Migne Patrologia Latina Tomus 126
Epistolae
Epistolae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 126.0278C
EPISTOLA PRIMA. EPISCOPORUM DIOECESEON RHEMENSIS ATQUE ROTHOMAGENSIS AD LUDOVICUM GERMANIAE REGEM.(Ex Actis prov. eccl. Rhem. tom. I, pag. 247.) 126.0009A|
Domno LUDOVICO, regi glorioso, episcopi Rhemorum dioeceseos atque Rothomagensis, qui adesse potuimus
- I. Excusant cur ad conventum Rhemensem venire non potuerunt.
Litteras dominationis vestrae quique nostrum habuimus, quibus jussistis ut vobis VII Kalendas Decembris Rhemis occurreremus, quatenus ibi nobiscum et cum caeteris fidelibus vestris de restauratione sanctae Ecclesiae, et de statu ac salute populi Christiani, 126.0009B| tractaretis. Sed nos ad placitum illud occurrere non potuimus, et propter incommoditatem et brevitatem temporis, et propter inconvenientiam loci; et, quod est lugubrius, propter confusionem tumultus exorti. Sed et divinis legibus, quas et vos observaturos cum vestris fratribus nobis denuntiastis, cautum esse dignoscitur, quia sicut nec archiepiscopi sine coepiscopi, ita nec coepiscopi sine archiepiscoporum consensu vel jussu, nisi quae ad proprias pertinent parochias, debent praesumere, et in tam angusto tempore archiepiscoporum litteras non valuimus de conventu habere. Quapropter noverit vestra sublimitas quia mandatum vestrum nostra non contempsit humilitas; sed, sicut longe est ante nos dictum, qui jubet impossibile, facit se contemptibilem.
- II. Queruntur quod eorum monitis et consiliis hactenus non paruerit.
126.0009C| Sed et tractatum de restauratione sanctae Ecclesiae, et statu ac salute populi christiani, quod nunc vos vobiscum habere velle dicitis, justius et rationabilius illud haberi potuisset, si nostris, quin potius divinis consiliis et observationibus atque obtestationibus superno respectu obtemperare voluissetis; quia non nostra scripsimus, mandavimus, diximus, sed quae, dictante charitate, quae Deus est, in litteris sacris invenimus, et quae naturae insita recognoscimus. Caeterum quae contra illa quae scripsimus, mandavimus, diximus, acta sunt vel aguntur, naturalis legis morbus et vitium etiam a minus sapientibus 126.0009D| esse dignoscitur. Qua de re prudens quisque resipiscat, 126.0010A| et sapiat quam granditer Deus offenditur quando in sic grandibus et apertis non ignoranter peccatur. Unde scriptum est: Descendant in infernum viventes (Psal. LIV). Id est, labantur in peccatum scientes. Quae divina permissione merito mundi patientis, propter communia peccata nostra, pastorum scilicet et gregum, propter delicta regis et regni, eveniunt sicut scriptum est: Immissiones per angelos malos, viam fecit Dominus semitae irae suae (Psal. LXXVII). Tamen, sicut Veritas protestatur, non erit sine ultione vindictae nec ipsi virga furoris Domini. Sic legimus, sic audivimus, sic vidimus, et pro certo sic cito videbimus: quoniam licet peccatores simus, sed poenitentes, et in divina clementia fortiter confidentes, ministerium sacrum operante Spiritu sancto 126.0010B| suscepimus, sine quo sacra non ministramus, et nobis dictum a Veritate veraciter scimus: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X).
- III. Quod saepius illum ad ineundam cum fratre concordiam hortati sunt.
Et licet dominatio vestra melius noverit de quibus scriptis, mandatis et dictis dicamus, tamen non ab re est si etiam et nos illa ad memoriam vestram reducamus. Primo quidem per Hildegarium, venerabilem episcopum, scriptis et dictis; secundo per Aeneam, honorabilem episcopum, litteris et verbis; item per Aeneam verbis, deinde per Hincmarum Rhemensem et Wenilonem Rothomagensem episcopos; iterum per eosdem, cum aliis quos ipsi vocastis, ea 126.0010C| quae saluti fuerunt congrua sufficienter audistis, quando sicut et ante petivimus, ut frater vester et omnes fideles illius ante vestram fideliumque vestrorum praesentiam in rationes loco et tempore congruo venissemus, et quae male gesta forent, vestro consilio et auxilio cum Dei adjutorio fuerint emendata. Pro quibus omnibus dictis non obaudientibus valde timemus quod dicitur: Si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt (Joan. XV), et reliqua quae Dominus comminatur. Et si illa non sunt exaudita, putari potest et nec ista, quae vos dicitis apud nos velle quaerere et audire, exaudientur. Videturque quibusdam, ut sicut Dominus, quando quaesivit ficus in ficulnea cui maledixit, cum non esset, teste Evangelio, tempus ficorum, aliud voluerit significare; ita 126.0010D| et in hoc citato et incongruo conventu, remota dominationis 126.0011A| vestrae sinceritate, de qua nihil contra puritatem volumus autumare, alia quaedam possint intelligi. Et quia beatus Petrus omnem monet episcopum ut paratus sit ad satisfactionem omni poscenti se rationem, quae nunc videmus, pro tempore damus fideliter dominationi vestrae consilia.
- IV. Ut consideret cur in fratris regnum venerit, et utrum talia sustinere velit, qualia fecit.
Primo quidem in ipsa radice cordis adventum vestrum in hoc regnum inspicite, et coram oculis Domini, cui secundum Psalmistam, cogitatio hominis confitetur, statera aequitatis ponderate; et quidquid hortatores et consiliarii ac laudatores vestri vobis dicant, ad cor redite; et quidquid ad accusationem 126.0011B| et commendationem adventus vestri invenire et dicere potueritis, vestram conscientiam interrogate; et si talia sustinere vultis qualia facitis, judicate. Et illam horam quam certi estis quia nullo modo poteritis effugere, quando anima vestra de corpore exiet, ante mentis oculos ponite, quando totum mundum et omnem potestatem, et omnes divitias, et ipsum corpus derelinquet, et sine adjutorio uxoris ac filiorum, et sine solatio et comitatu drudorum atque vassorum nuda et desolata exibit, et quidquid cogitavit et ordinare disposuit, infectum dimittet, sicut dicit Scriptura: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV); et videbit omnia peccata sua et sentiet, videns diabolos se constringentes et coarctantes, et quidquid contra charitatem et 126.0011C| fidem debitam cogitavit, parabolavit, et fecit in isto saeculo, et per dignos poenitentiae fructus non emendavit, ante oculos semper habebit, et effugere volet, et non valebit. Nam certum est quia ad omnes homines, quando egrediuntur de corpore, veniunt diaboli, et ad justos et ad peccatores: sed et ad ipsum Christum venit, in quo suum nihil invenit, sicut scriptum est: Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam (Joan. XIV).
Et crede nobis veraciter, rex utinam semper bone et christiane, nec longe est, sed satis et plusquam speretur, prope tibi est illa hora. Propterea non te seducant ista quae vides. In tempore quippe patris vestri vidimus per aliquos incepta et facta quae in tempore isto, per istos qui ista conficiunt, videmus 126.0011D| fieri, et per alios videbuntur compleri. Et quando tibi adveniet hora exitus tui, sicut rident nunc, quando per te obtinent quae volunt, in hora voluntatis suae; sic ridebunt et in hora exitus tui, et quaerent quomodo per alium teneant quae per te obtinuerunt. Quod et fieri potest ut quidam etiam quaerant in tempore tuo. Sed et illi, nisi dignam poenitentiam egerint, miserabiliter ad illam horam venient exitus sui, sicut venerunt et illi qui defecerunt a patre tuo cum fratre tuo. Nam ut illi ordinantes seditiones in paternam reverentiam, sic et isti vos excitantes in fraternam dilectionem, nomen pacis et statum Ecclesiae, et salutem ac unitatem populi obtendere studuerunt; 126.0012A| et latebat sub melle venenum. Et completum est in illis, complenturque in istis Psalmistae dictum: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum (Psal. XXVII); et reliqua quae sequuntur. Et receperunt illi in saeculo isto quae nota sunt, et receperunt in saeculo altero quae in judicio plenius cognoscentur. Quorum isti intuentes exitum, timere debuerant actionem: et facient, si illos respexerit Dominus qui respicit humiles et custodit parvulos. Et sic pestilente flagellato, ut scriptum est, sapientior erit parvulus; et sapient, quia non repellet Dominus plebem suam, nec obliviscetur in finem: Quoniam Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam (Psal. XI), dicit Dominus. Alioqui sicut tunc dixit illis, ita ex 126.0012B| nunc dicit Dominus istis: Tacui, nunquid semper tacebo? quam si parturiens clamabo (Isa. XLII). Nondum venit hora mea, sed nunc est hora vestra, et potestas tenebrarum. Et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi! nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quia venient dies in te. Roga tibi, quaesumus, in tali loco ubi bene possis intendere homiliam sancti Gregorii legere in lectione Evangelii: Videns Jesus civitatem, flevit super illam. Precamur vos, Domine, ut et diem ante mentis oculos habeatis, quando cum omnibus hominibus anima vestra proprium corpus recipiet, et venietis ante faciem aeterni judicis in conspectu omnium angelorum et hominum: in qua die, sicut dicit sanctus Paulus, judicabit Dominus unumquemque, non per alienum testimonium, sed 126.0012C| occulta uniuscujusque per cogitationes accusantes, aut etiam defendentes, quando recipiet unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum. Et non despicientur tunc nostra verba quae scripsimus, ab eis qui nunc illa contemnunt; quando sine dubio replicata erunt in testimonium in ipso tremendo judicio, et nullus illorum te tunc adjuvabit, qui nec seipsum adjuvare sufficiet, quando ibunt qui talia agunt qualia audimus et sentimus atque dolemus, si in talibus perseveraverint, in ignem aeternum, et justi, qui injusta patiuntur, in vitam aeternam.
- V. De eis quae crudeliter et impie, qua transibat, fiebant, ut ea prohibeat et compescat.
126.0012D| Quia tanta et talia crudelia et abominanda fieri, per parochias quas pertransitis, audivimus, et quaedam sentimus, quaedam sentire timemus, et illis qui senserunt et sentiunt condolemus, quae calamitatem et miseriam quam a paganis patimur, superant, quoniam a christianis in christianos, a parentibus in parentes, a rege christiano in regem christianum, a fratre in fratrem, contra omnes leges divinas et humanas aguntur: contra quos clamat Ecclesia a paganis afflicta: Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt (Psal. LXVIII): Et nos omnes cunctique patientes, Sustinuimus pacem, et non venit; quaesivimus bona, et ecce turbatio (Jer. XIV); propterea talia 126.0013A| prohibete, compescite et sedate; quoniam palatium vestrum debet esse sacrum, et non sacrilegum. Palatium enim regis dicitur propter rationabiles homines inhabitantes, et non propter parietes insensibiles, sive macerias. Et rex a regendo dicitur, ut se sub Deo et bonos cum Deo puritate cordis, veritate oris, firmitate stabilitatis regat, et pravos a pravitate corrigat et in rectitudinem dirigat. Et si quae male facta sunt emendare venistis, pejora quam viderimus a christianis in christianos fieri, ingerere non debetis. Et si pacem facere advenistis, pacem pacifice ab auctore pacis obtinere debetis. Et si discordiam effugare et charitatem redintegrare venistis, illam quam Christus per Paulum docuit, monstrare debetis. Ait enim: Charitas non est ambitiosa, 126.0013B| non agit perperam, non quaerit quae sua sunt; non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati (I Cor. XIII); quae est de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta; quae operatur per dilectionem, et non per potestatem, vel indebitam cupiditatem: sine qua charitate, sicut scriptum est, etiamsi qui tradiderit corpus suum ut ardeat, nihil illi prodest. Quam omnibus Dominus in signum dedit, ut sciant si quisque est christianus, aut si intrabit in regnum Dei, an non, dicens: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. X.) Nam qui in primordio fidei discipuli appellabantur, nunc christiani dicuntur. Et ipsa est vestis nuptialis, quam qui non habuerit, de nuptiis coelestis convivii in futuro judicio 126.0013C| ejicietur in tenebras exteriores, et in ignem aeternum, ubi erit fletus et stridor dentium.
- VI. Ut contra paganos potius arma convertat; et illos qui ab illis fugiunt, vexari a suis non sinat.
Ipsa charitas vos contra paganos accendat; ut qui tunc moti non sunt ad pietatem ut nobiscum irent contra eos, qui de isto regno amplos habebant et habent honores (quod si facerent, et zelo recto accensi unanimiter vellent, expelli aut disperdi pagani, adjuvante Domino, poterant), vel nunc quacunque intentione a dominatu illorum per vestram ordinationem sancta liberetur Ecclesia, et regnum, quod contra eos redimitur, a tributo indebito eripiatur. Sed et qui fugiunt a facie paganorum, cum in illas partes venerint in quibus digitis, refugium 126.0013D| tranquillum inveniant, et non talem depraedationem ut nec incolae vivere nec fugientibus solatium possint praebere. Quia nunc peccatis nostris exigentibus completur quod olim dictum est per prophetam: Qui fugerit a facie leonis, irruet in ursum; et cum intraverit domum, et innisus fuerit super parietem, mordebit eum coluber. Et cum effugerint arma ferrea, irruent in arcum aereum (Amos V.) In omni enim parte miseri, proh dolor! afflictionem inveniunt.
- VII. Ut privilegia et immunitates ecclesiarum conservet, rectoresque illarum non inquietet, nec possessiones diripi permittat.
Et si Ecclesiam Dei, sicut nobis scripsistis, quaeritis 126.0014A| restaurare, debita episcopis et sibi commissis ecclesiis privilegia intemerata, sicut divinitus constituta sunt, custodite. Praecepta et immunitates et honorem earum, sicut avus et pater vester conservaverunt, conservare curate. Et quae frater vester dominus noster, qui et paterna donatione, et vobiscum, cum vestris vestrorumque fidelium mutuis firmitatibus, regni partem accepit, pro cultu et honore ecclesiarum egit, similiter conservate; et rectores ac pastores ecclesiarum ut patres et Christi vicarios colite, sicut sancta Scriptura praecipit, dicens: Sacerdotes Dei sanctifica, et magnatis humilia caput tuum (Eccli. VII). Eorumque spiritualia consilia obaudite, iterum dicente Scriptura: Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi; majores tuos, et 126.0014B| dicent tibi (Deut. XXXI); Et item: Interroga sacerdotes meos legem meam (Agg. II); Et Dominus per Malachiam prophetam: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II). Eosque tempore incongruo et inopportuno nolite inquietare; sed liceat eis ministerium sacrum, ad quod ordinati sunt, in populi salutem peragere: sibique domestica cura subjectos nolite concutere, et non sinatis dehonestare, sive opprimere. Ut presbyteris honor congruus et jura debita, quae canones et capitula avi et patris vestri statuerunt, conserventur, satagite. Ut episcopi quietam libertatem suas parochias circumeundi, et praedicandi ac confirmandi, atque corrigendi habeant, ordinate. Ut missus reipublicae, id 126.0014C| est minister comitis, cum ipsis, si jusserint, eat, qui liberos homines incestuosos, si per admonitionem presbyterorum venire ad episcopum noluerint, eos ad episcopi placitum venire faciat, commendate. Ut si episcopus pro quacunque necessitate ecclesiastica ad vos direxerit, ad quem suus missus veniat, per quem quae rationabiliter petierit, obtinent, in palatio vestro, sicut comes palatii est in causis reipublicae, ministerio congruum constitutum habete. Ut temporibus a sacris regulis constitutis comprovinciales synodos cum episcopis, et speciales cum presbyteris, habere quiete possint, annuite. Res et facultates ecclesiasticas, quae sunt vota fidelium, pretia peccatorum, stipendia ancillarum et servorum Dei, depraedari et ab ecclesiis 126.0014D| discindi nolite sustinere; sed fortiter, ut rex christianus et Ecclesiae alumnus, resistite atque defendite. De quibus consecratis Deo rebus quod habent liberi homines ecclesiis servientes per dispositionem rectorum ipsarum ecclesiarum, ideo constituerunt apostolorum successores hoc ordinari, ut quia creverunt fidelium vota, et increverunt fidelium mala, augeretur per dispensationem ecclesiasticam regni militia ad resistendam malorum nequitiam, quatenus ipsae ecclesiae defensionem haberent et pacem, et christianitas obtineret tranquillitatem. Quapropter sicut et illae res ac facultates de quibus vivunt clerici, ita et illae sub consecratione immunitatis 126.0015A| sunt, de quibus debent militare vassalli; et pari tuitione a regia potestate in ecclesiarum usibus debent muniri. Quia vero Carolus princeps, Pippini regis pater, qui primus inter omnes Francorum reges ac princeps, res ecclesiarum ab eis separavit atque divisit, pro hoc solo maxime est aeternaliter perditus. Nam sanctus Eucherius Aurelianensium episcopus, qui in monasterio sancti Trudonis requiescit, in oratione positus ad alterum est saeculum raptus, et inter caetera quae, Domino sibi ostendente, conspexit, vidit illum in inferno inferiori torqueri. Cui interroganti, ab angelo ejus ductore responsum est, quia sanctorum judicatione, qui in futuro judicio cum Domino judicabunt, quorumque res abstulit et divisit, ante illud judicium anima et corpore sempiternis 126.0015B| poenis est deputatus, et recipit simul cum suis peccatis poenas propter peccata omnium qui res suas et facultates in honore et amore Domini ad sanctorum loca, in luminaribus divini cultus et alimoniis servorum Christi ac pauperum, pro animarum suarum redemptione tradiderunt. Qui in se reversus sanctum Bonifacium et Fulradum, abbatem monasterii sancti Dionysii, et summum capellanum regis Pippini ad se vocavit, eisque talia dicens in signum dedit ut ad sepulcrum illius irent, et si corpus ejus ibidem non reperissent, ea quae dicebat, vera esse concrederent. Ipsi autem pergentes ad praedictum monasterium, ubi corpus ipsius Caroli humatum fuerat, sepulcrumque illius aperientes, visus est subito exisse draco, et totum illud sepulcrum 126.0015C| interius inventum est denigratum, ac si fuisset exustum. Nos autem illos vidimus qui usque ad nostram aetatem duraverunt, qui huic rei interfuerunt, et nobis viva voce veraciter sunt testati quae audierunt atque viderunt. Quod cognoscens filius ejus Pippinus synodum apud Liptinas congregari fecit, cui praefuit cum sancto Bonifacio legatus apostolicae sedis Georgius nomine; nam et synodum ipsam habemus, et quantumcunque de rebus ecclesiasticis, quas pater suus abstulerat, potuit, ecclesiis reddere procuravit. Et quoniam omnes res ecclesiis a quibus ablatae erant, restituere, propter concertationem quam cum Waifario Aquitanorum principe habebat, non praevaluit, precarias fieri ab episcopis exinde petiit, et nonas ac decimas ad restaurationes tectorum, 126.0015D| et de unaquaque casata duodecim denarios ad ecclesiam unde res erant beneficiatae, sicut in libro capitulorum regum habetur, dari constituit, usque dum ipsae res ad Ecclesiam revenirent. Unde et domnus Carolus imperator, adhuc in regio nomine constitutus, edictum fecit ut neque ipse, nec filii ejus neque successores, hujusmodi rem agere attentarent: quod manu propria firmavit, cujus plenitudinem habemus, et de quo capitulum excerptum 126.0016A| in libro Capitulorum ejus, quicunque librum illum habet, et legere voluerit, invenire valebit. Hanc etiam relationem et in scripturis habemus, et quidam nostrum etiam viva voce domnum Ludovicum imperatorem patrem vestrum referre audivimus. Sed et sacri canones Spiritu sancto dictati, eos qui facultates ecclesiasticas diripiunt, et res ecclesiasticas indebite sibi usurpant, Judae traditori Christi similes computant. Et sancti qui cum Deo in coelo regnant, et in terris miraculis coruscant, divino judicio tanquam necatores pauperum ab Ecclesiae liminibus et a coelesti regno secludunt. De quibus sacrilegis in prophetia psalmi praedictum est: Qui dixerunt: Hereditate possideamus sanctuarium Dei. Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam 126.0016B| ante faciem venti. Et sicut ignis qui comburit sylvam, et sicut flamma comburens montes, ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia (Psal. LXXXII.)
- VIII. Ut monasteria laicis a Carolo concessa religiosis personis restituat.
Monasteria etiam religiosa atque praecipua canonicorum et monachorum atque sanctimonialium habitacula, quae ab antiquo tempore parentes vestri sub religioso habitu constituerunt, et in eis rectores et rectrices fecerunt, et quando parentes vestri primatum regni tenuerunt, et etiam quando sanctus Remigius Francos ad fidem, cooperante Domino, convertit, et cum rege ipsorum baptizavit, et frater 126.0016C| vester dominus noster partim juventute, partim fragilitate, partim aliorum callida suggestione, etiam et minarum necessitate, quia dicebant petitores, nisi eis illa loca sacra donaret, ab eo deficerent, et ipse aliquando per vos, sicut nunc patet, aliquando per fratrem vestrum regnum destitutus ab eis perderet, talibus, sicut scitis, personis commisit, debito privilegio restituite. Nam idem frater vester et divina inspiratione, et sacerdotali redargutione, et etiam ab apostolica sede commonitus, ex aliqua parte quae perpere egit, correxerat: quae autem adhuc incorrecta erant, quomodo emendare posset, saepe gemebundus quaerebat. Absit autem ut vos, qui pro restauratione sanctae Ecclesiae huc venistis, aut illa quae ipse emendavit deterioretis, et sicut ille 126.0016D| offendit, et vos offendatis, aut quae ipse necdum emendare potuit, inemendata sinatis: qui saepe, sicut et nos testes sumus, fratres vestros de talibus, monuistis, et in omni annuntiatione quam communiter faciebatis, promptissime inde disputabatis; sicut et secus Teudonis villam, in loco qui Judicium dicitur, capitula quae habemus cum vestris fratribus acceptastis, et in chirographo apud Marsnam manu propria confirmastis. Contra quod si forte aliquis 126.0017A| egit, non propterea vos immunes eritis, si illud quod, teste Domino, pepigistis et confirmastis, observare, quod absit, non studueritis. Neminem quippe adjuvat quod aliena mala reprehendit, nisi et ipse illa caveat: quod demonstrat Paulus, dicens: Putas, o homo, quod tu evades judicium Dei, qui eadem agis quae judicas? (Rom. II.)
- IX. Ut rectores monasteriorum sollicite provideant, ut servi et ancillae Dei secundum ordinem vivant.
Rectores etiam monasteriorum, quibus monasteria committitis, firmiter et obnixe praecipite ut secundum ordinem et habitum ac sexum, quo inhabitantes constituti sunt, sollicite et solerter praevideant ut secundum debitum ordinem servi vel ancillae Domini vivant, et necessaria stipendia in victu et 126.0017B| vestitu, et caeteris quibusque habeant, et domos ac servitores, prout competit, sicut religiosi et habitus et conversationis rectores, eis provideant, susceptionem etiam hospitum et pauperum nullomodo negligant. Quin et inconvenientes personae, et res tales quae religioni non congruunt, in monasteria non introducantur, non dicimus: quoniam religiosos rectores providentiam et curam debitam inde sumere debere non ignoramus.
- X. Ut hospitalia peregrinorum ad hoc ad quod deputata sunt, episcoporum concilio a rectoribus suis administrentur.
Hospitalia peregrinorum, sicut sunt Scottorum, et quae tempore antecessorum vestrorum regum constructa et constituta fuerunt, ut ad hoc ad quod 126.0017C| deputata sunt teneantur, et a rectoribus Deum timentibus ordinentur, custodiantur, ne dissipentur, obtinete. Sed et rectoribus monasteriorum et xenodochiorum, id est hospitalium, praecipite ut sicut canonica docet auctoritas, et capitula avi et patris vestri praecipiunt, episcopis propriis sint subjecti, et monasteria atque hospitalia sibi commissa ipsorum regant consilio; quoniam episcopi paternam sollicitudinem eis, secundum ministerium illorum, studebunt impendere. Et quia saepe unicuique in omni ordine competentem legem et justitiam, una cum fratribus vestris, frequenti annuntiatione perdonastis, ecclesiastici et religiosi habitus viri ac feminae, atque peregrini et pauperes, in quibus specialiter 126.0017D| Christus suscipitur, perdonationem vestram sibi sentiant semper adesse.
- XI. Quod regem ita vitam instituere conveniat, ut omnibus sit exemplo.
Et quia de statu et salute populi christiani, sicut nobis scripsistis, vultis quaerere, primo a vobis ipsis incipite, qui alios debetis corrigere, sicut scriptum est: Medice, cura temetipsum (Luc. IV); et munda debet manus a sordibus esse, quae alienas sordes curat detergere. Et quae in aliis debetis corrigere, nemo in vobis juste valeat reprehendere. Super quantos enim estis in regni culmine, tantorum moribus debetis servire, et sicut lucerna super candelabrum in domo posita, bonitatis exempla monstrare; 126.0018A| quia omnium oculi in vos debent intendere: quos si malo exemplo destruxeritis, qui per vos et a vobis in bonum debuerant aedificari, sub tantis sine dubio in futuro saeculo poenis vos necesse est torqueri. Propterea oportet ut qui rex estis, et dominus appellamini, in illum semper suspenso corde suspiciatis a quo videlicet, Rege regum et Domino dominorum, nomen regis et domini mutuatis. Et sicut ille disponit orbem terrae in aequitate, et ad hoc, sicut in libro Sapientiae dicitur, constituit hominem ut ipse similiter faciat, imitamini illum, si vultis regnare cum illo. Quia qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare, qui dicit: Estote et vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V). Et si dixeritis quomodo possum 126.0018B| esse perfectus, cum alia scriptura dicat: Si quis in verbo non offendit, ille perfectus est vir, non cadit a perfectione qui non peccat malitiae cupiditate: Septies enim cadit justus et resurgit: impii autem corruunt in malum (Prov. XVI). Et: Justus, cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam (Psal. XXXVI). Qualitercunque vero quis peccet, cupiditatis voluntate aut fragilitatis necessitate, nemo illi praevalet melius indicare quam conscientia sua, quae non potest latere oculos inspectoris sui. Propterea ita oportet vos vivere, judicare et agere etiam in occulto, quasi sitis semper in publico; quia saepe talis vos verbo laudabit, qui corde acriter reprehendet, saepe etiam illa quae vobis et in vobis laudaverit, apud alios de vobis reprehensibilia judicabit. 126.0018C| Si autem, ut dicimus, adjuvante Domino, vivere, judicare et agere praevalebitis; si vos non stimulaverit amor privatus; si vos non inflammaverit cupiditas gloriae, divitiarum, possessionum, et potentatus; si non plus credideritis alienae linguae, quam propriae conscientiae; si vos non roserit tinea adulationis; si non vos usserit livor alienae felicitatis; si vos non vexaverit neglectus animae et amor carnis; si credideritis regem Christum non pro se, id est non pro sua necessitate mortuum, sed pro nobis, ut viveremus qui mortui eramus; et vos plus studeatis aliis vivere in salutis suae utilitatibus, quam vobis ipsis in propriis voluntatibus; si scieritis vos esse morituros, et vos credideritis de factis propriis rationem Domino reddituros; et quae digne receperitis, 126.0018D| sine fine vel immutatione aliqua habituros.
- XII. Quomodo domesticos regere, quid Deo, quid subditis reddere, et quales palatii ac reipublicae ministros constituere debeat.
Domum vestram domesticam sic nutrite, regite et disponite, ut quando regni populus ad vos convenerit, in vobis et in domesticis vestris videant qualiter se atque domum, cum tanta humilitate atque castitate, quam sobrie, quam juste, quam pie nutrire, disponere debeant, et gubernare: quia sicut quidam sapiens dixit, secundum mores domini erit familia custodita. Et ideo domus regis schola dicitur, id est disciplina; quia non tantum scholastici, id est disciplinati et bene correcti sunt, sicut alii; sed potius 126.0019A| ipsa schola, quae interpretatur disciplina, id est correctio, dicitur, quae alios habitu, incessu, verbo, et actu, atque totius vanitatis continentia corrigat. Et vos, sicut paxillus non bene infixus, nisi in Domino virtutum innixi fortiter fueritis, et vos cadetis, et qui in vobis pendent, labentur. Quapropter, sicut Dominus sub potestate constitutos ex tentatorum occasione docuit reddere quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo; ita et vos qui sub Deo estis et super homines estis, reddite quae sunt Dei Deo; et sicut Caesar aequus, quae subditorum sunt, subditis reddite. Reddite Deo puram et immaculatam fidem et sincerissimum cultum in sacerdotibus, in ecclesiarum privilegiis, in sacris locis, in ecclesiasticis et religiosis viris ac feminis, in defensione 126.0019B| Ecclesiae et christianitatis, in aequitate et justitia populi christiani, in sublevatione et tranquillitate et consolatione omnium indigentium, sicut praemisimus. Reddite illi quotidianum pensum in quotidiana oratione, in justis et assiduis eleemosynis. Offerte illi devotionem vestram in sacris oblationibus et lacrymis secundum magnitudinem ac multitudinem quotidianorum peccatorum profusis. Reddite subditis judicium cum misericordia, justitiam cum aequitate. Studete exaltare humiles et Deum timentes, et debellare atque humiliare superbos. Studete a bonis plus diligi, quam timeri. Curate ut mali, si non propter Deum, vel propter timorem vestrum malum agere metuant. Non plus apud vos lingua dolosa, manus plena, obsequium indebitum valeat, quam 126.0019C| veritas, aequitas et sinceritas, scientes scriptum: Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitabit (Isa. XXXIII). Unde consequenter intelligi debet, et non aliud. Munus enim est a lingua, favor; munus a manu, donatio; munus ab obsequio indebita subjectio. Constituite ministros palatii qui Deum cognoscant, ament, et metuant, qui maximam curam gerant quatenus quicunque necestuosi palatium adierint, et per quos perrexeritis, patrem et consolatorem mirantes, gaudendo vos videre accurrant, non, qualiter dicere nolumus, gemendo et maledicendo refugiant. Constituite comites et ministros reipublicae qui non diligant munera, qui odiant avaritiam, qui detestentur superbiam, qui non opprimant neque dehonestent pagenses, qui 126.0019D| messes et vineas et prata ac sylvas eorum nequaquam devastent; qui eorum pecora vel friskingas, vel quaecunque illorum sunt, non praedentur, neque diripiant, et per violentiam ac mala ingenia quae illorum sunt nullo modo auferant, qui episcoporum suorum consilio quae Dei sunt, et Christianitati conveniunt, faciant; qui placita non pro acquisitione lucri teneant, sed ut casae Dei, et viduae, ac pupilli, et populus justitiam habeant, et plus litigantes ad concordiam, salva justitia, revocare studeant, quam committere ut ipsi inde aliquod lucrum possint habere: quos si pacificare non potuerint, tunc sicut rectum est, justum judicium decerni cum 126.0020A| magna sollicitudine faciant, scientes scriptum esse: Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, id est, facere judicium et justitiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Mich. VI). Id est, ut quod illi placet, tibi placeat et facias; quod illi displicet, tibi displiceat et non facias. Quod si per fragilitatem feceris, non contumaciter vel pertinaciter in tuo malo facto perseveres; sed statim pedem sicut a ferro calido revoca, et in viam voluntatis Domini Dei tui dirige. Et sicut scriptum est: Quia sunt viae quae videntur hominibus bonae, et ducunt ad interitum (Prov. XVI), fac sicut Scriptura tibi praecipit, quicunque es homo. Interroga de via bona, et ambula per eam (Jer. VI), quia sicut dicitur in Evangelio: Ampla via est quae ducit ad perditionem, et multi vadunt per eam: arcta 126.0020B| et angusta via est quae ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam (Matth. VII). Propterea quicunque es homo, audi prophetam, et ora cum propheta: Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper (Psal. CXVIII). Et: Deduc me in semitam mandatorum tuorum, et viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei (ibid.). Quia sicut Jeremias propheta dicit: Non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos (Jer. X); sed a Domino dirigentur gressus viri, et viam ejus volet (Psal. XXXVI). Ipsi comites similiter quantum potuerint, similes sibi timentes Deum, et justitiam diligentes per se ministros constituant, qui sicut seniores suos benignos et affabiles pagensibus suis viderint, et ipsi pro modulo suo illos imitari in 126.0020C| omni bonitate et justitia certent.
- XIII. Ut eos qui propter has seditiones excommunicati sunt, ad Ecclesiae pacem revocare studeat.
Homines etiam et potentes saeculi, qui inter istas seditiones legis jugum et justitiam aequitatis refugerunt, et talia ac tanta fecerunt pro quibus ecclesiasticam et episcopalem excommunicationem meruerunt, ad leges et justitiae tramitem revocate; et ut ad suos episcopos humiliter, sicut eis necesse est, veniant, jubete vel cogite; et ut Ecclesiae, in quam peccaverunt, aut cum debita necessaria humilitate satisfaciant, aut humiliter et veraciter se excusent, qualiter absolvi a Domino per ministerium episcopale valeant, suadete, atque regia potestate praecipite. 126.0020D| Et si forte vos, vel quicunque alii de eorum societatis et conjunctionis communicatione infecti et condemnati sunt, poenitentiam quiscunque se recognoscendo faciat; quia, teste sacra auctoritate, non poterit absolvi a suis, qui peccatis damnabiliter gravatur externis. Sicut orans Deum sanctus propheta David demonstrat, dicens: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII.)
- XIV. Judices villarum regiarum qualiter constituendi sint.
Judices denique villarum regiarum constituite qui non sint cupidi, qui non diligant avaritiam, et 126.0021A| usuras nec ipsi faciant, nec pecunias regias vel suas ad usuras donent, neque a suis subditis usuras fieri sinant: quae omnia vos super omnes ministros vestros odire debetis et fugere. Et servos regios judices non opprimant, nec ultra quod soliti fuerunt reddere tempore patris vestri ab eis exigant; neque per angarias in tempore incongruo illos affligant; neque per dolos, aut per mala ingenia, sive inconvenientes precationes, colonos condemnent: quia si per tales vel alias hujusmodi factiones pondus argenti vel auri habueritis in arca, majus et gravius pondus erit peccati quod habebitis in conscientia vestra et anima. Aedificent villas vestras moderatis castitiis, ut et honestas necessaria sit, et familia non gravetur. Laborent et excolant terras et vineas in tempore cum debita 126.0021B| sollicitudine, salvent et dispensent laborata cum fideli discretione, faciant nutrimenta congrua et necessaria; custodiant silvas, unde habeant pastiones; defendant et excolant prata, unde habeant pabula; quatenus non sit vobis necesse per quascunque occasiones quorumcunque hortatibus circuire loca episcoporum, abbatum, abbatissarum vel comitum, et majores quam ratio postulat paratas exquirere, et pauperes ecclesiasticos et fidelium vestrorum mansuarios in carricaturis et paraveredis contra debitum exigendis, gravare, et peccatum de facultatibus indebite consumptis in animam vestram congerere. Neque a comitibus vel fidelibus plus studeatis quam lex et consuetudo fuit tempore patris vestri, de hoc quod de francis accipiunt, exquirere. Quin potius 126.0021C| habeatis unde sufficienter et honeste cum domestica corte vestra possitis vivere, et legationes palatium vestrum adeuntes recipere, et, sicut scriptum est, unde possitis de justis laboribus necessitatem patientibus tribuere: quia rex et largus debet esse, et non quod largiatur de injustitia vel iniquitate debet conquirere. Judices vero villarum colonos distringant ut non ecclesiasticos homines vel francos pauperiores, aut alienos servos, propter privilegium regium opprimant, aut silvas vel quaecunque aliorum sunt in sua vicinitate devastent. Quia rex justus, qui justitiam debet diligere, ministros et colonos impios et iniquos non debet habere; sed omnibus in se et in suis debet imitationem debitam demonstrare: quia si ipse Deum dilexerit, omnes boni diligent illum; et 126.0021D| si ipse Deum timuerit, omnes mali timebunt illum. Et rex atque sui ministri per amorem Dei bonum faciant, et omnes bona facere doceant, et per timorem Dei mala fugiant, et omnes in illis mala fugere discant. Missos etiam tales per regnum constituite, qui sciant qualiter comites et caeteri ministri reipublicae justitiam et judicium populo faciant, qui sicut comitibus praeponuntur, ita scientia, justitia ac veritate eis praeemineant.
XV. Ut synodus episcoporum regni exspectetur, in qua quid facto ipsis opus sit deliberent. Quanta reverentia regibus debeatur, et quod episcopi ad sacramenta adigendi non sint. 126.0022A| Haec, quia litteris vestris significastis, quod nobiscum de restauratione sanctae Ecclesiae, et statu ac salute populi christiani, tractare velletis, dominationi vestrae scripto respondere curavimus: quia et pro inclementia aeris, et pro inconvenientia temporis, et propter imminentem diem Domini nostri Natalis, venire ad praesentiam vestram nequivimus. Operamini vos interim ista quae cum fidelibus vestris sine nostra corporali praesentia operari valetis. Et cum tempus congruum et sacris canonibus designatum advenerit, quando et pro paganorum infestatione, et pro exorti tumultus ac depraedationum atque rapinarum miserrima nimis confusione, nobis 126.0022B| licuerit cum dominis et confratribus ac comprovincialibus archiepiscopis et coepiscopis synodum, favente Domino, celebrare, quae his sunt residua, cum eis sicut cum magistris et patribus tractare, et vestrae dominationi debitum consilium dare studebimus. Et si Deus soliditatem et salutem Ecclesiae atque regni in manu vestra adunare et prosperari decreverit, quae cum archiepiscopis et coepiscopis nostris plus congruere divinis dispositionibus viderimus, agere sub famulatu recti regiminis vestri studebimus. Potens est enim Deus minus bonum initium in perfecte bonum commutare processum, cui noscitur esse possibile quod impossibile solent homines judicare. Si enim sapientia vestra dignum judicat loqui et tractare cum vicino rege ejusque fidelibus, secedente 126.0022C| de ista parte regni domino nostro, fratre videlicet vestro, multo magis nos oportet exspectare tempus canonicum, ut cum fratribus et comprovincialibus archiepiscopis et episcopis loquamur, quia generalis causa imminet totius Cisalpinae ecclesiae. Maxime autem nobis necesse est loqui cum illis archiepiscopis et episcopis, qui consensu et voluntate populi regni istius dominum nostrum fratrem vestrum unxerunt in regem sacro chrismate divina traditione, quemque sancta sedes apostolica mater nostra litteris apostolicis ut regem honorare studuit et confirmare. Legite libros Regum, et invenietis quanta reverentia reprobatum et abjectum a Domino Saul ducere dignum duxit sanctus Samuel, cujus locum in Ecclesia nos licet indigni tenemus. Et attendite quam magni pendit 126.0022D| sanctus David, in loco illius electus, et unctus a Domino, mittere manum in Christum Domini; cum Saul non solum ex alia progenie, verum ex alia tribu erat; et illum rejectum, et se electum a Domino cognoscebat; et nihil firmitatis Sauli David fecerat, sed plurimum adjutorium et devotam servitutem ei impenderat. Et neque bello auferre, neque ingenii dolo, illi regnum subripere attentavit. Et cum multos ad hoc suasores et auxiliatores habuisset, nulli autem ut hoc moliretur accommodavit, 126.0023A| quamvis multas persecutiones et morti proximas ab eo saepissime sustinuerit. Insuper et bene scitis quid de illo jusserit, qui, licet mendaciter, pro illius tamen gratia acquirenda se manum misisse in Christum, id est unctum Domini, nuntiavit: nam si est aliquis qui haec ignoret, nos ei dicimus quia gladio eum interficere jussit. Sic et qui infideliter et contumaciter in unctum qualemcunque Domini manum mittit, Dominum Christorum Christum contemnit, et in anima procul dubio spiritalis gladii animadversione perit. Haec dicimus, non ut exaggerationes contra dominationem vestram incongruas exquiramus, sed ut evidentius pro qualitate nostri ministerii, quid, excepta debita fide et beneficentia, nobis in fratre vestro reverendum sit, demonstremus. Talem nempe 126.0023B| vos debemus et volumus credere, ut nec vos regni augmentum cum animae vestrae detrimento velitis habere, neque nos cum tali dedecore ad adjutorium ecclesiastici regiminis et gubernationis recipere, ut sine sacerdotio simus; quo privati erimus, si contra Deum et rationis auctoritatem, nos, ecclesiasque nostras vobis studuerimus committere. Ecclesiae siquidem nobis a Deo commissae non talia sunt beneficia, et hujusmodi regis proprietas, ut pro libitu suo inconsulte illas possit dare, vel tollere: quoniam omnia quae Ecclesiae sunt, Deo consecrata sunt. Unde qui Ecclesiae aliquid fraudatur aut tollit, sacrilegium secundum sanctam Scripturam facere noscitur. Et nos episcopi Domino consecrati, non sumus hujusmodi homines ut sicut homines saeculares in 126.0023C| vassallitico debeamus nos cuilibet commendare, sed ad defensionem et ad adjutorium gubernationis in ecclesiastico regimine nos, ecclesiasque nostras committere, aut jurationis sacramentum, quod nos evangelica et apostolica auctoritas vetat, debeamus quoquomodo facere. Manus enim chrismate sancto peruncta, quae de pane et vino aqua misto per orationem et crucis signum conficit corpus et Christi sanguinis sacramentum, abominabile est, quidquid ante ordinationem fecerit, ut post ordinationem episcopatus saeculare tangat ullo modo sacramentum. Et lingua episcopi, quae facta est per Dei gratiam clavis coeli, nefarium est ut sicut saecularis quilibet super sacra juret in nomine Domini et sanctorum invocatione; nisi forte, quod absit, contra eum scandalum 126.0023D| acciderit Ecclesiae suae; et inde sic temperanter agat, sicut, Domino docente, constituerunt rectores Ecclesiae synodali concilio. Et si aliquando sacramenta ab episcopis exacta aut facta fuerunt, contra Deum et ecclesiasticas regulas, quae Spiritu sancto dictatae et Christi sunt sanguine confirmatae, irrita sanctae Scripturae paginis declarantur; et exigentes atque facientes medicamento exinde salutaris poenitentiae indigent. Propterea exspectate, domine, patienter sicut princeps christianus Ecclesiae filius, et honorate sanctae Ecclesiae rectores; ut vos honoret qui nobis dixit: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Et: Honorantes me 126.0024A| honorabo, et hi qui temnunt me, erunt ignobiles (I Reg. II). Et: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II). Et in psalmo: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psal. CIV); quoniam: Qui malignantur, id est maligna agunt, exterminabuntur: sustinentes autem Dominum ipsi haereditabunt terram (Psal. XXXVI), hoc est regnum Dei. Et cum venerit tempus et locus, sicut superius diximus, loquemur cum nostris confratribus; et sicut Domini justis dispositionibus viderimus convenire, sine dubio faciemus. Et non est rationabilis causa quae contra hoc quod petimus vos debeat stimulare: quia non sumus hujusmodi homines ut cum cognoverimus voluntatem Domini, velimus aut debeamus quomodo resultare, vel rixas et dissensiones seu 126.0024B| seditiones, quas vulgus werras nominat, debeamus commovere, conserere, vel tenere, quos Dominus pacis praedicatores et sectatores voluit ordinare, et peccata nostra atque nobis commissorum, et etiam totius populi, constituit plangere et curare, et bellum cum vitiis, et pacem cum fratribus jussit habere. Nos equidem pacem et quietem, non rixas et bella, optamus et quaerimus: Quia sicut dicit Apostolus: Non sunt nobis carnalia arma, sed spiritalia, et potentia (II Cor. X), quibus sumus calceati pedes in praeparatione evangelii pacis, induti lorica justitiae et galea salutis, accincti lumbos in veritate, habentes scutum fidei et gladium Spiritus sancti: quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus 126.0024C| rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus. Et non militamus terreno regi, sed coelesti, pro salute et nostra et terreni regis, et totius populi nobis commissi: quorum officium est nulli nocere, contra neminem infideliter agere, omnibus autem velle prodesse. Tandem, domine nobis rex, contra Deum et contra animam vestram non audiatis illos qui dixerint, si forte vobis dixerint: non tibi sit curae, rex, quae tibi referunt illi fellones atque ignobiles; hoc fac quod tibi dicimus, quoniam cum nostris, et non cum istorum parentibus, tenuerunt parentes tui regnum. Nos autem obsecramus dominationem vestram, attendite potius, si christianus rex estis, sicut et Deo gratias egistis, et in illum creditis, et per illum regnare vultis, Per quem, sicut 126.0024D| scriptum est, reges regnant (Prov. VIII), et cujus est regnum, imo orbis terrae et plenitudo ejus, quia idem Deus in carne veniens, qui solus rex fieri potuit et sacerdos, et in coelum ascendens suum regnum, id est suam Ecclesiam, inter pontificalem auctoritatem et regiam potestatem gubernandum disposuit, et non elegit ad hoc divites et nobiles; sed pauperes et piscatores, et sicut scriptum est: Ignobilia et contemptibilia mundi elegit, ut confundat fortia (I Cor. I). Et fieri potest ut tales vobis ista dicant (si forte minus necessario Deum timentes vobis dixerint) cum quorum parentibus diabolus, qui secundum Scripturam: Est rex super omnes filios superbiae 126.0025A| (Job. XLI), regnum Christi, quod est Ecclesia, conturbaverit, et nunc eos in regno suo, id est in inferno, retineat, et secum in saecula retinebit. Pro certo autem sciatis quia cum nostris parentibus, id est cum apostolis, Christus, Rex regum, regnum suum, id est Ecclesiam, conquisivit, ampliavit, et rexit, et per nos et nobiscum, utinam non ad judicium nostrum dicamus! eamdem Ecclesiam, id est regnum suum, quotidie acquirit, auget, atque gubernat idem Dominus Jesus Christus, sicut dictum est a Domino Ecclesiae per prophetam: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii (Ps. XLIV); id est pro apostolis, creavit tibi episcopos, qui te regant et doceant. Cum qua Ecclesia nobis a Deo commissa, rex christiane, et domine, sicut litteris vestris jussistis, jejuniis et 126.0025B| orationibus, ac litaniis, Dominum summum gubernatorem in navi sanctae Ecclesiae fluctuante in hoc mare, id est saeculo naufragoso, peccatis nostris communibus dormientem pulsare et excitare, et pro vobis deprecari studebimus: ut quantocius pro sua ineffabili pietate evigilet et imperet ventis et mari, id est, tentationibus diabolicis et inquietudinibus saecularium hominum, ut redeat quantulacunque tranquillitas, gratia et misericordia ejusdem Domini nostri Jesu Christi, cui est et sit potestas et honor, et gloria et imperium, in saecula saeculorum. Amen.
