas Adrianus Thebanae civitatis episcopus a consacerdotibus suis, velut ab hostibus pertulit, in Romanam civitatem confugit. Et licet adversus Joannem Larissaeum episcopum ejus fuisset prima suggestio, non ab eo in causis pecuniariis reservatis legibus judicatum; tamen post haec magis contra personam fraternitatis tuae, a qua non juste se a sacerdotii gradu flagitabat esse dejectum, gravissime querebatur. Sed nos, indiscussis petitionibus non credentes, eadem quae apud Joannem fratrem et coepiscopum nostrum, vel quae apud fraternitatem tuam sunt acta, relegimus. Et quidem de memorati Joannis episcopi Larissae judicio, quod fuerat appellatione suspensum, satis et piissimi rerum Domini, ad Corinthi episcopum missis jussionibus, decreverunt. Et nos quoque, per praesentium latores epistolis nostris ad praefatum Joannem Larissaeum directis, Christo auxiliante, decrevimus. Cum vero diversi disceptationem judicii cujus examen tibi imperialia jussa tradiderant, et inspectam gestorum apud Joannem episcopum de criminalibus habitorum seriem ventilavimus, reperimus prope nil te quod ad nominatas indictasque tibi causas attinuit exquisisse, sed machinationibus quibusdam testes adversus Demetrium diaconum in damnationem ejusdem episcopi produxisse, qui eum de illo, quod nec audiri fas est, testimonium dicentem se audivisse perhiberent. Quod dum praesens Demetrius contradiceret se dixisse, adversus sacerdotalem 628 morem disciplinamque canonicam, dejectum honore suo diaconum proconsuli provinciae tradidisse. Qui cum, multis laniatus verberibus, adversus episcopum suum forsan aliqua potuisset tormentorum necessitate mentiri, usque ad finem negotii nihil eum de quibus interrogabatur penitus invenimus fuisse confessum. Sed nec alia in gestis ipsis, sive per depositionem testium, sive per Adriani professionem, quod ei potuisset obesse, reperimus. Sed tantum fraternitas tua, nescio quo mentis motu, divino humanoque jure contempto, abruptam protulit in ejus damnatione sententiam; quae licet non esset appellatione suspensa, contra leges tamen canonesque prolata, ipsa non poterat jure subsistere. Postquam autem ex abundanti appellationem tibi constat esse porrectam, mirati sumus cur nec homines tuos secundum cautionem Honorato diacono nostro per responsales tuae Ecclesiae expositam, qui tui judicii rationem potuissent reddere, transmisisti. Quod factum te vel de contumacia vel de conscientiae trepidatione redarguit. Si igitur haec quae nobis oblata sunt veritate vallantur, quoniam occasione vicium nostrarum consideramus vos injusta praesumere, de his alias secundum id quod a nobis deliberatum fuerit, Christo auxiliante, decernemus.

Quod vero ad praesens attinet, cassatis prius atque ad nihilum redactis praedictae sententiae tuae decretis, ex beati Petri principis apostolorum auctoritate decernimus triginta dierum spatio te sacra communione privatum, ab omnipotenti Deo nostro tanti excessus veniam cum summa poenitentia ac lacrymis exorare. Quod si hanc sententiam nostram te cognoverimus implesse remissius, non jam tantum injustitiam, sed et contumaciam fraternitatis tuae cognoscas, adjuvante Domino, severius puniendam. Praelatum vero Adrianum fratrem et coepiscopum nostrum ex tua sententia, ut diximus, nequaquam canonibus neque legibus existente damnatum, in suum locum atque ordinem reverti Christo comitante disponimus, ut nec illi fraternitatis tuae noceat contra justitiae tramitem prolata sententia, nec charitas tua, pro placanda futuri indignatione judicis, incorrecta remaneat. (Vide inf. ep. 7 et 38. Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 26.)

EPISTOLA VII. AD JOANNEM EPISCOPUM. Iniquam Adriani damnationem Joannis metropolitani machinationibus procuratam fuisse ostendit, ex judicii ordine. Hunc exinde ab omni in illum jurisdictione abstinere statuit, et sacrae communionis, nisi pareat, privationem minatur. Gregorius Joanni episcopo Larissaeo.

Frater noster Adrianus (Grat. caus. 16, q. 1, c. 52), Thebanae civitatis episcopus, ad Romanam urbem veniens lacrymabiliter 629 est conquestus de quibusdam capitulis se a fraternitate tua, necnon a Joanne primae Justinianae episcopo, non legitime neque canonice condemnatum. Cumque per diuturnum tempus nullam diversae partis videremus huc advenire personam, quae ejus debuisset objectionibus respondere, necessario cognoscendae veritatis intuitu, ea quae penes vos acta sunt relegenda tradidimus. Ex quibus cognovimus Joannem atque Cosmam diaconos, unum pro lubrico corporis, alterum pro fraudibus ecclesiasticarum rerum proprio depulsos officio, de pecuniariis criminalibusque capitulis adversus eum piissimis nostris imperatoribus suggessisse. Qui per jussiones suas te voluerunt, servata videlicet juris canonumque districtione, cognoscere, ita ut de pecuniariis quidem ferres firmam jure sententiam, de criminalibus vero, eorum clementiae habita subtilius examinatione, suggereres. Quod si tam rectas jussiones tua fraternitas rectis quoque mentibus accepisset, nunquam viros pro suis excessibus proprio amotos officio, atque jam inimicantis animi, ad accusationem passim sui suscepisset episcopi, maxime cum ex suggestione piissimis dominis oblata eorum sit detecta fallacia, qui cum consensu omnium clericorum haec contra suum pontificem se suggessisse professi sunt.

Post haec tamen, ut breviter quaedam strictimque quae apud te sunt acta percurram, primum capitulum penes fraternitatem tuam motum est Stephani Thebani diaconi, cujus vitam quasi sciens turpissimam Adrianus episcopus, non eum sui ordinis honore privaverat. Quod capitulum nullus deductorum testium ad Adriani episcopi dicit pervenisse notitiam, nisi quod solus Stephanus, turpis vitae suaque professione damnabilis, dicitur esse confessus. Secundum capitulum adversus eum videtur esse propositum, de infantibus ejus jussu a sacri baptismatis susceptione prohibitis, atque ita inabluta sorde peccati defunctos in tenebris. Sed nullus adversus eum deductorum testium professus est nosse se tale aliquid ad Adriani episcopi pervenisse notitiam, sed a matribus infantum, quarum viri remoti pro culpis, ut dicitur, ab Ecclesia fuerant, se cognovisse dixerunt. Sed nec inbaptizatos eos mortis tempus professi sunt occupasse, sicut accusatorum continebat invidiosa suggestio, cum in Demetriade civitate baptizatos eos esse constiterit. Et haec quidem de criminalibus causis.

De pecuniariis vero qualiter a te fuerit judicatum, inquisitio deputatorum a principe virorum piissima jussione serenissimis principibus attestatur. Nam cum tuam saepe fatus Adrianus suspendisset appellatione sententiam, quantum ex quatuor testium depositionibus apud Joannem primae Justinianae episcopum prolatis agnovimus, arctissima detrusus custodia, libellum in quo objecta sibi confiteretur capitula tua coactus est fraternitate porrigere. 630 Qui quidem in porrecto a se libello de pecuniariis invenitur tuae consensisse sententiae. Criminalia vero medio quodam dubioque verborum calle transcurrit, ut et tua quibusdam subjectis nebulis frustraretur intentio, et ipse porro nimis a confessione perplexae locutionis obscuritate refugeret. Cumque porrecta appellatio per homines ejus caeteraque quae penes te gesta sunt piissimis fuissent deportata principibus, deputatis, ut diximus, Honorato diacono sedis nostrae, et Sebastiano glorioso antigrapho, cunctisque examinatis subtiliter, a serenissimis est dominis ab omnibus jussionibus absolutus. Sed nescio quibus machinationibus exquisitis, alia rursus est principalis jussio elicita, ut de cunctis ante fatis capitulis Joannes primae Justinianae episcopus requirens subtiliter judicaret. In cujus judicio omnes clerici Adriani episcopi, et Demetrius diaconus inter tormenta professus est omnem hanc contra Adrianum episcopum calumniam fraternitatis tuae machinatione confectam. Nec aliqua de capitulis ipsis quae in tua audientia criminaliter objecta fuerant Adriano episcopo sunt probata. Sed provenit alia contra canones ac leges in Demetrium diaconum ejus aliasque personas crudelis atque dolosa discussio, in qua nihil pene repertum est ex quo saepe memoratus Adrianus damnari legitime debuisset, sed magis ex quo potuisset absolvi. Sed de Joannae primae Justinianae urbis antistite, ac de nequissimo ejus damnandoque judicio alias sumus juvante Domino, tractaturi. Adrianum vero episcopum reperimus, et tuo contra sacerdotales mores odio laborasse, et nullo jure pecuniariis in causis eum fraternitatis tuae condemnatum fuisse sententia.

Quia igitur et ab ante fato Joanne primae Justinianae episcopo contra jus canonesque depositus, honoris sui gradu carere non potuit, in sua eum reformari Ecclesia, atque in propriae dignitatis ordinem decrevimus revocari. Et cum oportuisset te ex eo Dominici corporis communione privari, quod, admonitione sanctae memoriae decessoris mei contempta, per quam eum Ecclesiamque ejus de tuae jurisdictione potestatis exemit, rursus in eis aliquid tibi jurisdictionis servare praesumpseris, tamen nos humanius decernentes, communionisque tibi sacramentum interim conservantes, decernimus ut fraternitas tua ab eo Ecclesiaque ejus omnem ante habitae suae potestatem jurisdictionis abstineat, sed secundum scripta decessoris nostri, si qua causa vel fidei vel criminis, vel pecuniaria adversus praefatum Adrianum consacerdotem nostrum potuerit evenire, vel per eos qui nostri sunt vel fuerint in urbe regia responsales, si mediocris est quaestio, cognoscatur, vel huc ad apostolicam sedem, si ardua est, deducatur, quatenus nostrae audientiae sententia decidatur. Quod si contra haec quae statuimus, quolibet tempore, qualibet 631 occasione vel surreptione venire tentaveris, sacra scias te communione privatum, nec eam te, excepto ultimo vitae tuae tempore, nisi concessa Romani pontificis decernimus jussione percipere. Haec enim consona sanctis Patribus definitione sancimus, ut qui sacris nescit obedire canonibus, nec sacris administrare, vel communionem capere, sit dignus altaribus. Res autem sacras sive alias mobiles immobilesque ejus Ecclesiae, quas hactenus dicitur retinere, quarum notitiam nobis oblatam praesentibus annectimus litteris sine aliqua ei dilatione fraternitas tua restituat. De quibus si qua inter vos quaestio vertitur, volumus ut apud responsalem nostrum in urbe regia ventiletur. (Vide sup. ep. 6. Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 26.)

EPISTOLA VIII. AD NATALEM ARCHIEPISCOPUM. Florentium episcopum, absque concilii judicio depositum, ab exsilio revocandum; causamque illius, convocatis episcopis, retractandam. Gregorius Natali archiepiscopo Salonitano.

Dum cuncta negotia indagandae sollicitudine veritatis indigeant, tum quae ad dejectionem sacerdotalium graduum pertinent, districtius sunt trutinanda, in quibus non tam de humilibus constitutis, quam divinae quodammodo benedictionis refragatione tractatur. Quae res quoque nos in Florentii Epidauritanae civitatis episcopi persona ad exhortationem vestrae fraternitatis admonuit (Infra, epist. 9). Nuntiatum siquidem nobis est a quibusdam fuisse eum in causis criminalibus accusatum, et nullis canonicis probationibus exquisitis, nec sacerdotalis concilii proveniente judicio, eum ab honoris officio non jure, sed auctoritate depositum. Quia ergo non potest quemquam episcopatus gradu, nisi justis ex causis, concors sacerdotum summovere sententia, hortamur fraternitatem vestram ut praefatum virum ex eodem in quo detrusus est ejici faciatis exsilio, causamque ejus episcopali disceptatione perquiri. Et si in his in quibus accusatus est canonica fuerit probatione convictus, canonica procul dubio est ultione plectendus. Quod si alias quam de eo aestimatum est synodali fuerit inquisitione compertum, necesse est ut et criminatores justi districtionem juris exhorreant, et incriminato innocentiae suae serventur illibata suffragia. Exsecutionem vero ante fati negotii Antonino subdiacono nostro ex nostra praeceptione mandavimus, quatenus ejus instantia et quae sunt legibus 632 canonibusque placita decernantur, et decreta, juvante Domino, mancipentur effectui. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 28.)

EPISTOLA IX. AD ANTONINUM SUBDIACONUM. Ut Florentio, si a convocatis episcopis absolvatur, res suas omnino restitui curet. Gregorius Antonino subdiacono.

Pervenit ad nos Florentium Epidauritanae civitatis episcopum, praereptis prius rebus ejus, pro quibusdam non approbatis criminibus, sine sacerdotali concilio fuisse damnatum. Et quia non debet is poenam sustinere canonicam (Grat. 11, q. 1, c. 64), in cujus damnatione non est canonica prolata sententia, praecipimus experientiae tuae ut Natali fratri et coepiscopo nostro debeas imminere, quatenus supradictum virum de eodem ejici faciat, quo nunc dicitur detrusus exsilio. Convocatoque episcoporum concilio, si haec in quibus accusatus est canonice fuerint approbata, praefati Natalis fratris et coepiscopi nostri volumus in eum proprium robur obtinere sententiam. Sin autem generali fuerit judicio absolutus, nec eum deinceps cujuslibet praejudicio subjacere permittas, et praefatae res districta tuae sollicitudinis restituantur instantia. Necesse est ergo ut quanto graviora talium negotiorum perpendis pondera, tanto ea maturiori vigilantiorique studeas exsecutione complere.

EPISTOLA X. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Ut evangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipit ac veneratur Gregorius. Chalcedonensis fidem in quinta synodo violatam non fuisse declarat. Savino proinde ad Ecclesiae unitatem remeandum. Gregorius Savino subdiacono.

Exeuntes maligni homines turbaverunt animos vestros, non intelligentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant, astruentes quod aliquid de sancta Chalcedonensi synodo piae memoriae Justiniani temporibus sit imminutum, quam omni fide omnique devotione veneramur. Et sic quatuor synodos sanctae universalis Ecclesiae, sicut quatuor libros sancti Evangelii recipimus. De personis vero de quibus post terminum synodi aliquid actum fuerat, ejusdem piae memoriae Justiniani temporibus est ventilatum: ita tamen, 633 ut nec fides in aliquo violaretur, nec de eisdem personis aliquid aliud ageretur, quam apud eamdem sanctam Chalcedonensem synodum fuerat constitutum. Anathematizamus autem si quis ex diffinitione fidei, quae in eadem synodo prolata est, aliquid imminuere praesumit, vel quasi corrigendo ejus sensum mutare; sed sicut illic prolata est, per omnia custodimus. Te ergo, fili charissime, decet ad unitatem sanctae Ecclesiae remeare, ut finem tuum valeas in pace concludere, ne malignus spiritus, qui contra te per alia opera praevalere non potest, ex hac causa inveniat unde tibi in die exitus tui in aditum regni coelestis obsistat.

EPISTOLA XI. AD ORDINEM ET PLEBEM ALBANENSEM. Ordinatum ipsis episcopum. Gregorius ordini et plebi consistentibus in Albano.

