Jump to content

Epistolae (Hildefonsus Toletanus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
Saeculo VII

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96


Epistolae (Hildefonsus Toletanus), J. P. Migne

QUIRICI EPISCOPI BARCINONENSIS EPISTOLA AD HILDEFONSUM EPISCOPUM TOLETANUM. Ei gratias agit de libro ad se misso DE VIRGINITATE S. MARIAE, quem mirifice laudat, fructum referens quem ex ejus lectione perceperat.

1. (0193B)Cum a vobis remeans ad ovilis crediti loca redissem, ita laboris magnitudine fessus, et vi lassitudinis resolutus degebam in cellula mea, ut nulla valetudo sineret vel ad sacrum officium properare: tandem cum tractatu mentis quaererem quod adjumentum meo labori prodesset, illico memoratus sum vestri muneris: quod cum ardua intentione percurrerem, ac mentis acie defixa, universa quae in morem pigmentorum redolentia exstabant, saporare conarer, ita diffugit a me quidquid languidum, quidquid detritum, quidquid erat adversa valetudine anxium, ut in robur plenae incolumitatis exsurgens, valenter ad gremium piae et sanctae matris Ecclesiae cucurrerim, atque unigenito Domino et Redemptori nostro Jesu Christo Dei Filio gratias (0193C)retulerim, quod ita vobis inspirationis suae flatu vivifico in arcano pectoris insufflaverit, sanctique Spiritus unctione ad universa de se dicenda instruxerit, et quam decenter Novi ac Veteris Instrumenti series Incarnationis, seu Nativitatis dominicae mysteria continebat, tam evidenter vos earumdem Scripturarum vestem expandere fecerit, atque, ut ita dicam, ea quae opaca videbantur pro sui quantitate mysterii, luce clarius manifesta ac nota pusillis et magnis effecerit: ita ut ex hoc hebetescat Jovinianus, dissipetur Helvidius, simulque et incredulus ac mente perfidus decidat Judaeus.

2. Gaudeo in hoc dono gratiae vobis a Deo distributae, quod ipse qui ad Virginem Mariam Gabrielem (0193D)in plenitudine temporum nuntiaturum miserat, quod Spiritus sanctus superveniret in illam, ac virtus Altissimi obumbraret eam, oris vestri introitum tangens, et cordis vestri stratum praemuniens, tam lucide universa de tanto mysterio dicere fecerit, quam veraciter adimplevit. Cujus rei gratia benedicimus Dominum, quod memor promissorum suorum dignatur esse nobiscum in hoc novissimo tempore saeculorum, et quidquid imbecillitas nostrarum mentium ac socordia animorum in sacris Scripturae paginis scrutari tam sufficienter aggravata curis exterioribus non valebat, gratiae suae ubertate donante, per vos plenissime instructi de Incarnationis ac Nativitatis Christi mysterio sumimus. Gratias agimus sanctae Trinitati, quae Deus est, quia formavit hominem (0194A)in Virginis utero, quem tamen pro nostra redemptione suscepit sola Filii persona.

3. Item gratias agimus sanctitati vestrae quod ipse Dei unicus, qui incarnatus in Virginis utero exstitit, ad vos veniens, ac penes vos faciens mansionem, famis nostrae inediam per vos verbi sui ubertate refecit, gratiae suae puritate stabilivit, veritatis suae dono locupletavit. Sit tibi Domino meo bonum mercedis repositum coram Christo Domino nostro, et angelis ejus; sis laetus ex fructu operis boni inter aeternae felicitatis gaudia permansura, quia laetos nos coelestis oraculi participatione fecisti.

4. Ecce, etsi non ut volui, tamen ut potui, sanctitati vestrae haec non temeritatis ausu, sed humilitatis affectu suggerere curavi. Quod etsi ruralis intelligentia (0194B)non ita nitidum aut saporum formare valuit, charitas tamen, quae me invitavit ut suggererem, vobis inspiret ut quae suggesta sunt placide suscipere dignemini. Incolumem dominum nostrum divina gratia conservet. Amen.

HILDEFONSI RESPONSIO. Laudes a Quirico acceptas in Deum refundit. Sanctissimo ac venerabili domino Quirico episcopo Hildefonsus famulus vester.

1. Dedi gloriam Domino Jesu meo, cum accepi epistolam beatitudinis vestrae, gratiarum orsu confectam. Dederas enim et ipse in bonis, ut devota mortalitas quivit, beatae immortalitati honorem debitum, tenens in aequalitate judicii pondus, ut illi soli laudem (0194C)inferas, cujus opus agnoscis. Quia ergo gratia Dei ad te misit pro quibus a te vota laudationis accepi, benedicamus illum simul in unum, qui et per me intulit materiam piae prosecutionis, et a te accepit sibi soli debitam gloriam laudis.