EPISTOLA II. AD NICOLAUM PAPAM. De vacatione sedis Cameracensis, et de Balduini et Judith conjunctione: deque Rothadi depositione, ac haeresi Gothescalci. (Ex Sirmondo., 126.0025C|
Domino unice singulariterque suspiciendo Patrum Patri, et summa veneratione honorando, reverentissimo papae NICOLAO, HINCMARUS, nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus.
In epistola vestrae sanctitatis, per Odonem episcopum episcopis in regno Lotharii pro praejudicio Cameracensis Ecclesiae directa, relegi vestram auctoritatem sciscitaturum, cujus neglectu eadem Ecclesia ultra decimum mensem pastore vacaret. Unde ne ut negligens a vestro apostolatu succensear, indico auctoritati vestrae, post directas Lothario et episcopis regni ejus, atque Hilduino, qui eamdem Ecclesiam irregulariter occupat, ita ut antequam ipsas 126.0025D| mitteretis epistolas, hactenus praejudicium permanere: meque Lotharium regem et legatis et litteris, prout potui, saepe et eo usque commonuisse, donec regiis suis litteris mihi respondit, Hilduinum ad vestram auctoritatem suum legatum misisse, et nihil aliter de praefata Ecclesia nisi ut egerat disponere debuisse, donec a vobis inde responsum acciperet.
Balduinus quoque in proximo nunc decurso mense Octobrio, quinto Kalendas Novembris, per duos homines suos mihi litteras auctoritatis vestrae direxit, in quibus continetur, ut easdem litteras coepiscopis provinciae nostrae legerem, et Judith paternis ac maternis obtutibus praesentandam susciperemus, si tamen intelligeremus, quod confestim praefatus excellentissimus 126.0026A| rex noster, quae de illa vobis scriptis et verbis per legatos vestros apostolatui vestro renuntianda spopondit, adimplere vellet. Quod si eorum animos ad id protelandum esse intentos investigare possemus, nequaquam eam reciperemus. Alioquin, id est si aliter egissemus, gratia et communione vestra frui nequaquam valeremus. Quam vestrae auctoritatis epistolam ut oportuit reverenter suscepi, et coepiscopis nostris eam relegi, et pro praefata Judith apud patrem et matrem illius quantum potuimus, ut mandastis communiter intervenimus et paternis ac maternis obtutibus eam praesentare studuimus. Post quae voluimus, quia sic nobis secundum sacras regulas, sicut eas intelligimus, visum fuerat (non enim sine dignis poenitentiae fructibus 126.0026B| absolvi posse putamus, quod anathematis vinculo a sacris regulis innodatum videmus) ut juxta ecclesiasticam traditionem prius Ecclesiae quam laeserant satisfacerent, et sic demum quod praecipiunt jura legum mundialium exsequi procurarent. Sed quoniam litteras vestras, quae inde nihil praeceperunt, imo etiam nullam protelationem in eorum conjunctione fiendam significaverunt, sibi sufficere voluerunt, et sine vestra auctoritate, ad quam clamaverant, cogi nisi alio se modo submitterent non debuerunt: ex altera epistola vestrae sanctitatis eis retuli, quod non leges ecclesiasticas dissolvistis, sed preces pro eo misistis, qui puniri secundum leges mundanas poterat, quatenus locum poenitendi haberet quod contra leges divinas admiserat. Sic et 126.0026C| Salvator noster, qui vult omnes homines salvos fieri, et neminem vult perire, in cruce apud Patrem jure sacerdotis pro suis persecutoribus intercessit; quod in eis qui post passionem ejus crediderunt, et compuncti poenitentiam egerunt, qui cum Patre omnia donat efficaciter impetravit. Ad cujus instar apostolorum vicarius, ad quorum limina confugerunt, et catholicae atque apostolicae Ecclesiae summus pontifex, quod in hominem regem et in leges mundi peccatum est perdonari petistis: ut quod in regem coeli et terrae, et in leges coelestis regni offensum erat, haberent inducias per poenitentiam abolendi. Econtra carnales, et etiam quidam eorum qui antea conjunctioni hujusmodi contradicebant, hac defensione ut eis visum fuerat se protegentes, 126.0026D| sed sicut se habet veritas salute nudantes, ab istius novissimae vestrae epistolae verbis recedere noluerunt, quam sine protelatione eorum conjunctionem debere fieri demonstrare dicebant. Dicenti vero mihi, quia pro nulla potestate terrena quod de ecclesiasticis regulis intelligeretur dimittere deberem: maxime cum etiam mecum, imo cum Deo, domnus rex noster filius vester Carolus faceret: quasi consulendo mihi quidam hoc dederunt consilium, in quo non meis, sed verbis eorum utar, quae mansuetudo vestra, velut exemplum et doctrix disciplinae Dei, mitis et humilis corde ac patiens aequanimiter sustinebit, dicentium, ut quia non saecularis, sed ecclesiastica pietas de hoc mihi negotio 126.0027A| imperaret, conspirationem resistentium aliquantulum declinarem, ne quisquam aemulus noster vestrae sanctitati suggereret, quasi in contemptum sancti Apostolatus vestri et sedis apostolicae hoc egissent, et vestrae mansuetudinis erga me animum commoveret, et quamcunque excommunicationem, sicut pro Rothado actum fuerat (quod tamen ad me non pervenit, nisi quantum Odo episcopus, et postea Luido detulit), antequam ad auctoritatem vestram gestorum seriem inde mittere valuissemus, vel quomodo res gesta fuerit per legatos vestros resciretis, obtineret. Praesertim cum in hac epistola vestrae auctoritatis legatur, quod si aliter egissemus quam in ea scriptum est, gratia et communione vestra frui nequaquam valeremus. Quo contra mihi dicenti 126.0027B| hoc in epistola vestra ob id posuisse, ne femina illa a nobis deciperetur, et non ob hoc, ne Ecclesiae satisfaceret, responderunt, cur aliter vellem vestram epistolam intelligere, quam vobis placuit eam componere, cum de in praeterito mihi transmissis ejus sensum possem manifeste cognoscere. Quapropter memor praeteritarum epistolarum mihi et episcopis regni filii vestri domni Caroli a vobis missarum, attendens etiam quae in epistola nuper per Luidonem mihi benignitas vestra mandaverat (haec enim in Antisiodoro post adventum Luidonis ventilabantur) inter metum praeteritarum et spem posterioris epistolae mihi mitiora monstrantis, contentionem in hac causa dissimulando vitavi, et condescensionem quasi in tempus aliud differendo 126.0027C| dissimulavi: exspectans ut in causae hujus quae instat dispositione vestra, ex Rothado discere valeam qualiter de reliquo in hujusmodi agere debeam. Sicque nihil nobis de ecclesiastico ministerio eis interdicentibus, sed tamen quod valuimus nostram praesentiam ab hoc negotio subducentibus, Balduinus et Judith jura legum saecularium quae elegerunt exsequi studuerunt. Domnus etiam noster rex filius vester huic desponsationi et conjunctioni interesse non voluit: sed missis publicae rei ministris, sicut vobis promisit, secundum leges saeculi eos uxoria conjunctione adinvicem copulari permisit, et honores Balduino pro vestra solummodo petitione donavit.
Denique ad epistolam vestrae auctoritatis, ad quam 126.0027D| me misistis, obedienter audiendam, generaliter omnibus episcopis regni domni nostri Caroli regis gloriosi pro Rothadi causa per Odonem episcopum transmissam, sicut litteris exiguitati meae directis sanctitas vestra praecepit, conveni, et simul cum eisdem venerabilibus episcopis, quantum ex me fuit, mox antequam synodus solveretur, vestram jussionem de eodem Rothado, ne aliqua mora vestrae praeceptionis implendae, aut de superventione paganorum, aut de alia qualibet causa interveniret, adimplere curavi, sicut et legati domni regis ac nostri et litterae pleniter vestrae notum facient sanctitati. Sed quoniam causa interveniente, quam vobis ipsi legati referent, statim ut praecepimus datis litteris, 126.0028A| et designatis nostris vicariis, ad vestram praesentiam cum eodem Rothado ire non potuerunt, et ob id diutius quam voluerimus immorati fuerunt: interea Luido legatus domni nostri regis a vestra rediens sanctitate pridie Kalend. Decembris vestras apostolicas litteras domno nostro regi filio vestro in civitate Antisiodoro detulit; et quia filius ejus atque aequivocus Carolus, qui patris animum in quibusdam offenderat, et ob id ad ejus praesentiam quorumdam suggestione aliquantulum venire distulerat, patrem legatis suis petiit, ut meam parvitatem cum aliis quibusdam suis fidelibus pro eo ad ipsius vestigia deducendo transmitteret: quatenus nostro interventu patrem placabiliorem invenire valeret, exiguitatem humilitatis meae domnus rex illuc 126.0028B| in suum venire servitium jusserat. Quo mox ut veni, mihi litteras vestras legendas donavit. In quibus licet pro sua dignatione sublimitas vestra humilitatem meam sine ulla meriti praerogativa benigne tractaverit, et a mea insipientia scripta, sapientia vestra, supra id quod scio atque intelligo, non tamen absque inducto cauterio, laudare dignata fuerit: tamen in eis videor mihi videre vobis multiloquium meum increscere. Unde dignetur sanctitas vestra dignanter suscipere, quod beatus Augustinus de suo multiloquio Domino dominorum audacter non dubitavit dicere (lib. XV de Trinit, in fine), cum se inde apud eum voluit excusabilem reddere, inter alia scribens: « Loqui multum non est nimium, si tamen est necessarium. »
126.0028C| Qua de re, sanctissime domine et Pater reverentissime, aequanimiter sustinete modicum quid insipientiae meae, sed et supportate me, si adhuc quiddam de Rothadi causa vobis jam sufficienter notissima quasi repetens scribo. Cum quo, quia vobis placet cui cuncta bona placent, mittimus vicarios nostros, non ut accusatores ad confligendum, sed ut a Rhotado, atque a vicinis nostris, qui causam pleniter ac veraciter aut nesciunt aut scire non volunt, accusati. Quod non in contemptum sedis apostolicae, appellantem Rothadum secundum Sardicenses canones sedem apostolicam, sed eum qui ad electorum judicium de certis capitulis provocavit, juxta Carthaginenses et Africanos canones, ac decreta beati Gregorii, regulariter judicavimus 126.0028D| vestrae summae auctoritati humiliter intimandum. Absit enim a nobis, ut privilegium primae et summae sedis sanctae Romanae Ecclesiae pontificis pro sic parvo pendamus, ut controversias et jurgia tam superioris quam etiam inferioris ordinis, quae Nicaeni et caeteri sacrorum conciliorum canones, et Innocentii atque aliorum sanctae Romanae sedis pontificum decreta, in synodis provincialibus a metropolitanis praecipiunt terminari, ad vestram summam auctoritatem fatigandam ducamus. At si forte de episcopis causa nata fuerit, unde certa et expressa in sacris regulis non habeamus judicia, et ob id in provinciali vel in comprovinciali nequeat examine diffiniri, ad divinum oraculum, id est 126.0029A| apostolicam sedem nobis inde est recurrendum. Si etiam de majoribus causis a provinciali episcopo ad electorum judicium non fuerit provocatum, et in aliqua causa idem episcopus fuerit judicatus, id est a gradu suo in comprovinciali synodo dejectus, et putat se bonam causam habere, et appellaverit qui dejectus est, et confugerit ad episcopum Romanae Ecclesiae, et voluerit se audiri: si justum putaverit ut renovetur examen, scribendum est ab his, qui causam examinarunt post judicium episcopale, eidem summo pontifici, et ad illius dispositionem secundum septimum Sardicensis concilii capitulum renovabitur examen. Nam de metropolitano per sacras regulas constituto, qui ex antiqua consuetudine ab apostolica sede pallium accipit, sicut Leo ad 126.0029B| Anastasium, quod et Nicaenum concilium innuit, et caeteri Romanae sedis pontifices in decretis suis ex sacris canonibus monstrant, sedis ipsius pontificis etiam ante judicium est sententia praestolanda. Is enim est qui secundum Ezechielem prophetam moratur in gazophylacio quod respicit viam meridianam et excubat in custodiis templi (Ezech. XL, 45). Et nos metropolitani ad comparationem illius sumus qui in ministerio altaris, quod est ante faciem templi, in quo carnes incenduntur, servimus, et controversias carnalium in synodis provincialibus laborantes dirimimus, et de majoribus ac majorum causis ad examen summae sedis pontificis post judicium referre curamus. Homines enim sub illius potestate sub nobis commilitones habemus, 126.0029C| et dicimus huic vade et vadit, et alio veni et venit: quoniam ut Leo dicit (epist. 82, ad Anastasium): « Et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum quoque orta est distinctio, et magna ordinatione provisum, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia, et per quos ad unam beati Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret. Qui ergo scit se quibusdam praepositum, non moleste ferre debet aliquem sibi esse praelatum: sed obedientiam quam exigit, etiam ipse 126.0029D| dependat. » Quam Rothadus a suis exigere magis, quam sacris regulis sategit dependere, cum etiam sancti angeli in coelo legantur suis potioribus obedire. Et ideo ad hoc pervenit ut dejici promeruerit, quem per plures annos et beneficiis impensis, et monitis atque obsecrationibus, per me et per coepiscopos, ac per quoscunque familiares potui, ad obediendum sacris regulis commonere curavi. Multoties etiam et per litteras metropolitanas, et ex apostolicae sedis auctoritate, minas ei inculcare curavi, et ex lectione catholicorum quam graviter offendebat ei ostendere studui; ad quae respondebat, quia nihil aliud facere sciebam, nisi ei meos libellos tota die ostendere. Unde a multis et frequentissime 126.0030A| redargutus fui, cur incorrigibilem et ministerio sacro inutilem tandiu scienter contra Dei voluntatem et sacram auctoritatem portarem. Ego vero, quamvis saepissime et regem, et coepiscopos ac vicinos suos, et etiam me multo saepius, quasi ex studio ad iracundiam provocare satageret, licet non posset, sciens periculosissimum esse in sacerdote perturbatam et praecipitem iram, praecipitemque proferre sententiam, et persecutionum supplere saevitiam, dissimilitudines morum, contumacias inobedientium, et malignarum tela linguarum, diu illum non sine timore de periculo animarum sibi commissarum portavi, et cum amplius portare non debui, ad plurimorum episcoporum concilium, ut vel eos audiret, deduxi: quorum non 126.0030B| audire consilium, sed adversum me postulare judicium maluit. Ad cujus petitionem ut ei satisfacerem, ut vel sic erubesceret, et a coepta se stultitia revocaret, judicio me devinxi, velut jam vestrae sanctitati plenius aliis litteris intimavi, et replicare me pro vestrae auctoritatis satisfactione cogit necessitas, ut cognoscatis quoniam nihil in eum egi animo inimico, sed zelo divino, quantum in conscientia mea perspicere valeo. Sed et domno regi, ac episcopis regni ejus, et quamplurimis tam ecclesiasticis quam saecularibus viris, haec sunt nota quae dico Post depositionem autem illius, obtinui ut unam abbatiam valde bonam ei domnus rex et episcopi consentirent, et omnes nos illi sicut patri de nostris impendiis serviremus: quatenus qui in deliciis vitam 126.0030C| semper perduxerat, non frangeretur. Tantum ut seditiosus et molestus Ecclesiae cui praefuerat esse non decertaret. Quod primum quidem acquievit. Sed, ut dicunt qui hoc se scire testantur, quidam episcoporum regni Lotharii, zelo amaro contra nos ducti, quia illorum consiliis de Waldrada non acquievimus, et etiam aliqui de Germania, ut quidam dicunt, ad Ludovici sui regis suasionem, quoniam cum eo non feci sicut Rothadus in fratris sui de regno expulsione, persuaserunt eidem Rothado, ut non se a seditione movenda concrederet, et ipsi apud vos obtinerent ut restitueretur. Nunc autem, sicut jussistis, ad vestram praesentiam et dispositionem illum perduci apud domnum nostrum regem filium vestrum obtinuimus, credentes quia quod 126.0030D| Domino inde placabilius erit, cordi vestro inspirare dignabitur. De quo quia benignissima dignatio vestra mihi servo per Luidonem dignata est scribere, ut juncto mihi integro collegio fratrum, secundum modum ibi descriptum, vestra apostolica censura fretus, studerem illum pristino reintegrare decenter officio: sciat reverentissima et amantissime colenda dulcissima vestra paternitas, hoc me agere nequivisse, pro his quae continentur in subditis. Videlicet quia cum litteris ad vestram auctoritatem deferendis idem Rothadus jam commissus erat eis, qui ad vestram praesentiam illum deducerent, et mihi non erat possibile integrum fratrum collegium convocare: quoniam, ut supra scripsi, a dioecesi nostra 126.0031A| longius eram remotus, in filii vestri regis nostri servitio: et quoniam sine illorum judicio, qui in ejus depositione fuerant, et quibus inde scripsistis, restitui regulariter non valebat: et episcopi aliarum provinciarum per meam convocationem in multis occupati congregari non poterant. Sed et coepiscopi Rhemorum provinciae ab ipsa synodo, in qua epistolam sanctitatis vestrae audivimus, causa resistendi Normannis ad suas sedes festinare maturaverunt. Pauci etiam numero episcopi, qui mecum in filii vestri regis nostri erant obsequio, cum eis benignitatis vestrae commendationem de Rothado relegi, responderunt non se scire talem vitam atque intelligentiam, taleque studium sacri ministerii in eo fuisse, ut in hoc se miscere auderent; praesertim 126.0031B| cum is, qui antea aliquam reverentiam de dejectione sua habebat, et semper inobediens et sacris regulis, et regiae dignitati, et metropolitano privilegio fuerat, nunc effrenatius ad multorum malum exemplum, et plurimorum benevolentium scandalum, desaevire et negligentius atque perniciosius vivere voluntatibus suis serviens cum libertate deberet. De eo autem quod benignitas animi vestri pensans non belluinum, sed humanum hominis animum, scripsit dicens: « Fortasse cognoscet delictum suum, et sua sponte in judicio quo judicatus est perseverare deliget. Quod si fecerit, apud regem Carolum, dilectissimum videlicet filium vestrum, agendum est, ut liberalitate sua eidem congrua beneficia, quibus sufficienter cum suis sustentari ac 126.0031C| honorifice degere possit, benigno mentis largiatur affectu: » sciat dignatio vestra, non illum esse hujusmodi temperantiae. Nam ab eo quod coepit nunquam potuit revocari.
Quae etiam ego famulus vestrae dominationis meditatus sum cum corde meo, et conferens cum fidelissimo filio vestro domno meo rege glorioso, in hac causa providi, vestrae sapientissimae auctoritati scribere dignum duxi. Id est, quia licet fretus vestrae auctoritatis litteris, per Luidonem meae exiguitati directis, quarum mentionem fecistis in epistola, quam filio vestro domno nostro regi misistis, quasque illi relegi, apud eum obtinere possem, ut missis suis, qui Rothadum ad vestram deducendum praesentiam susceperunt, mandaret, quatenus ab 126.0031D| arripiendo Romam itinere exspectarent, donec opportunum tempus episcopos regionum nostrarum convocandi adveniret: quia non erat ratio, ut aliis notificaretur, cur Rothadi transmissio tardaretur antequam episcopis vestrae auctoritatis epistola legeretur, poterat fieri, ut qui me divina clementia et sua benignitate et amoris devotione colunt, et aliquid aestimant esse cum nihil sim, cognoscentes meo obtentu id accidisse, in me scandalum paterentur, quasi contemni aut negligi facerem vestram commendationem, qui intra constitutos a vobis dies in epistola per Odonem episcopum missa, ad obediendum vestram accelerari fecerim quantum potui jussionem. Et si quando in unum convenirent, episcopos, 126.0032A| qui sciunt et me una cum eis scire norunt Rothadi negligentiam et diutinam in sacro ministerio inutilitatem, de ejus restitutione alloquerer, omnes me insufflarent, et amentem penitus judicarent. Si etiam Rothado, ut se concrederet, quod non suae salutis intuitu faceret, beneficia nos impetraturos promitteremus, quoniam pene omnes in istis provinciis sciunt, quia secundum Carthaginenses et Africanos canones, et decreta beati Gregorii, electorum se commisit judicio, et amplius quam quingenti interfuerunt diversi ordinis viri, videntes quando calix aureus cum gemmis a caupone et tabernaria per missum regis de illius pignore sumptus et delatus fuit in synodum, et scientes coronas argenteas a Judaeo, cui illas dederat, resumptas, et 126.0032B| facultates ecclesiasticas ab eo suppressas, et latenter commendatas, indeque receptas et Ecclesiae redditas, et vascula argentea, quae non pauci ponderis a longo tempore in Ecclesia pependerunt. Sed et alia, quae sui decessores ac praedecessores, caeterique fideles pro remedio animae suae eidem Ecclesiae obtulerunt, ab eo sine consensu metropolitani ac coepiscoporum, et sine oeconomi ac presbyterorum et diaconorum suae Ecclesiae consensu pro libitu suo donata. Cum etiam beatus Gregorius multoties in epistolis suis ex sacris canonibus scribat, quaecunque episcopus post ordinationem episcopatus acquisierit, omnia esse Ecclesiae in qua exstitit ordinatus. Unde constat quia nec ipse sine oeconomo et conscientia clericorum illa debeat dispensare.
126.0032C| Sed et omnes urbis incolae ac populi, qui cum rege et episcopis ad synodum convenerunt, et ut revera ad spectaculum currentes, eum viderunt usque ad ostium synodi venientem, et mae ut maniaticum redeuntem: quique sciunt quantam benignitatem regis et fratrum spernens, qualiter de certis capitulis, unde sacri canones expressa decreverunt judicia, judicatus lacrymantibus rege et episcopis durior saxo recesserit, putarent nos, qui eum secundum sacros canones, (sicut eos intelleximus, judicavimus, et postea ut ipsi praecipiunt canones per coepiscopum nostrum qui eidem judicio interfuit, prius judicium nostrum de eo referre, et nunc illud ipsum cum nostris litteris atque vicariis, sicut jussistis, ad apostolicam sedem, quae paternos 126.0032D| canones servandos confirmat, et confirmatos ac observandos sua observatione demonstrat, dirigere procuravimus,) de vestrae auctoritatis justitia et aequitatis libramine dubitare, et ideo ut se concrederet locarium ei promittere, sicque nos ut insanos merito denotarent. Cum etiam si fieri posset, quod ab illa prima et sancta sede ac summo apostolatu vestro fiendum non creditur, ut talis a vobis cognitus restitutus in ordine nominetur, nulla nobis de caetero conscientia de sibi a vobis commissis animabus esset periculum. Et cum omnes in istis regionibus sciant quam negligens et contemptor sacrorum canonum, et quandiu quamque patienter atque benigne fuerit toleratus, et a quam invitis, quia se 126.0033A| corrigere noluit, secundum sacras regulas, sicut eas intelleximus, fuerit judicatus, nullam habere possemus verecundiam de restitutione illius, si foret facta a vestri summi pontificatus pietate, quia omnes senes cum junioribus scimus nostras Ecclesias subditas esse Romanae Ecclesiae, et nos episcopos in primatu beati Petri subjectos esse Romano pontifici, et ob id salva fide, quae in Ecclesia semper viguit, et, Domino cooperante, florebit, nobis est vestrae apostolicae auctoritati obediendum. Nobis quippe cum aliis quibusque scriptum est, quia Jesus erat subditus parentibus suis (Luc. II, 51), nobisque item scriptum est: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis (Heb. XII, 17); et: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam (Philip. II, 3); et: Et si quis vult 126.0033B| contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16). Propterea locutus cum fidelissimo filio vestro, domno meo rege glorioso, illi replicavi, quod saepe inculcavi, quodque libentissime accepit et adimplere cupit, quia sicut Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo, et ipsius est regnum et cui voluerit dabit illud, ita ipse supra fundamentum apostolicae petrae suam fundavit Ecclesiam, quam et ante passionem et post resurrectionem suam, speciali cura et singulari privilegio beato Petro, et in illo suis commisit vicariis. Cujus sedem suaeque sedis pontificem qui honorat, illum honorat qui dixit: Qui accipit si quem misero, me accipit (Matth. X, 40); et ab ipso honorabitur dicente: 126.0033C| Honorantes me honorificabo, et qui contemnunt me erunt ignobiles (I Reg. II, 30).
Idcirco quia multi sciunt qualiter se Rothadi reclamatio habeat, et quidam inde aliter dicunt, et omnes generaliter sciunt, quoniam vestra auctoritas illum cum nostris vicariis ad suum praecepit destinari judicium, dignum et justum est, ut quemcunque episcopum Romanus pontifex ad se Romam venire mandaverit, si infirmitas vel gravior quaecunque necessitas vel impossibilitas, sicut sacri praefigunt canones, eum non detinuerit, ad illum venire studeat, multo magis etiam is, quem pro tali querela ad se quocunque modo clamantem praesentiae suae indicat exhibendum. Et quicunque viderit vel audierit, quod rex et episcopi apostolicae sedis summum 126.0033D| pontificem prompte obaudiunt, et honorant, et promptius et humilius eis subjecti sui obedient. Nam, ut beatus Gregorius dicit, sicut languente capite subjecta membra in cassum vigent: ita gloria et honore coronato, id est honorificato ac decorato capite, subjecta membra ejus honore ac decore fulgebunt. Et Rothado in nullo poterat melius satisfieri, quam si ad vestram pergeret praesentiam, et ei tantorum subscriptionibus episcoporum, qui Deo et vobis mentiri nolunt, et allegationibus tot vicariorum eorumdem episcoporum, fuerit illum bonam causam nequaquam habere ostensum. Quamobrem sibi ipsi, et non vobis reputare debebit, quia sine bona causa se et multos alios fatigavit. 126.0034A| Unde illum vestra discretissima pietas, quae compassionem proximo, et rectitudinem dictare vitiis novit, suis apostolicis litteris sufficienter praemonuit: quique inter alias secordias tantae duritiae esse dignoscitur, ut cum multoties sine ullo respectu timoris vel amoris divini, et absque ulla humana verecundia, per tot annos et in tantis causis, toties sacris canonibus, et decretis sanctae sedis Romanae pontificum, et suae metropolis privilegio, ac synodalibus judiciis resultaverit, et per tantos annos tantisperque toleratus a sua stultitia se revocare contempserit, a rege et episcopis multipliciter obsecratus in hoc adduci potuit, ut sacris canonibus et decretis sanctae sedis Romanae pontificum, et secundum ea suae metropolis privilegio de 126.0034B| caetero se obediturum subscriberet, quoniam sine horum observatione nemo nostrum potest esse episcopus, et sic pace fraterna in omnibus potiretur. Postea autem sua sponte in libello suae professionis, per quem ad electorum judicium provocavit, haec se observasse impudenter, quia scientibus cunctis mendaciter, synodo misit, et sic ad judicium provocavit, quae se servaturum ne judicaretur subscribere detrectavit. Quod ideo, sicut postea nobis dixerunt qui ab ipso audierunt, subscribere noluit, quod et nos percepimus, ne vinceretur: sed si in nostra rex et episcopi permaneremus sententia, Romam iret antequam vinceretur, et quando illuc veniret, his per vestram jussionem, cum a vobis foret nobis nolentibus absolutus, subscriberet: non 126.0034C| intelligens, imo intelligere non valens (excaecavit enim eum malitia sua) vestram auctoritatem sapientissime intelligere, quare Dominus de coelo alloquens Paulum et dicenti: Quid me jubes, Domine, facere? non omnia quae agenda illi erant exposuit, sed ad Ananiam, a quo agenda auditurus et accepturus erat, illum direxit (Act. IX, 6). Sic et angelus Cornelium, postquam illum exauditum esse denuntiavit, ad Petri doctrinam atque obedientiam misit (Act. X, 5). Quem licet ante baptismum sancto, ut ita dicamus, Spiritu baptizatum, beatus Petrus illius baptismate, qui baptizat in Spiritu sancto, et in quo credentium corda fide purificantur, baptizari praecepit. Unde facta quaestio e contra eum etiam a minoribus suis, tamen fidelibus, cur ad gentes intraverit, 126.0034D| isdem apostolorum princeps summorum gratia donorum repletus, et innumerabilium miraculorum potestate suffultus, querelae non ex potestate, sed ex ratione respondit, causamque per ordinem ea mansuetudine exposuit, qua humilitate praefato Cornelio se adorare volenti dixit: Vide ne feceris: nam et ego ipse homo sum sicut et tu (ibid., V, 26). Si enim in querela fidelium, ut Gregorius dicit, aliquid de sua potestate diceret, profecto doctor mansuetudinis non fuisset. Humili ergo eos ratione placavit, atque in causa reprehensionis suae humiliter rationem reddidit, et etiam testes adhibuit, dicens: Venerunt autem mecum et sex fratres isti (Act. XI, 12). Cujus humilem auctoritatem, et 126.0035A| mansuetissimam potestatem, et rectissimam praedicationem dicentis: Non dominantes in clero, sed forma facti gregis (I Petr. V, 3), secutus beatus Gelasius in decretis suis ad omnes episcopos de institutis Ecclesiasticis dicit (epist. 6 ad universos episcopos): « Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et cum sedes apostolica super his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa, pio, devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est, quemquam vel Pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere: satisque conveniens sit, ut corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus 126.0035B| Ecclesiae totius posuit principatum. » De Barnaba quoque et Saulo dicente veraciter, Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Dominum Patrem. Qui postquam diutius fruiti sunt apostolorum consortio, non ipsis apostolis, sed juxta fidem sacrae historiae, ministrantibus Domino prophetis et doctoribus, qui erant Antiochiae, dixit Spiritus sanctus: Separate mihi Barnabam et Saulum in opus ministerii, ad quod assumpsi eos. Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos (Act. XIII, 2). Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto abierunt vocati apostoli, et in sequenti anno, id est quarto decimo post passionem Domini, licet qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus sit et Paulo 126.0035C| inter gentes, tamen juxta condictum Jacobi, Cephae et Joannis, gentium magisterium una cum Barnaba Paulus accepit. Idem quoque Paulus apud Corinthios negligentibus rectoribus de incestuoso scripsit: Congregatis vobis et meo spiritu, tradidi hujusmodi in interitum carnis Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini (I Cor. V, 4). Ipsi enim Corinthiorum rectores illum tradiderunt in interitum carnis Satanae: et Paulus cognito ejus opere, sua auctoritate cum illis, et comperta ejus poenitentia, ipsi eum restituerunt, et Paulus sua auctoritate cum illis: Cui, inquiens, aliquid donastis, et ego, nam et ego si quid donavi, propter vos in persona Christi (I Cor. II, 10). Hinc beatus Gregorius (Moral. lib. XXXIII, cap. 8): « A bono, inquit, vestro non dissentio, meum sit 126.0035D| quod ipsi fecistis. Cui velut si dicere praesumamus, quare ita caute discipulis te copulas? quare vel te illorum, vel illos tuis actionibus tam sollicita mente discipulorum confirmas? ut non circumveniamur, inquit, a Satana (ibid. V, 11). Non enim ignoramus cogitationes ejus, id est ne hoc quod bene mens inchoat ipse in malitiae finem vertat. Et Innocentius: Haec ad Corinthios apostolica est declarata benignitas, ut in uno spiritu ductam ac reductam sententiam boni semper indifferenter sequantur. » Et Leo ex Apostolo (Leo, epist. 88, ad Anastasium): « Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius (I Cor. X, 24); et: Unusquisque proximo suo placeat in bono ad aedificationem (Rom. XV, 2). Non enim poterit 126.0036A| unitatis nostrae firma esse compago, nisi nos ad inseparabilem soliditatem vinculum charitatis astrinxerit: quoniam sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alterius membra. Connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit. Et haec quidem connexio totius corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum. Quibus et si ordo est generalis, non tamen communis est dignitas omnibus.
Haec autem servata altiori intelligentia circa supradictos sunt acta, et a praedictis docta, ut cognoscatur, qualiter minores potioribus debeant obedire, et potiores minoribus providere, et ordo a Deo dispositus 126.0036B| ab omnibus et in omnibus valeat conservari. Unde summus Ecclesiae pastor docet: Si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus (I Petr. IV, 11), qui servis suis commisit negotia sua, et unicuique secundum propriam virtutem. Sicut et de Spiritu sancto scriptum est, qui dona dividit singulis prout vult. Et hinc juxta Sardicense concilium (can. 7), summus primae et sanctae sedis Romanae Pontifex, pro examinis renovatione ad se reclamantis et confugientis cum sua clamatione dejecti provincialis episcopi, non statim singularitate privilegii et auctoritatis suae restituit: sed remittens eum ad provinciam, ubi causa patrata fuerat, et in qua juxta Carthaginenses canones, et jura legis Romanae, causa 126.0036C| potest diligenter inquiri, et quod non sit difficile testes producere, veritas inveniri, aut finitimis episcopis dignatur scribere, aut e latere suo mittit, qui habentes ejus auctoritatem praesentes cum episcopis judicent, et diligenter causam inquisitam diffiniant, aut dignatur credere episcopos sufficere, ut negotio terminum possint imponere. Et Innocentius (epist. 1, ad Victricium) si, quae causae vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis, quam etiam inferioris, fuerint exortae, congregatis secundum synodum Nicaenam ejusdem provinciae episcopis jurgium praecipit terminari. Et Bonifacius de Maximo scribit (epist. 2, ad episcopos Galliae), ut ad provinciam venire cogatur, et illic se constituto praesentare judicio, et quidquid de illo duxerint provinciae episcopi 126.0036D| decernendum, cum ad eum relatum foret, sua firmaretur auctoritate: quatenus, ut idem ad Hilarium scribit (epist. 3), metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet, sicut scriptum est in Nicaeno concilio, ut sicut apud Alexandriam, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est, similiter et apud Antiochiam caeterasque provincias, suis privilegia serventur Ecclesiis. Unde bene placuit annis singulis per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari, ut communiter omnibus simul episcopis congregatis provinciae, discutiantur hujusmodi quaestiones. Et haec dico, non, quod absit, praejudicans summae sedis apostolicae, et sancti apostolatus vestri in aliquo 126.0037A| potestatem, cui in omnibus sum, sicut rectum est, obedire paratus: sed quia summum auctoritati vestrae obsequium praestare me puto, cum ea quae sentio, aut ad probationem, aut ad correctionem humiliter sapientiae vestri magisterii pando, et Rothadi mores vobis intimare procuro, ne mea negligentia, qui eos novi, vos lateant, quatenus certius quod vobis placuerit de illo vestra auctoritas decernere valeat. Quem si nunc in depositione judicium vestrum manere decreverit, scimus de benignitate et modestia ac pietate filii vestri domni regis Caroli, quoniam quidquid de illo praefato filio vestro praeceperitis, et rationabiliter poterit adimplere, sine ulla retractatione obediet. Sed et coepiscopi nostri de Ecclesiarum suarum stipendiis abundantissime 126.0037B| illi impendent. Mea etiam exiguitas, sicut nunquam ad retributionem mali propter contemptus et contumelias ab illo mihi illatas pervenire volui: ita quidquid benignitatis potero, libentissime abundantius etiam quam unquam fecerim, impendere procurabo. Si vero sine ulla satisfactione tam diutini contemptus sacrorum canonum, et sedis apostolicae decretorum, ac suae metropolis privilegii, atque synodalium judiciorum, quibus nec obedire, nec se obediturum de caetero profiteri vel subscribere voluit, et absque professione, vel subscriptione suae correctionis et obedientiae, coram fratribus suis, quorum multoties regularia spreverat monita, cum inde pluraliter in Leonis et Gregorii epistolis relegatur. Si etiam, ut illa praetereamus, quae ob sacerdotii verecundiam et 126.0037C| opprobrium saecularium, sequentes Africanum concilium, nec ad notionem in synodum deduci permisimus, parvi pensis et sine aliqua correctione dimissis eis capitulis auctoritati vestrae sub fidei stipulatione directis, pro quibus fuerat judicatus ab episcopis, ad quorum judicium provocaverat, secundum expressa sacrorum canonum et apostolicae sedis decreta, Coelestino dicente (epist. 2, episcopis per Apul. et Calab.): « Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? » Me vestrae pietati placuerit illum restituere, ut primae sedis et matris ac magistrae omnium Ecclesiarum pontificis, cunctorumque episcoporum patris atque magistri, regulare judicium ferre convenit, 126.0037D| aequo animo feram. Credo tamen diligentissimam discretionem vestram provisuram contemptum ac contumaciam subjectorum erga praelatos suos, et libertatem impune delinquendi contra canones sacros, quae hinc in nostris regionibus poterunt, ut quibusdam videtur, noxias vires accipere: praesertim cum sapientissimae auctoritati vestrae constet esse notissimum, demonstrare Sardicense concilium in septimo suo capitulo, qualiter dejecti et ad se clamantis episcopi restitutionis vel in depositione permansionis exsecutio, cum indemnitate simpliciter judicantium, ab apostolica sede debeat celebrari. Quod et Innocentius, et Bonifacius, verum et Leo in decretis, et Gregorius evidentius in epistolis suis 126.0038A| demonstrant, Carthaginensis concilii, imo apostolicae sedis, quae in suis eidem praesedit vicariis, decreta sequentes: videlicet ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi est major auctoritas, fuerit provocatum, non eis obsit, quorum fuerit soluta sententia, si convinci non potuerint, vel inimico animo judicasse, vel aliqua cupiditate aut gratia depravati, unde nobis et conscientia perhibet testimonium, et omnibus qui interfuerunt notum factum fuisse dignoscitur, quoniam illum servare quam judicare maluimus, si pro sacrorum canonum neglectu eorum judicio, per quos, Spiritu sancto inspirante, promulgati sunt, cum eo quem corrigere nequibamus damnari pariter non timeremus. Et idcirco nullo inimico animo, nulla 126.0038B| cupiditate aut gratia depravati, flentes illius incorrigibilem secordiam et irrevocabilem pertinaciam, regularia in eum judicia exsecuti sumus, quae ab eo suspendere diutius non praesumpsimus. Vestra etiam sapiens et summa auctoritas in decernendo attendet Apostolum docentem, quia quorumdam peccata praecedentia sunt ad judicium, quorumdam etiam et subsequuntur (I Tim. V, 24). Quae sicut beatus exponit Ambrosius (in Apolog. David, c. 6), ac si posita in bilance, in judicio sunt examinanda, utrum bona opera amplius pensando remuneranda praecedant, et mala facta minima misericorditer dimittenda demonstrent, an male facta amplius pensando praecedant, ut mereantur damnationis judicium, et bona paucula suffocent. Quia et nos pro modulo nostro, 126.0038C| non solum utilitatem, verum et noxietatem in Rothado cum factis suis pensavimus, et velut ficulneam infructuosam, terram rationalem diutius inutiliter occupantem, et etiam post plura tempora, pluresque admonitiones, quasi cophinos pinguedinis sibi appositos non recipientem, sed sterilem permanentem, non sine dolore cordis succidendum providimus.
Et cum haec ita se habeant, absque dubitatione confido, quia illud, quod in praefato Carthaginensis concilii capitulo sine ulla interpellatione subsequitur, decretum vestri moderaminis nequaquam praeteriret: Sane, inquit (concil. African., can. 89), si ex consensu partium electi fuerint judices, etiam a pauciore numero quam constitutum est, non liceat 126.0038D| provocari. Qui numerus constitutus in duodecimo superiori capitulo demonstratus, et consensus partium expetitus, in dijudicatione Rothadi constat fuisse completus. Quorum et si judicium pro quacunque causa forte rationabiliore, et adhuc nobis incognita, vestrae summae auctoritati, quam multa nobis occulta non transeunt, placuerit refragari, quia meum est mea vobis obediendo committere, et non judicia vestra discutere sustinebo, et contra vestram restitutionem regularem, si forte in eo agenda visa fuerit (in qua vestra disponet auctoritas, qualiter isdem victor, ut solet, et voti compos quae sunt episcopi de reliquo faciat), non recalcitrabo: ducens pro magno, si a diutinis et multis 126.0039A| molestiis, quas ab illo et pro illo passus sum, jam tandem aliquando valeam respirare, et nunquam mihi contingat ulterius contra illius inquietudines inutiliter laborare. Et quod non solum ab ecclesiasticis personis, verum et multo magis etiam a saecularibus nostra judicia contemnuntur, et pro nihilo ducuntur, dicentibus eis, et ad medium devocantibus illa, quae mihi vestrae auctoritati non sunt ascribenda, ut non animum dulcedinis vestrae in aliquo moveam, quod summopere cavere desidero. Si qui in provincia nostra, quorum querela illo restituto ad vos valeat pervenire, de majoribus causis de caetero quaedam commisserint, sicut de quibusdam rebus frequentius quam in istis retroactis temporibus committuntur, ne a Deo damner silentio, eos 126.0039B| commonere studebo, et si corrigere se voluerint congaudebo, sin autem, ad vestrum eos judicium provocabo. Qui si ire voluerint, vestra sancta sapientia quid inde melius viderit decernere procurabit. Si autem ire noluerint, facient quod sibi utile judicaverint. Me utinam hinc a divina damnatione sententia sancti Ambrosii liberet, qua dicit: Si, inquiens, quis potestatem non habet quem scit reum abjicere, aut probare non valet, immunis est. Sicque, ut puto, quia in multis occupatus, et itineris longitudine atque insoliditate obstrictus, de omnibus, antequam insolentium querela ad vos perveniat, ad apostolicam sedem referre non valeo, infirmitate gravatus, et gratias Deo termino jam vicinus, potero praecavere ne a quocunque sanctitatis 126.0039C| vestrae animus erga me moveatur, ut aliqua mihi excommunicatio intentetur. Et licet noverim secundum Apostoli Evangelium, redditurum Dominum unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 6), testimonium reddente illis conscientia, et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium, in die qua judicabit occulta hominum: et ut Leo dicit: Si quid per servitutem nostram, videlicet sacerdotalem, bono ordine et gratulando impletur affectu, non ambigamus per Spiritum sanctum nobis fuisse donatum, et quod secus fuerit, ratum esse non poterit: modis omnibus, quantum ipse donaverit, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, providere studebo, ne a communione sedis apostolicae, quod absit, quolibet 126.0039D| modo extorrem me ultimus dies, qui mihi incertus est, et subito venire potest, inveniat. Erit enim, quamvis tardius quam necesse sit, quoniam ego gravis peccator, gravi carcere corporis diu inclusus teneor, merito in multis afflictus, providentissimo Domino providente, et tempus et persona in Rhemorum Ecclesia, quando et in qua ab apostolica auctoritate privilegium integratum sibi ex antiqua consuetudine collatum et conservatum habebitur: quae nunquam excepto Romano pontifice primatem habuit, nisi quandiu ejecto sine ullo crimine ab ea suo pontifice Rigoberto violentia tyranni Milonis, tempore Caroli principis pastore vacans, Bonifacio apostolicae sedis legato aliquandiu, sicut et Ecclesia 126.0040A| Treverensis, commissa fuit. Inter quas, Rhemensem scilicet et Treverensem Ecclesiam (has enim duas tantum provincias Belgica regio habet), haec semper distinctio fuit, sicut in ecclesiasticis monumentis invenimus, et vetustissimam consuetudinem semper obtinuisse comperimus, ut isdem episcopus non loci, sed dignitate ordinis prior secundum sacras regulas haberetur, qui foret in qualibet istarum Ecclesiarum metropoli antea ordinatus. Mihi vero necesse erit me taliter gerere, ne toties auctoritatis vestrae epistolas excommunicationes intentantes et objurgationes, quas raro et magna necessitate fiendas in apostolicorum virorum litteris legimus, ferentes de reliquo accipiam, sicut istis temporibus, peccatis meis merentibus, frequenter accepi. Quod si sanctitati 126.0040B| vestrae placuerit, non vobis opus agere in postmodum erit, donec apostolica vestra jussio me inobedientem in aliquo contra regulas sacras per contemptum, quod absit, invenerit. Qui enim quare Dominus in Evangelio centurionis fidem laudet dicentis: Dic verbo et sanabitur puer meus (Matth. VIII, 8) intelligit, quam operatorium sit episcopi, imo sicut in Paulo in se loquentis Christi, quanto magis pontificis apostolicae sedis verbum, et quam obedienda sit ipsius praeceptio, etiam sine ulla admirationis adjectione cognoscit. Quod et scientibus inculcare, et nescientibus intimare sapientibus et insipientibus debitores debemus episcopi: quibus si de reliquo verba iniquorum praevaluerint adversum nos, sicut jactitant proferentes, non erit necesse de 126.0040C| provincialibus synodis, in quibus hactenus laboravimus, magnopere laborare: quippe quoniam erit et lex et spes sibi quisque. Quod quidem vestra humilitati meae scripsit sublimitas, primo vos commotos esse ad Rothadi causam inquirendam cura, qua pro universis fratribus vestris constringimini, cum debita reverentia gratanter accepi, intelligens quia in numero fratrum nos qualescunque metropolitani computari debemus. Ea propter, sicut vestrae discretioni providendum est, ne subjecti episcopi a metropolitanis irregulariter condemnentur, ita nihilhominus providendum est, ut metropolitani a subditis suis episcopis non irregulariter contemnantur. Deinde quod perfectissime scripsistis secundo, quoniam sedem apostolicam Rothadus noscitur 126.0040D| appellasse, et ne videamini Ecclesiae vestrae privilegiorum detrimenta diebus vestris aequanimiter tolerare, et hoc nihilominus a nobis et ab omnibus est rectissime suscipiendum, et solertissime conservandum. Quod et ego pro modulo meo, servandum esse volui et volo, et, favente Domino, in hac devotione manebo, sciens privilegium metropolitanae sedis Rhemorum, cui me divina dignatio servire disposuit, in summo privilegio sanctae sedis Romanae manere, et privilegium esse sedis Romanae, si sua auctoritate privilegium sibi subjectae sedis fecerit vigere, et studuerit confirmare.