Probabilibus desideriis nihil attulimus tarditatis, fratrem namque et coepiscopum nostrum Hominembonum vobis ordinavimus sacerdotem. Mense Novembri, indictione 11.

EPISTOLA XII. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Agrigentini episcopi accusatores et ad ejus causam spectantia documenta Romam mittat. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.

Pridem quidem fraternitati vestrae scripseram ut eos qui adversus Gregorium episcopum Agrigentinae civitatis aliqua dixerant, ad Romanam civitatem transmittere deberetis. Quod et nunc ut instantius fieri debeat praesentibus adhortamur epistolis. Unde personas ipsas, caeteraque documenta, id est gesta et petitiones, quae data sunt festinate cum celeritate transmittere. Nec moram aliquam excusationemque perquiri penitus permittimus, quatenus eis in Romanam, sicut diximus, civitatem sub celeritate transmissis, sciamus quid auxiliante Domino, de persona salubrius ejus disponere debeamus.

EPISTOLA XIII. AD AGNELLUM EPISCOPUM. Agnellum Terracinensi Ecclesiae ita praeficit, ut Fundensis Ecclesiae jura potestatemve illi non subtrahat. Gregorius Agnello episcopo de Fundis, qui nunc in civitate incardinatus est Terracinensi.

Relatio cleri simul et populi Terracinae degentis nos valde laetificat (Grat. 21, q. I, c. 5), ob hoc quod de tua 634 fraternitate bona testatur. Et quia defuncto Petro pontifice suo te sibi cardinalem postulant constitui sacerdotem, eorum vota necessario complenda esse praevidimus, quatenus et illi se gaudeant impetrasse quod postulant, et nos concessisse quod expedit videamur. Quia igitur ob cladem hostilitatis nec in civitate nec in Ecclesia tua est cuiquam habitandi licentia, ideo te auctoritate nostra Terracinensi Ecclesiae cardinalem constituimus sacerdotem, admonentes ut ita de animabus populorum illic consistentium, Deo protegente, debeas esse sollicitus, quatenus callidi perversique hostis insidiae commisso tibi gregi qualibet arte nocere non valeant, sed sollicitudinis tuae grex circumseptus custodia, digni se pastoris gaudeat meruisse tutamina. In tuis actibus plebi exempla bene vivendi existant, avaritia in te vires non habebat. Tua praedicatione qui litteras nesciunt quid divinitus praecipiatur agnoscant. In Dei timore populum, quemadmodum, vivere possit, tui mores instituant. Operibus exerce quod subjectos doces et praedicas. Actus tui in aliorum correptionem proficiant, in adjutorium sibi vitae tuae imitationem assumant. Sicque te in cunctis operibus exhibere festina, ut scripturam constructionemque in te habeat, quicunque aut negligit, aut non potest lectione formari. Tota igitur mentis intentione ita lucrum animarum Domino nostro facere festinato, ut digna te merces ante ejus conspectum in die retributionis inveniat. Quidquid vero de praedictae rebus Ecclesiae vel ejus patrimonio, seu cleri ordinatione promotioneve, et omnibus generaliter ad eam pertinentibus, solerter atque canonice ordinare facereque provideris, liberam habebis, quippe ut sacerdos proprius, modis omnibus facultatem.

Illud quoque fraternitatem tuam scire necesse est, quoniam sic te praedictae Terracinensis Ecclesiae cardinalem esse constituimus sacerdotem, ut et Fundensis Ecclesiae pontifex esse non desinas, nec curam gubernationemque ejus praetereas, quia ita fraternitatem tuam saepe dictae Terracinensi Ecclesiae, sicut praefati sumus, praeesse praecipimus, ut ante dictae Fundensis Ecclesiae tibi jura potestatemve nullo modo subtrahamus. (Vide inf. ep. 24. Cf. Joan. Diac. l. III, c. 15.)

EPISTOLA XIV. AD TERRACINENSES. Hortatur ut Agnello episcopo suo in omnibus obediant. Gregorius clero, ordini et plebi consistenti in Terracina.

Dilectionis vestrae desideria insinuata nobis quam obtulistis petitio reseravit, electionemque vestram valde laudavimus, quia Agnellum fratrem et coepiscopum nostrum probatum jam meritis cardinalem vobis constituti deprecamini sacerdotem. 635 Et quoniam gratae laudandaeque petitioni nec effectum negari, nec moram oportebat innecti, secundum desideria postulationemque vestram supradictum Agnellum, directa praeceptione, Ecclesiae vestrae cardinalem esse statuimus sacerdotem. Pro qua re dilectionem vestram paterna adhortatione commoneo, ut ei obedientiam praebere in omnibus debeatis, quatenus charitatis vestrae solatio roboratus, curam gubernationemque Ecclesiae quam vobis probatur petentibus suscepisse, adjuvante Domino salubriter valeat adimplere. Mense Decembri, indictione 11.

EPISTOLA XV. AD SCHOLASTICUM JUDICEM. Cum Florentius subdiaconus a Neapolitanis electus episcopatum fuga declinarit, de alio eligendo cogitandum. Gregorius Scholastico judici Campaniae.

Dum de Neapolitanae civitatis cura destitutae sacerdotis solatio vehementius angeremur, supervenientes praesentium latores cum decreto in Florentium subdiaconum nostrum confecto aliquid nobis in tanto cogitationum pondere relevationis invenerant. Sed dum praefatus subdiaconus noster, refugiens civitatem ipsam, ordinationem suam lacrymabiliter evitasset, quasi ex majori quadam dispensatione nostram cognoscite crevisse moestitiam. Atque ideo salutantes hortamur magnitudinem vestram, ut convocantes priores vel populum civitatis, de electione alterius cogitetis, qui dignus possit cum Christi solatio ad sacerdotium promoveri. In quo decreto solemniter facto, atque ad hanc urbem transmisso, ordinatio illic tandem, Christo auxiliante, proveniat. Sin autem aptam non invenitis in quam possitis consentire personam, saltem tres viros rectos ac sapientes eligite, quos ad hanc urbem generalitatis vice mittatis, quorum et judicio plebs tota consentiat. Forsitan huc venientes, praestante Dei misericordia, talem reperient qui vobis antistes irreprehensibiliter ordinetur, quatenus destitutae 636 civitati vestrae nec intrinsecus actuum suorum desit inspector, nec extrinsecus, adhibita sollicitudine sacerdotis, hostilibus aditus praestetur insidiis. (Vide sup. ep. 1. Cf. Joan. Diac. l. III, c. 8.)

EPISTOLA XVI. AD PETRUM EPISCOPUM. Valerianum presbyterum pro redemptione captivorum advenientem commendat. Gregorius Petro episcopo de Baricis.

Licet fraternitatem tuam piis se causis non dubitemus sponte impendere, verumtamen quia proniorem eam nostra fieri arbitramur epistola, idcirco praesentibus tibi indicamus apicibus horum latorem Valerianum presbyterum pro redemptione captivorum in illas partes advenisse; cui tanto enixius in omnibus debetis ferre solatium, quanto eum mercedis intentione longinqui itineris laborem assumpsisse cognoscitis. Sic enim et hic quod intendit, te adjuvante, perficiet, et fraternitas tua pro impenso solamine magnam apud Deum, sicut desiderat, retributionem inveniet. Mense Januario, indictione 11.

EPISTOLA XVII. AD GRATIOSUM SUBDIACONUM. Florae abbatissae domum cum hortis et hospitiis ad construendum monasterium tradat. Gregorius Gratioso subdiacono.

Religiosam vitam eligentibus (Grat. 12, q. 2, c. 75) congrua nos oportet consideratione prospicere, ne cujusdam necessitatis occasio aut desides faciat, aut robur, quod absit, conversationis infringat. Idcirco praesenti tibi auctoritate praecipimus quatenus domum positam in hac urbe, regione quarta, juxta locum qui appellatur Gallinas albas, vel hortum juris sanctae Romanae Ecclesiae, cui, Deo auctore, praesidemus, in qua Campana quondam Patritia mansisse dignoscitur, simul et hortum atque hospitia, quae intra eamdem domum janua concludit, 637 Florae abbatissae debeas tradere, proprietatis jure procul dubio possidendam. In qua domo monasterium, ubi cum congregatione sua habitare possit, Christo queat adjuvante construere, ut tam ipsa quam etiam quae in ejus loco honoreque successerit praedictam domum et hortum cum omnibus ad se pertinentibus, sicut diximus, quieto inconcussoque jure, a nobis pietatis consideratione concessa, valeat possidere.

EPISTOLA XVIII. AD THEODORUM CONSILIARIUM. Acosimi pueri donationem, jam Theodoro factam scripto firmat. Gregorius Theodoro consiliario.

Ecclesiasticis utilitatibus desudantes (Grat. XII, q. 2, c. 67) ecclesiastica dignum est remuneratione gaudere, ut qui se voluntariis obsequiorum necessitatibus sponte subjiciunt, digne nostris provisionibus consolentur. Quia igitur te Theodorum virum eloquentissimum consiliarium nostrum mancipiorum cognovimus ministerio destitutum, ideo puerum nomine Acosimum, natione Siculum, juri dominioque tuo dari tradique praecipimus. Quem quoniam traditum ex nostra voluntate jam possides, hujus te necesse fuit scripti, pro futuri temporis testimonio ac robore largitatis, auctoritate fulciri, quatenus, Domino protegente, secure eum semper et sine ullius retractationis suspicione, quippe ut dominus, valeas possidere. Neque enim quemquam fore credimus qui tam parvam largitatem pro tua tibi devotione concessam desideret, vel tentet ullo modo revocare, cum uno eodemque tempore, et verecundum sit a decessoribus bene gesta resolvere, et verecundum sit docere caeteros in sua quandoque resolutoriam proferre largitate sententiam.

EPISTOLA XIX. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut sancti Severini reliquias ad ecclesiae consecrationem mittat. Gregorius Petro subdiacono Campaniae.

Cor nostrum pia Divinitatis inspiratione compungitur loca quondam exsecrandis erroribus deputata in catholicae religionis reverentiam dedicare. Quia igitur ecclesiam positam juxta domum Merulanam regione tertia, quam superstitio 638 diu Ariana detinuit, in honorem sancti Severini cupimus consecrare, experientia tua reliquias beati Severini summopere debita cum veneratione transmittat, quatenus quae nostris animis perficienda decrevimus, implere, omnipotentis gratia suffragante, possimus.

EPISTOLA XX. AD GRATIOSUM EPISCOPUM. Sancti Anthemii Ecclesiam unit Numentanae. Gregorius Gratioso episcopo Numentano.

Postquam hostilis impietas diversarum civitatum ita peccatis facientibus desolavit Ecclesias, ut reparandi eas spes nulla populo deficiente remanserit, majori valde cura constringimur ne, defunctis earum sacerdotibus, reliquiae plebis, nullo pastoris moderamine gubernante, per invia fidei hostis callidi, quod absit, rapiantur insidiis. Hujus ergo rei sollicitudine saepe commoniti, hoc nostro sedit cordi consilium, ut vicinis eas mandaremus pontificibus gubernandas. Ideoque fraternitati tuae curam gubernationemque sancti Anthemii Ecclesiae, in Curium Sabinorum territorio constitutae, praevidimus committendam, quam tuae Ecclesiae aggregari unirique necesse est, quatenus utrarumque Ecclesiarum sacerdos recte, Christo adjuvante, possis existere, et quaeque tibi de ejus patrimonio vel de cleri ordinatione seu promotione vigilanti ac canonica visa fuerint, cura disponere; quippe ut pontifex proprius, liberam habebis ex praesenti nostra permissione licentiam. Quapropter, frater charissime, dominicorum reminiscens mandatorum, salubriter ita in commissae plebis regimine lucrandisque animabus invigila, ut ante tribunal aeterni judicis constitutus, fructum bonae operationis, qui ad mercedem tuam pertineat, eidem Redemptori nostro, in quo laetari possis, exhibeas. Mense Februario, indictione 11. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 15.)

EPISTOLA XXI. AD PASCHALEM, DEMETIANUM ET CASTORIUM. Orphanis patris substantiam Ecclesiae obligatam reddit, debitasque ab illo pecunias omnino condonat. Gregorius Paschali, Demetiano, atque Castorio, filiis Urbici defensoris de Tiburtina.

Officii nostri est orbatis ita parentibus ferre consultum, quatenus aliquid de his quae 639 juste debentur Ecclesiae relaxantes, eorum possimus subvenire miseriis. Quia igitur, facta subtilius ratione, patrem vestrum Urbicum, quondam defensorem, de patrimonio Sabinensi atque Carsiolano, quod ejus fuerat curae commissum, constat in non modicam summam debitorem fuisse defunctum, et quamvis tota ejus substantia pro hoc sit Ecclesiae obligata, nec tamen ad satisfactionem eorum quae consumpserat possit sufficere, nos tamen, pietatis intuitu, ejusdem patris vestri substantiam vos habere ac possidere permittimus atque concedimus, vestris procul dubio utilitatibus profuturam, securi quod nullus vos denuo de iis quae vobis relaxantes concessimus aliqua ratione concutiat. Mense Martio, indictione undecima.

EPISTOLA XXII. AD ANTONINUM SUBDIACONUM. Salonae episcopum curet eligi, qui Romae ordinetur. In electione solum vitae ac morum decus attendendum moneat. Descriptas Ecclesiae res selectis viris custodiendas committat. Ab illis abstineat Malchus episcopus, Romamque administrati patrimonii rationes tandem expleturus venire festinet. Gregorius Antonino subdiacono, rectori patrimonii in Dalmatia.

Natalem Salonitanae Ecclesiae fratrem et coepiscopum nostrum obiisse, discurrens in partibus istis fama vulgavit. Quod si verum est, experientia tua omni instantia omnique sollicitudine clerum et populum ejusdem civitatis admonere festinet, quatenus uno consensu ordinandum sibi debeant eligere sacerdotem; factoque in personam quae fuerit electa decreto, ad nos transmittere studebis, ut cum nostro consensu, sicut priscis fuit temporibus, ordinetur. Illud quidem (Grat. VIII, q. 2, c. 1) prae omnibus tibi curae sit, ut in hac electione nec datio quibuscunque modis interveniat praemiorum, nec quarumlibet personarum patrocinia convalescant. Nam si quorumdam patrocinio fuerit quisquam electus, voluntatibus eorum cum fuerit ordinatus, obedire reverentia exigente compellitur, sicque fit ut et res illius minuantur Ecclesiae, et ordo ecclesiasticus non servetur. Talem ergo, te imminente, personam debent sibi eligere, quae nullius incongruae voluntati deserviat, sed vita ac moribus decorata, tanto ordine digna valeat inveniri. De rebus vero vel ornamento ejusdem Ecclesiae, fideliter rerum inventarium 640 facito, te praesente, conscribi. Et ne rebus ipsis possit aliquid deperire, Respectum diaconum atque Stephanum primicerium notariorum ut ipsarum rerum omnino gerant custodiam admoneto, interminans eis de propria eos satisfacturos esse substantia, si quidquam exinde eorum negligentia fuerit imminutum.

