Migne Patrologia Latina Tomus 58
Epistolae (Hilarus papa), J. P. Migne
EPISTOLA HILARI DIACONI SACRAE ROMANAE ECCLESIAE, ET SANCTI LEONIS PAPAE LEGATI, AD PULCHERIAM AUGUSTAM. De Ephesino conciliabulo, factionibus Dioscori, et fuga sua.
(0011D) Gloriosissimae et piissimae Pulcheriae Augustae Hilarius diaconus.
Studium mihi fuisse, etc.
( Hanc epistolam, quae est XLVI inter Leoninas, exscriptam reperies Patrologiae nostrae tom. LIV, col. 837.)
EPISTOLA I. HILARI PAPAE AD EPISCOPOS TARRACONENSES. DE SYNODALI DECRETO. (0012D)
Flavio Basilisco et Herminerico viris clarissimis consulibus.
I.
Quoniam religiosus, sancto Spiritu congregante, conventus hortatur, ut quaecunque pro disciplina ecclesiastica necessaria sunt, cura diligentiore tractemus: si placet, fratres, ea quae ad ordinationum (0013A)tenorem pertinent, juxta divinae legis praecepta et Nicaenorum canonum constituta, ita adjuvante Domino in omne aevum mansura solidemus, ut nulli fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones, vel apostolicae sedis decreta temerare: quia nos, qui potissimi sacerdotis administramus officia, talium transgressionum culpa respiciet, si in causis Dei desides fuerimus inventi: quia meminimus, quod timere debemus, qualiter comminetur Dominus negligentiae sacerdotum, siquidem reatu majore delinquit, qui potiori honore perfruitur: et graviora facit vitia peccatorum, sublimitas dignitatum.
II.
Cavendum ergo imprimis est, ne ad sacratos gradus, sicut gestis prioribus ante praescriptum est, (0013B)quisquam, qui uxorem non virginem duxit, aspiret. Repellendus est etiam quisque, qui in secundae uxoris nuptias contra apostolica praecepta convenit.
III.
Inscii quoque litterarum, necnon et aliqua membrorum damna perpessi, et hi qui ex poenitentibus sunt [ ex poenitentes sunt ], ad sacros ordines aspirare non audeant. Quisquis talium consecrator exstiterit, factum suum dissolvet.
IV.
Sed et quod quis commisit illicite, aut a decessoribus suis invenit admissum, si proprium periculum vult vitare, damnabit: nos enim in nullo volumus severitatem ultionis exercere. Sed qui in causis Dei vel contumacia, vel in aliquo excessu deliquerit, aut (0013C)ipse quod perperam fecit abolere noluerit: in se, quiquid in alium [ alio ] non resecarit [ resecuerit ], inveniet. Quod ut deinceps possit tenacius custodiri, si placet, sententias, causas et subscriptiones proprias omnes commendate [ commodate ], ut synodali judicio auditus [ aditus ] claudatur illicitis [ illicitus ].
Ab universis episcopis et presbyteris acclamatum est: Exaudi Christe, Hilaro vita: dictum est sexies. Haec et confirmamus, et haec docemus dictum est octies. Haec tenenda sunt, haec servanda sunt: dictum est quinquies. Doctrinae vestrae gratias agimus: dictum est decies. Ista ut in perpetuum serventur, rogamus: (0014A)dictum est quindecies. Ista per sanctum Petrum, ut in perpetuum serventur optamus: dictum est octies. Haec praesumptio nunquam fiat: dictum est decies. Qui haec violaverit, in se inveniet: dictum est septies. Et facto silentio, Hilarus episcopus dixit.
V.
Praeterea, fratres, nova et inaudita (sicut ad nos missis de Hispaniis epistolis, sub certa relatione pervenit) in quibusdam locis perversitatum semina subinde nascuntur. Denique nonnulli episcopatum, qui non nisi meritis praecedentibus datur, non divinum munus, sed haereditarium putant esse compendium: et credunt, sicut res caducas atque mortales, ita sacerdotium, velut legali [ legatorio ] (0014B)aut testamentario jure, posse dimitti. Nam plerique sacerdotes in mortis confinio constituti, in locum suum feruntur alios designatis nominibus subrogare: ut scilicet non legitima exspectetur electio, sed defuncti gratificatio pro populi habeatur [ praebeatur ] assensu. Quod quam grave sit, aestimate, atque ideo, si placet, etiam hanc licentiam generaliter de ecclesiis auferamus, ne (quod turpe dictu est) homini quisquam putet deberi, quod Dei est.
Ut, autem quod ad nos prolatum [ perlatum ] est, ad vestram etiam possit pervenire notitiam, Hispanorum fratrum et coepiscoporum nostrorum scripta legantur. Paulus notarius recitavit
Additur in ms. Justelli: Et statutum est ne quid ultra hujusmodi a sacerdotibus praesumatur.
EPISTOLA TARRACONENSIUM EPISCOPORUM AD HILARUM PAPAM.
De ordinatione episcopi per Silvanum Calaguritanum episcopum contra Patrum regulas et Nicaenos canones facta apud Romanum pontificem conqueruntur, eumque consulunt, quid in hoc casu facere, aut qua ratione abusibus ejusmodi occurrere debeant.(0014C) Domino beatissimo, et apostolica reverentia a nobis in Christo colendo papae Hilaro, Ascanius episcopus; et universi episcopi Tarraconensis provinciae.
Etiamsi nulla exstaret [ dictaret ] necessitas ecclesiasticae disciplinae, expetendum re vera nobis fuerat (0015A)illud privilegium sedis vestrae, quo susceptis regni clavibus post resurrectionem Salvatoris, per totum orbem beatissimi Petri singularis praedicatio universorum illuminationi prospexit: cujus vicarii principatus sicut eminet, ita metuendus est ab omnibus, et amandus. Proinde nos Deum in vobis penitus adorantes, cui sine querela servitis, ad fidem recurrimus apostolico ore laudatam, inde responsa quaerentes, unde nihil errore, nihil praesumptione, sed pontificali totum deliberatione praecipitur.
