LIBER XII | LIBER XIV |
LIBER DECIMUS TERTIUS.
[recensere]Indictione VI, anno ab ejus ordinatione XIII. 1213 EPISTOLA PRIMA. AD ROMANOS CIVES. Non custodiendum juxta litteram Sabbati diem. Corpus Dominico die necessitatis causa lavari posse.
- Gregorius servus servorum Dei dilectissimis filiis suis Romanis civibus.
Pervenit ad me quosdam perversi spiritus homines, prava inter vos aliqua et sanctae fidei adversa seminasse, ita ut in die Sabbati aliquid operari prohiberent. Quos quid aliud nisi Antichristi praedicatores dixerim? Qui veniens, diem Sabbatum atque Dominicum ab omni faciet opere custodiri. Quia enim mori se et resurgere simulat, haberi in veneratione vult diem Dominicum; et quia judaizare populum compellit ut exteriorem ritum legis revocet, et sibi Judaeorum perfidiam subdat, coli vult Sabbatum.
Hoc enim quod per prophetam dicitur: Ne inferatis onera per portas vestras die Sabbati (Jerem. XVII, 24), tandiu teneri potuit, quamdiu legem licuit juxta litteram custodiri. At postquam gratia omnipotentis Dei Domini nostri Jesu Christi apparuit, praecepta legis quae per figuram dicta sunt juxta litteram servari non possunt. Nam si quis dicit hoc de Sabbato esse servandum, dicat necesse est etiam carnalia sacrificia persolvenda, dicat praeceptum quoque de circumcisione corporis adhuc usque retinendum. Sed contra se Paulum apostolum audiat dicentem: Si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest (Galat. V, 2).
Nos itaque hoc quod de Sabbato scriptum est, 1214 spiritaliter accipimus, spiritaliter tenemus. Sabbatum enim requies dicitur. Verum autem Sabbatum ipsum redemptorem nostrum Jesum Christum Dominum habemus. Et qui lucem fidei ejus agnoscit, si peccata concupiscentiae ad mentem per oculos trahit, in die Sabbati onera per portas introducit. Non ergo in die Sabbati per portas introducimus onera, si, in Redemptoris nostri gratia constituti, pondera peccati ad animam per sensus corporeos non trahamus. Nam idem Dominus ac redemptor noster multa in die Sabbati legitur operatus, ita ut Judaeos reprehenderet, dicens: Quis vestrum bovem aut asinum suum non solvit in die Sabbati, et ducit adaquare (Luc. XIV, 5)? Si ergo ipsa per se Veritas non custodiri juxta litteram Sabbatum praecepit, quisquis otium Sabbati secundum legis litteram custodit, cui alteri nisi ipsi Veritati contradicit?
Aliud quoque ad me perlatum est, vobis a perversis hominibus esse praedicatum, ut Dominicorum die nullus debeat lavari. Et quidem si pro luxu animi atque voluptate quis lavari appetit, hoc fieri nec reliquo quolibet die concedimus. Si autem pro necessitate corporis, hoc nec Dominicorum die prohibemus. Scriptum quippe est: Nemo carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam (Ephes. V, 29). Et rursum scriptum est: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14). Qui igitur carnis curam in concupiscentiis fieri prohibet, profecto in necessitatibus concedit. Nam si Dominicorum die corpus lavare peccatum est, lavari ergo die eodem nec facies debet. Si autem hoc in corporis parte conceditur, cur hoc exigente necessitate toti corpori negatur? Dominicorum vero die a labore terreno 1215 cessandum est, atque omni modo orationibus insistendum, ut si quid negligentiae per sex dies agitur, per diem resurrectionis Dominicae precibus expietur.
Haec, filii charissimi, certa constantia et recta praediti fide custodite, stultorum hominum verba despicite, et omnia quae ab eis dici cognoscitis nolite facile credere; sed in rationis trutina pensate, ut dum erroris vento forti stabilitate resistitis, ad solida coelestis regni gaudia pervenire valeatis. (Joan. Diac., lib. IV, c. 52)
EPISTOLA II. AD ADEODATUM ABBATEM. Illius monasterio Craterense unit.
- Gregorius Adeodato abbati Neapolitano.
