Jump to content

Epistolae (Gregorius Magnus)/XI

Checked
E Wikisource
LIBER UNDECIMUS .
Saeculo VI

 LIBER X LIBER XII 

LIBER UNDECIMUS.

[recensere]

Mense Septembri, indictione IV. 1091 EPISTOLA PRIMA. AD JOANNEM ABBATEM. Ejus se orationibus commendat, aeterna bona ipsi precatus. Mittit lectos et lectisternia in peregrinorum usum.

Gregorius Joanni abbati montis Sina.

Sanctitatem vitae tuae humilitatis tuae testatur epistola; unde omnipotenti Deo magnas gratias agimus, quia adhuc esse cognoscimus qui pro peccatis nostris valeant exorare. Nos enim sub colore ecclesiastici regiminis mundi hujus fluctibus volvimur, qui frequenter nos obruunt. Sed coelestis gratiae manu protegente, de profundo relevamur. Vos ergo qui in tanta quietis vestrae serenitate tranquillam vitam ducitis, et securi quasi in littore statis, nobis navigantibus, aut potius naufragantibus orationis vestrae manum tendite, et conantes ad terram viventium pergere, quantis potestis precibus adjuvate; ut non solum de vestra vita, sed etiam de ereptione nostra mercedem habere in perpetuum valeatis. Sancta Trinitas dilectionem tuam suae protectionis dextera protegat, detque tibi commissum gregem orando, admonendo, exempla boni operis ostendendo, in suo conspectu recte pascere, ut ad aeternae vitae pascua 1092 valeas cum ipso quem pascis grege pervenire. Scriptum quippe est: Oves meae venient, et pascua invenient (Joan. X, 27). Quae videlicet pascua tunc invenimus, quando hujus vitae hieme carentes, de aeternae vitae quasi de novi veris viriditate satiamur.

Filio nostro Simplicio renuntiante cognovimus lectos vel lectisternia in Gerontocomio, quod a quodam illic Isauro constructum est, deesse. Propterea misimus laenas XV, rachanas XXX, lectos XV. Pretium quoque de emendis culcitris vel naula dedimus, quae dilectionem tuam petimus non indigne suscipere, sed in loco quo transmissa sunt praebere. Data die Kalend. Septemb., indict. 4.

EPISTOLA II. AD PALLADIUM PRESBYTERUM. Obloquentium verbis contristatum solatur. Docet quid erga detrahentes agendum sit. Orationes petit, mittit vestes.

Gregorius Palladio presbytero de monte Sina.

Epistolis dilectionis tuae susceptis, filium meum Simplicium requirere curavi, et qua tentatione 1093 tua charitas urgeretur inveni; de qua tamen verbi mei consolatione non indiget, cum ipsa dicat: Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Matth. X, 25)? Quae iterum dicit: Si de hoc mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret. Sed quia de hoc mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus (Joan. XV, 19). Mundum videlicet corda carnalia designans, quae diligunt mundum. Haec igitur cum perfecte te scire audiam, miror dilectionem tuam verbis hominum contristatam. Inter verba enim laudantium sive vituperantium ad mentem semper recurrendum est (Grat. 11, q. 3, c. 55), et si in ea non invenitur bonum quod de nobis dicitur, magna tristitia generari debet. Et rursum si in ea non invenitur malum quod de nobis homines loquuntur, in magnam debemus laetitiam prosilire. Quid enim si homines laudent, et conscientia accuset? Aut quae debet esse tristitia, si omnes accusent et sola conscientia nos liberos demonstret? Habemus Paulum dicentem: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Job quoque dicit: Ecce in coelo testis meus (Job XVI, 20). Si ergo nobis est testis in coelo, testis in corde, dimitte stultos foris loqui quod volunt. Quid aliud detrahentes faciunt, nisi in pulverem sufflant, atque in oculos suos terram excitant; ut unde plus detractionis perflant, inde magis nihil veritatis videant?

Vocandi tamen sunt etiam ipsi, tranquille admonendi, eisque satisfieri modis omnibus debet, scientes quid de eis Veritas dicit: Ne forte scandalizemus eos (Matth. XVII, 26). Si autem satisfieri sibi ex veritate noluerint, habes consolationem quam in sancto Evangelio conspicias, quia cum Domino dictum fuisset: Scis quia Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt (Ibid. XV, 12)? Respondit: sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum (Ibid., 14)? Paulus quoque apostolus admonet, dicens: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII, 18). Dicturus quippe ut cum omnibus pacem habeamus quia prospexit hoc esse difficile, praemisit: Si fieri potest. Sed tamen adjunxit quod possit fieri, cum dixit: Quod ex vobis est. Quia si nos in mente charitatem erga odientes servare cupimus, etsi illi nobiscum pacem non habent, nos tamen cum illis sine dubio habemus. In omnibus ergo, fili dilectissime, cor custodi, sicut scriptum est: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23).

Haec breviter pro charitatis commemoratione rescripsi. Sed peto ut pro me orare debeas, quatenus omnipotens Deus et a malis me spiritibus, et a perversis hominibus custodire dignetur, quia in hac vitae meae peregrinatione mala me simul multa circumdant, ita ut cum Psalmista jure dicam: In me pertransierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me. Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul (Psal. LXXXVII, 17, 18). Coelestis gratia et nos in urbibus, et vos in eremo protegat, quia antiquus hostis terrarum locis a tentatione non excluditur; quia si in paradiso hominem stravit, quis locus extra paradisum esse potest, in quo 1094 mentes hominum penetrare non valeat? In sola ergo Creatoris nostri protectione fidendum est, cui ex intimo corde clamemus: Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias (Psal. LXX, 3).

Transmisimus vobis de benedictione sancti Petri apostoli cucullam et tunicam, quae ea petimus charitate suscipi, qua a nobis transmissa sunt.

EPISTOLA III. AD PANTALEONEM NOTARIUM. Deusdedit diaconum in Mediolanensem episcopum faciat ordinari, atque illic Romanae Ecclesiae utilitates sollicite disponat.

Gregorius Pantaleoni notario.

Experientia tua, praesenti auctoritate suffulta, ad Genuensem urbem, auxiliante Domino, proficiscens, Deusdedit diaconum Ecclesiae Mediolanensis, si tamen a cunctis electus est, et nihil est quod ei ex anteacta vita per sacros possit canones obviare, episcopum solemniter faciat ordinari.

Praeterea, quia multae illic Ecclesiae nostrae utilitates sunt, quae Deo propitio peragantur, sollicitum te esse necesse est, et ita omnia secundum capitularem subter annexum requirere, utiliterque disponere, ut in nullo te neglectus culpa respicere, sed magis vigilantia Deo et hominibus valeat commendare.

EPISTOLA IV. AD MEDIOLANENSES. Laudato post obitum Constantio, gratulatur quod Deusdedit in episcopum elegerint. Alium respuit a Langobardis electum.

Gregorius populo, presbyteris, diaconis et clero Mediolanensi.

Quantus nos de obitu fratris et coepiscopi nostri Constantii moeror afficiat, paginali explere locutione non possumus. Sed quam multa bona partes illae in uno homine perdiderunt, utinam vicinae repentina calamitate non sentiant. Nam quemadmodum sollicitus in ecclesiasticae regula disciplinae, vel quam fuerit vigilans in tuitione civitatis vestrae, non habemus incognitum.

Sed quoniam obeunte pastore sine proprio vos esse non decet antistite, omnino grate suscepimus quod Deusdedit diaconum vestrum ad episcopatus officium vos unanimes elegisse, Deo auctore, signastis. Unde, quia bonorum studiorum desideria nulla debet, tarditas impedire, vota in eo vestra complere cum Dei gratia festinamus. Et quia praedictus vir nobis non moribus, sed solum specie tenus notus est, oportet ut quanto in hac electione non solum vestram utilitatem, sed etiam 1095 causam Dei agi cognoscitis, tanto debeatis esse solliciti. Et si, subtiliter requirentes, nihil est quod ei ex anteacta vita criminis per sacros possit canones obviare, aut si ad tenendam disciplinam, vel exhibendum regimen idoneus reperitur, atque cunctorum in ejus, sicut scribitis, electione concordet assensus, divinitatis gratia suffragante, cum praesentium scriptorum auctoritate solemniter decernimus ordinari.

Illud autem quod vobis ab Agilulfo indicatis scriptum, dilectionem vestram non moveat. Nam (Grat. 9, q. 1, c. 6) nos in hominem qui non a catholicis et maxime a Langobardis eligitur nulla praebemus ratione consensum. Nec si alicujus praesumptionis usurpatione factum fuerit, in locum vel ordinem illum sacerdotis suscipimus, quia vicarius sancti Ambrosii indignus evidenter ostenditur, si electus a talibus ordinatur. Nec enim est quod vos ex hac causa deterreat, vel aliquam vobis necessitatem incutiat, quia unde possunt alimenta sancto Ambrosio servientibus clericis ministrari, nihil in hostium locis, sed in Sicilia et in aliis reipublicae partibus, Deo protegente, consistit. Ut igitur in ordinando eo qui a vobis electus est nulla possit mora contingere, Pantaleonem notarium nostrum transmisimus, qui eum, ut moris est, annitente consensus nostri auctoritate, faciat consecrari. Cui etiam, quia de possessiunculis quas quondam Magnus presbyter commissas habuerat, vel de aliis ecclesiae nostrae utilitatibus, curam gerere, vel quid aliud agere debeat, in praesenti mandavimus, vestra se ei dilectio in omnibus devotam, ut decet, studeat exhibere. (Cf. Joan. Diac., l. IV, c. 24.)

EPISTOLA V. AD INNOCENTIUM AFRICAE PRAEFECTUM. Victoris Phausianensis episcopi querelas ad ipsum defert, ut Africanorum judicum vexationes cohibeat.

Gregorius Innocentio Africae praefecto.

Qui pravorum actuum eminentiam vestram vindicem esse desiderat, quid de aequitatis ejus bono sentiat aestimatis. Proinde reverendissimi fratris et coepiscopi nostri Victoris, Fausianensis episcopi, plenam vobis doloribus querelam deferimus, ut et malos ab actione per opera corrigatis, et ab injustitia quam sustinent, oppressos eruatis. Queritur siquidem supradictus frater noster multas in locis suis violentias, multaque alia contra edicti morem Africanos judices exercere; denique ut duplicia illic tributa, quod auditu ipso intolerandum est, exigantur. Et quia hujus mali emendatio vestrae specialiter auctoritatem dignitatis exspectat, petimus ut et subtili indagatione perquirere, et ita hoc Deo vobis imperante debeatis corrigere; quatenus afflictis et pro mercede animae vestrae protectione justitiae succurratis, 1096 et hujus emendationis exemplo alios de futuro a pravis actionibus arceatis. Mense octobri, indict. 4.

EPISTOLA VI. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Florentium ejus diaconum Anatolio apud Constantinopolim diacono suo commendat. Propositae ordinationi assentitur. Exprobrat in commissa quadam causa negligentiam.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.

Fraternitatis vestrae scripta suscepimus, in quibus indicastis Florentium diaconum vestrum pro utilitatibus Ecclesiae vestrae ad urbem regiam vos velle transmittere. Et quia voluistis ut eum dilectissimo filio nostro Anatolio diacono superscriptis debuissemus apicibus commendare, scribere ei curavimus ut illi in quibus necesse fuerit et valuerit adesse non differat, ipsaque scripta ad vos transmisimus, ut secum ea, quam direxeritis persona debeat deportare.

De persona vero quam in sacro vos dicitis velle ordine promovere, videtur nobis ut si nihil est quod vitae ejus obsistat, et ei a nullo res quam indicastis, objicitur, quod visum vobis fuerit, faciatis. De aliis vero causis voluimus vobis, ut sollicitudinem gereretis, scribere. Sed postquam unam vobis commisimus, quae per neglectum vestrum deperiit, de aliis tacere elegimus, ne et ipsas similiter perderemus.

EPISTOLA VII. AD ANATOLIUM DIACONUM. Mariniani episcopi diaconum commendat.

Gregorius Anatolio diacono Constantinopolitano.

Frater et coepiscopus noster Marinianus ad urbem regiam pro Ecclesiae suae utilitatibus diaconum suum scripsit se velle transmittere. Et quia eum dilectioni tuae magnopere voluit commendari, scriptis praesentibus adhortamur ut ubicunque necesse fuerit, salva ei ratione concurras, et ita in cunctis illi opitulari festines, ut charitatem tuam de qua praedictus frater noster valde confidit, cognoscat in opere.

EPISTOLA VIII. AD ALEXANDRUM SICILIAE PRAETOREM. Joannem diaconum Ravennatis Ecclesiae patrimonii in Sicilia Rectorem commendat.

Gregorius Alexandro praetori Siciliae.

Qui de filii charitate non dubitat, commendare ei quos diligit, non recusat. Et ideo quia 1097 patrimonium Ecclesiae Ravennatis, quod in Sicilia constitutum est, ita dicitur diminutum ac si nullus esset qui utilitates ipsius illic agere potuisset, necesse fuit reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Marinianum de ordinando patrimonio ipso ne amplius decresceret cogitare. Ad cujus quia gubernationem Joannem diaconum suum transmisit, paterno salutantes affectu, petimus ut ei, tanquam a nobis misso, sicut de vobis confidimus, charitatem in omnibus impendatis.

EPISTOLA IX. AD LEONEM CATANENSEM EPISCOPUM. Severum commendat.

Gregorius Leoni episcopo Catanensi.

Filius noster Severus, vir magnificus, praesentium lator, ad Siciliam venire desiderans, nostris se apud fraternitatem vestram petiit epistolis commendari. Venientem ergo eum, sacerdotali, qua decet, charitate suscipite, eique in quo usus exegerit vestra solatia ministrate, quatenus vobis coram positis in nullo se contra justitiam sentiat laborare, sed magis auxilii vestri ope suffultus, quiete sua quam studiose diligit securus perfruatur, nosque de ejus tranquillitate quae illic per vos fuerit procurata laetificari possimus.

EPISTOLA X AD TALITANUM. Talitanum, publici patrimonii curatorem, hortatur ut a publicanorum molestiis Romanae Ecclesiae patrimonium defendat.

Gregorius Talitano.

Cum tanta nos de vobis oporteat charitate praesumere, ut si Ecclesiae nostrae utilitates apud alios agerentur, vestram illic gloriam adhiberemus adjutricem, satis debemus quoniam in vobis est causa gaudere, quia vos non oportet negligere quod amore beati Petri, apostolorum principis, praestare ipsi apud alios poteratis. Quia igitur comperimus publici patrimonii curam vestrae ordinationi esse commissam, idcirco paterna dulcedine salutantes, patrimonium vobis, quod est nostrae Ecclesiae, secundum justitiam commendamus. In quo si forte, ut fieri assolet, occasione inventa homines publici aliquam velint inferre molestiam, hoc magnitudinis vestrae bonitas fieri non permittat, sed ab omni illud hominum inquietudine tueatur. Sicque salva ratione pauperum partes attendat, 1098 ut eleemosynae vicem impleat servata justitia, et vobis ex hoc ante Dei oculos major merces accrescat. Hortamur ergo, dilectissime Fili, ut sic vos benignos exhibere tam circa Ecclesiae nostrae quam diligitis utilitates, quam etiam in omnibus curis Ecclesiarum debeatis, quatenus et injuncta salubriter expleatis, et omnipotentem Deum vobis, quod summopere studendum est, placabilem faciatis.

EPISTOLA XI. AD ROMANUM DEFENSOREM Apud Alexandrum agat, ut causa illius cum Tecla abbatissa absque mora et contentione finiatur.

Gregorius Romano defensori.

Quia Tecla, abbatissa monasterii sanctae Mariae, quod Neapoli in domo quondam Felicis scholastici constitutum est, contra Alexandrum virum magnificum generum ipsius de quibusdam rebus causam habere dignoscitur, et ad hoc praesentium portitorem transmisit, ut causa ipsa illic cum eo, si potest fieri, pacifice decidatur, hac experientiae tuae auctoritate praecipimus ut ei, quocunque usus exegerit, salva ratione solatiari ac concurrere non omittat. Sed et praedictum virum magnificum hortari studeat, ut omni contentione cessante, ad decisionem causae ipsius, pacis et ipse intentione, perveniat, ne si negligendum putaverit, cum strepitu postea et dispendio cogatur efficere quod bona voluntate implere postponit; quia, sicut edocti sumus, frequenter jam praedictae abbatissae per epistolas suas promisit ipsam decidere, et facere hoc hactenus supersedit. Tua ergo experientia ita agat, ut aut ipsa causa, sicut diximus, decidatur; aut si certe differre voluerit, et videris quia facere quae pacis sunt non volet, subtiliter nobis ea ipse renuntia, ut quid pro utilitate monasterii memorati agi debeat sciamus.

EPISTOLA XII. AD CONONEM LIRINENSEM ABBATEM. Qua cura et solertia monasterium sibi commissum regere debeat. Commendat Columbum presbyterum.

Gregorius Cononi abbati monasterii Lirinensis.

Praepositorum sollicitudo subjectorum est cautela, quia qui super rem creditam vigilat, hostis insidias declinat. Quam autem solers sis in regendis fratribus, quantoque studio in eorum custodia 1099 vigilans, reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Menna referente cognovimus. Et sicut nos audita decessoris tui incauta remissio saepius contristavit, ita provisionis tuae sollicitudo laetificat, quia studii tui cautelam et tibi ad remunerationem, et aliis ad utilitatis exemplum prodesse non dubium est.

Sed quia quantum se adversarius noster ex omni parte praecaverit cognoscit, tanto per occulta quaerit irrumpere, et repugnantem sibi callida arte nititur dejicere, dilectionis tuae vigilantia ardentiori se semper cura succendat; et ita cuncta, Deo adjuvante, praemuniat, ut lupus saeviens huc illucque discurrens, in oves dominicas ingrediendi locum non habeat. Eos ergo qui tibi commissi sunt, a gula, a superbia, ab avaritia, a vaniloquio, et ab omni immunditia, Redemptoris nostri suffragante gratia prohibere ac studii tui sit per omnia custodire, ut tanto tibi major de commissa gubernatione merces accrescat, quanto subjecti tui contra adversarii nequitias te fuerint vigilante victores.

Itaque boni te dulcem, pravi sentiant correctorem. In qua videlicet correctione hunc esse ordinem noveris observandum, ut personas diligas, et vitia persequaris, ne si aliter agere fortasse volueris, transeat in crudelitatem correctio, et perdas quos emendare desideras. Sic enim vulnus debes abscindere, ut non possis ulcerare quod sanum est; ne si plus quam res exigit ferrum impresseris, noceas cui prodesse festinas. Ipsa enim in te dulcedo cauta sit, non remissa; correctio vero diligens sit, non severa. Sed sic alterum condiatur ab altero, ut et boni habeant amando quod caveant, et pravi metuendo quod diligant.

Haec, dilectissime fili, sollicite attende, studiose custodi, ut dum tali moderatione Deo nostro incolumes quos suscepisti reddideris, in die aeternae retributionis eo dicente audire sis meritus: Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fidelis fuisti, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Luc. XIX, 17).

Filium praeterea nostrum Columbum presbyterum, qui charitati tuae suis est meritis commendatus, in tua dilectione proficere optamus, et ex nostra commendatione.

EPISTOLA XIII. AD SERENUM MASSILIENSEM EPISCOPUM. Non confringendas fuisse sanctorum imagines; non adorandas quidem, sed ad instructionem permittendas. Hac ratione demulcendos, quos fractis imaginibus alienarat, fidelium animos. Pravos homines a conturbernio et societate sua removendos.

Gregorius Sereno episcopo Massiliensi.

Litterarum tuarum primordia ita sacerdotalem in te esse benevolentiam demonstrabant, ut 1100 major nobis fieret de fraternitate tua laetitia. Sed tantum earum finis a suis dissensit initiis, ut non unius, sed diversarum esse mentium talis crederetur epistola. Ex illo autem quod de scriptis nostris, quae ad te misimus, dubitasti, quam sis incautus apparuit. Nam si diligenter ea quae fraterno amore monuimus attendisses, non solum minime dubitasses, sed imo quid te sacerdotali gravitate oporteret agere cognovisses. Neque enim Cyriacus quondam abbas, qui scriptorum nostrorum portitor exstitit, istius disciplinae vel eruditionis fuit, ut vel ipse aliud facere, sicut putas, auderet, vel istam de ejus tibi persona suspicionem falsitatis assumeres. Sed dum monita salubria pensare postponis, contigit ut jam non solum actu, verum etiam esses interrogatione culpabilis. Perlatum siquidem ad nos fuerat (De consecrat., dist. 3, c. 27) quod, inconsiderato zelo succensus, sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confregeris. Et quidem quia eas adorari vetuisses, omnino laudavimus; fregisse vero reprehendimus. Dic, frater, a quo factum sacerdote aliquando auditum est quod fecisti. Si non aliud, vel illud te non debuit revocare, ut, despectis aliis fratribus, solum te sanctum et esse crederes sapientem? Aliud est enim picturam adorare, aliud per picturae historiam quid sit adorandum addiscere. Nam quod legentibus scriptura, hoc idiotis praestat pictura cernentibus, quia in ipsa etiam ignorantes vident quid sequi debeant, in ipsa legunt qui litteras nesciunt. Unde et praecipue gentibus pro lectione pictura est. Quod magnopere a te qui inter gentes habitas attendi debuerat, ne dum recto zelo incaute succenderis, ferocibus animis scandalum generares. Frangi ergo non debuit quod non ad adorandum in Ecclesiis, sed ad instruendas solummodo mentes fuit nescientium collocatum. Et quia in locis venerabilibus sanctorum depingi historias non sine ratione vetustas admisit, si zelum discretione condiisses, sine dubio et ea quae intendebas salubriter obtinere, et collectum gregem non dispergere, sed potius dispersum poteras congregare, ut pastoris in te meritum nomen excelleret, non culpa dispersoris incumberet. Hinc autem dum in hoc animi tui incaute motus exsequeris, ita tuos scandalizasse filios perhiberis, ut maxima eorum pars a tua se communione suspenderet. Quando ergo ad ovile dominicum errantes oves adduces, qui quas habes retinere non praevales? Proinde hortamur ut vel nunc studeas esse sollicitus, atque ab hac te praesumptione compescas, et eorum animos quos a tua disjunctos unitate cognoscis, paterna ad te dulcedine, omni adnisu, omnique studio revocare festines.

Convocandi enim sunt dispersi Ecclesiae filii, eisque Scripturae sacrae est testimoniis ostendendum, quia omne manufactum adorari non licet, quoniam scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Luc. IV, 8). Ac deinde subjungendum 1101 quia picturas imaginum, quae ad aedificationem imperiti populi fuerant factae, ut nescientes litteras, ipsam historiam intendentes, quid actum sit discerent, quia transisse in adorationem videras, idcirco commotus es, ut eas imagines frangi praeciperes. Atque eis dicendum: Si ad hanc instructionem ad quam imagines antiquitus factae sunt habere vultis in Ecclesia, eas modis omnibus et fieri et haberi permitto. Atque indica quod non tibi ipsa visio historiae, quae pictura teste pendebatur, displicuerit, sed illa adoratio quae picturis fuerat incompetenter exhibita. Atque in his verbis eorum mentes demulcens, eos ad concordiam tuam revoca. Et si quis imagines facere voluerit, minime prohibe, adorari vero imagines modis omnibus veta. Sed hoc sollicite fraternitas tua admoneat, ut ex visione rei gestae ardorem compunctionis percipiant, et in adoratione solius omnipotentis sanctae Trinitatis humiliter prosternantur.

Cuncta vero haec et amore sanctae Ecclesiae, et tuae fraternitatis loquimur. Non ergo ex mea correptione frangatur a zelo rectitudinis, sed magis adjuvetur in studio piae dispensationis.

Praeterea pervenit ad nos quod dilectio tua libenter malos homines in societate sua recipiat, adeo ut presbyterum quemdam qui postquam lapsus est, et in suae adhuc dicitur iniquitatis pollutione versari, familiarem habeat. Quod quidem nos ex toto non credimus, quia qui talem recipit, scelera non corrigit, sed magis aliis talia perpetrare videtur dare licentiam. Sed ne forte aliqua tibi subreptione vel dissimulatione, ut a te reciperetur, atque adhuc haberetur gratus, suaserit, non solum hunc longius a te expellere, verum etiam excessus ipsius sacerdotali te zelo modis omnibus convenit resecare; alios vero qui pravi esse memorantur paterna adhortatione a sua pravitate compescere, et ad viam stude rectitudinis revocare. Quod si, quod absit, salubri monitu eos videris in nullo proficere, et hos quoque curabis a te procul abjicere, ne pravitates eorum ex eo quod recipiuntur displicere minime videantur. Et non solum ipsi inemendati remaneant, sed etiam eorum receptione alii corrumpantur. Et considera quam et hominibus exsecrabile, et periculosum ante Dei sit oculos, si per eum a quo plectenda sunt crimina nutriri vitia videantur. Haec igitur, dilectissime frater, diligenter attende; et ita agere stude, ut et pravos salubriter corrigas, et scandalum de malorum societate filiorum tuorum animis non inducas. (Cf. Joan. Diac. l. III, cc. 30 et 45.)