Cum haec ita se habeant, est tamen inter nos falsus frater, cujus praesumptionem sicut diutius tacere non licuit, ita et loqui futuri judicii necessitas imperavit. Silvanus quidam episcopus Calagurae in ultima parte nostrae provinciae constitutus, divinationes [ ordinationes ] (0015B)sibi indebitas usurpando, humilitatem nostram ad hoc usque perduxit, ut contra ejus vanissimam superstitionem sedis vestrae unicum remedium flagitemus. Hic namque jam ante septem aut octo amplius annos, postponens Patrum regulas, et vestra instituta despiciens, nullis petentibus populis episcopum ordinavit: cujus praeproperum factum existimantes fraterna et pacifica posse admonitione sanari, profecit in pejus. Denique contra vetustatem canonum, contra synodi constituta, alterius fratris nostri presbyterum, spiritu tantum praesumptionis accensus, in eodem loco, qui illi fuerat destinatus, cui invito et repugnanti imposuerat manus, et qui nostro jam coetui fuerat aggregatus episcopum fecit. Hinc factum est, ut de ejus miserrima temeritate ad nos (0015C)Caesaraugustanae urbis episcopus frater noster referret, cujus diligentia et sollicitudo admodum prospexerat, si in aliquo profuisset. Siquidem cunctis in vicinia positis episcopis, ne se schismatico adjungerent, frequentissime contradixit: sed obstinatione damnabili totum, quod erat illicitum, et quod nobis pudor est dicere, non erubuit solus ille committere.
Proinde quia his praesumptionibus, quae unitatem dividunt, quae schisma faciunt, velociter debet occurri: quaesumus sedem vestram, ut quid super hac parte observare velitis, apostolicis affatibus instruamur: quatenus fraternitate collecta: prolatis in medium venerandae synodi constitutis, contra rebellionis spiritum vestra auctoritate subnixi, quid oporteat de ordinatore et de ordinato fieri, intelligere, Deo (0015D)adjuvante, possimus. Erit profecto vester triumphus, si apostolatus vestri temporibus, quod sancti Petri cathedra obtinet, catholica audiat Ecclesia, si novella zizaniorum semina fuerint exstirpata. Et subscriptio. (0016A)Orantem pro nobis sanctum apostolatum vestrum jugi aevo divina conservet aeternitas.
EPISTOLA TARRACONENSIUM EPISCOPORUM AD HILARUM PAPAM.
(0016) Beatissimo, et apostolica reverentia a nobis in Christo colendo papae Hilaro, Ascanius et universi episcopi Tarraconensis provinciae.
Quam curam apostolatus vester de provinciarum suarum sacerdotibus gerat, filio nostro illustri Vincentio provinciae nostrae, referente cognovimus: cujus impulsu votum nostrum in ausum scribendi prona devotione surrexit. Ergo provinciali litterario sermone debita coronae vestrae obsequia deferentes, his quaesumus, ut dignatione, qua caeteros, etiam humilitatem (0016B)nostram in orationibus vestris in mente habere dignemini, beatissime et apostolica reverentia in Christo a nobis colende pater: illud specialius deprecantes, ut factum nostrum, quod tam voto pene omnis provinciae, quam exemplo vetustatis in notitiam vestram defertur, perpensis assertionibus nostris, roborare dignemini. Episcopus Barcinonensium civitatis sanctus Nundinarius sortem explevit conditionis humanae. Hic episcopo venerabili fratri nostro Irenaeo, quem ipse antea in dioecesi sua nobis volentibus constituerat, derelinquens ei, quod potuit habere paupertas, supremae voluntatis arbitrio, in locum suum ut substitueretur, optavit: sed defuncti judicium in ejus meritum non vacillat. Siquidem (0016C)omnis clerus et plebs ejusdem civitatis, et optimi et plurimi provinciales, ut idem ejus locum observaret, a nobis speraverunt, dato consensu. Nos cogitantes defuncti judicium, et probantes ejus vitam, et eorum nobilitatem atque multitudinem, qui petebant, simul et utilitatem Ecclesiae memoratae, optimum duximus, ut tanto sacerdoti, qui ad divina migraverat, non minoris meriti substitueretur antistes, praesertim cum Ecclesia illius municipii, in qua ante fuerat ordinatus, semper hujus civitatis Ecclesiae fuisse dioecesis constet. Ergo suppliciter precamur apostolatum vestrum, ut humilitatis nostrae decretum, quod juste a nobis videtur factum, vestra auctoritate firmetis. Jamdudum sane questi fueramus litteris nostris de praesumptione Silvani episcopi: et miramur, quod (0016D)nulla apostolatus vestri responsa suscepimus. Nunc haec eadem suggerentes, petimus, ut quid super his rebus observandum sit, apostolicis sermonibus nos dignemini informare. Et ne forsitan per negligentiam portitoris, aut per longinqui itineris difficultatem, (0017A)humilitatis nostrae ad vos scripta non potuerint ex hoc negotio pervenire, etiam suggestionem nostram maluimus iterare. Et subscriptio: Orantem pro nobis sanctum apostolatum vestrum jugi aevo divina conservet aeternitas nobis omnibus et Ecclesiae suae, domine vere [ venerande ] noster et apostolice papa.
EPISTOLA II. HILARI PAPAE AD ASCANIUM ET RELIQUOS TARRACONENSIS PROVINCIAE EPISCOPOS.
IV. De removendis episcopis qui illicite ordinati sunt, I. Ut nullus sine consensu episcopi metropolitani episcopus ordinetur. II. Ut nullus episcoporum, relicta propria Ecclesia, ad aliam transeat. III. Ut Irenaeus remotus a Barcinonensi Ecclesia, ad propriam revertatur. (0017B)et ne in una Ecclesia duo episcopi habeantur. V. De damnatione Irenaei, si ad suam Ecclesiam non revertatur. Hilarus episcopus Ascanio et universis episcopis Tarraconensis provinciae.
