Jump to content

Epistolae (Gregorius Magnus)/VIII

Checked
E Wikisource
LIBER OCTAVUS.
Saeculo VI

 LIBER VII LIBER IX 

LIBER OCTAVUS.

[recensere]

Indictione prima, mense Septembri.

EPISTOLA PRIMA. AD PETRUM EPISCOPUM. Hortatur ut ab idolorum cultu incolas pergat avertere. Pro baptizandorum vestimentis mittit solidos quinquaginta.

Gregorius Petro episcopo Corsicae.

893 Susceptis epistolis fraternitatis vestrae, magnas omnipotenti Deo gratias retulimus, quia de congregatione multarum animarum nos dignatus es relevare. Et ideo fraternitas vestra sollicite studeat opus quod coepit, auxiliante Domino, ad perfectionem deducere. Et sive eos qui aliquando fideles fuerunt, sed ad cultum idolorum negligentia aut necessitate faciente reversi sunt, festinet cum indicta poenitentia aliquantorum dierum ad fidem reducere, ut reatum suum plangere debeant, et tanto firmius teneant hoc ad quod, Deo adjuvante, revertuntur, quanto illud perfecte defleverint unde discedunt; sive eos qui necdum baptizari sunt admonendo, rogando, de venturo judicio terrendo, rationem quoque reddendo, quia ligna et lapides colere non debent, festinet fraternitas tua omnipotenti Domino congregare; ut in adventu ejus, cum districtus dies judicii venerit, in numero sanctorum possit tua sanctitas inveniri. Quod enim opus utilius et sublimius acturus es, quam ut de animarum vivificatione et collectione cogites, et tuo Domino, qui tibi locum praedicandi dedit, immortale lucrum reportes?

Transmisimus autem fraternitati tuae quinquaginta solidos ad vestimenta eorum qui baptizandi sunt comparanda; presbytero quoque Ecclesiae quae in Negeugno monte sita est possessionem quam tua fraternitas petiit, dari fecimus, ita ut quantum praestat, tantum de solidis quos 894 accipere consueverat minus accipiat.

Vestra autem fraternitas petiit ut sibi episcopum in Ecclesia quae non longe ab eodem monte est facere debeat; quod omnino libenter accepi, quia quantum vicina fuerit, tantum prodesse animabus illic consistentibus amplius poterit.

Latorem vero praesentium (Grat. 1, q. 1, c. 121) pro intercessione sanctitatis vestrae acolythum fecimus; quem ad obsequia vestra retransmisimus, ut si in lucrandis animabus amplius servierit, proficere amplius possit. (Cf. Joan. Diac. l. II, n. 49.)

EPISTOLA II. AD ANASTASIUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM. Ipsi adversus haereses animos addit. Laudato mutuae charitatis vinculo, et commemoratis amici muneribus, diuturnam illi precatur vitam.

Gregorius Anastasio patriarchae Antiocheno.

Suscepi epistolas suavissimae beatitudinis vestrae, quae pro verbis lacrymas fluebant. Vidi namque in eis nubem more suo in altum volantem, sed quamdam caliginem tristitiae ferentem, nec penetrare in ipso exordio facile valui unde et quo iret, quia, pro ipsa quam dixi caligine, ad plenum causas non intellexi. Hoc tamen sanctissimos vos semper, sicut et facitis, reducere ad mentem decet quod praedicator gentium dicit: In novissimis temporibus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati (I Tim. IV, 1), et caetera, quae mihi labor est dicere, et vobis non est necessarium audire. Ecce in sancta senectute beatitudo vestra multis tribulationibus laborat, sed perpendat cujus sedem sedeat. Nunquid non illius cui voce Veritatis dictum est: Cum senueris, 895 alius te cinget, et ducet quo tu non vis (Joan. XXI, 18)? Sed haec dicens recolo quod sanctitas vestra in multis adversitatibus etiam a juventute desudavit. Cum bono ergo rege dicat: Recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae (Isa. XXXVIII, 15). Sunt autem multi qui delectationem suam, sicut scribitis, de nostris sibi vulneribus faciunt; sed scimus qui dixit: Plorabitis, et flebitis vos; mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini (Joan. XVI, 20). Ubi et protinus adjunxit: Sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Quia vero jam praedicta patimur, restat ut etiam promissa sperare debeamus. Hi enim de quibus dicitis quia ipsi addunt onera qui sublevare debuerunt, scio quia illi sunt qui veniunt in vestitu ovium, et intus sunt lupi rapaces (Matth. VII). Sed tanto magis tolerandi sunt, quanto nos non solum per malitiosam mentem, sed etiam per religiosum habitum persequuntur. In hoc autem quod soli prae aliis habere appetunt quod dignum non fuerat ut vel cum fratribus haberent, nullo modo turbamur, quia in omnipotenti Deo confidimus quod hi qui aliena appetunt etiam suis citius privantur. Scimus enim qui dixit: Quia omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, 11). Et rursum scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI, 18).

His autem diebus, sicut invenio, nova haereticorum bella consurgunt, de quibus vestrae beatitudini jam antea scripsi, ita ut prophetas, Evangelia, et dicta Patrum omnia evacuare moliantur. Sed permanente vita vestrae sanctitatis, in protectoris nostri gratia speramus quod eorum ora citius obmutescant, quae contra soliditatem veritatis aperta sunt, quia et quamlibet acuti gladii immittantur, cum saxum feriunt, fracti resiliunt. Hoc autem magna Dei omnipotentis est gratia, quod in ipsis qui a sanctae Ecclesiae doctrina divisi sunt unitas non est quoniam omne regnum in se divisum non stabit (Luc. XI). Et sancta Ecclesia subtilius in sua semper eruditione instruitur, dum haereticorum quaestionibus impugnatur; ita ut aperte impleatur quod per Psalmistam contra haereticos de Deo dictum est: Divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius (Psal. LIV, 22). Nam dum ipsi in suo pravo errore dividuntur, cor nobis Deus appropiat, quia eruditi adversitatibus, intellectum ejus subtilius invenimus.

Quae autem mala a barbarorum gladiis, quae a perversitate judicum patimur, beatitudini vestrae narrare refugio, ne ejus gemitum augeam, quem minuere consolando debueram. Sed in his omnibus auctoris nostri me praecepta consolantur, dicentis: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis (Joan. XVI, 33). Penso enim quibus dictum est: Haec est hora vestra, et potestas tenebrarum (Luc. XXII, 53). Si ergo potestas lucis postea erit, quia electis dictum est: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14); et sicut scriptum est: Obtinebunt eos justi in matutino (Psal. XLVIII, 15); omne quod in hora et potestate tenebrarum patimur lugendum non est.

896 Indicat autem mihi suavissima sanctitas vestra quod mecum, si potuisset fieri, sine charta et calamo loqui voluisset, et dolet quod nobis Orientis pene et Occidentis spatium interjacet. Sed hoc quod sentio, verum dico, et in charta mihi mens vestra sine charta loquitur, quia in verbo vestrae sanctitatis sola charitas sonat, et divisi locis non sumus, qui ex dono omnipotentis Domini dilectionis vinculo conjuncti sumus. Cur igitur accipere pennas columbae deargentatae quaeritis (Psal. LXVII, 14), quas jam habetis? Pennae quippe ejus sunt charitas Dei et proximi. Per ipsas enim sancta Ecclesia evolat, per ipsas terrena omnia transcendit; quas si vestra sanctitas non haberet, ad me cum tanta charitate per epistolas non venisset.

Rogo autem ut pro mei cordis infirmitate enixius oretis, quatenus omnipotens Deus mentem meam a malis omnibus pro vestra intercessione tueatur, et citius me de tot procellis hujus tempestatis eripiat, atque in aeternae quietis littora perducat.

Benedictiones vero locupletissimas omnes quae directae sunt suscepi, quae mihi vir Dei pauper spiritu transmisisti, de quibus dicitis: Quid enim det pauper nisi ea quae paupera sunt? Sed nisi vos per humilitatis spiritum pauperes essetis, benedictiones vestrae locupletes non fuissent. Omnipotens Deus sua vos a malis omnibus protectione custodiat; et quoniam vita vestra bonis omnibus valde est necessaria, post longa adhuc tempora vos ad coelestis patriae gaudia perducat. (Cf. Joan. Diac., l. III, n. 49; l. IV, n. 67.)

EPISTOLA III. AD DONUM EPISCOPUM MESSANENSEM. Nusquam vendendum humandi corporis locum. Restituenda quaedam mancipia.

Gregorius Dono episcopo Messanae.

Filius noster Faustinus, vir eloquentissimus, ad nos veniens questus nobis est, quod pater ejus quondam Peltrasius aliqua vestrae Ecclesiae sepulturae suae gratia juris alieni reliquerit. Et quidem quid de hac re saeculi leges habeant et ipse novit, et nos audivimus, quia haeres ad solvendum cogitur, si auctor ejus aliena legaverit ( Vide Leg. CUM ALIENAM, de Legatis. ) Sed quia fraternitatem vestram lege Dei, non autem lege saeculi novimus vivere, valde mihi injustum videtur ut calix electrinus, et puer qui cujusdam Ecclesiae in possessione ejus positae dioeceseos Consentinae Ecclesiae esse perhibetur, a tua fraternitate teneatur. Cum enim et vir reverendissimus Palumbus, nunc episcopus, tunc vero archidiaconus, ita fuisse testatus est, vos omnino ejus fidei credere, et aliena restituere debuistis. Fibulam vero auream, quam praedictus vir moriens pariter reliquit, considerare, ut arbitror, debuistis, quae esset summa ejus substantiae, si quid esset unde hi quos reliquerat sustentari 897 debuissent, et tunc pro sepultura ejus accipere. Quamvis nostrum institutum noveris, nos antiquam consuetudinem nostram a nostra Ecclesia omnino vetuisse, nec cuiquam assensum praebere ut loca humandi corporis pretio possint adipisci. Nam si gentiles, ut arbitramur, viri Sichimitae Abrahae pro Sara mortua atque in loco proprio humanda sepulturam gratis obtulerunt, et vix magna ejus importunitate coacti sunt ut pretium de loco sepulturae perciperent (Genes. XXIII, 6), nos qui episcopi dicimur de humandis fidelium corporibus pensa facere quid debemus. Hoc ergo fraternitatis vestrae judicio committimus.