Malchum autem fratrem et coepiscopum nostrum contestari te volumus, ut se penitus in hac causa non misceat. Nam si per eum aliquid contra voluntatem nostram factum vel tentatum potuerimus addiscere, non modicam ad se culpam et periculum pertinere cognoscat. Sed et hoc eum admonere curato, ut ad ponendas explendasque rationes patrimonii nostri, quod gessit, debeat esse sollicitus; pro quibus etiam faciendis, ex Siciliae partibus ad nos, postposita excusatione, venire festinet. In rebus igitur Salonitanae Ecclesiae nullo modo se miscere praesumat, ne amplius ei aut obnoxius, aut possit esse culpabilis. Nam multa habere de rebus praedictae Ecclesiae fertur, eumque opinio pene auctorem exstitisse in venditione rerum ejus vel aliis illicitis asseverat. Quod si ita esse, sicut dicitur, manifesta veritate patuerit, certus sit inultum hoc nullatenus remanere. Expensa vero, quae necessaria fuerit, per oeconomum, qui tempore mortis praedicti episcopi inventus est, erogetur, quatenus rationes suas futuro episcopo ipse, ut novit, exponat. Cuncta siquidem quae tibi agenda mandavimus, cum consilio magnifici atque eloquentissimi Marcelli filii nostri te agere profecto necesse est, quatenus ita omnia quae hujus praecepti pagina continet, sollicite strenueque possis implere, ut nulla te neglectus culpa respiciat.

EPISTOLA XXIII. AD PETRUM SUBDIACONUM. Deponendum ob crimina Secundinum abbatem, postulatumque a congregatione ordinandum Theodosium. Gregorius Petro subdiacono Campaniae.

Quamvis horrenda exsecrandaque nimis Secundinum ad aures nostras pervenerit crimina commisisse, hoc tamen solum ad ejus damnationem potest sufficere, quod etiam ipse de se dicitur fuisse confessus. Cognovimus autem ab eo dictum, quod dum tertius a loco esse abbatis, a statu habitus sui in lapsum corporis ceciderit; et licet ad abbatis ordinem tanto coinquinatus 641 facinore nulla debuerit ratione proficere; tamen quia, temerario post ausu ac tanta pollutione detentus, hoc indignus arripuit, experientiae tuae hujus auctoritatis tenore praecipimus ut, suprascripto Secundino remoto ab abbatis officio, Theodosium, quem congregatio ipsa sibi petiit ordinari, in monasterio sancti Martini abbatem solemniter per eum cujus provisio interest facias ordinari, quatenus in cura congregationis subjectae, adjuvante Deo, cauta possit sollicitudine vigilare. Possessiones vero vel hortos ejusdem monasterii ecclesiastica, in quantum ratio patitur, tuitione defende.

EPISTOLA XXIV. AD LEONTIUM EPISCOPUM. Ut infirmo et absente Castorio episcopo, Ariminensem Ecclesiam regat. Gregorius Leontio episcopo Urbinati.

Castorium fratrem et coepiscopum nostrum hic pro corporis sui molestia retinemus. Et quia nunc ad suam Ecclesiam non valet remeare, propterea, eo absente, Ecclesiae ipsius fraternitati tuae operam providimus visitationis delegandam; admonentes charitatem tuam ut ita efficaciter omnes utilitates ejus exerceat, quatenus tui praesentia proprium se absentem habere non sentiat sacerdotem. Quidquid autem tibi visum fuerit pro utilitatibus ejusdem Ecclesiae ordinare, habebis modis omnibus ex nostra permissione licentiam. Reditus vero vel ornamenta, ministeriaque ipsius, sollicitudinis tuae intuitus et cura conservet. Et praeter ordinationes clericorum, caetera omnia in praedicta Ecclesia tanquam cardinalem et proprium te volumus agere sacerdotem. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 52. Vide sup. ep. 9, inf. ep. 25, lib. V, ep. 34.)

EPISTOLA XXV. AD ARIMINENSES CIVES. Illos de episcopi sui infirmitate accusat, ut Leontio in omnibus obediant jubet. Gregorius universis habitatoribus Arimini.

Si culpam vestram, filii dilectissimi, intentius velitis attendere, assidua vos apud Deum debetis oratione purgare, quod episcopum vestrum non devota mente nec ut filii suscepistis: quem inquietudo et tribulatio a vobis illata ad hoc usque perduxit, ut molestiam corporalem incurrerit, quamvis in eo nihil de his quae nobis sunt scripta cognovimus, sed solam inesse debilitatem vidimus, pro qua eum hic retinere curavimus. Et quia illuc modo ad praesens non valet remeare, Ecclesiae vestrae necessario providimus 642 Leontium fratrem et coepiscopum nostrum visitatorem per omnia deputare, cui etiam nostris scriptis injunximus ut omnia quae ad curam utilitatemque Ecclesiae pertinent, tanquam proprius episcopus debeat ordinare. Vos ergo ita ei in omnibus obedite, quatenus operam sibi visitationis injunctam, vestra jutus salubriter in omnibus devotione, possit complere. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 52.)

EPISTOLA XXVI. AD MAGNUM PRESBYTERUM. Quem Laurentius quondam episcopus immerito excommunicaverat, absolvit. Ipsum hortatur ut Ecclesiae suae pure ac diligenter ministret, clerumque ac populum de idoneo episcopo absque dissensionibus eligendo admoneat. Gregorius Magno presbytero Ecclesiae Mediolanensis.

Sicut exigente culpa (Grat. XXIV, q. 3, c. 2) quis a sacramento communionis digne abigitur, ita insontibus nullo modo talis debet irrogari vindicta. Comperimus siquidem quod Laurentius, quondam frater et coepiscopus noster, nullis te culpis exstantibus communione privaverit, ideoque hujus praecepti nostri auctoritate munitus, officium tuum securus perage, et communionem sine aliqua sume formidine.

Illud praeterea necessario te duximus adhortandum, ut ita te in cunctis utilitatibus Ecclesiae tuae pure ac diligenter exhibeas, quatenus nec offensa te aliqua de neglectu respiciat; et culpam, si qua in te, propter quam Dominici corporis et sanguinis communione fueras privatus, vel latens inventa est, tuae fidei puritate detergas. Admone igitur clerum et populum, ut ad eligendum nullatenus dissentiant sacerdotem; sed uno consensu talem sibi eligant consecrandum episcopum, cujus et actus laudabiles, et grata Deo et hominibus possit esse persona; ne si aliter actum fuerit, in diversis, quod absit, studiis, damnum ecclesiasticis rebus eveniat. Mense Aprili, indictione 11. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 33. Vide inf. ep. 29.)

EPISTOLA XXVII. AD MARINIANUM ET BENENATUM. Ut in Bonifacium inquirant; qui, si inventus fuerit reus, sacra privetur communione, atque in monasterium retrudatur. Gregorius Mariniano abbati de Panormo, et Benenato notario rectori patrimonii Panormi.

Si ea de quibus vehementer Deus offenditur insequi vel ulcisci differimus, ad irascendum 643 utique Divinitatis patientiam provocamus. Multa etenim ad nos mala de quibusdam in Panormitana civitate degentibus pervenerunt, quae quoniam majorem coercitionem exspectant, nec temere credenda, nec desidiose quaerenda sunt. Pro qua re Victori fratri et coepiscopo nostro injunximus ut si vera essent, et ea insequi debuisset et ulcisci. Nunc itaque huc veniens Bonifacius, vir clarissimus, praesentium lator, frustra se et communione privatum, et alia se gravia a praedicto episcopo queritur fuisse perpessum. Quia ergo nullus sine cognitione damnandus est, eidem fratri et coepiscopo nostro scripsimus, ut si persona quae de ipso quaedam dicere possit inventa fuerit, eam ad vestram debeat cognitionem dirigere. Ideoque hujus praecepti vos pagina necessario duximus adhortandos, quatenus nullius personam attendentes, sed Dei timorem habentes prae oculis, ibi cum omni aequitate, si qua vobis de eo dicta fuerint, memores futuri judicii, subtili debeatis indagatione perquirere. Et si in vestra cognitione cujusquam eum facinorosi criminis reum esse patuerit, tunc ex nostra auctoritate non solum dominici corporis et sanguinis communione privatus sit, verum etiam in monasterium, ubi poenitentiam agere debeat, retrudatur, ut criminis sui maculas convenienti valeat apud aeternum judicem lamentatione purgare. Si vero aut nihil adversus eum in cognitione vestra dictum fuerit, aut si quid dici contigerit, et verum non esse constiterit, nec aliquibus illum indiciis in hoc quod dicitur incidisse potueritis agnoscere, modis omnibus renuntiare nobis curabitis. Praedictum enim Bonifacium nullam a quolibet volumus molestiam sustinere, quoniam sicut justum est ut in delinquentes digna debeat vindicta procedere, ita iniquum est quibusdam afflictionibus quemquam irrationabiliter subjacere.

EPISTOLA XXVIII. AD ROMANUM PATRICIUM. Ut Armenio orphano egenti ac nobili, locum vel operam provideat, unde quotidianis stipendiis sustentetur. Gregorius Romano patricio per Italiam.

Quidquid misericorditer ac respectu pietatis impenditur, et hic auctorem suum adjuvat, et optatum ei praemium in die retributionis apportat. Quod cum ita sit, quia excellentiam vestram valde diligo, mercedis vobis causas insinuo. Armenius itaque magnificus, filius quondam Antonii 644 illustrissimi viri, sua me egestate compulit, ut pro eo vobis debuissem scribere. Qui quoniam, sicut nostis, utroque parente orbatus est, eminentiae vestrae tuitionem et continentiam praestolatur. Unde christianitas vestra piae considerationis, ut consuevit, intuitu, in quantum utile perspicit, ei locum vel actionem provideat, ex qua quotidianis stipendiis valeat contineri; quoniam haec maxima laus et merces est, si illa orphanis impendantur quae eorum pro suis obsequiis poterant genitoribus exhiberi.

EPISTOLA XXIX. AD PRESBYTEROS ET CLERUM MEDIOLANENSEM. Ad Constantii, quamvis sibi notissimi et amici, electionem non sollicitat. Qualis esse debeat pastor, quis eligentium affectus egregie depingit. Ex terrarum plagis mundi finem ac judicium proximum suadet. Gregorius presbyteris, diaconibus et clero Mediolanensis Ecclesiae.

Epistolam dilectionis vestrae suscepimus, cui tamen nullius erat inserta subscriptio, sed fidem Magni presbyteri et Hippolyti clerici portitorum personae faciebant. Qua relecta, comperimus omnium vestrum in Constantio filio nostro, Ecclesiae vestrae diacono, convenire consensum, qui dudum mihi bene cognitus fuit. Et cum in urbe regia responsa sedis apostolicae facerem, longo mihi tempore adhaesit, sed nihil unquam in illo quod reprehendi passim potuisset inveni. Verumtamen quia antiquae meae deliberationis intentio est, ad suscipienda pastoralis curae onera, pro nullius unquam misceri persona, orationibus prosequor electionem vestram, ut omnipotens Deus, qui futurorum actuum nostrorum semper est praescius, talem vobis pastorem praebeat, in cujus lingua et moribus exhortationis divinae pascua valeatis invenire; in cujus mente et humilitas cum rectitudine fulgeat, et severitas cum pietate; qui vobis viam vitae non solum loquendo, sed etiam vivendo possit ostendere, quatenus exemplo illius discat vestra dilectio ad aeternae patriae desiderium suspirare. Itaque vos (Grat. VIII, q. 2, c. 2), filii charissimi, officii nostri censura commoniti, suademus ut in hac suscipiendi antistitis causa nullus vestrum neglecta utilitate communi suo lucro prospiciat, ne si quisquam propria commoda appetit, frivola aestimatione fallatur, quia nec libero judicio praeferendam sibi personam examinat mens, quam cupiditas ligat. Pensantes igitur quae cunctis expediunt, ei quem vobis 645 divina gratia praetulerit, integerrimam semper in omnibus obedientiam praebete. Judicari namque a vobis ultra non debet semel praelatus, sed tanto nunc subtiliter judicandus est, quanto postmodum judicandus non est. Consecrato autem vobis, Deo auctore, pastori tota vos mente committite, atque in illo omnipotenti Domino, qui vobis hunc praetulit, deservite.

Sed quia juxta meritum plebium solent superno judicio personae provideri pastorum, vos spiritalia quaerite, coelestia amate, temporalia et fugitiva despicite; et certissimum tenete quia placentem Deo pastorem habebitis, si vos in vestris actibus Deo placetis. Ecce jam mundi hujus omnia perdita conspicimus, quae in sacris paginis audiebamus peritura. Eversae urbes, castra eruta, ecclesiae destructae; nullus terram nostram cultor inhabitat. In nobis ipsis paucissimis, qui ad modicum derelicti sumus, cum supernae percussionis cladibus humanus gladius incessanter saevit. Mundi igitur mala, quae dudum ventura audiebamus, aspicimus, quasi paginae nobis Codicum factae sunt ipsae jam plagae terrarum. In interitu ergo rerum omnium pensare debemus nil fuisse quod amavimus. Appropinquantem itaque aeterni judicis diem sollicita mente conspicite, et terrorem ipsius poenitendo praevenite. Delictorum omnium maculas fletibus lavate. Iram quae aeterna imminet temporali lamento compescite. Pius enim Conditor noster, cum ad judicium venerit, tanto nos majore gratia consolabitur, quanto nunc conspicit quod a nobis nostra delicta puniuntur.

Latorem vero praesentium Joannem subdiaconum nostrum ad hoc, Deo favente, transmisimus, ut electum vestrum sua imminentia cum Dei omnipotentis solatio secundum morem decessoris ejus faciat episcopum consecrari. Nam sicut ab aliis nostra exigimus, ita singulis sua jura servamus. (Vide sup. ep. 26, inf. ep. 30.)

EPISTOLA XXX. AD JOANNEM SUBDIACONUM. Ut Mediolanensium apud Genuam scrutetur vota; quae si in Constantium consentiant, hunc a propriis episcopis faciat consecrari. Gregorius Joanni subdiacono.

Quanto apostolica sedes (Grat. dist. 63, c. 10), Deo auctore, cunctis praelata constat Ecclesiis, tanto inter multiplices curas, et illa nos valde sollicitat. ubi ad consecrandum antistitem nostrum exspectatur arbitrium. Defuncto igitur Laurentio Ecclesiae Mediolanensis episcopo, sua nobis relatione clerus innotuit in electione se filii nostri Constantii, diaconi sui, unanimiter consensisse. Sed quoniam eadem non fuit subscripta relatio, ne quid quod ad cautelam pertinet omittamus, hujus idcirco 646 praecepti auctoritate suffultum Genuam te proficisci necesse est. Et quia multi illic Mediolanensium coacti barbarica feritate consistunt, eorum te voluntates oportet, eis convocatis, in commune perscrutari. Et si nulla eos diversitas ab electionis unitate disterminat, siquidem in praedicto filio nostro Constantio omnium voluntates atque consensum perdurare cognoscis, tunc eum a propriis episcopis, sicut antiquitatis mos exigit cum nostrae auctoritatis assensu, solatiante Domino, facias consecrari, quatenus hujusmodi servata consuetudine, et apostolica sedes proprium vigorem retineat, et a se concessa aliis sua jura non minuat. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 24. Vide sup. ep. 29.)

EPISTOLA XXXI. AD ROMANUM PATRICIUM. Constantium sibi amicissimum commendat. Gregorius Romano patricio et exarcho Italiae.