Postquam litteras vestrae dilectionis accepimus, quibus praesumptiones Silvani episcopi Calagurensium Ecclesiae retundi petistis, et rursum Barcinonensium quaeritis nimis illicita vota firmari: honoratorum et possessorum Turiassonentium, Calcantesium, Calaguritanorum, Virgiliensium, Triciensium, Legionensium et Civitatensium, cum subscriptionibus diversorum, litteras nobis constat ingestas: per quas id quod de Silvano querela vestra deprompserat, excusabant. Sed reprehensione justissima eorum (0017C)pariter justa allegatio non carebat; quia praeter conscientiam metropolitani, fratris et coepiscopi nostri Ascanii, nonnullis civitatibus ordinatos claruit sacerdotes. Unde, quoniam quidquid ab alterutra parte est indicatum, omni videmus perversitate confusum, temporum necessitate perspecta, hac ratione decernimus ad veniam pertinere quod gestum est, ut nihil deinceps contra praecepta beati apostoli, nihil contra Nicaenorum canonum constitutum tentetur.
I.
Hoc autem primum, juxta eorumdem Patrum regulas, volumus custodiri, ut nullus praeter notitiam (0018A)atque consensum fratris Ascanii metropolitani aliquatenus consecretur antistes; quia hoc vetus ordo tenuit, hoc trecentorum decem et octo sanctorum Patrum definivit auctoritas; cui quisquis obvias tetenderit manus, eorum se consortio fatetur indignum, quorum praeceptionibus resultarit.
II.
In quorum contumeliam a superbo spiritu etiam pars illa contemnitur, qua vetatur [ cavetur ], ne quis, relicta Ecclesia sua, ad alteram transire praesumat. Quod nimis improbe conniventibus, et (ut doleatur gravius) vobis asserentibus, Irenaeus episcopus conatur admittere, qui [ quod ] nostra auctoritate roborari cupitis, quos maxime de rebus illicitis magna indignatione probatis accendi. Lectis ergo in conventu (0018B)fratrum, quos natalis mei festivitas congregarat, litteris vestris, quae de ordinandis episcopis secundum statuta canonum vel praedecessorum meorum decreta sunt, prolata sententia, gestorum, quae pariter direximus, tenore discetis.
III.
Unde remoto ab Ecclesia Barcinonensi; atque ad sua remisso Irenaeo episcopo, sedatis per sacerdotalem modestiam voluntatibus, quae per ignorantiam ecclesiasticarum legum desiderant, quod non licet, obtinere; talis protinus de clero proprio Barcinonensibus episcopus ordinetur, qualem te praecipue, frater Ascani, oporteat eligere, et deceat consecrare: ne si similiter forte factum fuerit, non sine objurgatione tui maxime nominis retundat (0018C)[ retundatur ] nostra praeceptio, quod in injuriam Dei, a quo specialiter sacerdotalium est gratia dignitatum, didicerimus admissum. Nec episcopalis honor haereditarium jus putetur, quod [ qui ] nobis sola Dei nostri benignitate Christi [abest a cod. Just.] confertur.
IV.
Ordinatos ergo nunc episcopos ( licet dum te ] qui, licet te ignorante provecti sunt, cum suis auctoribus meruerunt submoveri) hac ratione firmamus, si nec viduarum [ viduae ] maritus fuerit quisquam, et in unius virginis nuptias ac vota convenerit, sicut et legalia constituta praecipiunt, dicendo: Sacerdos virginem (0019A)uxorem accipiat, non viduam, non repudiatam (Levit. XXI; Ezech. XLIV): secundum quod etiam beatus apostolus Paulus, magister gentium, de his qui fieri desiderant sacerdotes, propria institutione non tacuit, dicens: Unius uxoris virum (I Tim. III). Cujus sane tenore sententiae ita informati esse debetis, fratres carissimi, ut inter caetera quae cavenda sunt, haec studeatis praecipue custodire, quae cognoscitis ante universa mandari. In quibus etiam prospiciendum [ perspiciendum ] est, ne duo simul sint in una Ecclesia sacerdotes: nec litterarum ignarus, aut carens aliqua parte membrorum, vel etiam ex poenitentibus [ expoenitens ] aliquis ad sacrum ministerium prorsus sinatur accedere. Nec tantum putetis petitiones valere populorum, ut cum his parere cupitis, voluntatem (0019B)Dei nostri, qui nos peccare prohibet, deseratis. Cujus indignatio ex hoc gravius commovetur, quia benignitas ejus, dum fiunt illicita per eos qui sunt interpretes placationis, offenditur.
V.
Ut autem omnia secundum haec quae scripsimus, corrigantur, praesentes litteras, Trajano subdiacono nostro veniente, direximus. Quod si Irenaeus episcopus ad Ecclesiam suam, deposito improbitatis ambitu, redire neglexerit, quod ei non judicio, sed humanitate praestabitur, removendum se ab episcopali consortio esse cognoscat. Deus incolumes vos custodiat, fratres carissimi. Data tertio calendas Januarii (an. Dom. 495), Basilisco et Herminerico viris clarissimis consulibus.
EPISTOLA III. HILARI PAPAE AD ASCANIUM TARRACONENSEM EPISCOPUM PRIVATIM SCRIPTA: ESTQUE EJUSDEM ARGUMENTI CUM EPISTOLA PRAECEDENTE.
(0019C) Dilectissimo fratri Ascanio Hilarus episcopus.