Et hoc quoque nobis praedictus eloquentissimus vir questus est Sisinnium defensorem Ecclesiae tuae irrationabiliter juri suo mancipia competentia detinere. De quibus etiam judicio sanctae memoriae Maximiani episcopi ut ea detentor redderet esse asserit definitum, sed eorum restitutionem hactenus voluntarie distulisse. Hortamur ergo fraternitatem tuam ut si manifeste causa jam judicata est, quae statuta sunt compleantur; alioquin, deputato exsecutore ad fratris et coepiscopi nostri Secundini partes facere judicium convenire, ut dum cujus sint juris mancipia de quibus quaestio vertitur ejus fuerit sententia declaratum, nec hic praejudicium, nec ille videatur invidiam sustinere.

EPISTOLA IV. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Ut monasterium consecret concedit.

Gregorius Venantio episcopo Lunensi.

Fraternitatis vestrae insinuatione didicimus, quae habetur in subditis, intra civitatem Lunensem in domo te propria monasterium ancillarum Dei pro vestra devotione fundasse, quod in honore beati Petri apostolorum principis, et sanctorum martyrum Joannis et Pauli, atque Hermae et Sebastiani, desideras consecrari. Et ideo, frater charissime, si nullum corpus ibidem constat humatum, data primitus a fraternitate tua donatione legitima, id est calicem argenteum unum habentem uncias sex, patenam argenteam habentem libras duas, syndones duas, coopertorium 898 super altare unum, lecta strata numero decem, in aeramentis capita viginti, in ferramentis capita triginta, in caespite fundum Faborianum, et Lumbricata in integro constitutum in territorio Lunensi milliario ab urbe eadem plus minus secundo, juxta fluvium Macram, cum servis duobus, id est Mauro et Joanne, et boum paria duo tantum, gestisque municipalibus alligatis, praedicti monasterii oratorium absque missis publicis solemniter consecrabis, et caetera secundum morem. Mense Novembrio, indictione prima.

EPISTOLA V. AD PLURIMOS METROPOLITAS ET EPISCOPOS. Publicis rationibus obligatos, neque in clero, neque in monasterio suscipiendos; milites vero per triennium prius probandos quam monachicum habitum induant.

Gregorius Eusebio Thessalonicensi, Urbitio Diracitano, Constantio Mediolanensi, Andreae Nicopolitano, Joanni Corinthi, Joanni primae Justinianae, Joanni Cretensi Scoritano, Joanni Larissae, Mariniano Ravennae, Januario Caralis Sardiniae, et omnibus episcopis Siciliae.

Legem quam piissimus imperator dedit (Grat. dist. 52, c. 1), ne fortasse hi qui militiae vel rationibus sunt publicis obligati, dum causarum suarum periculum fugiunt, ad ecclesiasticum habitum veniant, vel in monasteriis convertantur, vestrae studui fraternitati transmittere: hoc maxime exhortans, quod hi qui saeculi actionibus implicati sunt in clero Ecclesiae propere suscipiendi non sunt, quia dum in ecclesiastico habitu non dissimiliter quam vixerant vivunt, nequaquam student saeculum fugere, sed mutare. Quod si etiam tales quique monasterium petunt, suscipiendi nullo modo sunt, nisi prius a rationibus publicis fuerint absoluti. Si qui vero ex militaribus numeris in monasteriis converti festinant, non sunt temere suscipiendi, nisi eorum vita fuerit subtiliter inquisita. Et juxta normam regularem debent in suo habitu per triennium probari, et tunc monachicum habitum Deo auctore suscipere. Qui si 899 ita sunt probati atque suscepti, et pro anima sua poenitentiam de perpetratis culpis agere student, pro eorum vita et lucro coelesti, non est eorum conversio renuenda. Qua de re etiam serenissimus et Christianissimus imperator, mihi credite, omni modo placatur, et libenter eorum conversionem suscipit quos in rationibus publicis implicatos non esse cognoscit. Mense Decembri, indictione prima.

EPISTOLA VI. AD AMOS JEROSOLYMITANUM PATRIARCHAM. Petrum Romanae Ecclesiae acolythum fugitivum jubeat comprehendi, ipsumque sacra communione privatum Romam mittat.

Gregorius Amos episcopo Jerosolymitano.

Cum fraternitatem vestram confidamus canonum statuta et vigorem diligere disciplinae, ne clerici nostri vobis ad evitandam districtionem ecclesiastici ordinis falsitas surripere valeat, ejus culpam sanctitati vestrae indicare prospeximus, ut sollicitudine vestra disciplinae possit submitti quam refugit. Comperimus autem quod Petrus acolythus, quem dilectissimo filio nostro Sabiniano diacono responsa ecclesiastica facienti observare in urbe regia feceramus, fugiens ad vestram Ecclesiam venerit. Quod si verum est, in tuto eum facere fraternitas vestra et inventa huc studeat occasione remittere. Aut si forte hoc metuens a vestra discesserit Ecclesia; et per diversa loca, ne comprehendi valeat, latitet, in omnibus parochiis vestris, ut diligenter requiratur, injungite, et inventum ad nos, sicut praefati sumus, transmittite; quem etiam volumus per vos quia sit communione privatus agnoscere; nec dominici corporis ac sanguinis quousque ad nos redeat audeat mysteria sumere, nisi forte vicino mortis insistente periculo.

EPISTOLA VII. AD LEONEM EPISCOPUM. Segregatam ex ecclesiae suae redituum quartam portionem clericis juxta laboris meritum dividat.

Gregorius Leoni episcopo Catanensium.

Ad hoc locorum (Grat. 16, q. I, c. 63) gradus rationis ordo distinxit, et judicia esse constituit, ut nec praepositi in opprimendos se frustra valeant occupare subjectos, nec subjectis iterum contra suos praepositos effrenata sit resultandi licentia. Et ideo quia per decimam quintam nuper indictionem elapsam ecclesiae tuae acolythi, dato contra te capitulari, 900 quaedam conquesti sunt, ne aut in tuae fraternitatis invidia remanerent, aut illos in suis videremur petitionibus non audire, dilectissimo filio nostro Cypriano diacono ea subtiliter inquirenda mandavimus. Qui injuncta cognoscens, quid de capitulo unoquoque decreverit, inquisitioni nostrae est subtilius patefactum. Et quia inter alia de quarta portione clerus hoc tenendum statuit, ut unam portionem hi qui in sacro loco sunt positi, et reliquas duas clerus accipiat, et latores praesentium Donatus presbyter, necnon et Theodosianus atque Viator diaconi, aliorum quoque qui in sacrato sunt ordine constituti relationem ad nos deferentes, conquesti sunt hoc contra antiquam consuetudinem in suo gravamine praejudicialiter statutum; quippe quia de eadem quarta semper se duas partes et tertiam clerum perhibent consecutum, et petiverunt ne haec definitio in suo praejudicio permaneat; nos hoc fraternitatis tuae dispositioni oportere praevidimus committendum.

Volumus ergo (Grat. ibid.) ut quidquid Ecclesiae tuae ex reditu vel quolibet alio titulo fortassis accesserit, quartam exinde portionem sine diminutione aliqua debeas segregare, atque eam secundum Dei timorem presbyteris, diaconis, ac clero, ut tibi visum fuerit, discrete dividere; ita sane ut unicuique, sicut meritum laboris exegerit, libera tibi sit, juxta quod praevideris, largiendi licentia, quatenus et hi qui merentur etiam temporali se sentiant hoc commodo consolari, et alii adjuvante Domino eorum ad melius contendant imitatione proficere.

EPISTOLA VIII. AD VITALIANUM EPISCOPUM. Tulliani magistri militiae filiam ad religiosum habitum revocet; detrudat in monasterium; obsistentes a sacra communione suspendat.

Gregorius Vitaliano episcopo Sipontino.

Si custos religiosi habitus aut esse nosses episcopus (Grat. 20, q. I, c. 18), filiae gloriosae memoriae Tulliani, magistri militiae, te illic posito, nec projectis religiosis vestibus ad saecularem reverti habitum, nec ad nos licuisset perversam epistolam destinare. Sed quia nimia desidia ac torpore deprimeris, in tuo dedecore res ad praesens illicita impune commissa est. Nam, sicut praefati sumus, si sollicitus exstitisses, prius ad nos ultio mulieris pravissimae quam culpa debuit pervenire. Quia ergo tantum hebes, tantumque es negligens, ut nisi canonicam in te fueris coerctionem expertus, in aliis districtionem et disciplinam nescias custodire, 901 qualiter debeas esse sollicitus, congruo tibi, si Domino placuerit, tempore demonstrabimus. Praesentia igitur scripta suscipiens evigila, et excitatus saltem exsequere, quod pressus usque nunc ignavia distulisti. Instantiae ergo tuae sit praedictam mulierem una cum Sergio defensore nostro comprehendere, et statim non solum ad male contemptum habitum sine aliqua excusatione revocare, sed etiam in monasterium, ubi omnino districte valeat custodiri, detrudere; et ita omnem circa illam sollicitudinem exhibere, ut quam sit nefarium quod commisit ex tua possit districtione cognoscere. Qua in re si quis, quod non credimus, laicorum aliquo tibi ingenio tentaverit obsistendum, a sacratissimae eum communionis participatione suspendere nobisque renuntiare festina, ut quantum sit exsecrabile quod praesumpserit, postquam consideratione propria non advertit, emendationis qualitate cognoscat. In his autem omnibus ita te cautum stude ac vigilantem ostendere, ut culpam tuam non geminare neglectus, sed aliquantisper valeat sollicitudo minuere. (Cf. Joan. Diac. l. III, n. 39.)