1102 EPISTOLA XIV. AD ASCLEPIODOTUM. Gallicanum Romanae Ecclesiae patrimonium commendat, et clavim mittit cum reliquiis.

Gregorius Asclepiodoto patricio.

Prudentes viros, sicut estis, regibus adhaerere, multorum solamen est. Nam dum praestantiorem sibi locum ad animae utilitatem datum intelligunt, certum est quia mercedis causas, ubi inveniunt, non postponunt. Quanto igitur affectu, quantaque devotione gloria se vestra in causis pauperum studio pietatis impenderit, dilectissimo filio nostro Candido presbytero renuntiante comperimus. Sed quoniam hanc sibi quodammodo nobilitas legem imponit, ut debere se quod sponte tribuit aestimet: et nisi in beneficiis suis creverit, nihil praestitisse se reputet: paterna dilectione salutantes, gloriae vestrae suprascriptum presbyterum, et patrimonium Ecclesiae nostrae fiducialiter commendamus, ut ope gratiae vestrae praemunitum, molestias et onera nulla sustineat. Sic igitur boni studii in vobis cura proficiat, ut utilitates pauperum vobis annitentibus nutriantur, et sentiamus quod de charitate vestra praesumimus. Augete favoris vestri praesidia, quia apud nobilium mentes semiplenum bonum videtur quod sine adjectione relinquitur. Et quoniam ab excellentissimis regibus Francorum filiis nostris poposcimus, ut ipsum patrimoniolum sub sua cura habere dignentur, vobis adminiculantibus impleatur, ut vestrum possit esse quod poscimus; quatenus et nos gratias referentes, pro gloriae vestrae incolumitate orare enixius valeamus, et vestrorum bonorum vicissitudinem Deus vobis omnipotens et hic et in futuro recompenset. Clavim vero a sacratissimo beati Petri corpore, in qua de catenis ejus benedictio continetur, transmisimus, quae collo vestro suspensa contra omnia adversa vos muniat.

EPISTOLA XV. AD ARIGIUM EPISCOPUM VAPINCENSEN. Post amicissimam salutationem Candidum presbyterum commendat.

Gregorius Arigio episcopo Galliarum.

In quanta apud nos memoria fraternitatis vestrae sit charitas, cordis vestri secreta requirite, 1103 et ex eo quem circa nos habet amorem colligetis. Et quoniam sincera in dilectione, nec vires absentia, nec locum habet oblivio, ita sibi saepius imaginata vestrae fraternitatis praesentia mens nostra reficitur, ac si corporeis vos oculis nobis sisti cernamus, quia nec abesse credendus est qui per dilectionis vinculum animis inhaeret. Quia ergo tanta in vobis sacerdotalis gravitatis ornamenta conspeximus, ut de vestro omnino instituto et moribus laetaremur, multa animis nostris de sollicitudine vestra promittimus. Unde quia sic ea quae Dei sunt agitis, sic in commissi vobis gregis custodia vigilatis, ut tamen ea quae ex latere sunt prudenti moderamine dispensetis, latorem vobis praesentium Candidum presbyterum communem filium commendamus, ut opem illi in quibus necesse fuerit pro utilitate pauperum impendatis, quatenus dum fraternitatis vestrae fuerit, sicut confidimus, jutus auxilio, in ejus consolatione nos iuvenisse sentiat.

EPISTOLA XVI. AD MEDIOLANENSES. Redeunti Mediolanum Arethusae charitatem impendant, agantque ut illius causa mox ordinato episcopo finiatur.

Gregorius populo, presbyteris, diaconis et clero Ecclesiae Mediolanensis.

Latrix praesentium Arethusa, clarissima femina, propter causam legati quod ei conjugique, vel filiis ipsius, Laurentius frater noster reverendae memoriae episcopus vester reliquerat, diu apud nos est, ut recolitis, demorata. Unde scripta nostra recordandae memoriae fratri et coepiscopo nostro Constantio miseramus, ut cum ea sacerdotali studio causam ipsam definire jurgiorum cessante strepitu debuisset. Quod, sicut scire vos credimus, se et olim facere voluisse, et adhuc facere tunc velle responderat. Sed quia latrix horum diu est in hac urbe demorata, atque illuc distulit remeare, nuncusque decidi non potuit. Idcirco dilectionem vestram scriptis praesentibus adhortamur, ut memoratae mulieri illuc venienti charitatem quam decet Ecclesiae filios impendatis, et cum auctore Deo Ecclesia fuerit ordinata, id agatis, quatenus causa ipsa, quae tempore diuturno dilata est ita sine mora, aequitate servata, debeat terminari, ut nec antedicta femina amplius fatigari, nec vos videamini, contra ecclesiasticum propositum, petentibus negasse quod justum est.

EPISTOLA XVII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Theodoram viduam commendat, ne, ob ingratum filii animum, cui nubenti sua donaverat omnia, inopiam patiatur.

Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae.

Theodora relicta Sabini defensoris, misso huc homine suo, questa est nobis a filio suo et 1104 Aligerno quodam, cujus filiam idem filius ejus in conjugio suo sortitus est, deceptam esse, ut omnes res suas tempore nuptiarum eidem filio donationis titulo legaret, et nunc se ab eis valde despici atque contemni; adeo ut, ablatis rebus ipsius, nihil ei unde possit nutriri remanserit. A quibus insuper etiam tantam se adversitatem asserit sustinere, ut nec servum juris sui ei deservire, nec in aliquo solatiari permittant. Et quia, si ita se res habet, grave nimis et contra Deum est, hujus tibi auctoritatis tenore praecipimus ut veritatem cures addiscere. Et si ita repereris, ecclesiasticam tuitionem impendere, atque eam salva in omnibus ratione adjuvare festines, quatenus te illic posito nullum denuo gravamen vel oppressionem a praedictis viris quolibet modo sustineat. Sed providere studii tui sit ut in id quod se deceptam queritur legaliter valeat subveniri, quia omnino crudele est ut mulier quae ex filii persona debet sperare solatium, per eum magis necessitati cogatur vel inopiae subjacere. Quod si forte quies vel sola ium ipsius te procurante non potuerit ordinari, nobis renuntiare festina, ut quid post haec facere debeas, nostra iterum praeceptione cognoscas.

EPISTOLA XVIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Helenae homines a Romanae Ecclesiae actoribus injuste detineri non sinat.

Gregorius Anthemio subdiacono.

Gloriosa filia Helena per suos nobis homines indicavit quosdam de suis ab Ecclesiae nostrae actoribus irrationabiliter detineri. Et quia eos petit sibi restitui, idcirco hac tibi auctoritate praecipimus ut cum omni diligentia veritatem studeas perscrutari. Et si ita est, nec est quod in eis ad nostrae nomen Ecclesiae possit vindicari, omni mora postposita, aut ipsos restitue, aut si forte manci iis Ecclesiae nostrae conjuncti sunt, dando pro eis vicarios recompensa. Si vero aliquid nostrae dicuntur Ecclesiae competere, sit sine aliqua dilatione compendium; et quae judicata fuerint, ita experientia tua ad effectum sine aliqua difficultate perducat, ut praedictae filiae nostrae denuo non sit huc necessitas transmittendi.

EPISTOLA XIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Donatum commendat.

Gregorius Anthemio subdiacono.

Donatus lator praesentium, diversis se illic oppressionibus gravari commemorans, ecclesiastica se petiit tuitione fulciri. Quapropter hac tuae experientiae auctoritate mandamus ut eumdem Donatum, servata aequitate, defendas, et nullis eum gravaminibus vel damnis contra justitiam subdi permittas, quatenus te sibi opitulante, nulla ei sit huc remeandi necessitas.

1105 EPISTOLA XX. AD SCHOLASTICUM DEFENSOREM. Calumnioso episcopo inopi, ultra datam condumam, vineolam locet. Eidem episcopium restituat, non ablatis inde quae decessor episcopus pater suus acquisierit. Ipsi tandem legati partem tradat.

Gregorius Scholastico defensori.

Ante aliquantum temporis experientiae tuae nos praecepisse recolimus ut quia reverendissimus frater et coepiscopus noster Calumniosus necessitatem se de solatiis asseruit sustinere, unam illi de jure Ecclesiae deputare condumam debuisses. Sed quia conduma ipsa vineolam parvam juris ejusdem Ecclesiae nostrae tenere dicitur, et ipsam sibi pariter vineolam petit debere locari, hac tibi auctoritate praecipimus ut ad tres siliquas aureas factis libellis ei vineolam ipsam locare debeas; quatenus et ipse exinde aliquod remedium consequatur, et jus Ecclesiae sine diminutione aliqua conservetur.

Praeterea questus nobis est suprascriptus reverendissimus frater noster quod et episcopium Ecclesiae ipsius hactenus detineas, et occasione blandiaris, ut episcopi patris tui vestes tibi, vel alia quae in episcopio inventa sunt applices. Et ideo si ita est, et ab episcopio te praecipimus sine mora recedere, et quidquid praedictus pater tuus episcopatus sui tempore de proprio Ecclesiae constiterit conquisisse, ne tollas, quia et sacris canonum legibus esse noscitur definitum, ut in his quae antistes episcopatus tempore acquisiverit, non alius, nisi sola succedat Ecclesia.

Asserit etiam Ferocinatum quemdam condito testamento haeredem nostram instituisse Ecclesiam, atque Ecclesiae sancti Joannis, quae ante portas Hortonepsis civitatis sita est, duos casales fundi campos per Ausinianum legati titulo reliquisse, et a nostra eos nunc Ecclesia detineri. Quos quia secundum voluntatem defuncti sibi petit debere contradi, experientia tua, lecta serie testamenti, si ita esse repererit, nec est quod rationabiliter a parte nostrae opponi possit Ecclesiae, praedictos casales tradere suprascripto fratri nostro non differat; quia dum talibus nos etiam de proprio convenit impartiri, ea quae illis competunt, nullo modo a nostris irrationabiliter patimur detineri.

EPISTOLA XXI. AD ROMANUM DEFENSOREM. Argentio, hospitali viro, terrulae modiorum decem usum et fructus ad liberaliorem hospitalitatem concedat.

Gregorius Romano defensori.

Quia praesentium portitorem Argentium colonum Ecclesiae nostrae curam hospitalitatis habere cognovimus, necesse est ut in parte aliqua ejus studium adjuvemus. Idcirco hujus tibi praeceptionis auctoritate mandamus ut terrulam 1106 modiorum plus minus, sicut asserit, decem, possessionis Disterianae, quam tenuit, reddere ei sine mora aliqua vel excusatione festines, ut eam diebus vitae suae habeat, atque ex ipsa rationibus ecclesiasticis nihil impendat, sed in ea ille quam exhibet hospitalitate proficiat. Quia dignum est ut bono laudandoque operi concurrere ac ferre consultum modis omnibus debeamus.

EPISTOLA XXII. AD SPESINDEO SARDINIAE PRAESIDEM. Victori episcopo in Sardis convertendis ac baptizandis concurrat.

Gregorius Spesindeo praesidi Sardiniae.

Particeps procul dubio mercedis existit, qui bonorum se operum exhibet adjutorem. Quia ergo multi de barbaris et provincialibus Sardiniae ad Christianam fidem dicuntur Deo propitio devotissime festinare, magnitudo vestra studium suum hac in causa decenter accommodet, et fratri coepiscopoque nostro Victori in convertendis baptizandisque eis studiose concurrat; quatenus dum de interitu multorum animae per baptismatis gratiam vobis fuerint solatiantibus liberatae, et apud homines laudem habere, et apud omnipotentem Dominum, quod summopere studendum est, magnam mercedem possitis acquirere; atque nos vobis gratias relerentes, magnitudini vestrae possimus modis omnibus existere debitores.

EPISTOLA XXIII. AD VITALEM SARDINIAE DEFENSOREM. Bonifacium in Barbaricinis mancipiis comparandis adjuvet.

Gregorius Vitali defensori Sardiniae.

Bonifacium praesentium portitorem, notarium scilicet nostrum, ad hoc nos experientia tua illuc transmisisse cognoscat, ut in utilitatem parochiae Barbaricina debeat mancipia comparare. Et ideo experientia tua omnino ei studiose solliciteque concurrat, ut bono pretio, et talia debeat comparare quae in ministerio parochiae utilia valeant inveniri, atque emptis eis huc, Deo protegente, is ipse celerius possit remeare. Ita ergo te in hac re exhibere festina, ut te quasi servientium amatorem, quorum usibus emuntur, ostendas, et nobis te ipsi de tua valeant sollicitudine commendare.

EPISTOLA XXIV. AD JOANNEM TRIBUNUM SIPONTINUM. Hortatur ut cum Vitaliano episcopo de epistolae hujus latoris libertate decernat.

Gregorius Joanni tribuno Sipontino.

Lator praesentium de status sui conditione nobis saepius conquestus est a Bonifacio nostro notario 1107 sibi violentiam irrogari. Cujus rei cognitionem in fratris et coepiscopi nostri Vitaliani notitiam praevidimus perferendam. Cujus causae meritum se examinasse professus est. Sed quia ad proferendum judicium se assurgere nullatenus dicit, hortamur magnitudinem vestram ut pro causa mercedis aeternae cum praedicto resideatis episcopo, et, rei meritum evidentius perscrutantes, quidquid vobis suadente justitia visum fuerit, scripto decernite; et si de ejus vobis certius libertate constiterit, nullis deinceps quorumlibet inquietudinibus ad rei decisae meritum provocetur, sed in ea qua vobis visum fuerit libertate declaratus secure permaneat.

EPISTOLA XXV. AD JANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Laudat quod virorum monasterium in domo ancillarum Dei monasterio cohaerente construi noluerit. Monachos tamen aut in ipso monialium discedentium loco, aut in destituto quodam monasterio constitui jubet, ipsumque Januario commendat.

Gregorius Januario episcopo Caralitano.

Gratam nobis fraternitatis vestrae sollicitudinem fuisse cognoscite, quod pastorali se vigilantia pro tutamine animarum, ut oportebat, exhibuit. Nuntiatum siquidem nobis est quod in domo quondam Epiphanii, lectoris Ecclesiae vestrae, idcirco secundum voluntatem ipsius monasterium construi vetuistis, ne pro eo quod domus ipsa ancillarum Dei monasterio cohaerebat, deceptio exinde contingeret animarum. Et valde laudavimus, quia antiqui hostis insidias provisione congrua, ut decuit, praecavistis. Sed quia perlatum ad nos est Pompeianam religiosam feminam velle de eodem monasterio ancillas Dei tollere, et per sua unde tultae fuerant monasteria revocare, atque illic congregationem constituere monachorum, necesse est ut si impletum hoc fuerit, defuncti dispositio modis omnibus conservetur (Grat. 13, q. 2, c. 4). Si vero factum hoc non fuerit, ne testatoris voluntas in totum videatur esse frustrata, volumus ut quia monasterium Urbani quondam abbatis, positum foris extra civitatem Caralitanam, ita dicitur destitutum, ut ne unus quidem illic 1108 monachus remaneret, Joannes, quem memoratus Epiphanius in monasterio, quod, sicut dictum est, in domo sua fiendum decreverat, abbatem esse constituit, si tamen nihil est quod eum impediat, abbas debeat ordinari. Atque reliquiae quae in domo antedicti Epiphanii condendae fuerant ibi recondantur, et ei modis omnibus applicetur quidquid idem Epiphanius in monasterio quod deputaverat aedificari contulerat, quatenus et si de loco propter suprascriptam cautelam voluntas ejus non disponitur, merces nihilominus illibata servetur. Et haec quidem omnia fraternitas vestra una cum Vitali defensore disponat, et ita ea utiliter studeat ordinare, ut sicut de laudabili prohibitione, ita quoque de bona habere possit constructione mercedem. Ipsum vero monasterium licet fraternitati vestrae sit supervacuum commendari, hortamur tamen ex abundanti ut id salva justitia, sicut vos decet, habeatis commendatum.

EPISTOLA XXVI. AD JOANNEM SUBDIACONUM. Apud praefectum agat pro Joanne argentario.

Gregorius Joanni subdiacono Ravennae.

Qualiter Joannes argentarius indigentibus fidejussione fuit saepe remedium, experientia tua bene novit. Unde contigit ut nunc importuno quondam palatino fidejussor accedens, necessitatem non modicam patiatur, adeo ut in Ecclesia diu jam residens vehementius affligatur. Sed quia quibusdam erat suspicio quod praedicto Importuno non simpliciter, sed compendit causa fidejussor accesserit, ad sacratissimum corpus beati Petri apostolorum principis districta omnino sacramenta, quantum nobis renuntiatum est, praebuit, non solum nullum se ab eo commodum ex toto recepisse, verum etiam nec aliquid promissum habuisse, sed ei ut caeteris simpliciter accessisse. Et quia tam longo tempore innocentis hominis simplicitas non debet affligi, apud eminentissimum filium nostrum praefectum modis quibus valueris age, ut una ipsa statio, quae in Romana civitate remansit, ejus temporibus claudi non debeat, sed ei pro mercede sua in hac afflictione subveniat, 1109 atque eum directa jussione dignetur absolvere; et amplius illum in hac esse necessitate minime patiatur, quia quemadmodum simplex benignusque sit, vel diversis fuerit saepe in tribulatione remedium, nec ipsi habetur incognitum. Et ideo ita, sicut diximus, cum omni dulcedine apud eum stude agere, ut in hujus absolutione multis possit ferre consultum, et haec via remedii, sicut diximus, ejus temporibus non claudatur. Data mense Novembri, indict. 4.

EPISTOLA XXVII. AD JOANNEM RELIGIOSUM. Joannem mensis pauperum et exhibendae diaconiae praepositum rationibus homini reddendis immunem declarat; sed rationem Deo positurum hortatur, ut opus suum impleat solertius.

Gregorius Joanni religioso.

Licet eos qui pia intentione sollicitudinis curam debilibus ac egenis impendunt, sua apud omnes valeat tueri devotio, melius tamen est si pro quiete sua de his muniti fuerint quae gesserint, ne inde eis inquietudinis occasio, unde magis laudandi sunt oriatur. Quia igitur te Joannem religiosum, intentionis tuae studio provocati, mensis pauperum et exhibendae diaconiae eligimus praeponendum, ne qua tibi ex hac administratione nascatur dubietas, hac te munitione prospeximus fulciendum; constituentes ut de hoc quod ad mensas pauperum vel diaconiae exhibitionem percepisti, sive subinde perceperis erogandum, nulli unquam hominum quolibet modo seu ingenio cogaris ponere rationem, vel aliquam debeas molestiam sustinere. Sed quia ita ab humanis te omnibus volumus rationibus absolvi, ut Deo nostro de his quae tibi commisimus rationem te noveris positurum, hortamur ut fidei sinceritas in te vigeat; sit mens in rebus intentior, cura propensior, voluntas pronior, studium vigilantius, devotio clarior, exhibitio efficacior, quatenus dum divino jutus auxilio hoc opus solerter impleveris, et illi pro quibus sollicitudinem geris, studii tui solatio utiliter consolentur, et tu mercedis tuae bonum in aeterna vita Redemptoris nostri gratia compensante recipias. Datum mense Decembri, indictione 4. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 51.)

EPISTOLA XXVIII. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. De Anglis conversis laetari Romanos omnes. Laetandum et Augustino de dono Dei; sed cavendam ex operatione virtutum cordis elationem. Miracula, tum a Moyse nondum culpa soluto, tum a reprobis ipsis edita. In his non suam, sed Dei gloriam quaerat et animarum salutem. De uno in nobis signo gaudendum, scilicet dilectione.

Gregorius Augustino episcopo Anglorum.

Gloria excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14; Joan. XII), quia granum frumenti 1110 mortuum est cadens in terram, ne solum regnaret in coelo, cujus morte vivimus, cujus infirmitate roboramur, cujus passione a passione eripimur, cujus amore in Britannia fratres quaerimus quos ignorabamus, cujus munere quos nescientes quaerebamus, invenimus. Quis autem narrare sufficiat quanta hic laetitia in omnium corde fidelium fuerit exorta, quod geas Anglorum, operante omnipotentis Dei gratia, et tua fraternitate laborante, expulsis errorum tenebris, sanctae fidei luce perfusa est; quod mente integerrima jam calcat idola, quibus prius vesano timore subjacebat; quod omnipotenti Deo puro corde substernitur; quod a pravi operis lapsibus sanctae praedicationis regulis ligatur; quod praeceptis divinis animo subjacet, et intellectu sublevatur; quod usque ad terram se in oratione humiliat, ne mente jaceat in terra. Cujus hoc opus est, nisi ejus qui ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17)? Qui ut mundum ostenderet non sapientia hominum sed sua se virtute convertere, praedicatores suos quos in mundum misit, sine litteris elegit; hoc etiam modo faciens, quia in Anglorum gente fortia dignatus est per infirmos operari. Sed est in isto dono coelesti, frater charissime, quod cum magno gaudio vehementissime debeat formidari. Scio enim quod omnipotens Deus per dilectionem tuam in gente quam eligi voluit magna miracula ostendit. Unde necesse est ut de eodem dono coelesti et timendo gaudeas, et gaudendo pertimescas. Gaudeas videlicet, quia Anglorum animae per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur (Beda, lib. I Histor. Angl. c. 31); pertimescas vero ne inter signa quae fiunt infirmus animus in sui praesumptionem se elevet, et unde foris in honore attollitur, inde per inanem gloriam intus cadat. Meminisse etenim debemus quod discipuli cum gaudio a praedicatione redeuntes, dum coelesti magistro dicerent: Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subjecta sunt (Luc. X, 17), protinus audierunt: Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Ibid., 20). In privata enim et temporali laetitia mentem posuerant, qui de miraculis gaudebant. Sed de privata ad communem, de temporali ad aeternam laetitiam revocantur, quibus dicitur: In hoc gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo. Non enim omnes electi miracula faciunt; sed tamen eorum omnium nomina in coelo tenentur ascripta. Veritatis enim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono quod commune cum omnibus habent, et in quo finem laetitiae non habent.

Restat itaque, frater charissime, ut inter ea quae operante Deo exterius facis, semper te interius subtiliter judices, ac subtiliter intelligas et temetipsum qui sis, et quanta sit in eadem gente gratia, pro cujus conversione etiam faciendorum signorum dona percepisti. Et si quando te Creatori nostro seu per linguam, sive per opera reminisceris deliquisse, semper haec ad memoriam revoces, ut surgentem cordis gloriam memoria reatus premat. Et quidquid de faciendis signis acceperis vel accepisti, 1111 haec non tibi, sed illis deputes donata pro quorum tibi salute collata sunt.

Occurrit autem menti ista cogitanti quid de uno Dei famulo actum sit, etiam egregie electo. Certe Moyses dum Dei populum ex Aegypto educeret, mira, sicut tua fraternitas novit, signa in Aegypto operatus est. In Sina monte quadraginta diebus et noctibus jejunans, legis tabulas accepit, inter coruscos et tonitruos, pertimescente omni populo, omnipotentis Dei servitio solus familiari etiam collocutione conjunctus est (Exod. XIX, XXXI); Rubrum mare aperuit; in itinere ducem habuit nubis columnam; esurienti populo manna de coelo deposuit; carnes desiderantibus usque ad satietatem nimiam in eremo per miraculum ministravit (Exod. XIII, XIV, XVI). Sed cum jam sitis tempore ad petram ventum fuisset, diffisus est, seque de eadem aquam educere posse dubitavit, quam jubente Domino largis utique fluentis aperuit. Quanta autem post haec per triginta et octo annos in deserto miracula fecerit, quis enumerare, quis investigare valeat (Exod. XVII; Num. XX)? Quoties res dubia animum pulsasset, recurrens ad tabernaculum, secreto Dominum requirebat, atque de ea protinus, Deo loquente, docebatur (Exod XXXIII, seq.). Iratum populo Dominum placabat suae precis interventione; surgentes in superbia atque in discordia dissidentes dehiscentis terrae hiatibus absorbebat, victoriis premebat hostes, signa monstrabat civibus (Num. XXVI). Sed cum jam ad repromissionis terram ventum fuisset, vocatus in montem est; et quam culpam ante annos triginta et octo, ut dixi, fecerat, audivit quia de educenda aqua dubitavit. Et propter hoc quia terram repromissionis intrare non posset, agnovit (Num. XXVII). Qua in re considerandum nobis est quam timendum sit omnipotentis Dei judicium, qui per illum famulum suum tot signa faciebat cujus culpam tam longo tempore adhuc servabat in cogitatione.

Igitur, frater charissime, si et illum agnoscimus post signa pro culpa mortuum, quem ab omnipotente Deo novimus praecipue electum, quanto nos debemus metu contremiscere, qui necdum adhuc novimus si electi sumus?

De reproborum vero miraculis quid dicere debeo, cum tua bene fraternitas noverit quid in Evangelio Veritas dicit: Multi venient in illa die dicentes mihi: Domine, in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas 1112 fecimus. Sed dicam illis quia nescio qui estis. Recedite a me, omnes operarii iniquitatis, (Matth. VII, 22; Luc. XIII, 27). Valde ergo premendus est animus inter signa et miracula, ne fortassis in his propriam gloriam quaerat, et privato suae exaltationis gaudio exsultet. Per signa enim animarum lucra quaerenda sunt, et illius gloria, cujus virtute ipsa eadem signa geruntur. Unum vero Dominus nobis signum dedit, de quo et vehementer gaudere, et electionis gloriam in nobis possumus agnoscere, dicens: In hoc scietur quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 53). Quod signum propheta requirebat, cum diceret: Fac mecum, Domine, signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur (Psal. LXXXV, 17).