De eo vero quod tertio loco ad medium devocastis, 126.0041A| scribere aliud nihil praesumpsi, nisi quia causa Rothadi a causis illorum, de quibus scripsistis, est pene in cunctis dissimilis. De eo quod tandem apostolica vestra benignitas indignitati meae scribere est dignata, ut haec vobiscum cogitem, et quod de Rothado decernitis approbem, et non ad mei injuriam id vos egisse aliquantulum autumem: quantum valeo totis medullis cordis, cum omni supplicatione et debita ac submissa humilitate, immensas gratiarum actiones sancto apostolatui vestro rependo, cum omni sinceritate animi rescribens, quia sicut mihi scribere dignati estis, ita per omnia credo. Et quia privilegium vestri summi pontificatus, ut condecet et omnes desideramus, evindicatum habetis, quod nemo nostrum contradixerat, in deductione Rothadi sicuti praecepistis ad vestram praesentiam, 126.0041B| ut perdonare dignati estis, videre desidero, et visurum me esse confido, quia non aliud nisi ut supra monstravi, quod regulae sacrae praecipiunt, et mihi petendum, et vobis concedendum est. Postulo videlicet, ut sic Rothado ab auctoritate vestra compassio exhibeatur, ut vigor ecclesiasticus non dissolvatur: et sic vigor ecclesiasticus conservetur, ut debita misericordia et necessaria sufficientia ei non denegetur. Quatenus nec ipsius exemplo ad excedendum alii provocentur, nec quibus in istis regionibus, longius ab apostolica sede remotis, censurae ecclesiasticae moderatio est commissa, hinc, quod absit, conspiciant, unde aut negligentia, aut dissolutione tepescant, vel terminos quos statuerunt patres transgrediendi materiem se sumere posse dicant, 126.0041C| quos, sicut intelleximus, nos hactenus servasse putamus. Vos videbitis quid inde facto melius erit, et nobis in judicio vestro videndum est quid Deus velit: quoniam injusta esse non poterunt divina judicia, quae a soliditate confessionis apostolicae petrae, adversus quam inferi portae, id est suggestiones vel operationes pravae, non praevalebunt, dictante justitia proferentur.
Epistolam, quam mihi auctoritas vestra cum obtestatione praecepit Rothado dirigere, domnus noster rex, filius vester, mox ut ad eum venit, per abbatem suum Rothado direxit. Rodulfus quoque ejusdem filii vestri domni nostri regis avunculus, tertio Idus nunc elapsi mensis Decembris a Ludovico Germaniae rege revertens, cum valde vesperi a 126.0041D| corte regis nostri ad mansiones nostras super fluvium Ligerim, secus confinium regni Aquitaniae festinarem, misit ad me hominem suum nomine Rodulfum, mandans quia praefatus rex Ludovicus quemdam hominem Rothadi, cum epistolis vestrae sanctitatis, manui et fidei suae commisit, quatenus ita praesentiam domni nostri regis Caroli cum eisdem episcopis eum perduceret, ut nullum malum ei inferret. Est enim apud domnum nostrum regem idem homo accusatus, quod fraudatus sit res et thesaurum Ecclesiae, et post perjurium inde commissum, fuga lapsus ad Ludovicum regem perrexerit. Unde idem Rodulfus petiit ut ego illum 126.0042A| inde apud domnum nostrum regem adjuvarem, ut quoniam praedictum hominem in sua fide acceperat, nullum malum haberet. Cui respondi, ut teneret ipsum hominem secum, ne interim ullum malum pateretur, donec ad cortem redirem, et quantum possem inde illum adjuvare curarem. Ipsum autem hominem nec tunc nec postea vidi, nec quo abscesserit cum episcopis audivi.
Quae idcirco sanctitati vestrae scribere studui, ut si aliquis malivolorum nostrorum more suo vobis quiddam sinistri ex hoc, suggerere voluerit, quid inde verum sit cognoscatis, et erga me vestrum animum non moveatis. Rationem denique, quam reddidi coram electis judicibus, de quibus per libellum provocationis ad electorum judicium fueram a Rothado impetitus, ipsi venerabiles episcopi vestrae 126.0042B| auctoritati transmittunt. De gestis vero a Rothado post excommunicationem suam in provinciali synodo compilatis, quae per vicinos nostros ad vos in derogationem nostram pervenisse audivimus, episcopi Rhemorum provinciae per communes legatos nostros vestrae sanctitati quae sciunt intimare curarunt.
Item post aliquanta de promotione ipsius domni Hincmari ad episcopatum, quae jam superius partim praenotata non curavimus hic iteranda. Denique praefato Ebone defuncto, Ecclesia sed et parochia nostra, secundum consuetudinem quam ex antiquo habuit etiam de his episcopis qui in episcopatu usque ad obitum in eadem Ecclesia non permanserunt, ipsius nomen inter sacrosancta mysteria in 126.0042C| episcoporum catalogo recitare pietatis gratia coepit, et hactenus facit. Quod ego, ne scandalizarem devotos, quasi invidens saluti fraternae, maxime autem quiescentis in Domino animae, qui non pro exorbitatione a catholicae fidei sanitate anathematus, sed sua conscientia stimulante primum a seipso et postea a synodo, sed et apostolica sede damnatus exstitit, hoc prohibere sine apostolicae sedis auctoritate nequaquam praesumpsi, dicente beato Coelestino papa, quia nefas est haec pati religiosas animas, quarum afflictione, qui membra nostra sunt, nos quoque convenit macerari. Nunc autem in epistolis sanctitatis vestrae, quas Engeluvinus diaconus nobis attulit, invenimus ut Teotgaudum et Guntharium 126.0042D| in catalogo episcoporum non recipiamus. Et Antiochenum concilium, ut praemisimus, et melius ipsi scitis, de eo qui post damnationem juxta praecedentem consuetudinem episcopale praesumit ministerium, quod Ebonem fecisse non dubium est, rescribere mihi dignetur apostolica vestra auctoritas, utrum eumdem Ebonem inter episcopos in sacris dypticis in Ecclesia nostra nominare permittam, an ne de caetero in episcoporum catalogo nominetur prohibere debeam: quatenus vestra auctoritate fultus, quid in nostra Ecclesia inde sit observandum, sine ambiguitate decernentibus vobis demonstrem.
Caeterum Luido mihi dixit quod cum eo rationem 126.0043A| de damnatione et reclusione Gothescalci habuissetis. Unde quoniam per alios jam audieram ad sanctitatem vestram verba venisse, misi auctoritati vestrae quaedam ex verbis et catholicorum sensibus in rotula, qualiter contra ipsius pestiferi hominis sensum sentiam, per Odonem episcopum, et nihil inde responsionis accipere merui. De quo nihilominus ut redderem rationem, quidam episcopi, quorum nihil de illo intererat, quoniam nec eos, ut ipsi manifestis indiciis prodiderunt, ad hoc charitas commovebat, nec auctoritas deducebat, me ad conciliabulum nuper Metis habitum, quod vocari synodum vetuistis, sicut intelligo, irregulariter quarto die antequam congregaretur, cum ego longius quam octoginta, et idem Gothescalcus plusquam centum 126.0043B| millibus ab ipsa civitate disparati essemus, nihil me ante praemonitum per quemdam laicum hominem litteris vocaverunt. Et nunc ideo breviter de eo sanctitati vestrae suggero, quoniam antequam ad episcopatus ordinem pervenirem, sicut abbas suus et monachi, inter quos fuerat conversatus, ei testimonium perhibent, in metropolis Ecclesiae Rhemorum monasterio in Suessonica parochia, quod Orbacus dicitur, habitu monachus, mente ferinus, quietis impatiens, et vocum novitate delectans, ac inter suos mobilitate noxia singularis, de omnibus quae in his regionibus perverse tunc temporis sensa cognoverat, quaedam sibi elegit capitula, ut novitate vocum innotesci valeret, utque simplicium et deceptorum sensus pervertere, et magistri nomen 126.0043C| usurpando post se discipulos trahere, illisque qui ad sua vota prurientes auribus magistros sibi coacervare decertant, quaerere indebite, quoniam legitime non poterat, simulatione vitae religiosae et doctrina praeesse. Quique a Rhemorum chorepiscopo, qui tunc erat, contra regulas presbyter ordinatus, a monasterio irregulariter exiens, peragratis regionibus plurimis, et exitiosa semina sator pessimus seminans, tandem in Moguntina civitate habitae synodo et Rabano archiepiscopo libellum sui erroris porrigens, damnatus ab omnibus Germaniae episcopis, cum litteris synodalibus ad metropolim Rhemorum, cui jam auctore Domino praeeram, est remissus. Postea autem a Belgicae, Rhemorum ac Galliarum provinciarum episcopis auditus, et inventus 126.0043D| haereticus, quia resipisci a sua pravitate non voluit, ne aliis noceret qui sibi prodesse nolebat, judicio praefatarum provinciarum episcoporum, in nostra parochia, quoniam Rothadus, de cujus parochia erat, illi nesciebat resistere, et novitates amans timebatur a nobis ne disceret prava sentire, qui noluit discere recta docere, neve idem Gothescalcus, cum aliis communem vitam ducens, errori suo faceret esse communes, monasteriali custodiae mancipatus est, docente Apostolo: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita, sciens subversum esse hujusmodi et proprio judicio condemnatum (Tit. III, 10). Qui ut Leo papa de Eutyche dicit, cum videret insipientiae suae sensum 126.0044A| catholicis auribus displicere, revocare se a sua opinione debuerat, nec ita Ecclesiae praesules commovere, ut damnationis sententiam mereretur excipere. Quam utique, si in suo sensu voluerit permanere, nullus poterit relaxare. A qua damnatione si voluisset ad sensum catholicum resipiscere, paratus semper fui et sum, quoniam sic venerabiles judicaverunt episcopi, eum in catholicae Ecclesiae communionem recipere, sicut ei jubeo quae sunt corpori necessaria ministrare.
Si autem vestra catholica sapientia vult scire quae contra catholicam fidem ex veteri haeresi Praedestinatiana, quae primum in Africa, postea in Galliis per idem tempus, quando et Nestoriana haeresis est exorta, et tempore Caelestini papae, ipsius auctoritate, 126.0044B| et instantia sancti Prosperi est revicta, dicere videatur, de multis pauca vobis numero, sed non pondere, capitulatim significamus. Dicit, quod et veteres Praedestinatiani dixerunt, quoniam sicut Deus quosdam ad vitam aeternam, ita quosdam praedestinavit ad mortem aeternam. Dicit, quod et veteres Praedestinatiani dixerunt, quoniam non vult Deus omnes homines salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur; omnes autem salvari quoscunque ipse salvare voluerit, ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius ut salventur. Quoniam si non omnes salvantur quos vult Deus salvos fieri, non omnia quaecunque voluit fecit; et si vult quod non potest, non omnipotens, sed infirmus est. Est autem omnipotens qui fecit quodcunque voluit, 126.0044C| dicente Scriptura: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 6); et item: In voluntate tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit resistere tuae voluntati: si decreveris salvare nos, continuo liberabimur (Esther XIII, 9). Dicit, quod et veteres Praedestinatiani dixerunt, quod non pro totius mundi redemptione, id est non pro omnium hominum salute et redemptione Dominus et Salvator noster Jesus Christus sit crucifixus et mortuus, sed tantum pro his qui salvantur. Dicit quoquo modo, dispari traditione, sed pari errore, quod et veteres Praedestinatiani dixerunt, exponens sententiam apostoli Petri, eum qui emit eos negantes (II Petr. II, 1). Baptismi, inquit, sacramento eos emit, non tamen 126.0044D| pro eis crucem subiit, neque mortem pertulit, neque sanguinem fudit. Quod autem baptismi perceptio redemptio nuncupatur, doctor gentium manifeste fatetur: Nolite contristare, inquit, Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30). At illa quae propria et specialis est solorum omnium electorum, quam eis tantummodo crucifixus impertivit pius Redemptor ipsorum, sicut a praeteritis, ita nimirum a praesentibus, natos et nascituros, vivos et mortuos, videlicet omnes pariter electos redemit, eruit, abluitque peccatis. Ipsi prorsus, ipsi sunt mundus pro quo passus est Dominus, ut ipse dixit: Panis quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI, 52). Et item alibi idem 126.0045A| Gothescalcus scribit: « Absit procul a me, ut vel illud solummodo velim somniare, nedum semel susurrare, ut ullum eorum perpetualiter secum periturum antiquus rapere valeat anguis, pro quibus redimendis tam pretiosus Deo Patri Domini nostri Filii sui fusus est sanguis, Amen. » Et item loquens ad Deum: « Claret itaque satis aperte, quod nullus tibi perit, quisquis redemptus est per sanguinem crucis tuae. » Quod Praedestinatiani veteres non dixerunt, iste ut audacius ita perniciosius dicit, Deitatem sanctae Trinitatis trinam esse. Sunt et alia quae ipse et alii plures in istis partibus dicunt, quae nobis sanae fidei adversari videntur. Quae dum per alium quam per vilitatem personae meae auctoritas vestra cognoverit, forte attendet solertius, et quae inde timenda 126.0045B| sunt docere studebit quantocius. Erit enim in proximo inde necessitas: quia et si eorum corda in insania perversi sensus ebulliunt, orthodoxi tamen regis nostri tempore prava quae sentiunt eloqui non praesumunt. Ita ut aperte videamus impleri quod scriptum est: Congregans sicut in utre aquas maris (Psal. XXXII, 7). Aqua enim maris sicut in utre congregata est, quia amara haereticorum scientia quidquid hodie in isto regno filii vestri domni Caroli pravum sentit, in pectore comprimit, et aperte dicere non praesumit. Meam quoque exiguitatem et occulte canino dente corrodunt. Facile autem, adjuvante Domino, portare valebo. Quia et mihi paucum superest temporis spatium, et si inter filios Ecclesiae, permittente Deo, in me acceperint potestatem 126.0045C| corporaliter affligendi, divina gratia adjuvante, exercebunt patientiam. Sed etsi tantummodo male sentiendo adversabuntur, exercebunt quantulamcunque scientiam, et ut etiam inimici secundum praeceptum Domini diligantur, exercebunt benevolentiam. Praefatum autem Gothescalcum, si vestra auctoritas mihi scripserit ut eum a custodia solvam, et aut ut ad vos eundi, ut per vos ejus doctrinam experiamini, aut ad quemcunque ex nomine designatum pergendi licentiam donem, quia ut melius ipsi scitis, sicut absolute quisque ordinari non valet, ita nisi ex ipsius consensu, cujus esse dignoscitur, certae personae commendandus, et ad certum locum monachus, vel quisque sub regula constitutus, a loco suo absolvi juxta regulas sacras non valet, vestris 126.0045D| jussionibus nullomodo resultabo. Tantum ut auctoritatem vestram habeam, ne tantorum episcoporum judicium mea praesumptione parvipendere videat. Non enim illius delector, quam juste sustinet pertinaciter contumax, quantulacunque reclusionis molestia: sed doleo a qua revocari non potest perfidiam. Quem si cuicunque commendandum vestra auctoritas viderit, hoc in commendatione etiam providebit, ut cui commendabitur catholicus sit, et gravitatem ecclesiasticam, et vigorem ac Scripturarum scientiam habeat, quia non solum Scripturas ad suum sensum violenter inflexas, sed et catholicorum dicta detruncata per totum diem sine respiratione aliqua praevalet memoriter decantare. 126.0046A| Unde non solum idiotas in admirationem sui abducere, verum et sciolos et incautos, atque zelum. Dei sed non secundum scientiam habentes, in sententiam suam solitus erat traducere. Et non solum doctorum suorum doctor videri appetit, sed et hoc solerter satis intendit, ut secum loquentes vel in sermone capere valeat: et si de veritate non poterit, invincibiliter sacramentis affirmare curabit, ea secum loquentes dixisse, quae forte non dixerunt, ut ipse verax, et illi qui ei contradicunt probentur esse mendaces, et adversus suam doctrinam docentes.
EPISTOLA III. AD EPISCOPOS SYNODI SUESSIONENSIS. De Vulfado et collegis, quorum judicium Nicolaus papa jusserat in hac synodo renovari. (Apud Sirmond.) 126.0046B|
HINCMARUS, Rhemorum episcopus, REMIGIO, WENILONI, et caeteris archiepiscopis et episcopis, domni papae Nicolai auctoritate ad synodum, quo et exiguitatem meam cum coepiscopis nostris venire praecepit, in hanc Suessorum civitatem pro causa Vulfadi et collegarum ejus convocatis.
Si vobis visum fuerit per quoscunque ad rei notitiam, secundum seriem litterarum domni apostolici, canonice per ordinem cuncta quae in suprascriptis fratribus gesta sunt, examinare et subtiliter investigare, ut quod justum et pium sensum fuerit de causa eorum sine contradictione, sicut idem domnus apostolicus et fraternitati vestrae et humilitati meae 126.0046C| scripsit, possitis perficere, devote ac libenter accipiam. Et si hanc quae sequitur brevem responsionem, quantum ex me est, ad apostolica scripta videritis vobis sufficere, non ingratum forte habebitur, quod ad rem pertinentia succinctissime refero. Videlicet quia Rhemensis Ecclesiae filii de collegio Vulfadi, ab Ebone post depositionem suam ordinati, non meo judicio, nec ab episcopis solummodo Rhemorum provinciae, primum suspensi et postea dejecti, ut meo vel communi cum eis tantum placito, juxta Nicaenos et Antiochenos canones (Nicaen. can. 5, Antioch. c. 4), humaniorem aut alteram suscipere sententiam valeant; sed prius suspensi, et processu temporis a synodo episcoporum quinque provinciarum, ad quam provocaverant, secundum decreta Innocentii 126.0046D| ad Rufum et Eusebium, inspectis quae scripsit ad Martianum, et juxta Zosimi successoris Innocentii decreta ad Patroclum Arelatensem episcopum et ad Massiliensem Ecclesiam (Innocent., ep. 21 et 22; Zozimus, ep. 6, 11 et 12), sed et alias plures Ecclesias, de his quos Proculus vitae suae conscius, datis litteris in abdicationem sui, per professionis atque subscriptionis suae libellum sacerdotio submotus ordinavit, juxtaque sacros canones, et Leonis ac caeterorum Romanae sedis pontificum decreta, quae hic ponere praetermisi, et studio brevitatis, et ut vobis notissima, sunt judicati, et ab ecclesiasticis ordinibus dejecti, praejudicante Leone papa, atque dicente (epist. 1, ad episcopos Campaniae): « Omnia 126.0047A| decretalia constituta, tam beatae recordationis Innocentii quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. » In qua, ut regulae sacrae dicunt, perfecta et canonica episcoporum quinque provinciarum synodo, quoniam Ecclesiae mihi commissae filii finitimos episcopos pro causa sua interpellarunt, et hujusmodi Africae provinciae canones (conc. Afr., can. 92) vicinos episcopos audire, et inter eos ac proprium episcopum adhibitos ab eis episcopos jubent querimoniam diffinire: ego Vulfadum et collegas ejus non judicavi, neque ab ordinibus ecclesiasticis populi vel dejeci, nec etiam 126.0047B| cum judicibus eorum subscripsi, sicut norunt qui interfuerunt, et ipsa etiam episcopalia gesta, eorum inconvulsis subscriptionibus subnixa a quibus fuere patrata, praesentialiter monstrant. Unde, jubentibus eisdem episcopis, tantum bajulus fui, causam videlicet Ecclesiae mihi commissae ab illis diffinitam ad sedem apostolicam deferendi. Quae domni apostolici Benedicti privilegio sub anathematis interpositione, ut inde quaestio nullis aliquando temporibus oriatur, sunt confirmata; et demum domni Nicolai papae confirmatione, sicut sanctae recordationis Benedictus pontifex illam confirmavit, salvo Romanae sedis in omnibus jussu atque judicio, sub terribili anathemate, ut quaecunque persona, magna vel parva, temerario ausu contra hoc suum apostolicum 126.0047C| decretum agere praesumpserit, anathematis vinculo sit innodatus, sunt roborata: velut hic potestis retexere, et sigilla eorum salva, ac incorruptas scripturas atque subscriptiones valetis inspicere. Et quia sedes apostolica, ut in decretis suorum pontificum legimus, in hoc prorsus sua sibi magnopere jura conservat, et aliena custodit, imo sua propria facit, ut omnis quaestio ad eam relata judicio et suae confirmationis decisione finem accipiat, omnem ex hac causa suspicionem querulitatis hae duorum praeclarissimorum luminarium confirmationes atque subscriptiones a nostris regionibus et mentibus abstulerunt. Nunc vero, quia isdem domnus et pater noster Nicolaus papa suis epistolis ex hoc negotio a vobis sanxit refricari judicium, monente Apostolo: 126.0047D| Obedite praepositis vestris, et subjacete eis (Heb. XIII, 17), quod privilegio apostolicae sedis de ipsis fratribus decernit vel decreverit, ut competit meae subditioni, obedio et obediam, sicut hactenus conservavi ea quae domni Benedicti et sua fuerunt auctoritate firmata. Et item dicente Apostolo: Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor. I, 11), sicut servavi usque in praesens quae praedecessores quorumdam vestrorum cum quibusdam ex vobis regulariter ex iisdem fratribus diffinierunt: ita et quae de ipsis canonice juxta tenorem epistolarum domni apostolici diffinieritis, priscis, ut dicit Gelasius (Decr. cap. 2), pro sui reverentia manentibus constitutis, et reservato per omnia sententiae ac juris privilegio apostolicae 126.0048A| sedis, regularibus vestris diffinitionibus, sollicitus servare unitatem spiritus in vinculo pacis, consentiam. Qui istorum fratrum, de quibus agitur, vel quorumcunque aliorum felicitati non invideo, nec quamcunque malitiam eos nocere festino: quorum salubrem ac regularem statum et cupivi et cupio, et quaesivi et quaero, et de quorum dejectione dolui satis ac doleo, quia nemo majus dispendium de illorum dejectione habet quam ego. Quos, sicut mihi domnus apostolicus dignatus est scribere, justum quid vel pium sentiens, sine retractatione in suis ordinibus consensu ac judicio coepiscoporum Rhemensis provinciae restituere maturarem, si illos ab eisdem gradibus cum eorum tantum judicio dejecissem. Ad quod me, juxta ejus verba discretissima, 126.0048B| quia eos non dejeci, flecti munda conscientia non permisit. Et hoc meo ausu facere vereor, quoniam a vobis, aut a decessoribus vestris, quinque videlicet provinciarum episcopis, quorum meo consensu expetierunt judicium secundum sacros canones electorum ex consensu partium diffinitione fuere dejecti. Et idcirco aliorum opus in illorum restitutione nullatenus usurpare praesumpsi: quia, sicut scitis, regulae sacrae usque ad similem excusationis vindictam decernunt, ut ab aliis dejecti ab aliis non recipiantur, minime autem restituantur: sed aut eorumdem, aut majoris concilii episcoporum discussiones ac judicia praestolentur. Et quia Leo dicit (epist. 95 ad Rusticum Narbon.) ut in his quae vel dubia fuerint, aut obscura, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis 126.0048C| evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum inveniatur adversum, et domnus ac Pater noster Nicolaus papa vobis ut mihi videtur scripsit, quoniam quae statuta sunt de praefatis viris, violanda non ducat, nisi forsan sacris legibus inveniantur adversa, simplici ac sincera cordis intentione ex regulis sacris perspicue tarditati sensus mei monstrari exspecto, utrum quae diffinierunt fratres et coepiscopi nostri, sicut hactenus observata sunt, de caetero ut regulis concordantia debeant observari, an illorum diffinitio ut inventa legibus sacris adversa debeat refutari. Sed et mihi ostendi exspecto apertius, quam in suis sacris litteris intelligere valeam, si domni Benedicti, ac ejusdem domni Nicolai, super eamdem diffinitionem sub anathemate confirmationis privilegia, nisi 126.0048D| forte illa ipse sua singulari auctoritate dissolvenda et immutanda viderit, quorum summam firmitatemque nobis omnibus scripsit in apostolicae sedis reservatam arbitrio potestatis, nos sine regularum et sedis apostolicae praejudicio, sineque nostro communi periculo, dissolvere et immutare possimus, Coelestino dicente (epist. 3): Quae a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? Sed et a nobis non est parvipendenda granditer Leonis papae ad Leonem Augustum de se scripta sententia (epist. 84), Si quae, inquit, destruxi haec aedifico, praevaricatorem me constituo, et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas 126.0049A| beatae memoriae Martiani, sed etiam ego mea confessione firmavi. De quibus ultionum conditionibus quid a sancto Spiritu per concilia provinciae Africae, quidve Dei sapientia, qua, ut scriptum est, conditores legum justa decernunt, legibus sit decretum, melius ipsi scitis. Quod si etiam hoc de se intelligens, et his legum conditionibus subdi tantus papa et primae sedis pontifex praecavendo refugit, qualiter eisdem ultionum conditionibus subdi praecavendo timere nos debeamus subjecti, patenter ostendit. Sed et de contempto anathemate necessitate (quanto magis deliberatione?) rite prolato, quod in praefatis privilegiis continetur, quid sanctus Gregorius ad Theoctistam patriciam dicat (lib. IX, epist. 79), sapientiam vestram a Deo doctam non latet. Et Symmachus 126.0049B| dicit (epist. 1 ad Aeonium) ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa, quae a Domini sacerdotibus semel regulariter statuuntur, perpetua sint; quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quae gesta sunt, faciat rata esse quae gesserit. Et Gelasius (epist. 11 ad Germanos): « Patres, inquit, nostri catholici videlicet doctique pontifices, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione catholica atque apostolica, secundum Scripturarum tramitem, traditionemque majorum, facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum voluerunt deinceps firmumque constare; nec in hac eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari qualibet 126.0049C| recenti praesumptione permiserunt. Sapientissime pervidentes, quoniam si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiae constitutum, ac semper iisdem furoribus redivivis omnis integra diffinitio turbaretur. »
Haec itaque de litteris divinitus inspiratis accepta, vel pro rei notitia manifestata, non ad resultandum, quod absit, in aliquo domni papae decretis apostolicis, vel ad resistendum vestris regularibus diffinitionibus profero; sed ut quomodo his quae in dejectione illorum diffinita sunt hactenus obedivi, sic in eorum restitutione, cujus estis a domno apostolico arbitri constituti, si a vobis fienda canonice inventa et patrata fuerit, quantum ex me est, praefatis regulis 126.0049D| sacris, et episcopalibus atque apostolicae sedis exinde confirmationibus, periculose non obviem, et a praeceptionibus, quae in apostolicis epistolis continentur, a quibus Domino annuente vel transverso, ut dicitur, ungue scienter et per contumaciam non exorbitabo, in nullo per ignorantiam deviem, et qualiter absque discrimine sequi debeam regularem vestram, quorum ex delegatione sedis apostolicae interest, diffinitionem, per ipsarum regularum tramitem liquido cognoscere valeam. Ad hoc enim vel maxime ad synodum venit episcopus, ut aut discat, aut doceat, aut corrigatur, aut corrigat. Et Coelestino dicente (Decret. 20, episcopis per Apuliam, etc.), ut nulli sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec 126.0050A| quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare, necesse est ut ea hinc decernatis, ne aut in quaestionem reveniant, aut occasio exinde alicujus praesumptionis exsurgat, aut illa dissolvere temporibus nostris vel successorum nostrorum oporteat. Quanta, inquit Symmachus (epist. 1, ad Aeonium), vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quae in sacerdotio praecipiunt eisdem transeuntibus dissolvantur? quia, ut idem dicit, non potest ex parte firmum esse quod generalitatis tangit injuriam.
EPISTOLA IV. AD EAMDEM SYNODUM SUESSIONENSEM, De Ebone Rhemensi, quod ab episcopatu jure dejectus, nec legitime postea restitutus, clericos ordinare non potuerit, et quod hi quos ordinarat, in synodo Meldensi suspensi, in Suessionensi gradu spoliati sint. (Apud Sirmond.) 126.0050B|
HINCMARUS Rhemorum episcopus sanctae synodo domni papae Nicolai auctoritate convocatae.
CAP. I. De Ebone, unde quidam loquuntur, qui causam ejus nesciunt, vel scire aut audire non volunt, cum quocunque per contentionem nullam conferam quaestionem, quia nec domnus apostolicus mihi agendum hoc scripsit, nec cum eodem Ebone in vita sua exstiti altercator, nec post mortem ejus illius sum derogator, nec ejus sedis invasor exstiti, quam ab eo secundum regulas sacerdotio defuncto quartus, post eos qui eam tenuerunt, canonice in ea electus et ordinatus regendam suscepi. Ratione autem dictante, 126.0050C| quam omni poscenti negare non debeo, veritatem proferre licite valeo. Idem namque a se, juxta sacras regulas et traditionem ecclesiasticam, ac decreta sedis Romanae pontificum, Zosimi, Joannis atque Gregorii, sicut ab eis constitutum multoties legitur, per professionis suae libellum, ea moderatione, quam Leo magnus papa decrevit ad universos episcopos per Samnium, Picenum et Tusciam (ep. 86), dictatum et propria manu subscriptum, in synodo se deposuit, et episcopali ministerio spoliavit, atque secundum suam professionem et subscriptionem a quadraginta tribus episcopis judicium depositionis suscepit: sicut ille ipse libellus, quem synodo porrexit, et notitia synodalis, quae habemus, evidenter ostendunt. Ut enim dicit Gelasius, ideo vocatur 126.0050D| ad judicium certa quaecunque persona, ut aut fateatur objecta, aut ut convincatur objectis. Sed hunc et actio pene omni mundo nota convicit, et ipse propria se voce et subscripta professione damnavit. Postea vero sine ulla regulari restitutione idem ministerium episcopale, quo se privaverat, contra sacros canones usurpavit. Et demum sub papa Sergio Romam veniens, ab eo, ut damnatus in laica tantum communione maneret, districta sententia, sicut et gesta ipsius papae demonstrant, condemnatus fuit. Qui cum metropolis Rhemorum, in qua fuerat ordinatus, per decennium post depositionem ejus pastore vacaret, sed et usque ad terminum vitae suae, cum fere decem et septem annis post damnationem suam 126.0051A| vixerit, eamdem sedem, qua regulariter se privavit, canonice non repetiit, nec obtinuit, neque ullum canonicae suae restitutionis documentum synodo cuilibet, vel principibus terrae, ac populis, qui eum damnatum fuisse noverant, secundum regulas sacras ostendit. Et si quis vult dicere eum fuisse regulariter, consensu episcoporum, vel sedis apostolicae restitutum, sicut sanctus Gelasius in decretali sua epistola de Acacio dicit (in tomo de anath. vinculo ), quem sui complices ac fautores restitutum fuisse fingebant, doceat a quibus et ubi ille consensus restitutionis sit gestus, si secundum Ecclesiae regulas celebratus, si paterna traditione profectus, si majorum more prolatus, si competenti examinatione depromptus, si ad primam sedem, cujus intererat, de 126.0051B| sententia qua tenebatur obstrictus, secundum Ecclesiae regulas est relatum, si eadem quae ligavit absolvit. Si haec ita gesta non sunt, cum nec a pontificibus legitime et ecclesiasticis legibus fuerit expeditus, nulla saeculari potestate potuit praeter Ecclesiae tramitem prorsus absolvi. Nec quisquam ei post depositionem quasi restituto communicare debuerat, in ea duntaxat causa, unde a seipso et ab episcoporum concilio, insuper et ab apostolica sede excommunicatus exstiterat, sine restitutionis suae canonicis litteris, ab eis a quibus fuerat restitutus secundum morem confectis, sicut sacri canones et decreta Felicis papae demonstrant (Felix, in synodo Rom., epist. 59). Quapropter, ut Leo ad Theodorum scribit, quod manens in corpore non recepit, consequi 126.0051C| exutus carne non poterit. Unde taliter visum est de illo tenendum, sicut Gelasius de Acacio dicit ( de tomo Anathem. ), Talis est, inquiens, dictus, qualis ligatus est, talis usque in finem permansit, talis esse non destitit. Ita talis est hodie, qualis est et dictus, non talis esse jam non potest. Nunquam igitur, talis permanendo solvendus est. Et constat quia comedens fructus viae suae, suisque consiliis saturatus, docente Innocentio, qui particeps factus est damnato, quomodo debeat honorem accipere invenire non possum, dimisit reliquias suas parvulis suis. Sed et de eo omnem quaestionem, secundum leges ecclesiasticas et mundanas, quas probat Ecclesia, qui damnatus fuit anno Incarnationis Dominicae 835, indictione XIII, sub die Kalendarum IV Nonas Martii, jam tricennale 126.0051D| et amplius eo tempus excludit.
- CAP. II.
Sed dicitur usque ad vitae suae terminum episcopale ministerium in omnibus ecclesiasticis muniis peregisse. Quae praesumptio a sanum sapientibus non sumitur in exemplum: quia et in veteri et in novo sacerdotio vetus hoc artificium est diaboli, et quia plures hoc praesumpserunt, sicut Bonosus, contra cujus morbum Innocentius, et Proculus, adversus quem laboravit non modice Zosimus, et Acacius, quem dejecit Felix, et sequens sacros canones, ac decreta praedecessorum suorum, cum praesumptione et usurpatione sua peremit et exstinxit Gelasius. Et plures alii fuerunt, qui in hanc praesumptionis sententiam transierunt, et transeuntibus 126.0052A| consenserunt, de quibus in nostro saeculo quosdam audivimus, quosdam etiam qui hoc egerunt vidimus. Sed, monente Scriptura, non debemus turbam sequi ad male agendum, et ut Innocentius loquens de Bonoso dicit (decret. 56), « Quoties a populis, aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem non potest vindicari, inultum soleat transire. Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine praecavendum. » Et de incongruo sacris Scripturis ac sanctorum decretis multorum consensu, item in decretis apostolicae sedis legitur, quia etsi omnes sacerdotes, et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non praevaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato, 126.0052B| Hoc enim Deus omnium indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit; et sacrum dicit Nicaenum concilium (can. 9), quia quod irreprehensibile est catholica defendit Ecclesia. Nam si hoc impune fuerit licitum, ut hi auctoritatem in sacris ordinibus ministrandi, vel eosdem ordines tribuendi usurpent, qui aut penitus non acceperint, aut contra regulas ordines sacros acceperint, aut quibus regulariter ministerium sacrorum ordinum fuerit interdictum, omnis ordo et vigor ecclesiasticus non tantum nutabit vel confundetur, quam penitus destruetur.
- CAP. III.
Quia denique in Moguntina provincia ministravit, contra omnem auctoritatem esse cognoscitur. Nam Antiocheni canones de vacante episcopo 126.0052C| et vacante Ecclesia regulam praefixerunt (can. 16, 17, 18); sed et de illo qui manus impositionem episcopatus accipit et ministrare detrectat, necnon et de illo qui ordinatus nullo suo vitio ad parochiam, in qua ordinatus fuerat, non accedit. De quibus regulis nulla Eboni convenit. Et canones Sardicenses (can. 21) de vim injuste patientibus, et pro disciplina et catholica confessione, vel pro defensione veritatis expulsis, vel pericula evadere quaerentibus, quid teneri debeat manifeste demonstrant. Sed nec ista regula Ebonem absolvit; cum et sacerdotes, et omnis pene mundus, et ipsa etiam sedes apostolica ejus falsis criminibus appetitum, et quadam traditione pro honoribus cum juramento exinde acceptis venditum, et ab imperio, atque ab ipso Ecclesiae 126.0052D| aditu, pium Augustum Ludovicum satagente ipso abjectum gravissime ingemuerit, et innoxium a criminibus inventum, et justissime restitutum, totus in orbe terrarum mundus gaudio exsultaverit, et Ebonem dejiciendum, qui irreverentius manum in christum Domini miserat, ut reum majestatis, una cum ipso clamaverit. Sed neque necessitate cogente, propria amissa provincia, secundum Chalcedonenses canones (can. 20), civitate in qua ordinatus fuerat captivata, pulsus ab hostibus exstitit, ut alibi incardinari valeret, sicut in decretis beati Gregorii, et aliorum sedis Romanae pontificum invenimus; nec injuste et contra regulas sacras dejectus, et regulariter sedi suae secundum Sardicenses canones (can. 126.0053A| 3) jussu sedis apostolicae refricato judicio restitutus, ullo documento canonico invenitur. Quapropter ab ipsa, ubi immorabatur, parochia contra concilium Africanum appetitus, ut ibi decretum est, potestate judiciaria per rectorem provinciae protinus excludi, et neque ab Ecclesiis quibus praefuit, neque a quolibet homine defensari debuerat. Constat ergo juste dejectum ea quae sua non fuerant praesumpsisse: cujus non necesse est nos merita actusque discutere, cum habeat conscientiae et operis sui testem quem habet et judicem. Nam, ut Leo dicit (epist. 84 ad Leonem Augustum), quae patefacta sunt quaerere, et quae perfecta sunt retractare, et quae sunt diffinita convellere, quid aliud est, quam de adeptis gratiam non referre, et ad interdictae arboris cibum improbos 126.0053B| appetitus mortiferae cupiditatis extendere?
- CAP. IV.
De mea etiam ordinatione, cui forte si aliqui occulte, quod aperte non audio, derogant, in nullam altercationem contra quemcunque intrabo, quia, sicut dicit Apostolus, in mortuis testamentum est confirmatum (Heb. IX, 17). Nam cum Rhemensem Ecclesiam Folco fere per novem annos sine ulla regulari Ebonis reclamatione tenuisset, et post eum Noto pene per annum et dimidium eamdem sedem similiter sine ulla Ebonis repetitione tenuisset, sub Sergio papa in synodo plurimorum archiepiscoporum et episcoporum apud Bellovacum dioeceseos Rhemorum habita, a clero et plebe ipsius metropolis, sed et ab episcopis ejusdem provinciae petitus, et ab archiepiscopo tunc meo, et proprio episcopo, necnon 126.0053C| et a coepiscopis ipsius provinciae, secundum Laodicense concilium (can. 12), cum consensu abbatis mei et fratrum monasterii in quo degebam, episcopis Rhemensis provinciae, et clero ac plebi ipsius metropolis per canonicas litteras traditus, et cum decreto canonico, praesentia vel consensu omnium suffraganeorum ipsius metropolis, et a metropolitano meo, qui me illis tradiderat, sum in eadem Ecclesia, omnibus acclamantibus, absque ullius contradictione vel repetitione, canonice et secundum decreta sedis Romanae pontificum ordinatus: ipsaque ordinatio mea non solum Rhemorum provinciae episcoporum, ordinatorum videlicet meorum, secundum Africanum concilium subscriptionibus est roborata, verum et omnium pene Galliarum; atque 126.0053D| Neustriae, necnon et Aquitaniae episcoporum manibus subscripta epistola ad praefatum Sergium papam unanimiter dirigenda; sed et edicto domni regis Caroli manu propria confirmato, et sigillo ipsius corroborato, est comprobata. Quae omnia Sergio, antequam mittere ad illium concurrerem, in brevi defuncto, Leoni papae sunt missa. Indeque a domno imperatore Lothario, suam epistolam eidem Leoni papae dirigente, in qua scripsit quantum pro restitutione Ebonis apud Sergium papam sategerit, et nihil obtinere potuerit, favoribus prosecuta, et ab eodem Leone papa et usu pallii et privilegio sedis apostolicae, ac pluribus apostolicis suis epistolis, ut videlicet in loco pastoris sacerdotio defuncti, est multoties approbata. 126.0054A| Quamque ordinationem meam, sanctae memoriae gratia et nomine Benedictus, sed et domnus ac Pater noster papa Nicolaus, suis privilegiis eam corroborarunt. Quae in episcopali concilio, et ante ordinationem electio, et postea ordinatio canonice patrata fuisse, non contra cujuscunque quaestionem, sed adversus susurrantium atque occulte mussitantium derogationes, ut omnis iniquitas oppilaret os suum, ex sacris regulis est demonstrata. Sed et illud in causa est, cur inde in nullam altercationem contra quemcumque modo intrare non deliberem, quoniam domnus papa suis apostolicis litteris mihi non scripsit, ut cuicumque inde per quaestionem debeam reddere rationem. Quod non de diffidentia dico, quasi documentorum probamentis ad ista deficiam, in quo jure si quis audet, audeo et 126.0054B| ego; sed et Leonis ad Leonem Augustum verba pro modulo meo sequens, dicentis (epist. 84), quia de rebus et apud Nicaeam, et apud Chalcedonem, sicut Deo placuit definitis, nullum audemus inire tractatum, tanquam dubia vel infirma sint, quae tanta per sanctum Spiritum fixit auctoritas. Cum tantus ac tantae sedis papa se ad haec dixerit non audere, ego tantillus homuncio super ea quae tot conciliorum et tantorum pontificum sedis apostolicae de ordinatione mea, qualiscunque plebis Dei famuli, sicut certissima monimenta declarant, approbavit et fixit auctoritas, tanquam de re dubia vel infirma, nullum audeo inire certamen.
- CAP. V.
De his autem fratribus nostris, de quibus nuper nobis communiter domnus apostolicus scripsit, 126.0054C| si vobis ad apostolica scripta non sufficit brevis a me data responsio, ecce habetis gesta episcopalia, et privilegia domni Benedicti et domni Nicolai, quae vobis demonstrant qua ratione et quo ordine, quave auctoritate, et a quibus, et ubi, et quando patrata sint quae in eos acta fuerunt. Quibus omnibus perscrutatis, secundum domni et Patris nostri apostolici papae discretissimum ac regulare mandatum, quod justum et pium inveneritis, secundum canones sacros decernite, et absque ulla, quantum ex me est, contradictione perficite: quia sicut in praecedenti schedula vobis scripsi, nec illius apostolicis praeceptis, nec vestris regularibus definitionibus contradicam. CAP. VI. Caeterum si vestrae beneplacitae voluntati 126.0054D| necessarium visum fuerit, non ad ullam contentionem, nec adversum alicujus quaestionem, sed ob pleniorem rei notitiam, ut de Ebonis adhuc latius regulari depositione, et nulla canonica restitutione, sed et de mea qualiter celebrata sit ordinatione, vel qua ratione fratres et coepiscopi nostri in synodo Meldensi filios Rhemensis Ecclesiae, de quibus agitur, suspenderunt, vel unde accepit Suessonica synodus non debere in gradibus ecclesiasticis eos manere, rationem et ordinem, atque auctoritatem, quae ibi ostensa, et a sollicitudine exiguitatis meae suscepta sunt, ne offendam reticens dicendam in tempore veritatem, vestrae fraternitati pandere non negabo. Tantum ut non vos morosa, et forte vobis si nota est 126.0055A| non necessaria ratio taedeat, et sic veritas a me possit ostendi, quatenus vestrae unanimitatis charitas erga me debeat conservari. Qui absque nostro detrimento non solum fratribus, sed et inimicis prodesse desidero, et apostolicis mandatis quacunque contumacia non resulto, nec fraternis vestris monitis et regularibus diffinitionibus intentionem vel manus obvias tendere paro, ea tamen conditione, quod et vos velle et studere cognosco, ut regularum status et sedis apostolicae privilegium maneat, et commune periculum nostrum vitari praevaleat. Post hanc schedulam, synodo ostensa sunt gesta episcopalia Suessonicae synodi per manus Hincmari Laudunensis episcopi, et gesta synodi Bituricensis provinciae per manus Raginelmi Tornacensis episcopi, 126.0055B| et privilegium domni Benedicti per manus Erchanravi Catalaunensis episcopi, et privilegium domni Nicolai per manus Hodonis Belvacensis episcopi. Et post haec omnia, data est quae sequitur schedula, qualiter priscis, ut dicit Gelasius, pro sui reverentia manentibus constitutis, et salvis apostolicae sedis privilegiis, cum eorum etiam salvamento qui synodo subscripserunt, in qua fratres de quibus agitur fuere dejecti, per indulgentiam et auctoritatem domni papae in suis ordinibus recipi et provehi possint absque contradictione, migratis jam omnibus, qui in Ebonis depositione fuerunt, episcopis, excepto solo Rothado; sed et eis qui illi excommunicato dicebantur communicasse, et aliis in eorum locis substitutis, ac per eos, ut ita 126.0055C| dicamus, innumeris ordinatis. Tantum ut de caetero scandala, quae hinc valent emergi, domni apostolici auctoritate et providentia devitentur.
EPISTOLA V. AD EPISCOPOS SYNODI SUESSIONENSIS, Quod absque necessitate mutari non debeant quae semel in conciliis statuta vel judicata sunt. (Apud Sirmond.)
HINCMARUS Rhemorum episcopus REMIGIO, WENILONI, et caeteris archiepiscopis et episcopis, domni papae Nicolai auctoritate ad synodum, quo et exiguitatem meam cum coepiscopis nostris venire praecepit, in hanc Suessorum civitatem pro causa Vulfadi et collegarum ejus convocatis.
126.0055D| Legimus, scribente beato Innocentio (epist. 2, ad Exuperium), quod de quibusdam observatio prior durior, posterior interveniente misericordia inclinatior est. Et sanctus Leo dicit (epist. 95, ad Rusticum), quia sicut quaedam sunt quae nulla possunt ratione convelli, ita multa sunt quae aut pro consideratione aetatum, aut pro necessitate rerum, oporteat temperari. Velut et de quodam indulgentiae jure dicit, in quo, inquiens, non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius aestimamus. Et facundissimus Gelasius (epist. 6): Priscis, inquit, pro sui reverentia manentibus constitutis, quae ubi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia regulariter convenit custodiri. Hic procul dubio, qui in ecclesiasticarum 126.0056A| narratur altitudine dignitatum, et in cujus virtute bonis operibus corda ponenda sunt, gradibus utique distributis, cunctis Deus noster et rector populis praedicandus est Christianis: ubi nemo sibimet aliquid jam aestimet imminutum, cum et de uniuscujusque gradus perfectione nil deperit, et convenienter retinendo quod coelesti dispensatione collatum est, pariter nobis et cognoscibilem Deum fieri, et tribuit esse rectorem. Nam etsi quid indulgetur de temporum quantitate, moribus aggregata strenuitate pensatur, si vitae jam proposito continetur, quod protelata fuerat aetate curandum: dummodo illa nullatenus dissimulata subripiant, quorum quodlibet si inesse claruerit, merito clericalibus infulis reprobabilem convincat esse personam. Et si illa nonnunquam sinenda 126.0056B| sunt, quae si caeterorum constet integritas, sola nocere non valeant; illa tamen sunt magnopere praecavenda quae recipi sine manifesta decoloratione non possint. Et Africanum concilium, de virginum velatione retractans (can. 93), ita manere constitutionem prioris concilii, ubi nulla perurget necessitas, decrevit, ut non obsit posteriori concilio certis pro causis ea quae constituta fuerant immutanti, nec posterius concilium priori obviet (can. 35), ubi nulla illud perurget necessitas immutare. Sed et de Donatistis decrevit, ut consentientibus fratribus et coepiscopis, maxime autem apostolica sede, a quibus inde fuerat diffinitum, quatenus secundum uniuscujusque episcopi catholici voluntatem atque consilium, qui in eodem loco gubernat Ecclesiam, si hoc 126.0056C| paci Christianae prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur, sicut prioribus ejusdem divisionis temporibus factum esse manifestum est: quod multorum et pene omnium Africanarum Ecclesiarum, quibus talis error exortus est, exempla testantur. Non ut concilium, quod in transmarinis partibus de hac re factum est, dissolvatur, sed ut illud maneat circa eos qui sic transire ad Catholicam volunt, ut nulla per eos unitatis compensatio procuretur. Per quos autem vel omnimodo perfici, vel adjuvari manifestis fraternarum animarum lucris catholica unitas in locis quibus degunt visa fuerit, non eis obsit quod contra honores eorum, quamvis salus nulli interclusa sit, in transmarino concilio statutum est.