EPISTOLA IX. AD SERGIUM DEFENSOREM. De filia Tulliani magistri militiae ad religiosum habitum resumendum cogenda.

Gregorius Sergio defensori.

Si homo esses (Grat. 27, q. 1, c. 19), aut districtionem aliquam habuisses, ita regularis disciplinae debuisti custos existere, ut ea quae illicite illic committuntur, ante vindicta corrigeret, quam ad nos eorum nuntius perveniret. Sed dum nimia te facit stultitia negligentem, non solum de illis offendimur, sed etiam ad ulciscendam desidiam tuam nihilominus provocamur. Omni ergo dilatione omnique excusatione postposita, filiam gloriosae memoriae Tulliani, magistri militiae, quae, projectis, quas sponte assumpserat, religiosis vestibus, indumentis se laicis deturpavit, una cum fratre et coepiscopo nostro Vitaliano festina comprehendere, atque ad religiosum rursus habitum revocare, ac in monasterium mittere, ubi stricte omnino valeat custodiri. Nec ejus custodiam aliquatenus relevari permittas, quousque nostra denuo scripta susceperis. Nam si quolibet modo in hac re negligens vel lentus exstiteris, ita in te noveris districtissime vindicandum, ut quod ex te nescis, poena possis resecante cognoscere; quia, sicut diximus, si intellectum hominis habuisses, haec quae modo facere praeciperis a te debueramus etiam cum ultione facta cognoscere. (Cf. Joan. Diac. l. III, n. 40.)

EPISTOLA X. AD SABINIANUM JADERAE EPISCOPUM. Se quantum illius cum Maximo communione offensum, tantum poenitentia mitigatum. Commendatam responsali suo illius in urbe regia causam. Hortatur ad pastoralem sollicitudinem. Ipsi de Florentii episcopi causa inquisitionem mandat.

Gregorius Sabiniano episcopo Jadertino.

Sicut perseveranti culpae debetur jure vindicta, ita resipiscentibus est venia concedenda. Nam 902 ut res illa contra se merito iracundiam excitare, sic haec in sua prorsus dilectione solet concordiam propagare. Et ideo quia fraternitatem tuam a consortio et communione Maximi, ubi te prius neglectus impulerat, in tantum postea gravitas sacerdotii ad animum reducta suspendit, ut ejus sola nullatenus patereris esse segregatione contentus, nisi et in monasterii te claustra recipiens dudum commissa defleres, eapropter in nostram te gratiam ac communionem receptum esse non dubites; nam quantum nos prius culpa tuae charitatis offenderat, tantum poenitentia mitigavit. Hortamur igitur, dilectissime frater, ut gregi dominico pastoralem sollicitudinem instanter impendas, lucrumque de commissis ovibus facere diligenter invigiles; ut tanto tibi copiosae retributio mercedis exuberet, quanto in adventu aeterni judicis multiplices laboris fructus obtuleris. Stude itaque in culpa lapsos eruere, stude errantibus regrediendi viam ostendere, stude communione privatos ad communionis salubriter gratiam revocare. Sit caeteris charitatis vestrae reversio ereptionis officium, sit salutis exemplum, quatenus dum errantes gressus ovium ad septa summi pastoris sollicitudinis vestrae cura direxerit, nec ipsae luporum dentibus relinquantur expositae, et te in aeterna vita, quod summopere petendum est, dignae compensatio retributionis excipiat.

De causa vero quam nobis scripsistis, ut debeamus, ne in urbe regia contra vos subripiatur esse solliciti animos vestros res ista non turbet. Nam responsali nostro omnino studiose mandavimus ut sollicitum cautumque se debeat exhibere. Et confidimus de Dei nostri potentia quia id agitur, ut vos nullius contra rationem aut turbare quoquo modo aut premere possit adversitas.

Praeterea habitatores Epidauriensis civitatis Florentium, quem suum esse dicunt episcopum, sibi a nobis restituendum studiosissime poposcerunt, asserentes frustra eum ad solam tantummodo voluntatem Natalis episcopi detrusum exsilio. Et ideo, si quid de ejus causa fraternitas vestra cognovit, nobis suis subtiliter epistolis innotescat. Si autem necdum cognovit, requirat, nobisque renuntiet, ut quidquid de eo statuendum sit, certi deliberare adjutore Domino valeamus. Mense Februario, indictione prima. (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 11.)

EPISTOLA XI. AD CANDIDUM S. ANDREAE ABBATEM. Confirmat concordiam et transactionem inter monasterium sancti Andreae, et Maurentium magistrum militiae.

Gregorius Candido abbati monasterii sancti Andreae ad clivum Scauri.

Sicut loci nostri consideratio providere nos admonet ut monasteriorum negotia pacis intentio salubri fine distinguat, sic iterum ratione constringimur consensus nostri auctoritate quae utiliter decisa fuerint roborare, ne forte cujusquam excusationis objecta, quod a religioso proposito et aequitate valde dissentit, aliquid in dubium contentio recidiva perducat, et gignat ex pace litigium. Proinde quoniam inter te Candidum abbatem monasterii sancti Andreae apostoli, positi in hac urbe Romana, in clivo Scauri, 903 agentem utilitates ejusdem monasterii, et Maurentium gloriosum, magistrum militiae, causa successionis haereditatisque Joannis, fratris consanguinei praedicti viri, qui in suprascripto monasterio conversus est ac defunctus, cum nostro quoque consensu commodae sollicitaeque transactionis pagina interveniente decisa est; denique ut cum fidei memorati gloriosissimi magistri militiae sinceritas olim nobis veraciter nota sit et bene comperta, ad satisfactionem posset omnino sufficere, etiam dato corporaliter sacramento, firmaret nihil se in fraude versatum, aut aliquid occultasse, sed omnia integre prodidisse; idcirco hujus decreti praeceptique nostri serie transactionem decisionemque inter te et praefatum Maurentium gloriosum habitam, ratam habentes, per omnia confirmamus, nec in totum partemve aliqua ratione convelli, sed eam habere perpetuam decernimus firmitatem. Cui rei si quis, quod non credimus, contrariam afferre quoquo modo tentaverit voluntatem, ille quidem reum se ante Deum esse noverit, qui nititur ea quae utiliter sunt finita rescindere; nam eidem decisioni transactionique nihil se derogare cognoscat. Ut ergo et saepe dicti gloriosi Maurentii maneret illibata securitas, et tu nihil de his quae decisa sunt valeas dubitare, simile ei praeceptum pro utraque partium munitione concessimus.

EPISTOLA XII. AD ADEODATUM ET MAURENTIUM EPISCOPOS. Illorum de ecclesiastico ordine ac rectitudine curam laudat; ut perseverent hortatur. Commendat Paulum episcopum.

Gregorius Adeodato et Maurentio episcopis Africae a paribus.

Multum, frater charissime, sinceritatis tuae bono congaudeo, quod gravitatem qua praeditum te dudum audieram praesentium portitoris Pauli fratris et coepiscopi nostri testificatio confirmavit. Qui tanto latius quanta in vobis sollicitudo ecclesiastici ordinis quantaque cura sit rectitudinis indicavit, quanto hoc et praesens comperit, et in sua amplius defensione cognovit. Quia ergo magnum, sicut nostis, coram Deo nostro est in bonis quemquam indesinenter operibus permanere, fraternitatis vestrae se sollicitudo ad fovendas partes justitiae decenter exacuat, et contra ecclesiastici vigoris moderamina, prout possibile fuerit, fieri nihil permittat. Nec vos res aliqua ab hujusmodi intentione removeat; sed si qua sunt quae dilectionis vestrae sinceritatem offendunt, et regulas canonicae discretionis 904 excedunt, vigilantem studete curam impendere; atque ea hortando, suadendo, terrendo emendare, charitatis unitate servata, in quantum vires suppetunt, Deo adjuvante, contendite; et excessus auctorem coercitionis freno sacerdotali constringite, atque eum ab invio itinere lingua duce et actione reducite; et ita vestram in omnibus efficaciam exhibete, ut Deus omnipotens qui bonae voluntatis auctor et intentionis inspector est, velle vestrum et hic adjuvet, et in futura vita remuneret. Suprascriptum vero Paulum fratrem et coepiscopum nostrum fraternitati vestrae commendantes, hortamur ut idonee charitatem vestram debeat experiri quam praedicat.

EPISTOLA XIII. AD COLUMBUM. Paulum episcopum commendat.

Gregorius Columbo episcopo Numidiae.

Qualiter de fraternitatis vestrae debeamus charitate praesumere, ex mentis nostrae quam circa vos habemus qualitate colligimus. Nec aliter vos apostolicam sedem diligere quam ipsa vos diligit arbitramur. Unde necesse est ut eos quos in Ecclesia beati Petri apostolorum principis, ut oportet, devotos esse cognoscimus, vobis, cujus vitam et actio sacerdotis ornat et dignitas, peculiarius commendemus, de cujus scilicet sinceritate firmum experimentum de praeteritis jam tenemus.