Haec autem dico, quia auditoris mei animum in humilitate sternere cupio. Sed ipsa tua humilitas habeat fiduciam suam. Nam peccator ego spem certissimam teneo, quia per omnipotentis Creatoris ac Redemptoris nostri Dei et Domini Jesu Christi gratiam jam peccata tua dimissa sunt, et idcirco electus es, ut per te dimittantur aliena. Nec habebis luctum de quolibet reatu in posterum, qui de multorum conversione gaudium conaris facere in coelo. Idem vero Conditor et Redemptor noster, cum de poenitentia hominis loqueretur, ait: Ita dico vobis, majus gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta novem justis quibus non opus est poenitentia (Luc. XV, 7). Et si de uno poenitente grande sit gaudium in coelo, quale gaudium factum credimus de tanto populo a suo errore converso, qui, ad fidem veniens, mala quae egit poenitendo damnavit? In hoc itaque coeli et angelorum gaudio repetamus ipsas quas praediximus voces angelorum: Dicamus igitur, dicamus omnes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 40.).

EPISTOLA XXIX. AD BERTHAM ANGLORUM REGINAM. De Anglorum conversione gratulatur. Ne regis animum ad perfectam Christianae fidei dilectionem succendere diutius negligat, hortatur impense.

Gregorius Berthae reginae Anglorum.

Qui post terrenam potestatem regni coelestis gloriam cupit acquirere, ad faciendum lucrum 1113 Creatori suo debet enixius laborare, ut ad ea quae desiderat operationis suae gradibus possit ascendere, sicut vos fecisse gaudemus. Remeantes igitur dilectissimus filius noster Laurentius presbyter et Petrus monachus, qualis erga reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum gloria vestra exstiterit, quantaque illi solatia vel qualem charitatem impenderit, retulerunt. Et omnipotentem Deum benediximus, qui conversionem gentis Anglorum mercedi vestrae dignatus est propitius reservare. Nam sicut per recordandae memoriae Helenam, matrem piissimi Constantini imperatoris, ad Christianam fidem corda Romanorum accendit, ita et per gloriae vestrae studium in Anglorum gente ejus misericordiam confidimus operari. Et quidem jamdudum gloriosi filii nostri conjugis vestri animos prudentiae vestrae bono, sicut revera Christianae, debuistis inflectere, ut pro regni et animae suae salute fidem quam colitis sequeretur, quatenus et de eo et per eum de totius gentis conversione digna vobis in coelestibus gaudiis retributio nasceretur. Nam postquam, sicut diximus, et recta fide gloria vestra munita et litteris docta est, hoc vobis nec tardum nec debuit esse difficile. Et quoniam, Deo volente, aptum nunc tempus est, agite ut, divina gratia cooperante, cum augmento possitis quod neglectum est reparare.

Itaque mentem gloriosi conjugis vestri in dilectione Christianae fidei adhortatione assidua roborate, vestra illi sollicitudo augmentum in Deum amoris infundat, atque ita animos ejus, etiam pro subjectae sibi gentis plenissima conversione succendat, ut et magnum omnipotenti Domino de devotionis vestrae studio sacrificium offerat, et ea quae de vobis narrata sunt et crescant et vera esse modis omnibus approbentur; quia bona vestra non solum jam apud Romanos, qui pro vita vestra fortius oraverunt, sed etiam per diversa loca, et usque Constantinopolim ad serenissimum principem pervenerunt. Unde sicut nobis de Christianitatis vestrae solatiis laetitia facta est, ita quoque de perfecta operatione vestra angelis fiat gaudium in coelis. Sic vos in adjutorio supradicti reverendissimi fratris et coepiscopi nostri, et servorum Dei quos illuc misimus, in conversione gentis vestrae devote ac totis viribus exhibete, ut et hic feliciter cum glorioso filio nostro conjuge vestro regnetis, et post longa annorum tempora futurae quoque vitae gaudia, quae finem habere nesciunt, capiatis. Oramus autem omnipotentem Deum, ut gloriae vestrae cor et ad operanda quae diximus, gratiae suae igne succendat, et aeternae mercedis fructum vobis de placita sibi operatione concedat.

1114 EPISTOLA XXX. AD VENANTIUM EXMONACHUM PATRICIUM SYRACUSANUM. Tum suae, tum illius podagrae occasione docet vitae hujus poenas esse Dei verbera peccatores ex misericordia corrigentis. In illis proinde revocanda in memoriam delicta, agendas Deo gratias, praevertendum poenitentia Dei judicium.

Gregorius Venantio exmonacho patricio Syracusano.

Debitum salutationis alloquium solvens, ea volui loqui quae patior. Sed incongruum puto narrare quae nostis. Podagrae enim doloribus torqueor, qui et mihi et vobis non dispariliter nocivi, dum apud nos vehementer excrescunt, nos decrescere a vita fecerunt. Inter quos quid aliud debemus nisi semper delicta nostra ad memoriam revocare, atque omnipotenti Deo gratias agere? Quoniam qui ex carnis blandimento multa peccavimus, ex carnis afflictione purgamur. Sciendum quoque est nobis quia poena praesens, si animum afflicti convertit, finis est culpae praecedentis; si autem ad timorem Domini minime convertit, initium est poenae sequentis. Curandum igitur nobis est, et summopere in fletibus tota mentis conversione vigilandum, ne de tormento ad tormenta transeamus. Considerandum quoque est quanta erga nos dispensatione pietatis agat conditor noster, quod morte dignos assidue percutit, et tamen adhuc minime occidit. Minatur enim quod facturus est, nec tamen facit, ut dolores nos praecurrentes terreant, et conversos ad timorem districti judicis ab ejus nos animadversione in vitae termino abscondant. Quis enim dicat, quis enumeret quanti in sua luxuria dimissi, in blasphemiis quoque et superbia proruentes, in rapinis et iniquitatibus permanentes usque ad diem obitus sui, ita in hoc saeculo vixerunt, ut nunquam dolorem vel capitis paterentur, sed et subito percussi ignibus inferni sunt traditi? Nos ergo habemus indicium, quia derelicti non sumus, qui assidue flagellamur, teste Scriptura, quae dicit: Quem diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit (Heb. XII, 6). In ipsis itaque verberibus Dei revocemus ad memoriam et ejus munera, et nostri reatus damna. Pensemus quanta bona super nostram malitiam fecerit Dominus, et quanta mala sub ejus bonitate commisimus. Impleamus quod per prophetam Dominus dicit: Reduc me in memoriam, ut judicentur simul (Isai. XLIII, 26). Judicemur modo in nostra cogitatione cum Deo, ne districte postmodum judicemur a Deo. Quid etenim Paulus dicit? Si nosmetipsos judicaremus, non utique a Domino judicaremur (I Cor. XI, 31). Quisquis ergo festinat evadere districtionem 1115 sententiae judicii sequentis, per amaritudinem poenitentiae omnem sibi dulcedinem interimat vitae praesentis. Quaecunque autem hujusmodi bona sunt, cujus dona sunt, nisi conditoris? Sed libere nobis non debet donum Dei, quod per delectationem sui separat ab amore Dei, ne data danti praeferamus, et dum bona percipimus, etiam mali, unde crescere in ejus timore debuimus, inde a timore illius disjungamur. Creator autem omnium, id est omnipotens Deus, haec quae vobis in epistolis loquimur menti vestrae aspiratione sui Spiritus infundat, vosque ab omnibus culpae inquinationibus tergat, et hic vobis consolationis suae gaudium et apud se quandoque praemia aeterna concedat. Dulcissimas filias meas domnam Barbaram et domnam Antoninam mea peto vice salutari.

EPISTOLA XXXI. AD PASCHASIUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Venantio sancti Severini reliquias ad oratorii consecrationem concedat.

Gregorius Paschasio episcopo Neapolitano.

Joannes, servus et actor domni Venantii, sanctuaria beati Severini confessoris, oblata petitione, suprascripto domino suo postulat debere concedi, quatenus in ejus nomine oratorium propriis constructum sumptibus possit solemniter consecrari; et ideo, frater charissime, praefati desideriis ex nostra te praeceptione convenit obedire, ut devotionis suae in consecratione quam postulat potiatur effectu. Datum mense Februarii, indict. 4.

EPISTOLA XXXII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Concessas Candido abbati reliquias. Se tot ac tantis aegritudinibus affectum, ut vivere poena sit. Preces apud Deum petit, ut flagella mitiget, et patientiam concedat.

Gregorius Mariniano Ravennae.

Latore huc praesentium Candido abbate pro petendis reliquiis, quae et concessae sunt, veniente, quanto de fraternitatis tuae nutrimento laetatus sum, quod in eo studium tuae fraternitatis apparuit, tanto contristatus sum quod ejus, ut volui, praesentia frui non potui, quod me et aegrotum reperit, et discedens in infirmitate adhuc positum dereliquit. Multum enim jam tempus est quod surgere de lectulo non valeo. Nam modo 1116 me podagrae dolor cruciat, modo nescio quis in toto corpore cum dolore se ignis expandit; et fit plerumque ut uno in me tempore ardor cum dolore confligat, et corpus in me animusque deficiat. Quantis autem aliis necessitatibus extra haec quae retuli infirmitatis afficiar, enumerare non valeo. Sed breviter dico quia sic me infectio noxii humoris imbibit, ut vivere mihi poena sit, et mortem desideranter exspectem, quam gemitibus meis solam esse credo posse remedium. Proinde, frater sanctissime, divinae pro me pietatis misericordiam deprecare, ut percussionis suae erga me flagella propitius mitiget, et patientiam tolerandi concedat, ne nimio, quod absit, taedio in impatientiam cor erumpat, et ea quae bene curari per plagam poterat culpa, crescat ex murmure. Datum mense Februarii, indict. 4. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 67.)

EPISTOLA XXXIII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Hortatur ut disposita Ecclesia Romam contendat, ubi quietus, Gregorio ipso curante, a vomitu sanguinis sanari possit. Interim abstineat a jejuniis, vigiliis et concionibus.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.

Veniente quodam Ravennate homine, gravissimo moerore percussus sum, quia fraternitatem tuam de vomitu sanguinis retulit aegrotare. Ex qua re sollicite et singillatim eos quos hic doctos lectione novimus, medicos fecimus inquiri, et quid singuli senserint, quidve dictaverint sanctitati vestrae scriptum transmisimus. Qui tamen quietem et silentium prae omnibus dictant, quam si tua fraternitas in sua Ecclesia possit habere, valde sum dubius. Et ideo videtur mihi ut ordinata illic Ecclesia, vel qui missarum solemnia explere valeant, vel qui episcopi curam gerere, hospitalitatemque et susceptiones possint exhibere, quive monasteriis custodiendis praeesse, tua fraternitas ad me ante aestivum tempus debeat venire, ut aegritudinis tuae ego specialiter, in quantum valeo, curam geram, quietem tuam custodiam, quia huic aegritudini aestivum tempus medici vehementer dicunt periculosum. Et valde pertimesco ne si curas aliquas cum adversitate temporis habueris, amplius ex eadem molestia pericliteris. Ego etiam ipse valde sum debilis, et omnino est utile ut cum Dei gratia sanus ad tuam redeas Ecclesiam; aut certe si vocandus es, inter tuorum manus voceris; et ego qui me proximum morti video, si me omnipotens Deus ante te vocare voluerit, inter tuas manus transire debeam. 1117 Si autem qualitas temporis ad veniendum praepedierit, aliquo parvo exenio dato, apud agonem agi potest ut ipse vobiscum hominem suum usque Romam transmittat. Si igitur eadem aegritudine gravari te sentis, et venire disponis, cum paucis tibi veniendum est, quia mecum in episcopio manens, quotidiana obsequia de hac Ecclesia habebis.

Praeterea nec hortor nec admoneo, sed districte praecipio ut jejunare minime praesumas, quia dicunt medici huic molestiae valde esse contrarium, nisi forte si grandis solemnitas exigit, quinque in anno vicibus concedo. A vigiliis quoque temperandum est, et preces quae super cereum in Ravennati civitate dici solent, vel expositiones Evangelii, quae circa Paschalem solemnitatem a sacerdotibus fiunt, per alium dicantur. Et tua dilectio contra virtutem, laborem sibi minime imponat. Haec autem dixi, ut si te melius senseris, et venire distuleris, scias quid debeas ex meo mandato custodire. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 53.)

EPISTOLA XXXIV. AD PASCHASIUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Quam illius decessor ex pecuniis Ecclesiae detinuerat cleri vel pauperum portionem, ipse juxta praescriptum in hac epistola modum distribuat.

Gregorius Paschasio episcopo Neapolis.

Tempore quo fraternitas tua ad episcopatus officium Deo auctore provecta est, constituisse nos recolit ut ex pecuniis Ecclesiae vestrae portio cleri vel pauperum, quam minime decessor vester praebuerat, id est quadringenti solidi seorsum fieri debuissent, qui ejusdem cleri atque pauperum erogationi proficerent: quod quia diutius non est differendum, volumus ut secundum distributionem praesentibus scriptis insertam, coram Anthemio subdiacono nostro, sine difficultate aliqua, fraternitas vestra debeat erogare. Praebendi itaque sunt clericis vestris per singulos, sicut prospexeritis, simul omni summa solidi centum; praejacentibus, quos centum viginti sex esse cognovimus, dandi sunt solidi sexaginta tres, id est medium solidi per singulos; presbyteris ac diaconis et clericis peregrinis solidi quinquaginta; hominibus honestis ac egenis, quos publice petere verecundia non permittit, solidi centum quinquaginta; ita ut quidam eorum ad singulos tremisses, quidam ad singulos solidos, vel si visum fuerit amplius dimittantur. Reliquis vero pauperibus qui eleemosynam publice petere consueverunt, solidos triginta sex. Ecce nos quantum vel quibus dari debeat distribuimus. Sed 1118 quia, sicut praevidimus, non omnibus aequaliter est praebendum, necesse est ut una cum praedicto subdiacono, prout praevideritis, dare singulis debeatis, atque id modis omnibus studeatis, quatenus hoc quod alter injuste detinuit vos devote ac celerius impendendo ad vestram possitis applicare mercedem.

EPISTOLA XXXV. AD BARBARAM ET ANTONINAM. De imminente patris morte vehementer afflictas consolatur.

Gregorius Barbarae et Antoninae.

Susceptis gloriae vestrae epistolis, quae pro verbis lacrymis loquebantur, non minor nos, dilectissimae filiae nostrae, quam vos de patris aegritudine moeror afficit. Nec enim extraneam possumus reputare tristitiam, quippe quae nobis charitatis lege fit propria. Sed quia in nulla desperatione de Redemptoris nostri est misericordia diffidendum, animos vestros ad consolationem patris erigite, spem vestram in omnipotentis Dei manu ponite; et in ipsius protectione confidimus quia et ab omni vos adversitate custodit, atque tribulationem vestram exhilarat, et secundum paterna desideria propitius vos ordinari concedit. Si vero debitum humanae sortis impleverit, nec tunc desperatio aliqua vos comprimat, vel quorumdam vobis verba terrorem incutiant. Nam post Deum, qui orphanorum gubernator ac protector est, sic de dulcissima gloria vestra erimus solliciti, atque utilitati vestrae providere ut possumus adjuvante Domino festinabimus, ut nec vos injustorum hominum concussio ulla perturbet, et nos debitum quod de parentum vestrorum bonitate contraximus vobis per omnia repensemus. Gratia itaque coelestis vos suo favore nutriat, sua protectione a malis omnibus defendat, ut vitae vestrae incolumitas gaudium nostrum fiat.

EPISTOLA XXXVI. AD JOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Suum de Venantii desperato morbo dolorem testatur. Agendum in primis ut ad monasticum habitum vel in extremis redeat. Se, quod imperatori ipsi filias suas jam commendet Venantius, plurimum impediri. Illas quoad ejus facere poterit tueatur Joannes. Huic Romam congruo tempore venire amice permittit.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Fraternitatis vestrae scripta suscepi, quae mihi de dulcissimi filii mei domni Venantii aegritudine loquebantur, et cuncta circa eum qualiter acta sunt 1119 enarrabant. Sed uno tempore auditis et illum desperate ac graviter aegrotare, et in rebus orphanorum homines iniquos insistere, vix se dolor in corde meo capere poterat. Sed in hoc fuit solatium, quod lacrymae mihi per gemitus erumpebant. Vestra igitur sanctitas primam quam debet curam negligere non debet, ut de anima ejus cogitare debeat, exhortando, rogando, Dei terribile judicium proponendo, ineffabilem ejus misericordiam promittendo, ut ad habitum suum redire vel in extremis debeat, ne ei tantae culpae reatus in aeterno judicio obsistat; ac deinde vestrum est cogitare quomodo filiae ejus domna Barbara et Antonina debeant ordinari, ut nulla occasio malis hominibus praebeatur. Nam postquam me de eis sollicitudinis curam gerere conjuravit, addens ut earum debeam ordinationi prospicere, aliud in epistola sua secutus est, quod hoc mihi studenti dubium non est quia possit obsistere. Ait enim ut piissimo domno imperatori saepius supplicem, quatenus ipse eas faciat ut praeviderit ordinari. Quod quam sit diversum priori voluntati perpenditis. Ex qua re dubito ne hominibus in Sicilia positis et quaerentibus occasionem in rebus ipsius apta detur occasio. Nam hoc cognito, quid facturi sunt qui, nulla existente causa, jam sigillum in substantia ipsius, quantum dicitur, nitebantur imponere. Nunquid non illos videtur ratio ad faciem adjuvare, et ad hoc illis justam quasi praebere materiam? Si dixerint: Domno imperatori commendatae sunt, negligere non possumus, periculi nostri interest, res in tutum facimus, quousque domnus imperator Constantinopolim duci praeceperit. Dic, rogo, quid ad haec facturus sum, quando homini habenti potestatem paterna videtur commendatio concordare? Me enim conjurat ut ita eas ordinari provideam, quatenus aut in Romana civitate sint, aut de Sicilia non tollantur, et ille id agit ut eas nulla nec huc deducendi, nec illis sit ratio retinendi. Vos autem, in quantum potestis, malis hominibus obviate. Earum substantiam propter Deum omnipotentem, velut propriam, defendite; et si adhuc licet, quomodo omnis occasio removeatur violentiae in praedicti viri domni Venantii testamento providete. Si autem ita placet ut palatio commendentur, mihi non debet imponere pondus ut in anima mea curam ordinationis earum velit impingere, de quarum ordinatione qualiter cogitem omnipotentem Deum sufficiat scire. Unde statim dilectissimo filio meo Anatolio diacono, ut cum gloriosa Rusticiana patricia loqui studeat, et qualiter de personis quarum mihi nomina transmissa sunt debeat exquirere et indicare, scribere curavi; ut nobis omnia sub celeritate indicet, et quae fienda sunt, Deo ordinante, disponantur.

Praeterea, in scriptis quae ad nos misistis fraternitatem vestram 1120 contristatam invenimus, eo quod huc eam quasi pro ingratitudine aliqua venire noluissemus, quando non illud ob aliud nisi sola utilitatis causa fecimus, scientes propter personas ibidem consistentes valde necessariam illic vestram fuisse praesentiam. Sed ne forte ex hoc ingratum erga vos animum nostrum credatis, quod absit, existere, si veniendi vobis voluntas est, apto vos tempore apostolorum liminibus praesentate. Nam quantum ad nos pertinet, ita charitatem vestram diligimus, ut videre vos saepius cupiamus. (Vide, sup., epist. 30 et 35, et lib. I, epist. 34. Cf. Joan. Diac., l. III, c. 48.)

EPISTOLA XXXVII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Deferendas ad episcopos clericorum causas, ne episcopalis jurisdictio violetur.

Gregorius Romano defensori Siciliae.

Pervenit ad nos (Grat. 11, q. 1, c. 39) quod si quis contra clericos quoslibet causam habeat, despectis eorum episcopis, eosdem clericos in tuo facias judicio exhiberi. Quod si ita est, quia valde constat esse incongruum, hac tibi auctoritate praecipimus ut hoc denuo facere non praesumas. Sed si quis contra quemlibet clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat, ut aut ipse cognoscat, aut certe ab eo judices deputentur; aut si forte ad arbitros eundum est, partes ad eligendum judicem ab ipso exsecutio deputata compellat. Si quis vero clericus vel laicus contra episcopum causam habuerit, tunc te interponere debes ut inter eos aut ipse cognoscas, aut certe te admonente sibi judices eligant. Nam si sua unicuique episcopo jurisdictio non servatur, quid aliud agitur, nisi ut per nos per quos ecclesiasticus custodiri debuit ordo, confundatur?

Item nuntiatum est nobis quia quosdam clericos qui a reverendissimo fratre nostro Joanne episcopo, exigente culpa, in poenitentiam missi sunt, nesciente illo, tua illos exinde auctoritate ejeceris; quod si verum est, rem te omnino inhonestam et non leviter increpandam fecisse cognoscas. Eosdem ergo clericos episcopo suo sine mora restitue. Et hoc de caetero cave committere, quia si neglexeris, nostros te noveris non mediocriter motus incurrere. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 30.)

EPISTOLA XXXVIII. AD VITUM DEFENSOREM. Illum Ecclesiae defensorem instituit.

Gregorius Vito defensori.

Si nulli conditioni vel corpori teneris obnoxius, nec fuisti clericus alterius civitatis, aut in nullo tibi canonum obviant statuta, ecclesiasticae 1121 utilitatis intuitu id nostro sedit arbitrio, ut officium Ecclesiae defensoris accipias, et quidquid pro pauperum commodis tibi a nobis injunctum fuerit, incorrupte et gnaviter exsequaris; usurus hoc privilegio, quod in te habita deliberatione contulimus, ut omnibus quae tibi a nobis injuncta fuerint complendis operam tuam fidelis exhibeas redditurus de actibus tuis sub Dei nostri judicio rationem. Hanc autem epistolam Paterio secundicerio notario Ecclesiae nostrae scribendam dictavimus, cuique subscripsimus.

EPISTOLA XXXIX. AD ROMANUM DEFENSOREM. Vitum defensorem constitutum commendat.

Gregorius Romano defensori.

Vitum, praesentium portitorem, experientia tua olim nostrum fuisse cognoscat. Cujus quoniam bene fidem et solertiam novimus, in defensorum illum schola, data ei solemniter epistola, militandum esse praevidimus. Et ideo si quid ei pro ecclesiasticis utilitatibus injungere forte volueris, nullam de eo dubietatem habeas; sed omnino de puritate ipsius certus esto, nec eum fraudulenter vel dupliciter aliquid acturum existimes. Unum est ut ei charitatem, quae fidelibus debetur, impendas.

EPISTOLA XL. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Ob eruptionem sanguinis temperet a jejunio, atque ab omni exasperatione caveat.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.

Multa nos, frater charissime, cogit infirmitas, ex quibus si sani essemus, jure reprehensibiles videremur. Sed quia aliter subsistere in hoc fragili corpore positi non valemus, nisi ejus languoribus serviamus, erubescere quod imponit necessitas non debemus. Et ideo quoniam eruptionem sanguinis patientibus jejunia medici omnino dicunt esse contraria, his fraternitatem tuam hortamur affatibus, ut, reducens ad animum ea quae est solita de aegritudine sustinere, jejunandi sibi laborem minime imponat. Si autem Deo miserante adeo melioratam se esse, ac virtutem suam sufficere posse cognoscit, semel aut bis in hebdomada jejunare permittimus. Sed illud te prae omnibus studere convenit, ut exasperationem sentire nullo modo debeas, ne aegritudo, quae modo levior est et quasi suspensa creditur, per exacerbationem postmodum gravius sentiatur.

EPISTOLA XLI. AD ROMANUM DEFENSOREM. De possessionum Fausti finibus injuste pervasis.

Gregorius Romano defensori

Gloriosissimus filius noster Faustus epistola directa nos petiit, asserens ab actionariis Syracusanae Ecclesiae 1122 fines possessionis suae illic intra Siciliam positos nuper violenter ablatos. Unde quia a cognitione fratris et coepiscopi nostri Joannis hoc omnino credimus alienum, eum videre te volumus. Et si quidem res nuper, ut asseritur, a possidente sublata est, et hoc apud te manifesta satisfactione claruerit, ejus cui subtracta est dominio reformetur. Et tunc si quid actores praedictae Ecclesiae rationabiliter sibi in finibus suis credunt posse competere, electorum subeant sine dilatione judicium, ut cujus sit proprietas judicantium sententia decernatur; quatenus per hoc episcopalis de illicita quae praetenditur invasione auferatur invidia, et causa legali valeat ordine finiri.