Quantum bene dispositae fratrum congregationi animus noster ex interni desiderii intentione congaudet, tantum ex destitutis et pene in desolatione positis fratribus monasterii sancti Marcellini, ut pastoralis sollicitudinis eis citius cura subveniat, vehementi moerore concutitur.
Monachi siquidem monasterii, quod Crateras dicitur, Neapolitanae urbi e vicino fundati, porrecta nos petitione informasse noscuntur locum ipsum ita pene funditus servorum Dei obsequiis destitutum, ut vix illic remanserint qui ipsius solummodo valeant esse custodes. Ob quam rem lacrymabiliter supplicantes a nobis poposcisse noscuntur ut monasterio vestro ipsum unire monasterium deberemus, quatenus per sollicitudinem tuam, et deinceps succedentibus aliis, locus ipse auctore Deo regulari valeat ordinatione disponi. Sed dum huic rei frater et coepiscopus noster Basilius Capuanae Ecclesiae praesens fuisset inventus, exstitit valde contrarius, asserens locum ipsum olim monasterio alii dioecesis suae fuisse conjunctum, et idcirco minime in alterius Ecclesiae jus debere contradi. Contra quam objectionem Neapolitanae rursus clerus Ecclesiae multo esse aliter quam dicebatur oppositis allegationibus replicabat, quibus diversa sentientibus ne constituere quidquam dubie videremur, deputatis cognitoribus instituimus inter eos esse judicium. Quibus renuntiantibus, manifesta ratione comperimus fratrem et coepiscopum nostrum Basilium nullum in praedicto Craterensi monasterio jus habere. Quo cognito, monachis pia poscentibus necessario duximus praebere consensum. Praesentis itaque praecepti nostri auctoritate idem Craterense monasterium cellae vestrae constituimus uniendum. Hoc praecipue commonentes, ut locus ipse ita cum divino solatio per vos deinceps debeat ordinari, quatenus, dum ab hoste licuerit, deputati a vobis illic monachi debeant jugiter in Dei laudibus permanere, perturbationis vero tempore intra urbem in cellam quippe propriam rovocari. Res vero omnes eidem monasterio 1216 competentes, diligenti volumus cura perquiri atque recolligi, easque, ut tibi visum fuerit, apte disponi. Nihilque quod eidem monasterio competit a quoquam detineri permittas, sed omnia in jus cellae, quippe jam tuae, reformare non negligas, ut, cunctis salubri ordinatione dispositis, quae Deo placita nostra sunt auctoritate suffulta perpetuis maneant inconvulsa temporibus.
EPISTOLA III. AD ADEODATUM MONACHUM. Permittit donationem ante susceptum monachatum verbo factam scriptis consignari et firmam haberi.
- Gregorius Adeodato servo Dei.
Effectum justa postulantibus indulgere, et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat, et veritas non relinquit. Quia igitur priusquam in monasterio sancti Adriani ubi es conversus, intrares, rerumque tuarum illic donationem emitteres, et domos et hortos intra civitatem, seu terras sationales, vel vineas in fundo, sicut nos docuisti, Carsiniano, pariter et portiones tuas in fundo Fulloniaco, vel ex aliquibus mancipiis tuis quibus a te concessa libertas est, verbo largitus es; ipsaque donatio licet possit jure subsistere, praecipue in hoc quod ab illis tribuitur qui, cum pompis suis saeculum relinquentes, ad Dei se eligunt conferre servitium, quoniam tamen, ne quid futurum tempus oblivionis nubilo huic derogare quidquam valeat largitati, scripturae hoc desideras tradere monumentis, quod ut queat robustum existere a nobis tibi poscis dari licentiam; idcirco hujus praecepti nostri pagina, liberam tibi hoc faciendi concedimus facultatem, quatenus dum omnia a te fuerint diligenter expressa, et designatione tua noverint esse quod suum est, quod cunctis modo commune est, et ipsi sine contentione donata possideant, et voluntas tua quid ad quem pertinere voluerit esse non possit ambigua. Quidquid enim hujusmodi scriptura interveniente feceris firmum stabileque et ex rei ipsius veritate et hac nostra auctoritate non dubites, quippe qui non novum aliquid facere quod lege est vetitum, sed dudum factum videris exprimere, et salubriter amputandi causa litigii litterarum memoriae servanda deponere.
EPISTOLA IV. AD JANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Desideriae abbatissae et Joannis abbatis contentionem, adhibitis episcopis duobus, finiat.