Frater igitur et coepiscopus noster Paulus, praesentium portitor, quantis illic fluctibus, quantisque adversitatibus quatiatur, sanctitatem vestram memorat non latere. Qui quoniam querelas quas de eo ad vos pervenisse signastis non veras esse, sed instigatione adversantium contra se asserit excitari, et omnia se fidit, patrocinante veritate, vobis cognoscentibus, adjutore posse Domino superare, hortamur, dilectissime frater, ut ei in quibus fuerit justitiae ratio manifesta, manum decenter praebere solatii atque sacerdotali eum compassione debeas adjuvare. Nulla ergo vos res ab aequitatis studio, nulla suspendat potentia personarum. Sed innitens praeceptis dominicis, omnia quae sunt rectitudini adversa contemne. In defendendis partibus justitiae constanter insiste. Odia pro veritate, si qua sunt, sustinere non renuas; ut tanto majorem in adventu Redemptoris nostri fructum mercedis invenias, quanto ejus mandata non negligens, in favorem te justitiae et defensionem impenderis. Mense Martio, indictione prima. (Vide sup. l. VI, ep. 61; l. VII, ep. 2; et hujus lib. ep. 12.)

905 EPISTOLA XIV. AD BONIFACIUM PRIMUM DEFENSOREM. Defensores septem honore regionariorum decorandos statuit.

Gregorius Bonifacio de privilegiis defensorum.

Ecclesiasticis utilitatibus fideliter insudantes congruae remunerationis sunt beneficio prosequendi, ut et nos respondisse eorum digne obsequiis videamur, et illi ex indulta consolationis gratia utiliores existant. Quia igitur defensorum officium in causis Ecclesiae et obsequiis noscitur laborare pontificum, hac eos concessa prospeximus recompensationis praerogativa gaudere: constituentes ut sicut in schola notariorum atque subdiaconorum per indultam longe retro pontificum largitatem sunt regionarii constituti, ita quoque in defensoribus septem qui ostensa suae experientiae utilitate placuerint honore regionario decorentur. Quos quolibet per absentiam pontificis et sedendi in conventu clericorum habere licentiam, et honoris sui privilegia in omnibus statuimus obtinere. Praeterea si quis ad prioris locum veniens in alia fortasse provincia propter utilitatem propriam degit, hunc necesse est primatus locum per omnia curare, ut ille prior defensorum omnium possit existere, qui et ante prioratus locum in ecclesiasticis utilitatibus obsequiisque pontificis non destitit per sedulam praesentiam permanere. Haec itaque constitutionis nostrae decreta (Grat. 25, q. 2, c. 7) quae pro defensorum sunt privilegiis et ordinatione disposita, perpetua stabilitate et sine aliqua constituimus refragatione servari, sive quae scripto decrevimus, seu quae in eis in nostra praesentia videntur esse disposita, nec a quoquam pontificum in totum partemve qualibet occasione convelli decernimus vel mutari. Nam nimis est asperum, et praecipue bonis sacerdotum moribus inimicum, niti quempiam quacunque rationis excusatione, et quae bene sunt ordinata rescindere, et exemplo suo docere caeteros sua quandoque post se constituta dissolvere. Mense Aprili, indictione prima.

EPISTOLA XV. AD MARINIANUM RAVENNAE EPISCOPUM. Monasterio sanctorum Joannis et Stephani multa concedit privilegia.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennati.

Quam sit necessarium monasteriorum quieti prospicere, et de eorum perpetua securitate tractare, ante actum vos officium, quod in 906 regimine monasterii exhibuistis, informat. Et ideo quia monasterium beatorum Joannis et Stephani, quod in Classitana est civitate constitutum, cui communis filius Claudius abbas praeesse dignoscitur, multa a decessoribus vestris praejudicia atque gravamina pertulisse cognovimus, oportet ut fraternitatis vestrae provisio eorum de futuro quietem salubri ordinatione disponat; quatenus conversantes illic in Dei servitio, ipsius quoque gratia suffragante, mente libera perseverent. Sed ne ex ea quae magis emendanda est consuetudine quisquam illic quolibet tempore quidquam molestiae praesumat inferre, necesse est ut haec quae inferius enumeranda curavimus ita fraternitatis vestrae studio debeant custodiri, ut ex eis non possit ulterius inferendae inquietudinis occasio reperiri. Nullus igitur ultra audeat de reditibus vel chartis praedicti monasterii, vel de loco aliquo qui ad ipsum pertinet quocunque modo, qualibet exquisitione, minuere, nec immissiones vel dolos aliquos facere. Sed si qua forte causa inter Ravennatem Ecclesiam et praefatum monasterium evenerit, et pacifice non potuerit ordinari, apud delectos a partibus timentes Deum, sine voluntaria dilatione, mediis sacrosanctis Evangeliis finiatur. Defuncto vero abbate, non extraneus nisi de eadem congregatione, quem sibi propria voluntate congregatio elegerit, et qui electus fuerit sine dolo vel venalitate aliqua, ordinetur; quod si aptam inter se personam invenire nequiverint, solerter de aliis monasteriis sibi similiter eligant ordinandum. Neque venienti abbati quaecunque persona qualibet occasione in suo monasterio praeponatur, nisi forte exstantibus, quod absit, criminibus quae sacri canones punire monstrantur. Pariter autem custodiendum est ut invito ejusdem monasterii abbate ad ordinanda alia monasteria, aut ad ordines sacros vel clericatus officium, tolli exinde monachi non debeant. Sed si abundantes fuerint, et ad celebrandas Deo laudes vel utilitates monasteriorum complendas sufficiant, abbas cum devotione de his qui superfuerint offerat, quos dignos coram Deo invenire potuerit. Quod si sufficienter habens dare noluerit, tunc Ravennas episcopus ad ordinanda alia monasteria de his qui supersunt tollat. Ad ecclesiasticum tamen officium nullus exinde producatur, nisi quem abbas loci admonitus propria voluntate obtulerit (Grat. dist. 58, c. 1). Quisquis autem ex praedicto monasterio ad ecclesiasticum ordinem pervenerit, ulterius illic nec aliquam potestatem, nec licentiam habeat habitandi.

Observandum quoque est ut descriptio rerum aut chartarum ejusdem monasterii ab ecclesiasticis fieri non debeat, si quando res exigit: 907 sed abbas loci cum abbatibus aliis rerum inventarium faciat.

Quoties autem pro utilitate monasterii sui ad Romanum pontificem abbas venire vel transmittere forte voluerit, ei modis omnibus liceat.

Praeterea cum episcoporum adventus desideranter a monasteriis debeat exspectari, quia tamen hospitandi occasione praedictum monasterium temporibus decessoris vestri nobis fuisse nuntiatum est praegravatum, oportet ut hoc sanctitas vestra decenter debeat temperare, ut visitandi (Grat. c. 18, q. 2, c. 28) exhortandique gratia ad monasterium, quoties placuerit, ab ejusdem civitatis antistite accedatur. Sed sic charitatis officium illic episcopus impleat, ut gravamen aliquod monasterium non incurrat. Vestram vero fraternitatem praedictus abbas non solum non metuit ad monasterium frequenter accedere, sed etiam desiderabiliter concupiscit, sciens quod per vos substantia monasterii omnino gravari non possit. Data mense Aprili, indictione prima.

EPISTOLA XVI. AD MARINIANUM RAVENNAE EPISCOPUM. Redeuntem Roma Claudium abbatem impense commendat.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennati.

Quod communem filium Claudium abbatem latorem praesentium longa apud nos hactenus mora retinuit, res illa fecit quod magnum nobis, sicut nostis, erat in verbo Dei solatium; quem etiam hic adhuc volueramus diutius retinere, si et ipse non festinasset ad suum monasterium, et nos congregationi fratrum ejus praesentiam esse omnino necessariam sciremus. Et ideo quia illum sicut petiit et exigebat utilitas relaxandum esse prospeximus, commendantes eum, hortamur ut sanctitas vestra sacerdotali eum affectione suscipiat, paternam illi monasteriisque ipsius charitatem, sicut decet, impendat benignitatis suae eum consolatione refoveat, in ejus se tuitionem instanter accommodet, et praesidii sui beneficio liberum ab omni inquietudine redditum quieti et utilitatibus fratrum vacare permittat, atque peculiariter sicut a nobis eum scit diligi diligat; quatenus et charitatis vestrae affectum quem olim expertus est, in se multiplicius recognoscat, et nos in vobis invenisse se gaudeat.

908 EPISTOLA XVII. AD MAURENTIUM. De sacrae lectionis studio gratulatur. Sic studentium deflet raritatem; se collegam spondet.

Gregorius Maurentio magistro militum.

Dilectissimus filius meus Cyprianus diaconus revertens mihi valde placuerat, si ad me totus rediisset. Sed postquam gloria vestra in Sicilia sese retinuit, certissime scio quia praedictus filius meus ad me quidem corpore rediit, sed mente in Sicilia remansit. Haec tamen dicens, tantum quieti vestrae congaudeo, quantum de meis occupationibus ingemisco. Atque hoc summopere exhortor, ut si palatum cordis dulcedo tetigit intimae suavitatis, ita introrsus rapiatur animus, ut triste sit omne quod foris sonat, omne quod foris delectat. Laudo autem quod humana conventicula cavetis, quia saepe animus qui renovari in Deo per compunctionis gratiam desiderat, per prava colloquia atque verba iterum veterascit. Quaesivi autem qui vobis adhaereant in lectionis sacrae collegio, et neminem reperi, et vehementer ingemui paupertatem boni. Et quamvis peccator ego valde occupatus sum, tamen si ad beati Petri apostoli limina venire volueritis, in sacro eloquio strictum poteritis me habere collegam. Omnipotens Deus coelesti vos protectione custodiat, atque ab antiqui hostis insidiis munitos permanere concedat.