Obitum Laurentii Ecclesiae Mediolanensis episcopi excellentiam vestram jam credimus cognovisse. Et quia, quantum ex cleri relatione didicimus, in Constantio filio nostro, diacono ejusdem Ecclesiae, omnium consistit electio, necesse fuit pro servanda consuetudine militem Ecclesiae nostrae dirigere, qui eum in quo omnium voluntates atque consensum concorditer convenire cognoverit, a suis episcopis, sicut vetus mos exigit, cum nostro tamen assensu faciat consecrari. Proinde paterna dilectione persolventes debitum salutationis officium, quaesumus ut praedicto Constantio, seu fuerit consecratus episcopus necne, excellentia vestra, ubi necesse fuerit, suum dignetur impendere justitia favente solatium, quatenus haec vos merces et hic apud inimicos vestros exaltet, et in futura vos vita apud Deum praevenienter commendet. Meus est enim proprius, olimque mihi magna fuit familiaritate conjunctus. Et vos quos nostros cognoscitis, habere ut vestros et peculiariter diligere debetis. (Vide sup. ep. 29, 30.)

EPISTOLA XXXII. AD HONORATUM ARCHIDIACONUM. Ejus absolutionem firmat. Ea vero de quibus erat conquestus, Antonino discutienda committit. Gregorius Honorato archidiacono Salonitano.

Dudum quidem decessoris nostri nostraque praeceptio ad dilectionem tuam cucurrerat, in qua et de objectis tibi calumniose capitulis fueras absolutus, et in tui gradus ordine sine aliqua te instituimus altercatione restitui. Sed quia rursus ante non multum temporis spatium, ad Romanam civitatem veniens, de aliquibus illic actis incongrue, de sacrorum es conquestus alienatione 647 vasorum; atque dum pro hac re, quae tuis objectionibus respondere potuissent, sustineremus in hac civitate personas, Natalis episcopus tuus de hac luce migravit, necessarium judicavimus easdem praeceptiones tam decessoris nostri, quam nostras, quas dudum, ut dictum est, pro tua absolutione transmisimus, praesentibus deinceps apicibus confirmare. Quamobrem a cunctis tibi objectis capitulis te plenius absolventes, in tui te ordinis gradu sine aliqua volumus altercatione permanere, ut nihil tibi penitus mota a praefato viro quaestio qualibet occasione praejudicet. De his autem capitulis de quibus conquestus es, Antonino subdiacono, et rectori illic patrimonii sanctae, cui, Deo auctore, praesidemus, Ecclesiae instanter injunximus ut si quidem in his ecclesiasticas invenerit immistas esse personas, cum summa causas ipsas districtione atque auctoritate definiat. Sin autem cum talibus res agitur, in quos ecclesiasticae vigor non possit jurisdictionis extendi, de singulis quibusque capitulis probationes inter publica gesta depositas ad nos absque ulla dilatione transmittat, ut instructi subtiliter sciamus quid de his debeamus, Christo auxiliante, disponere. (Vide l. I, ep. 19 et 20, l. II, ep. 17 et 52. Cf. Joan. Diac. l. III, c. 9.)

EPISTOLA XXXIII. AD DYNAMIUM PATRICIUM. Quadringentos solidos de reditibus Ecclesiae Romanae se accepisse significat. Mittit crucem sacris reliquiis refertam. Gregorius Dynamio patricio Galliarum, etc.

Monstrat quam bene dispenset propria, qui fideliter administrat aliena. Quod vestra 648 nobis gloria ostendit, quae perenni muneri intenta, beato Petro apostolorum principi suorum redituum fructus intulit. Cui dum sua fideliter impenditis, haec apud eum vestra munera fecistis. Sic quippe agere hujus terrae gloriosos de aeterna gloria cogitantes decet, ut in eo quod temporaliter praevalent, mercedem sibi non temporalem parent. Proinde debitum salutationis alloquium persolventes, omnipotentem Dominum deprecamur ut vitam vestram et bonis praesentibus repleat, et ad sublimia gaudia aeternitatis extendat. Suscepimus namque per Hilarum [ Al. Hilarium] filium nostrum de praefatis Ecclesiae nostrae reditibus Gallicanos solidos quadringentos. Transmisimus autem beati Petri apostoli benedictionem, crucem parvulam, cui de catenis ejus beneficia sunt inserta. Quae illius quidem ad tempus ligaverunt, sed vestra colla in perpetuum a peccatis solvant. Per quatuor vero in circuitu partes, de beati Laurentii craticula, in qua perustus est, beneficia continentur, ut hoc, ubi corpus illius pro veritate crematum est, vestram mentem ad amorem Domini accendat.

EPISTOLA XXXIV. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Festum episcopum civibus suis conciliet. Gregorius Petro subdiacono Campaniae.

Queritur Festus frater et coepiscopus noster a suis se clericis ac civibus despici atque contemni. Pro qua re experientiae tuae praecipimus ut tranquilla eos adhortatione convenias, 649 quatenus sedatis, si quae forte odiorum causae sunt, mutua eos et Deo placita charitate concilies, ut et ille quod filiis decet impendat, et illi quod patri oportet exhibeant. Si quae vero aliae causae sunt, praedicto episcopo te impendere praecipimus salva tamen justitia et aequitate, solatium. Mense Maio, indictione 11.

EPISTOLA XXXV. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ex clero Neapolitano mittendos Romam duos vel tres, qui vice omnium episcopum eligant. Futuro episcopo deferenda necessaria. Paulo secedenti dandos pro labore solidos centum cum mancipio uno. Gregorius Petro subdiacono Campaniae.

Saepius a nobis Paulus frater et coepiscopus noster expetiit ut eum ad propriam reverti faceremus Ecclesiam. Quod quia rationabile esse perspeximus, ejus petitionem necessario duximus adimplere. Proinde experientia tua clerum Ecclesiae Neapolitanae conveniat, quatenus duos vel tres de suis eligere et huc ad eligendum episcopum transmittere non omittant. Sed et sua nobis relatione insinuent quoniam ii quos transmiserint omnium in hac electione vice fungantur, ut Ecclesiae illi, Deo auctore, suus antistes valeat ordinari. Nam amplius eam sine proprio non patimur esse rectore. Qui si fortasse admonitionem tuam quolibet modo differre tentaverint, ecclesiasticum in eos vigorem exerce. Nam pravitatis de se dabit indicium, quisquis in hoc non sponte consenserit. Praedicto autem Paulo fratri et coepiscopo nostro centum solidos, et unum puerulum orphanum, quem ipse elegerit, pro labore suo de eadem Ecclesia facias dari. Illos autem qui cunctorum vice huc venerint ad eligendum episcopum admone, ut vestiarium omne episcopi sui sciant deferendum, et quantum praeviderint secum argentum adducant, quod in usu suo habere possit qui fuerit episcopus ordinatus. Haec vero omnia vivaciter districteque implere festina, et sub omni huc celeritate electos, sicut diximus, de clero transmitte. ut quia diversi hic nobiles civitatis Neapolitanae praesentes sunt, una cum eis de episcopali ordinatione et tractare et, adjutore Domino, deliberare possimus. (Vide l. II, ep. 15.)

EPISTOLA XXXVI. AD SABINUM DEFENSOREM. Ut Januarium episcopum et Epiphanium presbyterum criminibus accusatos Romam perducant. Pompeianam vero, Theodosiam et Isidorum adjuvet Romam venire cupientes. Gregorius Sabino defensori Sardiniae.

Quaedam ad aures nostras gravia pervenerunt, quae quoniam canonicam emendationem exspectant, 650 idcirco experientiae tuae praecipimus quatenus una cum Joanne notario, omni excusatione postposita, Januarium fratrem et coepiscopum nostrum summa huc exhibere instantia non omittas, ut eo coram posito, ea quae ad nos perlata sunt subtili valeant indagatione perquiri. Pompeiana vero atque Theodosia religiosae feminae, juxta postulationem suam, si huc venire voluerint, vestra eis in omnibus praebete solatia, ut desideria sua vobis queant succurrentibus adimplere: praecipue autem Isidorum eloquentissimum, sicut petiit, studii vestri sit per omnia vobiscum adducere, ut causae ejus qualitas, quam contra Ecclesiam Caralitanam habere dignoscitur, interius trutinata, legalem valeat finem accipere.

Praeterea quoniam aliqua nobis de persona Epiphanii presbyteri facinora nuntiata sunt, necesse est ut diligentius cuncta perscruteris, et seu mulieres cum quibus perisse dicitur, seu alios quos de causa eadem scire aliquid senseris, huc pariter festines adducere, quatenus ecclesiasticae districtioni liquide possint aperiri quae vera sunt. Haec vero omnia ita efficaciter utrique curabitis adimplere, ut nulla vos de neglectu culpa respiciat, scientes ad vestrum omnino pertinere periculum, si haec nostra quoquo modo fuerit lentata praeceptio.

EPISTOLA XXXVII. AD BONAM ABBATISSAM. Monasterium construi praecipit, et omnia a Joanne presbytero ipsi legata confirmat. Gregorius Bonae abbatissae.

Ecclesiastica damnum non sentit utilitas, si res aliis competentes, cognita veritate, restituat. Cognovimus itaque Joannem quondam presbyterum sanctae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deservimus, in domo juris sui posita in hac urbe Roma, juxta thermas Agrippianas, oratorium construxisse, ibique quosdam reditus legati titulo per testamenti sui seriem reliquisse; in quo etiam oratorio servorum Dei congregationem esse constituit; et haec omnia ut debuissent impleri, testamenti sui pagina sanctae memoriae decessori nostro Pelagio noscitur deputasse. Sed quia, morte occupatus, hoc non occurrit implere, et domus ipsa cum horto suo ab actoribus nostrae Ecclesiae detinetur, et idcirco hactenus necdum voluntas defuncti completa est, justitiae ratio nos vehementer incitat hujusmodi piae dispositionis arbitrium vestra sollicitudine, et hoc quod decessori nostro injunctum est, adimplere. Sed quoniam illic, pro difficultate temporis, nova servorum Dei congregatio adhiberi non potuit, feminarum saltem congregationem constituendam esse decernimus, atque ideo et locum ipsum solemniter dedicare. Et quia monasterium ubi tu prius fuisti in ruinae erat periculo constitutum, te illic 651 cum congregatione tua consistere per omnia debere, Deo annuente, perspeximus, quatenus in suprascriptae domus monasterio, juxta voluntatem defuncti, Domino Redemptori nostro serviens esse congregatio potuisset, et imminens posses periculum evitare. Unde necesse est ut et nunc et in futuris temporibus Dei illic laudes per eam quae modo est vel successura est congregationem modis omnibus celebrentur. Considerantes igitur antedicti presbyteri voluntatem, perpetuo illic tempore monasterium esse, atque ad id eamdem domum in integro cum horto suo et rebus inferius designatis, quae a testatore relictae sunt, proprietatis jure constituimus pertinere; id est, massam Magulianensem cum appendicibus suis via Numentana milliario plus minus undecimo, tabernam in hac urbe, quae est posita juxta Palacenis, et Salgamum positum ante domum suprascripti monasterii. Oportet ergo ut ita dilectio tua diligenter invigilet, ut et Dei illic, sicuti praefati sumus, laudes salubri studio devote, ut moris est, celebrentur, et suprascriptae res ad jus ipsius pertinentes, nulla, te negligente, occasione depereant. Hanc enim sollicitudinem non solum te, sed etiam eas quae tuo loco successerint in praedicto monasterio et rebus superius designatis, constituimus nihilominus exhibere.

EPISTOLA XXXVIII. AD LIBERTINUM PRAEFECTUM. Ut Nasam Judaeum seductorem puniat, necnon Christiana mancipia ab illo comparata liberet. Gregorius Libertino praefecto Siciliae.

Ab ipso administrationis exordio, Deus vos in causae suae voluit vind etam procedere, 652 et hanc vobis mercedem propitius cum laude servavit. Fertur siquidem quod Nasas quidam sceleratissimus Judaeorum, sub nomine beati Eliae altare punienda temeritate construxerit, multosque illic Christianorum ad adorandum sacrilega seductione deceperit; sed et Christiana, ut dicitur, mancipia comparavit, et suis ea obsequiis ac utilitatibus deputavit. Dum igitur severissime in eum pro tantis facinoribus debuisset ulcisci, gloriosus Justinus, medicamento avaritiae, ut nobis scriptum est, delinitus, Dei distulit injuriam vindicare. Gloria autem vestra haec omnia districta examinatione perquirat; et si hujusmodi manifestum esse repererit, ita districtissime ac corporaliter in eumdem sceleratum festinet vindicare Judaeum, quatenus hac ex causa et gratiam sibi Dei nostri conciliet, et his se posteris pro sua mercede imitandum monstret exemplis. Mancipia autem Christiana (Grat. dist. 54, c. 13), quaecunque eum comparasse patuerit, ad libertatem, juxta legum praecepta, sine ambiguitate perducite; ne, quod absit, Christiana religio Judaeis subdita polluatur. Ita ergo omnia districtissime sub omni festinatione corrigite, ut non solum pro hac vobis disciplina gratias referamus, sed et testimonium de bonitate vestra, ubi necesse fuerit, praebeamus. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 43.)

EPISTOLA XXXIX. AD EPISCOPOS CORINTHIOS. Diaconum mittit, qui de audita Adrianum inter et episcopos ejus accusatores reconciliatione inquirat. Gregorius universis episcopis Corinthiis.

Desiderii nostri est ad concordiam redire discordes, et unitos esse in gratia eos quos divisos ab alterutra dilectione voluntatis facit esse 653 diversitas. Scripta igitur fraternitatis vestrae relegentes, agnovimus quod hi, qui contra Adrianum fratrem et coepiscopum nostrum aliqua dixerant, modo cum eodem episcopo in amicitiam convenissent, et magna nobis ad praesens facta est de eorum unitate laetitia. Sed quoniam ea quae dicta sunt indiscussa remanere non patimur, Sedis nostrae diaconum ad ea investiganda dirigimus; quia nuntiati nos facinoris qualitas vehementer impellit ut ea quae audivimus dissimulare nullatenus debeamus, praesertim cum accusatores et accusatum inter se fecisse gratiam indicastis, hoc nobis necesse est subtilius perscrutari, ne fortasse eorum sit comparata concordia; quae si, quod absit, non ex charitate, sed ex praemio facta constiterit, majori hoc emendatione plectendum est. Nam nos qui canonice, revelante Deo, mala, si quidem vera sunt, resecare praecedentia festinamus, commissam postmodum culpam sine vindicta nulla ratione dimittimus .

EPISTOLA XL. AD PETRUM SUBDIACONUM. Numerium diaconum, si episcopatu dignum judicet, Romam mittat consecrandum. Catellam servam, si animo sincero monasticum habitum petit, a Felice redimat. Gregorius Petro subdiacono Campaniae.

Ante aliquot dies tibi scripsimus, ut Numerium diaconum Nucerinae Ecclesiae interrogare subtiliter debuisses; et si nihil esset quod ei ad sacerdotii gradum potuisset obsistere, huc eum consecrandum Deo auctore transmitteres. Et ideo si, facta interrogatione quam diximus, suprascriptum ad nos diaconum transmissurus es, clerum et populum civitatis ipsius admonere curabis. ut cum eo quanticunque potuerint venire non differant, quatenus eis praesentibus, si Deo placuerit et ordinandus fuerit, consecretur.