126.0056D| Unde manentibus statutis, absque regularum et apostolicae sedis praejudicio, et judicantium ullo discrimine, quos non solum auctoritas Carthaginensis concilii ab omni naevo defendit, si eorum fuerit soluta sententia, qui convinci non possunt vel inimico animo judicasse, aut aliqua cupiditate aut gratia depravati; verum et idem concilium, sed et Antiochenum, atque decreta sedis Romanae pontificum, Innocentii, Zosimi atque Leonis, eos commendant, per quae sua confirmavere judicia, quae fratres et coepiscopi nostri in Suessonica synodo Rhemensis Ecclesiae filiis, ab Ebone post depositionem suam ordinatis, censura ecclesiasticae severitatis judicaverunt, ubi eos non judicavi, nec cum judicibus eorum subscripsi: 126.0057A| manente etiam, ut oportet et necesse est, auctoritate privilegiorum domni Benedicti, et domni ac Patris nostri Nicolai papae; si illi placet cui cuncta bona placent, ut decessoris sui Benedicti et sua privilegii a se confirmati sententia de his fratribus propter misericordiam per indulgentiam immutetur, ubi exinde scriptum habetur, salvo Romanae sedis in omnibus jussu atque judicio: et aliter decretum confirmetur, nobisque tenendum mandetur, juxta moderationem Innocentii, qui observationem priorem duriorem, posteriorem autem interveniente misericordia inclinatiorem dicit (epist. 2, ad Exuperium); et vestra fraternitas, qui eosdem fratres judicastis, vel quorum decessores illos judicaverunt, unanimi benignitate, justitia, pietate condita consenserit 126.0057B| senserit atque decreverit, sicut sacra et mystica Nicaena synodus de Novatianis (can. 8), et per indulgentiam, in epistola ad universos episcopos per Aegyptum, Libyam et Pentapolim constitutos, de Meletio damnato clementi consilio, dum subtili veraque ratione nullam veniam mereretur, et ab eo post damnationem illius ordinatis, quos Meletianos appellat, decrevit.
Nam idem Meletius, ut in veraci et recipienda historia legimus, unius civitatis Aegyptiorum episcopus, sub Petro Alexandrinae civitatis archiepiscopo, qui suscepit Diocletiano imperante martyrium, depositus est, et propter alias multas causas, et maxime quia in persecutione fide negata sacrificaverat. Ergo damnatus habuit multos sequaces, et 126.0057C| haeresiarches factus est eorum qui hactenus ab eo in Aegypto Meletiani vocantur, nullam justitiae satisfactionem habens cur remanserit ab Ecclesia separatus. Dicebat quidem injustitiam se passum, et obloquebatur sibi derogabatque Petro. Sed Petrus in persecutione percepta martyrii palma defunctus est; iste vero retulit detractiones in Achillam, qui post Petrum suscepit episcopatum, et rursus in Alexandrum, qui post Achillam noscitur ordinatus. Inter haec igitur supervenit quaestio Ariana, et Meletius una cum suis defendebat Arium, conspiratione facta cum eo adversus episcopum. De quo Meletio et ejus complicibus praefata sacra synodus in praescripta epistola, pacis redintegrandae et unitatis gratia, haec decrevit ad locum, Placuit, inquiens 126.0057D| (epistola conc. Nicoeni ad Aegyptios), Meletium quidem clementi consilio, dum subtili veraque ratione nullam veniam mereretur, manere quidem in propria civitate, nullam vero omnimodis habere potestatem neque eligendi, neque ordinandi, nec in provincia, nec in qualibet civitate, purumque nomen tantummodo possidere. Eos autem qui ab eo sunt constituti, mystica ordinatione firmatos habere honorem et ministerium, ut tamen sequentes sint modis omnibus universorum in singulis parochiis et ecclesiis a charissimo et comministro nostro Alexandro consecratorum, ut in his nulla potestas sit placitos sibi eligere, aut nomina eorum praeferre, aut omnino aliquid agere praeter voluntatem Ecclesiae catholicae 126.0058A| praesulis Alexandri. Gratia namque Dei, et orationibus vestris, in nullo schismate repertos, sed sine macula in catholica et apostolica Ecclesia permanentes, dignum est potestatem habere et eligendi quemlibet, et nomina eorum dandi qui clero sunt digni, et absolute facere omnia secundum legem et sanctiones Ecclesiae. Si quem vero contigerit requiescere in Ecclesia, tunc provehi in honorem defuncti eos qui nuper assumpti sunt, solummodo si videantur digni, et populus eos elegerit, condecernente simul et consignante maximae Alexandriae civitatis episcopo. Hoc itaque aliis quidem concessum est omnibus: in persona vero Meletii nequaquam eadem placuerunt propter priorem indisciplinationem ejus, et propter procacitates ejus ac petulantiae 126.0058B| voluntatem, ne ulla daretur auctoritas vel potestas homini, qui posset rursus easdem indisciplinationes instruere. Et Anastasius junior papa, ad Anastasium imperatorem scribens de ordinatis a damnato Acacio (epistola unica), recipiendos in suis ordinibus dicit. Quanquam eadem epistola sacris canonibus et decretis Innocentii, Zosimi, et Leonis, atque Gelasii, a quibusdam non convenire dicatur; quia ut ambigua sententia in eadem epistola idem Anastasius scribit, et baptizavit catholice, non canonice: nec secundum sacras regulas, neque secundum Ecclesiae catholicae consuetudinem sacerdotes vel levitas damnatus ordinavit Acacius, quia possunt etiam interdum laici catholici baptizati, ut dicit Gelasius, catholice, baptizare, et etiam criminosi 126.0058C| adhuc sedentes super cathedram, sicut Scribae et Pharisaei, et sicut Judas, pro ministerii dignitate inter apostolos sibi commissa, et nondum judicio aperto amissa, pro suo officio quae in eodem ministerio operanda sunt operari. Sunt et alia, quae hic poni poterant, nisi obviari eis ab aliis constitutis sanctorumque decretis manifeste cognosceretur; quoniam, ut Daniel dicit: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII, 4), aliter de hujusmodi decreta fuisse inveniuntur. Et idcirco ista posuisse sufficiat, quae indulgentiae potius misericordiam sequi, quam censuram justitiae intentare videntur.
His ergo ita se habentibus, quantum ex me est, sedis apostolicae benignitati, et vestrae fraternitatis 126.0058D| bene placitae consensioni, sollicitus servare unitatem spiritus in vinculo pacis, in fratrum istorum regulari statu non obvio. Quorum, sicut in praecedenti schedula vobis porrecta praemisi, salubrem ac regularem statum et cupivi et cupio, et quaesivi et quaero, et de quorum dejectione dolui satis et doleo, quia nemo majus dispendium habet de illorum dejectione quam ego. Et haec quidem scripsi pro mediocritate ingenioli mei, devotionem mentis meae circa fratres ostendens, priscis, ut dicit Gelasius, pro sui reverentia manentibus constitutis, et reservato per omnia sententiae ac juris privilegio apostolicae sedis, et non praejudicans vestrae vel cujuscunque rationabiliori, seu plus tenendae, ac majoris auctoritatis sententiae, 126.0059A| quam si mihi ostensa fuerit paratus sum sine contradictione aliqua sequi. Illa tamen modis omnibus in istorum statu, si tamen a vobis unanimiter inde consensum, et a domno papa fuerit confirmatum, conditione servata, quam et apostolica sedes pro ecclesiastico vigore ab omnibus petimus faciat conservari, et a vestra fraternitate necesse est provideri, ne hac, quod absit, occasione auctoritatem in sacris ordinibus ministrandi usurpent, qui aut penitus non acceperint, aut contra regulas acceperint, vel quibus regulariter ministerium fuerit interdictum. Quoniam si hoc impune fuerit licitum, omnis ordo et vigor ecclesiasticus non tantum nutabit, quantum penitus confundetur. Sunt cum istis et alia, de quibus provide domni apostolici summa auctoritas, et 126.0059B| sub ejus magisterio hinc vestra solers considerabit sagacitas, quae in alio diplomate mea vobis ostendet humilitas, ne sub hujus rei occasione in Ecclesia possint emergi. Vestra autem prudentia et haec clarius, et alia, quae sensus mei paucitas non potest attingere, contemplabitur, et domni apostolici supereminens sapientia multo sollicitius et videbit quae providenda sunt, et praesentibus medelam et futuris imponet custodiam.
EPISTOLA VI. AD EPISCOPOS SYNODI SUESSIONENSIS. De Vulfado, quod Lingonensem Ecclesiam pastore viduatam usurpare praesumpserit, ac per satisfactionis libellum nunquam se ulterius ad graduum ecclesiasticorum administrationem aspiraturum professus sit. (Apud eumdem.) 126.0059C|
HINCMARUS Rhemorum episcopus, REMIGIO, WENILONI, et caeteris archiepiscopis et episcopis, domni papae Nicolai auctoritate ad synodum, quo et exiguitatem meam cum coepiscopis nostris venire praecepit, in hanc Suessorum civitatem pro causa Vulfadi et collegarum ejus convocatis.
Quod invitus dico, et supprimere in totum non audeo, ne forte mihi ab his qui hoc sciunt imputetur quod calliditate aliqua occultaverim veritatem, et si haec causa, juxta veterum constitutionem judicio synodali decreta, sine diffinitione synodalis sententiae modo quolibet fuerit refragata, dilecto fratri nostro Vulfado ad noxam cujuscunque redivivo furore 126.0059D| valeat deputari. Isdem namque dilectus frater noster, post omnia quae de sua et collegarum suorum adjudicatione a synodo episcoporum quinque provinciarum diffinita, et a sedis apostolicae auctoritate sub anathematis interpositione sunt confirmata, sine audientia et consilio episcopalis concilii sacerdotum qui eum judicaverunt, sineque auctoritate Romani pontificis qui ipsa judicia confirmavit, inconsulta etiam Rhemensi Ecclesia, extra provinciam ejus, in qua baptizatus, et in clericum tonsus, atque per plures annos in Ecclesia publice sacras Scripturas legit, ubi sicut Africanum decrevit concilium cap. 58 postquam semel legit, ab alia Ecclesia inconsulte recipi non debuerat, sicut idem concilium cap. 21 126.0060A| manifeste demonstrat, Lingonensem Ecclesiam pastore viduatam, ut ibi ordinaretur episcopus, sub nomine vocati episcopi usurpare praesumpsit, ejusque facultates, quae secundum Chalcedonense concilium (can. 25) penes oeconomum futuro debuerant reservari episcopo, suis suorumque usibus arrogavit; decernente ipso concilio ut eos qui ausi fuerint post diffinitionem magnae et universalis hujus synodi quidquam ex his quae sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus (can. 12) a proprio hujusmodi gradu recedere: et Antiocheno concilio, de damnatis aliquid praesumentibus de ministerio, ut nullo modo liceat eis nec in alia synodo spem restitutionis habere. Et ab hac praesumptione synodali auctoritate, cujus habemus constitutionem, revocatus, 126.0060B| jubente Domino, si peccaverit frater tuus, increpa illum, et si poenitentiam egerit, dimitte illi, per satisfactionis libellum propria manu firmatum recipere communionem, qua regulariter secundum Nicaenos et Chalcedonenses canones ac decreta Gelasii fuerat privatus, promeruit, sicut idem ipse libellus, qui prae manibus habetur ostendit. In quo sub jurejurando per sanctam Trinitatem unius deitatis professus est se nunquam et nusquam ad sibi interdictam praesumptionem, et ad graduum ecclesiasticorum administrationem ulterius aspiraturum, neque aliam hujusmodi temeritatem, qua pax Ecclesiae valeat perturbari, et quies sacerdotalis possit inquietari, scienter vel libenter ulterius moliturum. Quem libellum coram episcopis Pardulo Laudunensi, 126.0060C| Guntberto Ebroicensi, Aenea Parisii, coramque rege et quamplurimis aliis, nobis judicibus suis a synodo constitutis porrexit; decernente beato Gregorio, ut revertentes a schismate jurejurando profiteantur et subscribant, se nunquam ad schisma quo redierant reversuros. Et secundum traditionem Leonis papae scribentis ad Januarium episcopum (epist. 3): « Saluberrimum est, inquit, et spiritalis medicinae utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, vel cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, prius errorem suum damnari a se sine ambiguitate fateantur: ut sensibus pravis et dudum peremptis nulla aspirandi supersit occasio, nec ullum membrum Ecclesiae talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit 126.0060D| obviare. » Et ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum de erroneo ab ecclesiastica disciplina (epist. 12): Si, inquit, fideliter aut utiliter dolet, et quam recte mota sit episcopalis auctoritas vel sero cognoscit, vel si ad satisfactionis plenitudinem, omnia quae ab eo male sunt sensa, viva voce et praesenti subscriptione damnaverit, non erit reprehensibilis erga correctum quantulacunque miseratio, quia Dominus noster verus et bonus Pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et qui venit animas salvare non perdere, imitatores nos suae vult esse pietatis, ut peccantes justitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat. Et item ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum de Attico 126.0061A| presbytero scripsit (epist. 82), ut remota omni dubitatione Chalcedonensis synodi diffinitionem de fide, quam et apostolicae sedis firmavit auctoritas, profiteatur se per omnia servaturum, adjecta subscriptione manus propriae, quae in Ecclesia populo praesente recitetur. Quibus constat eos qui ab ecclesiastica traditione deviant per contemptum, taliter recipi debere: quoniam, ut Hilarus dicit (epist. 2), non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. De quibus, si a sua professione vel subscriptione exorbitaverint, Carthaginense dicit concilium (concilium Carth. II, can. 13), Si quis, inquiens, contra suam professionem vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privabit. Et sanctus 126.0061B| Gregorius ad Maximum episcopum Salonitanum de Andrea diacono dicit (epist. 125, lib. VII), quia flagitari judicium non debet de causa quam ipse judicavit. Sed quia contempta fuerat indebita praesumptione, non solum diffinitio synodalis episcoporum, sed et apostolicae sedis domni Benedicti papae auctoritas, opportunitate inventa, per venerabilem fratrem et coepiscopum nostrum Hodonem exemplar privilegii domni Benedicti sub fidei astipulatione dirigens domni Nicolai papae auctoritati, ab eo quod suus decessor firmaverat corroborari poposci: non ad injuriam, quod absit, sedis apostolicae, quasi ejus adhuc in ambiguum sententia duceretur, et ob id non sufficerent quae ab ea semel domni Benedicti papae auctoritate, ut inde quaestio nullis aliquando 126.0061C| temporibus oriatur, et aspirantes indebite anhelitus compressi funditus perpetuo maneant, fuerant confirmata: sed quoniam incauta praesumptio ut constitutio geminaretur exegit, quatenus si obstinatio permanere deligeret, se post tot prohibitiones diffinita impune non posse tentare cognosceret. Haec non per malitiam dicta, sed ne ut putarentur per vafritiem tacita, ad vestram notitiam necessarium duxi perducere, qui canonice cuncta per ordinem, quae in praefato fratre nostro Vulfado et collegis ejus gesta sunt, secundum praeceptionem domni nostri papae, examinare et subtilius investigare, et si quid justum piumque sensum fuerit, de illorum reformatione debetis perficere, ne quid forte praetermissum videatur, quod vobis scire, et unde a vobis conveniat 126.0061D| diffiniri.
EPISTOLA VII. AD NICOLAUM PAPAM, Per Egilonem missa cum actis synodi Suessionensis anno 866.(Apud eumdem.) Domino sanctissimo et reverentissimo Patrum Patri NICOLAO, primae ac summae sedis apostolicae et universalis Ecclesiae papae, HINCMARUS, Rhemorum episcopus, et vestrae sanctissimae paternitatis devotissimus famulus.
Decimo quinto Kalend. Septembris, indictionis XIV, secundum vestram apostolicam jussionem, ad Suessorum civitatem, cum fratribus ac coepiscopis 126.0062A| Rhemorum provinciae, archiepiscopis et episcopis illuc ex mandato vestro convenientibus occurrere festinavi, quo etiam dilectum fratrem nostrum Vulfadum venire commonui. Eos etiam fratres nostros de ipsius collegio, qui sub nostra cura degunt, mecum adduxi. Quos sicut mihi scribere dignati estis, justum quid vel pium sentiens, sine retractatione in suis ordinibus consensu ac judicio coepiscoporum Rhemensis provinciae restituere maturarem, si illos ab eisdem gradibus cum eorum tantum judicio dejecissem. Sed quoniam synodi episcoporum quinque provinciarum, quorum meo consensu expetierunt judicium, diffinitione fuere dejecti: et sicut melius sapientia vestra novit, sacri canones usque ad similem excommunicationis vindictam decernunt, 126.0062B| ut ab aliis dejecti ab aliis non recipiantur, minime autem restituantur, sed aut eorumdem aut majoris concilii episcoporum diffinitiones ac judicia praestolentur, aliorum opus in illorum restitutione nullatenus usurpare praesumpsi quos meo arbitrio ab officio non suspendi, et in praefata synodo episcoporum quinque provinciarum, non tantum non judicavi vel dejeci, verum nec cum judicibus eorum subscripsi, quia mihi commissae Ecclesiae filii finitimos episcopos juxta canones Sardicenses pro causa sua interpellarunt, et Africae provinciae canones hujusmodi vicinos episcopos audire, et inter eos ac proprium episcopum adhibitos ab eis episcopos jubent querimoniam diffinire. Unde humiliter obsecro, ne pro inobedientia mihi reputetis, quoniam eos non statim 126.0062C| restitui, qui ad synodum, sicut praecepistis, hoc solo meo ausu agere veritus, obedienter occurri, et his quae fratres et coepiscopi nostri, vestrae sanctissimae paternitatis devotissimi filii, vestra fulti auctoritate, de illorum restitutione decreverunt, secundum quod mystica Nicaena synodus, scribens ad dioecesim Ecclesiae Alexandrinae, de ordinatis a Meletio damnato episcopo elementi consilio statuit, videlicet ut mystica ordinatione firmati haberent honorem et ministerium, et proveheretur quilibet eorum in honorem episcopi in Ecclesia defuncti, si visus foret dignus, et eum populus elegisset, cum consensu Alexandrini episcopi, sub cujus cura dioecesis illa degebat, condecernente quodammodo similia Africano concilio de Donatistis, quae non vobis ut incognita ingeruntur, 126.0062D| sed ut notissima inculcantur, sacrorum canonum et sedis apostolicae manentibus constitutis paratissime annuere, et sollicitus servare unitatem spiritus in vinculo pacis, obtemperare curavi: reservato per omnia sententiae ac juris privilegio ejusdem apostolicae sedis, et salva diffinitione ac confirmatione exspectatae vestrae discretionis, atque auctoritatis. Et quia Synodo, per hunc venerabilem archiepiscopum Egilonem, qui interfuit actionibus, dirigente epistolam omnium nostrum, qui adesse potuimus, cum ipso voce loquentem, quoniam si eis manum porrigitis, vobiscum pariter porrigemus, Vulfado et ejus collegis pro disceptatione diversa judicantium, in eadem synodo omnibus consonanter 126.0063A| idipsum sentientibus, sedem apostolicam non fuit necessarium appellare. Idcirco hujusmodi legatum, qui meam vobis repraesentans personam, cujuscunque diversa sentientis allegationibus, quae modo nullae sunt, responderet, et vestram exinde diffinitionem referret, omisi dirigere, quia quae verbis et scriptis mihi per istum religiosum archiepiscopum exinde sequenda atque tenenda mandaveritis, pro scire et posse obedire et conservare curabo, sicut hactenus ea, quae inde fuerant statuta et confirmata, servavi. Nec causa inobedientiae missum meae subditionis cum hoc venerando archiepiscopo dimisi transmittere: sed quia sic intellexi in litteris vestrae auctoritatis contineri, tunc solum, ut verbis earum utar, si disceptantibus, vel fortassis alia atque 126.0063B| alia decernentibus nobis, praefati dejecti sedem appellaverint apostolicam, et ejus speciali se judicio damnari vel absolvi petierint, si ego, vel si Vulfadus, aut socii ejus, ad vos venire per nos non possemus, vicarios nostros ad hoc negotium ventilandum et finiendum, mox post consummatum concilium XV Kalend. Septembris praesentis XIV indictionis auctoritate vestra collectum, nostras praesentaturos vobis personas, nullam penitus excusationem praetendentes, utrique ad sedem beati Petri mitteremus. Unde supplico, ut merear scripto hinc vestram diffinitionem recipere, quam paratus sum, ut oportet, obnixius observare. Gestorum autem seriem de omnibus quae in concilio relata, examinata, atque reperta sunt, quae sicut veneranda decreta statuunt, 126.0063C| discretioni vestrae dirigi praecepistis, ut quae salubria videbuntur corroborentur: si forte aliqua supersunt epistolae synodali, quae debeant explanari, hic venerandus ac religiosus sanctitatis vestrae devotissimus filius, et unanimis frater ac consacerdos noster Egilo archiepiscopus, plena fidelique relatione apostolicae auctoritati vestrae poterit patefacere, et sicut ea visu et auditu comperit ac episcopaliter contulit intimare. Sed et de praefatis fratribus nostris, Rhemorum Ecclesiae filiis, ab Ebone post depositionem suam ordinatis, qui inter canonicos et monachos, urbanos et parochianos, una cum Vulfado apud nos non sunt amplius quam novem, de quibus sanctissima vestra paternitas mihi scripsit, ut cum dejectionis suae causam venire ad examen 126.0063D| optaverint, nullum ex his quilibet indignationem meam sustineat, nullum ad coepta peragenda per suggestionem meam patiatur incommodum, qualiter me antea et postea erga eos egisse in synodo fratres et coepiscopi nostri una cum eo repererint, sufficienter dignationi vestrae praevalet enarrare. Quorum salubrem ac singularem statum et cupivi et cupio, et quaesivi et quaero, et quorum dejectioni condolui, et statui eorum congaudeo. De Tetberga etiam regina, unde sublimitati vestrae ab humilitate mea mandari rogastis, quia Lotharium vel ipsam Tetbergam, postquam Arsenius venerandus episcopus et sanctae Ecclesiae Romanae apocrisiarius, ab Attiniaco palatio domni Caroli regis gloriosi perrexit, non vidi, certae 126.0064A| salubritatis rationem vobis mandare non valeo. Et alia manu. Deus omnipotens sanctitatem vestram, ad doctrinam et correctionem sanctae suae Ecclesiae, in suo apto servitio per annorum multa curricula conservare dignetur, domine sanctissime et reverentissime Patrum Pater in Domino. Data Kalendis Septemb., indict. XIV.
EPISTOLA VIII. AD EGILONEM ARCHIEPISCOPUM SENONENSEM. Romam euntem instruit de iis quae in synodo gesta sunt in causa Vulfadi, et quemadmodum in Urbe gerere se debeat. (Apud eumdem.)
HINCMARUS, nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, sanctissimo et reverentissimo 126.0064B| EGILONI archiepiscopo, et charissimo ac unanimi atque fidissimo mihi, plurimam in Salvatore salutem.
Quanta fiducia vestra utar dilectione ex vestra mente pensare potestis. Non enim aliter in mente mea vos teneo, quam me alterum exceptis peccatis meis. Quapropter sicut in vobis et de vobis confido, et sicut vobis et pro vobis in omnibus esse cupio, ita erga me in omnibus sitis. Caeterum exemplar epistolae domni apostolici ad domnum Carolum, quod non mandastis, sed et exemplar epistolae mihi directae, sicut mihi mandastis, dilectioni vestrae transmitto. Exemplar autem epistolae, quae uniformiter per archiepiscopos istius regni directa est, vos habetis, sine qua ire non debetis. Mitto etiam vobis 126.0064C| capitula in quibus summa continetur de omnibus epistolis, quas pro ista causa nobis omnibus domnus apostolicus misit. Et necesse vobis erit ut ipsa capitula bene cognita habeatis, et memoria teneatis quae sparsim in ipsis epistolis continentur, ut si illi quos scitis more suo sua dicta involvere voluerint, habeatis veritatem quam illis respondere possitis. De scriptis denique quae porrexi in synodo, de quibus mandastis ut discernerem si vobis ad portandum necessaria forent, non mihi visum est vos ullam habere necessitatem: sed videtur mihi, quia si ostensa fuerint apostolico aut Romanis, ut aliquam dubitationem possint afferre domno apostolico, quasi contentiones inter nos fuerint in restitutione Vulfadi, et una cum vestro missatico suspecta synodi et mea 126.0064D| epistola fiat, inde aliquod impedimentum et dilatio ad ea quae senior noster cito obtinere vult de ipso Vulfado. Et puto non displicebit quibusdam, si aliqua occasio interciderit, unde ad illos sit ei necesse recurrere, et sicut mihi jam mandatum est, increscit apostolico et Romanis tanta legere. In scripto quippe quod primum dedi, nihil aliud habetur nisi quia ego non suspendi eosdem fratres ab officio, neque judicavi, neque a gradibus ecclesiasticis eos dejeci, neque cum judicibus eorum subscripsi, sed synodus episcoporum quinque provinciarum, et quod vos regulariter inde inveniretis, ego sine cunctatione sequerer secundum tenorem epistolarum domini apostolici: unde et synodus et ego rationem 126.0065A| reddimus in epistolis nostris domno apostolico, quare eos ego non restitui. Alterum autem scriptum ideo dedi, quia sicut scitis non putabat me Vulfadus ad illum condescendere velle; et licet non in mea praesentia, tamen audiebam per alios illum dicere interdum, Ebonem non fuisse regulariter depositum, interdum autem regulariter restitutum. Et ideo demonstravi eumdem Ebonem regulariter depositum, et non regulariter restitutum: qui damnatus anno Incarnationis Dominicae 835, IV Nonas Martias, et per decem et septem annos postea in carne vivens, suam sedem regulariter in synodo non repetiit, neque obtinuit, nec etiam suam canonicam restitutionem, aut a sede apostolica, aut a synodo regulariter factam, secundum canones et decreta 126.0065B| sedis Romanae ulli synodo in vita sua ostendit, et omnem quaestionem de illo secundum leges ecclesiasticas et humanas jam tricennale et eo amplius tempus excludit. Quoniam ut Leo ad Theodorum scribit (epist. 59, sub medium), quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. De cujus depositione admodum plura habeo quam in synodo modo ostenderim, sicut et in ipso scripto in synodo est relectum, ubi me canonice electum et canonice ordinatum monstravi. In quibus sicut scitis et rex et omnes concordaverunt, scientes me non in duritia velle contra Vulfadum persistere, qui interdum etiam dicebat quod meus non esset clericus, angustians sicut scitis ut qualicunque modo gradus posset habere. Quae etiam scripta vobis non ad ostendendum 126.0065C| sed ad habendum mitterem, si notarius noster infirmus illa transcribere concurrisset.
Postea autem ostensa est synodus, cui ego non subscripsi; in qua ab ipsis, qui Ebonis damnationi interfuerunt, et verbis et scriptis atque auctoritatibus, coram rege comprobatum fuit, qualiter Ebo a se, juxta decreta Zosimi, Leonis, Joannis et Gregorii, per libellum professionis manu sua subscriptum, et a quadraginta tribus episcopis, secundum suam professionem et subscriptionem, regulariter depositus fuit, et regulariter restitutus non fuit: et ob id, secundum decreta Innocentii, qui scribens ad Martianum Naxitanum episcopum (epist. 28), jussit eos recipi in suis ordinibus quos Bonosus ante damnationem suam ordinavit. Postea scribens ad Rufum 126.0065D| et Eusebium ac caeteros Macedoniae episcopos (epist. 27), eos quos post damnationem suam idem Bonosus ordinavit, nequaquam recipi in ordinibus ecclesiasticis permisit, Et secundum decreta Zosimi ad Aurelium et ad universos episcopos per Africam et caeteras provincias constitutos (epist. 6), et ad Massiliensem Ecclesiam, et ad Patroclum Arelatensem episcopum, de his quos post damnationem suam Proculus ordinavit, qui se libello professionis suae subscripto in synodo deposuit; et secundum decreta Leonis et sacrorum canonum, qui excommunicato communicarunt in dejectione permanere isti fratres judicati fuerunt. Ostensa est etiam synodus episcoporum provinciae Bituricensis, cui praesedit 126.0066A| Rodulfus, manibus eorum subscripta; in qua ab ipsis qui interfuerunt, et ab Aiulfo qui unus fuit de judicibus Ebonis audierunt, comprobatum fuit eumdem Ebonem regulariter fuisse depositum. Deinde ostensa sunt privilegia domni Benedicti et domni Nicolai, qui suis subscriptionibus et Ebonis depositionem et istorum dejectionem confirmaverunt. Quae si omnia vobis longum fuerit enarrare, breviter poteritis dicere, quae bene firma tenere debetis, quia scitis quales sunt quidam; et peto ut non displiceat vobis quod talia vobis mando firma tenere debere, quasi me putem vobis sapientiorem, quia ex charitate hoc dico, et talia mihi a vobis mandari vellem, si tale missaticum haberem sicut vos habetis. Verba autem quae vos firma habere debetis, et etiam 126.0066B| vestri, si aliquis inde fuerit tentatus, ista sunt: Quia secundum tenorem epistolarum domni apostolici, sicut in eis scriptum habetur, cuncta per ordinem quae in istis fratribus gesta sunt canonice examinantes, invenistis Ebonem juste et regulariter depositum et non regulariter restitutum, et istos fratres non a me, sed a synodo episcoporum quinque provinciarum judicatos secundum sacros canones, et decreta Innocentii, Zosimi, et Leonis, sicut in synodali epistola continetur. Et quia in domni apostolici epistolis continetur ut quae statuta sunt non ducat dissolvenda, nisi sacris legibus inveniantur adversa; et in eisdem epistolis intelligens synodus ipsius benignitatem erga hos fratres, inventa est ista auctoritas Nicaeni concilii de ordinatis a Meletio 126.0066C| quondam damnato episcopo, quam episcopi in synodali epistola illi unanimiter mandant, ut priscis, sicut dicit Gelasius, pro sui reverentia manentibus constitutis, et salvis apostolicae sedis privilegiis, cum eorum etiam salvamento qui synodo subscripserunt, in qua fratres de quibus agitur fuere dejecti, per indulgentiam et auctoritatem ipsius in suis ordinibus recipi et provehi possint absque contradictione, migratis jam omnibus qui in Ebonis depositione fuerunt episcopis, excepto solo Rothado. Verum et illi episcopi, qui eidem Eboni post depositionem suam dicebantur communicasse, jam ad divinum judicium migraverunt, et aliis in eorum locis substitutis, ac per eos, ut ita dicamus, innumeris ordinatis, a nullo istorum fratrum restitutio contradicitur. 126.0066D| Tamen si vos non gravaret, multum vellem, ut omnem plenitudinem suprascriptam de Ebonis depositione, et de istorum adjudicatione domno apostolico referretis: quod sapientiae vestrae committo arbitrio, cui melius credo, quam si ipsa scripta transmitterem. Est etiam, quoniam si aliqua scripta per vos mitterem, et vos illa portassetis, nisi tantum epistolam synodalem, et meam epistolam concordantem eidem epistolae, scitis quales sumus: posset fieri ut aliquorum mentes inde contra nos scandalum sumerent; quod et modo in synodo quantum potui devitavi, ubi sicut comprobatum est istos fratres non judicavi, nec eidem synodo subscripsi. Et erant auctoritates canonicae, et decretorum sedis 126.0067A| Romanae pontificum, quibus ipsi episcopi hos fratres judicaverunt, et qui eidem synodo subscripserunt, me tacente necesse habebant hoc statuere quod judicaverunt et subscripserunt, aut contra professionem et subscriptionem suam euntes, secundum Carthaginense concilium se honore privarent; et privilegia sedis Apostolicae duorum pontificum qualia sunt, et quae confirmaverunt quod ipsi episcopi judicaverunt, ipsi vidistis et audistis. Tamen ne scandalum fieret, secutus exemplum Domini qui dixit ad Petrum: Nos censum non debemus, sed ne scandalizemus eos, videlicet qui censum exigebant, da staterem de ore piscis pro me et pro te (Matth. XVII, 26), vitato scandalo et praejudicio sedis apostolicae, ut non nos, sed ipsius auctoritas si voluerit, 126.0067B| solvat et immutet suam sententiam quam ligavit et confirmavit, servandam vidi unitatem spiritus in vinculo pacis, similiter et in hoc sicut et ibi, ut nullum ego scriptum mittam, nec vos aliud portetis, nisi quod cum rege et cum episcopis nobis convenit. Eamus simpliciter, quia sicut Scriptura dicit: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter (Prov. X, 9). Sed si locum videritis, domno apostolico aperire debetis, quoniam multi jam dicunt, si illa firma non fuerunt quae tunc inde confirmata sunt, nec ista quae modo fiunt firma erunt. Et nihil est jam firmum quod episcopi et apostolica sedes decernunt; neque de nostris judiciis, nec etiam de excommunicatione curant; nec presbyteri a nobis degradati pro nostro judicio suum ministerium dimittent, quia nihil est 126.0067C| firmum quod agimus: sed sicut vult rex, et sicut nos aut odium movet, aut gratia, aut cupiditas, aut timiditas, ita et nostra et apostolicae sedis vadunt judicia. Et recordari debetis apostolico, qualiter de sua excommunicatione et propriae manus confirmatione fecit Guntharius. Qua de re providendum est in talibus, quia jam homines plus proclives et voluntarii sunt ad impune peccandum, quam ad regularem disciplinam suscipiendam et observandam. Et si domnus apostolicus a vobis quaesierit ipsas auctoritates, qualiter isti dejiciendi judicati fuerunt, potestis si vobis videtur illi respondere, quia unanimiter episcopi suum studium ad hoc converterunt, ut isti fratres restituerentur: unde illi miserunt auctoritatem quam invenerunt. Et quia non fuit 126.0067D| eorum studium ut in dejectione permanerent, illas auctoritates sacrorum canonum, et decretorum Innocentii, Zozimi, Leonis, quae supra dictae sunt, et illi sunt cognitae, ei transmittere omiserunt. De quorum restitutione, si Vulfadus in causa non foret, satis Ecclesia indurare potuisset, qui inter canonicos et monachos, urbanos et parochianos, una cum Vulfado non sunt amplius quam novem. Ego dico quod mihi videtur charitatis affectu; vestra autem prudentia, et ad haec et ad plura alia, Deo gratias satis sufficiet. Peto etiam ut ad hoc quod domnus apostolicus mihi scripsit de duritia Pharaonis, sicut in epistola mihi missa legitis, ei ex ordine condicatis quam benigne eosdem fratres et antea et 126.0068A| postea tractavi, sicut coram ipsis in synodo comprobavi, ne talem me aestimet, sicut me aemuli mei illi depingunt. Et habete exemplaria de epistola synodali, et de mea epistola: ut si aliqui inde quiddam voluerint dicere, postquam illas apostolico dederitis, habeatis earum exemplaria, et habeatis eas bene cognitas. Similiter satagite, ut illas epistolas, quas domnus apostolicus de ista causa facere jubebit, legatis antequam huc mittantur, ne aliquem dolum in eis scriptores, sicut dicuntur facere, possint imponere. Et non obliviscamini ut faciatis certum apostolicum, quia illa epistola quarti Leonis papae de istorum fratrum reclamatione, quam memorat in suis epistolis, istis Cisalpinis regionibus non innotuit, nisi per suas nuper missas epistolas; et rogate 126.0068B| aliquem de vestris memorosum hominem, qui vos saepe admoneat, quoniam occupati eritis, ut non obliviscamini impetrare gesta pontificum, ab initio gestorum Sergii papae, in quibus invenitur Ebo fuisse damnatus usque ad praesentem annum istius praesulatus, quia nos in istis regionibus satis hoc indigemus. Nam aliorum pontificum gesta, si vos non habetis, per me aut per Fulcricum habere poteritis. De omnibus istis quae dilectioni vestrae mando, qualiter vobis placeant, aut qualiter displiceant, quantum vobis placuerit et licuerit, et quae mitto qualiter ad vos salva pervenerint, per istum missum nostrum mihi litteris remandate. In conclusione autem vobis scribo, quod sanctus Petrus apostolus Apollinari dixit, quando eum Ravennam praedicare 126.0068C| transmisit, Dominus meus Jesus Christus mittat angelum suum coram te, qui custodiat vias tuas ante te, et annuat quae postulaveris.
EPISTOLA IX. AD EGILONEM EUMDEM ARCHIEPISCOPUM. De Gothescalco ejusque assertionibus, et de Prudentio episcopo, ut suggerat pontifici. (Apud eumdem.)
Charissimo et fidissimo mihi plurimam in Christo salutem.
In aliis litteris ideo tanta vobis scripsi, ut haberetis rei ordinem et plenitudinem, ac veritatem de his quae fuerunt gesta in synodo, quia domnus apostolicus, sicut in vobis directa legetis epistola, cuncta 126.0068D| quae ibi gesta fuerunt plena fidelique narratione ad se referri praecepit, et animus vester, ad iter subitaneum et difficile occupatus, intendere forte ad cuncta non potuit, licet inde in epistola synodi sufficienter sit positum, et etiam de aliis quae scribo, mihi verbis vobiscum conferre non licuit, quae peto, sed et ista quae sequuntur, ut in talium manus non veniant, unde scandalum possit oriri. Post illas autem scriptas litteras, nuntiatum est mihi, de cella nostra, quae vocatur Altumuillare, monachum nostrum nomine Guntbertum aufugisse cum libris, et vestimentis, et caballis, et aliis etiam quae furari potuit. Qui saepe pro suis negligentiis regulariter correptus fuit: et quia saepe Gothescalco furtim se conjunxerat, et litteras 126.0069A| ei dederat, et ab eo acceperat, secundum regulam in gravioribus culpis missus fuit, et dicitur illius perversa doctrina depravatus. Et sicut mihi dictum est, quasi ipsius Gothescalci reclamationem vult perferre ad domnum apostolicum, videns qualiter illa adversum me, quae de istis partibus ad illum veniunt, suum cursum accipiunt. Et audiens, quod domnus apostolicus domno regi Carolo de me scripsit, quia semper me tegere non debet a talibus, nec valet: ut providerem ne pro eis tandem aliquando incurram quae non opto, et ipse frater et alii licenter quae volunt aut moliuntur, aut faciunt. Nam ego nescio in quibus domnus apostolicus tam saepe se texisse me dicat. Si enim de Rothado dicit, non singulariter mea auctoritas, sed episcoporum regni 126.0069B| domni nostri Caroli, ad quos contra me provocavit, eum dejecit, sicut subscriptiones eorum demonstrant. Si de istis ordinatis dicit, sicut modo comprobatum vidistis et audistis, ego eos non judicavi, neque dejeci, neque cum judicibus eorum subscripsi. Si de Gothescalco dicit, de quo, sed et de praefatis ordinatis, ab Arsenio scripto interrogatus scriptis rationem reddidi, eumdem Gothescalcum a duabus synodis damnatum, jubentibus episcopis postquam judicatus fuit custodiendum accepi, ne alios sua perversa doctrina noceret qui sibi prodesse nolebat. De quo etiam litteris domno apostolico suggessi, qualis ejus sit doctrina, et utrum vellet ut ei licentiam ad eum eundi darem, an alteri eum per suam jussionem commendarem, ne sine auctoritate duarum synodorum 126.0069C| diffinitionem dissolverem. Si illi placet per seipsum audire, mandet, et ego illum dimittam ut ad eum vadat: quia si rex illum non miserit, ego non habeo tantos custodes qui eum deducant. Si etiam illi placet ut alius eum recipiat, et suam doctrinam sive synodus, sive quilibet episcopus audiat, et si bona est sequatur, si prava est, ab eis qui eum audierint refellatur. Et illi quibus hoc commendaverit, facient de illo quod sacris regulis viderint convenire, sicut illi de eo fecerunt qui se sacras regulas intellexisse putarunt, nihil mea interest. Tamen si aliquis vos interrogaverit de sua doctrina, hanc esse illi respondere potestis, sicut et verba et scripta illius demonstrant.
1. Dicit enim deitatem sanctae Trinitatis trinam 126.0069D| esse, sicut sunt tres sanctae Trinitatis personae. 2. Dicit ita geminam esse Dei praedestinationem, ut sicut Deus quosdam ad vitam aeternam, ita quosdam praedestinaverit ad mortem aeternam. 3. Dicit quod non vult Deus omnes homines salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur: omnes autem salvari quoscunque ipse salvare voluerit, ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius ut salventur. 4. Dicit quod non pro totius mundi redemptione, id est, pro omnium hominum salute et redemptione, Dominus et salvator noster Jesus Christus sit crucifixus et mortuus, sed tantum pro his qui salvantur. 5. Dicit exponens sententiam apostoli Petri, cum qui emit eos Dominum negantes, 126.0070A| Baptismi, inquit, sacramento eos emit, non tamen pro eis crucem subiit, neque mortem pertulit, neque sanguinem fudit. Unde latius dicta in suis scriptis inveniuntur, quae in altera schedula vobis mitto, ut si fuerit vobis visum, domno apostolico eam monstretis a me vobis directam, non ad illi ex mea parte ostendendam, sed ad vobis habendam. Sunt et alia quae dicit, quae mihi videntur esse perniciosa et fidei catholicae contraria, quae si ad hoc venerit probabunt sapientes atque catholici. Mihi de tantis ac talibus taliter impetito sufficit sedere in angulo domatis, et non conserere contentionum manus cum muliere litigiosa in domo communi: et sufficit ut sit mihi anima mea pro spolio. Nam idem Gothescalcus, vel quia jam tempus est ut veniat quod Paulus praedixit 126.0070B| apostolus de ultimis temporibus, vel invidia mei, quasi me tangat quod jussu episcoporum illum custodio, dicitur multos habere fautores, sicut habuit domnum Prudentium, sicut scripta ipsius testantur, quae a pluribus qui illa habent possunt proferri. Qui etiam, videlicet domnus Prudentius, in Annali gestorum nostrorum regum, quae composuit, ad confirmandum suam sententiam, gestis anni Dominicae Incarnationis 859 indidit dicens, Nicolaus pontifex Romanus de gratia Dei et libero arbitrio, de veritate geminae praedestinationis, et de sanguine Christi, ut pro credentibus omnibus fusus sit, fideliter confirmat et catholice decernit. Quod per alium non audivimus, nec alibi legimus. Unde quoniam ipsa gesta, quibus naec conscripta sunt, jam in plurimorum 126.0070C| manus devenerunt, necesse est ut taliter de hoc domno apostolico suggeratis, ne scandalum inde in Ecclesia veniat, quasi ipse quod absit talia sicut Gothescalcus sentiat. Et precor ut de mea parte nihil ei dicatur, quia commotum dicitur habere suum animum erga me, multis ad eum contra me scribentibus, et mihi derogantibus, ne scandalum in me inde retorqueat unde culpam non habeo. Ipsum autem Annale quod dico rex habet, et ipse est ille liber, quem coram vobis in Ecclesia, ubi vos nobis commendavit, coram vobis ab illo mihi praestitum ei reddidi. Plura denique vobis de ipso Gothescalco scribere poteram, quam perniciosus sit, et multo magis noxius erit multis, si ab ipsa custodia fuerit absolutus: quia pro certo talia dicit et talia facit, 126.0070D| in quibus evidenter cognoscitur aut daemoniacus esse, aut maniaticus: et scitis quoniam mania esse non solet absque daemone. Et si aliquis vos interrogaverit de ipsius custodia, talem esse veraciter illi respondere potestis: Quidquid fratres in cibo et potu habent, hoc ei quotidie sine ulla negligentia ministratur; vestimenta illi ad sufficientiam offeruntur, si vult ille accipere: ligna ad focum faciendum illi sufficienter dantur. In mansione in qua degit caminatum habet, et necessarium. Lavacra illi non denegantur: sed postquam in eamdem mansionem intravit, non solum corpus lavare noluit, verum nec manus, nec faciem. Antea enim, sicut illi testantur inter quos conversatus erat, turpissimus et adhuc 126.0071| quantum potest in sua turpitudine manet. Et sciatis quia maxima nausea in ista Ecclesia commovebitur, si ad synodum venire jussus fuerit, aut de ipsa custodia absolutus exstiterit. Quae non pro me dico, quia nulla mihi inde est cura nisi pro aliis, sed vos probabitis me verum dicere. Tales enim surgent qui adhuc latent. EPISTOLA X. AD EGILONEM EUMDEM ARCHIEPISCOPUM. Gothescalci ejusdem doctrinae uberior expositio, quam praecedenti epistola promittebat. (Apud eumdem.) HINCMARUS, nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, sanctissimo et reverentissimo EGILONI archiepiscopo.
Si aliquis vos interrogaverit de Gothescalci doctrina, unde vobis jam quaedam scripsi, hanc esse interroganti respondere potestis, sicut et verba et scripta illius demonstrant. 1. Dicit enim deitatem sanctae Trinitatis trinam esse, sicut sunt tres sanctae Trinitatis personae. 2. Dicit ita geminam esse Dei praedestinatione, ut sicut Deus quosdam ad vitam aeternam, ita quosdam praedestinaverit ad mortem aeternam. 3. Dicit quod non vult Deus omnes homines salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur: omnes autem salvari, quoscunque ipse salvare voluerit. Ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius ut salventur. Omnia, inquit Scriptura, quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 6), etc.; In voluntate tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati (Esther XIII, 9). Ergo non vult omnes salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur, quia si vult quod non potest, omnipotens non est. 4. Dicit quod non pro totius mundi redemptione, id est non pro omnium hominum salute et redemptione, Dominus et Salvator noster Jesus Christus sit crucifixus, sed tantum pro his qui salvantur. 5. Dicit exponens sententiam apostoli Petri, eum qui emit eos Dominum negantes (II Petr. II, 1), Baptismi, inquit, sacramento eos emit, non tamen pro eis crucem subiit, neque sanguinem pertulit, neque sanguinem fudit. Unde latius dicta in suis scriptis inveniuntur. Ex quibus mortiferis capitulis quanta exitiosa prodeant, catholicus et litteratus quisque conspicere potest.