EPISTOLA XVIII. AD AGNELLUM TERRACINENSEM EPISCOPUM. Perquisitos idolorum cultores puniat; a murorum vigiliis neminem patiatur excusari.

Gregorius Agnello episcopo Terracinensi.

Pervenit ad nos quosdam illic, quod dici nefas est, arbores colere, et multa alia contra Christianam fidem illicita perpetrare. Et miramur cur hoc fraternitas vestra districta emendare ultione distulerit. Ea propter scriptis vos praesentibus adhortamur, ut hos diligenti investigatione perquiri, et, veritate cognita, talem in eis faciatis exerceri vindictam, quatenus et Deus placari possit, et aliis eorum ultio correptionis exemplum sit.

909 Scripsimus autem et Mauro vicecomiti, ut fraternitati vestrae in hac re debeat adhibere solatia, dummodo ad comprehendendos eos invenire excusationem aliquam non possitis. Quia vero comperimus multos se a murorum vigiliis excusare, sit fraternitas vestra sollicita ut nullum neque per nostrae vel Ecclesiae suae nomen aut quolibet alio modo defendi a vigiliis patiatur, sed omnes generaliter compellantur; quatenus, cunctis vigilantibus, melius auxiliante Domino civitatis valeat custodia procurari.

EPISTOLA XIX. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Comitiolo de Romana Ecclesia bene merito pristinam impendat favorem.

Gregorius Maurentio magistro militum.

Veniens dilectissimus filius noster Cyprianus diaconus laudabile Comitioli studium, et quam nobis utilitatem Urminati castro fecerit, indicavit. Sed et multa de eo bona diversis testificationibus olim cognovimus. Et quia eum apud vos, sicut ante fuit, modo non esse audivimus, gloriam vestram petimus ut si quid est unde juste vestros animos fortassis offendit, nobis, quidquid illud est, remittatis, eique plenam gratiam reddere, atque illum in ea qua apud vos dudum fuit familiaritate recipere debeatis, et vestrum illi favorem, sicut revera proprio, salva ratione quocunque usus exegerit, impendatis. Ita ergo facite ut de integro ei gratia restituta, aut ipso renuntiante, aut aliis referentibus possimus agnoscere.

EPISTOLA XX. AD MARINIANUM EPISCOPUM RAVENNAE. Commendat uxorem Joannis, quae in controversiam suae conditionis vocabatur.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.

Joannes praesentium portitor queritur uxorem suam, molestias Georgii cujusdam refugientem, diu in septis venerabilibus residere, et nullum hactenus invenire solatium. Cujus quia de conditione esse controversiam asserit, et vestrae eam fraternitati petiit commendandam, his 910 vos hortamur affatibus ut eidem mulieri, servata aequitate, debeatis tuitionem impendere, et a nullo eam contra rationis ordinem gravari aliquo modo permittatis. Sed si de statu ejus quaestio perseverat, studii vestri sit ut sine oppressione aliqua, legali modo, ad judicium veniatur; quatenus, dum, veritate cognita, quod juris ordo suaserit fuerit definitum, neutra se pars aliquod doleat praejudicium pertulisse. Mense Maii, indictione prima.

EPISTOLA XXI. AD JOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Felicem Christianis parentibus natum a Samaraei servitio liberet.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Felix praesentium portitor questus nobis est, cum sit de Christianis natus parentibus, a quodam Christiano, Samaraeo, quod dici scelus est, esse donatum. Et dum hujusmodi superstitionis homines Christiana quolibet modo mancipia possidere nec ratio legis, nec reverentia religionis admittat, se tamen per decem et octo annos in ejus asserit servitio permansisse; sed cognoscente hoc sanctae memoriae decessore vestro Maximiano, ab eo se, zelo, sicut decuit, sacerdotali commoto, de Samaraei servitio nefario dicit liberatum. Sed quia ejusdem Samaraei filius post quinque annos factus dicitur Christianus, et supradictum Felicem in ejus servitium, quantum ipse dicit, quidam nituntur redigere, sanctitas vestra haec quae edocti sumus diligenter inquirat; et si ita ei esse constiterit, eum tueri studeat, et a nullo sub qualibet occasione gravari permittat, quia dum superstitiosae sectae mancipia dominos suos ad fidem praecedentia servitio eorum aperte redigi jura prohibeant, quanto magis hic de Christianis parentibus natus, et factus a parvulo Christianus, hanc non debet quaestionem aliquo modo sustinere, maxime quia nec patris ejus esse servus potuit, quem liquet ex prava potius praesumptione poenam posse venientem de legibus sustinere? Et ideo, sicut diximus, ita eum sanctitatis vestrae defensio rationabiliter tueatur, ut nulli eum sub quolibet argumento sit aliquatenus affligendi licentia. (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 47. Vide lib, VI, ep. 33, indict. 14.)

911 EPISTOLA XXII. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Ut Romam veniat hortatur. Gratias agit pro decem auri libris in captivorum redemptionem expendendis.

Gregorius Rusticianae patriciae.

Jam dudum vestrae excellentiae me scripsisse, et saepius imminuisse reminiscor, ut beati Petri apostolorum principis limina revidere festinet. Et quae tanta sit Constantinopolitanae civitatis delectatio, quaeve Romanae urbis oblivio, ignoro; obtinere apud vos hac ex re nunc usque nihil merui. Quantum enim ad colligendas aeternae vitae mercedes vestrae animae expedire possit; quantum etiam gloriosae filiae vestrae domnae Eusebiae in omnibus congruat, et nos subtiliter attendimus, et vos considerare subtilius potestis. Filium vero meum Petrum, hominem vestrum, quem ultra aetatem suam sapere, et maturitati studere cognovi, si requiritis, invenietis quantus hic omnium habitantium circa excellentiam vestram amor sit, quantumque desiderium ut vos revidere mereantur. Et si, praecipiente Domino, sacris eloquiis admonemur ut etiam inimicos diligere debeamus, pensandum nobis est quantae culpae sit etiam amantes minime amare. At si forte dicitur quod amamur, nos certissime scimus quia nemo potest diligere quos non vult videre. Sin vero gladios Italiae ac bella formidatis, sollicite debetis aspicere quanta beati Petri apostolorum principis in hac urbe protectio est, in qua sine magnitudine populi, et sine adjutoriis militum tot annis inter gladios illaesi, Deo auctore, servamur. Haec nos, quia amamus, dicimus. Sed omnipotens Deus quidquid animae vestrae. in perpetuum, quidquid opinioni domus in praesenti conspicit expedire, concedat.

Decem vero auri libras, quas in captivorum redemptionem excellentia vestra transmisit, praefato filio meo deferente suscepi. Sed peto ut superna gratia, quae vobis concessit eas pro animae vestrae mercede tribuere, mihi etiam concedat, sine aliquo peccati contagio dispensare: 912 ne unde vos peccata detergitis, nos inde maculemur. Omnipotens Deus qui debilitatem corporis vestri et peregrinationem vestram conspicit, de sua semper gratia, et dulcissimi filii mei domni Strategii vos vita et salute consoletur; quatenus eum et vobis per longa tempora, et sibi ad aeternitatem nutriat, vosque cum omni domo vestra et bonis praesentibus repleat, et supernam gratiam habere concedat. Gloriosum vero domnum Eudoxium nostra petimus vice salutari.

EPISTOLA XXIII. AD FANTINUM DEFENSOREM. Ut Judaeos ad Christianam fidem accedentes juvet, pergat Agrigentum.

Gregorius Fantino defensori.

Domna abbatissa monasterii sancti Stephani, quod in Agrigentino est territorio constitutum, indicante, comperimus multos Judaeorum ad Christianam fidem, divina gratia inspirante, velle converti; sed esse necessarium ut aliquis illuc ex nostro mandato debeat proficisci. Proinde hujus tibi auctoritatis tenore praecipimus, ut omni excusatione submota, ad praedictum locum pergere, et desiderium eorum tuis, Deo propitio, adhortationibus adjuvare festines. Quibus tamen (Grat. de consec. dist. 4, c. 98) si longum vel triste videtur solemnitatem sustinere Paschalem, et eos nunc ad baptisma festinare cognoscis, ne, quod absit, longa dilatio eorum retro possit animos revocare, cum fratre nostro episcopo loci ipsius loquere, ut poenitentia ac abstinentia quadraginta diebus indicta, aut die Dominico, aut si celeberrima festivitas fortassis occurrerit, eos omnipotentis Dei misericordia protegente baptizet, quia et temporis qualitas, propter eam quae sibi imminet cladem, impellit ut desideria eorum nulla debeant dilatione differri. Quoscunque vero ex eis pauperes et ad vestem sibi emendam non sufficere posse cognoscis, te eis vestem quam ad baptisma habeant comparare volumus ac praebere, in quibus pretium quod dederis tuis noveris rationibus imputandum. Si vero sanctum Pascha 913 elegerint exspectare, iterum cum episcopo loquere, ut modo quidem catechumeni fiant, atque ad eos frequenter accedat, geratque sollicitudinem, et animos eorum admonitione suae adhortationis accendat; ut quanto quae exspectatur elongatur festivitas, tanto se praeparare et eam desiderio ferventi debeant sustinere.

Praeterea cum omni studio ac diligentia studii tui sit perscrutari utrum supradictum monasterium, cui ante dicta domna praeest, sufficiens sibi sit, an necessitatem aliquam patiatur. Et quidquid in veritate cognoveris, vel quid de his qui baptizari desiderant, actum fuerit, nobis subtiliter indicare festina. Mense Junio, indictione prima, (Cf. Joan. Diac., l. II, n. 49.)

EPISTOLA XXIV. AD SABINIANUM JADERAE EPISCOPUM. Gratulatur quod ubi obediendum est, obediat; ubi resistendum, resistat. Ipsius animum firmat adversus Maximi odium. Presbyterum nulla ratione in sacro ordine post lapsum aut permanere aut revocari posse declarat.