- Gregorius Januario episcopo Caralis.
Quando inter religiosas personas de terrenis rebus controversia nascitur, ita sacerdotali est sollicitudine finienda, ut crescere non possit 1217 ex mora contentio. Desideria siquidem abbatissa, latrix praesentium, huc veniens questa est substantiam parentum suorum, pariter et germani sui sibi rationabiliter competentem, a Joanne abbate indebite detineri. Et quia eamdem causam interveniente petit judicio terminari, fraternitas vestra, adhibitis sibi Innocentio atque Libertino fratribus et coepiscopis nostris, cum eis negotii hujus qualitatem diligenter examinet, et pari consilio communique tractatu ita se in definiendo ex omni latere festinet exhibere sollicitam, quatenus et ipsa omni invidia favoris ac negligentiae careat, et inter illos post definitionem vestram aliquod non possit litigium remanare. Si vero aliqua ex lege vobis ad proferendam sententiam fuerit nata dubietas, sapientem virum, et quem nostis Dei timorem habere prae oculis, requirite, ut, ab eo quid sit legitimum informati, nullam reprehensionem vestrae definitionis valeat calculus sustinere. Mense Novembri, indict. 6.
EPISTOLA V. AD ETHERIUM EPISCOPUM LUGDUNENSEM. Qua ratione providendum sit cum episcopus in infirmitatem incidit et officio suo fungi non potest.
- Gregorius Etherio episcopo.
Quamvis triste sit nobis valde quod loquimur, atque fraterna nos compassione flere potius urgeat quam aliquid de auditis definire permittat, suscepti tamen sollicitudo regiminis cor nostrum instanti pulsat aculeo magna nos Ecclesiis cura prospicere, et antequam earum possit utilitas deperire quod fieri debeat, Deo auctore, disponere. Pervenit igitur ad nos, quibusdam referentibus, quemdam episcopum ita passionem capitis incurrisse, ut quid mente alienata agere soleat, gemitus et fletus audire sit. Ne ergo languente pastore grex, quod absit, insidiatoris laniandus dentibus exponatur, vel Ecclesiae ipsius utilitates depereant, cauta nos necesse est provisione tractare. Et ideo quia vivente episcopo quem ab officio suo necessitas infirmitatis, non crimen abducit, alium loco ejus, nisi recusante eo, nulla sinit ratio ordinari, si intervalla aegritudinis 1218 habere est solitus, ipse data petitione non se ulterius ad hoc ministerium, intellectualia nempe officia subvertente infirmitate, posse fateatur assurgere, et alium loco suo expetat ordinandum. Quo facto, omnium solemniter electione alter qui dignus fuerit episcopus consecretur; sic tamen ut quousque eumdem episcopum in hoc saeculo vita tenuerit, sumptus ei debiti de eadem Ecclesia ministrentur. Enimvero si nullo tempore ad sanae redit mentis officium, persona fidelis ac vitae probabilis est eligenda, quae ad regimen Ecclesiae idonea possit existere, atque de animarum utilitate cogitare, inquietos sub disciplinae vinculo restringere, ecclesiasticarum rerum curam gerere, et maturum atque efficacem se in omnibus exhibere. Qui etiamsi episcopo, qui nunc aegrotat, superstes exstiterit, loco ejus debeat consecrari.
Ordinationes vero presbyterorum vel diaconorum, seu alterius ordinis, si fieri in eadem Ecclesia causa poposcerit, fraternitati tuae noveris reservandum quatenus, si tuae est dioeceseos, de ejus qui ad hoc eligitur vita, moribus actuque perquiras. Et si placuerit, nec est quod in eo canonicae districtionis judicium reprehendat, ad destinatum ordinem non aliter nisi te ordinante perveniat. Ita ergo fraternitas tua faciat, atque haec vigilanti providentia disponat, ut nec Dei Ecclesia neglectum ulterius habeat, et consacerdotes suos non solum verbo, sed etiam exemplo locorum venerabilium curam laudabiliter habere commoneat.
EPISTOLA VI. AD BRUNICHILDAM FRANCORUM REGINAM. De privilegiis monasterio et xenodochio concessis, legatis ejus auditis, Menna episcopo absoluto. De episcopo qui capitis infirmitate laborabat. De digamo non ordinando. Missurum se in Gallias qui synodo intersit. Privilegia quae mittit actis publicis inserenda.