Divinae circa nos gratiae memores esse debemus, qui nos per dignationis suae misericordiam [ gratiam ] ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes, et in quadam sacerdotii [ sacerdotum ] ejus specula constituti, prohibeamus illicita, et sequenda doceamus. Unde directis per Trajanum subdiaconum nostrum litteris admonemus, ut quae male sunt facta, corrigantur. Et miramur admodum dilectionem tuam Barcinonensium petitiones non solum (0019D)nulla auctoritate retudisse, verum etiam, directis ad nos litteris, consummationem [ consensionem: ita (0020A)et cod. Just.] pravi desiderii postulasse, adhibendo in epistolarum prooemio concilii mentionem: tanquam culpae minuerentur excessus per multitudinem imperitorum [ impetitorum. Forte petitorum ], cum si etiam sub significatione [ subsignationem ] unusquisque sui nominis tecum pariter retulisset, et subscriptiones proprias factas [ fratres ] singulis commodassent [ commendassent ], dilectionem tamen tuam rei, de qua [ quae ] displicet, summa tangebat: quia pro loco et honore tibi debito, caeteri sacerdotes docendi fuerant, non sequendi. Unde sicut in generalibus litteris indicavi, Irenaeus ad propriam revertatur Ecclesiam, et Barcinonensibus de suo clero protinus consecretur antistes, cui tamen statuta canonum et apostolica praecepta concordent. Et licet hi (0020B)qui praeter notitiam atque consensum tuae dilectionis ordinati sunt sacerdotes, cum suis debuerint auctoribus submoveri: ne quid tamen in tanta necessitate decernamus austerum, eos qui episcopi facti sunt, ita volumus permanere, ut in apostolicis praeceptionibus et statutis sanctorum Patrum non reperiantur obnoxii, ac deinceps nihil, quod contra disciplinam ecclesiasticam veniat sicut hactenus factum est perpetretur. Tuae sollicitudinis est, frater carissime, omnia debita tibi auctoritate tueri, et illicitis non modo non praebere assensum, sed etiam cuncta, quae contra regulam facta repereris, coercere: atque ante omnia, quae sola unitate [ humanitate ] decernimus, Irenaeum ad Ecclesiam suam redire compelle. Ad quam sponte potius redire [ remeare ] debebit, si a sacerdotali consortio (0020C)non [ deest negatio in cod. Just., eademque superflua ] metuit separari. Nec unius Ecclesiae duo esse permittantur antistites, quod opportunius supradicti subdiaconi fieri delegamus instantia, quem etiam pro conservanda Ecclesiae disciplina, commeare ad Hispanias, dispositionis nostrae fecit auctoritas. Deus autem incolumem te custodiat, frater carissime.
EPISTOLA IV. HILARI PAPAE AD LEONTIUM, VERANUM ET VICTURUM EPISCOPOS.
Delegat illis Ingenui et Auxanii episcoporum controversiam, statuitque, ut Cemelenensis civitas et Nicaense castellum ad unius episcopi regimen revertantur.
Dilectissimis fratribus Leontio, Verano, et Victuro (0020D)episcopis, Hilarus papa.
Movemur ratione justitiae, quae licet ab omnibus (0021A)qui recta sapiunt, debeat custodiri, tum praecipue Domini sacerdotibus non est temere negligenda, quorum caeteros informari convenit institutis. Frater igitur et coepiscopus noster Ingenuus Ebredunensis, Alpium maritimarum provinciae metropolitani semper honore subnixus in praejudicium suum, sicut annexa declarant, quaedam nos, petente fratre et coepiscopo nostro Auxanio, statuisse commemorat, quae universis in hac eadem causa defensionibus contrairent. Siquidem relationibus in nostro judicio recensitis, quas frater et coepiscopus noster Veranus ad sanctae memoriae decessorem meum cum caeteris provinciae sacerdotibus misit, et apostolicae sedis, quae tunc directa fuerat, responsione patefacta manifestum est, nihil postea debuisse tentari, nec ad injuriam (0021B)synodalium regularum quidquam per obreptionem, quae proxime facta est, oportere constitui. Nam licet et hoc etiam quod a nobis est elicitum censeatur infirmum, quia et ipsum insinuatum est exsequi noluisse qui meruit; tamen ne odio vel gratia moveamur, quae in causarum disceptationibus esse non debet, ita vestrae caritati cognitionem annexae querimoniae delegamus, ut nihil adversum venerandos canones, nihil contra sanctae memoriae decessoris mei judicium valeat, quidquid obreptum nobis esse constiterit. Nolumus namque fratres carissimi, ecclesiarum privilegia, quae semper sunt servanda, confundi: nec in alterius provincia sacerdotis alterum jus habere permittimus: quia per hoc non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam (0021C)in injuriam ipsius Domini prosilitur, cujus exspectatio fructus nostri ministerii non in latitudine regionum, sed in acquisitione ponitur animarum. Habeat itaque pontificium frater et coepiscopus noster Ingenuus provinciae suae, de cujus dudum ab apostolica sede est illicita cessione culpatus: et custoditis omnibus, quae super ecclesiis Cemelenensis civitatis, vel castelli Nicaensis, sicut diximus, sanctae memoriae decessoris mei definivit auctoritas, nihil ecclesiarum juri noceat, quod in altera memoratarum a praedicto fratre, ad excludendam cupiditatem, quemadmodum perhibuit, ambitionis alienae, proxime est episcopus consecratus: sed statutae correctionis forma permaneat, (0022A)ut ad unius antistitis regimen praedicta loca revertantur, quae in duos dividi non decuit sacerdotes. Deus vos incolumes custodiat, fratres carissimi.
EPISTOLA V. HILARI PAPAE AD LEONTIUM EPISCOPUM ARELATENSEM.
De episcopatus sui primordiis.
Dilectissimo fratri Leontio, Hilarus papa.
Quantum reverentiae in spiritu Dei, qui subditos sibi inhabitat sacerdotes, beato Petro apostolo et sedi ipsius deferatur, omnibus arbitror esse compertum, quibus paternarum traditionum incorrupta custodia est. Quos cum volumus de nostrae ordinationis primordiis gratulari, opera quae in nos divinae pietatis dignatio ostendit, sanctitati tuae duximus indicanda: (0022B)ut ipse primum pro eo quem nobis invicem semper impendimus, praestante Domino, laeteris affectu: deinde ut dispositione tuae fraternitatis omnibus per universam provinciam fratribus et consacerdotibus innotescat, quod humilitatem meam dextera Domini visitare dignata sit, et mihi apostolicae sedis regimen non pro merito, sed pro suae gratiae abundantissima largitate commiserit. Proinde, frater carissime, quod sanctitati tuae praesenti sermone patefecimus, in omnium fratrum, quemadmodum diximus, notitiam deferre dignaberis ut supplicaturi Domino nostro Jesu Christo, sicut exsultationis gaudia, ita profutura universali Ecclesiae orationum suarum nobis vota conjungat. Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Data VIII calendas Februarias (anno (0022C)Christi 462), D. N. Severo Augusto consule.
EPISTOLA LEONTII ARELAT. EPISCOPI AD HILARUM PAPAM.
Gratulatur Hilaro pontificatum: rogatque, ut Arelatensis Ecclesiae jura tueatur.