Praeterea quia Felix defensor puellam nomine Catellam habere dicitur, quae cum magnis lacrymis et vehementi desiderio habitum conversationis appetit, sed eam praefatus dominus suus converti minime permittit, proinde volumus ut experientia tua praefatum Felicem adeat, atque puellae ejusdem animum sollicite requirat; et si ita esse cognoverit, pretium ejusdem puellae suae domino praebeat, et huc eam in monasterio dandam cum personis gravibus, Domino auxiliante, transmittat. Ita vero haec age, ut non per lentam 654 actionem tuam praefatae puellae anima detrimentum aliquod in desiderio suo sustineat.

EPISTOLA XLI. AD PANTALEONEM NOTARIUM. Stuprator virginis aut eam ducat, aut corporaliter castigatus in monasterium detrudatur. Diaconus captivus Ecclesiae sumptibus redimatur. Gregorius Pantaleoni notario.

Questus est nobis Evangelus, Sipontinae Ecclesiae diaconus, filiam suam a Felice fuisse, quod dici netas est, stupratam. Pro qua re hujus praecepti auctoritate suffultum ad Sipontinam civitatem te proficisci necesse est, et adhibitis tibi sapientibus illic viris, cum omni subtilitate veritatem curabis addiscere; et si ita repereris, eam quam stupravit, aut uxorem factis nuptialibus instrumentis accipiat, aut corporaliter castigarum in monasterium eum privatum communione, ubi poenitentiam peragat, tradere festinabis; ita ut nulla exinde ei sit quoquomodo egrediendi licentia, nisi hoc nostra permiserit fortasse praeceptio.

Praeterea quia supradictus diaconus de hostibus se redemptum, ac propterea debitum habere commemorat, ideo si talem ejus substantiam non esse cognoveris quae ad reddendum debitum ipsum possit sufficere, Felici fratri et coepiscopo nostro te imminere praecipimus, ut ejus pretium de Ecclesia dare non differat, quatenus suprascriptus Evangelus diaconus sine tarditate aliqua a debiti possit necessitate cui est suppositus liberari.

EPISTOLA XLII. AD FELICEM EPISCOPUM. Ecclesiarum ministeria, pecuniae, etc., Ecclesiae Sipontinae describantur, quorum index Romam mittatur. Gregorius Felici episcopo Sipontino.

Propositi nostri sollicitudo nos vehementer astringit ut ita rerum ecclesiasticarum, Deo auxiliante, debeamus providere cautelam, quatenus in eis nulla possit ex neglectu evenire jactura. Proinde fraternitas tua una cum Bonifacio, necnon et Pantaleone latore praesentium, sedis nostrae notariis, res Ecclesiarum, quae apud Sipontinam noscuntur esse Ecclesiam, curet subtiliter singulas quasque describere, ut tam ministeria Ecclesiarum, 655 quam etiam usuale argentum, vel quidquid aliud est, idem brevis a vobis conscriptus, veraciter rerum facta inspectione, contineat. Nec quamdam ad hoc moram vel excusationem fraternitas tua tentet adducere; sed, omni excusatione cessante, haec quae a nobis injuncta sunt modis omnibus implere festina, eumdemque nobis brevem manu tua subscriptum per ante dictum Pantaleonem transmitte, quatenus quid de hoc fieri salubriter debeat, divina possimus gratia suffragante disponere.

EPISTOLA XLIII. AD FELICEM EPISCOPUM. Episcopum de illato a nepote stupro arguit, ipsique imponit latae in reum sententiae exsecutionem. Gregorius Felici episcopo Sipontino.

Exspectabamus fraternitatem tuam sua aliquos ad Deum praedicatione convertere, et male agentes ad rectitudinem revocare. Qua de re nimis contristamur, quia e diverso in nepotis tui Felicis pravitate, tua evidenter, qui talem nutristi, culpa monstrata est. Pervenit itaque ad nos quod suprascriptus Felix Evangeli tui diaconi filiam, quod nefas est dici, stupro deceperit. Quod si verum est, quamvis gravi esset de lege poena plectendus, nos tamen aliquatenus legis duritiam mollientes, hujuscemodi disponendo praecipimus, ut aut quam stupravit uxorem habeat, aut certe si renuendum putaverit, districtius ac corporaliter castigatus excommunicatusque, in monasterium, ubi poenitentiam peragat, retrudatur, de quo ei nulla sit egrediendi sine nostra praeceptione licentia. Ita ergo fraternitas tua, ut haec compleantur studeat, quatenus nihil de his aliquo modo possit omitti. Nam si quid, quod non credimus, lentatum fuerit, et illi grave postea periculum imminebit, et te non levis incipiet culpa respicere.

EPISTOLA XLIV. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Stephaniae res a decessoris sui actoribus occupatas restituat. Gregorius Bonifacio episcopo Regitano.

Sicut Ecclesia (Grat. 12, q. 2, c. 49) proprias res amittere non debet, ita eam rapacitatis ardore invadere alienas non oportet. Stephania siquidem latrix praesentium, quasdam res suas temporibus decessoris tui 656 Lucii quondam episcopi ab actoribus ejus vi queritur occupatas. Et quia sibi eas petiit, justitia favente, debere restitui, propterea fraternitas tua cum Dei timore haec quae asserit subtiliter curet addiscere. Et si ita, quemadmodum suprascripta femina ait, esse repererit, quaecunque male ablata sunt, faciat sine aliquo damno vel dilatione restitui. Nam valde durum est res alienas contra rationem Ecclesiam detinere. Ita ergo querimoniam praefatae mulieris salubriter salubriter finire festina, ut nec nos exinde denuo molestiam patiamur, nec te avarum vel desidiosum haec causa demonstret.

EPISTOLA XLV. AD ANDREAM EPISCOPUM. Ut sacerdotium ipse deponat, si peccati cum concubina sit conscius, hortatur. Quod mulierem fustibus caedi jusserit, a missarum celebratione per duos menses abstinere jubet. Gregorius Andreae episcopo Tarentino.

Tribunal judicis aeterni securus aspiciet (Grat. dist. 33, c. 7), quisquis reatus sui conscius digna eum modo poenitentia placare contendit. Habuisse te siquidem concubinam manifesta veritate comperimus, de qua etiam contraria est quibusdam nata suspicio. Sed quia in rebus ambiguis absolutum non debet esse judicium, hoc tuae conscientiae elegimus committendum. Qua de re, si, in sacro ordine constitutus, ejus te permistione esse recolis maculatum, sacerdotii honore deposito, ad administrandum nullo modo praesumas accedere, sciturus in animae tuae periculo te ministrare, et Deo nostro sine dubio te reddere rationem, si hujus sceleris conscius, in eo quo es ordine, celans veritatem, permanere volueris. Unde te iterum adhortamur, ut si te deceptum antiqui hostis calliditate cognoscis, competenti eum, dum licet, poenitentia superare festines, ne cum eo particeps, quod non optamus, in die judicii deputeris. Si vero hujus reatus tibi conscius non es, in eo te necesse est quo es ordine permanere.

Praeterea quoniam mulierem de matriculis contra ordinem sacerdotii caedi crudeliter fustibus deputasti, quam licet post octo menses exinde minime arbitramur fuisse defunctam, tamen quia ordinis tui habere noluisti respectum, propterea duobus te mensibus ab administratione missarum statuimus abstinere. In quibus ab officio tuo suspensum flere te convenit quod fecisti. Nam valde 657 dignum est, ut postquam te ad vitae istius tranquillam rectitudinem laudabilium sacerdotum exempla non provocant, saltem correptionis medicina compellat. (Cf. Joan. Diac. l. 3, c. 43.)

EPISTOLA XLVI. AD JOANNEM EPISCOPUM. Andream episcopum, si concubinam in sacro ordine constitutus contigerit, a ministerio prohibendum. Suspendendum eumdem a missarum celebratione ob caesam fustibus mulierem. Expendendas quoque clericorum de illo querelas. Gregorius Joanni episcopo Calliopolitano.

Ex gestis quae ad nos fraternitas tua direxit, inventum est Andream fratrem et coepiscopum nostrum habuisse sine dubio concubinam. Sed quia incertum est si eam in sacro ordine constitutus contigerit, necesse est ut eum sollicita adhortatione commoneas, ut si positus in sacro ordine cum ea se novit immistum, ab eo quo est officio quiescat, et nullatenus administrare praesumat. Quod si forte conscius sibi hujus rei peccatum suum supprimens administrare praesumpserit, animae suae periculum divino judicio imminere cognoscat.

Matriculam vero quam fecit fustibus castigari, quamvis exinde post octo menses obiisse non credimus, quia tamen eam contra propositi sui ordinem hujusmodi fecit affligi, duobus hunc mensibus a missarum solemnitate suspende, ut vel haec eum verecundia qualem se de caetero possit exhibere, instituat.

Praeterea, oblata nobis petitione, quae tenetur in subditis, clerici praedicti episcopi multa se mala ab eo sustinere commemorant. Ob quam rem fraternitas tua subtiliter cuncta curet addiscere, et ita ea rationabili modo emendare atque disponere, ut nulla eis pro hac re huc remeandi de caetero necessitas imponatur. Mense Julio, indictione 11. (Vid. sup. ep. 44. Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 27.)

EPISTOLA XLVII. AD CLERUM ECCLESIAE SALONITANAE. Honorati electionem in episcopum approbat. Gregorius Clero ecclesiae Salonitanae.

Dilectionis vestrae scripta relegentes, electionem vos in Honoratum archidiaconum vestrum fecisse didicimus, et omnino nobis gratum fuisse 658 cognoscite quod olim expertum virum et gravem moribus ad episcopatus ordinem elegistis. Cujus etiam et nos personam, quia dudum est nobis bene cognita, comprobamus, eumque vobis juxta desiderium vestrum et nos ordinari voluimus sacerdotem. Pro qua re hortamur vos in ejus electione sine aliqua ambiguitate persistere. Nec quaedam vos res ab ejus debet persona deflectere, quia sicut ista laudabilis nunc probatur electio, ita si, quod absit, dilectionem vestram ab eo quisquam deviare seduxerit, et animae vestrae gravamen, et opinioni maculam infidelitatis imponet. Eos vero qui ab electionis vestrae unitate desideratae discordant, ut vobiscum sentire possint, ab Antonino subdiacono nostro fecimus admoneri. Cui etiam de persona Malchi fratris et coepiscopi nostri quid oporteat fieri, jam pridem injunximus. Sed quoniam et ipsi scripsimus, credimus eum ab inquietudine vestra sine mora quiescere. Qui si fortasse obedire quocunque modo neglexerit, contumacia ejus modis omnibus canonicae ultionis districtione multabitur.

EPISTOLA XLVIII. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Praemisso singularis benevolentiae testimonio, illum ne pueros ordinari, neve ordines ex favore aut ex venalitate conferri sinat, atque ut sibi concilii statum indicet, hortatur. De catenis beati Petri aliquid clavibus inclusum mittit. Gregorius Columbo episcopo.

Et antequam fraternitatis tuae scripta susciperem, bonum te Dei famulum esse, nuntiante veridica opinione, cognovi. Et postquam suscepi, certum fuisse hoc quod fama dudum asperserat, plenius intellexi; meritisque tuis valde congaudeo, quod testes vitae laudabilis mores tuos et actus ostendis. Haec ergo quoniam superna tibi sentio majestate collata, gratulor; et Deum Creatorem nostrum utique benedico, qui servis humilibus misericordiae suae dona non denegat. Qua de re verum fateor quia sic me fraternitas tua ad amorem suum flamma charitatis accendit, sicque tibi unitus est meus spiritus, ut et videre te cupiam, et tamen absentem corde semper attendam. Haec igitur ita esse ex te bene consideras. Nam profecto plus in charitate animorum unitas quam corporalis potest unire praesentia. Praeterea tota te mente, toto corde, totaque anima apostolicae sedi inhaerere ac esse devotum et nunc scio, 659 et priusquam epistola tua hoc testimonium perhiberet, manifeste cognovi. Praemisso itaque debita ex charitate salutationis alloquio, adhortor ut eorum quae beato Petro apostolorum principi promisisti memor esse non desinas.

Itaque erga primatem synodi tuae esto sollicitus. ut pueri (Grat. 1, q. 1, c. 120) ad sacros ordines nullatenus admittantur, ne tanto periculosius cadant, quanto citius conscendere ad altiora festinant. Nulla sit in ordinatione venalitas; potentia vel supplicatio personarum nihil adversus haec quae prohibemus obtineat. Nam proculdubio Deus offenditur, si ad sacros ordines quisquam non ex merito, sed ex favore, quod absit, aut ex venalitate provehitur. Haec autem si fieri cognoscis, non taceas; sed instanter obsiste: quoniam si haec aut investigare fortasse neglexeris, aut intellecta celaveris, non solum illos qui haec agunt, peccati vinculum illigabit; sed et te hujus rei non levis ante Deum culpa respiciet. Oportet ergo canonica ultione si quid tale committitur, coerceri: ne tantum facinus cum aliorum peccato vires ex dissimulatione percipiat.

Praesentium igitur portitorem Victorinum fraternitatis tuae diaconum, quem tuum reor imitatorem existere, et cum charitate suscepi, et ad remeandum citius relaxavi, per quem etiam claves beati Petri, in quibus de catenis ipsius inclusum est, tibimet pro benedictione transmisi.

Praeterea de unitate ac pace concilii, quod Deo auctore congregare disponitis, charitas tua animos nostros subtiliter omnia indicando laetificet.

EPISTOLA XLIX. AD ADEODATUM EPISCOPUM. Post amicam salutationem, eum hortatur ad explendum officium; imprimis ne ullos nisi provectiores aetate, et mundos opere ordinet; ne sit in ordinatione venalitas. Maximiani episcopi utatur consilio. Tandem peracta synodo, se de ejus concordia certiorem faciat. Gregorius Adeodato episcopo Primati provinciae Numidiae.

Qualiter erga nos fraternitatem vestram charitas dilectionis astrinxerit, scriptorum vestrorum series evidenter innotuit; magnumque fomitem nobis contulere laetitiae, quod ea et benigna pietate composita et Deo placita dilectione fervere didicimus. Ut igitur breviter diximus, ita mentem vestram epistola quam direxistis exposuit, ut auctor ejus abesse minime crederetur. Nec enim absentes judicandi sunt, quorum animus ab alterutra charitate non discrepat Quamvis autem nec virtus, nec aetas vos, sicut scribitis, ad nos venire permittat, ut de fraternitatis vestrae corporali possimus gratulari praesentia, tamen, quia animus noster vobis, vesterque nobis unitus est, 660 vicissim nobis per omnia praesentes sumus, dum nos unita per amorem mente conspicimus. Salutantes praeterea fraternitatem vestram, congruo charitatis affectu hortamur, ut officium primatus, quod Deo habetis auctore, tota intentione sic studeatis sagaciter exhibere, quatenus ad hunc vos ordinem pervenisse et animae vestrae proficiat, et aliis in futuro exemplum bonae imitationis existat. Estote ergo praecipue in ordinatione solliciti (Grat. 1, q. 1, c. 119); et ad sacros ordines aspirare, nisi provectiores aetate, et mundos opere, nullatenus admittatis, ne forte semper esse desinant quod immature esse festinant. Eorum enim qui in sacro sunt ordine collocandi prius vitam moresque discutite; et ut dignos huic officio adhibere possitis, non vobis potentia aut supplicatio quarumlibet surripiat personarum. Ante omnia autem cautos vos esse oportet, ut nulla proveniat in ordinatione venalitas, ne, quod absit, et ordinatis et ordinantibus periculum majus immineat. Si quando igitur de his tractari necesse est, graves expertosque viros consiliis vestris adhibete participes, et cum eis communi de hoc deliberatione pensate. Prae omnibus autem Columbum fratrem et coepiscopum nostrum in cunctis adhibere vos convenit. Credimus enim quia si illa quae agenda sunt cum ejus consilio feceritis, nullus in vobis quod quibusque modis redarguere possit inveniet; nobisque ita gratum esse tanquam si cum nostro consilio agantur, cognoscite: quoniam vita moresque illius ita nobis sunt in omnibus approbati, ut cunctis liquido constet quia quod cum ejus consensu agitur nullius culpae macula fuscatur. Praesentium vero lator Victorinus, suprascripti coepiscopi nostri diaconus, vestrorum praeco ita exstitit meritorum, ut animos nostros de vestra vehementer actione reficeret. Et oramus omnipotentem Dominum ut bona quae de vobis retulit placita sibi plenius faciat operatione clarescere. Concilium itaque quod congregare disponitis, dum Deo fuerit solatiante peractum, de ejus nos unitate atque concordia laetificate, ac reddite per omnia certiores

EPISTOLA L. AD THEODORUM EPISCOPUM. Ipsum laudat quod sacerdotum vitam sollicite perscrutetur ac renuntiet. Paulum episcopum in monasterio ad poenitentiam permanere praecipit. Hujus describendas res ac servandas. De Bonifacio graviter accusato inquirendum. Gregorius Theodoro episcopo Lilibaetano.