- Gregorius Brunichildae reginae Francorum.
Inter alia bona hoc apud vos prae caeteris tenet principatum, quod in mediis hujus mundi fluctibus, qui regentis animos turbulenta solent vexatione 1219 confundere, ita cor ad divini cultus amorem et venerabilium locorum disponendam quietem reducitis, ac si nulla vos alia cura sollicitet. Unde quia hujusmodi praepositorum actio subjectorum magna solet esse munitio, prae aliis gentibus gentem Francorum asserimus felicem, quae sic bonis omnibus praeditam meruit habere reginam.
Epistolis autem vestris indicantibus agnoscentes ecclesiam vos sancti Martini in suburbano Augustodunensi, atque monasterium ancillarum Dei, necnon et xenodochium in urbe eadem construxisse, valde laetati sumus, et gratias omnipotenti Deo retulimus, qui cordis vestri sinceritatem ad haec operanda compungit. Qua de re ut et nos bonis vestris in aliquo participes haberemur, privilegia locis ipsis pro quiete et munitione illic degentium, sicut voluistis, indulsimus, nec excellentiae vestrae amplectenda nobis desideria vel ad modicum differre pertulimus.
Paterna praeterea charitate salutationis praemittentes alloquium, indicamus illustribus filiis nostris, vestrae vero excellentiae famulis ac legatis Burgoaldo et Varmaricario, nostrum nos secundum vestra scripta praebuisse secretum. Qui omnia quae sibi injuncta dixerunt, subtili nobis insinuatione reserasse noscuntur. De quibus curae nobis erit sequenti tempore excellentiae vestrae quid actum fuerit indicare. Nam nos quidquid possibile, quidquid est utile, et ad ordinandam pacem inter vos et rempublicam pertinet, summa, Deo auctore, cupimus devotione compleri.
Mennam (Grat., 2, q. 5, c. 7), reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum, postquam, ea quae de eo dicta fuerant requirentes, in nullo invenimus esse culpabilem, qui, insuper, ad sacratissimum corpus beati Petri apostoli sub jurejurando satisfaciens, ab his quae objecta ejus opinioni fuerant se demonstravit alienum, reverti illuc purgatum absolutumque permisimus, quia sicut dignum erat ut, si in aliquo reus existeret, culpam in eo canonice puniremus, ita dignum non fuit ut eum adjuvante innocentia diutius retinere vel affligere in aliquo deberemus.
De quodam autem episcopo, quem capitis infirmitas, sicut nobis praedicti magnifici viri dixerunt, administrare suum non sinit officium, fratri coepiscopoque nostro Etherio scripsimus, ut si intervalla ejusdem infirmitatis habuerit, data petitione ad implendum se locum suum profiteatur non posse sufficere, sed alium Ecclesiae suae postulet ordinandum, quia vivente episcopo, quem ab administratione officii sui non culpa, sed aegritudo subducit, alium loco ipsius sacri nullo modo permittunt canones ordinari. Si vero nullo tempore ad mentis sanae redit officium, quaeri persona debet vita et moribus decorata, quae et animarum curam gerere, et ejusdem Ecclesiae causas utilitatesque salubri valeat ordinatione disponere, talisque sit ut si superstes exstiterit, ejus possit loco succedere. Sed et si qui sunt in sacrum ordinem, 1220 vel ad clericatus ministerium promovendi, antefato reverendissimo fratri nostro Etherio, si tamen ipsius est dioeceseos, reservandum nuntiandumque decrevimus, ut inde habita inquisitione, si nulli culpae quam sacri canones insequuntur subjecti sunt, ipse eos debeat ordinare. Excellentiae ergo vestrae cura nostrae se dispositioni conjungat, quatenus nec Ecclesiae utilitates, quarum vobis maximus amor est, pereant, et bonis excellentiae vestrae mercedis augmenta succrescant.
Similiter vero de quodam bigamo requisiti, an ad sacrum ordinem potuisset accedere, juxta canonicam regulam omnino vetuimus. Absit enim ne vestris temporibus, in quibus tam multa pia ac religiosa agitis, aliquid contra ecclesiasticum institutum fieri permittatis.