EPISTOLA XLII. AD JOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. De possessionum Fausti finibus injuste pervasis.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Gloriosissimus filius noster Faustus directa petitione nos adiit, asserens fines possessionis suae illic intra Siciliam positos a vestris nuper hominibus occupatos, atque ob hoc rem violenter ablatam sibi per praeceptionis nostrae seriem debere petiit reformari. Quod quia, si ita ut asserit factum est, a fraternitatis vestrae cognitione omnino credimus alienum, diligenter inquirite. Et si, ut asserit, contra juris ordinem fines ipsius a possidente sublati sunt, in possessoris redeat res pervasa dominium. Et tunc si quid est quod a vestra Ecclesia proprietatis jure utiliter opponatur, electorum debet judicium provenire, eorumque judicio terminari, dummodo indecenter possessoris jus minime perturbetur. Sed causa judiciali termino definita, sine sacerdotali invidia dominum atque justitiam res manifesta cognoscat.

EPISTOLA XLIII. AD JOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Dilatam diu Rusticianae causam de invasis possessionis suae finibus tandem finiat.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Petrus, vir clarissimus, vicedominus gloriosae filiae nostrae Rusticianae patriciae, suis nobis epistolis questus est, asserens postquam fraternitas vestra de Romana civitate reversa est, fines cujusdam possessionis praedictae patriciae ab hominibus Ecclesiae vestrae vi esse pervasos. De qua re saepius se vobis querelam deposuisse significavit, et aliquando ad dicendam vos causam Martianum tabularium deputasse, quem asserit diversis dilationibus distulisse, ut nunc usque ad causae dictionem partes accedere minime potuissent. Et quia quanto fraterna vos charitate diligimus, tanto audire aliquid quod ad vestram pertineat invidiam contristamur, idcirco scriptis vos praesentibus adhortamur, ut, omni mora vel excusatione cessante, de finibus qui dicuntur invasi, subire homines vestros judicium cum parte altera 1123 faciatis, quatenus et pervasionis quaestio, et si qua est proprietatis contentio finiatur. Haec igitur fraternitas vestra fieri sine dilatione provideat, ut nec vos invidia tangere, nec nos denuo exinde valeat querela pulsare.

EPISTOLA XLIV. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Rogat ne deinceps in epistolis se illius ancillam vocitet. Suspensa jam quae beato Petro obtulit vela. De illius podagra, et tristatur, et gaudet. Monasterium sancti Andreae, cui et ipsa eleemosynam miserat, ab hoc apostolo diligentissime custodiri probat ex variis miraculis.

Gregorius Rusticianae patriciae.

Excellentiae vestrae scripta suscepi, quae me in gravissima aegritudine positum de salute, de devotione ac de dulcedine sua omnino relevarent. Unum vero aegre suscepi, quia in eisdem epistolis ad me, quod semel esse poterat, saepius dicebatur: Ancilla vestra, et ancilla vestra. Ego enim qui per episcopatus onera servus sum omnium factus, qua ratione se illa mihi ancillam dicit, cujus ante susceptum episcopatum proprius fui? Et ideo rogo per omnipotentem Deum ne hoc verbum aliquando ad me in scriptis vestris inveniam. Ea autem quae ex purissimo sincerissimoque corde beato Petro apostolorum principi munera transmisistis, praesente omni clero suscepta atque illic suspensa sunt. Filius autem meus, vir magnificus domnus Symmachus, quia aegrotum me ex podagrae dolore et pene desperatum reperit, scripta vestra mihi dare distulit, et post multum temporis quam vela suscepta sunt dedit. Postmodum vero in scriptis excellentiae vestrae invenimus ut cum litania ad beati Petri ecclesiam portari debuissent. Quod ideo minime factum est, quia, sicut praedixi, ante vela quam scripta suscepimus. Tamen praedictus vir cum omni familia domus vestrae hoc fecit, quod nos cum clero facere voluistis. Sed et si voces defuerunt hominum, habet ipsa vestra oblatio apud omnipotentem Deum vocem suam. In ejus enim pietate confido quia cujus corpus vos cooperuistis in terra, ejus vos intercessio ab omnibus peccatis proteget in coelo, omnemque domum vestram sua provisione 1124 reget, et sua vigilantia custodiet.

De podagrae autem molestia, quam vobis evenisse signastis, et contristatus vehementer sum et laetatus. Laetatus, quia humor noxius inferiora petens, superiora perfecte deseruit; contristatus vero, quia in tam tenuissimo corpore dolores vos nimios perpeti pertimesco. Ubi enim caro deest, quae virtus esse poterit doloribus resistens? Me etenim quem qualis fuerim nostis, ita amaritudo animi et assidua exacerbatio, atque praeter hoc podagrae molestia afficit, ut corpus meum tanquam in sepultura ita siccatum sit. Unde fit ut jam de lecto raro surgere valeam. Si ergo mei molem corporis in tantam podagrae dolor ariditatem redegit, quid de vestro corpore sentiam, quod nimis siccum ante dolores fuit?

De eleemosyna vero quam beati Andreae apostoli monasterio fecistis, quid necesse est me aliquid dicere, cum scriptum sit: Absconde eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit (Eccli. XXIX, 15). Si ergo apud secretas aures Dei habet ipsa bona operatio vocem suam, sive nos clamemus, sive taceamus, hoc ipsum quod bene egistis, clamat. Indico autem quia tanta miracula, tanta cura, tanta custodia monachorum in eodem monasterio ejusdem apostoli est, ac si specialiter abbas monasterii ipse sit. Nam ut pauca de multis loquar quae abbate ac praeposito monasterii narrantibus agnovi, quadam die duo exinde fratres transmissi sunt, qui aliquid emere pro monasterii utilitate debuissent: unus junior, qui prudentior videbatur: alter senior, qui custos junioris esset. Perrexerunt utrique, et de pretio quod acceperunt, ipse qui custos junioris missus fuerat, nesciente altero, de eodem pretio furtum fecit. Qui mox ut ad monasterium sunt reversi, atque ante oratorii limen venerunt, arreptus a daemonio is qui furtum fecerat, cecidit, et vexari coepit. Dimissus autem a daemonio, concurrentibus monachis requisitus est num forsitan de eo quod acceperat furtum fecisset; negavit, iterum vexatus est. Dimissus atque iterum requisitus negavit, atque iterum vexatus est. Octo itaque vicibus negavit, octo vicibus est vexatus. Post octavam vero negationem confessus est quantos nummos furto abstulerat. Et agens poenitentiam, prostratus se peccasse testatus est, perceptaque poenitentia, 1125 ulterius ad eum daemonium non accessit.

Alio quoque tempore dum in die natalitio ejusdem apostoli jam meridianis horis fratres quiescerent, subito quidam frater apertis oculis caecatus coepit tremere, voces ingentes emittere, quibus vocibus testabatur ferre se non posse quod patiebatur. Concurrerunt fratres, viderunt caecum apertis oculis trementem, et clamantem, et a praesentibus alienum, nihilque quod foris agi poterat sentientem. Eumque in manibus levaverunt, atque ante altare sancti Andreae apostoli projecerunt, ipsique pro eo in orationem prostrati sunt. Qui statim ad se reversus, quid passus fuerat confessus est, quia senex quidam ei apparuit, et canem nigrum ad eum dilaniandum dimisit, dicens: Quare fugere voluisti de monasterio isto? Cumque evadere de canis morsibus nullo modo potuissem, venerunt quidam monachi, et eumdem senem pro me rogaverunt. Qui statim jussit canem abscedere et ipse ad me reversus sum. Qui etiam saepe confessus est postea, dicens: Quia eo die quo ista pertuli, consilium habueram de eodem monasterio fugere.

Alius quoque monachus discedere ex eodem monasterio latenter voluit. Cumque hoc mente tractasset, voluit oratorium ingredi, sed statim daemonio traditus vehementissime vexatus est. Relinquebatur vero a daemonio, et si extra oratorium stetisset, nihil patiebatur adversi: si vero conatus fuisset ingredi, statim maligno spiritui traditus vexabatur. Cumque hoc saepius fieret, culpam suam confessus est, quia de monasterio egredi cogitabat. Tunc collecti pro eo fratres, sese per triduum in precibus astrinxerunt, atque ita curatus est, ut ad eum postmodum nunquam spiritus malignus accederet. Dicebat autem se eumdem beatum apostolum dum vexaretur vidisse, seque ab eo increpatum esse cur de monasterio voluisset abscedere.

Alii quoque duo fratres de eodem monasterio fugerunt, atque aliqua prius colloquendo fratribus signa dederunt quod per Appiam descendentes Jerosolymam tenderent, qui exeuntes diverterunt de itinere. Et ut a sequentibus inveniri minime potuissent, retrusas cryptas juxta Flamineam portam invenientes, in eis sese occultaverunt. Cum vero vespertinis horis requisiti minime in congregatione inventi essent, ascensis caballis eos quidam fratres secuti sunt, per Metroni portam exeuntes, ut eos in Latinam vel Appiam viam sequerentur. Subito autem eis consilium ortum est ut eos in Salaria via requirerent. Extra civitatem igitur pergentes deflexerunt iter in Salariam. Eos vero minime invenientes per portam Flamineam decreverunt reverti. Cumque reverterentur, mox ut equi eorum ante cryptas illas venerunt in quibus se absconderant, fixerunt gradum, pulsati et compulsi passum movere noluerunt. Consideraverunt monachi rem talem sine mysterio esse non posse. Attenderunt ad cryptas, viderunt earum aditus missa maceria damnatos, sed caballis suis nusquam euntibus descenderunt. Deposuerunt lapides qui in ore cryptarum 1126 positi fuerant, ingressi sunt, eosque in eisdem tenebrosis latibulis terrae consternatos invenerunt. Qui ad monasterium reducti, ex eodem miraculo ita sunt meliorati, ut eis multum profuerit ad parum temporis de monasterio fugisse.

Haec dixi, ut excellentiae vestrae innotesceret cujus oratorio eleemosynam fecistis. Omnipotens autem Deus, et in anima, et in corpore, et in omni domo, coelesti vos protectione custodiat, et ad consolationem nostram diu vos vivere concedat. Dilectissimum filium meum domnum Strategium, cum gloriosis parentibus suis filiis vestris mea peto vice salutari. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 58 et 67.)

EPISTOLA XLV. AD THEOCTISTAM PATRICIAM. Multis ostendit ejus animum detractionibus turbari non debere, sedandum tamen tranquilla et humili ratione obloquentium murmur. Ostendit etiam, primo religionis causa conjugia non debere dissolvi; secundo peccata omnia in baptismate funditus dimitti; tertio post poenitentiam triennio factam licentiam non esse peccandi; quarto etiam illum anathematis vinculo teneri qui, necessitate compulsus, id de quo reprehenditur anathematizaverit. Plerosque falso in quatuor illis capitulis imperito zelo accusatos, placandos tamen accusatores illos ratione et mansuetudine, idque Theoctistae ipsi erga suos agendum.

Gregorius Theoctistae patriciae.

Magnas omnipotenti Deo gratias agere debemus, quod piissimi et benignissimi imperatores nostri tales de suo genere juxta se propinquos habent, de quorum conversatione nobis omnibus grande sit gaudium. Unde et pro eisdem dominis continue nobis orandum est, ut eorum vita cum suis omnibus, protegente coelesti gratia, per longa tempora et tranquilla servetur.

Indico autem quod levitate populi tumultum contra vos detractionis exortum nuntiantibus quibusdam agnovi. Qua ex re excellentiam vestram audio fuisse taedio non modico contristatam. Quod si ita est, valde miror cur vos, qui cor fixistis in coelo, verba hominum agitent in terra. Beatus enim Job, cum amici ejus qui ad consolandum venerant in increpationem prosiliissent, ait: Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis (Job. XVI, 20). Qui enim vitae suae in coelo testem habet, judicia hominum in terra pertimescere non debet. Dux quoque bonorum Paulus dicit: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Qui iterum dicit: Opus suum probet unusquisque, et sic in semetipso gloriam habebit, et non in altero (Gal. VI, 4). Si enim laudibus laetamur, et detractionibus frangimur, gloriam nostram non in nobis, sed in aliorum ore posuimus. Et quidem fatuae virgines in vasis suis oleum non sumpserunt, sapientes autem sumpserunt oleum in vasis suis cum lampadibus (Matth. XXV). Lampades quippe nostrae bona sunt opera. De quibus scriptum est: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui est in coelis (Matth. V, 16). Tunc autem oleum in vasis cum lampadibus sumimus, quando 1127 de bonis actibus nitorem gloriae non ab adulantibus proximis quaerimus, sed hunc in testimonio conscientiae servamus. In omne autem quod extra de nobis dicitur, recurrere ad arcana mentis debemus. Etsi omnes vituperent, liber est tamen quem conscientia non accusat. quia et si omnes laudent, liber esse non potest, si hunc conscientia accusat. Unde de Joanne Veritas dicit: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam (Matth XI, 7). Quod videlicet per negationem dicitur, non per confirmationem, cum subditur: Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Ibid. 8). Quamvis enim juxta veritatem Evangelii, Joannes vestimento aspero fuerit indutus, per significationem tamen mollibus vestiti sunt, qui adulationibus ac laudibus delectantur. Negatur autem quia Joannes arundo vento agitata fuerit, quoniam mentis ejus fortitudinem nulla humani oris aura flectebat. Nos enim si laudibus erigimur, aut vituperationibus humiliamur, arundo vento agitata sumus. Sed absit hoc, absit a corde excellentiae vestrae. Scio quia magistrum gentium studiose legitis, qui ait: Ego si hominibus adhuc placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10).

Si qua tamen, vel parva tristitia hac ex re menti vestrae exorta est, credo quod hoc fieri omnipotens Deus benigne permisit. Neque enim electis suis in hac vita promisit gaudia delectationis, sed amaritudines tribulationis, ut medicinae more, per amarum poculum ad dulcedinem aeternae salutis redeant. Quid namque dicit? Mundus gaudebit, et vos lugebitis (Joan. XVI, 20). Qua spe? qua promissione? Paulo post additur: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (Ibid., 22). Hinc iterum discipulis dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19).

Pensate, quaeso, ubi erit patientia, si deest quod toleretur. Ego Abel esse non suspicor, qui Cain fratrem non habuerit. Boni enim si sine malis fuerint, perfecte esse boni non possunt, quia minime purgantur. Ipsa autem malorum societas purgatio bonorum est. Tres in arca filii Noe fuerunt, unus irrisor patris exstitit, qui etsi in se benedictus fuit, maledictionis tamen sententiam in filio suscepit. Duos Abraham priusquam uxorem Cethuram acciperet, filios habuit, sed tamen carnalis ejus filius est repromissionis filium persecutus (Genes. IX). Quod magnus Doctor exponit, dicens: Sicut is qui secundum carnem est persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc (Gal. IV, 29). Duos Isaac filios habuit, sed unus, qui spiritalis exstitit, ante minas carnalis fratris fugit. Duodecim Jacob filios habuit, sed unum, qui rectius vivebat, decem in Aegypto vendiderunt. In David propheta, quia fuit quod purgari debuisset, actum est ut persecutorem filium pateretur beatus. Job de societate reproborum dicit: Frater fui draconum, et socius struthionum (Job. XXX, 29). Ad Ezechielem Dominus ait: Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, 1128 et cum scorpionibus habitas (Ezech. II, 6). In duodecim apostolis unus reprobus mistus est, ut esset cujus persecutione undecim tentarentur. Apostolorum princeps discipulis loquitur dicens: Justum Lot oppressum a nefandorum injuria et conversatione eripuit. Aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant (II Pet. II, 7, 8). Paulus quoque apostolus discipulis scribit, dicens: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes (Philip. II, 15.)

Quia ergo Scriptura teste cognoscimus in hac vita bonos sine malis esse non posse, de stultorum vocibus excellentia vestra turbari nullatenus debet, maxime quia in omnipotente Deo tunc certa fiducia est, quando pro bono opere adversitatis aliquid in hoc mundo recipitur, ut plena merces in aeterna retributione servetur. Unde et in sancto Evangelio Veritas dicit: Beati eritis cum adversum vos omne malum dixerint homines, mentientes propter nomen meum (Matth. V, 11). Qui in consolatione nostra sua in exemplum adducere opprobria dignatus est, dicens: Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Ibid., X, 25)?

Sunt autem plurimi (Grat. 6, q, 1, c. 11) qui vitam bonorum fortasse amplius quam debent laudant; et ne qua elatio de laude subripiat, permittit omnipotens Deus malos in obtrectationem et objurgationem prorumpere, ut si qua culpa ab ore laudantium in corde nascitur, ab ore vituperantium suffocetur. Hinc est ergo quod doctor gentium se in praedicatione currere testatur per infamiam et bonam famam (II Cor. VI, 8). Qui etiam dicit: Ut seductores et veraces. Si fuerunt qui malam famam Paulo imponerent, qui hunc seductorem vocarent, quis ergo nunc Christianus debet indignum ducere pro Christo injurias audire? Quantae autem virtutis praecursor nostri Redemptoris fuit novimus, qui per sacrum eloquium non solum plusquam propheta, sed etiam angelus vocatur; et tamen, sicut mortis ejus historia testatur, post mortem a persecutoribus ejus corpus incensum est. Sed quid ista de sanctis hominibus dicimus? De ipso sancto sanctorum, id est de Deo qui pro nobis homo factus est, loquamur, qui ante mortem in injuriam quia daemonium haberet audivit; post mortem vero a suis persecutoribus seductor appellatus est, cum diceret: Scimus quia seductor ille dixit: Post tres dies resurgam (Matth. XXVII, 63). Quanta ergo nos peccatores a lingua vel manibus iniquorum hominum portare necesse est, qui in adventu aeterni judicis judicandi sumus, si et ipse tanta tam ante quam post mortem pertulit, qui et judex venit?

Haec, dulcissima et excellentissima filia, breviter dixi, ne quoties stultos homines tibi derogare cognoscis, qualibet vel parvula mentis tristitia tangaris. Sed quia sedari hoc ipsum stultorum hominum murmur tranquilla ratione potest, peccatum credo si bonum quod valet fieri negligitur ut fiat. Nam cum placare insanas mentes atque 1129 ad salutem reducere possumus, scandalizare eos minime debemus. Sunt enim quaedam scandala quae omnino despicienda sunt; quaedam vero, cum vitari sine culpa possunt, despicienda non sunt, ne cum culpa serventur. Quod sacro Evangelio praedicante cognovimus, quia cum Veritas diceret: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat homimem (Matth. XV, 11), et discipuli responderent, dicentes: Scis quia Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt (Ibid., 12)? protinus respondit: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum (Ibid., 13). Et tamen cum tributum peteretur, prius rationem reddidit perquam tributum solvere non deberet, atque illico subjunxit: Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit tolle; et aperto ore ejus, invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te (Matth. XVII, 26). Quid est quod de scandalizatis aliis dicitur: Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum; et aliis ne scandalizentur a Domino tributum solvitur, quod etiam non debetur? Quid est autem quod aliud scandalum esse permisit, aliud vero aliis venire prohibuit? nisi ut nos doceret et illa scandala quae nos ad peccata implicant contemnere, et ea quae placare sine peccato possumus, modis omnibus mitigare?

Vestra itaque excellentia potest, protegente Domino, pravorum hominum scandala cum magna tranquillitate declinare. Priores enim eorum sponte vobis secreto vocandi sunt, atque ipsis ratio reddenda, et perversa quaedam capitula, quae teneri existimant, coram ipsis anathematizanda. Quod si etiam, sicut dicitur, dari anathema ficte suspicantur, etiam jurejurando firmandum est vos nunquam eadem capitula tenere, nunquam tenuisse. Nec vobis indignum videatur tali eis modo satisfacere, nec de imperiali genere sit contra eos aliquod in vestra mente fastidium. Omnes etenim fratres sumus, unius imperatoris potestate conditi, et sanguine redempti. Et ideo fratres nostros, quantumlibet pauperes et abjectos, in nullo despicere debemus.

Certe etenim (Grat. 2, q. 7, c. 11) Petrus potestatem regni coelestis acceperat, ut quaeque in terra ligaret vel solveret, essent in coelo ligata vel soluta: super mare ambulavit, aegrotantes umbra curabat, peccantes verbo occidebat, mortuos oratione suscitabat. Et quia ex admonitione Spiritus ad Cornelium gentilem fuerat ingressus, contra eum quaestio a fidelibus facta est cur ad gentiles intrasset, et comedisset cum eis, cur eos in baptismate recepisset. Et tamen idem apostolorum primus, tanta donorum gratia repletus, tanta miraculorum potestate suffultus, querelae fidelium non ex potestate, sed ex ratione respondit, causam per ordinem exposuit, quomodo vas quoddam, velut linteum, in quo quadrupedia terrae, et bestiae, et reptilia atque volatilia inerant, de coelo submitti viderit (Act. XI, 5 seq.), vocemque audierit: Surge, Petre, occide et manduca (Ibid., 7); qualiter tres viri venerint, eum ad Cornelium vocantes; qualiter Spiritus sanctus hunc cum eis ire praeceperit; qualiter idem Spiritus 1130 sanctus qui venire in baptizatos in Judaea post baptismum consueverat, in gentilibus ante baptismum venit. Si enim cum a fidelibus culparetur, auctoritatem quam in sancta Ecclesia acceperat attendisset, respondere poterat ut pastorem suum oves quae ei commissae fuerant reprehendere non auderent. Sed si in querela fidelium aliquid de sua potestate diceret, profecto doctor mansuetudinis non fuisset. Humili ergo eos ratione placavit, atque in causa reprehensionis suae etiam testes exhibuit, dicens: Venerunt autem mecum et sex fratres isti (Act. XI, 12). Si ergo pastor Ecclesiae, apostolorum princeps, signa et miracula singulariter faciens, non dedignatus est in causa reprehensionis suae rationem humiliter reddere; quanto magis nos peccatores, cum de re aliqua reprehendimur, reprehensores nostros ratione humili placare debemus?

Ad me etenim, sicut nostis, cum apud vestigia dominorum in regia urbe demorarer, multi ex eis venire consueverant qui de praedictis capitulis accusabantur. Sed teste conscientia fateor, nunquam in eis aliquid erroris, aliquid pravitatis, aliquid de his quae contra eos dicebantur inveni. Unde et eos opinione contempta familiariter suscipere, et magis ab insequentibus defendere curabam. Dicebatur namque contra eos quia sub obtentu religionis conjugia solverent; et quia dicerent quod baptisma peccata penitus non auferret, et si de iniquitatibus suis quis in triennium poenitentiam ageret, postmodum ei perverse vivere liceret; et quia si compulsi aliquid de quibus reprehendebantur anathematizare se dicerent, anathematis vinculo nullo modo teneri. Et si sunt qui certissime talia sentiunt vel tenent, quia Christiani non sunt, dubium non est. Eosque et ego, et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia, anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt, contraria loquuntur. Si enim dicunt (Grat. 27, q. 2, c. 19) religionis causa conjugia debere dissolvi, sciendum est quia etsi hoc lex humana concessit, divina lex tamen prohibuit. Per se enim Veritas dicit: Quae Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6). Quae etiam ait: Non licet dimittere uxorem, excepta causa fornicationis (Ibid., 9). Quis ergo huic coelesti legislatori contradicat? Scimus quia scriptum est: Erunt duo in carne una (Luc. XVI; I Cor. VI; Genes. II, 24). Si ergo vir et uxor una caro sunt, et religionis causa vir dimittit uxorem, vel mulier virum in hoc mundo remanentem, vel etiam fortasse ad illicita migrantem, quae est ista conversio, in qua una eademque caro et ex parte transit ad continentiam, et ex parte remanet in pollutione? Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hos quis audeat accusare, quando certum est quod omnipotens Deus qui minora concessit, majora non prohibuit? Et quidem multos sanctorum novimus cum suis conjugibus et prius continentem vitam duxisse, et postmodum ad sanctae Ecclesiae regimina migrasse. Duobus enim modis sancti viri etiam a licitis abstinere solent. Aliquando ut merita sibi apud omnipotentem Deum augeant, aliquando vero ut anteactae vitae culpas detergant. Tres etenim pueri in regis Babylonici 1131 obsequium deducti, legumina ad ve cendum petentes, cibis regiis uti noluerunt, non quia culpa esset si ea quae Deus creaverat ederent. Noluerunt ergo ea sumere quae licebant, ut per continentiam virtus excresceret. David vero qui alienam conjugem tulerat, et pro sua culpa valde fuerat flagellatus, aquam bibere longe post de Bethleemitica cisterna voluit. Quam cum ei fortissimi milites detulissent, bibere recusavit, eamque fundendo, Domino libavit. Licebat enim ei bibere si voluisset; sed quia illicita se fecisse meminerat, laudabiliter et a licitis abstinebat. Et qui prius pro culpa sua morientium militum sanguinem fundi non timuit, postmodum, si aquam biberet, etiam viventium militum sanguinem se fudisse judicavit, dicens: Num sanguinem istorum hominum qui profecti sunt et animarum periculum bibam (I Paral. XI, 19)? Proinde cum boni conjuges aut meritum augere desiderant, aut anteactae vitae culpas delere, ut se ad continentiam astringant, et meliorem vitam appetant, licet. Si vero continentiam quam vir appetit uxor non sequitur, aut quam uxor appetit vir recusat, dividi conjugium non licet, quia scriptum est: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier (I Cor. VII, 4).