Fraternitatis tuae grata nobis omnino sollicitudo est, quia ea quae de sacerdotum vita cognoscit, et perscrutari curat, et investigata renuntiat. 661 Ut ergo in hac sollicitudine quam in te laudamus possis sine diminutione persistere, studiosus esto ac vigilans; et si quos illic a quibuslibet, quod absit, excessus perpetrari cognoveris, siquidem tates sunt qui emendari ibidem possint, rationabiliter emendentur; alioquin fratri nostro Maximiano episcopo scriptis renuntiare festina, ut quid fiendum sit a vobis informatus agnoscat. Nulla igitur res ab investigatione pravorum actuum vel insinuatione te revocet. Nam quanto vigilantiam tuam modo laudamus, tanto culpabilior invenieris, si hujusmodi actus qualibet dissimulatione celaveris.

Paulum praeterea quondam episcopum, in monasterio in quo est, in poenitentia volumus permanere. Res autem quae apud eum inventae sunt, in cimiliarchio ecclesiae tuae servare modis omnibus studebis. De quibus etiam secundum rerum inventarum paginam desusceptum te facere volumus, et in scrinium ecclesiae tuae transmittere. Sed et clericis ejus, si tamen illic aliqui praesentes sint, a pari aliud facere desusceptum te convenit, in quo tua fraternitas fateatur quia desusceptum de eisdem rebus in scrinio nostro emiserit, quatenus, dum necesse fuerit, competenti personae res omnes possint sine detrimento restitui.

De Bonifacio vero quaedam gravis ad nos accusatio pervenit, cujus scelera volumus utrum vera sint ut fraternitas tua cum loci servatore praetoris examinet.

EPISTOLA LI. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM De miraculis Patrum in Italia factis scribere cogitans, Maximianum rogat ut ea quorum meminit indicet. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.

Fratres mei qui mecum familiariter vivunt omni modo me compellunt aliqua de miraculis Patrum quae in Italia facta audivimus sub brevitate scribere. Ad quam rem solatio vestrae charitatis vehementer indigeo, ut ea quae vobis in memoriam redeunt, quaeque cognovisse vos contigit, mihi breviter indicetis. De domno enim Nonnoso abbate, qui juxta domnum Anastasium de Pentomis fuit, aliqua retulisse te memini, quae oblivioni mandavi. Et hoc igitur, et si qua sunt alia, tuis peto epistolis imprimi, et mihi sub celeritate transmitti, si tamen ad me ipse non properas.

EPISTOLA LII. AD PRISCUM PATRICIUM. Ex prosperitatis et adversitatis vicissitudine humilitatem suadet. Gratulatur de recuperata impp. gratia. Sabinianum et Castum commendat. Gregorius Prisco patricio Orientis.

Si vitae istius cursum veraciter attendamus, nihil in eo firmum, nihil invenimus stabile; sed 662 quemadmodum viator modo per plana, modo per aspera graditur, sic nobis utique in hac vita manentibus nunc prosperitas, nunc occurrit adversitas; denique alternis sibi succedunt temporibus, et mutua se vice confundunt. Dum igitur omnia in hoc mundo mutabilitatis ordo corrumpat, nec elevari prosperis, nec frangi debemus adversis. Tota ergo mente ad illum nos convenit anhelare, ubi quidquid est, firmum permanet, ubi non mutatur adversitate prosperitas. In hac ergo vita miro Dei omnipotentis moderamine idcirco agitur, ut vel prosperitatem adversitas, vel adversitatem prosperitas subsequatur, quatenus et humiliati discamus quidquid deliquimus flere, et iterum exaltati adversitatis memoriam quasi humilitatis anchoram in mente teneamus. Non hoc ergo Creatoris nostri ira est deputanda, sed gratia; per quam discimus ut ejus dona tanto servemus verius quanto humilius tenemus.

Quia igitur perfectam vos dominorum gratiam auctore omnipotente Deo reparasse cognovimus, magna pro vobis exsultatione gaudemus, optantes ut vitam vestram rerum omnium gubernator et bonis semper praesentibus fulciat, et ad gaudia perpetua extendat. Haec vobis ideo loquor, quia multum vos diligo, atque me a vobis diligi scio.

Sed hoc quod me diligitis, in latorem praesentium Sabinianum diaconum demonstrate, ut ubi usus exegerit, vestra patrocinia consequatur. Vir autem gloriosus Castus praeco laudum vestrarum in Romanis partibus existit, quem vestrae excellentiae paterna dilectione commendo.

EPISTOLA LIII. AD JOANNEM EPISCOPUM. Responsionem de causa Joannis et Athanasii presbyterorum simulatam, ineptam, ac Joannis episcopi sanctitati nullatenus congruentem, scelesto juveni tribuit, ad cujus consilia nimium ille inflectebatur. Ut dicta causa juxta canones finiatur, instat acerrime. Sabinianum apocrisiarium suum commendat. Gregorius Joanni episcopo Constantinop.

Quamvis causae consideratio me movet, ad scribendum tamen et charitas impellit, quia et semel et bis sanctissimo fratri meo domno Joanni scripsi, sed non ejus epistolas recepi. Alter enim mihi saecularis quidam sub ejus nomine loquebatur; quae si epistolae ejus fuerunt, ego vigilans non fui, qui longe de eo aliter credidi quam inveni. De causa enim reverendissimi viri Joannis presbyteri scripseram, atque de quaestionibus monachorum Isauriae, quorum unus et in sacerdotio positus, in ecclesia vestra fustibus caesus est; et rescripsit mihi, sicut ex nomine epistolae agnosco, sanctissima fraternitas tua, quia nescierit de qua causa scriberem. Ad quod rescriptum vehementer obstupui, mecum tacitus volvens, si verum dicit, quid esse deterius potest, quam ut agantur talia contra servos Dei, et ipse nesciat qui praesto est? 663 Quae enim potest esse pastoris excusatio, si lupus oves comedit, et pastor nescit? Si autem scivit sanctitas vestra, et de qua causa scripserim, et quid vel contra Joannem presbyterum, vel contra Athanasium Isauriae monachum atque presbyterum gestum sit, et mihi scripsit, nescio; contra hoc ego quid respondeam, quando per Scripturam suam Veritas dicit: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Requiro, frater sanctissime, illa tanta abstinentia ad hoc pervenit, ut fratri suo ea quae novit gesta, negando velit abscondere? nunquid non melius fuerat in illud os carnes ad vescendum ingredi, quam de eo falsum sermonem ad illudendum proximum exire? praecipue cum Veritas dicat: Non quod intrat in os coinquinat hominem; sed quae exeunt de corde, illa sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 11). Sed absit hoc, ne ego de sanctissimo corde vestro tale aliquid credam. Illae epistolae vestro nomine praenotatae sunt, sed vestras eas fuisse non arbitror. Ego beatissimo viro Domno Joanni scripseram, sed credo quod mihi familiaris vester ille juvenculus rescripsit qui adhuc de Deo nihil didicit, qui viscera charitatis nescit, qui in scelestis rebus ab omnibus accusatur, qui insidiari quotidie diversorum mortibus per occulta testamenta, nec Dominum metuit, nec homines erubescit. Mihi crede, frater sanctissime, si zelum veritatis perfecte habes, ipsum prius corrige, ut ex his qui vobis vicini sunt etiam ii qui vicini non sunt exemplo melius emendentur. Illius linguam noli recipere; ille ad consilium vestrae sanctitatis debet dirigi, non autem sanctitas vestra ad verba illius inflecti. Si enim illum audit, scio quia pacem cum suis fratribus habere non poterit. Ego enim attestante mihi conscientia, fateor quia cum nullo homine habere scandalum volo, et quanta valeo virtute declino. Et quamvis cum omnibus hominibus pacem habere summopere cupiam, vobiscum praecipue, quos vehementer amo, si tamen ipsi quos novi vos estis. Nam si canones non custoditis, et majorum vultis statuta convellere, non cognosco qui estis. Age ergo, frater sanctissime atque charissime, ut nos invicem recognoscamus, ne si antiquus hostis duos per scandalum moverit, per nequissimam victoriam multos necet. Ego enim ut aperte indicem, 664 quia per elationem nil quaero, si ille juvenculus de quo praelocutus sum apud fraternitatem tuam culmen pravae actionis minime teneret, ipsa etiam quae mihi de canonibus suppetunt interim tacere potuissem, et ab ipso initio venientes ad me personas ad eam fiducialiter retransmisissem, sciens quod eas sanctitas tua cum charitate susciperet. Sed etiam nunc dico, aut easdem personas in suis ordinibus suscipe, eisque quietem praebe; aut si hoc fortasse nolueris, omni mihi altercatione postposita, de eorum causa statuta majorum et canonum terminos custodi. Si vero neutrum feceris, nos quidem rixam inferre nolumus, sed tamen venientem a vobis non devitamus. Quid autem de episcopis qui verberibus timeri volunt, canones dicant, bene vestra fraternitas novit (Grat. dist. 45, c. 1). Pastores etenim facti sumus, non persecutores. Et egregius praedicator dicit: Argue, obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). Nova vero atque inaudita est ista praedicatio, quae verberibus exigit fidem. Sed de his multa in epistolis loqui non debeo, quia dilectissimum filium meum Sabinianum diaconum pro responsis ecclesiasticis faciendis ad Dominorum vestigia transmisi, qui vobiscum cuncta subtilius loquetur. Si nobiscum litigare non vultis, paratum eum ad omnia quae justa sunt invenietis. Quem vestrae beatitudini commendo, ut saltem ipse domnum illum Joannem inveniat, quem ego in urbe regia scivi. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 44; l. III, c. 9.)

EPISTOLA LIV. AD THEOTIMUM MEDICUM. Post amicissimam salutationem commendat Sabinianum. Gregorius Theotimo medico.

Fuerunt quidam veteres philosophorum qui in duobus corporibus unam esse animam dicerent, non affectu jungentes duos, sed unam in duos animae substantiam partientes. At contra nos esse in multis unam animam dicimus, non dividendo substantiam, sed corda jungendo. Nam de illis primis fidelibus scriptum est: Erat in eis cor unum, et anima una (Actor. IV, 32). Quod ego sic in Actibus apostolorum lego, ut in me et domno Theotimo recognoscam, quia sic unanimis mecum et, 665 ut mihi et praesens corpore, nunquam defuerit, et absens corpore, semper per spiritum praesens fiat. Ago autem omnipotenti Deo gratias, qui charitatis suae gratia, mentis vestrae viscera infundit; et deprecor ut magis magisque in vobis dona sua augeat, et hic bona nobis praesentia, et in futuro saeculo gaudia aeterna concedat. Filium meum Sabinianum diaconum venientem charitati vestrae commendo, petens ut eo amore quo me diligitis etiam nostros ametis.

EPISTOLA LV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Agathonis episcopi in quem districte fuit vindicatum sustentationi providet. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.

Postquam in Agathonem quondam episcopum, juxta qualitatem excessuum districtione est canonica vindicatum, necesse est, humanitatis intuitu, quemadmodum sustentari possit disponere. Propterea fraternitas tua ad Liparitanam Ecclesiam, in qua supradictus Agatho sacerdotis gessit officium, festinet dirigere, eique ad praesens exinde quinquaginta solidos, qui in ejus possint proficere victum, transmittat. Nam nimis est impium si alimoniorum necessitati post vindictam subjaceat.

EPISTOLA LVI. AD JOANNEM EPISCOPUM. Ne in plateis pallium ulterius ferat, nisi a Romanis pontificibus id sibi concessum ostenderit. Ne in secretario ipso, cum pallio deinceps sedeat. In quosdam e clericis suis inquirat; contumacibus interdicat sacro ministerio. Primis duntaxat Ravennatis Ecclesiae diaconibus mappularum usum concedit. Gregorius Joanni episcopo Ravennati.

Non multum temporis intervalium est (Grat. dist. 100, c. 7) quod quaedam nobis de tua fraternitate fuerant nuntiata, de quibus vobis, veniente illuc Castorio, notario sanctae cui, Deo auctore, praesidemus Ecclesiae, subtiliter nos indicasse meminimus. Pervenerat namque ad nos quaedam in Ecclesia vestra contra consuetudines a que humilitatis tramitem geri, quae sola, ut bene nostis, est officii sacerdotalis erectio. Quae si sapientia vestra mansuete vel cum episcopali suscepisset studio, non de illis accendi debuerat, sed oportuerat te haec eadem cum gratiarum actione corrigere. Contra morem quippe ecclesiasticum est (Grat. dist. 100 c. 8), si non patientissime toleratur, 666 quod a nobis absit, etiam injusta correctio.

Mota autem nimis est vestra fraternitas, atque cum tumore cordis quasi satisfaciens, scripsit nobis pallio te non nisi post dimissos de secretario filios Ecclesiae, et missarum tempore, atque in litaniis uti solemnibus, verbis aliquid te usurpasse contra generalis Ecclesiae consuetudinem apertissima veritate professus. Quomodo enim fieri potest ut illud cineris atque cilicii tempore per plateas inter populorum strepitus agas licite, quod te agere in conventu pauperum, nobilium, et in secretario Ecclesiae velut illicitum excusasti? Illud tamen (Grat. ibid.), frater charissime, tibi non putamus ignotum, quod pene de nullo metropolita in quibuslibet mundi partibus sit auditum extra missarum tempus usum sibi pallii vindicasse. Et quod bene hanc consuetudinem generalis Ecclesiae noveritis, vestris nobis manifestissime significastis epistolis, quibus praeceptum beatae memoriae decessoris nostri Joannis papae nobis in subditis transmisistis annexum, continens omnes consuetudines ex privilegio praedecessorum nostrorum concessas vobis Ecclesiaeque vestrae debere servari. Confitemini igitur aliam esse generalis Ecclesiae consuetudinem, postquam ea quae vos geritis vobis ex privilegio vendicatis. Nulla ergo nobis in hac re ut arbitramur, poterit remanere dubietas. Aut enim mos omnium metropolitarum etiam a tua est fraternitate servandus, aut si tuae Ecclesiae aliquid specialiter dicis esse concessum, praeceptum a prioribus Romanae urbis pontificibus, quo haec Ravennati Ecclesiae sunt concessa, a vobis oportet ostendi. Quod si hoc non ostenditur, restat postquam talia agere neque consuetudine generali, neque privilegio vindicas, ut usurpasse te comprobes quod fecisti. Et quid dicturi sumus futuro judici, frater dilectissime, si illud grave jugum atque vinculum cervicis nostrae, non dico pro ecclesiastica, sed pro quadam saeculari nobis dignitate defendimus; gravari nos judicantes, si tanto pondere vel parvi temporis spatio careamus? Decorari pallio volumus, forsan moribus indecori, dum nihil in episcopali cervice splendidius fulget quam humilitas.