Praefati autem viri magnifici filii nostri, dato capitulari, inter caetera petierunt, quod sibi ex vestra perhibuere jussione mandatum, ut talis debeat a nobis in Gallias persona transmitti, quae, facta synodo, cuncta quae contra sacratissimos canones perpetrantur omnipotente Deo possit auctore corrigere. In qua re gloriae vestrae curam cognovimus, quam de vita animae, et de regni vestri soliditate cogitatis, quia Redemptorem nostrum formidantes, ejusque in omnibus praecepta servantes, et hic agitis ut diu regni vestri gubernacula subsistant, et post longa annorum curricula vos quoque de terreno regno ad regnum coeleste transeatis. Apto autem tempore, si Deo dictum placuerit, veneranda excellentiae vestrae desideria implere curabimus.
Nos itaque pro munitione locorum de quibus excellentia vestra scripsit, omnia, sicut voluit, sancire studuimus. Sed ne fortasse ab eorum locorum praepositis eadem decreta nostra quocunque tempore supprimantur, pro eo quod eis quaedam interdicta esse noscuntur, haec eadem constitutio gestis est publicis inserenda, quatenus sicut in nostris, ita quoque in regalibus scriniis teneatur.
Omnipotens Deus excellentiam vestram in suo semper timore custodiat, atque ita vestra vota et filiorum excellentissimorum regum nepotum vestrorum, intercedente beato Petro apostolorum principe, cui eos commendatis, adimpleat, ut stabile vobis gaudium de eorum semper incolumitate, sicut cupitis, habere concedat. Datum mense Novembris, indict. 6.
EPISTOLA VII. AD THEODERICUM FRANCORUM REGEM. Pietatem regis ac prudentiam laudat. Agit de privilegiis iisdem, de illius legatis, de pace cum imperatore stabilienda.
- Gregorius Theoderico regi Francorum.
Scriptorum vestrorum eloquia incolumitatem vestram signantia laeti suscepimus, ex quibus ita transcendere vos prudentia aetatem agnovimus, 1221 ut evidenter appareat pro gentis Francorum felicitate excellentiae vestrae potestatis regiae gubernacula supernae gratiae favore fuisse commissa. Inter quae hoc quoque in vobis satis laudabile mirandumque est, quod in his quae filiam nostram praecellentissimam aviam vestram pro omnipotentis Dei amore desiderare cognoscitis juvare sic studiosissime festinatis, ut per hoc et hic feliciter, et in futura vita regnum cum angelis teneatis. Quia ergo hoc Deo donante ex magna venit discretione judicii, ita omnia quae excellentia vestra voluit citius ac libenter implevimus, ut quantum nobis bona vestra placuerint effectus nostri celeritate monstraremus.
Salutantes praeterea vos paterna dulcedine, indicamus, omnia quae viris illustribus famulis vestris Burgoaldo et Varmaricario filiis nostris apud nos agenda mandastis facta nobis fuisse habito secreto colloquio manifesta. Et valde laudavimus, quia et praesentia sapienter, sicut decet, attenditis, et sic munire futura sempiternae pacis interventu inter vos et rempublicam festinatis, ut, unum facti, regni vestri firmitatem in perpetuum salubriter extendatis. De quibus succedenti vobis tempore quae Deo fuerint placita nuntiamus. Nam nos quidquid utile, quidquid probatur esse pacificum, desideramus, et ut fieri valeat studemus. Tantum est ut sicut nostra, ita quoque Dei, quo sine nihil possumus, in eis quae expediunt, sit voluntas. Sancta Trinitas in suo semper faciat vos timore proficere, et ita cor vestrum placita sibi moderatione disponat, ut et nunc subjectis vestris de vobis, et postmodum vobis de se gaudium sine fine concedat.
EPISTOLA VIII. AD SENATOREM ABBATEM. Privilegium Xenodochii.
- Gregorius Senatori presbytero et abbati xenodochii.