Si qui vero sunt qui dicunt peccata in baptismate superficietenus dimitti, quid est hac praedicatione infidelius, in qua ipsum fidei sacramentum festinant solvere? in quo principaliter ad coelestis munditiae mysterium anima ligatur, ut absoluta radicitus a peccatis omnibus soli illi inhaereat de quo Propheta ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Certe enim maris Rubri transitus figura sancti baptismatis fuit, in quo hostes a tergo sunt mortui, sed alii contra faciem in eremo sunt inventi. Sic quippe omnes qui in sancto baptismate tinguntur eorum peccata praeterita omnia laxantur, quia eis veluti Aegyptii hostes a tergo moriuntur. Sed in eremo alios hostes invenimus, quia dum in hac vita vivimus, priusquam ad promissionis patriam pertingamus, multae nos tentationes fatigant, et ad terram viventium tendentibus iter intercludere festinant. Qui ergo dicit peccata in baptismate funditus non dimitti, dicat in mari Rubro Aegyptios non veraciter mortuos. Si autem fatetur Aegyptios veraciter mortuos, fateatur necesse est peccata in baptismate funditus mori, quia nimirum plus valet in absolutione nostra veritas, quam umbra veritatis. In Evangelio Dominus dicit: Qui lotus est, non indiget ut lavet, sed est mundus totus (Joan. XIII, 10). Si igitur peccata in baptismate funditus minime dimittuntur, quomodo is qui lotus est mundus est totus? Totus enim mundus dici non potest, cui de peccato aliquid remansit. Sed nemo resistit voci Veritatis: Qui totus est, mundus est totus. Nihil ergo ei de peccati sui contagio remanet, quem totum fatetur mundum ipse qui redemit.

Si qui autem sunt qui dicunt quia de peccato quolibet triennio poenitentia agenda est, et post triennium in voluptatibus vivendum, isti adhuc nec praedicamenta verae fidei, nec sacrae 1132 Scripturae praecepta noverunt. Contra hos praedicator egregius Paulus dicit: Qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem (Gal. VI, 8). Contra hos iterum dicit: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 8). Ubi discipulis subjungit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Hi quippe in carne sunt, qui in carnalibus voluptatibus vivunt. Contra hos dicitur: Neque corruptio incorruptionem possidebit (I Cor. XV, 50). Si autem dicunt pauci temporis poenitentiam contra peccatum debere sufficere, ut iterum liceat ad peccatum redire, recte eos pastoris primi percutit sententia, qui ait: Contigit illis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti (II Petr. II, 21). Magna est enim contra peccatum virtus poenitentiae, sed si quis in eadem poenitentia perseveret. Nam scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22; XXIV, 13). Hinc rursum scriptum est: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio ejus (Eccl. XXXIV, 30)? Mortuum quippe est omne opus perversum, quod pertrahit ad mortem, quod vita justitiae non vivit. Baptizatur ergo a mortuo, et iterum tangit eum, qui prava opera quae se meminit egisse deplorat, sed in eisdem se iterum post lacrymas implicat. Anima itaque quaelibet ejusdem mortui lavatione non proficit, quae hoc iterum faciendo quod planxit, nec per lamenta poenitentiae ad rectitudinem justitiae exsurgit. Poenitentiam enim vere agere, est commissa plangere, sed iterum plangenda declinare.

Si qui vero sunt qui dicunt quia compulsus quispiam necessitate, si anathematizaverit, anathematis vinculo non tenetur, ipsi sibi testes sunt quia Christiani non sunt. Quia ligamenta sanctae Ecclesiae vanis se existimant conatibus solvere, ac per hoc nec absolutionem sanctae Ecclesiae, quam praestat fidelibus, veram putant, si ligaturas ejus valere non existimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia despiciendi per omnia et anathematizandi sunt, ut unde veritatem fallere se credunt, inde in peccatis suis veraciter ligentur.

Si qui sunt igitur qui sub nomine Christiano haec quae praediximus errorum capitula aut praedicare audent, aut taciti apud semetipsos tenere, hos procul dubio et anathematizavimus et anathematizamus. Ex omnibus tamen capitulis in eis, sicut praedixi, qui ad me in urbem regiam venire consueverant, nullum omnino errorem cujuslibet praedicti capituli agnovi, sed neque fuisse existimo. Nam si fuisset, agnovissem. Quia vero sunt multi fidelium qui imperito zelo succenduntur, et saepe, dum quosdam quasi haereticos insequuntur, haereses faciunt, eorum infirmitati consulendum est, et, sicut praedixi, ratione et mansuetudine sunt placandi. Illis quippe sunt similes de quibus scriptum est: Testimonium illis perhibeo, quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2). Vestra itaque excellentia quae in lectione, in lacrymis, atque in eleemosynis incessabiliter vivit, eorum, sicut petii, imperitiam placare mansuetis exhortationibus ac responsionibus debet, ut non solum de semetipsa, sed etiam 1133 de illis gloriam aeternae retributionis inveniat. Haec me vobis dicere nimius amor suasit, quia et in vestra laetitia me crescere, et in vestra tristitia me existimo minorari. Omnipotens Deus gratia vos coelesti custodiat, et salva domni nostri pietate et piissimae domnae tranquillitate, pro parvulorum dominorum nutrimento vitam vestram longius extendat.

EPISTOLA XLVI. AD ISACIUM JEROSOLYMITANUM EPISCOPUM. Synodicae illius epistolae respondens, Ecclesiam arcae confert, extra quam salus nulla. Laudat Isacii fidem, quam profitetur suam. Gaudet compressa sub Christianissimo imperatore haereticorum ora. Isacium hortatur ut in Ecclesiis suis compescat simoniam, ac quaedam compescendo, quaedam tolerando jurgia mitiget.

Gregorius Isacio episcopo Jerosolymitano.

Servata veritate historiae, quid aliud est quod diluvii tempore humanum genus extra arcam moritur, ad vitam vero in arca servatur, nisi hoc quod aperte nunc cernimus, quia infideles quosque extra Ecclesiam peccati sui unda perimit, et fideles suos in fide atque in charitate sanctae Ecclesiae unitas, quasi arcae compago, custodit? Quae arca videlicet de imputribilibus lignis compingitur, quia de animabus fortibus atque in bono suo perseverantibus aedificatur. Et cum a saeculari vita unusquisque convertitur, quasi adhuc ligna de montibus succiduntur. Cum vero ad sanctae Ecclesiae ordinem ad aliorum custodiam deducitur, quasi de excisis atque compositis lignis ad servandam vitam hominum arca aedificatur. Quae profecto arca, cessante diluvio, in monte requievit, quia hujus vitae corruptione cessante, cum malorum operum fluctus transierint, in coelesti patria sancta Ecclesia velut in monte requiescet excelso. In hujus itaque arcae aedificationem vos currere, relecta fraternitatis vestrae epistola, rectae fidei compage gaudemus, magnasque omnipotenti Deo gratias exsolvimus, qui, et immutatis gregis sui pastoribus, fidem quam semel sanctis Patribus tradidit etiam post eos immutabilem custodit. Praedicator autem egregius dicit: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Quisquis igitur cum dilectione Dei et proximi, fidei, quae est in Christo, firmitatem tenet, eumdem Jesum Christum Dei et hominis filium apud se a Patre posuit fundamentum. Sperandum ergo est quia ubi Christus fundamentum est, bonorum quoque operum sequatur aedificium. Ipsa quoque Veritas per se dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium (Joan. X, 1). Et paulo post subjicit, dicens: Ego sum ostium. Ille ergo ad ovile ovium intrat per ostium, 1134 qui intrat per Christum. Ipse autem per Christum ingreditur, qui de eodem Creatore ac Redemptore humani generis vera sentit et praedicat, praedicata custodit, culmen regiminis ad officium portandi oneris suscipit, non ad appetitum gloriae transitorii honoris. Curae quoque suscepti ovilis solerter invigilat, ne oves Dei aut perversi homines prava loquentes dilanient, aut maligni spiritus oblectamenta vitiorum persuadentes devastent. Sed in his omnibus ipse nos instruat, qui propter nos homo factus est. Qui dignatus est fieri quod fecit, ipse et infirmitati meae, et tuae charitati spiritum sui amoris infundat, atque in omni sollicitudine et custodia circumspectionis oculum nostri cordis aperiat.

Quod vero ad sacros ordines rectae fidei viri perducuntur, eidem omnipotenti Deo sine cessatione gratiae solvendae sunt, et pro vita piissimi et Christianissimi domni imperatoris nostri, et tranquillissima ejus conjuge, et ejus mansuetissima sobole, semper orandum est, quorum temporibus haereticorum ora conticescunt, quia etsi eorum corda in insania perversi sensus ebulliunt, orthodoxi tamen imperatoris tempore prava quae sentiunt eloqui non praesumunt; ita ut aperte videamus impleri quod scriptum est: Congregans sicut in utre aquas maris (Psal. XXXII, 7). Aqua enim maris sicut in utre congregata est, quia amara haereticorum scientia quidquid hodie pravum sentit, in pectore comprimit, et aperte dicere non praesumit. Tua vero fraternitas spiritaliter edocta rectam per omnia fidem protulit, et quae quaerenda erant subtiliter enarravit. Fides itaque vestra fides est nostra. Ea tenemus quae dicitis, ea dicimus quae tenetis.

Quia vero pervenit ad nos in Orientis Ecclesiis nullum ad sacrum ordinem nisi ex praemiorum datione pervenire, si ita esse vestra fraternitas agnoscit, hanc primam oblationem omnipotenti Deo offerat, ut a subjectis sibi Ecclesiis errorem simoniacae haereseos compescat. Nam ut alia taceam, quales esse in sacris ordinibus poterunt, qui ad hos non merito, sed praemio provebuntur? Scimus autem quanta animadversione hanc apostolorum princeps insecutus est, qui primam damnationis sententiam contra Simonem protulit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei existimasti pecunia possideri (Act. VIII, 20). Ipse quoque Creator ac Redemptor humani generis Dominus Deus noster cum flagellum de resticulis fecisset, de templo cathedras vendentium columbas evertit (Matth. XXI). Quid est enim aliud in templo columbas vendere, nisi in sancta Ecclesia eam per quam Spiritus sanctus datur ad pretium manus impositionem dare? Sed cathedrae vendentium columbas eversae sunt, quia talium sacerdotium in sacerdotio non deputatur.

Praeterea pervenit ad me, quia in ea Ecclesia quae Neas dicitur, saepe in Jerosolymorum urbe vestrae Ecclesiae 1135 jurgia nascuntur. Unde sanctitas vestra debet sollicite cuncta pensare, et quaedam mansuete corrigere, quaedam vero quae corrigi nequeunt aequanimiter tolerare. Aperte enim videmus quod per Psalmistae vocem a sancta Ecclesia dicitur: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (Psal. CXXVIII, 1, 2). In dorso quippe onera portantur. Supra dorsum ergo nostrum fabricant peccatores, quando eos quos corrigere non possumus patiendo portamus. Navis etenim gubernator cum adversari sibi ventum considerat, quosdam fluctus directo clavo exsuperat, quosdam vero quos superari non posse praevidet inflexo cursu prudenter declinat. Sic itaque sanctitas vestra quaedam compescendo, quaedam tolerando mitiget, ut in sancta Jerosolymorum Ecclesia pacem cohabitantium per omnia conservet. Scriptum quippe est: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII, 14). In rixa etenim mentis ipsum lumen clauditur bonae intentionis. Unde Psalmista dicit: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). Et quid jam in nobis boni operis remanet, si pacem ex corde perdimus, sine qua Dominum videre non valemus? Vos itaque ita agite, ut de his quoque qui per jurgium perire poterant mercedis vestrae lucra colligatis. Omnipotens Deus dilectionem tuam gratia coelesti custodiat, et de his qui tibi commissi sunt fructum multiplicem ac mensuram supereffluentem ad aeterna gaudia reportare concedat. (Videl. VII, ep. 32.)

EPISTOLA XLVII. AD ANATOLIUM DIACONUM CONSTANTINOPOLITANUM. Neque Joannem, neque episcopum alium ob corporis infirmitatem deponendum.

Gregorius Anatolio diacono Constantinopolitano.

Scripsit mihi tua dilectio (Grat. 7, q. 1, c. 1), piissimum domnum nostrum reverendissimo fratri meo Joanni, primae Justinianae episcopo, pro aegritudine capitis quam patitur, praecipere succedi, ne forte dum episcopi jura eadem civitas non habet, quod absit, ab hostibus pereat. Et quidem nusquam canones praecipiunt ut pro aegritudine episcopo succedatur. Et omnino injustum est ut si molestia corporis irruit, honore suo privetur aegrotus. Atque ideo hoc per nos fieri nullatenus potest, ne peccatum in mea anima ex ejus depositione veniat. Sed suggerendum est ut si is qui est in regimine, aegrotat, dispensator illi requiratur talis qui possit ejus curam omnem agere, et locum illius in regimine Ecclesiae, ipso non deposito, conservare, ac in custodia civitatis implere, 1136 ut nec omnipotens Deus offendatur, neque civitas inveniatur esse neglecta. Si vero idem reverendissimus Joannes fortasse pro molestia sua petierit ut ab episcopatus honore debeat vacare, eo petitionem scripto dante concedendum est. Aliter autem nos id facere pro omnipotentis Dei timore omnimodo non valemus. Quod si hoc ita petere ille noluerit, quod piissimo imperatori placet, quidquid jubet facere, in ejus potestate est. Sicut novit, ipse provideat. Nos tantummodo in depositione talis viri non faciat permisceri. Quod vero ipse fecerit, si canonicum est, sequimur. Si vero canonicum non est, in quantum sine peccato nostro valemus portamus. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 39.)

EPISTOLA XLVIII. AD URBICUM ABBATEM. Inconstantiam ac temeritatem illius increpat. Quis in Lucusiano monasterio abbas, quis praepositus esse debeat, ipse praecipit.

Gregorius Urbico abbati.

Valde me contristatum dilectio tua cognoscat quod tantam in congregatione monasterii nostri confusionem evenisse cognovi, quod dum de ordinando abbate aliquid in Lucusiano monasterio disponeres, non unum, sed pene duos abbates fecisti: mane, sicut audio, Domitium presbyterum, vespere vero latorem praesentium Bonum servum Dei. Ex qua re aspicio quam dissoluta sit regula monasterii, dum nec monachi ejusdem monasterii tibi ad obediendum parati exstiterint, nec tu constanter aliquid disponere potuisti. Unde vehementer ingemisco quia aliter esse monasterium nostrum quam putabam invenio. Quod ex nulla alia re evenire valuit, nisi quia tua dilectio in regimine suo inordinata est, nec cum gravitate aliquid valet disponere; sed modo studet peccantibus enerviter blandiri, modo inordinate et extra modum nimie irasci. Nam si semetipsam in mentis suae ratione tenere potuisset, et ipsa ejus maturitas haberi in reverentia potuit, et disciplinae in monasterio ordo servari. Hoc autem factum deterius puto, quod praedictum Bonum, monachum, de monasterio quod construxit, sine jussione mea tollere praesumpsisti, maxime quia nec aetati ejus expedire suspicor, ut possit in regimine praeesse. Ideoque volumus ut Domitius presbyter abbas esse Lucusiani monasterii debeat, eique praepositus Lucifer monachus fiat, in cujus requiescere solatio valeat. Ex nostra itaque auctoritate haec te disponere, Deo adjuvante, praecipimus. Cui dispositioni si quis praesumpserit ingratus existere, ad nos sine dubio transmittatur. Acceptis ergo scriptis nostris, fratrem et coepiscopum nostrum Victorem 1137 ad Lucusianum monasterium dilectio tua invitet, quatenus ipse illic missarum solemnia celebrare, et praedictum Domitium auctore Deo abbatem ordinare debeat; ne dum tuum consilium sequimur in errorem sicut caeci ducamur. Nam Catellum monachum in Lucusiano monasterio praepositum dilectio tua fieri voluerat. Quod postquam fieri mandavimus, quia monachus non sit agnovimus. Ex parva enim eulogia, quam Bonus monachus accepit, partem petendo contentionem facere in itinere minime timuit. Quod ex quanta amaritudine cordis descenderit, tua poterit dilectio scire, si regulam monachorum nosse voluisset. Ex discipulo autem tuo cognovimus quia tu qui abbas diceris, esse adhuc monachus nescis. Et credo quod non disparis mentis sit in hac divisione cellerarius etiam Lucifer, quem praepositum fieri diximus. Sed tolerabilius est antiquiorem fratrem quam novum et puerum tolerare.

EPISTOLA XLIX. AD URBICUM ABBATEM. De Lucusiam monasterii pecunia Petro Tricalitano episcopo det solidos XL.

Gregorius Urbico abbati.

Dilectio tua praesentia scripta suscipiens de solidis Lucusiani monasterii, quos apud eum Salerius notarius noster esse renuntiavit, sine mora vel excusatione aliqua XL solidos fratri nostro Petro Tricalitano episcopo dare studeat. Sed et monachis quos apud se pro eorum salute de oedem monasterio praefatus frater noster abstulit studii tui sit abbati antefati Lucusiani monasterii districtius imminere, ut alimoniam et vestimenta annis singulis exinde praebere modis omnibus debeat.

EPISTOLA L. AD ADRIANUM NOTARIUM. Agathosae maritum suum, nolente ipsa tonsuratum et monachum, reddi jubet.

Gregorius Adriano notario Panormitano.

Agathosa (Grat. 27, q. 2, c. 21) latrix praesentium questa est maritum suum contra voluntatem suam in monasterio Urbici abbatis esse conversum. Quod quia ad ejusdem abbatis culpam et invidiam non est dubium pertinere, experientiae tuae praecipimus ut diligenti inquisitione discutiat, ne forte cum ejus voluntate conversus sit, vel ipsa se mutare promiserit. Et si hoc repererit, et illum in monasterio permanere provideat, et hanc, sicut promisit, 1138 mutare compellat. Si vero nihil horum est, nec quoddam fornicationis crimen, propter quod viro licet relinquere uxorem, praedictam mulierem commisisse cognoveris, ne illius conversio uxori relictae in saeculo fieri possit perditionis occasio, volumus ut maritum suum illi, vel si jam tonsuratus est, reddere omni debeas excusatione cessante. Quia etsi mundana lex praecipit, conversionis gratia, utrolibet invito, posse solvi conjugium, divina hoc tamen lex fieri non permittit. Nam, excepta fornicationis causa, vir uxorem dimittere nulla ratione conceditur, quia postquam copulatione conjugii viri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti, et ex parte in saeculo remanere. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 41.)

EPISTOLA LI. AD UNIVERSOS SICILIAE EPISCOPOS. Adversus imminentem hostium invasionem binas per hebdomadam litanias indicant, et fideles a saeculari perversitate dehortentur.

Gregorius universis episcopis Siciliae.

Super afflictiones et gemitus quos annosa hic continuatione de hostibus sustinemus major nos metus excruciat, quod inimicos nostros omni annisu ad Siciliae invasionem cognoscimus festinare. Sed ne haec illis molientibus prosperitatem multitudo nostrorum praebeat peccatorum, toto nos corde ad Redemptoris nostri remedia conferamus, et quibus resistere virtute non possumus, lacrymis obviemus. Nam quid vobis cavendum, quidve sit vehementius formidandum, ex istius provinciae debetis desolatione colligere. Itaque hortor, fratres charissimi, ut omni hebdomada quarta et sexta feria litaniam inexcusabiliter indicatis, et contra barbaricae crudelitatis incursus supernae protectionis auxilium imploretis. Sed ut ad aures Dei viam precibus faciatis, vigilantius studendum est ut voces actibus adjuventur; nam inanis fit oratio, ubi prava est actio. Quia igitur quanto immane cernitis imminere periculum, tanto simul omnes in fletu debetis et gemitu occupari, filios vestros a saeculari perversitate, sacerdotali quamprimum adhortatione compescite. Discant injusta contemnere, et quae Deo placita sunt amare, ut illos possitis habere ad impetrandam divinae misericordiae gratiam adjutores, ne si neglexeritis, actio eorum preces orationum superet, et saevientis inimici gladius, quod absit, resecet quos monentis verba non corrigunt. Deus autem noster justus et pius est, et sicut perseverantibus in pravitate districtus est, ita conversis misericors. Ad ipsum ergo 1139 tota mente contriti cordis ejulatione curramus, ab ipso ereptionis nostrae solatia postulemus. Qui quoniam benignus et mitis est, si nos a malis nostris emendatos sua viderit mandata diligere, et hic nos potens est ab hoste defendere, et in futuro aeterna nobis gaudia praeparare. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 53.)

EPISTOLA LII. AD DONUM MESSANENSEM EPISCOPUM. Id compleatur quod Placidum inter et Messanensis Ecclesiae actores judicatum est.

Gregorius Dono episcopo Messanensi.

Nullus unquam contentionibus finis imponitur, si impleri ea quae judicata fuerint differantur. Filius itaque noster Placidus, vir magnificus, questus est nobis ea quae inter eum et actores Ecclesiae vestrae Dei judicio definita sunt fraternitatem vestram nolle complere. Quod si ita est miramur, ut dum quieti vestrae vos deceat studere, contentionis vobis scrupulum reservetis. Proinde scriptis vos praesentibus adhortamur ut subtiliter requirere debeatis. Et si quid minus impletum est, si tamen nihil est quod juste possit obsistere, sine discordia compleatur; quatenus nec supradictus magnificus vir se queratur irrationabiliter fatigari, nec vos contra ordinis vestri propositum videamini despexisse quod justum est. Datum mense Junii, indict. 4.

EPISTOLA LIII. AD ADRIANUM NOTARIUM. Incantatores et sortilegos insequi pergat.

Gregorius Adriano notario.

Pervenit ad nos (Grat. 26, q. 5, c. 8) quod quosdam incantatores atque sortilegos fueris insecutus. Et omnino nobis sollicitudinem zelumque tuum gratum fuisse cognoscas; sed moleste tulimus quod te dubitare ne ab eis nobis contra experientiam tuam subripi potuisset didicimus, cum certus esse ac scire debueris hoc tibi apud nos ad commendationem magis proficere, non ad culpam ascribi. Et ideo studii tui sit sollicite quaerere, et quoscunque hujusmodi inimicos Christi inveneris, ita districta ultione corrigere, ut et nos de experientia tua melius debeamus habere judicium, et Deo nostro te, quod maxime studendum est, valeas commendare.

EPISTOLA LIV. AD DESIDERIUM GALLIAE EPISCOPUM. Quod episcopus grammaticam artem docere non debeat. Quos cum Laurentio et Mellito mittit in Britanniam monachos commendat.

Gregorius Desiderio episcopo Galliae.

Cum multa nobis bona de vestris fuissent studiis nuntiata (Grat., dist. 86, c. 5), ita cordi nostro nata est laetitia, 1140 ut negare ea quae sibi fraternitas vestra concedenda poposcerat minime pateremur. Sed post hoc pervenit ad nos, quod sine verecundia memorare non possumus, fraternitatem tuam grammaticam quibusdam exponere. Quam rem ita moleste suscepimus, ac sumus vehementius aspernati, ut ea quae prius dicta fuerant in gemitum et tristitiam verteremus, quia in uno se ore cum Jovis laudibus Christi laudes non capiunt. Et quam grave nefandumque sit episcopis canere quod nec laico religioso conveniat, ipse considera. Et quamvis dilectissimus filius noster Candidus presbyter postmodum veniens hac de re subtiliter requisitus negaverit, atque conatus vos fuerit excusare, de nostris tamen adhuc animis non recessit quia quanto exsec abile est hoc de sacerdote enarrari, tanto utrum ita necne sit districta et veraci oportet satisfactione cognosci. Unde si post hoc evidenter ea quae ad nos perlata sunt falsa esse claruerint, nec vos nugis et saecularibus litteris studere constiterit, Deo nostro gratias agimus, qui cor vestrum maculari blasphemis nefandorum laudibus non permisit, et de concedendis quae poscitis securi jam et sine aliqua dubitatione tractabimus. Monachos vero quos una cum dilectissimo filio nostro Laurentio presbytero et Mellito abbate ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum transmisimus vobis in omnibus commendamus, ut, fraternitate vestra solatiante, nulla illos ad proficiscendum mora valeat impedire. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 53.)

EPISTOLA LV. AD VIRGILIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. Ut synodus ad eradendam simoniam cogatur insistat. Serenum episcopum a pravorum hominum societate cohibeat. Monachos ad Augustinum euntes habeat commendatos.

Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi.