Oportet igitur fraternitatem tuam si honores suos sibi quibuslibet argumentis stabili proposuit mente defendere, aut generalitatis usum ex non scripto sequi, aut ex scripto privilegiis se tueri. Vel si postremo nihil horum est, aliis Metropolitis hujusmodi te praebere nolumus praesumptionis exemplum. Sed ne forte putes nos, haec vobis scribentes, quae pro fraterna sunt charitate neglexisse, scitote in nostro scrinio de privilegio Ecclesiae 667 tuae subtiliter perquisitum. Et quidem quaedam inventa sunt quae omnino possint fraternitatis tuae intentionibus obviare, nihil autem in quo de hujuscemodi capitulis pars vestrae possit Ecclesiae roborari. Nam et de ipsa consuetudine tuae quam opponis Ecclesiae, quae vobis olim, ut a partibus vestris probaretur, scripsimus, jam satis nos sollicitudinem gessisse cognoscite, inquirentes filios nostros Petrum diaconum, atque Gaud osum primicerium, necnon et Michaelium defensorem sedis nostrae, vel alios, qui pro diversis responsis Ravennam a nostris decessoribus sunt transmissi, et haec te in praesentia sua egisse districtissime negaverunt. Apparet igitur secreto non potuisse geri, nisi quod usurpabatur illicite. Unde quod latenter subintroductum est, nulla debet stabilitate persistere. Quae ergo superflue a te vel a tuis decessoribus sunt praesumpta, cum charitatis intuitu, atque cum fraterna stude benignitate corrigere. Nullatenus, non dico per te, sed per aliorum vel decessorum tuorum normam ab humilitatis tentes regula deviare. Ut enim ea quae superius dixi breviter colligam, admoneo quatenus nisi decessorum meorum munificentia tibi haec per privilegium attributa docueris, uti in plateis pallio ulterius non praesumas; ne non habere et ad missas incipias quod audacter et in plateis usurpas. De secretario autem, quod fraternitas tua resedisse cum pallio, et filios Ecclesiae suscepisse et fecit et excusavit, nunc interim nihil querimur, quia synodorum sententiam sequentes, minores culpas quae negantur ulcisci recusamus. Hoc tamen quia semel et iterum sit factum cognovimus, sed fieri ulterius prohibemus. Fraternitas autem tua sit omnino sollicita, ne hoc quod praesumptioni inchoanti adhuc ceditur, in proficiente deterius vindicetur.

Conquesti praeterea estis quod quidam de sacerdotali ordine Ravennatis civitatis, peccatis imminentibus, gravibus sint criminibus involuti. Quorum causam vel illic te discutere volumus, vel huc eos, si tamen probationum difficultas pro locorum longinquitate non impedit, ad haec ipsa discutienda transmittere. Quod si vel ad tuum judicium vel ad nos, majorum fulti patrocinio, quod non credimus, venire despexerint, et in objectis sibi capitulis contumaciter respondere nequiverint, volumus ut eis post secundam et tertiam admonitionem tuam, ministerium sacri interdicas officii; atque nobis de contumacia eorum scriptorum tuorum tenore renunties, ut deliberemus quemadmodum actus eorum debeas subtiliter perscrutari, atque secundum definitiones canonicas emendare. Cognoscat igitur fraternitas tua de causa hac nos plenissime absolutos, ex eo quod vobis causas ipsas commisimus subtiliter perquirendas, atque omnia peccata eorum si inulte 668 venerint, omne pondus discussionis hujus in tuae animae redundare periculum; sciens nullam dilectionem vestram excusationem apud futurum judicem habituram, si non excessus cleri tui cum summa canonici rigoris severitate correxeris, et hos quibus haec fuerint approbata, sacros ulterius ordines temerare permiseris.

Illud autem (Grat. dist. 93, c. 22) quod pro utendis a clero vestro mappulis scripsistis, a nostris est clericis fortiter obviatum, dicentibus nulli hoc unquam alii cuilibet Ecclesiae concessum fuisse, nec Ravennates clericos vel illic vel in Romana civitate tale aliquid cum sua conscientia praesumpsisse, nec si tentatum esset ex furtiva usurpatione sibi praejudicium generari. Sed etiamsi in qualibet Ecclesia hoc praesumptum fuerit, asserunt emendandum, quod non concessione Romani pontificis, sed sola surreptione praesumitur. Sed nos servantes honorem fraternitati tuae, licet contra voluntatem ante dicti cleri nostri, tamen primis diaconibus vestris, quos nobis quidam testificati sunt etiam ante eis usos fuisse, in obsequio duntaxat tuo mappulis uti permittimus, alio autem tempore vel alias personas hoc agere vehementissime prohibemus. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 2.)

EPISTOLA LVII. JOANNIS RAVENNATIS EPISCOPI AD GREGORIUM PAPAM. Singulis sibi objectis submisse respondet, et Ecclesiae suae privilegia ex consuetudine tuetur; quae ne minuantur postulat. Reverendissimus conservus meus Castorius, apostolicae sedis vestrae notarius, reddidit mihi domini mei epistolam, consortem mellis et vulneris. Quae sic tamen infixit aculeos, ut locum non subtraheret medicinae. Nam qui superbiam, divinum sequens judicium, reprehendit, merito se mitem ac placidum quodammodo profitetur.

Commemorastis igitur quod ego, novitatis ambitione, pallii usum supra quam antecessoribus meis indultum fuerat usurpassem. Quam rem proprii domini mei conscientia, quae divina regitur dextera, nullo modo credere patiatur, nec opinionis incerto aures sacratissimas aperire. Primum, quia licet peccator, novi tamen quam grave sit terminos nobis a patribus affixos transcendere, et quod omnis elatio nihil aliud habeat quam ruinam. Nam si majores nostri in regibus superbiam non tulerunt, quanto magis non est in sacerdotibus sustinenda? Deinde recolo me in sinu atque in gremio sacrosanctae Ecclesiae vestrae Romanae enutritum, et Deo auxiliante provectum. Et quibus ausibus ego sanctissimae illi sedi, quae universali Ecclesiae jura sua transmittit, 669 praesumpserim obviare, propter cujus conservandam auctoritatem, sicut Deo manifestum est, multorum contra me inimicorum invidiam graviter excitavi? Sed beatissimus dominus meus nihil me contra priscam consuetudinem existimet attentasse, quod et a multis et prope ab omnibus civibus hujus urbis attestatur, inter gesta etiamsi acquievisset, et suprascriptus reverendissimus notarius potuerat attestari, quoniam jam de secretario descendentibus filiis Ecclesiae, et ingredientibus diaconibus ut mox procedatur, tunc primus diaconus episcopo Ravennatis Ecclesiae pallium consuevit induere, quo et in litaniis solemnibus uti pariter consuevit.

Nullus ergo contra me domino meo conetur subrepere, quia si vult, Deo custode, non potest probare quod a me aliqua novitas fuisset introducta. Qualiter enim jussionibus vel utilitatibus vestris, ubi causa exegerit, paruerim, omnipotens Deus cordi vestro purissimo faciat manifestum; et hoc peccatis meis imputo, quod post tot labores atque angustias, quas intus forisque sustineo, talem vicissitudinem merear invenire. Sed iterum me illa res inter alia consolatur, quod interdum sanctissimi patres ob hoc tantummodo castigant filios suos ut eos faciant potiores; et post hanc devotionem ac satisfactionem sanctae Ravennati Ecclesiae, quae peculiariter vestra est, non solum vetera privilegia conservetis, sed et majora vestris temporibus conferatis.

Nam quod de mappulis a presbyteris et diaconibus meis praesumptum apostolatus vester scribit, vere fateor, taedet me aliquid exinde commemorare, cum per se veritas, quae apud dominum meum sola praevalet, ipsa sufficiat. Nam cum hoc minoribus circa urbem constitutis Ecclesiis licitum sit, poterit etiam apostolatus domini mei, si venerabilem clerum primae apostolicae sedis suae requirere dignatur, modis omnibus invenire, quia quoties ad ordinationem episcopatus seu responsi sacerdotes vel levitae Ravennatis Ecclesiae Romam venerunt, omnes in oculis sanctissimorum decessorum vestrorum cum mappulis sine reprehensione aliqua procedebant. Quare etiam eo tempore quo istic a praedecessore vestro peccator ordinatus sum, cuncti presbyteri et diaconi mei in obsequium 670 domni papae mecum procedentes usi sunt. Et quia praevidens Deus noster omnia in manu vestra et in conscientia purissima collocavit, adjuro vos per ipsam sedem apostolicam, quam antea moribus, nunc etiam honore debito gubernatis, ut in nullo Ravennati Ecclesiae, quae familiariter vestra est, pro meo merito privilegia quibus hucusque usa est, minuatis; sed et secundum vocem propheticam, in me, et in domo patris mei, secundum suum meritum transferatur. Quia ergo universa privilegia quae sanctae Ravennati Ecclesiae a praedecessoribus vestris indulta sunt, pro majori satisfactione subjeci ea in scriniis venerabilibus secundum consecrationis decessorum meorum tempora, fidem nihilominus reperientes, nunc vero in Dei et in vestra est potestate quidquid veritate cognita fieri jusseritis, quoniam ego jussionibus apostolatus domini mei parere desiderans, quamvis antiqua consuetudo obtinuit, usque ad secundam jussionem abstinere curavi.

EPISTOLA LVIII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Si non habet Cosmas unde solvat, cum illius creditoribus paciscatur; atque ejusdem filios, pactam summam persolvens, liberet. Gregorius Cypriano diacono.

Cosmas ex variis periculorum necessitatibus multis se dicit debitis obligatum, ita ut pro eis a creditoribus suis suos dicat filios detineri. Quae res si ita est, nos omnino commovit. Quamobrem hortamur dilectionem tuam, ut quia de rebus pauperum dandis agitur, causam ejus cum summa subtilitate perquiras; et si inveneris eum praedictis debitis veraciter involutum, ut non sit substantia unde possit haec ipsa persolvere, praedictos creditores ejus adeas, et propter recolligendos filios ejus, quanta cognoveris quantitate componas. Et quia, sicut dictum est, hic non habet unde restituat, de rebus pauperum ex praesenti nostra auctoritate persolve; sciens quidquid illic te providente datum fuerit, patrimonii nostri pensionibus esse reputandum. Mense Augusto, indictione 11. (Vid. ep. 45 indict. 12. Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.)

671 EPISTOLA LIX. AD SECUNDINUM EPISCOPUM. Baptisterium de monasterio auferatur, ut monachis liceat opus Dei securius celebrare. Gregorius Secundino episcopo Tauromenitano.

Pridem praecepimus (Grat. 18, q. 2, c. 7) ut de monasterio sancti Andreae, quod est super Mascalas, baptisterium propter monachorum insolentias debuisset auferri, atque in eodem loco quo fontes sunt altare fundari. Cujus rei perfectio hactenus est protracta. Admonemus igitur fraternitatem tuam ut nullam jam moram post susceptas praesentes litteras nostras inserere debeas; sed, repleto loco ipsorum fontium, altare ad sacra celebranda mysteria illic sine aliqua dilatione fundetur; quatenus et praedictis monachis opus Dei securius liceat celebrare, et non de negligentia vestra contra fraternitatem tuam noster animus excitetur.

EPISTOLA LX. AD ITALICAM PATRICIAM. In ipsis pauperum causis, ne litigiis immisceatur, silentium eligit. Cypriano potestatem facit ut cum Italica, si id ipsa velit, salvo pauperum jure, causam absque lite finiat. Gregorius Italicae patriciae.

Suscepimus plenas dulcedine litteras vestras, atque incolumitatis excellentiae vestrae nos laetificavit auditus. Circa quas tanta est nostrae mentis sinceritas, ut nihil in earum tranquillitate simultatis reconditum, paternus nos suspicari permittat affectus. Sed omnipotens Deus faciat, ut sicut de vobis nos bona sentimus, ita mens vestra nobis bona respondeat, et dulcedinem, quam verbis impenditis, exhibeatis operibus. Nihil enim prodest gloriosissima sanitas et pulchritudo in superficie corporis, si vulnus latet intrinsecus. Atque illa magis cavenda est discordia, cui satellitium pax praebet exterior. Illud vero quod in epistolis praedictis revocare in memoriam nostram excellentia vestra studiose contendit, sciat scriptum vobis, nihil cum scandalo, nihil cum forali strepitu vobiscum nos velle de causis pauperum definire. Hoc nos et scripsisse meminimus; et scimus nosmetipsos, juvante Domino, a causarum litigiis ecclesiastica moderatione compescere, atque secundum apostolicum illum sensum, rapinam bonorum nostrorum cum gaudio sustinere. Sed illud scire vos credimus, taciturnitatem atque 672 patientiam nostram futuris post me pontificibus in rebus pauperum praejudicium non facturam. Unde et nos explentes supra memoratam promissionem nostram, jam de causis ipsis praevidimus reticendum; nec in his in quibus minus agi benigne sentimus, desideramus nos per nosmetipsos immiscere negotiis. Sed ne forte ex his conjiciatis, gloriosa filia, ea quae ad concordiam pertinent adhuc nos omnino renuere, filio nostro Cypriano diacono venienti ad Siciliae partes indiximus, ut si quid de his salubriter et sine peccato animae vestrae ordinare disponitis, ex nostra auctoritate vobiscum definiat, et nos non amplius illis vexemur negotiis, quorum cum mansuetudine est dispensatus effectus. Deus autem omnipotens, qui ea quae omnino impossibilia sunt ad possibilitatem bene novit inflectere, ille vobis aspiret, et causas vestras cum pacis intentione disponere, et pro mercede animae vestrae, de rebus eis competentibus hujus Ecclesiae consulere pauperibus.

EPISTOLA LXI. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Quomodo in Ecclesia sua conversari debeat. Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.

Scripta tuae charitatis accepimus, quibus nobis indicasti, Deo propitio, te bene a filiis tuis Neapolitanis civibus esse susceptum. De quibus omnipotenti Deo gratias retulimus. Oportet ergo affectui eorum te tuis moribus compensare, malos coercere, bonis te discrete atque benignissime relaxare, ad sequendas eos meliores partes frequentius admonere, quatenus et illi paternos in te mores invenisse se gaudeant, et tu creditam tibi regiminis causam, cooperante Domino, studiosius exsequaris.

EPISTOLA LXII AD EUTYCHIUM EPISCOPUM. Ut in convertendis idolorum cultoribus perseveret hortatur. Ipsi praetoris postulat patrocinium. Gregorius Eutychio episcopo Tyndaritano.