2. In caeteris autem sto ego in memetipso in reatu conscius, in pavore anxius, ante Judicem confusus, ante adventum Judicis terrore commotus; rursum autem ex redemptione fidus redemptionis, actionis prorsus Redemptoris pietate salvandus. Cujus si quaeras opus, peccatum est; si quaeras vitae rationem, peccati confessio est; si quaeras judicium, poena peccati est. Pro quibus cunctis et peccatis et peccatorum meorum meritis, obsecro te per eum cujus judicio absolvi cupimus a reatu, ut defigas pro me manum (0194D)orationis coram vultu pietatis ipsius, quo non tuis illaqueatus, sed adjutus verbis, obtineam me absolvi et erui a delictis; dari mihi vel augeri promerens, ut loquar de illo vera, diligamque pie, quae de illo dixerim, et glorificetur idem in confessionibus meis et praesentibus et aeternitate saeculis permansuris. Dicere plura vellem si miseriarum pressura sineret; sed totum satisfactum sibi reputet charitas, quod vel minimum permisit taediosa necessitas. ALTERA QUIRICI EPISTOLA AD EUMDEM HILDEFONSUM. Eum ut scripturis interpretandis operam det hortatur. Domno sanctissimo et vere mihi specialiter pertimendo (0195A)Hildefonso archiepiscopo Quiricus servulus vester.

1. Cum ad omnia nova, ut nostis, omnipotens Deus non novo, sed sempiterno utatur consilio, ad egestatem nostri temporis talentorum vobis summam distribuens, ne plurimum inedia labefactaremur, vestri oris pabulo nos sustentare curavit. Ac proinde quia summo Patrifamilias duplicatione eorumdem talentorum rationis summam referre curatis, obsecro ut si qua in opacitatibus divinarum Scripturarum ad utilitatem matris charissimae, quae et nunc nobiscum gemit in terra, et ad quam suspiramus in coelo, sedula revolutione invenitis, et invenire intenditis, ad profectum ejusdem sanctae matris styli oraculo promere non cessetis decenter: et in eo prosit ut tu, (0195B)domine, qui in cubiculum Regis aeterni introduceris, sacrarum Scripturarum vestem aperias, atque illa quae senioribus tegmine vestimentorum adoperta latebant, palam facere solito labore intendas. Nam ex distributione gratiae supernae, ut confidimus, aperitur vobis ostium sermonis ad loquendum mysterium suum. Erit enim respectus operis vestri cum retributione aeternae mercedis, cum infirmantium mentes ad salutem interioris hominis per vos Christus provexerit, ut tibi, quae animae salutem initiaverant, pleno robore convalescant; jactuque seminum spiritalium per doctrinam sanctae praedicationis, cum alios ab errore pertraxeris, aliosque ne errent servaveris, collectis manipulis sancti laboris post cursum longioris aevi eas ad conspectum aeterni judicis potiturus (0195C)gaudia sempiterna. 2. Me igitur, quem torpore mentis obtusum, et sermone praedicationis ignarum tu, mi domine sanctissime, nosti, ut ministrante gratia Spiritus sancti quaecunque dixeris pie, quaecunque deprompseris sancte, quaecunque manifestaveris recte, quo et idem sanctus Spiritus agnoscat, et omnes qui illo pleni sunt diligant, ut me munire his donis non dedigneris, suggero. Sic glorificetis et portetis Christum in confessionibus vestris et praesentibus et aeternitate saeculis permansuris. 3. De caetero his excursis, ut manu sanctae orationis erigas imbecillum, atque ut jugitate precum apud (0196A)communem Dominum obtineas, ut donec me perficiat suae pietatis curatione, meis languoribus suam medicinam non subtrahat, precor. Christi gratia incolumem servet dominum meum in longaevitate perennis aevi. Amen. HILDEFONSI RESPONSIO. Id se quidem libenter praestiturum, sed iniquitate temporum retardari significat. Domino meo Quirico episcopo Hildefonsus famulus vester.

1. Imperas mihi, charissime domine, aut loqui si taceo, aut ne taceam loquens, et dominicae vestis, quae non habet maculam aut rugam, abdita contectaque devolvens, unius objectu luminis et desideriis (0196B)fidelium luceam, et insipientiam perfidorum exstinguam. Non ergo possum, sed ille faciat in me hanc gloriam sibi, qui erigit elisos, solvit compeditos, et illuminat caecos. Qui erigat me ad se manibus piae crucis, quem cecidisse constat de manibus suae divinitatis; qui solvat me imperiis pietatis a vinculo sceleris; qui illuminet me praevenienti misericordia, quem caligavit malorum culpa; et tunc ab Jesu apprehensus audiam: Dimissus es ab infirmitate tua, confestimque erectus glorificem eum. Tunc quoque solutum abire sinat, et curram post eum in odore unguentorum ejus: quodque afflatu virtutis attraxerim, eloquii flatu respirem. Illuminet etiam caecum, et cum lumen miserationis ejus agnovero, ego quoque et omnis plebs demus laudem Deo. (0196C) 2. Nunc certe quia non me, sed gloriam Christi mei quaeris in me, et ego non meipsum commendo, sed Christum meum in omni quod loqui appeto, spectantibus amabilem ardenter exhibeo, ut hunc dilectum meum diligens loquar, loquens annuntiem, annuntians notum faciam, agnitum celebrem, reddam post celebritatem mortalitatis angelorum hymnis laudem saeculis sempiternis: igitur ut praecipis, appeterem loqui frequenter, et hoc mihi pia devotione adest, ut in meditatione legis Dei lingua simul et vita silentium non haberet; sed ita necessitas temporum vires atterit animorum, ut nec delectet vita propter imminentia mala. (no a