1. Hinc enim adinventione diaboli dicentis ad Adam: Eritis sicut dii (Gen. III, 5), pluralitas deorum inducitur, quoniam si trina est Deitas, tres dii erunt. Unitatem quippe in Trinitate, non eadem persona, sed eadem implet essentia, id est deitas, quae Trinitatis est unitas. Et in lege Domino dicente: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4). Et in Evangelio: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19); et cantantibus 126.0072| seraphim: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth (Isa. VI, 3). Et concinente David: Benedicat nos Deus Deus noster; benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae (Psal. LXVI, 8). Et confitente Paulo: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi gloria (Rom XI, 36). Cum esse Deus unus dicitur, et in nomine, non in nominibus, credens quique baptizari praecipitur, et a seraphim ter Sanctus cantatur, et unus Dominus Deus Sabaoth confitetur, et a David ter Deus nominatur, et metui per omnes fines terrae unus oratur, et a Paulo post Trinitatis confessionem unus Deus glorificatur, trium personarum sanctae Trinitatis una deitas, quae Trinitatis est unitas, demonstratur. Ac per hoc, quantum ex se est, ista perniciosissima haeresi, idololatriae videlicet matre, a mystica Nicaena synodo gladio verbi Dei perempta, et ab isto nuper resuscitata, fides in qua baptizati sumus, et qua corde creditur ad justitiam, et ore confitetur ad salutem evertitur. 2. Liberi arbitrii opera, sive bona sive mala, nihil valere ad meritum, sed sive ad vitam sive ad mortem, cuncta Dei praedestinationem agere, ab ista prava doctrina enucleatur. A qua et reprobis tollitur meritum damnationis, et justis meritum aufertur salutis. Ac per hoc nec illi juste damnantur, qui justi esse non possunt: nec isti juste remunerantur, quia aliud quam justi esse non possunt. Nec injustis ergo quidquam acquirit meritum, nec in electis aliquid gratia operatur: sed in utraque parte et perditio et salus non est ex judicio propriae actionis, sed ex praejudicio Domini voluntatis, totumque Dei opificio reputabitur. Non enim potest dicere figmentum ei qui se finxit, Quare me fecisti sic? Non igitur aliquis libero arbitrio condemnabitur, nec quisquam pro gratia misericordias Domini in aeternum cantabit. Si enim, quod caecus iste in meridie palpans non videt, liberum non esset arbitrium, unde totus in massa perditionis Adam perditus, cum suis etiam additis juste judicaretur mundus? Et rursum, nisi Dei gratia esset, quomodo ex eadem massa perditionis electus, id est, gratia lectus salvaretur mundus? Misericordia, inquit psalmus, et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt (Psal. LXXXIV, 11). Misericordia quidem est, qua salvantur electi: veritas autem est, qua in massa perditionis deseruntur relicti. Justitia quidem est, quia non assumuntur reprobi: pax vero his est, qua de una eademque massa perditionis gratia fiunt probi. Unde Paulus dicit: Stipendia enim peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna (Rom. VI, 23). 3. Sed et male interpretando Scripturam: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 6); In voluntate tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati (Esther XIII, 9), iniquus Deus, qui infert iram his qui contra praedestinationem et voluntatem 126.0073A| ejus salvari non possunt, et his qui alieno, id est primi parentis peccato venditi sunt, et pro quibus non est data redemptio, ab illo asseveratur. Et vel non intelligens, vel scienter mendaciter interpretans ex Scripturis quod bene et vere dictum est, dum Deum infirmum dicere vitat, iniquum facit, dedignans, usus pessimo praeceptore seipso, ab alio discere qualiter debeat intelligere, quia sunt quaedam quae dicitur non posse omnipotens, docente Paulo, Deus fidelis permanet, seipsum negare non potest (II Tim. II, 13). Qui etiam mutari, mentiri, falli, peccare, miser fieri, vinci ac mori non potest. Quae et his similia si posset, vel si haec velle posset, omnipotens non esset. Unde nunc longum est scribere, et si hic nebulo in his sanum sensum haberet, 126.0073B| in hac sententia non erraret, qui dum dedignatur fieri discipulus veritatis, si ei liceret, magister fieri vellet erroris. 4. Necnon et loquente de seipso in magno Petro: Non tardat Dominus promissis suis, sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti (II Petr. III, 9); et in divino Paulo: Omnes homines vult salvos fieri, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus (I Tim, II, 4, et 6); et: Gratia Dei pro omnibus gustavit mortem (Hebr. II, 9); et: Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus (II Cor. V, 14); et in propheta cum juramento propter incredulos: Vivo ego, dicit Dominus, 126.0073C| nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Et in omni catholica Ecclesia, quae pro omnibus hominibus ex traditione apostolica illi supplicans, legem hinc credendi lege nobis statuit supplicandi, veritatem mendacem dogmatizat. Et cum Christus de diabolo dicat: Mendax est ab initio, et pater ejus (Joan. VIII, 44), si idem Christus juxta istius doctrinam mendax est, suis ipsis verbis, quod nefas est dicere, similis ei, id est diabolo, mendax esse convincitur. Est autem Deus verax, et Gothescalcus mendax: quia unus idemque Sol justitiae Christus, ut repararet omnium vitam, recepit omnium causam, inde in omnes manante justitia, ubi est omnis humana suscepta natura, non culpa, qui omnibus ortus est, omnibus venit, et pro omnibus 126.0073D| passus est, et omnes vult salvos fieri qui pro omnibus passus est; sed non ab omnibus videtur, et non omnes salvantur. Lux enim lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt: quod non pertinet ad culpam lucis, sed ad tenebrarum. Lux quippe venit in mundum dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12). Sed dilexerunt homines tenebras magis quam lucem. Erant enim eorum mala opera. Et item comprehendentibus lucem tenebris, ipsa lux per Apostolum dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 3). Quod autem quidam sequentes lucem salvantur, salvantis est donum; et quod quidam in tenebris 126.0074A| remanentes pereunt, pereuntium est meritum. Universae enim viae Domini misericordia et veritas. Ut enim reus damnetur, inculpabilis Dei justitia est; ut autem reus justificetur, ineffabilis Dei gratia est. Et redemptio humani generis omnibus proposita est, sed fidelibus dat salutem. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam; qui autem non credit, jam judicatus est (Joan. III). Quod et Dominus ostendit quando sacramenta passionis suae discipulis et apostolis suis tradidit dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur (Luc. XXII, 19); et: Hic est sanguis meus, qui pro vobis et pro multis effundetur (ibid.). Utrumque enim in Evangelio invenitur. Inter quos, quibus haec tradidit, 126.0074B| erat et Judas, reproborum tenens partem, sicut et caeteri discipuli electorum partem ferebant. Idem quippe non pro omnibus sed pro multis dixit, quia non omnes credituri erant. Effusio enim sanguinis Christi, justi pro injustis, tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent. Qui autem non credunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam sicut incarnatio, praedicatio, miracula, ita et mors Christi, salus et honor est credentibus, non credentibus autem lapis offensionis et petra scandali, veluti in Scripturis multoties et passim qui legunt inveniunt, et in natura creaturarum conspicitur, per quas invisibilia Dei cognosci a Paulo dicuntur (Rom. I, 20). Unus namque ac 126.0074C| idem sol lutum stringit, et ceram liquat, et conditor ac redemptor, atque salvator noster, non alia cogitatione justus adjuvat, atque alia injustos damnat: sed una eademque vi naturae singularis, sibi semper indissimilis, dissimilia disponit una praedestinatione sua, quae semper in bono est, et sic est gemina, sicut unus sanctus Spiritus et duo ejusdem data, una charitas et duo ipsius praecepta. Una Dei praedestinatio, aut ad donum pertinens gratiae, aut ad retributionem justitiae. Non ut Deus reprobos praedestinasse credatur, quod absit, ad poenam, sicut creditur electos praedestinasse ad gloriam, et eis gloriam praeparasse perennem; sed ejus praedestinatione, veluti ei canitur a propheta: Misericordia et veritas praecedent faciem tuam (Psal. LXXXVIII, 15), 126.0074D| per misericordiam conferantur quae ad donum pertinent gratiae, et ad veritatem justi judicii referantur quae redduntur retributione justitiae. Bonus est enim et justus in omnibus Dominus, quoniam bonum est cum debitum redditur, et justum est, cum indebitum sine cujusquam fraude donatur, sicut scriptum est: Cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18). Miseretur nimirum Deus, gratis impartiendo misericordiam, et auferendo nequitiam: obdurat autem, non impartiendo malitiam, sed juste non impartiendo misericordiam; sicut dicitur obdurasse cor Pharaonis, id est per gratiam non emollisse, et tradidisse quosdam in reprobum sensum, id est, ex retributione justitiae per gratiam non 126.0075A| liberasse a reprobo sensu. Et multa alia hoc genere locutionis dicta, in Scripturis inveniuntur. 5. Et qui locutus est per prophetas, dicente Dei Spiritu per apostolos et evangelistas: Unus est Deus, una fides, unum est et baptisma (Ephes. IV, 5); in quo sanctificatio spiritus per aspersionem fit sanguinis Christi, quo redempti sumus de vana nostra conversatione paternae traditionis (I Petr. II). Sanguis enim ejusdem Jesu Christi Filii Dei emundat nos ab omni peccato (I Joan. I, 7), qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas: quia tres sunt qui testimonium dant, spiritus, aqua et sanguis, et tres unum sunt (I Joan. V, 6). Spiritus utique sanctificationis, 126.0075B| et sanguis redemptionis, et aqua baptismatis, quae tria unum sunt, et individua manent, nihilque eorum a sui connexione sejungitur. Et hac fide vivit et proficit catholica Ecclesia, mundata lavacro aquae in verbo, quoniam non est unum, et salutare baptisma, quod in eadem catholica celebratur Ecclesia, vel aqua sine verbo, vel verbum sine aqua; sed cum accedit verbum ad elementum, efficitur sacramentum, spiritu qui in principio ferebatur super aquas sanctificatum, quod uno militum lancea aperiente latus Christi in cruce, continuo exivit de secreto divinae humanitatis et humanae divinitatis, scilicet sanguis et aqua, unde lavacro rigatur et populo Ecclesia credentium, quorum corda fide quae datur per spiritum purificantur, quique spe salvi 126.0075C| fiunt, quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), in quo credentes signati sumus spiritu promissionis sanctae. Et item, eodem dicente Apostolo: In quo signati sumus in die redemptionis (Ephes. IV, 30), id est in eodem sacramento baptismatis, in quo nulla est discretio renatorum, dicente Apostolo: Quicunque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3); et: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina, omnes enim unum estis in Christo Jesu (Gal. III, 27). Quoniam quos aut sexus in corpore, aut aetas discernit in tempore, ab immaculato divini fontis utero omnes in unam parit 126.0075D| gratia mater infantiam, et renatus ex aqua et Spiritu, non solum spiritalis, sed etiam invisibiliter fit spiritus, et per adoptionis gratiam Dei Filius, cum visibiliter videntibus appareat caro et hominis filius. Contra quae omnia, ipsius unius ejusdemque baptismatis veritas isto pestilentissimo dogmate evacuatur, quod nullam credentibus spem salutis relinquit, nec a quo credentes salutem sperare possimus, faciens Deum iniquum atque mendacem, et personarum acceptorem, dimittit. Quae, sed et aliae ipsius blasphemiae, Scripturarum auctoritate, et catholicorum traditione, qui in se loquente Domino, a cujus facie est sapientia et intellectus, et qui docet hominem scientiam, haec prava in directa et 126.0076A| aspera in vias planas fecerunt, facile posse revinci cognoscitis. Non igitur est perfunctorie transeundum quod Coelestinus scripsit pro talibus atque de talibus (epist. 8, ad episcop. Galliae). « Merito, inquiens, causa nos respicit, si silentio faveamus errori. Ergo corripiantur hujusmodi; non sit his liberum habere pro voluntate sermonem. Desinat, si ita res sunt, incessere novitas vetustatem; desinat Ecclesiarum quietem inquietudo turbare. » Alioquin, ut Leo dicit, inferiorum ordinum culpae ad nullos magis sunt referendae, quam ad desides negligentesque rectores, qui inultam saepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam. Multa vobis scribere poteram de his, sed et de aliis exitiosissimis dictis hujus procacissimi hominis, si 126.0076B| licuisset, et antea hinc vobis scribere meditatus fuissem. Sed quia in articulo jam profectionis missi nostri, quem ad vos dirigebam, nuntiatum est mihi, habitu tantummodo monachum nostrum, ejusdem Gothescalci complicem, in partes Italiae quo pergitis, cum his quae furari de monasterio potuit aufugisse, necessarium duxi, accito notario, vel haec parva et tumultuario sermone quae mens ori suggessit emissa, vestrae sapientiae intimare; ut si forte isdem pestifer in illis partibus de zizania magistri sui aliqua seminaverit, et a quibusdam inde interrogati fueritis, habeatis quae illis de doctrina ejus certa respondere possitis, et ne pro multis detentus missus noster tam diu morari cogeretur, ut ei necesse foret vos longius sequi. EPISTOLA XI. AD NICOLAUM PAPAM. Respondet increpatoriis ejus litteris, purgans se de tumore ac dolo, et de objectis in causa Ebonis et Vulfadi, tum de Benedicti papae privilegio, et Actis synodi Suessionensis, deque immoderato usu pallii. (Apud eumdem.) 126.0076C| Domino sanctissimo et reverentissimo Patrum Patri NICOLAO, primae ac summae sedis apostolicae et universalis Ecclesiae papae, HINCMARUS, Rhemorum episcopus, et vestrae sanctissimae paternitatis devotissimus famulus.
Decimo tertio Kalend. Junii praesentis XV indictionis, mandatus a domno nostro, devotissimo filio 126.0076D| vestro, Carolo rege glorioso, obviam illi eunti ad colloquium fratris sui Ludovici regis gloriosi ad Metis civitatem, quo secum me duxit, ad palatium ejus quod Salmontiacus dicitur in Laudunensi parochia veniens, et secundum jussionem illius fratres nostros de Vulfadi collegio mecum ducens quo et fratres ac consacerdotes nostri, Rothadus Suessorum episcopus, et Hincmarus Laudunensis episcopus convenerunt, conveniente etiam praefato dilecto fratre nostro Vulfado, litteras sanctissimae paterninitatis et praecellentissimae auctoritatis vestrae coram eodem domno rege et praedictis fratribus nostris, ab Egilone venerabili archiepiscopo Sennensi accepi. In quibus, sed et in litteris generaliter ad episcopos qui 126.0077A| in synodo vestra auctoritate congregata apud Suessiones fuerunt ibidem relectis, tantas et tales increpationes indignitati meae a dignitate vestra illatas inveni, sicut peccata mea merentur. Unde si praesens corpore vobis adessem, quod sanctus Spiritus per os beati Benedicti in Regula ab ipso dictata praecipit, sine cunctatione vel aliqua mora exsequi procurarem. « Si quis, inquit, frater pro quavis minima causa a quocunque priore suo corripitur, quolibet modo vel si leviter senserit animos prioris cujuscunque contra se iratos vel commotos quamvis modice, mox sine mora tandiu prostratus in terra ante pedes ejus jaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio. » Quod quia corporaliter ante vestrae sanctitatis vestigia implere non valeo, mente 126.0077B| et spiritu ubicunque sum cum debita mentis devotione adimpleo, suadente beato Gregorio, sanctitatis vestrae praedecessore, atque dicente in expositione evangelicae sententiae: Si offers munus tuum ad altare (Matth. V, 23), ac reliqua. « Debemus, inquit, ad proximum quamvis longe positum longeque disjunctum mente ire, eique animum subdere, humilitate illum ac benevolentia placare; et scilicet conditor noster, dum tale placitum nostrae mentis aspexerit, a peccato nos solvet, quia munus pro culpa sumet. » Et quia tempus annuum, quod in litteris humilitati meae directis de causa fratris Vulfadi collegarumque ejus inveni, ex benignitatis vestrae commotione mihi concessum intellexi, diutius sustinere passus non fui, quin post reversionem de praefato 126.0077C| itinere, nunc consequenter isto qui instat mense Julio praesentis XV indictionis, cum domno nostro rege in hoste ex omni regno suo collecta contra Brittones et Nortmannos illis conjunctos, sicut et caeteri confratres ac consacerdotes nostri, secundum nostrarum regionum gravem consuetudinem, cum suis vadunt, quam longe infirmitate attritus potero, cum hominibus commissae mihi Ecclesiae perrecturus, quantocius potui vestrae sublimitati satisfacturus, has humilitatis meae litteras ad vestrae sanctitatis vestigia, quoniam propter insidias principum mihi infestorum, quibus ad sua vota placere non audeo, aperte non valui, modo quo potui transmittere maturavi. Denique post praefatas vestrae auctoritatis epistolas, relectum est in supradicto loco decretum 126.0077D| vestrae praeceptionis de restitutione praedictorum fratrum nostrorum, et quod decrevistis libenter amplexi sumus. Et quod praefatus venerandus archiepiscopus Egilo mihi ex vestro mandato inde injunxit, sine retractatione exsequi procuravi. Qua de re nil aliter, nisi veluti a vestra auctoritate est diffinitum, in postmodum repetere cupio, sicut in processu horum doloris mei apicum pro commotione erga me vestra explanans plenius inculcabo; in quibus, ut legitur, a doloroso dictum: Si locutus fuero non quiescet dolor meus, et si tacuero non recedet a me (Job XVI, 7). Scio enim quia nisi multam rubiginem in me conspiceret fictor meus, non toties me isto igne purgationis, ex apostolicae sedis auctoritate quorumdam 126.0078A| factione adversus exiguitatem meam commota, tam duriter constaret, et utinam expurgaret. Sic enim bonae memoriae domnus Lotharius in initio ordinationis meae, apud Sergium, et postea apud successorem ipsius Leonem, pro contentione regni quam erga fratrem suum habebat domnum Carolum, cujus obsequiis fideliter adhaerebam, sategit. Unde postea, Deo inspirante, poenitentiam egit, et litteris ad sedem apostolicam missis quod excesserat corrigere studuit. Per quos etiam serenissima sanctitatis vestrae tranquillitas erga indignitatem meam toties et adeo sit commota, non debet a me conquiri, nec indebitis suspicionibus debeo agitari.
Duo tamen sunt, quae tenere ne veraciter puto, et 126.0078B| tertium quod in mente mea cognosco. Scilicet quia commotio animi vestri erga humilitatem meam, non ex vestris propriis motibus, sed alienis procedat suggestionibus. Et si vera essent quae vobis de me a quibusdam audio dicta, non solum merito erga me taliter moveremini, verum et incomparabiliter severius quam moveamini zelo rectitudinis accenderemini. Sed gratias illi, cujus gratia sum id quod sum, quia perhibente mihi testimonium conscientia mea, licet in aliis sim peccator, tamen in his de quibus me apud auctoritatem vestram audio denotari, non talis sum in oculis divinis, qualis depingor in auribus humanis. De tumore namque erga sedem apostolicam, omnium Ecclesiarum matrem atque magistram, jam apud sanctae recordationis Sergium atque Leonem 126.0078C| fueram denotatus; sed debitis obsequiis, cooperante Domino, quocunque se locus mihi praebuit, monstravi quod fidelis et devotus, humilis quoque atque subjectus semper in omnibus et ubique erga sedem apostolicam et ejus rectores exstiterim; et modo cum tumore, quem quantum potui ab ineunte aetate vitavi, dolositate atque crudelitate, apud sanctam et prudentissimam simplicitatem vestram videor denotari. Qui postquam sensualiter percepi dictum a sancto Spiritu et imprecari a sancta Dei Ecclesia, de his qui in corde et corde loquuntur: Disperdat Dominus universa labia dolosa (Psal. XI, 4); ac, muta fiant labia dolosa (Psal. XXX, 19); et ut virum sanguinum, ita nihilominus et dolosum abominari a Domino (Psal. V, 7), dolositatem et crudelitatem 126.0078D| quasi a facie colubri fugiens exsecrari curavi (Eccli. XXI, 2) sciens beatos esse misericordes, et judicium illi futurum sine misericordia, qui non facit misericordiam. De quibus vitiis in istis partibus Ecclesia mihi commissa, sed nec vicinae Ecclesiae adversum me hactenus fuere conquestae, sed nec modo conqueruntur. Unde datur intelligi quoniam illi qui de me ista falso disseminant, si vel similitudines aliorum criminum in me percepissent (quod non ad excusandum excusationes in peccatis fateor), utique vobis non tacuissent. Sed benedictus Dominus, qui hactenus non dedit me in captionem dentibus eorum, qui saepe expugnaverunt me a juventute mea, et non potuerunt mihi, protegente Domino 126.0079A| qui de multis tribulationibus eripuit me, in quem spero quia et adhuc eripiet.
Haec, domine et Pater sanctissime, cum omni animi contritione, et qua possum humilitate deposco, ut pensantes quanto cordis moerore sint dicta, non aspernanter accipiatis, et non subdole auctoritati vestrae subjectionem meam scripsisse vobis a quoquam persuaderi sinatis. Nec ea quae modo dignationi vestrae scribere fisus de clementia vestrae benignitatis praesumo, ad hoc scripta intelligatis, quasi increpationibus vestris duriter susceptis, contumaci corde resistere, et quae scripsistis irreverenti fronte vel erecta cordis cervice dissolvere, aut vestris apostolicis jussionibus vel diffinitionibus resultare modo quolibet vel in modico velim, qui 126.0079B| sicut domino famulus et patri filius, in omnibus satisfacere et parere apostolicae vestrae autoritati desidero.
Caeterum de Ebone, de quo humilitati meae sanctitatis vestrae sublimitas scripsit, multa et in regum et in gestis episcoporum, qui jam nos ad Dominum praecesserunt, et adhuc nobiscum in suis monumentis atque subscriptionibus vivunt, habentur, quae apud nos et apud alios in nostris regionibus conservantur, multa etiam in scrinio sanctae et summae sedis Romanae haberi non dubito. Unde ne videar quasi mei causa mortuo derogare, et sepulti reprehensibilia gesta velle resuscitare, de actis quae apud nos exinde conservantur, cur et qualiter depositio ejus acciderit, rationabilius videtur a nobis 126.0079C| sileri, quam pleniter et ex ordine dici. Sed et contra multiplicem sapientiam vestram, quae excedit nostrum sensum atque intelligentiam, et contra vestram summam auctoritatem, quae supereminet nostram subjectionem, de illius qualicunque depositione quamcunque contentionem, quod absit, conserere, vel quamcunque resultationem inire non volo, non praesumo, non debeo. Praesertim cum et ipse, et illi qui eum non clamantem vel resistentem, sed potius, quantum ab eis qui interfuerunt videri potuit, sponte conniventem, ante triginta et tres annos jam evolutos judicaverunt, illic procul dubio sint, ubi unusquisque sub tanto judice, cujus oculis nuda et aperta sunt omnia, non possunt perdere sui meriti qualitatem. Verumtamen ut pauca ex eorum 126.0079D| gestis ob rei notitiam vobis suggerendam commemoremus, Hildemanno Ecclesiae Belgivacorum episcopo calumniis, quibus fuerat denotatus, regulari satisfactione exuto, Ebo, qui pridem cum aliis archiepiscopis et episcopis libellum, quem habemus, de restitutione imperatoris Ludovici manu sua cum additamento archiepiscopi edidit, in eadem synodo secundum traditionem apostolicae sedis, velut Zosimus de Proculo, Joannes de Contumelioso, Gregorius de Paulo decernentes ostendunt, et sicut Gregorius multoties de episcopo non valente pro infirmitate corporis ad ministerium episcopale assurgere, quod si voluerit hoc modo, videlicet dato libello, ab episcopatu se removere valeat scripsit, 126.0080A| datis litteris in abdicationem sui sacerdotio se sponte amovit. Quem, ut Alexander papa in decretis suis ostendit, metus aut vis vel fraus, quae a nemine pertulit, innoxium vel excusabilem reddere nequiverunt; neque, ut Gregorius de Pompeio monstrat, violentia aut afflictio, quae a nullo sustinuit; nec etiam reclamatio ad apostolicam sedem, quam praesens in judicio non emisit, ei consulere debuerunt, qui nullo cogente, nec etiam postulante, sed propria sponte, conscius criminum, de quibus partim in synodo fuerat accusatus, partim autem, nisi locum peteret quaerendi consilium cum quibusdam episcopis, foret nihilominus accusandus, et de quibus se purgare non poterat, secundum eorumdem episcoporum consilium, sequentium Africanum concilium 126.0080B| propter Ecclesiae opprobrium, et insolentem insultationem saecularium, ne dignitas sacerdotalis pollueretur, libellum temperantia, quam beatus Leo ad universos episcopos per Campaniam et Samnium caeterasque provincias decrevit, manu sua subscriptum, propriaque confessione attestatum, synodo sine ulla resultatione porrexit. Et Africani canones testimonio episcopi, etiam de se mentientis, adeo credi debere dicant, ut episcopatum amittat, sicut et Dominus in Evangelio monstrat dicens: Ex ore tuo te judico (Luc. XIX, 22); et: Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis (Matth. XII, 37); et David propheta mentiendi quod occiderit Saul: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te (II Reg. I, 16). Et sanctus 126.0080C| Gregorius de Andrea: Quia flagitari judicium non debet de causa quam ipse judicavit, quia si verum de se confessus fuit (sicut in libello suae professionis quem habemus scriptum est, cujus exemplar cum exemplari notitiae synodalis sanctae memoriae Leoni papae directum est, in quo pro reatibus suis a pontificali ministerio alienum se reddidit, et alium in loco suo absque repetitione canonica consecrari decrevit), tanquam criminosus suo testimonio a ministerio pontificali cessare, et juxta Leonis et Gregorii decreta, ad promerendam misericordiam Dei, privatam secessionem expetere debuit. Et si falsum de se protulit, tanquam falsus contra semetipsum testis abjiciendus fuit, prohibente Domino: Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium 126.0080D| (Exod. XX, 16). Quod si non licuit contra proximum, multo minus contra semetipsum. Et idcirco, ut judices sui dixerunt, juste et rationabiliter a pontificali ministerio alienum una cum ipso eum reddiderunt. De quibus, quantum rescire possumus, qui in nomine episcopi tunc fuerunt, in istis Cisalpinis regionibus nemo in corpore vivit, nisi solus Rothadus; licet adhuc plures supersint qui Ecclesiam et provinciam suam eum prius nullo impetente deseruisse contra regulas sacras noverunt, et post ejus depositionis ordinem cognoverunt. Et Apostolus testamentum dicit in mortuis confirmatum (Hebr. VII, 9). Verum et de his qui me in illius loco ordi naverunt, non habentur superstites, nisi praefatus 126.0081A| Rothadus et Erpoinus; quamvis in istis provinciis, Rhemorum scilicet, Trevirorum, Agrippinensium, Moguntinae, Lugdunensium, Arelatensium, Narbonensium, Rothomagensium, Turonensium, Senonum, Bituricensium, Burdegalensium, non facile plures inveniri possint episcopi, vel presbyteri, aut diacones, qui aut ab illis non sint ordinati, qui in Ebonis depositione fuerunt, et me quidam eorum et ab eis ordinati ordinaverunt, aut qui in ordinatione mea consentientes non subscripserunt, seu qui a me aut ab illis non sint ordinati; quos ego Dei gratia ordinavi. Qui post decennium quam idem Ebo, sicut Cisalpini episcopi dixerunt, depositus fuerat, et sine regulari repetitione vel reclamatione permanserat, atque post annum quam a Sergio papa 126.0081B| sententiam notam susceperat, quam rectissime auctoritas vestra, ut videlicet divinae legis oraculum, in epistola synodali per Egilonem directa nobis exposuit, in synodo apud Belgivacum civitatem Rhemensis provinciae, a clero et plebe Rhemorum metropolis, sed et ab episcopis ejusdem provinciae petitus et electus, et cum decreto canonico praesentia et unanimitatis consensu omnium suffraganeorum ipsius metropolis, cunctis acclamantibus, nullo autem reclamante vel contradicente, regulariter in eadem Ecclesia sum ordinatus, sicut epistolae de ordinatione mea sanctae memoriae Leoni papae directae, et scripta ecclesiasticae traditionis, quae in Rhemensi Ecclesia conservantur, ostendunt. In quibus inter caetera secutos se fore dixerunt 126.0081C| episcopi, ordinatores videlicet mei, auctoritatem Africani concilii, quod missis episcopis, Ecclesiae diutino tempore pro fuga Equitii destitutae jussit ordinari episcopum. Et Damasi papae decreta, ad Paulinum episcopum (epist. 3) a congregata in urbe Roma synoda directa, de episcopis adhuc etiam in statu suo manentibus, et contra regulas transmigrantibus. « Eos, inquit, qui de Ecclesiis ad Ecclesias migraverunt, tandiu a communione nostra habemus alienos, quandiu ad eas redierint civitates in quibus primum sunt constituti. Quod si alius, alio transmigrante, in loco viventis est ordinatus, tandiu vacet sacerdotii dignitate qui suam deseruit civitatem, quandiu successor ejus quiescat in Domino
126.0081D| Ego autem decernentibus sacris canonibus Carthaginensis concilii, ut quicunque clerici vel diaconi, pro necessitatibus Ecclesiarum non obtemperaverint episcopis suis, volentibus eos ad honorem ampliorem in sua Ecclesia promovere, nec illic in gradu suo ministrent, unde recedere noluerunt. Quod et sanctus Gregorius in epistola ad Galliarum episcopos approbat dicens (lib. VII epist. 110, ind. 11): « Sicut is qui invitatus renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel importunum se ingerit, est procul dubio repellendus. » Mentis et corporis ad obediendum episcopis et ordinatoribus meis colla supposui, quoniam aliter ductus devotione, sicut tunc mihi videre videbar, agere non 126.0082A| praesumpsi. Qui in monasterio, ubi ab ipsis rudimentis infantiae sub canonico habitu educatus, indeque eductus, in palatio domni Ludovici imperatoris non modico tempore mansi. Conversis autem ad regularem vitam et habitum fratribus in monasterio sancti Dionysii, ubi nutritus fueram, in illud, saeculum fugiens, sine spe vel appetitu episcopatus aut alicujus praelationis, diutius degui, et exinde assumptus, familiaribus obsequiis praefati imperatoris, ac episcoporum conventibus, pro sola obedientia mihi injuncta inserviens, post aliquot annos monasterii quietem repetii. A quo, peccatis meis exigentibus, rupto anchorae fune, quo me in portu negligenter devinxeram, sub obtentu salutis plurimorum, persuasus hortamentis eorum quibus facilius quam mihi 126.0082B| necesse foret credidi, ad tempestates maris magni et spatiosi periculosissime sum rejactatus. Emenso autem anno post ordinationem meam, Lotharius imperator, ut praedixi, causa fratris sui erga me commotus, epistolas a Sergio papa exegit, sicut postea mihi innotuit, pro refricando concilio de Ebonis depositione, quasi discordia esset in Rhemensi Ecclesia pro mea ordinatione, quod nullatenus constitit. Unde isdem domnus apostolicus litteras domno Carolo misit, praecipiens ut Guntboldum Rothomagensem archiepiscopum, cum caeteris episcopis regni sui quos praedictus Guntboldus ad hoc sibi eligeret, obviam missis ejus Treveris ad hanc causam discutiendum dirigeret, et me ad ipsam synodum venire faceret. Ipsi quoque Guntboldo inde 126.0082C| litteras misit, ut cum post diem sanctae Resurrectionis missos suos idem domnus papa in servitium imperatoris mitteret, ad praedictum locum cum episcopis hanc causam diffiniturus adiret. Sed et mihi inde litteras misit, ut ad idem venirem concilium. Nos autem exspectavimus eosdem missos usque ad condictum terminum, et non venerunt. Quapropter auctoritate litterarum domni papae Sergii, annuente domno nostro rege Carolo, cum consensu archiepiscoporum et caeterorum episcoporum regni ipsius, Guntboldus synodum condixit, quo Ebonem litteris, quarum exemplar habemus, per Erpoinum provinciae Rhemensis episcopum directis, ex auctoritate praedicti papae convocavit, ut secundum ejus commendationem hanc causam regulariter diffiniret, et diffinitionem 126.0082D| ipsius rei ad sedem apostolicam secundum sacras regulas referre curaret. Quo isdem Ebo sibi conscius venire non voluit, nec ut apud sedem apostolicam, a qua notam sententiam suscepit, absolveretur sategit, cum eundi illuc facultatem habuerit, quoniam diu in Italia immoratus, et proprietatem de facultatibus Rhemensis Ecclesiae comparatam possederit, et abbatiam sancti Columbani apud Lotharium obtinuerit, sed et in istis regionibus alteram abbatiam adeptus fuerit, quas et habuit usque dum legationem in Graeciam a Lothario susceptam exsequi detrectavit, et ob id honores quos a praefato imperatore acceperat perdidit, et per clementiam Ludovici regis Germaniae in provincia Moguntina conductum 126.0083A| promeruit. Et nullum documentum canonicum de sua restitutione vel a sede apostolica absolutione, sicut praecipiunt regulae, in vita sua synodo ulli ostendit. Qui sine documenti testimonio, vel litteris de sua restitutione, ut Felix papa decrevit, ministrare vel recipi in ministerio sacro non debuit, a se et a plurimarum provinciarum metropolitanis cum suis coepiscopis in judicio praesens, et ad sedem apostolicam non reclamans, consonanter exclusus. Maxime quia per tot annos, etiam post acceptam sententiam a sede apostolica, innocentiam suam non asseruit, quam demonstrare non potuit; sed et quia ante regularem audientiam, vel ante prolatam et confirmatam atque ostensam a sede apostolica suam resitutionem, per edictum imperiale Lotharii 126.0083B| imperatoris, quod habemus, ministerium episcopale praesumpsit, quod, ut Gelasius in epistolis suis de Acacii damnatione ostendit, manifestissime sacris est canonibus inimicum, qualia et quanta judicia incurrerit melius ipsi scitis. Nam et si, ut praediximus, exigente imperatore Lothario, a sede apostolica litterae missae fuerunt pro synodo ex hac causa congreganda, cum legatus ipsius sedis in has partes veniret, tamen sicut ad nullam synodum, sed nec ad eam quam Guntboldus auctoritate litterarum domni Sergii papae congregavit, isdem Ebo convenit: ita nec missus a sede apostolica pro synodo ex hoc congreganda in istas partes advenit, veluti et epistola ipsius imperatoris, necnon et episcoporum Belgicae, Galliae, Neustriae et Aquitaniae provinciarum 126.0083C| epistola, cum litteris domni regis Caroli, sanctae memoriae Leoni papae directae, quas in scrinio Romano credimus servari, demonstrant. Sicque saepedictus Ebo, absque ulla repetitione vel reclamatione suae sedis apud quamcunque synodum, vel apud sedem apostolicam, a qua fuerat decretum ut nec communionem inter clericos susciperet, post datas litteras papae Sergii pro synodo ex hac causa congreganda, cum missos suos in istas partes dirigeret, et post synodum auctoritate litterarum ipsius congregatam, quo vocatus, ut praediximus, non convenit, usque ad obitum suum permansit. Videlicet, sicut superius memoratae litterae auctoritatis vestrae demonstrant, talis a sede apostolica et papa Sergio habitus, qualis ab aliis non ignorabatur haberi, id est, ut codex episcopalis 126.0083D| ostendit, pro criminibus suis honore privatus, et ab Ecclesia pulsus, et ideo, ante synodalis examinis discussionem, ad quam Dei judicio non pervenit, secundum sacros Nicaenos canones non receptus.
Quod ergo, ut Leo scribit, manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit; sicut sanctus Gelasius de Acacio dicit, qui a sede apostolica damnatus et non restitutus, licet Anastasius papa, sicut in libro episcopali legimus, eum recipere voluerit, vitam finivit. Talis est, inquiens, dictus qualis signatus est nunquam esse solvendus, talis usque in finem permansit, talis esse non destitit. Ita talis est hodie qualis est et dictus, non talis 126.0084A| esse jam non potest: nunquam igitur talis permanendo solvendus est.
De dilecto autem fratre nostro Vulfado et ejus collegis, de quibus mihi summa dignitatis vestrae auctoritas quae sibi placuit scripsit, nihil aliud sanctitati vestrae scribere praesumpsi, nisi quod increpationes vestras non negligenter sed diligenter suscipio, et praeceptiones obedienter obaudio; et quia illis sufficere debet praestabilis auctoritatis vestrae benignitas, et mihi abundanter sufficiet, si satisfactionem humilitatis meae suscipientes, credere dignati fueritis me vobis simpliciter scripsisse. Nam secundum ordinatorum meorum praeceptionem, qui mihi necdum duobus exactis mensibus post ordinationem meam, in synodo apud Meldis civitatem habita 126.0084B| praeceperunt, eatenus ignoranti, quod Ebo post depositionem suam aliquos in Rhemensi Ecclesia ordinaverit, ut eis mecum usque ad diligentiorem tractatum ministrare non permitterem, egi. Et hoc ipsum eisdem fratribus, decernente Carthaginensi concilio ut ordinatis episcopis vel clericis prius ab ordinatoribus suis placita conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta concilii fecisse poeniteant, per Pardulum tunc diaconum Ecclesiae Rhemensis qui interfuit synodo mandaverunt. Quoniam canones posteriores anterioribus jubent deferre, post synodum apud Suessiones habitam, cum eorum litteris, quarum exemplar habemus, et quas in Romano scrinio inveniri posse existimo, cum meis pro eorum petitione litteris, et 126.0084C| cum aliis petitionibus meis, ad sedem apostolicam domno papae Leoni pro confirmandis eorum gestis ex eisdem fratribus ad synodum non coactis, quae non scripsi, nec eis subscripsi, sicut et in synodo vestra auctoritate collecta ostendi, me direxisse non denego. In quibus gestis veram praefatorum fratrum prosecutionem adversum me silentio non firmavi. Unde ex communi consensu, secundum canones sicut eos intelleximus, judices postulavi; quorum sententiam sequendam vidi usquequo majoris auctoritatis aliter exinde diffinitionem acciperem. Recepta autem domni papae Leonis excusatoria epistola cur eadem gesta non confirmaverit, dicens inter caetera, « causas pro quibus hoc usque ad tempus suspendimus charitati vestrae dicemus. Prima igitur 126.0084D| haec est, quia sicut ab episcopis praenominata synodus utiliter ventilata sive sopita est, ita per aliquos ex eis, ut dubitatio foret radicitus evulsa, statuta vestrae synodi destinare debuistis; » nesciens quia nos metropolitani in istis regionibus non habemus potestatem ut sine consensu vel jussione regis aut nos ipsi ire aut coepiscopos nostros quoquam longius possimus dirigere. Subjunxit autem idem pontifex in suis apostolicis litteris dicens: « Alia autem juxta votum vestri desiderii id nos perficere minime permisit, eo quod legati sedis apostolicae praesentes ibidem non fuerunt, neque imperialis epistola nobis talis est praesentata, quae hoc quod expetendum misistis specialiter indicare potuisset. Quarta scilicet 126.0085A| causa haec est, quia hi quos depositos charitas vestra auctoritate synodi fore affirmat, per proprias litteras sedem apostolicam appellati sunt, et volunt iterum nostra se Apostolica audiri praesentia, et tunc si culpabiles inventi fuerint, non se abnuunt canonicam subire censuram. »
Et postquam has litteras domni papae Leonis accepi, sicut mihi innotuit, domnus Lotharius, petente quodam episcopo regni sui qui adhuc vivit, per Petrum Aretinum episcopum praefato domno papae mandavit ut gesta episcoporum de eisdem clericis non firmaret. Quae cum ad fratres et coepiscopos nostros retuli, rogantibus eis apud Lotharium imperatorem, epistolam exinde, ipso ex animo largiente, per missos meos obtinui, ubi inter caetera 126.0085B| ita scriptum habetur: « Sed ad nostras petitiones exsequendas et obtinendas Petrum venerabilem et dilectissimum nobis Spoletinum episcopum viva voce nostra vice exsecutorem instruximus; et alium Petrum, venerabilem aeque et amantissimum episcopum Aretinum, litteris commonuimus, et alios fideles vestros atque nostros similiter inde monuimus, » et reliqua. Sicque cum ista epistola, et cum legatione imperatoris, per praefatum venerabilem episcopum missos meos cum litteris Romam direxi, quibus in via nuntius venit de obitu papae Leonis. Pervenientes autem Romam cum praefatis litteris, et intervenientibus praedictis episcopis, domnus nomine et gratia Benedictus mihi quod nostis privilegium inde direxit. Synodum autem pro saepe dictis clericis, aut a 126.0085C| Petro Spoletino, aut ab alio aliquo in istis regionibus, nec fama nec veritate ex apostolica auctoritate congregatam, vel congregari jussam, sicut et per alios in istis partibus rescire potestis, unquam audivi. Nisi illam quae anno praeterito vestrae auctoritatis jussione exstitit congregata, in qua eorum restitutioni secundum traditionem majorum paratissime annui. Quam posteaquam litteras vestrae auctoritatis inde suscepi, salubrem ac regularem cupivi, et idcirco ab ipsis qui eos destituerunt, vel non a minori numero, una cum meo consensu eos restitui peroptavi. Et propterea inde usque ad synodum exspectavi, et plenius a sede apostolica vestra auctoritate firmandam cupivi, cujus arbitrio potestatis reservata erat summa ac firmitas privilegiorum 126.0085D| apostolicae sedis, sicut et vestrae epistolae nobis directae continent, et in epistola synodali, cujus exemplar habemus, sanctae auctoritati vestrae directa communi consensu scripsimus. In qua nullam mentionem de quacunque Ebonis depositione habuimus. Sed et litteris meae exiguitatis simplici mente inserui inter caetera dicens: « Quia synodo per hunc venerabilem archiepiscopum Egilonem, qui interfuit actionibus, dirigente epistolam omnium nostrum qui adesse potuimus, cum ipso voce loquentem. Quoniam si eis manus porrigitis, vobiscum pariter porrigemus; et item post aliquanta. Quae verbis et scriptis mihi per istum religiosum archiepiscopum exinde sequenda atque tenenda mandaveritis, pro 126.0086A| scire et posse obedire et conservare curabo. » Quam epistolam idcirco ut veraciter vobis confitear sigillatam non misi, quia synodus epistolam a se directam non sigillavit, ducens incongruum, ut quoniam archiepiscopus de ipsa synodo, qui eidem vestris ad eam vocatus apostolicis litteris interfuit, ad vos mittebatur, quasi incredulo epistola sigillata committeretur, et quod synodus non egit ego agere, ne scandalum cuiquam generarem, non praesumpsi.
Sanctitas igitur vestra, charitate quae omnia credit repleta, veraciter mihi credat, quia simpliciter et absque ullo dolo in restitutione praedictorum fratrum, postquam vestram dispositionem inde rescivi, ex benivola mente consensi, et simpliciter ac sine ullo dolo scripsi quae vestrae sanctitati transmisi. A 126.0086B| quo consensu modo quolibet postea non diverti, nisi veluti in praefatis litteris vobis scripsi, dicens, reservato per omnia sententiae ac juris privilegio apostolicae sedis, et salva diffinitione ac confirmatione exspectatae vestrae discretionis atque auctoritatis. Nunc autem, suscepta diffinitione de illorum restitutione, quam vestra sicut decuit et ordo poposcit summa auctoritas praecessit, et subsequente synodali consensu vestrae perfectio firmationis corroboravit, nunquam vel nusquam exinde quamcunque querimoniam contra quemcunque molior vel dispono, intendo vel cupio habere, removere, excitare sive conserere. Nec meditatus sum, litteris pro hoc vestrae benignitatis acceptis, a consensu in synodo, contra ipsius diffinitionem et vestram confirmationem, 126.0086C| aliquid removere ex tunc in postmodum usque in sempiternum. Quia enim nullo crimine proprio denotati, nescientes Ebonem damnatum, non importune ad ordinationem, sicut ipsi dicunt, et non est qui contradicat, se ingesserunt, sed electi et vocati obedierunt, sicut secundum excellentiam sapientiae vestrae domno regi Carolo scripsistis, si nollent obedire volenti eos ad majorem gradum provehere, omnes illi velut procaciter renitentes reprehenderentur, et tanquam contumaces circa sacros canones damnarentur, veluti in epistola episcopis, qui per gratiam Dei et decretum vestrum apud Suessionis urbem convenerunt, directa intimastis: qualiscunque fuerit vel quaecunque pertulerit Ebo, a se ordinatis, qui nihil praeter humilitatem et obedientiam 126.0086D| exhibuerunt, nullum prorsus intulit offendiculum, quoniam et beatissimus Leo ad Mauros scribens, ita de quodam Maximo praecipit dicens (epist. 91, sub finem): « Maximum quoque, licet reprehensibiliter ordinatum, tamen si Donatista jam non est, et a spiritu schismaticae pravitatis alienus est, ab episcopali, quam quoquomodo adeptus est, non repellimus dignitate. » Et Anastasius ejusdem apostolicae sedis praesul, quod mali bona ministrando sibi tantummodo noceant, nec Ecclesiae sacramenta commaculent, ad Anastasium principem scribens (epistola unica), evidentissima ratione demonstrat. Cui sane pio sensui, sicut in eorum decretis cum additamento conditionum legimus, juxta quemdam 126.0087A| modum non inconvenienter coaptari posse videtur quod beatus Augustinus scripsit, de cujus sensu ac verbis Anastasius papa in praefata epistola hinc quaedam assumpsit. « Si quem forte, inquit, coegerit extrema necessitas, ubi catholicum per quem accipiat non invenerit, et in animo pacem catholicam custodiat, per aliquem extra unitatem catholicam positum acceperit quod erat in ipsa catholica unitate accepturus, si statim etiam de hac vita emigraverit, non eum nisi catholicum deputamus. Si autem fuerit a corporali morte liberatus, cum catholicae congregationi etiam praesentia corporali redierit, unde nunquam corde discesserat, non solum non improbamus quod fecit, sed etiam securissime verissimeque laudamus, quia praesentem Deum credidit 126.0087B| cordi suo, ubi unitatem servabat. » Exemplar denique privilegii sanctae memoriae Benedicti, sine ulla mutilatione vel adjectione seu immutatione, per venerabilem fratrem et coepiscopum nostrum Odonem sanctissimae paternitati vestrae transmisi. De quo et in epistola a me per illum vobis directa, inter alia si placet potestis relegere, ubi scriptum habetur: « Mitterem, inquam, ipsam authenticam privilegii chartam, quam beatae recordationis praecessor vester domnus Benedictus mihi sua auctoritate direxit; sed timui ne mihi inde aliquid sinistri in via contingeret, et solatio, quod inde adversus insurgentium impetus habeo, fierem destitutus. Vestra vero dignatio in scrinio sanctae Romanae Ecclesiae ex more exemplar illius potest requirere, et utrum 126.0087C| ita se habeat evidenter agnoscere. In quo si vestrae sanctitati placet, necesse est nobis ut quaedam superaddatis, quae hic frater ac filius noster, juxta quod necessitates nostras cognoscit, vestrae suggeret sanctitati. Quia sicut sanctus Augustinus dicit, necesse est ut ad nova morborum genera nova quaerantur medicamentorum experimenta. Sed et de synodo apud Suessionis habita, de qua, factione cujusdam clerici nostri, qui a nobis negligentiis suis territus aufugerat, quiddam ibi sub quadam dubitatione est positum, hic frater ac filius noster vobis rei veritatem potest narrare, qui eidem synodo interfuit, et adhuc in nomine abbatis subscripsit. »
Haec sunt verba mea in epistola sanctae paternitati 126.0087D| vestrae directa. Nam, si inde quod ibi est positum si ita est erasissem, superflue quod quiddam ibi sub quadam dubitatione esset positum scriberem. Et si aliquid ibi adderem, mutarem, vel demerem, ut in scrinio sanctae Romanae Ecclesiae exemplar illius requireretis, et utrum ita se haberet agnosceretis, scribere non auderem. Caeterum si quocunque modo, quacunque occasione, a quocunque aliter ad vos delatum fuit, tamen ego per praefatum venerabilem coepiscopum nostrum, sicut se habet, exemplar ipsius privilegii vobis direxi. Quod si vobis non fuerit taedium reservato in Romano scrinio illud quod per eum misi conferre, verum invenietis. Sed et illum ipsum privilegii tomum, et non exemplar, synodo 126.0088A| vestra auctoritate congregatae cum privilegio vestrae sanctitatis ostendi, et incorruptas scripturas atque sigilla monstravi, et ex integro, coram filio vestro domno rege Carolo, audientibus omnibus episcopis et qui synodo interfuerunt, relegi feci. Unde in epistola synodi vestrae auctoritati directa scriptum inter caetera habetur ad locum: « In suis ordinibus restituere maturaremus, quin praedictos fratres, nisi privilegiis sanctae Romanae sedis, per reverendum confratrem nostrum Hincmarum archiepiscopum nostrae unanimitati prolatis, quae de ipsis viris quaedam statuerunt, debita reverentia exhiberetur; quorum summa perfecta et integra firmitas, ut claret et justum est, in apostolicae sedis reservata est arbitrio potestatis. » Quod synodus vobis 126.0088B| non scriberet, si integra privilegia eis non ostendissem.