Quod Leonem sanctissimum praedecessorem tuum mors abstulerit contra haereses invigilantem, et lolium in agro Domini, heu! nimis fruticans eradicantem, dolemus: quod de tua sanctitate reparaverit, gratulamur. Nam gaudet filius de honore matris: et cum Ecclesia Romana sit omnium mater, fuit nobis gaudendum, quod in tanta consternatione rerum, (0023A)et infirmitate saeculorum super eam te erexerit, ut judices populos in aequitate, et gentes in terra dirigas. Unde cum nobis nuntius ille per Concordium Ecclesiae nostrae diaconum, qui tunc praesens erat cum sanctitas tua ad id honoris fastigatum culmen evecta est, relatus est, gratias Deo nostro reddidimus, et te decrevimus quam primum hac humilitatis nostrae epistola salutare: ut et sic affectus, qui inter tuam sanctitatem et nos jamdiu coaluit, in Domino corroboraretur, et de caetero augeatur cum debita reverentia, qua decet filios patrem prosequi. Benedictus itaque qui venit in nomine Domini. Jam fortiter sanctitati tuae insudandum, et anhelandum est, ut quod sanctissimus Leo papa incepit, ad terminabilem perducas limitem, et cum exercitu Gedeonis per tubas (0023B)in ore fortium concrepantes, et per lampades in robusta manu agitatas et ventilatas, maledictos muros Jericho jam toties anathematizatos et quassatos sanctitas tua faciat prosternere. Caeterum cum Ecclesia nostra Arelatensis semper ab apostolica sede amplis favoribus et privilegiis fuerit decorata; rogamus sanctitatem tuam ut per eam nihil nobis decedat, sed potius augeatur, ut et collaborare tecum in vinea Domini Dei Sabaoth valeamus, et invidorum conatus infringere: quos, si non esset auctoritas reprimens, certum est de die in diem grassaturos in pejus, quia malitia qua nos oderunt, ascendit semper. Dat. Severo Aug. cos.
EPISTOLA VI. HILARI PAPAE AD LEONTIUM.
Respondet ad litteras Leontii, quas scripserat cum praecedentem Hilarii epistolam nondum accepisset.(0023C) Dilectissimo fratri Leontio Hilarus papa.
Dilectioni meae, quae circa Ecclesias Gallicanas, omnesque in eis Domini sacerdotes, etiam in inferiori gradu positos, abundat, multum accedit augmenti, quod per virum spectabilem Pappolum filium nostrum sermonis tui ad me sunt delata principia. Ex quo tamen conjicio, paginam meam, quam dudum de episcopatus mei primordiis misi, nec dum traditam tibi fuisse cum scriberes: de qua utique non siluisses, nisi perlatorum aliqua causa tardasset. Unde quod et consuetudo poscebat et caritas, jampridem me exsecutum fuisse significo, et hoc ipsis (0023D)litterarum exemplaribus, quae direxi, plenius nosse vos cupio; ut officio fraterno in nullo intelligatis fuisse me desidem, et ita vicissim frequentandis studeamus alloquiis, ut vicem nobis communis praesentiae scribendi cura compenset, frater carissime. Affectus itaque tui gratiam perire non passus es, quod ei sollicitudni intentum te esse cognosco, ut custodiendi paternorum canonum regulis studere me cupias. Quo desiderio nihil concipi salubrius potest, quam ut in una Ecclesia, cui oportet nec maculae aliquid inesse, nec rugae; una sit in omnibus observatio disciplinae. Cui si aliquid eruditionis aut correptionis addendum est, rectissime per vestram diligentiam consuletur, si quemadmodum es dignatus (0024A)scribere, tam instructa ad nos fuerit persona directa, quae inquisitionem nostram plene ex omnibus possit instruere. Spondeo enim, quantum gratia Dei donat ut spondeam, hoc me ad universalem sacerdotum Domini concordiam provisurum, ut omnes non sua audeant quaerere, sed quae sunt Christi studeant obtinere. Deus te incolumem custodiat, frater carissime.
EPISTOLA VII. HILARI PAPAE AD LEONTIUM. Monet ut relationem mittat de Herme, qui Ecclesiae Narbonensis episcopatum temere usurpasse dicebatur.
Dilectissimo fratri Leontio Hilarus papa.
Miramur fraternitatem tuam ita legis catholicae (0024B)immemorem esse, ut quaeque iniqua, et contra Patrum nostrorum statuta, in provincia quae ad monarchiam tuam pertinet, si ipse aut non vis, aut non potes, etiam nec nos silentii tui taciturnitate permittas corrigere. Siquidem quod et rumore cognovimus, et quantum diligenter a diacono Joanne, qui a magnifico viro filio nostro Friderico litteris suis nobis insinuatus est, requisivimus, quod iniquissima usurpatione quidam Hermes episcopatum civitatis Narbonensis exsecrabili temeritate praesumpserit. Quam rem decuerat sanctitatem tuam ut nobis in vestigio indicaret. Qua de re, frater carissime, monemus, ut si fides adhibeatur assertis, seposita excusatione, ad nos tam tuae dilectionis, quam fratrum nostrorum, aut per portitorem litterarum, aut per quem ipsi (0024C)elegeritis, subscriptam manuum vestrarum relationem transmittatis; ut quod definire possimus recurrenti pagina possitis agnoscere. Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Data III nonas Novembris (anno Chr. circ. 462).
EPISTOLA VIII. HILARI PAPAE AD EPISCOPOS DIVERSARUM PROVINCIARUM GALLIAE.
IV. De parochiis Ecclesiae Arelatensis, quas repetebat I. Hermen Narbonensi Ecclesiae praesidere ita permittit, ut ordinandorum episcoporum careat potestate. II. Ut concilia quotannis fiant ex quibus provinciis poterunt, et a Leontio convocentur. III. Ut sine metropolitani litteris episcopi in aliam provinciam non proficiscantur. Quod si eas impetrare non poterunt, causam discutiet episcopus Arelatensis. (0024D)Leontius, judicium ad episcopos remittit. V. Ut praedia ecclesiastica non alienentur, nisi apud concilium alienationis causa prius doceatur. Dilectissimis fratribus episcopis provinciae Viennensis, Lugdunensis, Narbonensis primae et secundae, et Alpium Poeninarum [ Penninarum ], Hilarus episcopus.