Cum divinae lectionis testimonio idolorum servitus avaritia nuncupetur, quo studio de templo Dei sit pellenda cognoscitur, et a quibusdam sacerdotibus, quod gementes dicimus, non cavetur. Tenet enim captivum cor saeva cupiditas, et licitum suadet esse malum quod imperat, atque id agit, ut uno eodemque gladio et dantem et accipientem interimat. Quis igitur post hoc locus contra avaritiam tutus esse praevaleat, si Dei illi a pravis sacerdotibus aperiatur Ecclesia? Quando ovium septa inviolata custodiat, qui intrare lupum invitat? Proh nefas! manus illicito munere polluit, et alios se benedictione credit erigere, cum ipse jam sit propria iniquitate substratus, et sua nihilominus ambitione captivus. Hujus ergo mali rapacitas, quia arcem vestrae mentis nunquam intraverit, et innoxias habere vos manus de ordinationibus perhibetis, omnipotenti Deo gratias agite, et tanto ei vos debitores esse cognoscite, quanto illaesi ab hujus morbi contagio eo custodiente mansistis. Sed haec vobis minus quam poterant bona proficiunt, si hoc et in aliis sollicite 1141 non vetastis. Sicut autem in te istud tibi malum displicuit, ita hoc et in fratre zelari debueras. Nam dum divina praecepta nos moneant proximos sicut nos ipsos debere diligere, non parvae culpae est despicere, et quod sibi quisque metuit, aliis non timere. Vel nunc ergo, dilectissime frater, da operam ut quod a correptione quiescendo in aliis perdidisti resarcias, et ab hac quos potueris pravitate compescas, atque ut synodus ad eradendam ipsam haeresim congregari possit insiste, quatenus cum dilectionis vestrae mercede melius ab omnibus caveatur quod, auctore Deo, omnium fuerit constitutione damnatum.

Pervenit praeterea ad nos (Grat. 2, q. 7, c. 59) fratrem et coepiscopum nostrum Serenum Massiliensem pravos homines omnino in societatem suam recipere, ita denique ut presbyterum quemdam, qui post lapsum in suis adhuc dicitur iniquitatibus volutari, familiarem habeat. Quod a vobis subtiliter requirendum est. Et si ita constiterit, curae vobis sit nostra hoc sic vice corrigere, ut et qui talem recipit, non familiaritate fovere, sed discat potius ultione comprimere; et qui receptus est, idem discat cum lacrymis peccata diluere, non iniquitatem in immunditiis cumulare.

Monachos vero quos ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum transmisimus fraternitas vestra habeat in omnibus commendatos; et ita eis ad proficiscendum solatiari studeat, atque concurrere, ut vobis sibi opitulantibus celeriter, Deo protegente, quo directi sunt valeant perexire.

EPISTOLA LVI. AD AETHERIUM EPISCOPUM LUGDUNENSEM. Ut insistat ad synodum cogendam. De privilegiis Ecclesiae suae mittat exemplaria. Irenaei scripta non inveniri. Commendat monachos ad Augustinum in Angliam missos.

Gregorius Aetherio episcopo Galliae.

Epistolarum vestrarum plena venerabili gravitate locutio ita sibi cordis nostri fixit affectum, ut mutuum semper libeat miscere sermonem, quatenus et si corporali vestra praesentia frui non valemus, nil sibi contra nos absentia hoc intercurrente valeat commercio vindicare. Quantus namque in vobis ecclesiastici ordinis amor eniteat, quanta sit dilectio disciplinae, quantum observantiae studium salubrium decretorum, ex illo quod nostram submisse et omnino libenter adhortationem accipitis, et servandam inviolabiliter 1142 praedicatis, ostenditis. Quia igitur ad aliorum emendationem promptum cor geritis, et vetustatis malum libera, sicut decet, voce damnatis, postquam et aliis fratribus coepiscopisque nostris ipsa voluntas est, oportet ut unanimes contra dominicos hostes insurgere, et avaritiam de domo Dei synodali debeatis definitione projicere. Nihil in dandis ecclesiasticis ordinibus auri saeva fames inveniat, nil blandimenta subripiant, nil gratia conferat: honoris praemium vita sit, provectus incrementum modestia, ut obtinente hujusmodi observantia, et indignus qui praemiis quaerit ascendere judicetur, et digne cui bonum testimonium actio perhibet honoretur. Haec vobis, dilectissime frater, cura sit, haec animis vestris sollicitudo semper invigilet, ut et zelum quem litteris ostenditis cordis vestri testem esse opere demonstretis. Itaque assidue instanterque ad congregandam synodum imminete; et ita vos enixius exhibete, ut nominis dignitatem officii administratione compleatis.

De eo vero quod Ecclesiae vestrae concedendum ex antiqua consuetudine deposcitis, requiri in scrinio fecimus, et nihil inventum est. Unde nobis epistolas quas vos dicitis habere transmittite, ut ex eis quid concedendum est colligamus.

Gesta vero vel scripta beati Irenaei jam diu est quod sollicite quaesivimus, sed hactenus ex eis inveniri aliquid non valuit.

Praeterea fraternitas vestra monachos quos ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum direximus habere studeat in omnibus commendatos, suamque illis charitatem propter Deum exhibeat; atque illis ita studio sacerdotali obnixe concurrat, et suo eos solatio ad agendum iter adjuvare festinet, ut dum nulla eis illic res morandi causas intulerit, et hi celerius pergere, et vos mercedem de praestitis invenire possitis. Datum die 10 Julii, indict. 4. (Vid. sup. epist. 49.)

EPISTOLA LVII. AD ARIGIUM EPISCOPUM VAPINCENSEM. Damnandae in concilio simoniae operam impendat. Faveat monachis ad Augustinum euntibus.

Gregorius Arigio episcopo Galliarum.

Cum in fraterna dilectione unum cor, unus sit animus, sicut in alterius prosperis mens laetatur, ita in adversis affligitur, quia in utroque particeps esse lege charitatis astringitur. 1143 Atque ideo major nos de tristitia vestra moeror invaserat, ne fortasse prolixi luctus afflictio assiduo cor vestrum dolore pulsaret, et vitam gemitibus oneraret. Sed, susceptis charitatis vestrae epistolis, optato sumus gaudio consolati, atque omnipotenti Deo gratias egimus, quia et unanimitatem vestram incolumem, et animum ad consolationem rediisse cognovimus. Nec enim aliter de vobis fuerat aestimandum, nisi quia quidquid adversitatis esset sacerdotali sine dubio patientia vinceretis.

Qualiter praeterea in abscindenda simoniaca haeresi fraternitatis vestrae zelus olim exarserit, bene recolimus. Unde hortamur ut, operam studiosius impendentes, districta inter alia quae scripsimus, concilii definitione damnetur; quatenus dum voluntatis nostrae intentio sollicitudinis vestrae fuerit ope completa et omnipotenti Deo oblationem gratissimam de vitiorum correptionibus offeratis, et aliorum aedificationem qualiter in vobis pastoralis officii cura fulgeat ostendatis. Experientia autem vitae vestrae nos provocat, quam valde multis praeeminere cognovimus, ut de vobis hac in re grande solatium praesumamus. Et ideo favorem vestrum sicut Deo auctore coepistis explete, ut bona quae in vobis recta intentione coepta sunt, juvante Deo Creatore omnium rectius impleantur.

1144 Praeterea monachis quos ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum transmisimus, charitatem suam fraternitas vestra, ut consuevit, impendat; et ita eis tam per se quam per alios quos potuerit ad proficiscendum solatiari studeat, ut dum vobis providentibus nullas illic difficultates vel moras habuerint, et nos quod de vobis confidimus sentiamus, et Deus vobis omnipotens pro conversione animarum, pro quibus transmissi sunt, suam gratiam recompenset.

EPISTOLA LVIII. AD DIVERSOS EPISCOPOS GALLIAE. Commendat monachos in Angliam ad Augustinum euntes.

Gregorius, Mennae Telonae, Sereno Massiliae, Lupo Cabilloni, Aigulfo Mettis, Simplicio Parisiis, Melantio Rotomo, et Licinio, episcopis Francorum a paribus.

Licet fraternitatem vestram suscepti officii cura commoneat, ut religiosis viris, et praecipue in causa animarum laborantibus, omni debeat adnisu concurrere, non tamen ab re est, si sollicitudinem vestram epistolarum nostrarum sermo pulsaverit, 1145 quia sicut ignis aura flante fit grandior, ita bonae mentis studia commendatione proficiunt. Quia igitur, Redemptoris nostri gratia cooperante, tanta de Anglorum gente ad Christianae fidei gratiam multitudo convertitur, ut reverendissimus communis frater et coepiscopus noster Augustinus eos qui secum sunt ad hoc opus exsequendum per diversa loca asserat non posse sufficere, aliquantos ad eum monachos cum dilectissimis et communibus filiis Laurentio presbytero, et Mellito abbate praevidimus transmittendos. Et ideo fraternitas vestra eis charitatem quam decet exhibeat, atque ita illis ubicunque necesse fuerit auxiliari festinet, quatenus dum vobis opitulantibus nullas illic remorandi causas habuerint, et ipsi vestra se relevatos consolatione congaudeant, et vos solatiorum exhibitione in causa pro qua directi sunt possitis participes inveniri.

EPISTOLA LIX. AD THEODERICUM FRANCORUM REGEM. Hortatur ad synodum convocandam, et monachos eosdem commendat.

Gregorius Theoderico regi Francorum.

Excellentiae vestrae index cordis epistola, quanta in vobis fulgeat cum regia potestate prudentia, ita luculenti copia sermonis edocuit, ut dubium esse non valeat quidquid laudabile de vobis fama narraverit. Et quoniam adhortationem nostram adeo regiis animis per laudis praedicamenta placuisse signastis, ut quidquid ad Dei nostri cultum, quidquid ad Ecclesiarum reverentiam, quidquid ad honorem pertinere cognoscitis sacerdotum, et studiose statui, et velitis in omnibus custodiri, iterata vos pro vestra magis mercede adhortatione pulsamus, ut congregari synodum jubeatis, et, sicut dudum scripsimus, corporalia in sacerdotibus vitia et simoniacae haereseos pravitatem omnium episcoporum definitione damnari, atque de regni vestri amputari finibus faciatis, 1146 nec plus illic pecuniam obtinere quam praecepta dominica permittatis. Nam (Grat. 1, q. 1, c. 20) cum omnis avaritia idolorum sit servitus, quisquis hanc et maxime in dandis ecclesiasticis honoribus vigilanter non praecavet, infidelitatis perditioni subjicitur, etiamsi tenere fidem quam negligit videatur. Sicut ergo contra exteriores hostes, ita quoque contra interiores animarum adversarios studete esse solliciti, ut per hoc quod Dei nostri inimicis fideliter repugnatis, et hic feliciter ipsius protectione regnetis, et ad aeterna postmodum gaudia ejus duce gratia veniatis.

Quanta praeterea bona reverendissimo fratri et coepiscopo nostro Augustino ad Anglorum gentem proficiscenti excellentia vestra praebuerit, revertentes ab eo quidam monachi retulerunt. Unde, uberes gratias referentes, petimus ut his quoque monachis qui ad eum directi sunt suffragia vestra copiosius praebere atque eos ad proficiscendum juvare dignemini, ut quanto beneficia vestra eis amplius exhibetis, tanto majorem vicissitudinem ab omnipotente Deo, cui serviunt, exspectetis.

EPISTOLA LX, AD THEODEBERTUM FRANCORUM REGEM. Hortatur ad synodum congregandam et eosdem commendat monachos.

Gregorius Theodeberto regi Francorum.

Qui paternae adhortationis verba libenti animo suscipit, et sinu cordis amplectitur, emendatorem se vitiorum fore procul dubio profitetur. Ex qua re satis nos excellentiae vestrae certos reddit absoluta promissio. Nam ejus quem idoneum ad solvendum esse cognoscimus verba pro pignore retinemus. Itaque excellentia vestra, Dei nostri mandatis inhaerens, studium ad congregandam synodum pro sua mercede adhibere dignetur, ut omne a sacerdotibus corporale vitium, et simoniaca haeresis, quae prima in Ecclesiis iniqua ambitione surrexit, potestatis vestrae 1147 imminente censura, concilii definitione tollatur, et abscissa radicitus amputetur, ne si plus illic aurum quam Deus diligitur, qui modo tranquillus in suis praeceptis despicitur iratus in vindicta postmodum sentiatur. Et haec quidem quia pro vobis loquimur, idcirco imminere saepius non cessamus, ut prodesse excellentissimis ac dulcissimis filiis nostris vel importunitate possimus. Nam regno vestro per omnia proficit, si quod contra Deum in illis partibus geritur emendatione vestrae excellentiae corrigatur.

Quanta praeterea bona proficiscenti ad Anglorum gentem reverendissimo fratri et coepiscopo nostro Augustino excellentia vestra impenderit, referentibus quibusdam monachis qui ab eo reversi sunt cognovimus. De qua re maximas gratias exsolventes, petimus ut et monachis praesentium portitoribus, quos ad eumdem fratrem nostrum direximus, vestra uberius beneficia ministretis, quatenus dum vobis patrocinantibus nullas illic difficultates invenerint, sed coeptum iter facile, Christo adjuvante, peregerint, uberiorem mercedis vestrae fructum ante Dei nostri oculos faciatis.

EPISTOLA LXI. AD CLOTARIUM FRANCORUM REGEM. Monachos ad Augustinum euntes commendat. Hortatur ad cogendam synodum adversus simoniacos.

Gregorius Clotario regi Francorum.

Inter tot curas et sollicitudines, quas pro subjectarum vobis gentium regimine sustinetis, existere vos in causa Dei laborantibus adjutores, eximiae laudis et magnae mercedis est. Et quia tales vos bonis praecedentibus ostendistis, ut praesumere de vobis meliora possimus, petere quae pro mercede vestra sunt libentissime provocamur. Quidam igitur qui cum reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Augustino ad Anglorum gentem perrexerant, revertentes, quanta eumdem fratrem nostrum excellentia vestra in praesentia positum charitate refecerit, quantisque suffragiis proficiscentem adjuverit, narraverunt. Sed quia illorum Deo nostro opera grata sunt semper qui a bonis quae coeperint non recedunt paterno affectu salutantes, petimus ut monachos praesentium portitores, quos ad praedictum fratrem nostrum una cum dilectissimis filiis nostris Laurentio presbytero et Mellito abbate transmisimus, habeatis peculiariter commendatos. Et quidquid illi ante exhibuistis, his quoque ad laudis vestrae cumulum uberius impendatis, quatenus dum vobis providentibus coeptum sine mora iter expleverint, bonorum vestrorum omnipotens Deus recompensator existat, atque vobis et in prosperis custos, et in adversitatibus sit adjutor.

Praeterea pervenit ad nos quod sacri illic ordines cum datione pecuniae conferantur. Et vehementer affligimur, si ad Dei dona non meritis acceditur, 1148 sed praemiis prosilitur. Et quia haec simoniaca haeresis, prima in Ecclesia surgens, apostolorum est auctoritate damnata, petimus ut pro mercede vestra congregari synodum faciatis; quatenus omnium sacerdotum definitione compressa et radicitus amputata, nullas illic vires de caetero in periculum animarum inveniat, nec ulterius sub qualibet excusatione permittatur exsurgere, ut tanto vos omnipotens Deus noster contra adversarios vestros exaltet, quanto vos in suis mandatis zelum habere, et pro animarum salute quae hujus fuerant sceleris gladio periturae viderit cogitare.

EPISTOLA LXII. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Monachos in Britanniam euntes commendat.

Gregorius Brunichildae reginae Francorum.

Gratias omnipotenti Deo referimus qui, inter caetera pietatis suae dona quae excellentiae vestrae largitus est, ita vos amore Christianae religionis implevit, ut quidquid ad animarum lucrum, quidquid ad propagationem fidei pertinere cognoscitis, devota mente et pio operari studio non cessetis. Quanto autem favore quantaque opitulatione excellentia vestra reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum proficiscentem ad Anglorum gentem adjuverit, nec ante silentio fama conticuit, et postea quidam ab eo ad nos monachi redeuntes subtiliter retulerunt. Et quidem haec de Christianitate vestra mirentur alii, quibus adhuc beneficia vestra minus sunt cognita; nam nobis, quibus experimentis jam nota sunt, non mirandum est, sed gaudendum, quia per hoc quod aliis impenditis, vos juvatis. Qualia igitur, quantaque in conversione suprascriptae gentis Redemptor noster fuerit miracula operatus, excellentiae vestrae jam notum est. Ex qua re magnam vos oportet habere laetitiam, quia majorem sibi partem hac in re praestitorum vestrorum solatia vindicant, cujus post Deum auxiliis verbum illic praedicationis innotuit. Nam qui alterius bonum adjuvat, suum facit. Sed ut mercedis vestrae magis magisque sit fructus uberior, petimus ut monachis praesentium portitoribus, quos cum dilectissimis filiis nostris Laurentio presbytero, et Mellito abbate ad praedictum reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum, pro eo quod illos qui secum sunt sufficere sibi dicit non posse, transmisimus, patrocinii vestri suffragia benignius ministretis, atque ita eis in omnibus adesse dignemini, quatenus dum bonis excellentiae vestrae initiis meliora successerint, et nullas illic moras vel difficultates invenerint, tanto erga vos ac dulcissimos nobis nepotes vestros Dei nostri misericordiam provocetis, quanto pro ejus vos amore in hujusmodi causis misericorditer exhibetis.

1149 EPISTOLA LXIII. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Ut ad evellendam simoniam synodum congregari praecipiat.

Gregorius Brunichildae reginae Francorum.

Quanta in vobis bona divino munere sint collata, quantaque vos supernae gratiae pietas impleverit, inter caetera vestrorum testimonia meritorum, illud etiam cunctis patenter insinuat, quia et effera corda gentilium providi gubernatis arte consilii, et regiam, quod majoris adhuc laudis est, ornatis sapientia potestatem. Et quoniam sicut multis in utroque gentibus eminetis, ita quoque eas fidei sinceritate praecellitis, magnam de vobis in emendandis illicitis fiduciam capimus. Nam qualiter adhortationem nostram excellentia vestra amplexa sit, quantaque eamdem devotione gestiat adimplere, scriptorum vestrorum emissa dudum pagina testis est. Sed quia ipse bonarum mentium esse consuevit adjutor, qui etiam earum largitor est, confidimus quod tanto propitius causas vestras sua pietate disponat, quanto ipse de sua vos videt esse causa sollicitas. Facite quod Dei est, et Deus faciet quod vestrum est. Itaque synodum congregari praecipite, et peccatum simoniacae haeresis de regno vestro inter alia, sicut antea scripsimus, definitione concilii studiosius prohibete. Sacrificium Deo, devicto interiori hoste, offerte, ut exteriores adversarios, ipso adjuvante, vincatis; et quale vos contra inimicos ipsius studium gesseritis, talem illum in vestro juvamine sentiatis. Mihi autem credite, quia, sicut jam experimento multorum didicimus, in damno expenditur quidquid cum peccato congregatur. Si vultis igitur nihil injuste perdere, 1150 summopere studete de injustitia nihil habere. In terrenis etenim rebus semper causa damni est origo peccati. Vos itaque si eminere adversantibus gentibus vultis, si eis, auctore Deo, victrices existere festinatis, ejusdem omnipotentis Dei cum tremore praecepta suscipite, ut ipse pro vobis contra adversarios vestros pugnare dignetur, qui per sacrum eloquium pollicitus est, dicens: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis (Exod. XIV, 14).

EPISTOLA LXIV. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. Ad varia dubia, de quibus ab Augustino consultus fuerat, respondet.--1. De quadripartita bonorum ecclesiasticorum divisione.--2. De clericis post clericatum uxorem ducentibus.--3. De diversis consuetudinibus diversarum Ecclesiarum non improbandis.--4. De poenitentia furum et restitutione ecclesiasticarum rerum.--5. Duo fratres possunt contrahere cum duabus sororibus.--6. Qui sunt in contrahendo prohibiti gradus consanguinitatis et affinitatis.--7. Neophyti in gradu prohibito juncti, nec separandi sunt, nec sacra communione privandi, sed admonendi ut abstineant.--8. Quot sunt necessarii episcopi in episcopi consecratione.--9. Qualiter metropolitanus in aliena provincia se habere debeat.--10. Quod mulier praegnans et puer natus possit baptizari. Quae menstrua patitur ab ecclesiae ingressu non prohibetur, sed post concubitum conjuges ab ecclesiae ingressu se abstinere debent.--11. Quando nocturna pollutio celebrationem et communionem impediat. Incipit epistola de expositione diversarum rerum beati Gregorii papae urbis Romae, quam transmisit in Saxoniam transmarinam ad Augustinum, quem ipse pro se ad praedicandum misit.

Prima interrogatio Augustini.

Quaero, pater beatissime, de episcopis qualiter cum suis clericis conversentur. Vel de his quae fidelium oblationibus accedunt ad altaria, et quantae debeant fieri portiones, et qualiter episcopus agere in Ecclesia debeat.

Responsio sancti Gregorii papae urbis Romae.

Sacra Scriptura testatur, quam te bene nosse non dubium est, et specialiter beati Pauli ad Timotheum epistolae, in quibus eum erudire studuit qualiter in domo Dei conversari debuisset. Mos autem apostolicae sedis est (Grat. 12, q. 2, c. 30) ordinatis episcopis praeceptum tradere, ut de omni stipendio quod accedit quatuor fieri debeant portiones. 1151 Una videlicet episcopo et familiae ejus propter hospitalitatem et susceptionem, alia clero, tertia vero pauperibus, quarta ecclesiis reparandis. Sed quia tua fraternitas (Grat. 12, q. 8, c. 8), monasterii regulis erudita, seorsum vivere non debet a clericis suis in Ecclesia Anglorum, quae auctore Deo nuper ad fidem perducta est, hanc debet instituere conversationem quae in initio nascentis Ecclesiae fuit Patribus nostris, in quibus nullus eorum ex his quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia (Act. IV).

Secunda interrogatio Augustini.

Opto enim doceri an clerici continere non valentes, possint contrahere; et si contraxerint, an debeant ad saeculum redire.

Responsio beati Gregorii papae.

Si qui vero sunt clerici extra sacros ordines constituti (Grat. dist. 32, c. 3), qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere, quia et de eisdem Patribus, de quibus praefati sumus, novimus scriptum quod dividebatur singulis prout cuique opus erat. De eorum ergo stipendio cogitandum atque providendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus vivant, et canendis psalmis invigilent, et ab omnibus illicitis cor et linguam et corpus Deo auctore conservent. Communi autem vita viventibus, jam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia, nobis quid erit loquendum? cum omne quod superest necessitatibus, in causis piis ac religiosis 1152 erogandum est, Domino et magistro omnibus dicente: Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41).

Tertia interrogatio Augustini.

Cum una sit fides, cur sunt Ecclesiarum consuetudines tam diversae; et altera consuetudo missarum est in Romana Ecclesia, atque altera in Galliarum Ecclesiis tenetur?

Responsio beati Gregorii papae.

Novit fraternitas tua (Grat. dist. 12, c. 10) Romanae Ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit enutritam. Sed mihi placet ut sive in Romana, sive in Galliarum, sive in qualibet Ecclesia aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum Ecclesia, quae adhuc in fide nova est, institutione praecipua quae de multis Ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro rebus loca nobis amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis quae pia, quae religiosa, quae recta sunt elige, et haec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.

Quarta interrogatio Augustini.

Obsecro, edisseras mihi quid pati debeat, si quis aliquid de ecclesia furto abstulerit.

Responsio beati Gregorii Papae.

Hoc tua fraternitas (Grat. 12, q. 2, c. 11) ex persona furis pensare potest qualiter valeat corrigi. Sunt enim quidam qui habentes subsidia furtum perpetrant et sunt alii 1153 qui hac in re ex inopia delinquunt. Unde necesse est ut quidam damnis, quidam vero verberibus, et quidam districtius, quidam vero levius corrigantur. Et cum paulo districtius agitur, ex charitate agendum est, et non ex furore, quia ipsi hoc praestatur qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur. Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis verberibus feriunt, et tamen ipsos quos doloribus affligunt habere haeredes quaerunt, et quae possident ipsis servant quos irati insequi videntur. Haec ergo charitas in mente tenenda est; et ipsa modum correctionis dictat, ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat.

Addis etiam quomodo ea quae furto de ecclesiis abstulerunt reddere debeant. Sed absit quod Ecclesia cum augmento recipiat quod de rebus terrenis videtur amittere, et lucra de damnis quaerat.

Quinta interrogatio Augustini.

Peto an debeant duo germani fratres singulas sorores accipere, quae sunt ab illis longa progenie generatae.

Responsio beati Gregorii papae.

Hoc fieri modis omnibus licet. Nequaquam enim in sacris eloquiis invenitur, quod huic capitulo contradicere videatur.

1154 Sexta interrogatio Augustini.

Usque ad quotam generationem fideles debeant cum propinquis sibi conjugio copulari, et novercis et cognatis si liceat conjugio copulari.

Responsio beati Gregorii papae.

Quaedam terrena lex (Grat. 33, q. 2, c. 20.) in Romana republica permittit ut sive fratris, sive sororis, seu duorum fratrum germanorum, vel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem revelare. Unde necesse est ut jam tertia vel quarta generatio fidelium licenter sibi jungi debeat. Nam secunda quam diximus a se omnimodo debet abstinere. Cum noverca autem misceri grave est facinus, quia et in lege scriptum est: Turpitudinem patris tui non revelabis (I v. XVIII, 7). Neque enim turpitudinem patris filius revelare potest; sed quia in lege scriptum est: Erunt duo in carne una (Genes. II, 24), qui turpitudinem novercae, quae una caro cum patre fuit, revelare praesumpserit, profecto patris turpitudinem revelavit. Cum cognata quoque misceri prohibitum est, quae per conjunctionem priorem caro fratris facta est. Pro qua re etiam Joannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio coronatus. Cui non est dictum ut Christum negaret, et tamen pro Christi confessione 1155 occisus est; sed quia idem Dominus noster Jesus Christus dixerat: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), quia pro veritate occisus est Joannes, pro Christo sanguinem fudit.