Gregorius Sabiniano episcopo Jadertino.

Satis, frater charissime, de sinceritate tua laetificor, quod eam solliciti discretione judicii, et ubi obediendum est obedire, et ubi resistendum est resistere, studio sacerdotali cognosco. Cum quanta namque te devotionis alacritate submiseris his quae ob culpam praeteriti excessus indiximus, litterarum tuarum quas per latorem praesentium direxisti, pagina reseravit. Nec enim poterat aliter a dilecto fratre suscipi, quam a diligente mandatum est. Unde in omnipotentis Dei miseratione confido quia ita ejus te gratia protegit, ut per hoc etiam ab aliis absolutus, salubriter paruisse te gaudeas. De hoc vero quod se contristari charitas tua Maximi praevaricatoris et excommunicati aemulatione signavit, turbari non debet, sed decet ut ad modicum tumentes inaniter fluctus patienter tolerando sustineas, et undarum spumas perseverantiae virtute substernas. Novit enim patientia levigare quod grave est, et constantia superare quod saevit. Animos ergo tuos adversitas non dejiciat, sed accendat. Audentiorem te in omnibus vigor sacerdotalis ostendat. Nam vera documenta veritatis sunt, promptiorem in duris, et fortiorem se quemquam in contrariis exhibere. Ut igitur rectitudinis robur a bono deliberationis suae nulla valeat impulsione convelli, mentis gressus in ejus petrae soliditate, sicut coepistis, dirigite, in qua Redemptorem nostrum per totum mundum fundasse nostis Ecclesiam, quatenus recta sinceri cordis vestigia in devio itinere non offendant.

Ea vero quae nobis scripsistis, vel praesentium lator coram positus explicavit, nos non credatis negligenter omittere, sed de his omnino sollicite cogitamus.

Dilectissimo autem filio nostro Anatolio diacono jam et prius et nunc iterum omnia subtiliter indicavimus: hortantes ut quidquid ad utilitatem ac quietem charitatis vestrae vel filiorum vestrorum 914 pertinet, Creatoris nostri auxilio suffragante, agere stricte ac studiose festinet. Et ideo fraternitatem vestram nec moeror afficiat, nec inimicitia cujuslibet affligat. Nam divinitatis gratia opitulante, in proximo adesse confidimus ut et praefati praevaricatoris et excommunicati praesumptio districtius reprimatur, et vestra quies, sicut desideratis, adveniat. Excellentissimo quoque filio nostro Exarcho, qui nobis eum studet commendare, de pravitate ipsius scribere nequaquam omisimus.

Presbyterum vero (Grat., dist. 50, can. 3) de quo nos fraternitas tua latoris praesentium relatione consuluit, nulla ratione in sacro ordine post lapsum aut permanere, aut revocari posse cognoscas. Circa quem tamen mitius agendum est, propterea quod commissum facinus facili dicitur professione confessus.

Praeterea pariter hic portitor quaedam Ecclesiae vestrae privilegia a nostris concessa praedecessoribus intimavit. De quibus scriptis charitatis vestrae nos subtilius volumus informari; vel si qua ex eis scripta in Ecclesiae vestrae scrinio rejacent, eorum huc exemplaria transmitti necesse est; ut quidquid ad honoris vestri reverentiam vel genium praefatae Ecclesiae pertinet, libenti animo reparare possimus.

Glorioso autem communi filio domno Marcello, si huc venire voluerit, instantius suadete, quia omnino eum videre desidero. Si vero illic stare elegerit, ita vos ei in charitate qua convenit exhibete, ut affectui ipsius quem circa vos habet, respondere, sicut decet, valeatis. Omnipotens Deus gratiae suae dono vos custodiat, protegat, et cor vestrum in ea quae ei sunt placita semper accendat.

EPISTOLA XXV. AD VICTOREM EPISCOPUM PANORMITANUM. Judaeos in his quae ipsis concessa sunt nullo incommodo afficiendos.

Gregorius Victori episcopo Panormitano.

Sicut Judaeis non debet esse licentia quidquam in synagogis suis ultra quam permissum est lege praesumere, ita in his quae eis concessa sunt nullum debent praejudicium sustinere. Quae autem nobis in hac urbe Roma habitantes Hebraei pro his qui Panormi degunt, conquesti sunt, data vos ab eis petitio quae in subditis tenetur informat. Si igitur querimonia eorum veritate fulcitur, oportet ut fraternitas vestra, legis serie diligenter inspecta, ita eis quidquid hac de re decretum est custodire debeat ac servare, ut nec ipsa aliquid injustum facere, nec illi pati praejudicium videantur. Si vero est aliquid quod ad restituendum ea quae sunt postulata rationabiliter possit obsistere, judices a partibus eligantur, qui ea quae aequitati conveniunt valeant definire. Quod si forte illic contentio ipsa finiri nequiverit, ad nos venire causam necesse est; quatenus sine vestra invidia quae amica justitiae visa fuerint 915 decernantur. Quousque ergo causa ipsa finem accipiat, a consecratione locorum quae ablata dicuntur fraternitas se vestra suspendat.

EPISTOLA XXVI. AD JOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Quae clerici vasa sacra vendiderant Pantaleo notarius requirat.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Quia pervenit ad nos quod quidam ex Italiae Ecclesia clerici vasa sacra in Sicilia venundarunt, idcirco Pantaleonem notarium nostrum direximus, ut eadem vasa sollicita investigatione requireret. Qui postquam in vestrae sanctitatis est obsequio occupatus, eamdem causam eum cognovimus neglexisse. Oportet ergo ut fraternitas vestra congrua debeat sollicitudine providere, ut, tempore quo utile esse crediderit, eum ad peragenda ea ipsa debeat relaxare; quatenus et ipsa de illo possit habere solatium, et ipse salubriter valeat quae sibi sunt mandata Deo adjuvante peragere; quia necesse est ut indictione subsequenti huc veniat, et subtiliter nos coram positus de cunctis informet.

EPISTOLA XXVII. AD JOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Ne Catanenses diaconi campagis calceati procedere praesumant.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Ecclesiastici vigoris ordo confunditur, si aut temere illicita praesumantur, aut impune non concessa tententur. Pervenit itaque ad nos (Grat., dist. 93, c. 21) diaconos Ecclesiae Catanensis calciatos campagis procedere praesumpsisse; quod quia nulli hactenus per totam Siciliam licuit, nisi solis tantum modo diaconis Ecclesiae Messanensis, quibus olim a praedecessoribus nostris non dubitatur esse concessum, bene recolitis. Quia ergo tantae temeritatis ausus non est leviter attendendus, cum omni hoc fraternitas vestra subtilitate perquirat; et si ita sicut ad nos pervenit invenerit, utrum a se, vel alicujus hoc auctoritate praesumpserint, nobis subtiliter innotescat, ut, cognita veritate, quid fieri debeat, disponamus. Nam si negligenter ea quae male usurpantur omittimus, excessus viam aliis aperimus. Mense Junio, indictione prima. (Joan. Diac., lib. IV, c. 8.)

EPISTOLA XXVIII. AD VICTOREM ET COLUMBUM EPISCOPOS. Valentionem episcopum occupatas ex Crisconii parochia Ecclesias, necnon ablatas defuncti parochiae hujus episcopi res, Crisconio restituere compellant.

Gregorius Victori et Columbo episcopis Africae, a paribus.

Quanto cordi nostro laetitiam Ecclesiae ordo inculpabiliter custoditus infundit, tanto rescissus 916 taedium doloris imponit, quod pravitatis temeritas in eversionem disciplinae tentat et quae sunt olim laudabiliter statuta dissolvere, et quae fortius punienda praesumere. Praesentium itaque portitoris Crisconii fratris et coepiscopi nostri querela ad nos insinuante pervenit quod, nulla exigente culpa, vel concilii definiente sententia, Ecclesiae ejus parochiae antiquitus deputatae a Valentione fratre et coepiscopo nostro ante fere quindecim annos sint irrationabiliter occupatae, atque eum insuper res decessoris ipsius ad suum, quod dici grave est, arbitrium abstulisse. Quod si ita veritas se habet, quam perversum, quamve sit exsecrandum, praecipue religioso proposito, dicere non valemus. Hac igitur in re, quia nec lenitas, nec aliqua debet esse dilatio, fraternitatem vestram praesenti epistola commonemus, ut sollicitius requiratis. Et si querela ejus manifesta esse constiterit, ablatarum rerum et occupatarum parochiarum restitutione dilectio vestra sine mora succurri provideat, et ita omnia, vobis solatiantibus, cessante excusatione, justitia favente, recipiat, ut nec hunc labor observationis afficiat, nec de ejus damno aliquid lucri invasor acquirat. Accendat ergo vos zelus aequitatis, accendat justitiae rectitudo. Ad custodiendam in cunctis antiquam ecclesiastici ordinis dispositionem, operam instanter impendite, districtos sollicitosque vos inter culpas et innocentiam exhibete, quatenus et justitiam habentibus magna de rectitudinis vestrae sit zelo fiducia, et inquietis de futuro omnis excedendi amputetur occasio.

EPISTOLA XXIX. AD EULOGIUM EPISCOPUM ALEXANDRINUM. Ignotum sibi, quem postulabat Eulogius, Eusebii librum de martyrum gestis. Cur brevia ligna miserit. Spondet longiora; pretium recusat.

Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino.