De eo quod benignissima et sanctissima paternitas vestra mihi est dignata scribere, ut non arbitrarer ad discrimen quodlibet quae mihi mandata sunt exaggerasse, cum meliora esse vulnera diligentis, quam fraudulenta odientis oscula esse non nesciam, sed ne adeo in privilegiorum meorum defensionem vel elationem immoderatius erigar, ut apostolicae sedis jura quoquomodo temere tetigisse videar, veraciter fateor, hoc nunquam in cor meum ascendit, qui semper et apostolicae sedi, et ejus rectoribus, postquam me nosse potui, pro meo scire et posse fidelis et devotus, et humilis ac subjectus exstiti, sum, et, adjuvante Domino, permanebo. Privilegia autem 126.0088C| sedis apostolicae non ideo petii ut mihi non sufficeret quod sacri canones et decreta sedis Romanae pontificum cuique metropoli sedi concedunt, et nec alia, vel amplius quam Ecclesiae Rhemorum collatum est ex antiquo, mihi largiri specialiter petii, neque appeto. Sed quia non solum dioecesis, verum et parochia mea, inter duo regna sub duobus regibus habetur divisa, et res mihi commissae Ecclesiae sub multorum principum potestate conjacere videntur, de quibus aut parum aut nihil utilitatis Ecclesia nostra potest habere: quia veteres constitutiones jam quasi pro vili apud quosdam habentur, his novis decretis carnales et animales homines territi, quiddam reverentius contra Ecclesiam indignitati meae commissam agerent. De quibus privilegiis, quorum defensionem 126.0088D| mihi non arrogo, sed nec de aliis quibuscunque est unde inflari valeam vel efferii, qui et si justus fuero, non levabo caput saturatus afflictione et miseria. Postremo de pallio, a mea praesumptione non certis temporibus et juxta morem aliis metropolitanis diffinitis uso, unde vestrae sanctitatis auribus intimatum esse indignitati meae scripsistis, auctoritati vestrae veraciter fateor, quod et in istis regionibus per alios si vobis placuerit rescire valebitis, quia nisi in die Natalis Dominici, et in die sanctae Resurrectionis ejus, vix in toto anno eodem pallio utor. Quoniam de illorum numero, peccatis meis exigentibus, factus, de quibus scriptum est: Impedimenta saeculi fecerunt eos miseros, raro in decretis festivitatibus, 126.0089A| quo pallio uti metropolitanis conceditur, in sede mea, propter multas occupationes et necessitates Ecclesiae et regni, esse mihi permittitur; et nisi quando in eadem sede sum in decretis festivitatibus, non solum non toties sicut mihi concessum est, verum vix aut nunquam eodem pallio utor. Pro cujus usu apud sedem apostolicam nihil petii, nisi sicut decessores ac praedecessores mei eo uti et in episcopi ordinatione solebant. Non enim usum pallii esse meae dignitatis puto, sed genii sedis metropolis esse cognosco. Et cum multi sint sancti episcopi qui eodem pallio non utuntur, non nescio quia si sine virtutibus, quas exponente beato Gregorio pallium signat, pallio utor, et si excellentiorem caeteris Rhemorum provinciae sedibus metropolim sedem pallii 126.0089B| usus demonstrat in oculis hominum, non tamen majorem me facit in oculis Domini. Et veraciter confiteor sanctae vestrae paternitati, quia si episcopus ordinatus non essem, non solum pallii usum non quaererem, quoniam scio, sine ordinatione episcopali, fide recta et operibus bonis per Dei gratiam vitam aeternam me potuisse acquirere. In isto saeculo cognoscens illud, sicut modo cognosco, episcopalem ordinem non subirem, si vitare valerem. Sed et nunc jam sufficit mihi anima mea pro spolio. Ego enim multis afflictus infirmitatibus, et aetate gravatus, ac injuriis fatigatus, jam delibor, et tempus meae resolutionis instat. Quapropter licet alius ab amicis meis Cisalpinis in partibus Romanis, ut a multis jactatur, confingar, ad aliud me oportet tendere, et 126.0089C| de aliis cogitare quam alicui pompae ac ostentationi, minime autem in ecclesiastico ministerio applaudere, aut modo quolibet inservire.
Haec autem, de quibus clarissimae sanctitati et famosissimae sapientiae vestrae scripsi, non ad ullam controversiam, vel contumacem resultationem, quod absit, protuli; sed animatus veridica sententia vestrae, imo divinae auctoritatis, quam mihi scribere dignati fuistis, dicentes quia veritas liberet, mendacium vero perdat, humiliter veritatis narrationem suggessi. Tandem meae servituti a vestra dignatione remandari deposco de fratribus nostris, Rhemensis Ecclesiae filiis, vestra auctoritate in suis ordinibus restitutis, quoniam venerandus archiepiscopus Egilo ex vestra auctoritate eis praecepit ut in suis gradibus 126.0089D| ministrarent, et ad altiores ascendere non praesumerent, utrum debeam eos ad altiores gradus provehere, si confratres ac comministri nostri illos elegerint: quoniam eorum animos mea incuria laedere nolo, et ne contra vestram jussionem ac dispositionem agam modis omnibus devitare cupio, qui apostolicae sedis decretis in omnibus parere desidero. Deus omnipotens sinceritatem vestram, ad doctrinam et correctionem sanctae suae Ecclesiae, in suo apto servitio per annorum multa curricula conservare dignetur, domne sanctissime et reverentissime Patrum Pater in Domino.
EPISTOLA XII. AD NICOLAUM PAPAM. Ejusdem argumenti cum superiore, maximaque ex parte iisdem verbis contexta. (Apud eumdem.) 126.0090A| Domino sanctissimo et reverentissimo Patrum Patri NICOLAO, primae ac summae sedis apostolicae et universalis Ecclesiae papae, HINCMARUS, Rhemorum episcopus, et vestrae sanctissimae paternitatis devotissimus famulus.
Litteras sanctissimae paternitatis et praecellentissimae auctoritatis vestrae, XIII Kalendas Junii, indictionis XV ab Egilone venerabili archiepiscopo Sennensi accepi, in quibus, sed et litteris generaliter ad 126.0090B| episcopos, qui in synodo vestra auctoritate congregata apud Suessiones praeterito anno fuerunt, tantas et tales increpationes indignitati meae a dignitate vestra illatas inveni, sicut peccata mea merentur. Quibus ad omnia respondere et humilitati meae praesumptiosum, et sublimitati vestrae constat incongruum; praesertim cum post multa, pusillitatem meam refoventes, mihi scribere dignati fueritis dicentes: « Haec ne nos arbitreris ad discrimen quodlibet tuae sanctitatis vel dignitatis exaggerasse, cum meliora esse vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula non nescias. » Caeterum, quoniam propter multas et maximas ac pene continuas infestationes paganorum atque falsorum Christianorum, quas patimur, continue laborantibus antea episcopis 126.0090C| regionum nostrarum, in unum convenire non licuit, ut nobis communiter vestrae sanctitatis epistola communiter missa relegeretur, et sicut jussistis, quaecunque super hac re de qua agitur scripta tam a vobis prius et nunc quam a nobis edita reperiuntur, et quid inde humilitas mea et illi dejecti clerici sedi apostolicae suggesserimus vel retulerimus, in volumen unum ordine quo missa sunt redigerentur, et apostolicae sedi, ut competens est, eorum nobis exemplaribus reservatis, summo studio dirigerentur. Nunc in aliqua regni parte aliquantulum de paganorum infestatione respirantes, sed aliarum anxietatum gemitibus laborantes, et adhuc graviora quae imminent metuentes, et fratres ac coepiscopi nostri devotissimi filii vestri, quae jussistis, videlicet de 126.0090D| Ebonis dejectione, et de ipsius restitutione, ac fratris Vulfadi et collegarum ejus promotione, et de praefati Ebonis iterata repulsione, atque ad aliam Ecclesiam migratione, sed et quae de ordinatione mea compererunt, exsequi studio fideli procurant: et humilis mea servitus, de his quae indignitati meae vestra scripsit dignatio, omni humilitate ac puritate conscripta, his quae auctoritati vestrae collectis dirigunt, subjungenda et suggerenda atque perferenda secundum vestram praeceptionem eis porrexi. De dilecto scilicet fratre nostro Vulfado et ejus collegis de quibus mihi summa dignitatis vestrae auctoritas quae sibi placuit scripsit, nihil aliud sanctitati vestrae scribere praesumo, nisi quod increpationes vestras 126.0091A| non negligenter, sed diligenter suscipio, et praeceptiones obedienter obaudio. Et quia illis sufficere debet praestabilis auctoritatis vestrae benignitas et mihi abundanter sufficiet, si satisfactionem humilitatis meae suscipientes credere dignati eritis, me vobis simpliciter ac veraciter inde scripsisse. Nam secundum ordinatorum meorum praeceptionem, qui in Ebonis dejectione fuerunt, et mihi necdum duobus exactis mensibus post ordinationem meam, in synodo apud Meldis civitatem habita praeceperunt, eatenus ignoranti quod Ebo post dejectionem suam aliquos in Rhemensi Ecclesia ordinaverit, ut eis mecum usque ad diligentiorem tractatum ministrare non permitterem, egi; et hoc ipsum eisdem fratribus, decernente Carthaginensi concilio, ut 126.0091B| ordinatis episcopis vel clericis prius ab ordinatoribus suis placita conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta concilii fecisse poeniteant, per Pardulum, tunc diaconum Rhemensis Ecclesiae, qui interfuit synodo, mandaverunt. Ab ea autem synodo Pardulus mecum Rhemis reversus, eisdem fratribus, qui nobiscum erant et de quibus agebatur, hoc quod mihi praeceperunt episcopi retulit, et ut non in gradibus, quos ab Ebone post depositionem suam acceperant ministrarent, usque ad diligentiorem tractatum observarent praecepit. Frater quippe Vulfadus adhuc mecum non erat; sed post plures evolutos menses, si rite remetior, antequam fere anni spatium compleretur, de alia provincia ad me veniens, cum benignitate est et cum 126.0091C| liberalitate susceptus, et honorabiliter habitus, usquequo domno nostro regi Carolo, ipso petente, illum commendavi. Defuncto autem Ebone anno Incarnationis Dominicae 851, Indictione XVI, XIII Kalend. Aprilis, quia praefati fratres nostri ab eo ordinati qui mecum erant, post annos circiter octo suae ab officio suspensionis, anno scilicet Incarnationis Dominicae 853 me petierunt, eisdem fratribus ad synodum ire permisi et his qui indiguerunt, subsidium necessarium, ut id ipsum concilium sine difficultate ire possent, ministrari praecepi. Ubi eos non judicavi, neque dejeci, nec etiam cum judicibus eorum subscripsi, sicut norunt qui interfuerunt, et ipsa episcopalia gesta, quae authentica cum subscriptionibus episcoporum qui eis subscripserunt, sine mea 126.0091D| subscriptione, praeterito anno in synodo vestra auctoritate apud Suessiones habita ostendi, demonstrant. Et quoniam canones posteriores anterioribus jubent deferre, praecipientibus eisdem episcopis, cum eorum litteris, quarum exemplar habemus, et quas in Romano scrinio inveniri posse existimo, cum meis pro eorum petitione litteris, et cum aliis petitionibus meis ad sedem apostolicam domno papae Leoni pro confirmandis eorum gestis, quae non scripsi, me direxisse non denego. In quibus gestis veram praefatorum fratrum prosecutionem adversum me silentio non firmavi. Unde ex communi consensu secundum canones, sicut eos inteleximus, judices postulavi, quorum sententiam sequendam 126.0092A| vidi, usquequo majoris auctoritatis aliter exinde diffinitionem acciperem. Recepta autem domni papae Leonis excusatoria epistola, et caetera, ut supra, usque ad finem epistolae.
EPISTOLA XIII. AD MONACHOS ALTOVILLARENSIS MONASTERII. Ut Gothescalco, si ante mortem resipuerit, spiritalem et corporalem humanitatem exhibeant. (Apud eumdem.) Pro tempore, sicut mihi licuit, dixi vobis qua conditione, si se Gothescalcus, antequam anima illius egrediatur de corpore, recognoverit, et spiritalem et corporalem humanitatem illi exhibeatis. Sed ne quid vobis desit in ulla gratia, auctoritatem 126.0092B| inde ecclesiasticam ex verbis orthodoxorum vobis transmitto. Ait enim de hujusmodi Leo (epist. 12, ad Flavianum), ut si fideliter et utiliter dolet, et quam recte mota sit erga eum episcopalis auctoritas vel sero cognoscit, vel si ad satisfactionis plenitudinem, omnia quae ab eo male sunt sensa, vel viva voce vel signo competenti damnaverit, reconciliatio et communio illi non denegetur, sicut Coelestinus, et Leo, et sacri canones decreverunt. Et si in hac confessione ac communione obierit, sicut caeteris fratribus, ita et illi communem sepulturam, ac sepeliendi officium et orationem post obitum exhibete. Quia Dominus noster, verus et bonus pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et qui venit animas hominum salvare, non perdere, imitatores 126.0092C| nos suae vult esse pietatis, ut peccantes quidem justitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat. Si autem in obstinatione sua usque ad mortem permanserit, tenendum nobis de illo est quod sanctus Leo de communione privatis et ita defunctis dicit (epist. 95, ad Rusticum): « Horum, inquiens, causa Dei judicio reservanda est, in cujus manu fuit, ut talium obitus usque ad communionis remedium non differretur. Nos autem quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus. » Et item (epist. 59 ad Theodorum): « Si, inquit, aliquis eorum pro quibus Domino supplicamus, quocunque interceptus obstaculo, a munere indulgentiae praesentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia pervenerit, temporalem vitam 126.0092D| humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus corpore non poterit. Nec necesse est nos eorum qui sic obierint merita actusque discutere, cum Dominus Deus noster, cujus judicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotale ministerium implere non potuit, suae justitiae reservavit. » Et sanctus Joannes apostolus dicit: Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut quis roget (I Joan. V, 16). « Peccatum, inquit Gregorius (Moral. XVI, cap. 28), est usque ad mortem, quia scilicet peccatum quod in hac vita non corrigitur, ejus venia frustra post mortem postulatur. » Peccatum quippe usque ad inferos dicitur, quod ante finem vitae praesentis per correctionem ac poenitentiam non 126.0093A| emendatur. Et talium memoriam, scilicet in peccato perseverantium usque ad mortem, minime licet inter sacra altaris mysteria celebrari, in quibus pro eis oratur, qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis, in Christo videlicet quiescentes. Dormiunt ergo, ut catholici doctores dicunt, in somno pacis, qui ab unitate et societate Christi Ecclesiae nec per haereses, nec per schismata, nec per mortalia crimina separati sunt. In quibus etsi aliquando fuerunt, tamen per poenitentiam sanati, et per orationem Ecclesiae, cui in Petro dictum est: Quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI, 19), reconciliati et redemptionis mysterio sociati, utique in pace obierunt, miserante illo qui non vult mortem peccatoris, sed 126.0093B| ut convertatur et vivat. Neque enim piorum animae mortuorum separantur ab Ecclesia, quae regnat nunc cum Christo in vivis et mortuis. Propterea enim, sicut dicit Apostolus, mortuus est Christus, ut et vivorum et mortuorum dominetur (Rom. XIV, 9). Unde et alibi ait: Quoniam non posuit nos ad iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus (I Thess. V, 9). Quiescentes autem in Christo sunt, de quibus dicit Apostolus: Et mortui qui in Christo sunt resurgent primi (I Thess. IV, 16); et de quibus item scriptum est: Beatus qui habuerit partem in resurrectione prima; non laedetur a morte secunda (Apoc. XX, 6). Unde et Juda pontifex, sicut in libro Machabaeorum 126.0093C| legimus (II Machab. XII, 46), pro his qui cum pietate dormitionem acceperunt, misit Hierosolymis offerenda. Et si, ut praemisi, in obstinatione sua permanens mortuus fuerit, sicut ex auctoritate beati Gregorii et sacrorum canonum accepimus, cum psalmis et hymnis ad sepulturam deportari, vel in communi fratrum sepultura sepeliri non debet; privatae autem sepulturae humanitas, sicut vobis dixi, ei non est deneganda.
EPISTOLA XIV. AD ODONEM EPISCOPUM BELLOVACENSEM. De objectionibus Graecorum a Nicolao papa in Galliam missis, ut ad eas respondeatur. (Apud eumdem.) 126.0093D| HINCMARUS Rhemorum episcopus, dilecto fratri et venerabili episcopo ODONI salutem.
Domnus apostolicus communiter nobis et aliis episcopis regni domni nostri Caroli epistolam misit, in qua continetur quod Graeci tam Ecclesiam Romanam specialiter quam omnem generaliter quae lingua Latina utitur, conantur reprehendere, quia jejunamus in Sabbatis, quod Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere dicamus, cum ipsi hunc tantum ex Patre procedere fateantur. Dicunt praeterea nos abominari nuptias, quia presbyteros sortiri conjuges prohibemus; et insimulare tentant quod eosdem presbyteros chrismate linire baptizatorum frontes inhibemus, quod tamen chrisma nos ex aqua fluminis 126.0094A| conficere fallaciter arbitrantur. Reprehendere nihilominus moliuntur eo quod octo hebdomadibus ante Pascha a carnium et septem hebdomadibus a casei et ovorum esu more suo non cessamus. Mentiuntur quoque nos, sicuti per alia ipsorum conscripta indicatur, agnum in Pascha more Judaeorum super altare pariter cum Dominico corpore benedicere et offerre. Quin et reprehendere satagunt quia penes nos clerici barbas radere suas non abnuunt; et quia diaconus non suscepto presbyteratus officio apud nos episcopus ordinatur, cum ipsi etiam illum quem patriarcham suum nominant ex laico subito tonsuratum ac monachum factum saltu ad episcopatus apicem imperiali favore ac brachio provehere, ut ipsi putant, minime formidaverunt. Et adhuc, 126.0094B| quod gravius est et insanius, a missis nostris contra omnem regulam, et praeter omnem consuetudinem, libellum fidei, si se ab illis recipi vellent, exigere moliebantur, in quo tam ista capitula, quam ea tenentes anathematizarent, necnon epistolas canonicas ab his ei quem suum oecumenicum patriarcham appellant dandas improbe requirebant. Et ipse invasor Constantinopolitanae Ecclesiae Photius in scriptis suis, se archiepiscopum atque universalem patriarcham appellat. Et imperatores Graecorum legatos apostolicae sedis cum epistolis veneratione qua debuerunt recipere noluerunt. Inde unusquisque vestrum qui metropolitani jura sortitus est, junctis sibi fratribus et coepiscopis suis qui sub se sunt, de his diligentem curam suscipiat, et quid invidis 126.0094C| eorum detractionibus opponi necesse sit rimari studeat, et invenire summopere gestiat, atque inventum nobis ocius transmittere minime parvipendat, et praesulatui nostro scripta divinitus inspirata sapientia vestra reprehendendo et forti prorsus invectione feriendo tantam eorumdem imperatorum vesaniam mittat. Quae nos suscipientes, rursus ea cum aliis assuetionibus nostris ad ipsorum quoque dementiam confutandam mittere valeamus. Quapropter, frater charissime, secundum domni apostolici commendationem, de his per tramitem Scripturarum et traditionem majorum, quae illi convenienter rescribere possimus, quaerere et in unum colligere stude, ut cum simul adjuvante Domino venerimus, quae quisque nostrum invenit singillatim 126.0094D| communi studio relegamus, et quae eidem domno papae a nobis inde scribenda sunt ordinemus. Data quarto Kalendas Januarii, indictione prima.
EPISTOLA XV. AD CAROLUM REGEM. De Hincmaro Laudunensi. (Act. prov. eccl. Rhem.) Domino CAROLO regi glorioso, HINCMARUS, nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus.
Ecce, domine, sicut hic dilectus frater, venerabilis coepiscopus noster Odo, ac missi vestri verbis plenius possunt dicere, et exiguitas mea his litterulis 126.0095A| dominationi vestrae dixit ratum significare, Hincmaro episcopo rebus et facultatibus ecclesiasticis quibus spoliatus fuerat, revestito, in provincia, et competenti loco, ab electis ex utriusque partis consensu judicibus secundum leges ecclesiasticas, sine potestatis vestrae aliquo detrimento, et cum honoris vestri augmento, dicente Dei spiritu per Psalmistam: Honor regis judicium diligit (Psal. XCVIII), quaestio contra eumdem Hincmarum commota, regulariter audita et ventilata est ac definita, quantum ad ministerium episcopale pertinuit, licet isdem episcopus ex integro non fuerit revestitus. Contumacium autem causa, alterum finem exspectat. Non igitur, quod in adolescentia vestra, quando animus hominis lubricus, et ad indebita usurpanda solet 126.0095B| esse proclivus, Domino vos custodiente, non accidit, in perfecta aetate vobis subripi, minime autem persuaderi leges ecclesiasticas, vel in modico infringi, sive convelli a quocunque sustineatis. « Scientes (sicut Constantinus et Constans imperatores in edicto suae legis quo immunitatem Ecclesiae, ac suis ministris conferunt) debere magis religionibus, quam officiis, et labore corporis et sudore rempublicam contineri. » Et sicut saepe soletis recolere, beatum Gregorium Brunichildi reginae Francorum scripsisse: « Facite quod Dei est, et Deus faciet quod vestrum est; » huic praemittens sententiae: « Confidimus, inquit, quod tanto propitius causas vestras sua pietate disponet, quanto ipse de sua vos esse videt causa sollicitos. » Olim enim, sicut Honorius et Theodosius 126.0095C| in lege data Ecclesiae scribunt, ut eorum utamur verbis: « Clericos indiscretim ad saeculares judices debere deduci infaustus praesumptor edixerat, quos abdicata tyranni praesumptione, episcopali audientiae reservamus. Fas enim non est, uti divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. » Quae lex postea a decessoribus et praedecessoribus vestris regibus, Ecclesiae et ministris suis conservata fuit; nisi forte aut per excessum principum, aut per negligentiam episcoporum ad tempus aliquomodo exstitit violata: quae aut correctione, aut innovata constitutione indigens per eos ad statum solidatum est reducta, vel in statu solido confirmata. Sicut in avi, et patris vestri capitulis in libro primo Capitulorum habetis quae in quaterniunculis 126.0095D| vobis nuper apud Pistas oblatis et postea causa compendii, in rotula dominationi vestrae a me collecta, et vobis data sine difficultate potestis relegere. Potest enim fieri ut alicui principi ante vos, hinc subreptum ad modicum fuerit, et iterum aeterna lege correctum. Sicut Julianus, et postea imperator Mauricius decreverunt, ut ei qui semel in terrena militia signatus fuerit, nisi aut expleta militia, aut pro debilitate corporis repulsus, in monasterio recipi, et Christo eum militare non liceat. Quod religiosi imperatores, et sanctus Gregorius 126.0096A| auctoritate apostolica et generali episcoporum consensu, ecclesiastico vigore, ac reipublicae christianae cohibente religione destruxerunt, velut in ejus epistolis ad ipsum Mauricium imperatorem, et ad plurimos archiepiscopos directis ostenditur. Quod et divae memoriae avo vestro Carolo subripuit, sicut majorum traditione, et verbis et scriptis didicimus. Et in libro primo Capitulorum cap. 112 demonstratur, de liberis hominibus ad servitium Dei sine sua licentia non convertendis. Quod Ecclesia et respublica non consensit, quodque postea correxit; sicut in eodem libro cap. 134 monstratur. De rebus nihilominus ecclesiasticis dividendis eidem avo vestro incongruentia quaedam subripuit, quae oris professione, et edicti subscriptione correxit, sicut in praefato 126.0096B| primo libro Capitulorum, cap. 74 evidenter ostenditur. Unde praejudicium ad tempus extortum vel usurpatum, pro legis judicio nemo sanum sapiens tenuit, retinet, vel tenebit.
Caeterum in secundo libro Capitulorum cap. 13 continetur, ut « Si talis causa in qualibet provincia, aut in aliquo comitatu orta fuerit, quae aut ad inhonorationem regni, aut ad commune damnum pertineat, quae etiam sine nostra potestate corrigi non possit, nos diu latere non permittatis, qui omnia, Deo auxiliante, corrigere debemus. Quidquid hactenus in his quae ad pacem et justitiam totius populi pertinent, et ad honorem regni, ac communem utilitatem, aut a nobis, aut a vobis neglectum est, debemus, Deo auxiliante, certare qualiter abhinc nostro 126.0096C| et vestro studio emendatum fiat. » In quarto etiam libro cap. 24 scriptum est: « Si quis aliqua necessitate cogente homicidium commisit, comes in cujus ministerio perpetratum est, et compositionem solvere, et faidam per sacramentum pacificare faciat. Quod si una pars ei ad hoc consentire voluerit, id est aut ille qui homicidium commisit, aut is qui compositionem suscipere debet, faciat illum qui ei contumax fuerit ad praesentiam nostram venire, ut eum ad tempus quod nobis placuerit in exsilium mittamus, donec ibi castigetur, ut comiti suo inobediens esse ulterius non audeat, et majus damnum inde non accrescat. »
Cur autem ista vobis bene scientibus scribo, quia vobis tacere non audeo, patenter ostendo. Jam 126.0096D| plusquam quatuor annis ex quo Luido in parochia nostra invitus homicidium perpetravit, unde Lotharius nepos vester in regno suo, sine respectu alicujus personae, regium ministerium adimplevit. Nunc autem ad Pistas, et inde ad Basivum eumdem Luidonem ut cum hominibus dominationis vestrae pacificatus esse posset, sicut vobis et nepoti vestro convenisse audivi, ducere studui; et secundum commendationem vestram per legale judicium causa perrexit, usque ad id loci, ut ne faidam homines vestri jurarent. Vias inde ad vestram commendationem 126.0097A| petierunt, cum judicatum fuerit, ut eisdem leudem rewadiaret et homines vestri faidam jurarent. Et si alia eidem Luidoni quaerere vellent, in mallo illius de quibuscunque vellent eum interpellarent et ipse justitiam redderet. Quod et ipse Luido humiliter obtulit. Postea autem qualiter inde actum fuerit, vos non latet; scio tamen quia sicut Capitula dicunt, inde actum non fuit. Nec tantum inde in palatio vestro fuit exsecutum, quantum capitulum jubet, ut quilibet comes in suo comitatu inde facere per auctoritatem debet. Unde vos inquietare tunc propter Aquitanorum praesentiam nolui.
Nunc autem, quia ipsi vestri homines et proprietatem, et beneficium, in vestro regno, et in mea parochia habent; sed et Boso in nostra dioecesi 126.0097B| beneficium vestrum habet, consideret inde sapientia vestra qualiter secundum ministerium vobis a Deo commissum, et secundum honorem vestrum inde fiat, ne haec causa diutius ex vestra parte, imperfecta remaneat et si majus damnum inde fuerit, periculum anima vestra, quod avertat Dominus, contrahat. Utrum autem vobis placeat, ut ipsi homines vestri cum misso vestro, in nostram parochiam, ubi proprietatem et beneficium habent et ipsa causa corrigi debet, veniant; aut nisi venerint, quod in regno vestro habent in bannum mittatur, aut aliter inde fiat, vestrae sapientiae intererit. Ego autem quoniam amplius hanc causam differre non audeo, si interim aliud quod rationi et auctoritati conveniat, a vobis aut ab illis inde non accepero, 126.0097C| in die missa sancti Remigii, vita comite, Domino adjuvante, ubi locus sermonis mei inter sacra missarum solemnia venerit, ante corpus illius sacratissimum qui vere est episcopus, auctoritate Dei, et sanctorum apostolorum, et ipsius Francorum apostoli, in quibus et nobis licet indignis, pro patribus natis filiis, Dominus dicit: Quaecunque ligaveritis super terram erunt ligata et in coelis (Joan. XX), eos qui ad pacem redire nolunt, sicut canones sacri praecipiunt, et quolibet modo consentientes eis, ab omni societate totius Christianitatis excommunicare curabo, donec ad pacem quam Christus ostendit et docuit, redire, cum debita satisfactione procurent; eosque, sicut praecipiunt canones, regibus et episcopis et quibuscunque potuero, litteris excommunicatos 126.0097D| esse denuntiabo, ut non communicantes excommunicatis, excommunicati et ipsi pariter habeantur. Non enim vobis vel nobis parvipendenda est sententia beati Gregorii, qua concordans Apostolo, praesertim de potestatem habentibus dicit: « Qui non corrigit resecanda, committit. »
Audivi denique quosdam reprehendere nos episcopos et dicere, quod volumus tota die per Scripturas parabolare. Quod devotio religionis vestrae non sinat suis auribus susurrari. Apostolus namque plenus dicit: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: scripta sunt autem propter nos (Rom. XV). Et Dominus ad prophetam: Audiens nuntiabis eis ex me (Jerem. III). Ex me, inquit, id est 126.0098A| quae ego in Scripturis loquor, et non ex te, id est ex tuo animali et carnali sensu. Et sanctus Leo sacros canones Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos dicit. Et de legibus quibus Ecclesia moderatur et Christianitas regitur, Christi Domini sapientia dicit: Ego sapientia habito in consilio: per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt (Prov. VIII). Conditores quippe legum non nudo verbo, sed scripto leges condiderunt et condunt, et subscriptione confirmaverunt atque confirmant. Quas non illi reges custodiunt de quibus Deus, qui ut scriptum est: Facit hypocritam regnare propter peccata populi (Job XXXIV) dicit: Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII). Sed illi reges eas condunt atque 126.0098B| conservant, de quibus item Dominus, ut praemisimus, dicit: Per me reges regnant, quales, praemittens, Dominum timete, jubet honorificare apostolus, dicens: Regem honorificate et obedite regi quasi praecellenti (I Petr. II): videlicet qui Regis regum obedit mandatis, et ejus custodit judicia. Alioquin ut sanctus Petrus dicit: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act V). Hinc enim ejus coapostolus dicit: Non est potestas nisi a Deo. Et: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII). Quia nihil fit in mundo, nisi quod aut Deus misericorditer facit, aut fieri juste permittit. Cum itaque reges ex illo regnant, misericordia illius est, ut salventur populi eis commissi: cum vero non ex illo, sed permittente justo ipsius judicio reges regnare 126.0098C| videntur, vindicta est peccatoris populi et regnantis cumulus poenae. Sed fideles quique potestati aut a Deo collatae aut a Deo permissae non resistunt, cum juxta Petri vocem: Sub manu Dei humiliantur (I Petr. V) et de bonis principibus gratias referunt; et de his qui ad purgationem suam a Deo regnare permissi sunt, gementes exsultant; sicut scriptum est: Exsultaverunt filiae Judae in omnibus judiciis tuis, Domine (Psal. XCVI). Sicque non resistunt ordinationi Dei, qui novit, non mala facere, sed ordinare. Resistunt autem iniquis iniquorum operibus et mandatis. Unde scriptum est: Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi (Eccli. XII), quia nesciunt culpas palpare, sed pungere, et tolerant patienter propter Dominum illata 126.0098D| mala sibi a principibus malis. Quapropter, qui nobis derogant dicentes, quod volumus tota die loqui per Scripturam, si de omni verbo otioso reddent rationem in diem judicii (Matth. XII), sicut Veritas non mentiente ore dicit, videant quid sustinebunt, de hoc criminoso detractionis, et contra nos murmurationis verbo. Non enim cum sancto Moyse illis dicimus: Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Nos eni mquid sumus? (Exod. XVI.) Illisque cum Apostolo inculcamus: Neque murmuraveritis sicut quidam murmuraverunt, et a serpentibus perierunt (I Cor. X). Quibus enim increscit legere, vel scribere quae scripta sunt, vel scribuntur, sciant, quia non de ignorantia judicabuntur; 126.0099A| sed de contemptu quo nolunt scire, quo nolunt legere, vel audire condemnabuntur. De qualium choro Dominus dicit: Noluit intelligere ut bene ageret; iniquitatem meditatus est in cubili suo (Psal. XXXV). Cum enim non dicit, non potuit intelligere, sed noluit intelligere, aperte reatum contemptus denuntiat, pro quolibet contemptor merito debitas poenas luet . . .
EPISTOLA XVI. AD CLERICOS PALATII. Ut hominum suorum rapinas reprimant. (Apud Sirmond.) HINCMARUS Rhemorum episcopus fratribus nostris, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, et caeteris 126.0099B| clericis in palatio domno nostro regi et domnae reginae, ac illorum fidelibus ecclesiastico ministerio consulentibus.
Audio de hominibus vestris quia multa mala, rapinas scilicet et depraedationes, et fornicationes, et adulteria in parochia mea faciunt, et etiam de vobis audio quia illis rapinis consentitis, ut videlicet qui de illis vivitis, et vestros homines atque caballos exinde pascitis. Unde timendum est ne et de vobis dicat Dominus per prophetam: Et erit sicut populus, sic sacerdos (Isa. XXIV, 2). Sed mihi non est necesse multum laborare admonendo in vobis, qui et ministerio et doctrina tales estis, ut non solum vos abstinere a malo, sed etiam alios a malo divertere et bonum facere debere admonere sciatis et debeatis. Tamen pro ministerio 126.0099C| imposito admoneo vos cum Paulo apostolo, et obtestor in Christo et per Christum, qui per Paulum locutus est, ut exhibeatis vos sicut Dei ministros, ne vituperetur ministerium nostrum (II Cor. VI, 3 et 4). Et quia jejunia paschalia inchoastis, ante oculos habete quid in Pascha, id est in transitu suo ex hoc mundo ad Patrem, Dominus Jesus tradendo corpus et sanguinem suum discipulis suis de reprobo discipulo dixit: Ecce manus tradentis me mecum est in mensa; vae autem homini illi per quem filius hominis tradetur (Luc. XXII, 21). Hoc pascha quotidie sacerdotes immolando, diaconi ministrando, subdiaconi obsequendo, et caeteri clerici Amen respondendo, celebratis pleno ore de rapina, pleno corde de iniquitate. An obliti estis quod scriptum est in 126.0099D| Evangelio: Post buccellam introivit in Judam Satanas? (Joan. XIII, 27.) id est in quem introierat prius ut Dominum traderet suadendo, tunc in eum introiit plenissime possidendo; sicut scriptum est: Intravit autem Satanas in Judam qui dicitur Scarioth (Luc. XXII, 3); et item: Jam enim miserat diabolus in cor Judae, ut traderet Dominum (Joan. XIII, 2); ac deinde dictum est: Post buccellam introivit in eum Satanas. Quia cum intravit sanctus panis in plenum de iniquitate ventrem, intravit hostis antiquus, qui dicitur diabolus et Satanas, in crudelem et impiam mentem; et ad quem finem illa communicatio ei pervenit, quam ideo accepit, ut malam conscientiam mentiretur atque celaret, ipsi melius 126.0100A| scitis. Et ille enim, sicut ipsi legitis in Scripturis, in exemplum Judae filium hominis tradit, non quidem Judaeis peccatoribus, sed tamen peccatoribus, membris videlicet suis, qui illud inaestimabile Domini corpus violare praesumit. Et vae illi homini qui ad mensam Domini malignus accedit, qui insidiis mente conditis, qui, praecordiis rapina aut aliquo scelere pollutis, mysteriorum Christi secretis participare non metuit. Vae, inquam, illi presbytero, vae illi diacono, vae illi subdiacono, vae illi clerico, vae illi homini, de quo Jesus, qui altaribus sacrosanctis inter immolandum, utpote proposita consecraturus munera, adesse non dubitatur, astantibus sibi ministris coelestibus, queri cogitur quod in coena discipulis de Juda dixit: Ecce, inquiens, manus tradentis 126.0100B| me mecum est in mensa (Luc. XXII, 21); et vae illi de quo dicit Paulus apostolus, quod quasi speciali privilegio in coena Domini quando haec sunt tradita legimus: Quicunque manducat panem hunc aut calicem Domini bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit non dijudicans corpus Domini (I Cor. XI, 29). Sed sic ad mensam Domini accedat sine reverentia et timore de peccatis suis, sicut laetus accedit, quando socius suus illum plena mensa pascit de rapinis suis. Et quod idem dicit Apostolus: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt (ibid., 30), id est moriuntur, multi, hoc monstratur in exemplo de infirmitatibus et mortibus corporalibus aliquorum, quod fit in anima in spiritalibus infirmitatibus atque mortibus omnium irreverendorum. 126.0100C| Et qua fronte accedit sacerdos immolare, et diaconus ministrare, ad sanctum altarium, ut pro aliorum peccatis Dominum placatum faciant, qui non solum de praeteritis suis peccatis illi non satisfaciunt, sed insuper quotidianis ac recentibus illum ad iracundiam provocant? et cum quali fiducia aliquis homo talem intercessorem pro se ad Deum in altario ministrando transmittit, qui Deum quotidie non mediocriter offendit, quando si ad suum parem illum transmitteret qui ipsi intercessori iratus existeret, plus illum ad iracundiam quam ad placationem excitaret? Hoc enim Pascha, quod tunc Dominus in novo mysterio egit, quotidie celebratis, quotiescunque missam agitis, sicut ipse tunc omnibus episcopis et presbyteris et caeteris fidelibus 126.0100D| celebrantibus atque astantibus ad hoc terribile sacramentum in apostolis suis dixit: Haec quotiescunque, inquit, feceritis, in meam memoriam facietis (II Cor. XI, 25). Videte quales cum Domino ad Domini passionem celebrandam acceditis, qui de talibus miseriis coinquinati estis, si tamen, ita ut audivi, vestris hominibus consentitis. Unde nisi vos correxeritis, quicunque de mea dioecesi sunt, sine dubio usque ad synodum ab officio et communione privabo; et qui de mea dioecesi non sunt, de mea parochia et dioecesi eos excommunicabo, et ad suos episcopos, qui eos corrigant atque dijudicent, divina auctoritate redire mandabo. Quod ut necesse non sit fieri, fratres et filii, et vos ac vestros corrigite, 126.0101A| et alios admonete, quia sicut majus peccatum vos peccantes habetis quam populus, sic majorem gloriam apud Deum habebitis, si vos ac vestros custodieritis, et alios admonueritis, scientes quia qui converti facit unum peccatorem ab errore viae suae, quid inde sequitur, quanto magis si vobis et vestris, de quibus rationem reddetis, ad salutem consulere studueritis? Domino etiam nostro regi et amabiliores et venerabiliores eritis, et securius vos ille Ecclesiis praeficere, quando locus evenerit, et nos vos audacius et amabilius, nutu Dei et ipsius domini nostri favore, ordinare valebimus.
EPISTOLA XVII. AD PRESBYTEROS DIOECESIS RHEMENSIS. Ut excommunicationem denuntient iis qui a depraedationibus admoniti non abstinuerint. (Apud eumdem.) 126.0101B| HINCMARUS Rhemorum episcopus omnibus presbyteris in parochia nostra consistentibus.
Sicut vobis saepe dixi, sacerdotes medici sunt spiritales, et infirmi homines sunt peccatores. Et licet nos peccatores simus, tamen dignatione Dei officium sanandi peccatores suscepimus; sicut saepe medici corpore infirmi per magisterium medicinae infirmos solent sanare. Et quando usitata infirmitas venit in aliquo, usitatam faciunt medicinam; quando autem inusitata infirmitas nascitur infirmo, de medicinae experimento inusitatam medici faciunt medicinam. Propterea, fratres, unusquisque vestrum quotiescunque 126.0101C| cantat missam, usque dum ista quam patimur miseria in parochia nostra cessaverit, quoniam tales homines sunt qui non propter salutem, sed propter consuetudinem, ad ecclesiam veniunt, et usque ad Evangelium, juxta quod ista praedicare debueratis, in missa stare solent et recedunt, statim post Apostolum, id est post Epistolam, hanc admonitionem nostram ab initio usque ad finem, cum verbis prophetae vel Apostoli legite, quia utinam non ad judicium nostrum dicamus, et nos Dei apostoli, id est Dei missi sumus. Ut quoniam ipse per corporalem praesentiam eis qui in parochia nostra tanta mala faciunt annuntiare non possum, verbum Dei per nos ad illos transmissum, quod alligari quacunque 126.0101D| infirmitate non potest, illis eorum salutem annuntiet. Et orate pro illis et pro nobis omnibus, ut ipsi resipiscant a laqueis diaboli, a quo capti tenentur ad Dei voluntatem, et Deus nobis patientiam sufferendi donet, et liberet nos a malis quae patimur propter peccata nostra, et det pacem in diebus nostris. Et admonitio nostra ad illos talis est.
Precor vos omnes in amore Dei, legationem ejus portans, per Christum, qui pro vobis crucifixus est, et per Spiritum sanctum, per quem in baptismate sanctificati estis, tam qui de parochia mea estis quam et vos qui de aliis parochiis in parochiam istam venistis et venitis, ut abstineatis vos ab istis 126.0102A| depraedationibus et fornicationibus, et aliis criminibus quae mergunt eos qui illa faciunt in infernum, et de illis quae in mea parochia facta habetis, confessionem puram et dignam poenitentiam faciatis. Quae mala vobis et omnibus Christianis Paulus apostolus enumerat dicens: Nolite errare, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9), si vel in uno de istis peccatis quicunque homines vitam istam finierint. Et iterum idem Paulus apostolus dicit: Si quis frater, id est si quis Christianus, nominatur, et est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut ebriosus, aut maledicus, aut rapax, cum tali homine nec cibum 126.0102B| debet verus Christianus accipere (I Cor. V, 11). Et iterum dicit: Non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. I, 32). Quoniam sicut demonstrat sanctus Joannes apostolus, qui alicui consentit talia mala facere, id est si in eum emendare potest, aut illi potest vetare ut non faciat, aut si talem non potest corrigere, et ab illius se potest communione separare, et non facit, communicat et particeps est operibus illius malignis (II Joan. XI). Et ideo, fratres et filii, videte quantae miseriae et de paganis et de aliis malis Christianis super nos veniunt, et quotidie qui ista mala faciunt, de isto saeculo ex majori parte ad tormenta, quae sine fine, pro malefactis quae in parvo tempore fecerunt mortui vadunt; et timentes Dei judicium, retrahite 126.0102C| vos ab ista rapina et a caeteris malefactis. Maxime in isto tempore, quando alia peccata, quae per totum annum sicut fragiles homines committitis, poenitere et satisfacere Deo inde debetis, ut communionem corporis et sanguinis Domini in sanctissimo die redemptionis nostrae non ad judicium, sed ad salutem accipere possitis. Quia si quis de istis peccatis plenus ad illam sanctam communionem accesserit, sine dubio suam perditionem accipiet, sicut et Judas fecit, qui Dominum tradidit, et laqueo strangulatus quo se suspendit medius crepuit, et diffusis visceribus in infernum perrexit. Quoniam sicut ille Dominum Judaeis tradidit, ita iste corpus et sanguinem Christi accipiens peccatoribus suis membris in condemnationem tradit. Et de hoc quod 126.0102D| ille passus est in anima simul et corpore, multos exspectat Dominus ad poenitentiam, ut non patiantur in corpore. Omnes autem male hanc communionem accipientes patiuntur in anima et peribunt in aeternum, nisi Dei gratia fuerint liberati per poenitentiam. De istis quae dico potest fieri ut diabolus humanae salutis inimicus immittat in corda vestra, cum auditis quod tale periculum sit hanc sanctam communionem accipere, si ab iniquitatibus vestris vos non vultis retrahere, et dicatis: Si tale periculum est nobis, sicut iste episcopus dicit, communicare, abstinebimus nos ab illa communione, quia non retrahimus nos a mala operatione. Unde iterum audite quibuscunque diabolus ista susurrat. Quoniam 126.0103A| sicut Dominus dixit de baptismo quod nullus potest fieri salvus, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III, 5), ita de hac sancta communione dixit: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Et sicut dixit: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit (Marc. XVI, 16); id est si quod promisit in baptismate, diabolo et ejus operibus abrenuntiando, et in Deum fide quae per dilectionem est credendo, quod est ut in fide et bonis operibus permaneat, et si post baptismum peccaverit, per confessionem et dignam poenitentiam illis qui in eum peccaverunt dimittendo, et bonis operibus insistendo, hoc quod male fecit emendet. Ita etiam de hac sancta communione dixit: Qui manducat 126.0103B| carnem meam et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo (Joan. VI, 57); et: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, et ego resuscitabo eum in novissimo die (ibid., 52, 55). Propterea attendite, omnes Christiani, quia sine ista communione nec remissionem peccatorum potestis accipere, nec de inferno liberari, nec ad regnum Dei potestis pervenire. Et qui istam communionem cum odio et corde pleno de iniquitate, sicut dixi, et cum voluntate peccandi acceperint, judicium et condemnationem sibi accipient. Et ideo nullum consilium aliud restat ei quicunque vult salvus fieri, nisi ut ab iniquitatibus cesset, et inde poeniteat et offerat Deo confessionem de praeteritis peccatis et professionem, ut in reliquum cesset a peccatis, quantum 126.0103C| ei Deus adjutorium dederit, et bonis insistat operibus, et confisus de misericordia Dei, mundo corpore et pura conscientia et contrito corde accipiat communionem corporis et sanguinis Domini. Et tunc non erit ei in condemnationem, sed in remissionem omnium peccatorum, et in fortitudinem, ut possit resistere diabolo, et ad regnum Dei pervenire. Quoniam sicut qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur, ita qui digne communicat de ista communione unus spiritus est cum Domino (I Cor. VI, 16), et in quo Deus habitat et ipse in Deo, et in tali homine in quo Deus habitat, et qui in Deo habitat, non habebit peccatum et peccati auctor atque hortator diabolus, damnabiliter locum; et si ita perseveraverit, post mortem in refrigerio erit, et post resurrectionem 126.0103D| in sanctorum angelorum consortio cum Christo sine fine regnabit. Et nolite sperare quia tantum ad terrorem vestrum, et non ex veritate hoc dicam. Testis est Deus quia sicut ex ore Dei per Scripturas accepi, ita et hic ad salutem et correctionem vestram scripsi. Et sciatis quia nisi vos correxeritis ut ista mala dimittatis, omnes qui in ista mea parochia ista mala facitis excommunicabo, et presbyteris mandabo ut nulli communionem scienter donent, qui ista mala post istam admonitionem relectam in mea parochia fecerit, neque illi qui facienti voluntarie communicavit, aut facienti mala consensit. Et omnibus ad communionem accedentibus presbyter quiscunque denuntiet, ut qui post istam admonitionem 126.0104A| ab his malis non cessavit ad communionem non accedat, sciens qui condemnationem accipiet. Et ex verbo Dei mandabo, ut nullus presbyter in mea parochia de alia parochia veniens illis missam cantet qui se ab istis malis non correxerint, sicut in Christi amore vos deprecor. Et nemo despiciat dicens: Quid si iste episcopus talia commendaverit? Sciat pro certo quia qualiscunque ego sim, Deus verax et omnipotens est qui dixit nobis: Quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo (Matth. XVIII, 18). Et si aliquis dixerit: Ad illos dies in alteram ibo parochiam, sciat quiscunque ille non hominis sed Dei illusor et suus ipse deceptor, quia si in alteram parochiam communicare sic excommunicatus perrexerit, quoniam majus etiam judicium 126.0104B| coram Deo sustinebit, quia putat se illum effugere posse qui ubique est, et cujus verbo, non mea potestate secundum hominem, sed secundum divinum ministerium, illum excommunicabo. Et non irascimini, dilecti fratres et filii, quia paterna dilectione vos moneo. Sed corrigite vos, attendentes comminationem Dei et ad me et ad vos factam. Ait enim Dominus unicuique qui officium sacerdotale suscepit: Si annuntiaveritis iniquo iniquitatem suam, et conversus fuerit ille iniquus ab impietate sua, ille vita vivet, et tu animam tuam liberasti. Et si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, et non fuerit conversus ille impius ab impietate sua, ipse iniquus in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 39). Quapropter, fratres et 126.0104C| filii, attendite, quia Deus omnipotens est qui ista dixit, et ipse nos fecit, et ipse nos redemit, et ante illius judicium omnes astabimus, et ibi judicati erimus nos sacerdotes, et principes ac seniores, qui vos admonere et castigare debemus, et pro nostris ac vestris peccatis; et vos etiam judicati eritis, non solum de peccatis quae fecistis, et non poenituistis, sed etiam de admonitionibus et castigationibus quas contempsistis. Deus omnipotens, qui per me ista loquitur in auribus vestris, per se haec loquatur in cordibus vestris.