Septima interrogatio Augustini.

Declarari posco an sic turpiter conjunctis sit indicenda separatio, et sacrae communionis deneganda oblatio.

Responsio beati Gregorii papae.

Quia vero multi sunt in Anglorum gente qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando conjugio dicuntur admisti, ad fidem venientes admonendi sunt ut se abstineant, et grave hoc peccatum esse cognoscant. Tremendum Dei judicium pertimescant, ne pro carnali delectatione tormenta aeterni cruciatus incurrant. Non tamen pro hac re corporis ac sanguinis Domini communione privandi sunt, ne in eis illa ulcisci videamur, in quibus se per ignorantiam ante lavacrum baptismatis astrinxerunt. In hoc enim tempore sancta Ecclesia quaedam per fervorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat atque portat, ut saepe malum quod adversatur portando et dissimulando compescat. Omnes autem qui ad fidem veniunt admonendi sunt ne aliquid tale audeant perpetrare. Si qui autem perpetraverint, corporis et sanguinis Domini communione privandi sunt, quia sicut in his qui per ignorantiam fecerunt culpa aliquatenus toleranda est, ita est in his fortiter insequenda, qui non metuunt sciendo peccare.

Octava interrogatio Augustini.

Peto si longinquitas itineris magna interjacet, ut episcopi facile non possint convenire, an debet sine aliorum episcoporum praesentia episcopus ordinari.

Responsio beati Gregorii papae.

Et quidem in Anglorum Ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopus inveniris, ordinare episcopum non aliter nisi sine episcopis potes. Nam quando de Galliis episcopi venient, illi in ordinationem episcopi testes tibi assistent. Sed (Grat. dist. 80, c. 6) fraternitatem tuam ita volumus in Anglia episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo intervallo minime disjungantur, quatenus nulla sit necessitas ut in ordinatione alicujus episcopi convenire non possint. 1156 Pastorum quoque aliquorum praesentia valde est utilis, ut facillime debeant convenire. Cum igitur, Deo auctore, ita fuerint episcopi etiam in propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine aggregatis tribus vel quatuor episcopis fieri non debet. Nam in ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus. Certe enim dum conjugia in mundo celebrantur, conjugati quique convocantur, ut qui in via jam conjugii praecesserunt in subsequenti quoque gaudio misceantur. Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione qua per sacrum mysterium homo Deo conjungitur tales conveniant qui vel in profectu ordinati episcopi gaudeant, vel pro ejus custodia omnipotenti Domino preces pariter fundant?

Nona interrogatio beati Augustini.

Postulo etiam qualiter debeamus cum Galliarum atque Britannorum episcopis agere.

Responsio beati Gregorii papae.

In Galliarum episcopos (Grat. 25, q. 2, c. 3) nullam tibi auctoritatem tribuimus, quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus. Si igitur contingat ut fraternitas tua ad Galliarum provincias transeat, cum eodem Arelatensi episcopo debet agere, qualiter si qua sunt in episcopis vitia corrigantur. Qui si forte in disciplinae vigore tepidus existat, tuae fraternitatis zelo accendendus est. Cui etiam epistolas fecimus (indict. 4, epist. 68), ut cum tuae sanctitatis praesentia in Galliis fuerit, ei ipse tota mente subveniat, ut quae sunt Creatoris nostri jussioni contraria ab episcoporum moribus compescatis. Ipse autem auctoritate propria episcopos Galliarum judicare non poteris; sed suadendo, blandiendo, bona quoque tua opera eorum imitationi monstrando, pravorum mentes ad sanctitatis studia reformando, quia (Grat. 6, q. 3, c. 1) scriptum est in lege: Per alienam messem transiens falcem mittere non debet; sed manu spicas conterere, et manducare (Deut. XXIII, 25). Falcem ergo judicii mittere non potes in eam segetem, quae alteri videtur esse commissa; sed per affectum boni operis frumenta dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiae corpus monendo, et persuadendo, quasi mandendo converte. Quidquid vero ex auctoritate agendum est, cum praedicto Arelatensi episcopo agatur, ne praetermitti possit 1157 hoc quod antiqua Patrum institutio invenit. Britannorum vero omnium episcoporum tuae curam fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, perversi auctoritate corrigantur.

Obsecratio Augustini.

Obsecro ut reliquiae sancti Sixti martyris nobis transmittantur.

Concessio Gregorii.

Fecimus quod petisti, quatenus populus qui in loco quondam sancti Sixti martyris corpus dixerunt venerari, quod tuae fraternitati nec verum nec veraciter sanctum videtur, certa sanctissimi et probatissimi martyris beneficia suscipiens, colere incerta non debeat. Mihi tamen videtur quia si corpus quod a populo cujusdam martyris esse creditur nullis illic miraculis coruscat, et neque aliqui de antiquioribus existunt qui se a parentibus passionis ejus ordinem audisse fateantur, ita reliquiae quas petisti seorsum condendae sunt, ut locus in quo praefatum corpus jacet modis omnibus obstruatur, nec permittatur populus certum deserere, et incertum venerari.

Decima interrogatio Augustini.

Si praegnans mulier debeat baptizari, aut postquam genuerit, post quantum tempus possit ecclesiam intrare. Aut etiam ne morte praeoccupetur quod genuerit, post quot dies hoc liceat sacri baptismatis sacramenta percipere. Aut post quantum temporis huic vir suus possit in carnis copulatione conjungi. Aut si menstrua consuetudine tenetur, an ecclesiam introire ei liceat, aut sacrae communionis sacramentum percipere. Aut vir suae conjugi permistus antequam lavetur aqua, si ecclesiam intrare possit, vel etiam ad ministerium sacrae communionis accedere. Quae omnia rudi Anglorum genti oportet habere comperta.

Responsio beati Gregorii papae.

Hoc non ambigo fraternitatem tuam esse requisitam cui etiam et responsum addidisse me arbitror. Sed hoc quod ipse dicere et sentire potuisti credo quod mea apud te volueris responsione firmari. Mulier etenim praegnans cur non debeat baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa fecunditas carnis? Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent immortalitatem quam acceperant recto Dei judicio perdiderunt. Quia itaque omnipotens Deus humanum genus pro culpa sua funditus exstinguere noluit, et immortalitatem homini pro peccato suo abstulit, et tamen pro benignitate suae pietatis fecunditatem ei sobolis reservavit. Quod ergo naturae humanae ex omnipotentis Dei dono servatum est qua ratione poterit a sacri baptismatis gratia prohiberi? Illi quippe mysterio in quo omnis culpa funditus exstinguitur valde stultum 1158 est si donum gratiae contradicere posse videatur.

Cum vero enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, Testamenti Veteris praeceptione didicisti (Grat. dist. 3, c. 1) ut pro masculo XXXIII diebus, pro femina vero LXVI debeat abstinere (Levit. XII). Quod tamen sciendum est quia in mysterio accipitur. Nam si eadem hora qua genuerit actura gratias intrat ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur. Voluptas etenim carnis, non dolor in culpa est. In carnis autem commistione voluptas est, nam in prolis partu dolor et gemitus. Unde et ipsi primae matri omnium dicitur: In doloribus paries (Genes. III, 6). Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam in culpam deputamus. Baptizari autem vel enixam mulierem, vel hoc quod genuerit sine mora, si mortis periculo urgetur, vel ipsa hora eadem qua gignit, vel hoc quod gignitur eadem qua natum est, nullo modo prohibetur, quia sicut sancti mysterii gratia viventibus atque discernentibus cum magna discretione providenda est, ita his quibus mors imminet sine ulla dilatione offerenda est, ne dum adhuc tempus ad praebendum redemptionis mysterium quaeritur, interveniente paululum morte, inveniri non valeat qui redimatur.

Ad ejus vero concubitum vir ejus accedere non de bet quousque qui gignitur ablactetur. Prava autem in conjugatorum moribus consuetudo surrexit ut mulieres filios quos gignunt nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant. Quod videlicet ex sola causa incontinentiae videtur inventum, quia dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt. Hae itaque quae filios suos ex prava consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, viris suis non debent admisceri, quippe quia et sine partus causa, cum consuetis menstruis detinentur, viris suis misceri prohibeantur, ita ut morte lex sacra feriat si quis vir ad menstruatam mulierem accedat (Levit. X). Quae tamen mulier dum ex consuetudine menstrua patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet, quia ei naturae superfluitas in culpam non valet imputari, et per hoc quod invita patitur, justum non est ut ingressu ecclesiae privetur. Novimus namque quod mulier quae sanguinis fluxum patiebatur, post tergum Domini humiliter veniens vestimenti ejus fimbriam tetigit, atque statim ab ea sua infirmitas recessit (Luc. VIII). Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit Domini vestimentum tangere, cur quae menstruum sanguinis patitur, ei non liceat Domini ecclesiam intrare?

Sed dices: illam infirmitas compulit, has vero de quibus loquimur, consuetudo constringit. Perpende autem, frater charissime, quia omne quod in hac mortali carne patimur ex infirmitate naturae est digno Dei judicio post culpam ordinatum. Esurire namque et sitire, aestuare, algere, lassescere, ex infirmitate naturae est. Et quid est aliud 1159 contra famem alimenta, contra sitim potum, contra aestum auras, contra frigus vestem, contra lassitudinem requiem quaerere, nisi medicamenta quaedam contra aegritudines explorare? Feminis namque et menstruus sui sanguinis fluxus aegritudo est. Si igitur bene praesumpsit quae vestimentum Domini in languore posita tetigit, quod uni personae infirmanti conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus quae naturae suae vitio infirmantur?

Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi. Si autem ex veneratione magna percipere non praesumit, laudanda est; sed si perceperit, non judicanda. Bonarum quippe mentium est etiam ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est, quia saepe sine culpa agitur quod venit ex culpa. Unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est ut esuriremus. Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, videlicet quia naturaliter accidit; sed tamen quod natura ipsa ita vitiata est, ut etiam sine voluntatis studio videatur esse polluta, ex culpa venit vitium, in quo seipsam qualis per judicium facta sit humana natura cognoscat, ut homo qui sponte culpam perpetravit, reatum culpae portet invitus. Atque ideo feminae cum semetipsas considerant in menstrua consuetudine, si ad sacramentum dominici corporis et sanguinis accedere non praesumunt, de sua recta consideratione laudandae sunt. Dum vero percipiendi ex religiosae vitae consuetudine ejusdem mysterii amore rapiuntur, reprimendae, sicut diximus, non sunt. Sicut enim in veteri Testamento exteriora opera servabantur, ita in Testamento novo non tam quod exterius agitur, quam id quod interius cogitatur sollicita intentione attenditur, ut subtili sententia puniatur. Nam cum multa lex velut immunda manducari praecipiat, in Evangelio tamen Dominus ait: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quae exeunt de corde, illa sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 11). Atque paulo post subjecit, exponens: Ex corde exeunt cogitationes malae (Ibid., 19). Unde ubertim indicatum est quia illud ab omnipotenti Deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex pollutae cogitationis radice generatur. Unde Paulus quoque apostolus dicit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum (Tit. I, 15). Atque mox ejusdem coinquinationis causam annuntians, subjungit: Coinquinatae sunt enim eorum et mens et conscientia. Si ergo ei cibus immundus non est, cujus mens immunda non fuerit, 1160 cur quod munda mente mulier ex natura patitur, ei in immunditiam reputetur?

Vir autem (Grat. de poenit., dist. 7, q. 4, c. 7) cum propria conjuge dormiens, nisi lotus aqua intrare ecclesiam non debet, sed neque lotus intrare statim debet. Lex autem veteri populo praecepit, ut mistus vir mulieri, et lavari aqua debeat, et ante solis occasum ecclesiam non intrare. Quod intelligi spiritaliter potest quia mulieri vir miscetur quando illicitae concupiscentiae animus in cogitatione per delectationem conjungitur. Qui nisi prius ignis concupiscentiae a mente deferveat, dignum se congregatione fratrum existimare non debet, qui se gravari per nequitiam pravae voluntatis videt. Quamvis enim de hac re diversae hominum nationes diversa sentiant, atque alii alia custodire videantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post admistionem propriae conjugis, et lavacri purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum reverenter abstinere.

Nec haec dicentes deputamus culpam esse conjugium. Sed quia ipsa licita commistio conjugum sine voluptate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est, quia voluptas ipsa esse sine culpa nullatenus potest. Non enim de adulterio vel fornicatione, sed de legitimo conjugio natus fuerat qui dicebat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Qui enim in iniquitatibus conceptum se noverat, in delicto se natum gemebat, quia portat arbor in ramo humorem vitii quem traxit ex radice. In quibus tamen verbis non ipsam admistionem conjugum iniquitatem nominat, sed ipsam videlicet voluptatem admistionis. Sunt enim multa licita ac legitima, et tamen in eorum actu aliquatenus foedamur, sicut saepe irascendo culpas insequimur, et tranquillitatem in nobis animi perturbamus. Et cum rectum sit quod agitur, non est tamen tunc approbabile quod in eo animus perturbatur. Contra quippe vitia delinquentium iratus fuerat qui dicebat: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). Quia enim non valet nisi tranquilla mens in contemplationis lucem se suspendere, in ira suum oculum turbatum dolebat, quia dum male acta deorsum insequitur, confundi tamen atque turbari a summorum contemplatione cogebatur. Et laudabilis ergo est ira contra vitium, et tamen molesta, quia turbatum se reatum aliquem incurrisse aestimabat. Oportet itaque legitima carnis copula ut causa prolis sit, non voluptatis; et carnis commistio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio vitiorum. Si quis ergo 1161 sua conjuge non cupidine voluptatis captus, sed solummodo liberorum creandorum gratia utitur, iste profecto de ingressu ecclesiae, seu de sumendo corporis dominici sanguinisque mysterio, suo est relinquendus judicio, quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere. Cum vero non amor procreandae sobolis, sed voluptas dominatur in opere commistionis, habent conjuges etiam de sua commistione quod defleant. Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concessione metu animum concutit. Nam cum Paulus apostolus diceret: Qui se continere non potest, habeat uxorem suam, statim subjungere curavit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (I Cor. VII, 9). Non enim indulgetur quod licet et justum est. Quod enim indulgeri dixit, culpam esse demonstravit.

Vigilanti vero mente pensandum est quod in Sina monte Dominus ad populum locuturus prius eumdem populum abstinere a mulieribus praecepit. Et si illic ubi Dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur tanta provisione est munditia corporis requisita, ut qui verba Dei perciperent mulieribus misti non essent, quanto magis qui corpus Domini omnipotentis accipiunt custodire in se munditiam carnis debent, ne ipsi inaestimabilis mysterii magnitudine praegraventur? Hinc etiam ad David de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent; quos omnino non acciperent, nisi prius mundos eos David a mulieribus fateretur. Tunc autem vir qui post commistionem conjugis lotus fuerit aqua, etiam sacrae communionis mysterium valet accipere, cum ei juxta praefinitam sententiam ecclesiam etiam licuerit intrare.

Undecima interrogatio Augustini.

Quaero etiam si post illusionem, quae per somnium solet accidere, vel corpus Domini quilibet accipere valeat; vel, si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare?

Responsio beati Gregorii papae.

Hunc quidem Testamentum veteris legis (Grat. dist. 6, c. 1), sicut in superiori capitulo jam diximus, pollutum dicit, et nisi lotum aqua etiam usque ad vesperam intrare ecclesiam non concedit. Quod tamen tunc specialiter ad illum populum, spiritaliter autem intelligens sub eodem intellectu accipiet quo praefati sumus, quia quasi per somnium illuditur qui, tentatus immunditia, veris imaginibus in cogitatione inquinatur. Sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat. Et 1162 nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperam cognoscat.

Sed est in eadem illusione valde necessaria discretio, quia valde subtiliter pensari debet ex qua re accidat menti dormientis. Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate vel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnimodo haec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Cum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sacri mysterii, vel missarum solemnia celebrandi, cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium, pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii qui implere mysterium valeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet; sed ab immolatione sacri mysterii abstineri, ut arbitror, humiliter debet; si tamen dormientis mentem turpis imaginatio non concusserit. Nam sunt quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non foedetur. Qua in re unum ibi ostenditur, ipsa mens rea, non tunc vel suo judicio libera, cum se et dormienti corpore nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis meminit in ingluviem cecidisse. Si vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio in mente dormientis, patet animo suus reatus. Videt enim a qua radice inquinatio illa processerit, qui quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione, an delectatione, vel, quod majus est, peccati consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum, quia primam culpam serpens suggessit, Eva velut caro delectata est, Adam vero velut spiritus consensit. Et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem et delectationem, inter delectationem et consensum judex sui animus praesideat. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est. Cum vero caro delectari coeperit, tunc peccatum incipit nasci. Si autem etiam ad consensionem ex deliberatione descendit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio. Et 1163 saepe contingit ut hoc quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat, nec tamen animus eidem delectationi consentiat. Et cum caro sine anima delectari nequeat, ipse tamen animus, carnis voluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat, nec consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscat. Unde et ille coelestis exercitus praecipuus miles gemebat, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Si autem captivus erat, minime pugnabat. Sed et pugnabat, quapropter captivus non erat. Et pugnabat igitur lege mentis, cui lex quae in membris est repugnabat. Si hoc pugnabat, captivus non erat. Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, et captivus et liber: liber ex justitia quam diligit, captivus ex delectatione quam portat invitus.

EPISTOLA LXV. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. Pallii usum concedit. Idem spondet Londinensi, quem a synodo propria statuit ordinandum. Eboracensem integro metropolitani honore vult perfrui. Augustinum Britanniae totius primatem instituit.

Gregorius Augustino episcopo Anglorum.

Cum certum sit pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia aeterni regni praemia reservari, nobis tamen eis necesse est honorum beneficia tribuere, ut in spiritalis operis studio ex remuneratione valeant multiplicius insudare. Et quia nova Anglorum Ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam eodem Domino largiente et te laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum solemnia agenda concedimus, ita ut per loca singula duodecim episcopos ordines, qui tuae ditioni subjaceant; quatenus Londoniensis civitatis episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta et apostolica, cui auctore Deo deservio, 1164 sede percipiat. Ad Eboracam vero civitatem te volumus episcopum mittere quem ipse judicaveris ordinandum; ita ut si eadem civitas cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque duodecim episcopos ordinet, ut metropolitani honore perfruatur, quia ei quoque, si vita comes fuerit, pallium tribuere Domino favente disponimus, quem tamen tuae fraternitatis volumus dispositioni subjacere. Post obitum vero tuum ita episcopis quos ordinaverit praesit, ut Londoniensis episcopi nullo modo ditioni subjaceat. Sit vero inter Londoniae et Eboracae civitatis episcopos in posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur qui prius fuerit ordinatus. Communi autem consilio, et concordi actione quaecunque erunt pro Christi zelo agenda disponant, unanimiter recta sentiant, et ea quae senserint non sibimet discrepando perficiant.

Tua vero fraternitas non solum eos episcopos quos ordinaverit, neque eos tantummodo qui per Eboracensem episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Britanniae sacerdotes habeat, Domino Deo nostro auctore, subjectos, quatenus ex lingua et vita tuae sanctitatis et recte credendi et bene vivendi formam percipiant, atque officium suum fide ac moribus exsequentes, ad coelestia, cum Dominus voluerit, regna pertingant. Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater. Data die decima Kalendarum Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio, piissimo Augusto, an. 19, post consulatum ejusdem domini an. 18, indict. 4.

EPISTOLA LXVI. AD EDILBERTHUM ANGLORUM REGEM. Hortatur ut in subjectis sibi populis Christianam fidem extendat Augustinum libenter audiat et adjuvet. Docet cur imminenti mundi hujus termino signa praemittat Deus. Mittit xenia, fundit ad Deum preces.

Gregorius Edilbertho regi Anglorum.

Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos 1165 omnibus, quibus praelati fuerint, dona suae pietatis impendat. Quod in Anglorum gente factum cognovimus, cui vestra gloria idcirco praeposita est, ut per bona quae vobis concessa sunt, etiam subjectae vobis genti superna beneficia praestarentur. Et ideo, gloriose fili, eam quam accepisti divinitus gratiam sollicita mente custodi. Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conversione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia everte, subditorum mores in magna vitae munditia exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando aedifica, ut illum retributorem invenias in coelo, cujus nomen atque cognitionem dilataveris in terra. Ipse enim vestrae quoque gloriae nomen etiam posteris gloriosius reddet, cujus vos honorem quaeritis et servatis in gentibus. Sic enim Constantinus, quondam piissimus imperator, Romanam rempublicam a perversis idolorum cultibus revocans, omnipotenti Domino Deo nostro Jesu Christo secum subdidit, seque cum subjectis populis tota ad eum mente convertit. Unde factum est ut antiquorum nomen principum suis vir ille laudibus vinceret, et tanto in opinione praedecessores suos quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque vestra gloria cognitionem unius Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti regibus ac populis sibimet subjectis festinet infundere, ut et antiquos gentis suae reges laudibus ac meritis transeat; et quanto in subjectis suis aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat.

Reverendissimus autem frater noster Augustinus, episcopus, in monasterii regula doctus, sacrae Scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque vos admonet libenter audite, devote peragite, studiose in memoria reservate, quia si vos eum in eo quod pro omnipotente Deo loquitur auditis, idem omnipotens Deus hunc pro vobis exorantem celerius exaudit. Si enim, quod absit, verba ejus postponitis, quando eum omnipotens Deus poterit audire pro vobis, quem vos negligitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo vos in fervore fidei stringite, atque annisum illius virtute quam vobis divinitus tribuit adjuvate, ut regni sui vos ipse faciat esse participes, cujus vos fidem in regno vestro recipi et facitis custodiri.

Praeterea scire vestram gloriam volumus quia, sicut in Scriptura sacra ex verbis Domini omnipotentis 1166 agnoscimus, praesentis mundi jam terminus juxta est, et sanctorum regnum venturum est, quod nullo unquam poterit fine terminari. Appropinquante autem eodem mundi termino, multa imminent quae ante non fuerunt, videlicet immutationes aeris, terroresque de coelo, et contra ordinem temporum tempestates, bella, fames, pestilentiae, terraemotus per loca. Quae tamen non omnia nostris diebus ventura sunt, sed post nostros dies omnia subsequentur. Vos itaque si qua ex his evenire in terra vestra cognoscitis, nullo modo vestrum animum perturbetis, quia idcirco haec signa de fine saeculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora suspecti, et venturo judici in bonis actibus inveniamur esse praeparati. Haec nunc, gloriose fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fides in regno vestro excreverit, nostra quoque apud vos locutio latior excrescat; et tanto amplius loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis vestrae perfecta conversione multiplicant.

Parva autem xenia transmisi, quae vobis parva non erunt, cum a vobis ex beati Petri apostoli fuerint benedictione suscepta. Omnipotens itaque Deus in vobis gratiam suam quam coepit custodiat atque perficiat, atque et hic vitam vestram per multorum annorum curricula extendat, et post longa tempora in coelestis vos patriae congregatione suscipiat. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat, domine fili. Data die X Kalend. Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto an. 19, post consulatum ejusdem domini nostri an. 18, indict. 4.

EPISTOLA LXVII. AD QUIRICUM EPISCOPUM, ETC. Eos qui in haeresi cum Trinitatis invocatione baptizati sunt, si ad Ecclesiam revertantur, non baptizandos; sed aut impositione manuum, aut chrismatis unctione, aut professione fidei reconciliandos. Redeuntes Nestorianos veram de incarnato Verbo fidem docendos, quam hic ipse firmat ex Scripturis; atque si Nestorium anathematizent, si quas recipit Ecclesia synodos venerentur, suscipiendos in propriis ordinibus.

Gregorius Quirico episcopo, et caeteris episcopis in Hiberia catholicis.

Quia charitati nihil est longe, quos dividunt loca jungat epistola. Lator itaque praesentium 1167 ad beati Petri apostolorum principis Ecclesiam veniens fraternitatis vestrae se asseruit ad nos epistolas accepisse, easque in Jerosolymorum urbe cum rebus quoque aliis perdidisse. In quibus, sicut ipse ait, studuistis inquirere sacerdotes ac plebes quae Nestorianae haereseos errore confusae sunt, cum ad matrem electorum omnium catholicam Ecclesiam revertuntur, utrum debeant baptizari, an certe solius verae fidei confessione ejusdem matris Ecclesiae visceribus adjungi.