Utilis semper est docti viri allocutio, quia aut discit audiens quod nescire se noverat, aut cognoscit, quod est amplius, id quod se et nescisse nesciebat. Qua in re ex audientium numero ego nunc factus sum, cui sanctissima vestra beatitudo scribere studuit, ut cunctorum martyrum gesta quae piae memoriae Constantini temporibus ab Eusebio Caesariensi collecta sunt transmittere debeam. Sed haec neque si collecta sint, neque si non sint, ante vestrae beatitudinis scripta cognovi. Ago ergo gratias, quia sanctissimae vestrae doctrinae scriptis eruditus coepi scire quod nesciebam. Praeter illa enim quae in ejusdem Eusebii libris de gestis sanctorum martyrum continentur, nulla in archivo hujus nostrae Ecclesiae, vel in Romanae urbis bibliothecis esse cognovi, nisi pauca quaedam in unius Codicis volumine collecta. Nos autem pene omnium martyrum distinctis per dies singulos passionibus collecta in uno Codice nomina habemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione missarum solemnia agimus. Non tamen in eodem volumine quis qualiter sit passus 917 indicatur, sed tantummodo nomen, locus, et dies passionis ponitur. Unde fit ut multi ex diversis terris atque provinciis per dies, ut praedixi, singulos cognoscantur martyrio coronati. Sed haec habere vos beatissimos credimus. Ea vero quae transmitti voluistis quaerentes quidem non invenimus, sed adhuc non invenientes quaerimus, et si potuerint inveniri, transmittimus.

De lignis autem quod scribitis quia brevia fuerint, navis per quam transmissa sunt qualitas fecit, quia si major navis venisset, potuimus ligna etiam majora transmittere. Quod autem dicitis, quia si majora transmittimus, pretium dabitis, largitati quidem gratias agimus, sed accipere pretium, Evangelio interdicente, prohibemur. Nos enim ea quae transmittimus ligna non emimus, et quomodo possumus pretium accipere, cum scriptum sit: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8)? Nunc ergo juxta modum navis per nauclerum parva ligna transmisimus, quorum notitia subter annexa est. Sequenti vero anno, si omnipotenti Deo placuerit, majora praeparamus. (Cf. Joan. Diac. lib. III, c. 26.)

Benedictionem autem sancti Marci evangelistae, imo, quod est verius, sancti Petri apostoli, in ea dulcedine qua est transmissa suscepimus, et salutationis alloquium persolventes, petimus ut beatitudo vestra pro nobis orare dignetur, quatenus et a malis praesentibus mereamur citius eripi, et a futuris gaudiis non excludi.

EPISTOLA XXX. AD EULOGIUM EPISCOPUM ALEXANDRINUM. De Alexandrinae urbis haereticis conversis atque de fidelium concordia gratulatur. Scribit vicissim de Anglorum conversione. De Eudoxio haeretico aliisve fatetur sibi ab Eulogio factum satis. Universalis papae titulum a synodo Chalcedonensi suis decessoribus oblatum, sed rejectum, respuit.

Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino.

Communis filius, praesentium lator, sanctitatis vestrae scripta deferens, aegrum me reperit, 918 aegrum reliquit; qua ex re contigit ut ad largum vestrae beatitudinis fontem brevis epistolae meae vix parva potuisset aqua resudare. Superni autem muneris fuit ut in dolore corporis positus suavissimae vestrae sanctitatis scripta susciperem, quae me de doctrina Alexandrinae urbis haereticorum et de concordia fidelium sublimiter laetificaret; quatenus ipsa mentis laetitia immanitatem mihi molestiae temperaret. Et quidem de bonis vestris nova semper exsultatione gaudemus, sed tamen ita vos perfecte agere novum esse nullo modo deputamus. Quod enim crescit sanctae Ecclesiae populus, quod ad coeleste horreum spiritales segetes multiplicantur, hoc de omnipotentis Dei gratia quae in beatissimis vobis large influit nunquam habuimus incertum. Gratias itaque omnipotenti Deo solvimus, quia impletum videmus in vobis esse quod scriptum est: Ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo boum (Prov. XIV, 8). Si enim bos fortis aratrum linguae in terra cordis audientium non traxisset, tanta fidelium seges minime surrexisset.

Quoniam vero in bonis quae agitis scio quod et aliis congaudetis, vestrae vobis gratiae vicem reddo, et non dissimilia nuntio, quia dum gens Anglorum in mundi angulo posita in cultu lignorum ac lapidum perfida nuncusque remaneret, ex vestrae mihi orationis adjutorio placuit ut ad eam monasterii mei monachum in praedicationem transmittere Deo auctore debuissem. Qui data a me licentia, a Germaniarum episcopis episcopus factus, cum eorum quoque solatiis ad praedictam gentem in finem mundi perductus est, et jam nunc de ejus salute et opere ad nos scripta pervenerunt, quia tantis miraculis vel ipse, vel hi qui cum eo transmissi sunt, in gente eadem coruscant, ut apostolorum virtutes in signis quae exhibent imitari videantur. In solemnitate autem dominicae nativitatis, quae hac prima indictione transacta est, plus quam decem millia Angli ab eodem nuntiati sunt fratre et coepiscopo nostro baptizati. Quod idcirco narravi, ut cognoscatis quid in Alexandrino populo loquendo 919 et quid in mundi finibus agitis orando. Vestrae enim orationes sunt in eo loco ubi non estis, quorum operationes sanctae monstrantur in eo loco in quo estis. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 39.)

Praeterea de Eudoxii haeretici persona, de cujus errore in Latina lingua nihil reperi, mihi a vestra beatitudine largissime gaudeo satisfactum. Virorum quippe fortissimorum Basilii, Gregorii, atque Epiphanii testimonia protulistis, et manifeste peremptum cognoscimus eum in quem heroes nostri tot jacula dederunt.

De his vero erroribus qui nunc in Constantinopolitana Ecclesia probantur exorti, doctissime omnia, et ut judicium tantae sedis proferre decuit, respondistis. Unde omnipotenti Deo gratias agimus, quia adhuc arcae Dei insunt tabulae testamenti. Quid est enim sacerdotale cor, nisi arca testamenti? in qua quia spiritalis doctrina viget, procul dubio tabulae legis jacent.

Indicare quoque vestra beatitudo studuit, jam se quibusdam non scribere superba vocabula, quae ex vanitatis radice prodierunt, et mihi loquitur, dicens: Sicut jussistis. Quod verbum jussionis peto a meo auditu removete, quia scio qui sum, qui estis. Loco enim mihi fratres estis, moribus patres. Non ergo jussi, sed quae utilia visa sunt, indicare curavi. Non tamen invenio vestram beatitudinem hoc ipsum quod memoriae vestrae intuli, perfecte retinere voluisse. Nam dixi, nec mihi vos, nec cuiquam alteri tale aliquid scribere debere; et ecce (Grat. dist. 99, c. 5) in praefatione epistolae quam ad me ipsum qui prohibui direxistis, superbae appellationis verbum universalem, me papam dicentes, imprimere curastis. Quod peto dulcissima mihi sanctitas vestra ultra non faciat, quia vobis subtrahitur quod alteri plus quam ratio exigit praebetur. Ego enim non verbis quaero prosperari, sed moribus. Nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco. Meus namque honor est honor universalis Ecclesiae. Meus honor est fratrum meorum solidus vigor. Tunc ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur. Si enim universalem me papam vestra sanctitas dicit, negat se hoc esse quod me fatetur universum. Sed absit hoc Recedant verba quae vanitatem inflant, et charitatem vulnerant

Et quidem in sancta Chalcedonensi synodo, atque post a subsequentibus Patribus hoc decessoribus meis oblatum vestra sanctitas novit. Sed tamen nullus eorum uti hoc unquam vocabulo voluit; ut dum in hoc mundo honorem sacerdotum diligerent omnium, apud omnipotentem Deum custodirent suum. Proinde debitum salutationis alloquium solvens peto, ut in sanctis orationibus vestris mei memores esse dignemini, quatenus a peccatorum meorum nexibus, quia meis meritis non valeo, vestris intercessionibus me Dominus absolvat. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 69.)

920 EPISTOLA XXXI. AD SECUNDINUM. Ne patiatur Monasterium in laicae personae potestatem venire.

Gregorius Secundino episcopo Tauromenitano.

Querimoniam monachorum monasterii Castelliensis oblata ab eis petitio quae tenetur in subditis patefecit. Proinde fraternitas vestra haec quae asserunt, sollicita perscrutari cura studeat. Et si ea invenerit veritate subsistere, tuitionem illis impendat, et monasterium quod monasterio eorum unitum est secundum consuetudinem deputatis de congregatione eorum illic monachis provideat ordinari. Quia rationis ordo non patitur ut monasterium ipsum, et maxime contra voluntatem fundatorum, ab eorum dispositione ad arbitrium suum praesertim laica persona subducat, aut aliquis sibi in id jus debeat vendicare (Grat. 16, q. 7, c. 34)

EPISTOLA XXXII. AD SCHOLASTICUM DEFENSOREM. Ecclesiae colono mercedem juxta laboris modum solvat.

Gregorius Scholastico defensori.

Alexander Frix, praesentium portitor, colonus Ecclesiae nostrae, questus est nobis in domo, id est ecclesia quae Catanae a dilecto filio nostro Cypriano diacono fabricata est, triennii se tempore laborasse, et mercedem non ut dignum est accepisse. Et quanquam per tempora ipsa dicatur ad plurimos laborasse, unde etiam dum hic esses notitiam accepisti, hac tibi tamen auctoritate praecipimus ut diligenter inspicias; et si plus in eadem domo quam mercedis acceperit operatus est, volumus ut secundum laboris modum, si quid super quatuor solidos et tremisses duos quos a memorato diacono accepisse dictus est meritus sit, addere ei quod justum videris debeas, sciens tuis rationibus imputandum.

EPISTOLA XXXIII. AD DOMINICUM. Modestiam illius, charitatem, atque apostolicae sedis reverentiam laudat.

Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi.

Scripta sanctitatis vestrae, quae latore praesentium deferente suscepimus, ita sacerdotalem modestiam loquebantur, ut auctoris sui corporalem nobis quodammodo praesentiam blandirentur. Nec enim sermo rarus aliquid officit, ubi manet in animis continuus dilectionis affectus. 921 Magna autem charitatis virtus est, dilecte frater, quae sinceritatis suae vinculo alterna mutuo affectu corda constringit, et ea a gratiae non sinit compage dissolvi: disjuncta conjungit, unita custodit, et ignotos sibi imagine reddit cognitos per amorem. Quisquis igitur in hujus cardine mentem figit, eum de supernae patriae habitaculo cujuslibet adversitatis impulsio non evellit, quoniam quocunque se verterit, a mandatorum limine non excedit. Unde et in ejusdem charitatis laude per egregium praedicatorem dicitur: Quae est vinculum perfectionis (Coloss. III, 14). Quantae itaque sit laudis aspicimus, quae perfectionem non solum in mente generat, sed etiam ligat. Quia igitur hujus virtutis igne succensum tuarum te prodit locutio litterarum, uberi in Domino exsultatione laetificor, atque opto ut haec in te magis magisque resplendeat, quia lux gregis est, pastoris flamma. Decet enim, decet dominicum sacerdotem moribus et vita clarescere, quatenus in eo tanquam in vitae suae speculo plebs commissa et eligere quod sequatur, et videre possit quod corrigat.

Scientes praeterea unde in Africanis partibus sumpserit ordinatio sacerdotalis exordium, laudabiliter agitis quos sedem apostolicam diligendo ad officii vestri originem prudenti recordatione recurritis, et probabili in ejus affectu constantia permanetis. Certum quippe est quia vestro honori additis quidquid ei reverentiae ac devotionis sacerdotaliter exhibetis, quia per hoc ut vicaria erga vos dilectione astringi debeat, invitatis.

Quod superest, charissime frater, omnipotentem Dominum assidua oratione poscamus, quatenus cordis nostri gressus in veritatis suae tramitem dirigat; et ut ad coelestia regna perducat, nominis officium protectionis suae gratia operibus nos exhibere concedat. Mense Augusto, indictione prima.

EPISTOLA XXXIV. AD JOANNEM EPISCOPUM SCILLITANUM. Castelliensis monasterii privilegia servet illaesa. Quaedam sub xenii specie ablata reddat. Monachorum actibus invigilet. Monasterii jura tueatur. Donatum sibi ab Abbate agrum restituat. (Vide sup. ep. 31.)

Gregorius Joanni Episcopo Scillitano.

Grave nimis et contra sacerdotale constat esse propositum, velle cujusquam monasterii privilegia olim indulta confundere, et ad irritum quae sunt pro quiete disposita niti deducere. Questi itaque nobis sunt Monachi Castelliensis monasterii quod in fraternitatis vestrae civitate 922 est constitutum quia eidem monasterio quaedam contra ea quae a praedecessoribus vestris permissa ac consuetudine longa servata sunt festinetis inducere, et antiquam ordinationem quadam praejudicii novitate turbare. Proinde his fraternitatem vestram hortamur affatibus ut, si ita est, ab ejus molestia se sine aliqua excusatione contineat, et quae ei sunt diutius custodita nullius occasionis tentet usurpatione convellere; sed cuncta illibate et sine aliqua studeat refragatione servare, et plus sibi in eodem monasterio quam praedecessoribus suis licuit, noverit non licere.

Quia vero pariter questi sunt fraternitatem tuam quaedam de monasterio sub xenii quasi specie abstulisse, necesse est si quid te indecenter recolis accepisse, sine dilatione restituas, ne avaritiae te graviter culpa redarguat, quem largum erga monasteria sacerdotalis magis debuerat munificentia demonstrare. Servatis itaque omnibus quae a tuis, sicut diximus, praedecessoribus permissa sunt ac servata, curae tuae sit circa actus ac vitam consistentium illic monachorum te vigilantem insistere; et si quempiam illic prave conversari, aut in aliqua immunditiae, quod absit, culpa inveneris, districta ac regulari emendatione corrigere. Nam sicut ab iis quae incongrue usurpantur fraternitatem vestram volumus abstinere, ita in his quae ad disciplinae rectitudinem vel animarum custodiam pertinent esse sollicitam modis omnibus admonemus.

Indicaverunt etiam praedicti monasterii monachi castrum quod Scillacium dicitur in solo juris monasterii eorum esse fundatum, atque ob hoc habitantes illic factis libellis solatium annis singulis spopondisse persolvere, sed postea contempsisse, et ab eadem se praestatione supervacue suspendisse. Fraternitas ergo vestra subtiliter veritatem curet addiscere; et si ita repererit, instanter studeat ut ea quae promiserunt, quia et ratio exigit, praebere non differant, quatenus et illi quiete quod tenent possideant, et monasterii jura praejudicium non incurrant.

Praeterea (Grat. 17, q. 4, c. 41) questi nobis sunt praedicti monasterii monachi abbatem suum terram intra Scillitanum castrum, quae in sexcentos pedes extenditur, sub praetextu fabricandae Ecclesiae fraternitati tuae donationis titulo concessisse; et ideo volumus quantum parietes possunt aedificatae ecclesiae circumdare, juri ecclesiae vindicari. Quidquid vero extra parietes ejusdem ecclesiae esse potuerit, ad jura monasterii sine difficultate aliqua revertatur, quia nec mundanarum legum, nec sacrorum canonum statuta permittunt, res monasterii de jure ejus quolibet titulo segregari. Eapropter donationem ejusdem terrae, quae contra rationem facta est, sine aliqua dilatione restitue.

923 EPISTOLA XXXV. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Jerusalem cives nonnunquam Babyloniae servire, et viacissim. Laudat Leontii mansuetudinem, humilitatem, ejustitiam. Ipsi pro muneribus gratias agit, et de catenis sancti Petri scobem clave inclusam largitur.

Gregorius Leontio exconsuli.

Quia in magna domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam (II Tim. II, 20), quis ignoret quod et in universae Ecclesiae sinu alii velut vasa contumeliae rebus deputantur infimis, alii vero ut honoris vasa rebus aptantur mundis? Et tamen plerumque contingit ut et cives Babyloniae in angaria serviant Jerusalem, et cives Jerusalem, id est coelestis patriae, in angaria deputentur Babyloniae. Cum enim electi Dei magnis moribus praediti, modestia ornati, lucra propria non quaerentes, terrenis deputantur rebus, quid aliud quam sanctae Jerusalem cives in Babyloniae opere serviunt? Et cum quidam in pravis moribus effrenati locum sancti honoris tenent, atque in ipsis quae bene facere videntur propriam laudem quaerunt, quid aliud quam cives Babyloniae supernae Jerusalem angarias exsolvunt? Sic enim Judas apostolis admistus diu Redemptorem humani generis praedicavit, signa cum caeteris fecit; sed quia Babyloniae civis fuerat, Jerusalem coelesti opus suum in angaria persolvit. At contra Joseph in Aegyptum ductus terreno palatio servivit, curam ministerii in rebus temporalibus gessit, quidquid juste regno transitorio debebatur exhibuit. Sed quia sanctae Jerusalem civis exstitit, servitium Babyloniae in sola, ut praedictum est, angaria ministravit. Hujus ergo, bone vir, esse te sequacem credo, quem terrenis actibus implicatum, mansueto spiritu agere, humilitatis arcem per omnia custodire, et singulis quae justa sunt tribuere cognosco. Tanta enim de vestra gloria a multis bona referuntur, 924 ut mihi haec non libeat audire, sed cernere; ejus tamen quem videre me non licet, bona me pascit opinio. Sanctae autem Ecclesiae, id est omnium electorum typum tenens mulier, quae alabastrum fudit, domum replevit unguento (Luc. VII). Et nos quoties de bonis aliquid audimus, suavitatis auram quasi per narem trahimus. Et Paulus apostolus cum dicebat: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15), patenter datur intelligi, quia saporem se quidem praesentibus, sed odorem absentibus exhibebat. Nos itaque qui per praesentiae saporem non possumus, per odorem vestrae absentiae nutrimur.

De hoc etiam valde gaudemus, quod munera quae transmisistis vestris moribus dissimilia non fuerint. Oleum quippe sanctae crucis et aloes lignum suscepimus. Unum quod tactum benedicat, aliud quod per incensum bene redoleat. Decebat igitur ut bonus vir ea transmitteret, quae iram nobis Domini placare potuissent. Alia quoque in cellariis multa misistis, quia sicut mente et carne subsistimus, necessarium fuit a vobis in utroque contineri deberemus. De quibus transmissis tamen dulcissima mens vestra valde se erubescere fatetur, atque eidem verecundiae scutum charitatis opponere. Sed in his ego verbis omnimodo gaudeo, quia in tali mentis attestatione cognosco quod nunquam possit aliena tollere, qui et hoc ipsum erubescit quod propria largitur. Parva vero appellatis munera vestra, quae magna sunt; sed, credo, ut adhuc amplius ex ipsa gloriae vestrae humilitate proficiant. Et petitis ut haec bona mente suscipiam. Sed inter ista ad memoriam cujusdam viduae duo minuta reducite (Luc. XXVII). Si enim illa Deo placuit, quae bono animo pauca obtulit, cur non hominibus placeat, qui mente humili multa dedit? Praeterea benedictionem vobis sancti Petri apostolorum principis, clavem sacratissimi sepulcri ejus, in qua benedictio de catenis illius est inserta, transmisimus, ut quod ejus collum ligavit ad martyrium, hoc vestrum ab omnibus peccatis absolvat.