Quando ad ea ad quae catholicorum regum corda pontificalibus sunt monitis provocanda 1222 ita ardenti desiderio divina praeveniente gratia succenduntur ut ab eis ultro poscantur, tanto alacri et laeto sunt animo concedenda quanto et ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde, juxta scripta filiorum nostrorum praecellentissimorum regum Brunichildis ac nepotis ipsius Theoderici, xenodochio quod in civitate Augustodunensi a Siagrio reverendae memoriae episcopo et praedicta excellentissima filia nostra regina constructum est, cui tu praeesse dignosceris, hujusmodi privilegia praesentis auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus, atque firmamus, statuentes nullum regum, nullum antistitum, nullum quacunque praeditum dignitate, vel quemquam alium de his quae xenodochio a suprascriptis praecellentissimis filiis nostris regibus jam donata sunt, vel in futuro a quibuslibet aliis de proprio fuerint jure collata, sub cujuslibet causae occasionisve specie minuere vel auferre, sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis causis, pro suae avaritiae excusatione posse concedere, sed cuncta quae ibi oblata sunt, vel offerri contigerit, tam a te quam ab eis qui in tuo officio locoque successerint perenni tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri, eorum tamen usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt modis omnibus profutura.
Item constituimus ut, obeunte abbate atque presbytero suprascripti xenodochii atque monasterii, non alius ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem rex ejusdem provinciae cum consensu monachorum secundum timorem Dei elegerit ac praeviderit ordinandum.
Hoc quoque praesenti capitulo subjungimus, ut locum avaritiae excludamus, nullum de regibus, nullum de sacerdotibus, vel quemcunque alium per se suppositamve personam de ordinatione ejusdem abbatis, vel quibuscunque causis, ad xenodochium ipsum pertinentibus, audere in auro sive alia qualibet specie commodi quidquam accipere, neque eumdem abbatem ordinationis suae causa dare praesumere, ne hac occasione ea quae a fidelibus piis locis offeruntur, aut jam oblata sunt, consumantur.
Et quoniam multae occasiones in deceptionem religiosarum personarum 1223 a pravis illis, ut dicitur, hominibus exquiruntur, abbatem atque presbyterum praedicti xenodochii nullo modo privandum deponendumque esse censemus, nisi causa specialiter criminis exigente. Unde necesse est ut si qua contra eum hujusmodi querela surrexerit, non solus episcopus civitatis Augustodunensis causam examinet, sed, adhibitis sibi sex aliis coepiscopis suis, subtili hoc investigatione perquirat, quatenus, cunctis concorditer judicantibus, canonicae districtionis censura aut reum ferire, aut innocentem possit absolvere.
Simili quoque (definitione, juxta desiderium conditorum, decernimus ut nullus eorum qui eidem xenodochio atque monasterio abbas, aut presbyter in posterum fuerit ordinatus ad episcopatus officium quacunque obreptione sit ausus accedere, nisi prius abbatis officio sit privatus, aliusque loco ipsius subrogatus, ne, res xenodochii vel monasterii iniqua erogatione consumens, gravissimam egestatis necessitatem pauperibus ac peregrinis vel caeteris exinde viventibus generet. Episcopum vero tollendi de eodem loco monachum ad ecclesiasticum ordinem promovendum, vel pro aliqua quacunque causa, sine consensu abbatis atque presbyteri, habere licentiam prohibemus, ne hujus rei usque ad hoc usurpatio perducatur, ut loca quae acquisitione hominum construenda sunt, ablatione destruantur.
Haec igitur omnia quae hujus praecepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis qui in eo quo es ordine locoque successerint, vel eis quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum, judicum, personarumque saecularium, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. Et nisi vel ea quae ab illo male ablata sunt restituerit, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi alienus fiat, atque in aeterno examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant.
EPISTOLA IX. AD THALASSIAM ABBATISSAM. Privilegium monasterii sanctae Mariae in urbe Augustodunensi.
- Gregorius Thalassiae abbatissae.
Quando ad ea ad quae catholicorum regum corda pontificalibus sunt monitis provocanda 1224 ita ardenti desiderio divina praeveniente gratia succenduntur, ut ab eis ultro poscantur, tanto sunt alacri et laeto animo concedenda quanto et ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde, juxta scripta filiorum nostrorum praecellentissimorum regum Brunichildis ac nepotis ipsius Theoderici, monasterio sanctae Mariae, ubi ancillarum Dei congregatio est constituta, in urbe Augustodunensi, a reverendae memoriae Siagrio episcopo condito, cui praeesse dignosceris, hujusmodi privilegia praesentis auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus atque firmamus, statuentes nullum regum, nullum antistitum, nullum quacunque praeditum dignitate, vel quemcunque alium, de iis quae eidem monasterio a suprascriptis filiis nostris regibus jam donata sunt, vel in futuro a quibuslibet aliis de proprio fuerint jure collata, sub cujuslibet causae occasionisve specie minuere vel auferre, sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis causis pro suae avaritiae excusatione possit concedere. Sed cuncta quae ibi oblata sunt, vel offerri contigerit, tam a te quam ab eis quae in tuo officio locoque successerint, a praesenti tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri, earum tamen usibus pro quarum sustentatione gubernationeque concessa sunt modis omnibus profutura.