EPISTOLA XVIII. AD PRESBYTEROS RHEMENSIS PAROCHIAE. De baptismo. (Act. prov. eccl. Rhem.) 126.0104D| HINCMARUS episcopus ac plebis Dei famulus dilectis fratribus hujus Rhemensis parochiae compresbyteris nostris
Cupiens vos in omni sensu et doctrina atque operis perfectione gratia Dei esse ditatos, pro imposito exiguitati meae ministerio singulis et in commune vobis quaedam de actione sacri baptismatis breviter ex plenitudinis latitudine sanctarum Scripturarum, et doctrina catholicorum patrum curavi excerpere et notitiae vestrae ingerere, ut secundum sacram Scripturam intelligatis in sancto ministerio cuncta quae agitis, et ut in aperto sermone non sit in vobis 126.0105A| difficultas intelligendi, neque in prolixo taedium legendi et memoriae commendandi.
Dominus Jesus Christus, creator et redemptor noster, dicit in Evangelio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III); unde discipulis suis mandavit dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVIII). In istis paucissimis verbis totius sanctae praedicationis ordinem exposuit, bis docere dixit, et semel baptizare. Primo omnium fidem catholicam docere praecepit, et post fidem acceptam, in nomine sanctae Trinitatis baptizare jussit. Deinde fide imbutum et sacro baptismate ablutum evangelicis instruere praeceptis 126.0105B| mandavit. Primo fides docenda est, et sic baptismi percipienda sunt sacramenta, deinde evangelica praecepta tradenda sunt. At si aliquid horum trium defuerit, salutem animae suae auditor habere non poterit. Hic namque ordo catechizandi, id est instruendi in adultae aetatis viris ubique firmiter retinendus est. Fragiliori vero aetati pia mater Ecclesia concessit, ut qui alieno in paternae praevaricationis ligatus est peccato, alterius in baptismi mysterio abrenuntiatione et fidei professione solutus sit. Et si hoc non esset, quanti perirent infantes, ex quorum numero coelestis quotidie aedificatur Jerusalem? Absque fide quippe baptisma non proficit, dicente Apostolo: Sine fide impossibile est placere Deo (Heb. II). Inter impossibile siquidem et difficile hoc 126.0105C| interesse legimus. Difficile est quod licet vix, tamen fieri potest: impossibile vero, quod omnino ab humana fragilitate fieri non potest. Ideo ipse Dominus in Evangelio stupentibus apostolis, quis ex divitibus salvus fieri posset, respondit: Apud homines, hoc impossibile est; apud Deum autem omnia possibilia sunt (Matth. XIX). Docendus est itaque homo rationalem habens intelligentiam, et multimoda praedicatione attrahendus, ut sacrae fidei veritatem agnoscat; et maxime Dei omnipotentis pro eo deprecanda est clementia: quia otiosa est lingua docentis, si gratia divina cor non imbuit auditoris, dicente ipsa Veritate: Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus attraxerit eum (Joan. VI); et ut aequaliter sanctam Trinitatem salutem hominis operari intelligatis, dicit 126.0105D| et ipse Dominus in Evangelio: Nemo potest venire ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV); item et de Spiritu sancto ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III). Quod enim visibiliter sacerdos per baptismum operatur in corpore per aquam, hoc Spiritus sanctus invisibiliter operatur in anima per fidem. Tria sunt in baptismatis sacramento visibilia, et tria invisibilia. Visibilia sunt, sacerdos, corpus et aqua; invisibilia vero, spiritus, et anima, et fides. Illa tria visibilia nihil proficiunt foris, si haec tria invisibilia non operantur. Sacerdos corpus aqua abluit, Spiritus sanctus animam fide justificat, et hoc est quod Apostolus ait: Cooperatores enim Dei sumus (I Cor. III). 126.0106A| Cooperatur homo sancto Spiritui in salute hominis; sed et ipse homo qui baptizandus est, cooperari ambobus debet in salute sua; id est Spiritui sancto et sacerdoti humiliter corpus praestare ad sacri mysterium lavacri, et animam voluntarie ad catholicae fidei susceptionem.
Ut vim cognoscatis hujus sacratissimi juxta sanctorum Patrum intelligentiam et statuta ecclesiastica, vestrae charitati eadem sacramenta catholica interpretatione ostendam. Nam magna sanctitate et venerabili significatione quidquid in eis geritur statutum esse, neminem dubitare fas esse credimus.
Primo, paganus catechumenus, id est instructus, fit accedens per ordinem traditum ad baptismum, id est sanctam tinctionem; et renuntiat maligno 126.0106B| spiritui et omnibus damnosis ejus pompis.
II. Accipit manus impositionem et crucem in fronte, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: et exsufflatur in facie, ut fugato diabolo, Christo Deo nostro paretur introitus. III. Exorcizatur, id est, conjuratur malignus spiritus, ut exeat et recedat, dans locum Deo IV. Accipit catechumenus salem, ut putrida et fluxa ejus peccata sapientiae sale divino munere mundentur. V. Deinde vero symboli apostolici traditur ei fides, et oratio Dominica; ut vacua domus et a prisco habitatore derelicta, fide ornetur, et praeparetur habitatio Deo. Quorum expositionem, id est symboli et orationis Dominicae, habetis in scrutinio quod fit in 126.0106C| apertione aurium, sicut vobis credimus esse notum. Quod enim symbolum Graece dicitur, latine indicium, vel signum, sive collatio interpretatur. Indicium, quia per id indicatur fidei integritas. Signum, quod eo bene retento et intellecto fideles ab infidelibus discernuntur. Collatio, quia in eo sancti apostoli omnem fidei integritatem contulerunt: quod autem omnes Apostoli pari fidei sinceritate corde retinebant, ore confessi sunt; et singuli proprias sententias conferentes, symbolum, id est totius fidei collationem ediderunt. Discessuri enim ab invicem per totius orbis provincias normam futurae praedicationis in commune statuerunt; ne localiter ab invicem discedentes, diversum aliquid vel dissonum praedicarent. Oratio autem Dominica, quam omnes Christiani 126.0106D| sincero corde frequentare necessario debent, ideo sic appellatur, quia petentibus apostolis ut eis insinuaret qualiter orare deberent, Dominus noster Jesus Christus, sicut sacra Evangelia docent, hanc orationem illis composuit, et sic eos orare praecepit. VI. Tunc fiunt scrutinia, id est explorationes, vel investigationes secundum morem vobis cognitum, ut exploretur saepius, quam firmiter post renuntiationem Satanae sacra verba datae fidei radicitus corde defixerint; et sicut vobis notum est per decretos dies in sancta Quadragesima fiunt septem scrutinia, secundum formam septiformis Spiritus. VII. Deinde tangit consecrando sacerdos nares et aures de sputo, et dicit: Effeta quod est adaperire 126.0107A| (Matth. VII), et reliqua. Inter caetera quippe consecrationis exordia, de saliva oris sui sacerdos nares tangit, et aures consecrandi, et dicit: Effeta, quod est adaperire. Obsurduit enim homo ab audiendo vitae verbo, postquam mortifera serpentis verba contra Deum timidus audivit; et surditatem quam primus homo peccando promeruit, omnis per traducem virilis seminis generatus ab illo contraxit. Per salivam quidem oris sacerdotis, gustus quo initiandus est supernae sapientiae designatur: quia ex capite in quo omnes sensus hominis sunt, saliva descendit: et Apostolus: Caput, inquit, Christi Deus (I Cor. XI), et divinitas hominem assumens, quoddam ex connexione duarum substantiarum in una Dei Filii persona collyrium fecit, unde genus humanum, quod coecum 126.0107B| a primis parentibus natum erat, illuminaret. Non ab re sputo aures tanguntur et nares: ut qui exspuens linguam muti tetigerat, et sputo lutum fecerat, et oculos caeci nati aperuerat, nunc per ministerium sacerdotum, et auditum spiritalem his qui baptizandi sunt, tribuat; et recte loquendi, id est verae fidei confitendi facultatem praebeat; et nares, quibus bonum Christi odorem capiant, aperiat. Per tactum vero narium, ut abjectis delectationibus noxiis, solum Christi semper amplectatur odorem, de quo dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II). Et ut meminerit se juxta exemplum beati Job, donec superest halitus in eo et spiritus Dei in naribus ejus, non loqui iniquitatem labiis, nec lingua mendacium meditari debere. Porro 126.0107C| per tactum aurium, ut relicto auditu linguae nequam, audiat verba Christi, et faciat ea: similis vero prudenti, qui aedificavit domum suam supra petram: qui incorporatus Ecclesiae, quae corpus est Christi, dicit cum Psalmista: Sacrificium et oblationem, veterum scilicet caeremoniarum, noluisti: aures autem perfecisti mihi, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion (Psal. XXXIX), et: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi (Psal. LV). Legimus quoque in quibusdam regionibus esse consuetudinem, ut etiam labia consecrandi de saliva sacerdotis tangantur, auctoritate sacri Evangelii: quia postquam Dominus in aures surdi et muti misit digitos suos, sputo tetigit linguam illius, et subintulit: Effeta, 126.0107D| quod est adaperire. Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. Et in quibusdam regionibus alii oleo sancto tangunt catechumenorum aures et nares: quia nemo potest per gratiam sancti Spiritus, quae oleo designatur, fidei sacramenta cognoscere, nisi audiat praedicantem, dicente Apostolo: Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi (Rom. X). Nares quoque simili tactu sanctificantur: ut hi qui ad baptismum veniunt admoneantur tanti mysterii sacramentum per gratiam sancti Spiritus usque ad mortem inviolatum atque integrum custodire. Ut quandiu spiritum vitae hujus naribus suis attrahunt, a Christi Domini nostri cultura et servitio non recedant. 126.0108A| Sed sicut nostrarum regionum consuetudo ab eis non est reprehendenda, ita nec a nobis illarum consuetudo, quia non abhorrere a fide videtur, penitus est abdicanda: cum in unius fidei soliditate in quibusdam rebus obesse non soleat diversa consuetudo. Sicut et sacramenta Veteris ac Novi Testamenti, licet pro temporum ratione discrepent, fides tamen una, eademque concordat: quia quam nos per apostolos factam, eamdem patres Testamenti Veteris dispensationem Christi per prophetas didicerant esse venturam. VIII. Posthaec vocato ex nomine consecrando, interrogat eum sacerdos, si abrenuntiet Satanae et omnibus operibus ejus, et reliqua. Post cujus responsionem ungit eum oleo exorcizato, in pectore et 126.0108B| inter scapulas, dicens: « Et ego linio te oleo salutis in Christo Jesu Domino nostro in vitam aeternam. » Pectus quippe perungitur oleo, ut signo sanctae crucis diabolo claudatur ingressus. Signatur et inter scapulas, ut undique muniatur. Item in pectoris et inter scapulas unctione signatur fidei firmitas, et operum bonorum perseverantia. Signatur etiam baptizandus pectore et inter scapulas de oleo sancto: ut illius olei sancti, videlicet Spiritus unctione liniatur, de qua Apostolus ait: Sicut unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. II); ante et retro munitus contra omnia, prospera sive adversa, sit circumspectus. Abrenuntiat autem baptizandus diabolo, id est, resistit, sicut jubet Petrus apostolus, dicens: Resistite diabolo, et fugiet a vobis (I Petr. V). 126.0108C| Abrenuntiat quidem, id est, repudiat, spernit, rejicit, contradicit, abnegat, relinquit, sive aliud quid quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Quamvis enim illius verbi quod est nuntio, sensus in promptu sit, cum sine praepositione profertur: accepta praepositione interdum a sua significatione non longe recedit: ut est illud, nuntio et renuntio; interdum vero in alium sensum vertitur, et est illud: Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). Quam sententiam beatus Gregorius exponens in homilia Evangelii, renuntiare abnegare, intelligi debere, ostendit. Denique baptizandus post abrenuntiationem Satanae, interrogatur si abrenuntiet omnibus operibus ejus. Quae sunt autem opera Satanae, divinus 126.0108D| apostolus Paulus, in quo loquitur Christus, demonstrat scribens ad Corinthios: Si quis frater est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. V). Et item: An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. IV). Et ad Galatas: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, incidiae, 126.0109A| homicidia, ebrietates, comessationes et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Galat. III): nisi per debitos poenitentiae fructus, antequam exeant de corpore, ea cooperiant, et devotis precibus, eleemosynis, jejuniis, fletibusque et hostiae salutaris oblationibus, abluere illa curaverint. Abrenuntiat enim baptizandus omnibus diaboli pompis, id est spiritualibus vitiis, ut sunt ambitio, arrogantia, vana gloria, ostentatio et caetera hujusmodi, quae de superbiae fonte procedunt. Pompa quippe proprie dicitur publica ostentatio cum multa ambitione. Ambitio quippe phantasia dicitur Graece: quo nomine designatur multiplex apparatus et pompa regalis officii. Et hac conditione post abrenuntiationem, ut praemisimus, 126.0109B| oleo sancto linitur. IX. Et sic fonte verbis solemnibus consecrato, adstante baptizando juxta fontem, obsequente patrono interrogat eum sacerdos, si credit in Deum Patrem omnipotentem, et reliqua secundum morem. Et respondente illo secundum ecclesiasticam consuetudinem; post supradictam trinam diaboli et pomparum, ac operum abrenuntiationem, postque trinam verae fidei confessionem, quia non potest quisque nisi trina abrenuntiatione et trina confessione purgari; trina mersione baptizatur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: ut sicut interior homo, qui ad imaginem sanctae Trinitatis conditus est, per invocationem sanctae Trinitatis ad eamdem revocatur imaginem; et qui tertio gradu peccati, id 126.0109C| est, cogitatione, locutione et operatione cecidit in mortem, tertio elevatus de fonte per gratiam resurgat ad vitam. Et sicut interior homo in fide sanctae Trinitatis ad imaginem sui conditoris reformandus est, ita et exterior trina mersione abluendus est: ut quod invisibiliter Spiritus operatur in anima, hoc visibiliter sacerdos imitetur in aqua. Nam originale peccatum tribus modis actum est, delectatione, consensu et opere; ita et omne peccatum, aut cogitatione, aut locutione, aut operatione efficitur; ideo triplici generi peccatorum trina videtur ablutio convenire; vel propter originale peccatum, quod in infantibus valet ad perditionem, vel propter illa quae in provectioris aetatis hominibus, voluntate, verbo vel facto adduntur. Et quia secundum sanctam 126.0109D| Scripturam unus Deus, una fides, unum baptisma, ter baptizandus mergitur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut Trinitas unum appareat sacramentum; et non baptizetur in nominibus Patris et Filii et Spiritus sancti, sed in uno nomine, quod intelligitur Deus, juxta Apostolum. Igitur unus est Deus, una fides, unum baptisma: sed duae sunt pactiones quae in baptismate paciscuntur, quas patroni suis susceptis, cum ad intelligibilem aetatem pervenerint, insinuare sollicite et inculcare debent. Quarum pactionum una est qua diabolo abrenuntiatur, et omnibus operibus ejus, et omnibus pompis ejus: et altera qua quisque baptizatus professus fuit se credere in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. 126.0110A| Quas necesse est inconvulsae mentis intentione servare fidelibus, et ut intemerate custodiri possint, illius semper adjutorium requirere, cujus gratia in baptismate sunt renati. EPISTOLA XIX. AD LUDOVICUM III REGEM, BALBI FILIUM. Ut liberam episcopi electionem in Bellovacensi Ecclesia fieri permittat. (Apud Sirmond.) Domino LUDOVICO regi glorioso HINCMARUS episcopus ac plebis Dei famulus.
CAP. I. Episcopi qui apud martyrium sanctae Macrae in nomine Christi convenimus, non pro ulla indebita voluntate, sed pro sanctae Ecclesiae ac vestro et regni vobis commissi honore ac salvamento, sicut scripta demonstrant, quae vobis per consacerdotes nostros 126.0110B| transmisimus, relecta praesumptione cleri et plebis Ecclesiae Belvacensis, qui personam regulis sacris incongruam, cum decreto singulorum manibus roborato, nobis praesentaverunt in synodo, veluti jam fuit actum, quando Fromoldum quemdam elegerunt, et rejecto illo propter insipientiam et improbitatem, Odo ex vicina parochia ibidem cum decreto canonico fuit electus, relectis coram omnibus qui adfuerunt sacris canonibus, secundum easdem sacras leges constituimus designatos ex nomine dilectos fratres et venerabiles coepiscopos nostros, per quos vestrae dominationi litteras direximus, in quibus inter caetera haec continentur: « Ut sicut sacrae leges et regulae praecipiunt, archiepiscopis et episcopis 126.0110C| collimitanearum dioeceseon electionem concedere dignemini, ut undecunque, secundum formam regularem electionis, episcopi talem eligant, qui et sanctae Ecclesiae utilis, et regno proficuus, et vobis fidelis ac devotus cooperator existat: et consentientibus clero et plebe eum vobis adducant, ut secundum ministerium vestrum res et facultates Ecclesiae, quas ad defendendum et tuendum vobis Dominus commendavit, suae dispositioni committatis, et cum consensu ac litteris vestris eum ad metropolitanum episcopum ac coepiscopos ipsius dioeceseos, qui eum ordinare debent, transmittatis, et sic sine scandali macula ad sanctum sacerdotium provehatur. » Et reliqua quae inde ibi sequuntur. CAP. II. In quibus verbis nulla indebita cujuscunque 126.0110D| voluntas, nihil contra Domini voluntatem, nihil contra vestrum honorem, nihil contra regni vobis commissi resonat salvamentum: sed ordinis plenitudo, qualiter electus vitae merito et sapientiae doctrina a metropolitano et provinciae coepiscopis debeat juxta Nicaenum sanctum et magnum concilium regulariter ordinari, ubi inter alia scriptum est (can. 6); « Illud, inquit, generaliter clarum est quod si quis praeter sententiam metropolitani fuerit factus episcopus, hunc magna synodus diffinivit episcopum esse non posse: firmitas autem eorum quae geruntur per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur episcopo. » Et de hac mystica Nicaena synodo sedes apostolica contestatur (Leo, 126.0111A| ep. 56, ad Anatol.) « Quia tanto divinitus privilegio est consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures episcopos, ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum quidquid ab illius fuerit constitutione diversum. » Debetis igitur incunctanter advertere, sicut sanctus papa Leo ad Leonem Augustum scripsit (epist. 81), regiam potestatem vobis non ad solum mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam, ut ausus nefarios comprimendo, et quae bene sunt statuta defendatis, et veram pacem his quae sunt turbata restituatis. Quod et optare et quaerere atque servare debetis, sicut antecessores vestri imperatores et reges fecerunt. Et non debetis inflexibilem Dei voluntatem, qui si mutat sententiam, non mutat 126.0111B| consilium, ad humanam et fragilem voluntatem vestram velle inflectere, quod fieri non potest, sed vestram voluntatem Dei voluntati subdere, sicut Christus nobis et omnibus Christianis, ex humanitate sua loquens, sequendum dedit exemplum, dicens: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me Patris (Joan. V, 30, et VI, 38); Et: Fiat non sicut ego volo, sed sicut tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39). Si enim a divina voluntate humana voluntas vestra perseveranter, quod non permittat Dominus, discordaverit, respondenda sunt ministerio episcopali apostolorum verba: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29); et: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Non enim possumus quae vidimus 126.0111C| et audivimus non loqui (Act. IV, 19). CAP. III. Nam si quod a quibusdam dicitur, ut audivi, quando petitam apud vos electionem conceditis, illum debent episcopi et clerus ac plebs eligere, quem vos vultis, et quem jubetis (quae non est divinae legis electio, sed humanae potestatis extorsio), si ita est, ut dici a quibusdam audivi, ille malignus spiritus, qui per serpentem primos parentes nostros in paradiso decepit et inde illos ejecit, per tales adulatores in aures vestras haec sibilat; quia hoc in Scripturis tam Veteris quam Novi Testamenti non continetur, neque in catholicorum dictis, vel sacris canonibus, nec etiam in legibus a Christianis imperatoribus et regibus promulgatis hoc scriptum vel decretum invenitur, sed talia dicta infernus evomuit. 126.0111D| Christus enim per Apostolum loquens, talem jubet eligere: Qui potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt revincere (Tit. I, 9). Et si quis contra hoc loquitur, iniquitatem contra Dominum loquitur, et inter blasphemos a sancto Spiritu computatur. Sic enim atavus vester Carolus et abavus Ludovicus imperatores intellexerunt, et ideo in primo libro Capitulorum suorum promulgaverunt scribentes (cap. 84, de episcopis eligendis): « Sacrorum, inquiunt, canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta Ecclesia suo liberius potiatur honore, assensum ordini ecclesiastico praebemus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi, secundum statuta canonum, de propria dioecesi, remota personarum 126.0112A| et munerum acceptione, ob vitae meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et verbo sibi subjectis usquequaque prodesse valeant. » Notandum est sane quod dicitur: « Secundum statuta canonum eligantur, » ut exemplo et verbo sibi subjectis usquequaque prodesse valeant. Et sacri canones dicunt (Coelestinus, Decret. 18): « Primum enim illi (quin clerici uniuscujusque Ecclesiae) reprobandi sunt, ut aliqui de alienis Ecclesiis merito praeferantur. » Et item: « Ut episcopi judicio metropolitanorum et eorum episcoporum qui circumcirca sunt, provehantur ad ecclesiasticam potestatem: hi videlicet qui plurimo tempore probantur tam verbo fidei quam rectae conversationis exemplo. » Attendendum est igitur qualiter hoc imperiale capitulum sacris 126.0112B| regulis et antiquorum imperatorum legibus congruat, ostendens quoniam, sicut et leges et regulae dicunt, in electione episcopi assensio regis sit, non electio, in episcoporum vero exsecutione sit electio, sicut et ordinatio. CAP. IV. Sunt qui dicunt, ut audivi, quia res ecclesiasticae episcopiorum in vestra sint potestate, ut cuicunque volueritis eas donetis. Quod si ita est, ille malignus spiritus, qui, ut superius praemissum est, primos parentes nostros perdidit, perditionem vestram in aures vestras susurrat. Sanctus namque Spiritus per eos qui cum Christo in coelo regnant, et in terris miraculis coruscant dixit, et usque ad nos scriptis pervenire fecit dicens: « Res et facultates ecclesiasticae oblationes appellantur, quia Domino, 126.0112C| offeruntur, et vota sunt fidelium, ac pretia peccatorum, atque patrimonia pauperum: si quis illa rapuerit, reus est damnationis Ananiae et Saphirae, et oportet hujusmodi tradere Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini. » Quod praefati gloriosi imperatores Carolus et Ludovicus in primo libro Capitulorum suorum ita inseruerunt dicentes (cap. 83): « Quia juxta sanctorum Patrum traditionem, novimus res Ecclesiae vota esse fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum, cuique non solum habita conservare, verum etiam multa, Deo opitulante, conferre optamus. Tamen ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus Ecclesiae suspicionem dudum conceptam penitus amoveremus, statuimus ut neque nostris, neque filiorum, et, Deo dispensante, successorum 126.0112D| nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, ullam penitus divisionem aut jacturam patiatur. » Quod et vos servare oportet, si feliciter vultis regnare, qui minoris potestatis et aetatis atque sapientiae adhuc estis, quam et illi fuerunt, qui haec et servaverunt et servanda promulgaverunt. CAP. V. Recordamini, quaeso, professionis vestrae, quam in die consecrationis vestrae promisistis, sicut ab illis qui interfuerunt accepimus, quamque manu propria subscripsistis, et super altare coram episcopis omnibus qui adfuerunt Domino obtulistis: et diligenter relegi eam facite coram vobis et fidelibus 126.0113A| vestris, quorum consilio et auxilio sanctam Ecclesiam et regnum vobis commissum gubernare debetis, et si aliquid per ignorantiam, vel aliorum suggestionem, ab ea exorbitastis, nolite negligere inde Domino satisfacere. Et quod in epistola mihi directa et in synodo relecta scripsistis, sicut vobis expedit attendite. Sic enim ibi est scriptum: « Jungamur simul, ut ego rex, et vos sacerdos Dei, ministerium condigne tam in divinis quam in humanis adimplere valeamus officiis. » Quatenus devotione et operatione ostendatis, quia Christus, a quo legitimus omnis episcopatus cepit exordium, et omnis principatus accepit provectum, auctor sit vestri regiminis, et protector fiat vestrae sublimitatis. Per quem vos obsecro episcopali ministerio, talia vestro 126.0113B| tempore in sanctam Ecclesiam introducere non tentetis, qualia magni imperatores et antecessores vestri suis temporibus introducere non praesumpserunt. Et quoniam sine sancto Spiritu ministerium episcopale non agitur, non sit vobis leve in episcopis contristare Spiritum sanctum, cum Dominus terribiliter comminans dicat: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). Et Apostolus: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei (Ephes. IV, 30). Et item idem Apostolus dicit: Per fidem habitare Christum in cordibus nostris (Ephes. III, 17), qui jam sedens ad dexteram Patris de coelo Saulo intonuit dicens: Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. IX, 4.) Demonstrans 126.0113C| quoniam in membris suis Christus persequitur et scandalizatur, et in membris suis suscipitur, velut se dicturum electis in judicio pollicetur: Quandiu uni de minoribus meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Et sanctus Spiritus in eis in quibus habitat contristatur, sicut ex Apostoli verbis supra ostendimus. Et quia jam tempus transiit, ultra quod sacri canones Spiritu Dei conditi et totius mundi reverentia consecrati decernunt ut ordinationes episcoporum non differantur, sicut synodus apud martyrium sanctae Macrae secundum leges et regulas diffinivit, electionem episcoporum, qui designati ad hoc negotium exsequendum una cum consensu vestro fuerunt in synodo, sicut in epistola vobis directa ab eadem synodo scriptum habetur, 126.0113D| dominatio vestra consentiat, et non differatis accelerare, ut vobis suggessimus, quatenus ipsa ecclesia diu contra sancti Spiritus promulgationem non vacet pastore, et vos, quod absit, non mediocre incurratis periculum. Quia enim sacri canones (conc. Anth., can. 16) perfectum dicunt esse concilium, ubi cum suis suffraganeis interfuerit metropolitanus antistes, multo magis ratum teneri debet quod metropolitani cum episcopis diversarum provinciarum secundum sacras leges et regulas decreverunt. Sexcenti namque triginta et eo amplius episcopi, quorum nomina scripta sunt in coelo, quorumque nomina habemus scripta in libris nostris, in Chalcedona civitate apud Martyrium sanctae Euphemiae in Christi nomine congregati, 126.0114A| constituerunt (can. 25) ut ultra tres menses ordinationes episcoporum non differantur, cum decreto judicio, ut qui ausi fuerint, post diffinitionem magnae et universalis hujus synodi, quidquam ex his quae sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. Et Dominus in Evangelio dicit: Ubi fuerint congregati duo aut tres in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et: Si duo ex vobis de omni re consenserint super terram, fiet. Et: Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis (Matth. XVIII, 18, 19, 20). Si ergo adesse dignabitur ubi duo vel tres fuerint, quanto magis ubi tanti ex sanctis Patribus congregati haec irrefragabiliter decrevere servanda? CAP. VI. De eo quod in litteris vestris, quas pridie 126.0114B| Nonas transacti mensis Maii, deferente clerico nomine Teutberto relegi, voluntarie vos subjicere velle exiguitatis meae consiliis, et secundum quod hortatus fuero, agere et disponere in ecclesiasticis et saecularibus negotiis, et meae fiduciae vosmetipsos subjicere velle, et secundum datum a me consilium regni vestri jura componere: vestrae dominationi rescribo, ut Domini voluntatem vestrae voluntati praeponere in omnibus studeatis, cujus voluntatem per sanctas Scripturas, et per eos qui jam in coelo cum illo regnant, et in terris miraculis coruscant, et per sacras leges a Christianis imperatoribus et regibus promulgatas, sicut ipse dicit: Per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt (Prov. VIII, 15), potestis cognoscere: sed et per scripta a nobis ex 126.0114C| synodo apud martyrium sanctae Macrae habita, et per consacerdotes nostros vobis directa, potestis agnoscere. Sed satis doleo, et multum timeo, quia, ut cum venia vestra dicam, quantum in hac causa de qua agitur paret, plus intenditis sequi propriam voluntatem quam divinam auctoritatem, et eorum qui se importune ingerunt cupiditatem quam sanctae Ecclesiae utilitatem; et eorum de quibus dicit Apostolus, quoniam nesciunt quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim I, 7), adulationis favorem quam vestram ipsam salutem. Quod scripsistis, vota omnium qui commorantur in Belvacensi Ecclesia, in Odacrum concordare, non est mirum si stulti et improbi ac cupiditate caecati toties taliter agunt, non correcti de rejectione pravae suae electionis 126.0114D| in Fromoldum, et reprobato Rodulfo, et a se electo Honorato sacro episcopali ordini adhuc fidei doctrina incongruo, perdiderunt electionem, sicut ostensum est illis in synodo, et per sacras regulas non ulterius illorum, sed episcoporum esse electionem, quam non praeire sed subsequi, et non se ab ea debere excidere, et nunc contra regulas et leges sine visitatore praesumpserunt electionem. Unde referendum est eidem plebi illud propheticum: Frons mulieris meretricis facta est tibi, nescis erubescere, (Jer. III, 3). Et Jacobus Apostolus tam tales clericos quam plebeios redarguit dicens: Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Deo? (Jac. IV, 4.) Adulteros enim recte nuncupat, quos 126.0115A| derelicto amore sapientiae coelestis, quae dicit: Leges meas custodite (Levit. XVIII et XX), ad amplexum potius amicitiae mundialis esse deflexos increpat. Quapropter potius merentur excommunicatione corrigi, quam corrupti in voluntatibus suis audiri. Sed forte non est ita ut vobis est dictum. Dominationi autem vestrae ostendo quod scriptum est, Spiritu sancto dictante, in Decretis apostolicae sedis: Quod si et omnes sacerdotes, et mundus erroris assentiat, damnatio consentientes involvit, non praevaricationis damnationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit. CAP. VII. Quod scripsistis, ut sicut semper regibus 126.0115B| praedecessoribus vestris in omni utilitate regni proficuus et devotus fui, ita vobis fidelis et devotus existam. Quod et hactenus observavi et observare cupio. Vos autem sanctae Ecclesiae, et ejus rectoribus, atque mihi servate quod illi conservaverunt; et pro devotionis fidelitate, quam vobis cum caeteris fidelibus vestris in electione vestra, non sine magno labore, ad provectionem regiminis, quo jam nomine, det Dominus etiam virtute potiti estis, nolite retribuere mihi mala pro bonis, suadentes, non tamen auxiliante Domino, persuadentes, ut in senecta mea declinem a sacris regulis, quod nec pro cupiditate, nec pro amore vel timore hactenus feci, ut a gradu episcopali, quo per triginta et sex annos gratia Dei usque modo functus fui, merito decidam. Non enim 126.0115C| excidit mihi a mente sententia Salvatoris, qua dicitur: Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et animae suae detrimentum faciat? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? (Luc. IX, 15; Matth. XVI, 25.) Et sacri canones Spiritu sancto decreti (concil. Carth. II, can. 13): « Si quis, inquiunt, contra suam professionem vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privabit. » Et si vobis consensero, ut contra divinas et humanas leges, et contra vestram et meam, coram pluribus in synodo episcopis cohibentibus, professionem faciatis, me perdam, et vos non salvabo, dicente Apostolo: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. I, 32). Et sicut in ecclesiasticis et in mundanis 126.0115D| legibus scriptum habetur: Prava facientes atque consentientes par judiciorum poena constringit: nec expers facinoris aestimatur, qui licet ipse non fecerit, facientes tamen in familiaritatem foedusque receperit. CAP. VIII. Quod scripsistis, ut per meam voluntatem et ministerium Belvacensis Ecclesiae episcopatum dilecto filio meo et fideli vestro Odacro tribuere valeatis, si vestrae dominationi de illo est cura, hoc nullatenus faciatis, ne forte si feceritis, et ipse episcopium illud, et pastore vacantem Ecclesiam, contra sacras Ecclesiae regulas invadere praesumpserit, sacris legibus et regulis exigentibus, quod non opto, contingat ut ulterius, nec in vita mea, nec post 126.0116A| mortem corporis mei, in dioecesi Rhemensi in gradu ecclesiastico valeat ministrare. CAP. IX. De eo quod scripsistis, quia si vestrae voluntati, ecclesiasticis videlicet regulis contrariae, obsecutus fuero, eos quos mihi chariores et familiariores cognoveritis, honorare in omnibus curabitis, tantummodo ut in hac petitione vestra vobis consentiam, non meis, sed sacrorum canonum verbis respondeo, quia secundum eosdem sacros canones, pro indigentibus, et mihi conjunctis, et pro aliis, sicut praecipiunt, ad salutis vestrae augmentum et potestatis honorem, regiam potestatem vestram petitionibus adire curabo, quandiu Dominus me in corpore morari praeceperit. Verum, sicut sanctus Innocentius papa dicit: Sollicitos vos pro salute 126.0116B| libenter audio; contra caput autem non libenter admitto. Et sanctus Gregorius exponens (hom. 37, in Evang.) sententiam Evangelii: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26), dicit: « Quoniam quisquis jam aeterna concupiscit, in ea quam aggreditur causa Dei, extra patrem, extra matrem, extra uxorem, extra filios, extra cognatos, extra semetipsum fieri debet, ut eo verius cognoscat Deum, quo in ejus causa neminem recognoscit. » Unde in hoc episcopali ministerio carnalem propinquum, nec amicum videlicet animi familiarem, carnali affectu recognosco, sed sententiam Domini attendo, qui dicit: Qui non intrat per ostium 126.0116C| in ovile ovium, sed ascendit, aliunde, hic fur est et latro (Joan. X, 1). Et ideo neminem eligo, neminem recognosco, neminem recipio, nisi qui vita et moribus, et scientiae catholicae doctrina, per claves Ecclesiae ad hoc episcopale ministerium accedit, et sciat et faciat quod sacrum ministerium postulat. Et quoniam non est Deus personarum acceptor, sed in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X, 34), in hac causa nullius personam accipio, sicut sanctus propheta virum justum describens dicit: Qui excutit manus suas ab omni munere (Isa. XXXIII, 15). Neque enim dixit tantum a munere, sed addidit ab omni, id est a munere manus, a munere linguae, a munere obsequii, sicut jam vobis scripsi, si mente voluissetis recondere. 126.0116D| CAP. X. Vestram denique charam mihi dominationem solerter atque attente ante mentis oculos oportet habere, quod, sicut jam vobis scripsi, qui contra sacros canones ordinantur, et ordinatores et ordinati haeretici sunt, sicut sanctus Gregorius et caeteri catholici Ecclesiae sanctae doctores atque rectores multoties in libris suis ostendunt. Quam haeresim sanctus Petrus primum in Simonem Magum aeterno anathemate condemnavit (Act. VIII). Sed et hujusmodi non ordinationis, sed exordinationis mediatores, praefatum magnum et sanctum Chalcedonense concilium (can. 2), si clerici sunt, proprio gradu privari, si vero laici aut monachi fuerint, sine ulla exceptione 126.0117A| aut respectu alicujus personae, anathematizari praecipit. Propterea hortor dominationem vestram ut a tali mediatione vel interventione vos caveatis. Ne vero pro alicujus temporali placiditate aeternum periculum incurratis, sed et dilectus filius meus, fidelis vester, pro quo satagitis, non obliviscatur quod jam in epistola vobis directa, capellanis vestris me inter alia scripsisse recordor, canonicam decretam sententiam, qua dicitur: Sicut is qui invitatus renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel qui importune se ingerit, est procul dubio repellendus. Quae itaque praemissa sunt, non mea, neque a me excogitata sunt verba, sed a Christo, et per apostolos, ac ejus sanctos, Spiritu sancto prolata. Propterea illi qui audire ea 126.0117B| non sufferunt, vel obaudire contemnunt, timeant Dominum dicentem, quae nuper quinto decimo die ante sanctum Pascha legi omnes in ecclesia audivimus: Qui est ex Deo verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan. VIII, 47). Unde sanctus Gregorius (hom. 18, in Evang.): Si enim ipse verba Dei audit qui ex Deo est, et audire verba ejus non potest quisquis ex illo non est, interroget se unusquisque si verba Dei in aure cordis percipit, et intelliget unde sit. Et sanctus Paulus apostolus, per quem ipse locutus est Christus: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum: magis autem et redarguite (Ephes. V, 11). Et item idem Apostolus: Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et non commisceamini cum 126.0117C| illo, ut confundatur (II Thess. III, 14). Unde sacri canones excommunicatis communicantes excommunicatos esse decreverunt. Haec de coelo Christus, et sancti ejus apostoli, atque sancti ipsius cum eo jam in coelo regnantes intonant: et nos, licet peccatores, in terra episcopi, et Christi vicarii, atque apostolorum successores in terra, ejus virtute et ministerio divino prosequimur, imitari desiderantes quod de sancto viro cantamus, quia pro lege Dei sui certavit usque ad mortem: fundatus enim erat supra firmam petram. Petra, inquit Apostolus, erat Christus (I Cor. X, 4). Conveniant ergo in pace Christi, sicut statutum secundum sacros canones fuit, in synodo episcopi et clerus ac plebs Belvacensis Ecclesiae cum libero consensu vestro, sicut regium ministerium 126.0117D| decet, et juxta legalem ac regularem formam electio exsequatur et ordinatio prosequatur
EPISTOLA XX. AD EUMDEM LUDOVICUM III REGEM. De Odacro invasore Ecclesiae Belvacensis. (Apud eumdem.) Domino LUDOVICO regi glorioso HINCMARUS episcopus ac plebis Dei famulus.
Ex litteris sigillo vestro subter signatis, quas mihi Warinus clericus Idibus praesentis Junii mensis ex vestra parte donavit, non statui ad singula vobis rescribere, quoniam de praecedentibus mandatis et litteris vestris jam sufficienter vobis rescripsi. Verumtamen 126.0118A| quia et ex his a me vobis rescribi rogastis, quae ita inter se dissentiunt, ut a principiis media, et a mediis ultima dissonent, sicut de quodam monstro antiquus poeta dicit: Prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera, fatigatus missis et litteris vestris, pro Belvacensi Ecclesia rescribere vobis ad quaedam loca, Domino adjuvante, curabo, secundum proverbium, quod in antiquorum libris juvenis legeram: Bos lassus fortius figit pedem.