Quanquam notitiam dilectionis vestrae quanta vel qualia in Narbonensi ac Biterrensi Ecclesia dudum sint admissa non lateant, et praesumptionis improbitas ad nos usque perveniens procul dubio regionibus manifesta sit Gallicanis, apostolicae tamen sollicitudinis interest culpas in nostro deprehensas examine non tacere; ne per incongruum silentium cum iniqua agentibus habere videamur conniventiae portionem. (0025A)Olim igitur urbium praesides praedictarum sanctae memoriae decessori meo non minus quam nobis, etiam tunc attulerunt doloris, illicitis petitionibus audendo prosequi, quod vix apud patientiam nostram sola necessitatum potuit deploratione leniri. Quibus enim, sicut etiam vos probatis, factum constat exemplis, et qua non objurgatione dignissimum est, quod sanctorum Patrum decretis, et ipsis repugnat canonum institutis? cum ideo se frater jam et coepiscopus noster Hermes a Narbonensi Ecclesia credidit jure suscipi, quia indigne a Biterrensibus, quibus ordinatus est, dicebat excludi. Qui si vere hoc in se factum doleret, et legitimo remedio subvenire propriae scisset injuriae, vindictam magis debuit sperare perpessis, quam veniam perpetratis. Denique si nunc saltem (0025B)communi omnium Domini sacerdotum utatur animo, si imitetur exemplum, si ad haec quae ecclesiasticae quietis contemplatione utcunque sopita sunt, oculis cordis intendat, et pro totius Ecclesiae pace, vel fide, quae sunt multipliciter errata consideret: nihil est profecto quod non etiam ipse reprehendat, et erubescat sibi annui quod in altero laudabiliter improbarit. Scimus enim, et jamdiu de memorati fratris conversatione nihil habemus ambiguum, cum anteactae vitae ipsius cursum, et retro antepositum [ omne propositum ] nostro revolventes animo, hos illum, quos in eo arguimus, incurrisse potius, quam fecisse, aestimamus excessus. De quibus praesidente fratrum numeroso concilio, et ex diversis provinciis ad diem natalis nostri in honorem beati Petri apostoli per (0025C)Dei gratiam congregato, praesidentibus fratribus et coepiscopis nostris Fausto et Auxanio, atque agentibus plurimis, quae vigorem respiciunt auctoritatemque judicii, id a nobis pacis est amore constitutum, ut in sententia, quam sub adversione utriusque legationis inde directae, Christo Domino nostro inspirante, protulimus, neque caritas evangelicae indulgentiae, neque apostolicae virga defuerit disciplinae. Namque in totum nec remittere nos fecit indulgentia, nec affectio coercere.
I. Ei qui nunc Ecclesiae Narbonensi praesidere permittitur, ordinandorum episcoporum, ob haec quae prave facta sunt, sustulimus potestatem, quam ita ad fratrem et coepiscopum nostrum Constantium Uceticae Ecclesiae antistitem, quia aevo honoris primas (0025D)esse dicitur, pertinere censuimus, ut si superstite Herme episcopo defunctus fuerit, illum haec cura respiciat, quem repererit episcopalis ordo primatem. Herme autem episcopo deficiente, faciendorum mos antistitum Narbonensi mox reddatur Ecclesiae, quem non civitas, sed causa praesumptionis amisit. Unde vestrae fraternitatis in Domino sincera dilectio, sollicitudinem pastoralis curae in suis sedibus partita nobiscum, commissarum sibi Ecclesiarum diligentiam vigilanter exerceat, et eorum taliter quae in Narbonensi provincia emersere, meminerit, ut detestetur factum potius quam sumat exemplum. Quod ita deinceps esse nolumus, sicut novimus, non fuisse. Itaque, fratres carissimi, necessariis studiis est agendum, (0026A)ne error, quem juvante Christo Domino nostro nuper abolevimus, aut in similes, aut in novos unquam prodire possit excessus. Quod utique non aliter poterit praecaveri, nisi statuta venerandorum canonum in faciendis conventibus, quos hactenus omitti fecit certa necessitas, exsequamur: in quibus possint, pro emergentium necessitate causarum, ad ecclesiasticae observantiam disciplinae, et quae secus facta fuerint, corrigi, et sequenda constitui. II. Per annos itaque singulos, ex provinciis quibus potuerit, congregari, habeatur episcopale concilium: ita ut opportunis locis atque temporibus, secundum dispositionem fratris et coepiscopi nostri Leontii, cui sollicitudinem in congregandis fratribus delegavimus, metropolitanis per litteras ejus admonitis, celebretur: (0026B)ut si quid usquam vel in ordinandis episcopis, vel presbyteris, aut cujuslibet loci clericis faciendis, contra praecepta apostolica reperitur admissum, aut in eorum conversatione quippiam reprobatur, communi omnium auctoritate resecetur. In ea praecipue celebritate conveniatur, quae praesidente Christo Domino nostro, et veneranda sit sanctis, et formidanda perversis. Nec cuiquam licebit a regulis evagari, quas sibi juxta canonum definitiones unita fraternitas in commune praefixerit; cum imminente quotannis examine ita singuli actus suos dirigent, ut his discussio judicii optari magis debeat, quam timeri. In dirimendis sane gravioribus causis, et quae illic non potuerint terminari, apostolicae sedis sententia consulatur.(0026C) III. Illud etiam non possumus praeterire, quod sollicitudine diligentiore curandum sit, ne praeter metropolitanorum suorum litteras aliqui ad quamlibet provinciam audeant proficisci: quod etiam in omni genere officii clericalis per singulas debet Ecclesias custodiri. Quibus econtrario hac ratione prospicimus, ut si hoc impetrare per aliquam non meruerint simultatem, cum duobus metropolitanis provinciarum, quae congruae sunt, Arelatensis episcopus cuncta discutiens, pro causae qualitate observanda constituat: nec in injuriam alterius alienum clericum suscipi praeter testimonium proprii antistitis secundum canonum statuta praecipiet. Singuli autem fratres, universique cognoscant parendum esse praesentibus constitutis, quibus etiam commonitio nostra denuntiat (0026D)in eos Christi Domini nostri judicium minime defuturum, qui declinando superba rebellione conventus, conscientiae suae testimonio confutantur sacerdotalis innocentiae fiduciam non habere. IV. Praeterea ejusdem fratris libellus oblatus est nobis, quo perhibet parochias Arelatensis Ecclesiae a praedecessore suo Hilario in alios (quod non licuit) fuisse translatas, petens illas pristino juri nostra auctoritate restitui. Sed moderaminis apostolici memores, fraternitati vestrae querelam ipsius remisimus audiendam: ut in vestro conventu ea quae a nobis sperata sunt, allegentur, et quae ecclesiasticis regulis congruunt, decernantur. V. Simul etiam super hoc universam fraternitatem (0027A)volumus esse commonitam, ne praedia, quae neque deserta, neque damnosa sunt, et ad Ecclesiam pertinent, ex quibus plurimorum consuevit necessitatibus subveniri, aliquo jure in alterum transferantur, nisi prius apud concilium alienationis ipsius causa doceatur, ut quid fieri debeat, communi omnium deliberatione tractetur. Deus vos incolumes custodiat, fratres carissimi. Data III nonas Decembris (anno Chr. 470), GL. P. Severo Augusto consule.