Item constituimus ut obeunte abbatissa praedicti monasterii, non alia ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quam rex ejusdem provinciae, cum consensu monacharum, secundum Dei timorem elegerit, ac praeviderit ordinandam.
Hoc quoque capitulo praesenti subjungimus, ut locum avaritiae secludamus, nullum de regibus, nullum de sacerdotibus, vel quemcunque alium per se suppositamve personam, de ordinatione ejus abbatissae, vel de quibuscunque causis ad monasterium ipsum pertinentibus, audere in auro, vel alia qualibet specie commodi quidquam accipere, neque eamdem abbatissam ordinationis suae causa dare praesumere, ne hac occasione quae a fidelibus piis locis offeruntur, aut jam oblata sunt, consumantur.
Et quoniam multae occasiones, in deceptionem religiosarum personarum, a pravis illic, ut dicitur, hominibus exquiruntur, abbatissam ejusdem monasterii nullo modo privandam deponendamque censemus, nisi causa specialiter criminis exigente. Unde necesse est ut si qua contra eam hujusmodi querela surrexerit, non solum episcopus civitatis Augustodunensis causam examinet, sed, adhibitis sibi sex aliis coepiscopis suis, subtili hoc investigatione perquirat, quatenus, cunctis concorditer judicantibus, canonicae districtionis censura, aut ream ferire, aut innocentem possit absolvere.
Haec igitur omnia quae hujus praecepti decretique nostri 1225 pagina continet, tam tibi quam cunctis quae in eo quo es ordine locoque successerint, vel eis quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum, judicum, atque saecularium personarum, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se judicio divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat, etc. ut in superiori.
EPISTOLA X. AD LUPONEM ABBATEM. Privilegium ecclesiae sancti Martini in suburbano Augustodunensi.
- Gregorius Luponi presbytero et abbati.
Quando ad ea ad quae catholicorum regum corda pontificalibus sunt monitis provocanda ita ardenti desiderio divina praeveniente gratia succenduntur ut ab eis ultro poscantur, tanto sunt alacri et laeto animo concedenda quanto ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde, juxta scripta filiorum nostrorum praecellentissimorum regum Brunichildis ac nepotis Theoderici, Ecclesiae sancti Martini, quae in suburbano civitatis Augustodunensis, etc., ut supra, epist. 8.
EPISTOLA XI. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Illius hominibus non crediturum se deinceps, nisi mandatum legaliter subscriptum habeant.
- Gregorius Maximo episcopo Salonitano.
Alia quidem scripta ad fraternitatem tuam antea feceramus; sed tempore quo homines tuos quos ad nos misisti relaxare voluimus scripsisse te quibusdam nostris comperimus quod Veteranum presbyterum atque Optatum defensorem tunc minime in causa transmiseris, et ideo ea quae cum eis acta sunt non debere subsistere. Sed et Thomas, Ecclesiae tuae defensor, sibi verbo a te dictum perhibuit. Ex qua re jam nec praesentium portitoribus judicavimus esse credendum, ne de ipsis quoque post haec similiter diceretur. Quia ergo haec res nos valde fecit ambigere, et cautos esse debere praemonuit, si causam vultis dicere, instructam de caetero personam cum mandato 1226 legaliter facto, tuis ac presbyterorum seu diaconorum in testimonium subscriptionibus roborato, gestisque ex more indito, transmittite, ut quidquid cum ea actum fuerit possit jure subsistere. Nam nos non solum tibi, sed etiam omnibus quod justum legitimumque fuerit parati sumus, Deo juvante, per omnia custodire; tantum est ut tu quod lege praecipitur facere non omittas.
EPISTOLA XII. AD PASCHASIUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Non arcendos Judaeos a solemnitatibus suis, sed monitis ac blandimentis ad conversionem accendendos.