Scripta fraternitatis tuae, Benenato Ecclesiae tuae clerico deferente, suscepi; gratiasque omnipotenti Deo retuli, quod in causis animae et iis quae ad Deum pertinent, te occupatum esse cognovimus. Scripsisti siquidem nobis quosdam idolorum cultores, atque Angelliorum dogmatis in 673 iis in quibus constitutus es partibus inveniri, de quibus plures asseruisti esse conversos, aliquos autem potentum nomine atque locorum se qualitate defendere. Auxiliantes igitur bonis tuae charitatis operibus, viro glorioso praetori Siciliae nostra scripta transmisimus, quatenus, juvante Domino, qua potest tibi virtute concurrat, ut quod laudabiliter coeptum est, valeat salubriter adimpleri. Oportet ergo fraternitatem tuam, maximam in hoc sollicitudinem gerere. Vere enim episcopalem vitam sequeris, si per zelum lingnamque tuam hos qui a fidei veritate dissentiunt in Ecclesiae unitatem reduxeris.

EPISTOLA LXIII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. De monasterio Gratiosae abbatissae consecrando. Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.

Religiosis desideriis sine difficultate praestari decet effectum. Atque ideo Gratiosa abbatissa una cum congregatione sua, oblata petitione, quae tenetur in subditis, postulavit quod patriciae recordationis Rustica per ultimum voluntatis suae arbitrium in civitate Neapolitana, in domo propria, in regione Herculensi, in vico qui appellatur Lampadi, monasterium construi voluerit ancillarum Dei, in quo praefatam Gratiosam abbatissam praeesse disposuit; simulque et oratorium exstruxisse dignoscitur, cui et pro voto suo quatuor uncias totius substantiae suae dimisisse suggessit, quodque in honorem beatae Mariae semper virginis, genitricisque Dei et Domini nostri Jesu Christi desideravit consecrari. Et ideo, frater charissime, praesenti praeceptione dilectionem tuam duximus adhortandam, ut inspecto primitus testamento, si jure subsistat, et easdem quatuor uncias verissime eidem monasterio collatas esse compereris, ad praedictum locum cum postulaverint, ingravanter accedas, venerandae solemnia dedicationis impendens, ut quoties necesse fuerit, a presbyteris Ecclesiae in suprascripto loco deservientibus 674 celebrentur sacrificia veneranda missarum; ita ut in eodem monasterio neque fraternitas tua, neque presbyteri praeter diligentiam disciplinae aliquid molestiarum inferat; aut si quid pro diversorum devotione commoditatis accesserit, sibi aestimet vindicandum. Sive aurum, sive argentum, sive praedium, sive vestimentum, omnibus modis constructio praefata possideat, cum ancillis Dei in eodem loco deservientibus debeat proficere quidquid offerri ibidem contigerit.

EPISTOLA LXIV. AD CHRYSANTHUM EPISCOPUM. Mevaniensi Ecclesiae quaerat episcopum, presbyteros ordinet, ibique consignet infantes. Gregorius Chrysantho episcopo Spolerano

Ante hoc biennium fraternitati tuae Mevaniensis Ecclesiae visitationis deputaveramus officium, in quo more serinii nostri nihil vos de provectionibus facere voluimus clericorum. Nunc vero venientes huc praesentium portitores praedictae Ecclesiae clerici, dixerunt sacerdotem se neque in eadem Ecclesia, neque in ejus parochiis habere. Hortamur igitur fraternitatem tuam ut si quidem talem potuerit reperire personam quae digna ad episcopalis officii apicem valeat promoveri, huc eam cum solemnitate decreti vestrarumque testimonio litterarum celerius dirigatis. Sin vero hoc nunc inveniri non potest, cum omni studio ac vivacitate personas exquirite, quae illic in presbyterii ordine valeant consecrari. Quarum vitam actusque subtili prius inquisitione discutite, ut in nullo eis vel sacri canones, vel ecclesiasticae regulae valeant obviare, ut hac provisione populus illic degens communionem, qua se privatos ob sacerdotum necessitatem flebiliter conqueruntur, recepisse se gaudeant, et in ecclesiis illis sacra missarum solemnia deesse non debeant. Sed et pro consignandis infantibus fraternitas tua illuc curet accedere, ut nihil sit quod pastoralis sollicitudinis neglecta vos cura remordeat.

675 EPISTOLA LXV. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Precatur ut legem temperet vel immutet, qua tum publicis rationibus implicatos, tum milites, in monasteriis suscipi prohibuerat. Gregorius Mauricio Augusto.

Omnipotenti Deo reus est, qui serenissimis dominis in omne quod agit et loquitur purus non est. Ego autem indignus pietatis vestrae famulus in hac suggestione neque ut episcopus, neque ut servus jure reipublicae, sed jure privato loquor, quia, serenissime domine, ex illo jam tempore dominus meus fuisti, quando adhuc dominus omnium non eras.

Longino viro clarissimo stratore veniente, dominorum legem suscepi; ad quam, fatigatus tunc aegritudine corporis, respondere nil valui. In qua dominorum pietas sanxit ut quisquis publicis administrationibus fuerit implicatus, ei ad ecclesiasticum officium venire non liceat. Quod valde laudavit, evidentissime sciens quia qui, saecularem habitum deserens, ad ecclesiastica officia venire festinat, mutare vult saeculum, non relinquere. Quod vero in eadem lege dicitur, ut ei in monasterium converti non liceat, omnino miratus sum, dum et rationes ejus possunt per monasterium fieri, et agi potest ut ab eo loco in quo suscipitur ejus quoque debita suscipiantur. Nam etsi quisquam devota mente converti voluisset, prius res male ablatas redderet, et de sua anima tanto verius quanto expeditior cogitaret. In qua lege subjunctum est ut nulli qui in manu signatus est 676 converti liceat. Quam constitutionem ego, fateor dominis meis, vehementer expavi, quia per eam coelorum via multis clauditur, et quod nunc usque licuit, ne liceat prohibetur. Multi enim sunt qui possunt religiosam vitam etiam cum saeculari habitu ducere. Et plerique sunt, qui nisi omnia reliquerint, salvari apud Deum nullatenus possunt. Ego vero haec dominis meis loquens quid sum nisi pulvis et vermis? Sed tamen quia contra auctorem omnium Deum hanc intendere constitutionem sentio, dominis tacere non possum. Ad hoc enim potestas super omnes homines dominorum meorum pietati coelitus data est, ut qui bona appetunt adjuventur, ut coelorum via largius pateat, ut terrestre regnum coelesti regno famuletur. Et ecce aperta voce dicitur ut ei qui semel in terrena militia signatus fuerit, nisi aut expleta militia, aut pro debilitate corporis repulsus, Domino Jesu Christo militare non liceat. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 50.)

Ad haec, ecce per me servum ultimum suum et vestrum respondebit Christus, dicens: Ego te de notario comitem excubitorum, de comite excubitorum Caesarem, de Caesare imperatorem; nec solum hoc, sed etiam patrem imperatorum feci. Sacerdotes meos tuae manui commisi, et tu a meo servitio milites tuos subtrahis? Responde, rogo, piissime domine, servo tuo, quid venienti et haec dicenti responsurus es in judicio Domino tuo?

Sed fortasse creditur quia nullus eorum puro animo convertatur. Ego indignus famulus vester scio quanti his diebus meis in monasterio milites conversi miracula fecerunt, signa et virtutes operati sunt. Sed per hanc legem jam ne quisquam talium converti debeat prohibetur.

Requirat, rogo, dominus meus, quis prior imperator 677 talem legem dederit, et subtilius aestimet si debuit dari. Et quidem considerandum valde est quia eo jam tempore prohibentur quique relinquere saeculum, quo appropinquavit finis ipse saeculorum. Ecce enim mora non erit, et ardente coelo, ardente terra, coruscantibus elementis, cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus, cum principatibus et potestatibus tremendus judex apparebit. Si omnia peccata dimiserit, et solum hanc legem contra se dixerit esse prolatam, quae, rogo, erit excusatio? Unde per eumdem tremendum judicem deprecor, ne illae tantae lacrymae, tantae orationes, tanta jejunia, tantaeque eleemosynae domini mei, ex qualibet occasione apud omnipotentis Dei oculos fuscentur; sed aut interpretando pietas vestra, aut immutando vigorem ejusdem legis inflectat, quia tunc magis dominorum exercitus contra hostes crescit, quando Dei exercitus ad orationem creverit.

Ego quidem jussioni subjectus, eamdem legem per diversas terrarum partes transmitti feci; et quia lex ipsa omnipotenti Deo minime concordat, ecce per suggestionis meae paginam serenissimis dominis nuntiavi. Utrobique ergo quae debui exsolvi, qui et imperatori obedientiam praebui, et pro Deo quod sensi minime tacui.

EPISTOLA LXVI. AD THEODORUM MEDICUM. Ostensa latae legis iniquitate, Theodorum hortatur ut epistolam suam imperatori offerens, ipsi de revocanda lege suadeat. Gregorius Theodoro medico.

Quanta bona omnipotentis Dei et serenissimi domini mei imperatoris habeam, lingua mea non sufficit explere. Pro quibus bonis quid est meum retribuere, nisi eorum vestigia pure amare? Peccatis autem meis facientibus, ex quorum suggestione vel consilio nescio, transacto anno, talem in republica sua legem protulit, ut quisquis eum pure amat, flere vehementer debeat. Ad quam legem tunc respondere non potui, quia aegrotus fui. Modo autem eidem domino aliqua suggessi. Praecipit enim ut nullus qui actionem publicam egit, nullus qui optio, vel manu signatus, 678 vel inter milites fuit habitus, ei in monasterio converti liceat, nisi forte si militia ejus fuerit expleta. Quam legem primum, sicut ii dicunt qui leges veteres noverunt, Julianus protulit, de quo scimus omnes quantum Deo adversus fuerit. Quod si ideo serenissimus dominus noster fecit, quia forte multi milites convertebantur, et exercitus decrescebat, nunquid per virtutem militum subjugavit ei omnipotens Deus imperium Persarum? Nunquid non solae lacrymae illius auditae sunt, et eo ordine quem ipse nescivit, ejus imperio Persarum imperium subdidit? Valde autem mihi durum videtur ut ab ejus servitio milites suos prohibeat, qui ei et omnia tribuit, et dominari eum non solum militibus, sed etiam sacerdotibus concessit. Nunquid si intentio est servandarum rerum, non poterant ea ipsa monasteria, quae milites suscepissent, alienas res reddere atque ad conversionem homines tantummodo habere? Haec quia mihi valde dolent, eidem domino suggessi. Sed vestra gloria opportuno tempore secrete suggestionem meam ei offerat. Nolo eam a responsali meo publice dari, quia vos qui ei familiarius servitis, loqui ei liberius et apertius potestis quae pro ejus sunt anima, quoniam in multis est occupatus, et vix animus ejus invenitur a curis majoribus vacuus. Tu quidem, gloriose fili, pro Christo loquere. Si auditus fueris, lucrum est animae praedicti domini tui, et tuae. Si vero auditus non fueris, lucrum solummodo tuae fecisti.

EPISTOLA LXVII. AD DOMITIANUM METROPOLITANUM. Allatam dudum a se raptus Dinae, Genes. XXXIV, juxta spiritalem sensum expositionem propugnat. Domitiano gratulatur, tum quod saecularibus causis occupatus Scripturas meditetur, tum quod Persarum imperatori fidem praedicaverit. Gregorius Domitiano metropolitano.

Scripta dulcissimae et suavissimae beatitudinis vestrae suscipiens, valde gavisus sum, quia multa mihi de sacra Scriptura loquebantur. Et quia dilectas in eis epulas reperi, eas avide comedi. In quibus quaedam quoque de causis exterioribus et necessariis sunt permista. Et quasi menti convivium 679 praeparantes egistis, ut oblatae epulae ex diversitate melius placerent. Et si quidem exteriores causae velut inferiores et abjecti cibi minus sapiunt, ita tamen a vobis prudenter dictae sunt, ut libenter sumantur, quia et cibi contemptibiles plerumque dulces ex condimento bene coquentis fiunt. Servata autem veritate historiae, hoc quod dudum de divina significatione dixeram, respui nullo modo debuit. Nam etsi mihi, quoniam ita vultis, significatio ejus non congruit, ex ipsis tamen locis suis circumstantibus hoc quod ex ea dictum est incunctanter teneri potest. Nam et corruptor ejus princeps terrae dicitur (Genes. XXXIV), per quem aperte diabolus designatur: quia Redemptor noster ait: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII, 31). Qui etiam uxorem petit, quia malignus videlicet spiritus festinat, ut licenter possideat animam quam prius occulta seductione corruperit. Unde Jacob filii vehementer irati, contra omnem Sichem domum ejusque patriam gladios sumunt (Genes. XXXIV); quia a cunctis zelum habentibus ipsi quoque insequendi sunt, qui maligni spiritus adjutores fiunt. Quibus prius circumcisionem praecipiunt, quos in dolore positos postmodum occidunt. Quia plerumque magistri severiores, si zelum suum moderari nesciunt, quamvis per praedicationem vitia corruptionis resecent, cum jam a delinquentibus plangitur quod fuerat perpetratum, adhuc tamen ipsi per asperitatem disciplinae saeviunt, et duriores existunt. Qui enim jam et praeputia absciderant, mori minime debebant, quia qui culpam plangunt luxuriae, et voluptatem carnis in dolorem vertunt, a magistris sentire non debent asperitatem disciplinae, ne ipse humani generis Redemptor minus ametur, si pro eo anima plus quam debet atteritur. Unde et eisdem filiis Jacob dicit: Turbastis me, et odiosum feristis Chananaeis (Ibid., 30). Quando enim 680 hoc quod jam delinquentes plangunt, adhuc magistri crudeliter insequuntur, infirmae menti ipse Redemptoris sui amor tepescit, quia ibi se affligi considerat, ubi sibi et ipsa non parcit.

Haec igitur dixerim, ut intellectum, quem protuli, non esse improbabilem ex locis circumstantibus demonstrarem. Ea vero quae ex eodem loco a vestra sanctitate in meam consolationem dicta sunt, libenter accipio, quia in intellectu sacrae Scripturae, respui non debet quidquid sanae fidei non resistit. Sicut enim ex uno auro alii murenulas, alii annulos, alii dextralia ad ornamentum faciunt, ita ex una sacrae Scripturae intelligentia expositores quique per innumeros intellectus quasi varia ornamenta componunt, quae tamen omnia ad decorem coelestis sponsae proficiunt. Valde autem gaudeo quod dulcissima beatitudo vestra etiam causis saecularibus occupata, ad intellectum sacri eloquii vigilanter ingenium reducit. Sic quippe necesse est ut si illa omnimodo caveri non possint, ista non omnimodo postponantur. Sed per omnipotentem Dominum rogo, mihi in tantis tribulationum fluctibus laboranti tende orationis manum, ut ex vestra intercessione ad summa relever, qui culparum mearum pondere ad profundum premor. Imperatorem vero Persarum etsi non fuisse conversum doleo, vos tamen ei Christianam fidem praedicasse omnimodo exsulto, quia etsi ille ad lucem venire non meruit, vestra tamen sanctitas praedicationis suae praemium habebit. Nam et Aethiops in balneum niger intrat, et niger egreditur, sed tamen balneator nummos accipit.

De Mauricio autem bene dicitis, ut in actione ejus ab umbra statuam cognoscam, id est in minimis majora perpendam. In hoc tamen ei credimus, quia ejus nobis animam sacramenta et obsides ligant.