EPISTOLA IX. HILARI PAPAE AD LEONTIUM.
De Mamerto episcopo, qui extra suos fines Deensibus episcopum ordinarat, ut illius causam in synodo examinet.
(0027B)Dilectissimo fratri Leontio Hilarus.
Qualiter contra sedis apostolicae veniens constituta, sacerdotalem modestiam Mamertus episcopus Viennensis excesserit, dilectionis tuae debuimus relatione cognoscere, ut ausibus talibus maturum et juxta ecclesiasticarum ordinem regularum congruum judicium proferremus. Quantum enim filii nostri, viri illustris, magistri militum Gunduici sermone est indicatum, praedictus episcopus invitis Deensibus, et qui ad ecclesiarum ejus numerum, quem ei apostolicae sedis deputavit auctoritas, sicut in seriniis nostris legimus, minime pertinebant, hostili more, ut dicitur, occupans civitatem, episcopum consecrare praesumpsit. In quo, frater carissime, si ita est, quam multiplex culpa sit, pronuntiare possimus, nisi judicii ut (0027C)diximus, et moderatio nobis esset, et ordo servandus. Atque ideo memor sollicitudinis, quam dilectioni tuae scis esse commissam, quidquid nunc ad notitiam nostram brevi insinuatione delatum est, in conventu synodali, qui secundum statuta nostra annis singulis te sibi praesidente est congregandus, discutere quae sunt acta debebis, et a praedicto rationem facti sui sub universo coetu fraternitatis exigere, ac deinde omnium litteris nostrae intimare notitiae: ut quod sancto Spiritu dictante est faciendum, ad comprimendos conatus illicitos ordinemus. Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Data VI idus Octobris (anno Chr. 463), Basilio viro clarissimo consule.
EPISTOLA X. HILARI PAPAE AD EPISCOPOS DIVERSARUM PROVINCIARUM GALLIAE.
Ne quisquam suos terminos transcendat, et ut concilia quotannis Leontii episcopi opera convocentur.(0027D) Dilectissimis fratribus episcopis provinciae Viennensis, Lugdunensis, Narbonensis primae et secundae, Alpinae, Hilarus episcopus.
Etsi meminerimus fraternitatem vestram ea quae sunt a nobis statuta retinere, nec aliquid ex his dissimulare quae scripsimus: ut scilicet pro disciplina ecclesiastica, et pro causis quas inter Domini sacerdotes oboriri plerumque non dubium est synodalia (0028A)quotannis concilia, quorum maxime in fratre et coepiscopo nostro Leontio Arelatensis Ecclesiae sacerdote summam placuit esse, celebrentur; nec aliud fieri posse credamus quam quod pro communis Domini domo nostra ordinatio vobis placitura constituit: tamen repetitis litteris eadem nunc quoque observanda decernimus; praecipue cum gravissima Viennensis civitatis episcopus involvatur offensa, in injuriam fratris et coepiscopi nostri Leontii Deensibus antistitem consecrando. De cujus facto vindictae congruae sententiam differentes, relationi fratrum quae interim fuerant visa respondimus. Sed quoniam tanti excessus majorem nobis sollicitudinis materiam detulerunt, haec ad universam caritatem etiam per fratrem et coepiscopum nostrum Antonium scripta direximus, (0028B)quibus admonita communis omnium sollicitudo procuret, ne quisquam fratrum in alterius prorupturus injuriam, transcendat terminos a venerandis Patribus constitutos. Unde omnia quae a nobis sunt per fratres et coepiscopos nostros Faustum et Auxanium definita roborantes, congregationes annuas, ordinante fratre et coepiscopo nostro Leontio, admonitis metropolitanis, quod saepe dicendum est, iis locis celebrare dignemini, ad quae conveniendi nulla sit cuiquam commeantium difficultas. Cui diligentiae etiam provisio adhibenda est, ut opportunitas quemadmodum locorum, ita constituatur et temporum: ut inexcusabilior quisquis tam necessarium et salubre constitutum nostrum negligendum putaret, appareat, fratres carissimi. Illius autem confirmationem, (0028C)quem Viennensis episcopus alienum, et ad se minime pertinentem, graviter ordinare praesumpsit, fratris et coepiscopi nostri Leontii reliquimus voluntati; quem confidimus non praeter humanitatem pensare quae justa sunt. Deus vos incolumes custodiat, fratres carissimi.
EPISTOLA XI. HILARI PAPAE AD EPISCOPOS QUI DE MAMERTI CAUSA IN SYNODO COGNORANT. Praeceptum Hilari papae de Ecclesia Deense, ubi episcopus indebite a Viennensi episcopo ordinatus est.
II. Ut qui Deensibus a Mamerto consecratus est, Leontii Arelatensis episcopi, a quo consecrari debuit, arbitrio I. Ut per Veranum episcopum moneatur Mamertus ut ab ordinationibus indebitis, ordinis sui et privilegiorum periculo, in posterum abstineat. (0028D)confirmetur. Dilectissimis fratribus, Victuro, Ingenuo, Ydatio, Eustasio, Fonteio, Viventio, Eulalio, Verano, Fausto, Auxanio, Proculo, Ausonio, Paulo, Memoriali, Coelestio, Projecto, Eutropio, Avitiano, Urso, et Leontio, Hilarus.