- Gregorius Paschasio episcopo Neapolitano.
Qui sincera intentione extraneos a Christiana religione ad fidem cupiunt rectam adducere (Grat., dist. 45, c. 3), blandimentis, non asperitatibus debent studere, ne quorum mentem reddita ad planum ratio poterat provocare, pellat procul adversitas. Nam quicunque aliter agunt, et eos sub hoc velamine a consueta ritus sui volunt cultura suspendere, suas illi magis quam Dei causas probantur attendere. Judaei siquidem Neapolim habitantes questi nobis sunt, asserentes quod quidam eos a quibusdam feriarum suarum solemnibus irrationabiliter nitantur arcere, ne illis sit licitum festivitatum suarum solemnia colere, sicut eis nunc usque et parentibus eorum longis retro temporibus licuit observare vel colere. Quod si ita se veritas habet, supervacuae rei videntur operam adhibere. Nam quid utilitatis est quando, et si contra longum usum fuerint vetiti, ad fidem illis et conversionem nihil proficit? Aut cur Judaeis qualiter caerimonias suas colere debeant, regulas ponimus, si per hoc eos lucrari non possumus? Agendum ergo est ut, ratione potius et mansuetudine provocati, sequi nos velint, non fugere, ut eis ex eorum Codicibus ostendentes quae dicimus, ad sinum matris Ecclesiae Deo possimus adjuvante convertere. Itaque fraternitas tua eos monitis quidem, prout potuerit, Deo adjuvante, ad convertendum accendat, et de suis illos solemnitatibus inquietari denuo non permittat; sed omnes festivitates feriasque suas, sicut hactenus, tam ipsi quam parentes eorum, per longa colentes retro tempora tenuerunt, liberam habeant observandi celebrandique licentiam.
1227 EPISTOLA XIII. AD BARBARUM BENEVENTANUM EPISCOPUM. Ipsum Panormitanae Ecclesiae visitatorem sub consueta formula instituit.
- Gregorius Barbaro episcopo Beneventano.
Obitum Victoris, Panormitanae civitatis antistitis, directa relatio patefecit (Grat., dist. 61, c. 16). Quapropter visitationis destitutae Ecclesiae fraternitati tuae operam solemniter delegamus, quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est in patrimonio ejusdem, a quoquam praesumatur Ecclesiae. Et ideo dilectio tua ad praedictam Ecclesiam ire properabit, et assiduis adhortationibus clerum plebemque ejusdem Ecclesiae admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetant sacerdotem, qui et tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati et dilectionis tuae testimonio litterarum ad nos sacrandus occurrat. Commonentes etiam fraternitatem tuam ut nullum de altera eligi permittas Ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis, in qua visitationis impendis officium, nullus ad episcopatum dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri; provisurus ante omnia ne ad hoc cujuslibet conversationis vel meriti laicam personam aspirare permittas, ne et conatus eorum habeatur inefficax, et in periculum ordinis tui, quod absit, incurras. Monasteria autem, si qua sunt in ipsius constituta parochia, sub tua cura dispositioneque, quousque illic proprius fuerit ordinatus episcopus, esse concedimus.
EPISTOLA XIV. AD PANORMITANOS. Barbaro episcopo visitatori obediant.
- Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Panormi.
Vestri antistitis obitum cognoscentes, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Barbaro solemniter delegare. 1228 Cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu ministeriisque, a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus convenit obedire, et, remoto strepitu, uno eodemque consensu talem vobis praeficiendum expetere sacerdotem, qui et a venerandis canonibus nulla discrepet ratione, et tanto ministerio dignus valeat reperiri. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus: provisuri ante omnia ne cujuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere, et non solum ille ad episcopatus apicem nulla ratione promoveatur, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite, sed et omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis.
EPISTOLA XV. AD VENANTIUM PATRICIUM PANORMIT. Urbicum abbatem electum merito in episcopum, sed reluctantem non cogendum. Crescentis diaconi scrutandos mores. Si neque in hoc, neque in alio consentiant, mittendos Romam legatos.
- Gregorius Venantio patricio Panormitano.
Excellentiae vestrae electio in persona Urbici abbatis, quia valde nobis placuit, indicamus: quoniam, sicut judicii vestri discretione oportuit, ad Ecclesiae gubernationem virum quaesistis vigilantem a