Et quidem ab antiqua Patrum institutione didicimus (Grat. de Cons. dist. 4, c. 44) ut quilibet apud haeresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctam Ecclesiam redeunt, aut unctione chrismatis, aut impositione manus, aut sola professione fidei ad sinum matris Ecclesiae revocentur. Unde Arianos per impositionem manus Occidens, per unctionem vero sancti chrismatis ad ingressum sanctae Ecclesiae catholicae Oriens reformat. Monophysitas vero et alios ex sola vera confessione recipit, quia sanctum baptisma, quod sunt apud haereticos consecuti, tunc in eis vires emundationis recipit, cum vel illi per impositionem manus Spiritum sanctum acceperint, vel isti propter professionem verae fidei sanctae et universalis Ecclesiae visceribus fuerint uniti. Hi vero haeretici qui in Trinitatis nomine minime baptizantur (Grat. ibid, c. 84), sicut sunt Bonosiaci 1168 et Cataphrygae, quia et illi Christum Dominum non credunt, et isti sanctum Spiritum perverso sensu esse quemdam pravum hominem Montanum credunt, quorum similes multi sunt alii, cum ad sanctam Ecclesiam veniunt, baptizantur, quia baptisma non fuit quod in errore positi in sanctae Trinitatis nomine minime perceperunt. Nec potest hoc ipsum iteratum dici baptisma, quod, sicut dictum est, in Trinitatis nomine non erat datum. Nestoriani vero quia in sanctae Trinitatis nomine baptizantur, sed eos Judaicae perfidiae similes, Incarnationem unigeniti non credentes, suae haereseos error obscurat, ad sanctam Ecclesiam catholicam venientes de verae fidei firmitate et confessione docendi sunt, ut unum eumdemque Dei et hominis Filium, Deum Dominum nostrum Jesum Christum credant, ipsum existentem in divinitate ante saecula, et ipsum factum hominem in fine saeculorum, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Verbum vero carnem dicimus factum, non amittendo quod erat, sed suscipiendo quod non erat. Incarnationis enim suae mysterio unigenitus Patris nostra auxit, sua non minuit. Una itaque persona est Verbum et caro, sicut ipse ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Qui Filius Dei in coelo, erat Filius hominis qui loquebatur in terra. Hinc Joannes ait: Scimus 1169 quia Filius Dei venit, et dedit nobis sensum (I Joan. V, 20). Qui nobis quem sensum dederit, illico subjunxit: Ut cognoscamus Deum verum. Quem hoc loco verum Deum insinuat, nisi Patrem omnipotentem? Sed quid etiam de omnipotente Filio sentiat adjunxit: Et simus in vero ejus Filio Jesu Christo. Ecce ait verum Deum Patrem, verum ejus Filium Jesum Christum. Quem verum Filium quid esse sentiat apertius ostendit: Hic est, inquit, verus Deus et vita aeterna. Si igitur juxta errorem Nestorii alius Verbum, alius esset homo Jesus Christus, qui verus est homo, utique verus Deus non esset et vita aeterna. Sed unigenitus Filius Verbum ante saecula factus est homo. Hic est ergo verus Deus et vita aeterna. Certe cum hunc sancta Virgo conceptura esset, et loquentem ad se angelum audiret, ait: Ecce ancilla Domini, fiat mihi sicut dicis (Luc. I, 38). Quae cum eum concepisset, et ad Elisabeth cognatam suam pergeret, ab eamdem Elisabeth protinus audivit: Unde ego digna ut mater Domini mei veniat ad me? Ecce eadem Virgo et ancilla Domini dicitur et mater. Ancilla enim Domini, quia Verbum ante saecula unigenitus aequalis est Patri; mater vero, quia in ejus visceribus ex sancto Spiritu de ejusque carne factus est homo. Nec alterius ancilla, alterius mater, quia dum unigenitus Dei existens ante saecula ex ejus utero natus est homo, investigabili miraculo facta est et ancilla hominis per divinitatem, et mater Verbi per carnem. Non autem prius in utero Virginis caro concepta est, et postmodum divinitas venit in carnem; sed mox ut Verbum venit in uterum, mox Verbum, servata propriae virtute naturae, factum est caro. Et perfectus homo, id est in veritate carnis et animae rationalis, natus est per uterum Virginis unigenitus Filius Dei. Unde et unctus prae participibus dicitur, sicut Psalmista ait: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Ps. XLIV, 8). Unctus quippe est oleo, dono videlicet Spiritus sancti. Sed prae consortibus unctus est, quia omnes nos prius peccatores homines existimus, et postmodum per unctionem sancti Spiritus sanctificamur. Ipse autem qui existens Deus ante saecula, per sanctum Spiritum in utero Virginis homo conceptus est in fine saeculorum, ibi ab eodem Spiritu unctus est, ubi conceptus. Nec ante conceptus et postmodum unctus est; sed hoc ipsum de Spiritu sancto ex carne Virginis concipi, a sancto Spiritu ungi fuit. Hanc ergo nativitatis ejus veritatem quicunque a perverso errore Nestorii revertuntur coram sancta fraternitatis vestrae congregatione fateantur, eumdem Nestorium cum omnibus sequacibus suis, et reliquas haereses anathematizantes. Venerandas quoque synodos quas universalis Ecclesia recipit, se recipere et venerari promittant; et absque ulla dubitatione eos sanctitas vestra, servatis eis propriis ordinibus, in suo coetu recipiat, ut dum et per sollicitudinem occulta mentis eorum discutitis, atque eos per veram scientiam 1170 recta quae tenere debeant docetis, et per mansuetudinem nullam eis contrarietatem vel difficultatem de propriis suis ordinibus facitis, eos ab antiqui hostis ore rapiatis; et tanto vobis apud omnipotentem Deum aeternae gloriae crescat retributio, quanto multos colligitis, qui vobiscum in Domino sine fine glorientur. Sancta itaque Trinitas orantes pro nobis sua vos protectione custodiat, vobisque in amore suo dona adhuc multipliciora concedat.

EPISTOLA LXVIII. AD VIRGILIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. Commendat Augustinum episcopum, si ad eum venerit.

Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi.

Quantus sit affectus venientibus sponte fratribus impendendus, ex eo quod plerumque solent charitatis causa invitari, cognoscitur. Et ideo si communem fratrem Augustinum episcopum ad vos venire contigerit, ita illum dilectio vestra, sicut decet, affectuose dulciterque suscipiat, ut et ipsum consolationis suae bono refoveat, et alios qualiter fraterna charitas colenda sit doceat. Et quoniam saepius evenit ut hi qui longe sunt positi prius ab aliis quae sunt emendanda cognoscant, si quas fortasse fraternitati vestrae sacerdotum vel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta investigatione perquirite. Et ita vos in ea quae Deum offendunt, et ad iracundiam provocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem, et vindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat. Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater. Data die X Kalend. Juliarum, imperante domino nostro piissimo Mauricio Tiberio Augusto an. 19, post consulatum ejusdem domini nostri anno 18, indict. 4.

EPISTOLA LXIX. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. De corrigendis sacerdotibus qui vitam prave instituunt.

Gregorius Brunichildae Francorum reginae.

Cum scriptum sit: Justitia elevat gentem, miseros autem facit populos peccatum (Prov. XIV, 34), tunc regnum stabile creditur, cum culpa quae cognoscitur citius emendatur. Multorum igitur ad nos relatione pervenit, quod dicere sine afflictione cordis nimia non valemus, ita quosdam sacerdotes in illis partibus impudice ac nequiter conversari, ut et audire nobis opprobrium et lamentabile sit referre. Ne ergo postquam hujus nequitiae hucusque se tetendit opinio, aliena pravitas aut nostram animam aut vestrum regnum peccati sui jaculo feriat, ardenter ad haec debemus ulciscenda consurgere, ne paucorum facinus 1171 multorum possit esse perditio. Nam causa sunt ruinae populi sacerdotes mali. Quis enim pro populi se peccatis intercessor objiciat, si sacerdos qui exorare debuerat graviora committat? Sed quoniam eos quorum est locus haec insequi, nec sollicitudo ad requisitionem, nec zelus excitat ad vindictam, scripta ad nos vestra discurrant, et personam, si praecipitis, cum vestrae auctoritatis as sensu transmittamus, quae una cum aliis sacerdotibus haec et subtiliter quaerere et secundum Deum debeat emendare. Nec enim sunt dissimulanda quae dicimus, quia qui emendare potest et negligit, participem se procul dubio delicti constituit. Providete ergo animae vestrae, providete nepotibus, quos cupitis regnare feliciter, providete provinciis; et priusquam Creator noster manum suam ad feriendum excutiat, de correctione hujus sceleris studiosissime cogitate, ne tanto postmodum acrius feriat, quanto modo diutius et clementer exspectat. Scitote autem quod Deo nostro magnum sacrificium placationis offertis, si tanti labem facinoris de vestris citius finibus amputatis..

EPISTOLA LXX. AD CANDIDUM PRESBYT. RECTOREM PATRIMONII. Aurelium presbyterum commendat, ut ei oratorium vel locum aliquem committat.

Gregorius Candido presbytero Galliae.

Lator praesentium filius noster Aurelius presbyter, a Galliarum partibus veniens, petiit ut sicubi in possessionibus beati Petri apostolorum principis oratorium aut locus qui presbytero vel abbate indiget inveniri potuerit, ei debeat committi, quatenus et ipse subsidium vitae praesentis inveniat, et nos inveniamur petitioni illius paruisse. Proinde dilectioni tuae eum omnibus modis commendamus, ut in quo usus exegerit, et tua dilectio concurrat, et scriptorum nostrorum illic solatium inveniat.

EPISTOLA LXXI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Illum aliosve in causa Joannis Diaconi judices arguit, quod Hilarum subdiaconum calumniatorem nulla poena affecerint. Hunc privatum officio, ac verberibus publice castigatum, jubet exsulare. Eligendum Paschasio episcopo vicedominum et majorem domus.

Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae.

Cum fortius punienda sint crimina quae insontibus, et maxime sacratis ordinibus ingeruntur, 1172 quam sitis culpabiles omnes qui in causa Joannis Diaconi resedistis attende, ut Hilarum criminatorem ipsius nulla ex definitione vestra poena veniens castigaret. Nec illud ad excusationem vestram credatis esse idoneum, quod vobis quasi judicare volentibus solus frater et coepiscopus noster Paschasius dicitur distulisse. Nam si zelus in vobis rectitudinis viguisset, facilius uni a multis rationabiliter suaderi quam multi ab uno poterant sine causa differri. Quia ergo tantae nequitiae malum sine digna non debet ultione transire, suprascriptum fratrem nostrum Paschasium volumus admoneri, ut eumdem Hilarum prius subdiaconatus quo indignus fungitur privet officio, atque verberibus publice castigatum faciat in exsilium deportari ut unius poena multorum possit esse correctio. Cujus si forte lenitatem diaconi sui adhuc opinio lacerata non commovet, et in hoc, quod non credimus, torpens exstiterit, experientia tua haec quae diximus faciat, et de illius nobis neglectu renuntiet. Hortandus praeterea idem frater ex nostro mandato est, ut se in omnibus vigilantem exhibeat, et Ecclesiae suae amplius exhibere disciplinam non negligat, ne et peccatum de his qui ei commissi sunt sustineat, et nos contra se vehementer stimulet, si in officii sui cura, quod non optamus, incautus vel lentus exstiterit. Volumus autem (Grat. dist. 89, c. 2) ut memoratus frater noster Paschasius et vicedominum sibi ordinet, et majorem domus, quatenus possit vel hospitibus supervenientibus, vel causis quae eveniunt, idoneus et paratus existere. Si vero et negligentem eum prospicis, et ea quae diximus implere differentem, omnis clerus ejus adhiberi debet, ut communi consilio ipsi eligant quorum personae ad ea quae praediximus valeant ordinari. (Cf. Joan. Diac., l. IV, c. 31; l. II, c. 54.)

EPISTOLA LXXII. AD AGAPITUM ABBATEM. Illius monasterio aliud unit a monachis ob hostilitates prorsus desertum.

Gregorius Agapito abbati.

Ne locis venerabilibus vel quando licet culturae desit obsequium nostra debet sollicite cura prospicere. Quia igitur monasterium quod in fundo Marciano provinciae Campaniae situm est, ita hostilitate faciente, a congregatione funditus dicitur desolatum, ut ne unus exinde monachus, qui aliquam illic sollicitudinem vel curam debeat adhibere, remanserit, tuo illud monasterio cum omnibus rebus suis, vel quae ei competunt actiones, utile prospeximus uniendum, 1173 ut res ejus tenendi, vel a detinentibus vindicandi libera tibi sit et sine aliqua dubietate licentia. In quo etiam studii tui sit monachos deputare, qui illic tempore quo intervallum de hoste fuerit, et opus Dei celebrare, et decenter debeant deservire. Nec aliqua illud praesumas excusatione negligere, quod ideo curae tuae ut sollicitudinem illic debeas adhibere committitur. Ipsum autem monasterium sic tuae nos ordinationi commisisse cognoscas, ut tamen jurisdictionem illic non episcopus Surrentinus, in cujus civitate monasterium tuum est, sed Nucerinus, cujus est dioecesis, habeat. Nam sic hujus loci ordinationem disponimus, ut tamen jura sua singulis episcopis inviolata servemus.

EPISTOLA LXXIII. AD MARINIANUM ABBATEM. Ecclesia sancti Georgii curam Mariniano ejusque successoribus committit.

Gregorius Mariniano abbati.

Quia ecclesiam sancti Georgii positam in loco qui Ad sedem dicitur minorem quam oportet diligentiam habere cognovimus, utile esse prospeximus, quoniam monasterium tuum eidem ecclesiae noscitur esse conjunctum, ejus tibi curam committere, hortantes ut et sollicitudinem illic congruam studeas adhibere, et psalmodiae officium solemniter exhibere facias. Et quia ecclesiam ipsam reparatione certum est indigere, volumus ut quidquid illuc accedere potuerit, ipse accipere atque in ejus reparationem, ut praevideris, debeas erogare. Hanc vero sollicitudinis curam, quam tibi hujus pagina praecepti mandavimus, tam te quam etiam successores tuos, qui monasterii regimen, Deo auctore, susceperint, exhibere, et quae constituimus per omnia volumus observare.

EPISTOLA LXXIV. AN EUSEBIUM THESSALONICENSEM EPISCOPUM. Falsatam ab Andrea monacho nequissimo illius epistolam. Nonnullos Gregorio ipsi ab eodem suppositos sermones. Exigendam a Luca presbytero suspecto fidei confessionem.

Gregorius Eusebio episcopo Thessalonicensi.

Lator praesentium Theodorus, Ecclesiae vestrae lector, ad sanctorum apostolorum limina veniens, dum omnes, homo quippe novus, haberet 1174 incognitos, Andreae monacho, qui ad sanctum Paulum inclusus fuerat, res et chartas quas detulit, ut re vera olim noto, innocenter deposuit, credens quidem quod mens ipsius, sicut et nos ante habueramus, cum habitu concordaret. Sed tantae ille pravitatis inventus est, ut, si ejus stultitiae sub inclusionis specie paulo adhuc amplius licuisset, multorum animas malitiae suae falsitate deciperet, et quocunque potuisset non levia scandala generaret. Nam inter alia quae idem Andreas pessime cogitavit et fecit, eam quoque quam ad nos misistis, dum apud ipsum a praefato latore esset deposita, ita falsavit epistolam, ut quicunque eam legeret, vos nec catholice, nec recte sapere evidenter argueret. Ex qua re contigit ut dum veritatem studiose quaerimus, ejus quae latebat iniquitas vulgaretur, et tanta in eo reperta sunt quanta nec de scelerato quocunque laico crederentur. Et quia inter diversa mala aliquos etiam sermones scripsit, atque eos ex nostro nomine titulavit, et suspecti sumus ne eos alicubi transmiserit, fraternitas vestra sollicitudinem gerat; et si quid tale repererit, eos et rescindi et omnino faciat aboleri, ut quod imperitus litterarum et Scripturae divinae nescius, nostro, sicut diximus, nomine praenotavit, quorumdam animos non possit inficere. Nam nos nec Graece novimus, nec aliquod opus aliquando Graece conscripsimus. Alia vero mala ipsius, vel quid de eo a nobis in concilio statutum sit, antedicti portitoris, quem fraternitati vestrae in omnibus commendamus, quia praesens inventus est, relatione cognoscetis.

Hortamur praeterea atque admonemus ut communem filium Lucam presbyterum, de quo populus, quantum dicitur, non modica suspicione mordetur, publice de se satisfacere, et fidem suam moneas confiteri, atque sanctas synodos, quas apostolica veneratur Ecclesia, se suscipere et sequi, modis omnibus fateatur, atque inter alia Nestorium, et Severum, ac sequaces eorum, specialiter anathematizando contemnet, ut hac satisfactione in filiorum vestrorum cordibus nullum per illius occasionem contra vos possit scandalum remanere. Qui si forte, quod non credimus, facere hoc aliqua excusatione distulerit, nihil vobis cum illo commune sit, sed a familiaritate atque communione vestra per omnia segregandus est. Nam, sicut ante jam scripsimus, melius est de ovili dominico morbosam ovem ejicere quam unius vitio sanas amittere.

Haec igitur, frater charissime, diligenter attende; et ita stude, ut et filios vestros unitos ac devotos, 1175 sicut decet, habere possitis, et hac de causa denuo ad nos querela non redeat. Latorem vero praesentium, ut praefati sumus, in omnibus commendamus, qui, quoniam prius a malo monacho innocenter deceptus est, et postmodum in convictione ejus fortiter perstitit, laboris sui retributionem hic apud vestram fraternitatem inveniat, quamvis quia in aeterna ei patria compensetur certus existo. Si autem rursus ad orationem huc ad sanctos apostolos venire voluerit, eum fraternitas vestra sine aliqua mora transmittat. (Cf. Joan. Diac., l. IV, c. 81.)

EPISTOLA LXXV. AD AURELIUM. Consolatur eum de morte fratris et tribulationibus quas patiebatur.

Gregorius Aurelio ex Francis.

Audito dulcissimi filii mei fratris vestri transitu, quo sim moerore perculsus epistolaris non valet explere locutio. Sed omnipotentem Deum rogo ut suae vos gratiae aspiratione consoletur, vosque et a malignis spiritibus et a perversis hominibus coelesti protectione custodiat. Nam si quos post illius obitum tumultus quorumdam adversantium sustinetis, nolite mirari. Si vos frui bonis in terra vestra, id est in terra viventium quaeritis, mala hominum in terra aliena portare debetis. Peregrinatio quippe est vita praesens; et qui suspirat ad patriam, ei tormentum est peregrinationis locus, etiamsi blandus esse videatur. Vobis autem qui patriam quaeritis, inter suspiria quae habetis, etiam gemitus audio humanae oppressionis exsurgere. Quod mira omnipotentis Dei dispensatione agitur, ut dum veritas per amorem vocat, mundus praesens a seipso animum vestrum per tribulationes quas ingerit repellat; tantoque facilius ab amore hujus saeculi mens exeat, quanto et impellitur dum vocatur. Itaque, 1176 quod coepistis, hospitalitatis curam impendite, in oratione et lacrymis instantissime laborate. Eleemosynis, quas semper amastis, jam nunc largius atque uberius operam date, ut tanto post in retributione crescat vobis fructus operis, quanto hic excreverit studium laboris.

EPISTOLA LXXVI. AD MELLITUM ABBATEM Dat mandata Augustino, quem adibat, exhibenda, ad faciliorem Anglorum conversionem.

Gregorius Mellito abbati in Francia.

Post discessum congregationis nostrae, quae tecum est, valde sumus suspensi redditi, quia nil de prosperitate vestri itineris audisse nos contigit. Cum vero vos Deus omnipotens ad reverendissimum virum fratrem nostrum Augustinum episcopum perduxerit, dicite ei quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractavi, videlicet quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant, sed ipsa quae in eis sunt idola destruantur. Aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiae ponantur, quia si fana eadem bene constructa sunt, necesse est ut a cultu daemonum in obsequium veri Dei debeant commutari, ut dum gens ipsa eadem fana non videt destrui, de corde errorem deponat, et, Deum verum cognoscens ac adorans, ad loca quae consuevit familiarius concurrat. Et quia boves solent in sacrificio daemonum multos occidere, debet his etiam hac de re aliqua solemnitas immutari, ut die dedicationis vel natalitiis sanctorum martyrum, quorum illic reliquiae ponuntur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias quae ex fanis commutatae sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conviviis solemnitatem celebrent. Nec diabolo jam animalia immolent, sed ad laudem Dei in esum suum 1177 animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant, ut dum eis aliqua exterius gaudia reservantur, ad interiora gaudia consentire facilius valeant. Nam duris mentibus simul omnia abscidere impossibile esse non dubium est, quia is qui locum summum ascendere nititur necesse est ut gradibus vel passibus, non autem saltibus elevetur. Sic Israelitico populo in Aegypto Dominus se quidem innotuit; sed tamen eis sacrificiorum usus, quos diabolo solebant exhibere, in cultu proprio reservavit, ut eis in sacrificio suo animalia immolare praeciperet; quatenus, cor mutantes, aliud de sacrificio amitterent, aliud retinerent, ut etsi ipsa essent animalia quae offerre consueverant, verumtamen Deo haec et non idolis immolantes, jam sacrificia ipsa non essent. Haec igitur dilectionem tuam praedicto fratri necesse est dicere, ut ipse, in praesenti illic positus, perpendat qualiter omnia debeat dispensare. Deus te incolumem custodiat, dilectissime fili. Data XV Kalend. Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio, piissimo, Augusto, ann. 19, post consulatum ejusdem domini nostri ann. 18, indict. 4.

EPISTOLA LXXVII. AD BONIFACIUM IN CORSICA DEFENSOREM. Aleriae et Adjacii episcopos quantocius eligi curet. Neque opprimi pauperes, neque clericos a laicis judicibus teneri patiatur.

Gregorius Bonifacio defensori Corsicae.

Experientia tua non sine culpa est, quod Aleriam atque Adjacium civitates Corsicae diu sine episcopis esse cognoscens, clerum et populum earum ad eligendum sibi sacerdotem distulerit commonere. Quae quoniam sine proprio amplius non debent esse rectore, praesenti auctoritate suscepta, clerum et populum singularum civitatum hortari festina ut inter se dissentire non debeant, sed uno sibi consensu unaquaeque civitas consecrandum eligat sacerdotem. Et, facto decreto, ad nos is qui fuerit electus, adveniat. Si autem in uno consentire noluerint, sed in duorum se electione diviserint, similiter, decretis ex more factis, ad nos adveniant, ut requirentes de vita, actu et moribus eorum, is qui visus fuerit 1178 ordinetur. Quia vero multi illic pauperes opprimi ac pati praejudicium perhibentur, experientia tua sollicitudinem gerat, et gravari eos contra justitiam non permittat; sed ita studeat, ut nec agentes contra rationem impediri, nec hi contra quos agitur injuste valeant dispendium sustinere.

Praeterea pervenit ad nos quod quidam clericorum, te illic posito, a laicis teneantur. Quod si ita est, tuae hoc culpae noveris reputari, quia hoc fieri si homo esses, non habuit. Et ideo de caetero sollicitudinem te habere necesse est, ut hoc fieri non permittas; sed si quis contra clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat. Qui si forte suspectus fuerit, exsecutor vel ab ipso, aut si et hoc actor refugerit, a tua est experientia deputandus, qui partes sibi mutuo consensu judices compellat eligere. A quibus quidquid fuerit definitum, ita vel tua, vel episcopi sollicitudine, servata lege, modis omnibus compleatur, ut non sit unde se possint litigiis fatigare.

EPISTOLA LXXVIII. AD BARBARAM ET ANTONINAM. Divinam protectionem eis adprecatur. Quod Romam venire cupiant gaudet. Commendatas Joanni episcopo ac Romano defensori illarum causas. Accepta libenter xenia.

Gregorius Barbarae et Antoninae.

Susceptis epistolis vestris, omnimodo cognita vestra sospitate laetatus sum, atque omnipotentem Deum deprecor, qui vos et a malignis spiritibus in cogitatione, et a perversis hominibus atque ab omni contrarietate, sua protectione custodiat: sicque vos cum timoris sui gratia dignis conjunctionibus ordinet, ut omnes nos in vestra ordinatione laetificet. Vos autem, dulcissimae filiae, in ejus adjutorio spem vestram ponite, et sub umbra defensionis illius semper, et orando et bene agendo, malorum hominum insidias declinate. Quaecunque enim humana solatia vel adversitates fuerint, nulla sunt, nisi aut ejus gratia protegat, aut ejus offensa perturbet. In nullo igitur hominum spem ponatis, sed totam mentem in fiducia Dei omnipotentis astringite. Nobis ergo dormientibus, ille vos proteget, de quo 1179 scriptum est: Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4).

Quod autem ad beati Petri apostolorum principis limina festinare vos dicitis, opto nimis, et aestuanti desiderio exspecto, ut dignis meritis junctas vos in ejus Ecclesia videam, quatenus et vos de me solamen aliquantulum, et ego de vestri praesentia non parvam laetitiam acquiram. Viro autem reverendissimo fratri meo Joanni episcopo et Romano defensori causas vestras studui commendare, ut quae coeperunt, Deo auctore, debeant perficere.

1180 Xenium autem vestrum duas racanas, quas de labore vestro esse mandastis, libenter accepi. Sed tamen cognoscite quia non mihi mandatum credidi. Nam vos de labore alieno laudem quaeritis, quia fortasse adhuc ad fusum manum nunquam misistis. Nec tamen me res ista contristat, quia opto ut sanctam Scripturam legere ametis, ut quandiu vos omnipotens Deus viris conjunxerit, sciatis qualiter vivere et domum vestram quomodo disponere debeatis.