Sollicitis admodum nobis, et ex his quae proxima ad nos relatio certa detulerat, multa exspectatione suspensis, litterae dilectionis vestrae, fratre et coepiscopo nostro Antonio, quem dignum tanta legatione probamus interpretem, deferente, sunt traditae, quae nos ipsis contextus sui contristavere principiis. Nam (0029A)qui requiescere sollicitudinem nostram, et magnam ex parte relevari in his quae a sanctae memoriae decessore meo de Viennensi episcopo praefixa sunt, credebamus, evidenti assertione cognovimus, et non sine dolore miramur, definitiones illas a Mamerto episcopo nunc potuisse transcendi, per quas Ecclesiae privilegium probarat acquiri; cum praecipue fratris et coepiscopi nostri Leontii moderatio formam continentiae praebere debuerit ambienti: aut si spiritu aemulationis inflatus, eum (quod non oportuit) arbitratus est negligendum; decessoris sui saltem instructus exemplo, illius imitaretur temperantiam, cujus honore perfungitur, nec transgrediendo violaret, quod jam nunc, nisi patientiae moderamina teneremus, posset amittere. Cui unquam profuit mens rebellis? (0029B)aut quem superbiae non inclinavit elatio? Altior est humilitatis gratia, cui paupertate spiritus ad praemium promissae beatitudinis iter regni coelestis aperitur. Nec perfunctorium praevaricator existimet esse quod fecit, si eruditus doctrinis ecclesiasticis, quid uterque mereatur agnoscit: cum alter secundum propheticam vocem in medio dominicae domus habitare prohibetur; alter respiciente se Deo semper junctus asseritur, cujus consolatione salvatur. Possent venerabilium veterum multa replicari, quae juxta veritatem dicta demonstrantur; sed ab eadem causa, quae se ut loqueremur, ingessit, recentiora sunt exempla sumenda. Nam dignitatem Viennensis Ecclesiae Mamertus episcopus Arelatensis antistitis quondam transgressione crevisse, et pro corrigendis quae (0029C)perperam gerebantur, inviolabili postea definitione compositum, ne alter inglorius, alter in totum veteri honore per vitium praecessoris reperiretur exutus. Sicut ergo et vestrae dilectionis relatio, et fratris et (0030A)coepiscopi nostri Antonii insinuatio reseravit, claret praedictum privilegia certis conclusa terminis velle perdere plus volendo, qui abusus fratris et consacerdotis Leontii moderantia, Deensibus contra fas episcopum, etiamsi est meritus, non timuit consecrare. In quo factum ejus convenerat sic resolvi, ut juxta eorum quae perpetrata sunt qualitatem, non sine jactura proprii ordinis, etiam illum a sacerdotali consortio submoveri cerneret, quem creavit indebite, quemque indignissime fecisse convincitur, correptum justa ultione sentiret, ne conceptae audaciae incastigata temeritas licentiae se peperisse putaret exemplum. Verum ad Ecclesiarum quietem tantae transgressionis vulnera, memores apostolicae sapientiae, curari volumus ante fomentis, ut corporis nostri (0030B)membrum forte sanandum in integritatem pristinam per mitiora medicamenta revocetur, nec credatur negligi quod interim non monetur abscindi. Praevia medendi semper austeritatis est lenitas, nec omnis ferro statim culpa compescitur, aut inexplorato vel quod facile prodesse possit offertur. Nunc enim temporis opportunitas, nunc languentis necessitas, nunc medicinae ipsius et modus est quaerendus et qualitas; ut omnis per sapientiam facta in vitiis reprimendis sollicitudo curantis gaudeat reparatione quod salvat, nec careat moderatione quod resecat. His igitur vestra fraternitas graviter prudenterque perpensis, talia apud nos dissimulari posse non aestimet, in quorum se maxime contumeliam, qui non immerito pulsatur, erexit. Fratri enim nostro Leontio nihil constituti a (0030C)sanctae memoriae decessore meo juris potuit abrogari, nihil valuit, quod honori ejus debetur, auferri: quia Christianorum quoque principum lege decretum est, ut quidquid Ecclesiis earumque rectoribus, pro quiete (0031A)omnium Domini sacerdotum, atque ipsius observantia disciplinae, in auferendis confusionibus apostolicae sedis antistes suo pronuntiasset examine, veneranter accipi, tenaciterque servari, cum suis plebibus caritas vestra cognosceret: nec unquam possent convelli quae et sacerdotali ecclesiastica praeceptione fulcirentur et regia. Unde, fratres carissimi, praesumptionem praedicti, quae in fratris et coepiscopi nostri Leontii processit injuriam, ita convenit tolerari, dignae nunc interim ultionis immunem, ut si transgressor remediis abutitur satisfactionis et veniae, nec culpam praesentis excessus curandam futurae observantiae sedulitate promittit, redeunte querimonia, eo privilegia Viennensis Ecclesiae ad Arelatensem antistitem transferantur exemplo, quo migravere principio.
I. (0031B)Unde nostrae moderationis nomen tenentes, ad Veranum fratrem et coepiscopum nostrum scripta direximus, ut praedictum ex nostra delegatione conveniat, quatenus quid de eo retuleritis agnoscat: quia onerosum esse non debet, delinquentem fratrem (0032A)de propriis excessibus increpare, quibus praeceptum constat frequenter ignoscere. Necesse est autem, si nullum correctionis ejus indicium sumpserimus (quod illa est professione retinendum, qua definitionem sedis apostolicae periculo ordinis sui semper conservandam sine ulla deinceps transgressione testetur), ad Arelatensem Ecclesiam easdem quatuor civitates, quarum non fuit aut non fuerit Mamertus episcopus ordinatione contentus, esse revocandas. Quod etiam tunc oportebit fieri, si ullus unquam post eum, quem nunc caritate corripimus, et ulterius ab illicitis confidimus abstinere, praesumptionis hujus imitator exstiterit.
II. De hoc sane, qui licet indebite, Deensibus cognoscitur ordinatus, justitiae ratione censuimus, ut (0032B)sacerdotium ejus fratris et coepiscopi nostri Leontii confirmetur arbitrio, a quo rite debuit consecrari. Deus vos custodiat, fratres carissimi, aevo longiore. Data sexto calendas Martias (anno Chr. 464), P. C. Basilii viri clarissimi consulis.