I. De eo quod in prioribus mihi datis litteris ad locum scriptum habetur: « Petitionem filii dilecti justam nullo modo oportet respuere patrem, » hoc 126.0118B| exiguitas mea, sed et Dominus approbat dicens discipulis suis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. XVI, 23). Nomen enim Domini Jesus, id est salvator interpretatur, et illa petitio justa est, quae ad veram salutem pertinet. Quam petitionem quoniam Dominus non respuit, nec quilibet Christianus debet respuere. Si autem contra veram salutem quilibet petierint, audient a Jacobo apostolo: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. IV, 3). II. De eo quod ibidem subsequitur: « Nostrae petitioni ac voluntati clementer faveatis, et desiderium nostrum ad praesens adimpleatis, » rescribo ut velitis et desideretis quod Dominus vult, cui Psalmista dicit: Domine, ante te omne desiderium meum (Psal. 126.0118C| XXXVII, 10); securus voluntati vestrae favebo, et quantum potero vestrum desiderium adimplere curabo. Vos autem attendite quod omni homini qui Domino placere vult, dicit Scriptura: Post concupiscentias tuas, scilicet improbabiles, non eas, et a tua voluntate, carnali videlicet, avertere (Eccli. XVIII, 30); et: Sunt viae quae videntur hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit (Prov. XVI, 25). III. De eo quod ibidem subsequitur ex Odacro, in praecedentibus litteris satis vobis respondi. IV. De eo quod mox subsequitur, « Quia meus missus Altramnus monachus vobis retulit ex mea parte, nihil aliud me velle ex hoc agere, nisi illud quod vos et Hugo abbas et Theodoricus comes caeterique 126.0118D| vestri fideles decernerent, » scio istud mandatum ex me non processisse, nec ipse frater mihi talia se dixisse professus est. Remitto autem illum ad vos, ut coram fidelibus vestris, aut profiteatur se ita dixisse, aut veraciter deneget talia vobis ex mea parte non ambasciasse. Unde puto ut sicut in nomine interprisum est, ita sit et in ambasciato. Nam iste frater noster a vobis ad me rediens ambasciavit mihi ex vestra parte, ut pedem meum basiaret et peteret ut ad opus Odacri honorarem vos de episcopio Belvacensis Ecclesiae. Cui respondi, quoniam sicut melius et honorabilius atque salubrius scivi, vos inde honorare curavi, hortans ut sicut professi estis in die consecrationis vestrae, in regimine regni 126.0119A| more praedecessorum vestrorum honoretis Deum, consentiendo ei, conservando sanctae Ecclesiae ac ipsius rectoribus leges ejus qui dixit: Honorificantes me honorificabo (I Reg. II, 30), velut in litteris scriptum habetur quas per eum vobis direxi. Dixit etiam mihi quid de voluntate Hugonis abbatis ex hoc dixeritis, et quam moderate ad interrogationem exinde vestram Theodoricus Comes responderit. V. In eo quod in primordiis litterarum, quas post praemissas praedictus clericus mihi dedit, scriptum habetur: « Si vobis in ordinatione Odacri non consensero, pro certo scietis non me velle vestrum benigne tractare honorem, nec decus debitum et privilegia praedecessorum vestrorum vobis consentire 126.0119B| velle, sed in omnibus vestrae reniti voluntati, » scriptor vester et sensu et litteratura mentitus est. VI. De honore praedecessorum vestrorum imperatorum et regum, et qualiter privilegia sanctae Ecclesiae ac rectorum et ministrorum ipsius decreverunt et conservaverunt, in aliis litteris sufficienter vobis scribere studui: quae si vobis non profuerint, nec plura proderunt. VII. De eo quod ibidem subsequitur, « Qualiter contra similem vestrum honorem vestrum evindicaretis pro viribus, quanto magis oportet eum contemnere, me videlicet, qui vestrae ditioni commissus vestrum abjicere satago ne pollens praevaleat honorem, » qui vobis hoc scribere mihi qualicunque 126.0119C| ministro Christi persuasit, non bene Dominum, neque Scripturas ejus cognovit. Sicut enim jam vobis ex Scripturis divinitus inspiratis innotuit, duo sunt quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas: in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem; et pontifices reges ordinare possunt, reges autem pontifices consecrare non possunt; et pontificibus dixit Deus: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, id est contemnit et despicit, me contemnit (Luc. X, 16); et: Qui contemnunt me, erunt ignobiles (I Reg. II, 30). Non ergo debueratis ita inverecunde qualicunque pontifici scribere, vestrae ditioni commissum, quia sicut dixit Dominus 126.0119D| apostolis suis, quorum minimus sum merito, successor autem officio: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16), ita et ego juxta modulum meum humili corde ac voce dicere possum: Non vos me elegistis in praelatione Ecclesiae, sed ego cum collegis meis et caeteris Dei ac progenitorum vestrorum fidelibus, vos elegi ad regimen regni, sub conditione debitas leges servandi. VIII. De eo quod ibidem subsequitur, « Ex hoc facto, id est quia Odacro Ecclesiam Belvacensem pastore vacantem commisistis (facientes contra regulas ecclesiasticas, contraque antiquorum et Christianorum regum leges, contraque praedecesserum ac progenitorum vestrorum promulgationes, sed et 126.0120A| contra illorum consuetudinem), nihil amplius facietis praeter quod factum habetis, donec fratri vestro et consanguineis vestris regibus illud mandetis, et eorum jussionibus vel imperio ac vestro, omnes convocentur archiepiscopi et episcopi ex eorum regnis et vestro, et sic ex hoc auctoritativa diffiniatur ratio, vestri honoris dignitate plena, » vos videte ne pro hoc illicito facto canonicas sustineatis sententias, vel in hoc saeculo, vel in futuro. Nam nos ex hoc quod egimus non timemus coram archiepiscopis et episcopis reddere rationem, quia nos non habemus alias evangelicas vel apostolicas litteras, sed neque alios canones vel decreta sedis Romanae pontificum, nec etiam alias sacras leges, quibus una cum sanctis canonibus catholica moderatur Ecclesia, quam illi. 126.0120B| Nam cum illis jam, et etiam in domini papae synodo, de sanctis Scripturis et sacris regulis ac legibus probabilem habuimus rationem. IX. Quod mandastis, quia nihil aliud ex illo illicito facto facietis nisi quod factum habetis, si vos non facietis, faciet Dominus quando illi placuerit. Non vixit tot annos Ludovicus imperator quot pater suus Carolus; non vixit tot annos Carolus avus vester quot annos pater suus vixit; non vixit pater vester tot annos quot pater suus: et quando statis in illo statu ubi avus vester et pater vester steterunt apud Compendium, inclinate oculos ubi jacet pater vester, et si nescitis, interrogate ubi mortuus fuit et ubi jacet avus vester, et non exaltetur cor vestrum ante eum qui mortuus fuit pro vobis et pro nobis 126.0120C| omnibus, et resurrexit a mortuis et jam non moritur: et certi estote quia moriemini nescitis qua die vel qua hora; et ideo necesse est et vobis et nobis omnibus secundum advocationem Domini paratos esse, quia nescimus qua hora veniet nobis finis: et ideo non exaltetur cor vestrum contra eum, in cujus manu vita diesque nostri consistunt. Vos cito deficietis, et sancta Ecclesia cum suis rectoribus sub Christo rectore secundum promissionem ejus permanebit sicut luna perfecta in aeternum (Psal. LXXXVIII, 38). X. De eo quod ibidem subsequitur: « Insuper aliud exinde si necessitas fuerit quod rectum est faciemus, » ut intelligo, ad timorem mihi incutiendum, quatenus jussioni vestrae licet invitus obediam, scribere 126.0120D| voluistis. Unde respondeo: Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. CXVII, 6). Et: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? (Psal. XXVI, 1.) Et alia Scriptura dicit: Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur (Prov. XVI, 33); et ipse Dominus ad praesidem ante quem stetit: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi tibi datum fuisset desuper (Joan. XIX, 11); et summus quondam archangelus nec unam oviculam Job servi Dei rapere potuit, nisi Domino permittente. Sed utinam aut per vos, aut per quemcunque sibi placuerit, educat me Dominus de isto carcere, videlicet infirmo et senili corpore, ad cum quem sua gratia 126.0121A| largiente ex toto corde desidero videndum, non meis meritis, quae nulla nisi mala sunt, sed sua indebita misericordia et gratuita gratia. Sed et de eo quod dixistis, « Quia insuper et aliud si necesse fuerit quod rectum est facietis, » amplector quod promittitis, quod rectum est erga me facietis. Igitur rectum est, ut Scriptura ostendit, ut per quae quis peccat, per haec et torqueatur (Sap. XI, 17). Nam quia contra plurimorum voluntates, et minas, atque suggestiones, in electione vestra consensi, opto et gaudeo, ut si inde peccavi, Domino permittente, hic per vos et non in futuro per Dominum talionem recipiam, sicut legimus de sancto Paschasio, qui per ignorantiam errans in cujusdam electione consensit. XI. Et quoniam tantopere satagitis de ordinatione 126.0121B| Odacri, mandate mihi tempus constitutum, quando episcopi Rhemorum dioeceseos, sed et venerabiles episcopi ac dilecti fratres nostri, qui a synodo apud martyrium sanctae Macrae habita ad vos cum litteris directi fuerunt, valeant convenire ad eumdem locum, et faciam me, vita et possibilitate comite, illuc obviam eis portari, et veniat vester Odacrus cum electoribus suis sive palatinis, sive Ecclesiae Belvacensis, et si vobis placet, etiam illuc venite, aut missi vestri, et Domino dicente: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, hic fur est et latro (Joan. X, 1); et: Qui intrat per ostium in ovile ovium, huic ostiarius aperit (ibid., 3). Ego, inquit, sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur (ibid., 9). Et videte, aut per missos 126.0121C| vestros audite, si vestro Odacro ostiarius aperiet ostium ovilis sui, et intret securus, ut audiant oves vocem ejus, et non sit mercenarius, sed pastor, et Ecclesia Belvacensis sub mercenario non gemat. Et notum sit nobis, sed et ipse Odacrus pro certo sciat, quia si ad nos non venerit, et in obstinatione suae praevaricationis manere delegerit, dicente Apostolo, Quia verbum Domini non est alligatum (II Tim. II, 9) in sermone Domini, qui est vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipili (Hebr. IV, 12), nos ad eum ibimus, ubicunque fuerit in Rhemensi provincia, et quod sacri canones de contemptore suo et Ecclesiae contra leges et regulas invasore judicant, in illum quod ad nos pertinet exsequi procurabimus, ut nunquam vel nusquam in Rhemensi provincia in 126.0121D| ecclesiastico gradu ministret, et omnes de caetero in hoc illi comunicantes, secundum sacros canones Spiritu Domini conditos, et Christi sanguine confirmatos, excommunicati usque ad Ecclesiae satisfactionem erunt. Sed et qui contra auctoritatem ac rationem, contraque ipsam suam salutem, in hac causa vos stimulat, sicut dicit Apostolus, portabit judicium quicunque est ille (Gal. V, 10). Paulus apostolus necessitate compulsus, scripsit Corinthiis: Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII, 11); et ex quanto dolore vobis compellentibus haec scripsi, ille videt cui gemitus meus non est absconditus. Et scitote certissime quia, Domino adjuvante, 126.0122A| nec quibuscunque vel quorumcunque terroribus vel blanditiis, ex hac causa unde agitur, a sacris legibus et regulis deviabo. EPISTOLA XXI CONCILII TUSIACENSIS AD RERUM ECCLESIASTICARUM PERVASORES ET AD PAUPERUM PRAEDATORES. Unde et quando ac qualiter acciderit ut res ecclesiasticae Domino sint consecratae, et quantum sit periculum pauperes depraedari. (Apud Labb., Conc. tom. VIII.) Anno Incarnationis Dominicae 860, indictione IX, XI Kalendas Novembres, sancta synodus congregata in villa Tusiaco Tullensis paroeciae, episcoporum XIV provinciarum, Lugdunensium videlicet, 126.0122B| Rothomagensium, Turonensium, Senonum, Viennensium, Arelatensium, Vesontionum, Mogontinensium, Agrippinensium, Trevirorum, Rhemorum, Biturigensium, Burdigalensium, Narbonensium, omnibus Dei fidelibus et sanctae Ecclesiae filiis, ad quos haec divinae constitutionis notitia potuerit pervenire, pacem et salutem optat in Domino.
Deus omnipotens, summus et verus, unus ac solus, Pater scilicet, et Filius, qui est consubstantiale Verbum ejus, et utriusque Spiritus sanctus, utrique coaeternus ac coaequalis, Trinitas inconfusa atque inseparabilis, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest, nec locorum vel finito vel infinito spatio continetur, nec 126.0122C| temporum vel finito vel infinito volumine variatur; neque enim est in ejus substantia, qua Deus est, quod brevius sit in parte quam toto; qui sine initio est et permanet sine fine, incommutabili aeternitate vivens; creavit omnia simul, ex quibus currerent tempora, et implerentur loca, temporalibusque et localibus rerum motibus saecula volverentur. In quibus rebus quaedam spiritalia, quaedam corporalia, visibilia siquidem et invisibilia condidit: formans materiem, quam nec alius, nec nullus, sed omnino ipse informem ac formabilem instituit, ut formationem suam non tempore, sed origine praeveniret; testante Scriptura: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII). Et: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I); 126.0122D| et omnia opera sua bona valde, quae in coelo sunt et quae in terra. Duas quoque harum creaturarum suarum rationales creaturas, scilicet angelicam et humanam, imaginis et similitudinis suae dote ditatas, cum libero arbitrio condidit; ut sicut ipse non necessitate, sed natura est bonus et voluntarie, et ita ipsae rationales creaturae non constrictae necessitate, sed bonae essent, ut natura, ita et voluntarie. Quia si tales essent ut liberae voluntatis arbitrio malum vitare et bonum non possent agere, lapidibus et caeteris rebus insensibilibus atque irrationabilibus potius quam Deo similes essent, et merito illius retributione carerent, nec esset unde pro 126.0123A| qualitate voluntatis et actionis remunerarentur a Deo. Qui ideo bonus est quia vult, non quia cogitur; quique bonum velle non ex accidenti, sed ut et bonus et omnipotens esset essentialiter habet. Cui, secundum quorumdam opinionem, sententiae non repugnat quod dicit Apostolus: Seipsum negare non potest (I Tim. II). Porro nec peccare, nec mori potest. Et tamen non falso angelus et homo, qui potuere peccare, imaginis et similitudinis ejus dignitate donati leguntur. Quia aliud est similitudo et aliud signaculum similitudinis, et aliud imaginem esse et aliud ad imaginem factum esse. Solus quippe consubstantialis Filius essentialiter imago invisibilis et splendor et figura est substantiae Dei Patris. Sic ad Omnipotentis hoc vel magis omnipotentiam 126.0123B| pertinet, quia aliud non potest quam bonum velle, et aliud quam bonus et omnipotens esse, et seipsum negare, peccare quoque, vel mori, mutari, falli, miser fieri, seu vinci non potest. Haec atque hujusmodi absit ut possit Omnipotens. Sed quia non vult, non potest, quia et velle non potest. Non enim potest justitia velle facere quod injustum est, aut sapientia velle quod stultum est, aut veritas velle quod falsum est. Ac per hoc non solum ostendit veritas Omnipotentem non esse quod ista non possit, sed etiam cogit veritas omnipotentem non esse qui haec possit. Volens enim est Deus quidquid est: aeternus ergo, et incommutabilis, et verax, et beatus, et insuperabilis volens est. Si ergo potest esse quod non 126.0123C| vult, omnipotens non est: est autem omnipotens, ergo quidquid vult potest: et ideo quod non vult esse non potest, qui propterea dicitur Omnipotens, quoniam quidquid vult potest. De quo et psalmus dicit: In coelo et in terra omnia quaecunque voluit fecit (Psal. CXXXIV). Nihil enim in coelo vel in terra fit, nisi quod ipse aut propitius facit, aut fieri juste permittit. Qui vult omnes homines salvos fieri, et neminem vult perire. Sed justus Dominus justitiam diligens, et iniquitatem non volens, eis quos ad imaginem et similitudinem suam fecit, nec post primi hominis casum vult tollere violenter suae voluntatis arbitrium liberum; quibus reddere paratus est meritum, ut Scriptura demonstrat: Quis est, inquiens, homo qui vult vitam? (Psal. XXXIII.) 126.0123D| Et ac si respondenti: Ego, Dominus dicit: Diverte a malo, et fac bonum. (ibid.) Et e regione volens salvari dicit: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII). Et: Ex voluntate mea confitebor illi (Psal. XXVII). De quo scriptum est: Quia non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia (Psal. LXXXIII). Ut autem ambulantes ambulent et perseverent in innocentia, sanat et adjuvat eorum arbitrium gratia, attestante Apostolo: Gratia Dei in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV).
Quibus et aliis Scripturae sententiis, quoniam post casum primi hominis inest homini ad bene volendum, et ad bonum incipiendum, et perficiendum atque in 126.0124A| bono perseverandum, liberum arbitrium, gratia liberatum, et gratia de corrupto sanatum, gratia praeventum, adjutum et coronandum. A bono autem deficiens, et in malo proficiens homo, post casum primi hominis habet arbitrium liberum, scilicet justitiae liberum, peccati servum: quo qui se elongant a Deo volente congregare filios nolentis Jerusalem, peribunt. Unde quia gratia Dei est, salvatur mundus; et quia inest liberum arbitrium homini, judicabitur mundus. Ex his namque rationalibus creaturis, angelica videlicet et humana, angelos ad se cognoscendum atque perpetuo collaudandum in coelesti gloria collocavit. Unde pars quaedam angelorum ex superbia debriata per liberum arbitrium cecidit, qui appellantur diaboli; et tales suo vitio sunt 126.0124B| effecti, ut jam non velint nec possint meriti esse boni. Sicut et illi qui per liberum arbitrium in voluntate Conditoris permanserunt, ipsius gratia et retributione justitiae acceperunt in munere quod Creator, cujus signaculum similitudinis sunt, habet essentia ut non velint nec valeant esse mali. Hominem vero opifex Deus corpore de limo terrae formavit, cui animam de incomprehensibili nobis suae virtutis opere, in moribus et aeternitate ad imaginem et similitudinem suam conditam, in qua, interiore videlicet homine, per fidem in nobis habitat, insufflavit. In quo etsi exterior homo noster corrumpitur, renovamur induentes novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate, et veritate. Et factum eumdem primum hominem in animam viventem, 126.0124C| ventem, id est factam animam rationalem, factam carnem vivificantem, atque in duabus et ex duabus, scilicet spiritus ac luti, substantiis in unitate personae subsistentem, in paradiso deliciarum, quem plantaverat ab initio, posuit, ut operaretur eum, vel in eo, sicut et quae ei praecepit, et custodiret ne illa admitteret quae et sicut illi prohibuit. Cui ex latere fabricavit mulierem, dum in somno corporis obdormivit, unde et dixit: Erunt duo, in carne una (Gen. II); itaque jam non sunt duo, sed una caro, secundum praescientiam suam, qua novit omnia etiam antequam fiant, vero demonstrans indicio quoniam sine transfusione seminis viri ex femina ipse venturus esset in carnem, ad redimendum hominem, qui in carne condidit hominem. Et 126.0124D| qui eum fabricavit ex pulvere, quo sine seminis transfusione hominem fecit ex homine, homines quoque fabricetur ex semine. Quique corporis morte in cruce pro omnibus mortis debitoribus, solus inter mortuos liber a mortis debito dormiens, praedestinatus Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis, et praedestinatorum omnium caput, ac lumen, atque exemplum factus ex muliere, legisque lator qui legi nihil deberet, factus sub obedientia legis, ut eos qui sub lege peccati et mortis futuri erant, redimeret, ut adoptionem filiorum, quam in Adam perdituri eramus, reciperemus: de his qui in eum credere voluerint, sive adventum ejus in carne praecesserint, sive etiam forent sicuti (nam per gratiam, 126.0125A| inquit, Domini Jesu salvari credimus, quemadmodum et illi (Act. XV), aedificaturus erat Ecclesiam aperto lancea latere, de quo produxit aquam et sanguinem, quibus nunc lavacro rigatur et poculo, id est mundatur aqua baptismatis, et per fidem illi incorporatur potato sanguine redemptionis, justificata spiritu sanctificationis. Hoc sacramentum magnum est in Christo et in Ecclesia (Ephes. V): quae eodem Spiritu sancto ab immaculato divini fontis utero suos regenerat natos, quo et de illibata virgine Christus est natus. Idem namque primus homo, quia et Eva ipsa est Adam, conditus ut dominaretur creaturae a Creatore factae, et disponeret orbem terrarum in justitia et aequitate, et in directione cordis judicium judicaret, si in accepta lege 126.0125B| vitae et disciplinae libero arbitrio permansisset; videlicet si in Conditoris voluntate perseverasset ut non peccaret; nec ipse moreretur, nec mortales, neque mortis ac gehennae filios generaret. Sed merito hujus permansionis, et retributione justitiae, sicut et sancti angeli acceperunt, accepisset in munere, quod Creator, ad cujus imaginem et similitudinem conditus est, habet essentia, ut nec peccare vellet nec jam cadere posset. Ipsi autem diabolo invidenti quia illuc erat homo terrenus per debitam obedientiam ascensurus, unde ipse cecidit per superbiam angelicus spiritus, et mendacia suadenti plus credens, quam voluntati conditoris sui obediens, abusus arbitrio libero deseruit Deum, et desertus juste a Deo, peccavit ac cecidit; et per malum velle perdidit 126.0125C| bonum posse, qui per posse bonum vincere potuit velle malum. Qua de re facta est massa perditionis totius humani generis. De qua si nullus ad salutem eriperetur, irreprehensibilis esset Dei justitia; quia vero multi salvantur, ineffabilis est Dei gratia, qui ab ipso mundi primordio, incipiens ab Abel justo, salutis humanae praecones mundo in sua infirmitate languenti, et in peccatorum suorum tenebris tabescenti, donec ipse lux mundi adveniret, per patriarchas et legis doctores, atque prophetas ac justos, verbis et prodigiis praedicans, consolando praemisit. Tandem ipse, qui semper unum et ubique est cum Patre et Spiritu sancto essentia majestatis, propter nos homines et propter nostram salutem, opere conceptus ejusdem Spiritus sancti, natus ex 126.0125D| Maria virgine, id est ex virginea maternae carnis substantia, in duabus et ex duabus naturis atque substantiis, divinitatis scilicet et humanitatis, verus per omnia Deus, et verus homo anima rationali et humana carne in unitate personae subsistens, ad nos per praesentiam assumptae veniens carnis, factis et dictis ad aliud in se credentes saeculum invitavit, id est ad gloriam sempiternam, quam angeli sancti habent in coelo, et ad quam obtinendam conditus fuerat primus homo. Et quoniam ad illam pervenire non possumus, nisi sicut nos docuit de quo scriptum est: Quia sic oportuit pati Christum, et intrare in gloriam suam (Luc. XXIV), dux et doctor hujus itineris, scilicet per labores ac dolores, quos in primo 126.0126A| parente meruimus, promerentes regnum Dei, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII); et in istius agonis scammate certantes, sine viatico non valemus subsistere.
Primitiva Ecclesia, id est fideles in exordio nascentis Ecclesiae vendebant omnia quae possidebant, et deferebant possessionum suarum pretium ad pedes apostolorum, docentes non debere a rationali homine serviri, sed dominari divitiis, et uti eis in transitum, non eas amare pro aeterna perventione. De quo pretio dividebatur singulis, prout cuique opus erat. Cum autem gratia Dei coepit multiplicari credentium numerus, ad quorum sustentationem non sufficiebat pretii reditus, quoniam omnes ad hoc non dabant, 126.0126B| neque valebant compelli, ut a conjugio et in totum a mundanis vacarent actibus, ne saeculum deperiret, donec omnes qui salvandi sunt, id est omnes praedestinati, veluti scriptum est, filii Dei, qui erant dispersi, id est in massae generaliter perditae ex debito relictione conspersi, et ex ea, antequam mundus fieret, praedestinatione Dei, cui nihil praeteritum transiit acciditque futurum, electi, scilicet gratia Dei, congregentur in unum, in plenitudinem videlicet coelestis ac sempiternae Ecclesiae, ad quam tanti ex hominibus salvatis et eidem sociandis sunt ascensuri unde diabolus cum suis sequacibus cecidit, quanti illic electi angeli remanserunt: ut unum ovile unius pastoris scilicet, et individuae Trinitatis perpetua visione et perfecta cognitione, quae est non 126.0126C| solum hominum, sed et angelorum vita, sine fine gaudeat, societate gloriosa repletum: constituit idem Dominus et magister salutis per sanctos suos, in quibus et cum quibus loquebatur, et per quos suam gubernabat, et usque hodie meritis et precibus gubernat Ecclesiam, ut credentes non jam ex asse possessiones et praedia venundarent, sed de ipsis possessionibus Domino consecrarent. Unde qui quasi specialiter eidem dominorum Domino adhaerent, et ministri sermonis, et donorum aeternae salutis, atque mediatores inter Deum et homines ope fiunt assiduae intercessionis, vivant; et in omnibus necessariis, sine quibus humana fragilitas non potest subsistere, eis in eleemosynas eorum, qui easdem possessiones Domino consecrarunt, ministretur: ut dum Christi 126.0126D| pauperes atque ministri Ecclesiae ex his in praesenti subsistunt saeculo, largitores possessionum de sua fideli eleemosyna, sicut et in baptismate, a malo funditus conversi, et cum fide recta perseverantes in bonis operibus, mundentur a peccato et efficiantur Christo, cui eas devoverant, consortes in coelo, sicut ipse dicit in Evangelio: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI); et item: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV). Quapropter sicut illi qui seipsos ac divitias et possessiones suas Domino fideli mente consecraverunt, haeredes Dei et cohaeredes Christi per prophetas et 126.0127A| apostolos, et ab ipso Domino appellantur et fiunt, ita et tales possessiones atque facultates, Domino in suis ecclesiis et in specialibus servorum ipsius usibus consecratae, propter fideles Christi, qui eis et exinde aluntur, Dei haereditas, cum orbis terrarum et plenitudo ejus ipsius sit, quasi specialiter appellantur. Sicut enim, quando omnis domus Israel Domini haereditas vocabatur, tribus tamen Levi, quasi decimatio adhuc etiam in lumbis Abrahae a Deo electa, cum decimis et primitiis, urbibus et suburbiis, villabus atque possessionibus et facultatibus cunctis, specialis Domini haereditas, pars, vel assumptio dicebatur: ita et isti, qui eleros, id est sors vel pars Domini appellantur, cum omnibus ecclesiis, id est divinis ovilibus ad se pertinentibus, specialis Christi 126.0127B| haereditas dicitur et existit, cum omnes credentes ac credituri, tam ex circumcisione quam qui ex praeputio, Christi haereditas appellentur, dicente Propheta: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam (Psal. LXXVIII); et: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). De quibus quicunque indebite quodam abutitur, sine ulla dubitatione illa maledictione multatur, et ipsa tenetur obnoxius, quam et coelestis et omnis terrena continue Domino decantat Ecclesia: Qui dixerunt, inquiens, haereditate possideamus sanctuarium Dei. Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes, ita persequeris illos in tempestate tua, et in 126.0127C| ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia, ut quaerant nomen tuum, Domine. Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur et pereant, et cognoscant quia nomen tibi Dominus, tu solus altissimus in omni terra (Psal. LXXXII). Sanctus quoque Anacletus papa, ab ipso beato Petro apostolo presbyter ordinatus, postea in sede Romana successor illius factus episcopus, cum totius mundi sacerdotibus judicavit: « Qui abstulerit, inquiens, aliquid patri vel matri, homicidae particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit; mater vero nostra Ecclesia, quae in baptismo spiritaliter regeneravit. Ergo qui Christi pecunias et Ecclesiae rapit, aufert vel fraudatur, homicida est, atque ut homicida ante conspectum justi judicis deputabitur. 126.0127D| Qui rapit pecuniam proximi sui iniquitatem operatur; qui autem res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit et ut sacrilegus judicandus est. » Item, sanctus Urbanus papa et martyr: « Res et facultates ecclesiasticae oblationes appellantur, quia Domino offeruntur, et vota sunt fidelium et pretia peccatorum atque patrimonia pauperum. Si quis illa rapuerit, reus est damnationis Ananiae et Saphirae, et oportet hujusmodi tradere Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini (I Cor. V). » Item, sanctus Lucius papa: « Rerum ecclesiasticarum et facultatum raptores, a liminibus sanctae Ecclesiae anathematizatos apostolica auctoritate pellimus et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus, et 126.0128A| non solum eos, sed et omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt rei judicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt. Par enim poena et agentes et consentientes comprehendit. A qua poena consensus liberi esse non possunt illi quorum ministerium est, et qui talia possunt prohibere, comprimere et emendare, et ea non student corrigere. » Et sanctus Gregorius in epistola ad Sabinum subdiaconum: « Sacrilegium, inquit, et contra leges est, si quis quod venerabilibus locis relinquitur, pravae voluntatis studiis suis tentaverit compendiis retinere. » Et sanctus Augustinus in sermone Evangelii sancti Joannis dicit: « Fur sacrilegus loculorum sacrorum et Dominicorum est Judas; et qui aliquid de Ecclesia furatur et rapit, Judae perdito comparatur. » 126.0128B| Et item in sacris canonibus a sancto Spiritu dictatis, et Christi sanctione confirmatis, scriptum est (concil. Tolet. I, can. 11): « Si quis de potentibus clericum aut quemlibet pauperum aut religiosum exspoliaverit, et mandaverit ad ipsum episcopus ut eum audiat; si contempserit, invicem mox scripta percurrant per omnes provinciae episcopos, et quoscunque adire potuerit, ut excommunicatus habeatur, donec audiat et reddat aliena. » Et item scriptum est (concil. Agath. can. 4): « Clerici etiam, vel saeculares, qui oblationes parentum, aut donatas, aut testamento relictas, retinere praesumpserint, aut id quod ipsi donaverunt ecclesiis vel monasteriis crediderint auferendum, sicut synodus sancta constituit, velut necatores pauperum, 126.0128C| quousque reddant, ab ecclesiis excludantur. »
Unde summopere caveant potentiores quique, unusquisque in ordine et dignitate sua, ne praesumant in damnationem suam res sibi ecclesiasticas, neque fatigent, vel affligant inconsuetis consuetudinibus Dei ecclesias, et loca sanctorum: scientes quia, ut praemisimus, res ecclesiasticae vota sunt fidelium, patrimonia pauperum, pretia peccatorum; et in tuitione atque defensione Christi consistunt, qui eas terrae principibus atque primoribus ad defendendum et conservandum, non ad affligendum vel usurpandum, sive prraesumendum, commisit. Nam, quaecunque praetendatur a quocunque utilitatis, sive necessitatis occasio, ille corda omnium 126.0128D| conspicit, qui novit cogitationes hominum, et remunerat actiones et etiam cogitationes irremuneratas nullatenus derelinquet. Quocirca omnis qui vult salvus fieri, et ab aeterna morte liberari, et ad aeternam vitam pervenire, attentissima cordis aure exaudiat quid Spiritus sanctus per eos locutus est, quibus dixit Dominus: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII); et: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X); et: Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVIII); et: Accipite Spiritum sanctum: quorum 126.0129A| remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX); et: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X).
Dicunt enim illi qui in coelo et in terra miraculis coruscant, qui et usque hodie nobiscum vivunt et cum successoribus nostris usque in perpetuum vivent, quoniam apud Dominum est merces eorum: « Si quis oblationes Ecclesiae extra Ecclesiam accipere vel dare voluerit, praeter conscientiam episcopi, vel ejus cui hujusmodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit (concil. Gangr., can. 7). » Anathema autem interpretatur in Romana lingua alienatio; quia omnis talia faciens, quandiu in illis peccatis manet, licet nos episcopi, qui in apostolis et cum apostolis, non nostro merito, 126.0129B| sed gratia divina, ligandi et solvendi potestatem accepimus, interdum tardi, interdum divini sensus ignari, interdum quae committantur nescientes, aliquando etiam commissa, ut expedit, corrigere non valentes, quae statuta sunt exsequi dissimulemus vel etiam negligamus, ut talem hominem ab Ecclesia et fidelium societate excommunicantes non segregemus: jam tamen a sacris canonibus excommunicatus et praedamnatus est, donec peccatum illud deserat, et per satisfactionem ecclesiasticam et sacerdotalem reconciliationem Domini gratiam et fidelium societatem recipiat. Et quicunque in peccatis suis et talibus sceleribus implicatus, ante satisfactionem necessariam vitam istam finierit, communionem et societatem cum electis in regno Dei habere nullatenus 126.0129C| poterit; nec de inferni poenis et daemonum societate unquam liberari valebit. Sed sunt forte tales qui privilegia de locis et rebus Deo dicatis, sanctorum manibus confirmata, parvipendentes sibi, quia volunt, non quia possunt, excommunicationes usurpatoribus rerum et facultatum ecclesiasticarum a sanctis Domini intentatas alleviant dicentes se pro hoc illata damnatione, id est anathematis vinculo, non teneri. De quibus sanctus Gregorius in epistola ad Theoctistam patriciam dicit: « Ipsi, inquiens, sibi testes sunt, quia Christiani non sunt, qui ligamenta sanctae Ecclesiae vanis se aestimant conatibus solvere; ac per hoc nec absolutionem sanctae Ecclesiae, quam praestat fidelibus, veram putant, si ligaturas ejus valere non aestimant. Contra quos diutius 126.0129D| disputandum non est, quia per omnia despiciendi et anathematizandi sunt; et unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter ligantur. » Si qui sunt igitur qui sub nomine Christiano haec aut praedicare audent, aut taciti apud semetipsos tenere, eos et ego, et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia, anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt et contraria loquuntur.
Rapinae quoque et depraedationes quae in istis regnis jam ex consuetudine sic ab omnibus pene tenentur, quasi peccata non sint, aut quasi levia peccata sint, sanctus Paulus apostolus, per quem locutus est Christus, et qui antequam mortis debitum solveret, ad tertium coelum et paradisum fuit raptus, ubi 126.0130A| studuit secreta Domini verba, inter mortalia crimina ea posuit dicens: An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI); et iterum dicit: Si quis fornicator est, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. V); id est cum tali non homine, sed cum tali diabolo, non licet Christi discipulo, id est Christiano homini, ante satisfactionem, id est correctionem atque emendationem, et dignam poenitentiam, cibum sumere. Sanctus quoque Joannes apostolus electus et dilectus 126.0130B| Christi, qui in coena supra pectus ejus recubuit, talem hominem etiam salutare vetat: Nec ave ei, inquiens, dixeris, neque in domum eum receperis. Qui enim dicit ei, Ave, communicat operibus ejus malignis (II Joan. X). Et item sanctus Paulus dicit unicuique Christiano: Nec communicaveris peccatis alienis (I Tim. V). Et Dominus, quando venturus est judicare vivos et mortuos, et in adventum ejus omnes homines resurgent cum corporibus suis, et reddent de factis propriis rationem, se in judicio dicturum promittit in Evangelio his qui peccata sua eleemosynis redimere cum possent noluerunt: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). Unde cogitandum est raptoribus, quo ibunt illi qui aliena rapiunt, si in 126.0130C| infernum ibunt qui eleemosynas non fecerunt. Et item Dominus per Isaiam prophetam dicit raptoribus: Rapina pauperis in domo vestra (Isa. III); et: Lacrymae viduae ad maxillam descendunt; et exclamatio ejus super deducentem eas; a maxilla in coelum coram Deo ascendunt, et Dominus non delectabitur in illis (Eccli. XXXV), scilicet viduae lacrymis, qui pater orphanorum et defensor viduarum queritur contra judices dicens: Causa viduae non ingreditur ad eos (Isa. I). Quapropter sciant raptores, in cujus domo sive corporis, sive mansionis, rapina est pauperis, quia non habitat in illa domo Spiritus sanctus, sed spiritus malignus. Et si accedit ad communionem corporis et sanguinis Christi ante dignam satisfactionem, non mundatur per illam communionem 126.0130D| a peccato, sed plenius possidetur a diabolo: sicut Judas, quando in coenam Dominicam plenus rapina, et iniquitate, et avaritia atque cupiditate, communicare praesumpsit de manu Domini Salvatoris. Et forte tales erunt, cum haec audierint, qui dicant: Non communicabimus. Sed sciant, quia sicut Dominus dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III), ita dixit: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI); et sicut dixit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI); ita etiam dixit: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo; et ego resuscitabo 126.0131A| eum in novissimo die, et non morietur in aeternum (Joan. VI). Propterea nullum aliud restat salutis refugium, nisi ut declinet quisquis vult salvus fieri ab istis malis et ab aliis mortalibus criminibus, et per poenitentiam reconcilietur Deo, et communicet vivificis mysteriis, ut vivere valeat in aeternum. Nihil enim prodest ulli homini si Christianus vocatur, si opera Christi, quae praecepit ipse Christus, non fecerit: imo etiam magis ad suum judicium Christianus vocatur, qui sub nomine Christi idola colit diaboli. Ipsa enim Veritas, quae Deus est, protestatur, quia qui servit mammonae (sic enim daemon divitiarum praepositus appellatur) diabolo servit, vel idola colit diaboli: qui servit luxuriae, voluntati carnis pro Deo servit; unde scriptum est: 126.0131B| Gloria eorum in confusione est (Philip. III), id est in genitalibus membris, quae vulgo verecunda appellantur. Deum quippe Scriptura gloriam appellavit, quae dicit de Judaeis: Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum (Psal. CV). Sed et de eis qui gloriantur quando sua libidine castitatem expugnant, et aliorum toros maculant, haec quae supra idem dicit Apostolus: Gloria in pudendis eorum qui terrena sapiunt (Philip. III); et alibi Scriptura: Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II). Contra quod praecipit ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I). Qui servit avaritiae, idola colit, sicut Paulus dicit: Et avaritiam quae est idolorum servitus (Coloss. III). Qui servit gulae et ebrietati, ventrem pro Deo colit; unde 126.0131C| item dicit: Quorum Deus venter est (Philip. III). Quae ita non utique ad dignitatem dominantium, sed ab infelicitate famulantium, sic appellat Apostolus. Qui fratrem, id est Christianum hominem, injuste per potentiam opprimit; aut pro acceptione munerum justitiam facit, diabolum imitatur, et justitiam vendit, quae Christus est, sicque similis Judae est. Qui veritatem pervertit pro invidia, aut veritatem reticet, aut dicit pro muneribus, diabolum imitatur, et Judae similis est. Et sic de caeteris vitiis intelligendum est. Et cui vitio quisque servit, illi diabolo subjectus est qui eidem vitio praepositus est, et cum eo sine fine torquebitur, nisi digne antea poenituerit. Et ne principes terrae, vel quilibet Christiani, dicant: Episcopis, presbyteris et monachis strictiora 126.0131D| praecepta dedit Deus; nos qui homines laici et saeculares sumus, haec omnia attendere non valemus, audiant quid Dominus in Evangelio dicat: Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan. VIII). Et qui non est ex Deo, certum est quia ex diaboli parte est. Et quid lucrabitur, si etiam totum mundum habuerit, et animae suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Idcirco quicunque est homo, audiat dicentem sibi Dominum per prophetam: Indicabo tibi, homo quid sit bonum: Facere judicium et justitiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Mich. VI).
Haec, fratres et filii, in quocunque ordine et dignitate 126.0132A| sit quisque Christianus, ad vos ex Domino mandata dirigimus, qui de omnibus hominibus dicit omni episcopo: Tu autem audiens nuntiabis eis ex me (Ezech. XXXIII). Ex me, inquit, et non, Ex te. Propterea haec sicut Domini mandata suscipite: cujus potentiae non potestis, et cujus voluntati atque mandato non debetis resistere, si non vultis ut vestri proprii inimici saluti vestrae obsistere. Nos autem talia vobis tacere nec possumus nec audemus, quibus Dominus per prophetam dicit quod si non annuntiaverimus vobis, sanguinem vestrum de manu nostra requiret. Et ab illis Patribus et praedecessoribus nostris, quorum vices tenemus in terris, coram Domino degradamur in coelis, si non exsequimur quae illi statuerunt regulis divinitus inspiratis. 126.0132B| Quapropter si vos ab his unde commonemini quantocius non correxeritis, sicut illi in coelo, et nos in terra, una cum apostolicae sedis praesule, et omni sacerdotum unanimitate, vos a Christi et fidelium ejus consortio segregabimus. Quod ne nos agere compellatis, vos pro Christo et vestra salute obnixius deprecamur. Vos autem si mandatis Dominicis obedire studueritis, et vestram salutem, praesentem scilicet et futuram agetis; et gloria atque corona nostra coram Deo eritis, qui de vobis reddemus illi in die judicii rationem, sicut et vos de vobis ipsis et de omnibus vobis commissis rationem estis sine dubio reddituri. Et ideo multo studio satagite ut in illa tremenda die ab iniquorum consortio segregati sitis; quod tunc erit si modo a diabolicis et 126.0132C| malis operibus atque a perversis hominibus vos separaveritis: vindicantes contra diabolum, et vitia atque peccata, honorem vestrum, qui homines ad Dei imaginem facti estis. Ad hoc enim, sicut scriptum est, ut Deum timeat et mandata ejus custodiat factus est omnis homo, propter quem factus est Deus homo, qui cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti vivit et regnat in saecula saeculorum.
EPISTOLA XXII. AD RODULFUM BITURICENSEM ET FROTARIUM BURDIGALENSEM, METROPOLITANOS AQUITANIAE. De nuptiis Stephani, et filiae Regimundi comitis. HINCMARUS, nomine non merito, Rhemorum archiepiscopus, ac plebis Dei famulus, reverentissimo 126.0132D| Bituricensium archiepiscopo et charissimo fratri RODULFO et FROTARIO fratri et honorabili Burdigalensium archiepiscopo, cum omnibus provinciarum vestrarum episcopis venerabilibus, plurimam optat in Salvatore salutem.
Nuper synodo episcoporum quatuordecim provinciarum, Lugdunensium videlicet, Rothomagensium, Turonensium, Senonum, Viennensium, Arelatensium, Vesontionensium, Moguntinensium, Agrippinensium, Trevirorum, Rhemorum, Bituricensium, Burdigalensium, Narbonensium, apud Tusiacum villam Tullensis parochiae, anno Incarnationis Dominicae 860, indictione IX, mense Novembrio habita, delatae sunt litterae querelam Regimundi 126.0133A| comitis adversus Stephanum depromentes, quia videlicet idem Regimundus filiam suam praefato Stephano legaliter ad conjugii copulam dederit: sed ipse non illa utatur ut conjuge, eo quod, ut fatetur, cum aliqua ejusdem puellae propinqua quondam carnali commercio se miscuerit: sed cum qua, vel quam proxima affinitate conjuncta, indicare non velit. Hic litterarum sensus, si rite remetior, quarum verba non teneo, constitit in synodo recitatus. Unde licet talis accusatio non mereretur synodaliter obtinere responsum, quia nemo quemquam per scripturam absens potest regulariter accusare: et si legaliter filiam suam alteri nuptum tradidit, eam a sua potestate dimisit; pro qua ex hoc negotio, quod forte utrum ita an non sit latere poterat, aut aliter 126.0133B| quam sit dictum interpretari, illum cui eam tradidit canonice accusare non poterat. Qua de re accusationem sive interpellationem adversus maritum suum, si necessitas postulat, uxor debet conserere, consilium autem pater debet pro illa exinde quaerere, vel correctionem viri ejus, suadendo, vel suggerendo modis quibus potuerit, et ipse agere satis. Sed quoniam haec ratio per tres circiter annos a plurimis ventilatur, et ambo viri nobiles et illustres, et juxta saeculi dignitatem potentes, si inter se hinc diutius dissident, maximum scandalum in Ecclesia et detrimentum in regno ob hoc accidere poterit, et quia isdem Stephanus ibidem in domni regis erat obsequio, visum est synodo ut eum accerseret, et quid de his diceret per ipsum rescire curaret. Vocato 126.0133C| autem ut haec relata fuere, post quaedam suae responsionis obloquia, petiit ut tantummodo cum episcopis sibi loqui liceret. Et recedentibus aliis, quae sibi visa fuerunt episcopis intimavit. Cum inter caetera dixerunt episcopi, quia de talibus, ex quibus Regimundi locutae sunt litterae, et quae per omnium pene ora in regnis plurimis ventilentur, ei non secretum dare consilium, neque privatum decernere possent judicium. Quapropter et ipse, quod hinc apud se erat, in omnium dixit velle venire notitiam, et necessarium obtinere consilium, et salubre sibi decerni judicium: velle tamen prius, ut synodus patienter ejus audiret sententiam, et tunc demum sibi donaret consilium, et promulgaret judicium.
Et ut personam illius inducamus loquentem: Ut 126.0133D| assolet, inquiens Stephanus, in fragili juventutis aetate cum quadam femina juvene mihi convenit. Sed et quando tempus mihi advenit, ut more praedecessorum meorum legitimum conjugium peterem, una cum consensu parentum et amicorum meorum, ipsius Regimundi ut nobilis viri, filiam meis natalibus competentem apud eum in conjugem legaliter petii, et obtentam legaliter desponsavi. In me autem reversus, et sciens quid fecerim, ad confessorem meum perrexi, et consilium ejus quaesivi: ut quoniam juvenis femina, cum qua carnali commercio mistus fueram, propinqua istius puellae exstitit, et audieram quod a quarto genu, et in reliquum pertinentes sibi copulari non valerent, utrum cum hac 126.0134A| desponsata mihi puella sub poenitentia occulte manens, sine mea et ipsius aeterna damnatione, in connubio illam mihi potuissem conjungere. Qui ostendit mihi librum quem, ut spero, canones appellavit, et legit coram me, quoniam quandiu potest affinitatis propinquitas computari, mihi, nec cuiquam Christiano, cum cognata sua, vel quam cognatus habuit, vel cum duabus cognatis salubriter liceret conjungi; et quandiu in tali incestu maneremus, nec ego, nec illa, fructuosam poenitentiam agere possemus: neque talis incestus, nisi separatione nostra ab invicem sanari valeret. Interea accidit discordia inter domnum regem seniorem meum, et meam juventutem, intantum ut in illo regno solide non possem subsistere. Propterea ex 126.0134B| utraque parte constrictus, nec frangere desponsalia potui, nec eamdem sponsam meam in conjugem ducere ausus fui: ne cum discordia senioris mei, etiam ipsius Regimundi, et nobilium parentum ejus, accumularetur discordia; et sic aut de regno funditus pelleret, aut si in regno manere vellem, occumberem. Et idcirco per duo placita subterfugi, ne sponsam meam in conjugem ducerem. Tandem autem necessitate compulsus, quia causa mihi de vita instabat, dotavi eam, et publicis nuptiis honoratam accepi. Sed ne illam, quae adhuc sana erat, mecum perderem, et mihi cumulatius perditionem acquirerem, intactam hactenus conservare disposui. Et quoniam ita se rationis veritas per omnia habeat, et non dolo, neque odio, sive despectu alicujus, aut 126.0134C| amore feminae alterius, nisi sicut vobis modo Deo teste narravi, hoc egerim: qualicunque modo vobis placet, per meipsum, et per parentes atque amicos, seu fideles meos, hoc vobis verum esse sacramento, vel alio quolibet conveniente modo demonstrabo: et si vultis ac quaeritis, quantoscunque servos meos decernitis inde in judicium mitto, et quale consilium mihi inde secundum Deum ad meam salutem, et secundum saeculum ad competentem honorem, et ad pacificationem Regimundi, et ad salvamentum et honorem ipsius puellae dederitis, paratus sum in omnibus, quibus valuero, obedire.
Auditum autem eum synodus jussit secedere, et dicentibus singulis, prout cuique visum fuit, decretum est, ut vos comprovinciales archiepiscopi, cum 126.0134D| coepiscopis vestris, in regni illius convenienti loco, et tempore synodum condicatis, et placitum fiat, ubi princeps cum primoribus terrae intersit: ne, quod absit, ex utraque parte, cum parentum et amicorum auxilio, illustres isti viri convenientes, operante diabolo seditiosus valeat exoriri tumultus. Et hanc causam rex, cum viris nobilibus, inter viros nobiles pacificare procuret. Vos autem episcopali auctoritate, et canonica diffinitione eam dirimere, et ad debitum atque salubrem terminum studeatis perducere. Revocato autem Stephano, conditio ista illi proposita, et ab eo est gratissime accepta. Hujus autem rei modum, et ordinem diffinitionis, quoniam pusillitas intelligentiunculae meae, quid exinde sentiret, 126.0135A| jussa synodo suggerere studuit, communi consensu sanctae unanimitati complacuit, ut ea litteris commendaret, et sapientiae vestrae, sicut tunc fuerunt in concilio acceptata, transmitteret. Et idcirco non quasi nescientibus haec quae sequuntur vobis necessaria, nec ut arrogans auctoritatem specialis scientiae, vel jactans diffinitionis audaciam, sed ut Ecclesiae ac vester omnium videlicet servorum domini servus, et plebis dominicae famulus, quanquam non ut debui, tamen ut potui, devotionis obedientia colligere, et collecta vobis transmittere procuravi. In quibus nihil de civili judicio, cujus cognitores non debemus esse episcopi, ponere, sed quae ecclesiasticae definitioni noscuntur competere, quantum occurrit memoriae, breviter studui adnotare. Ordinem 126.0135B| judicii de nondum sponte confessis, vel aperte convictis, quoniam aliter nemo, ut Leo papa decernit, potest regulariter judicari, sanctus Gregorius in commonitorio ad Joannem defensorem demonstrat dicens: Primum ut judicium ordinabiliter fiat, quatenus sint alii accusatores, et alii testes: deinde ut causarum qualitas, si digna exsilio vel condemnatione sit, exploretur: et praesente eo qui accusatur, sub jurejurando contra eum testimonium proferatur, et scriptis actuum inseratur: et accusatus licentiam respondendi et defendendi se habeat. Sed et de personis accusantium et testificantium subtiliter est quaerendum, cujus conditionis, cujusve opinionis, aut ne inopes sint, aut ne forte aliquas contra accusatum inimicitias habeant: et utrum testimonium ex 126.0135C| auditu dixerint, aut certe specialiter se scire testati sint: et ut scriptis judicata partibus praesentibus sententia recitetur, et sic omnia solemniter roborentur. De manifesta autem, et nota plurimis causa, vel quae ita confitetur, ut ista, si tamen ita et puella dixerit ut Stephanus profitetur, quia saepe inter masculos audimus et feminas, quia quod alter dicit, alter saepenumero denegat: non sunt quaerendi testes, ut sanctus Ambrosius in epistolam ad Corinthios dicit, de fornicatore exponens sententiam apostoli: Judicis, inquit, non est, sine accusatore damnare, quia et Dominus Judam, cum fur esset, quia non est accusatus, minime abjecit, cognito opere isto pellendum illum fuisse de coetu fraternitatis, omnes enim crimen ejus sciebant, et non arguebant. Publice 126.0135D| enim novercam suam loco uxoris habebat; in qua re neque testibus opus erat, neque tergiversatione aliqua poterat tegi crimen. Et paulo post: Absens facie, praesens autem auctoritate Spiritus, qui nusquam abest, jam judicavi ut praesens eum qui hoc admisit. Quapropter necesse est ut Stephanus puellam adducat ad synodum, et pater ipsius puellae veniat, et interrogetur puella, si verum est quod Stephanus dicit, se illam hactenus servasse intactam. Et quoniam de altera femina audivimus, quia volens liberari a conjuge, persuasa super se aliqua quae non erant, ut fertur, jam dixerit: debita ei libertas tribuatur, et periculum indicetur, ne persuasa pro veritate mendacium fateatur. Et si dixerit 126.0136A| ita ut Stephanus, tunc si necesse fuerit, credulitas rationi et auctoritati conveniens sacramento exinde suscipiatur, vel per convenientem personam satisfactio, si ita necessitas exigit, judicio expetatur, quia non pro dolo, neque pro alia qualibet causa, Stephanus se a carnali copula puellae hujus subtraxerit, nisi pro ea quam ipse synodo indicavit: videlicet quia cum puellae sibi desponsatae consanguinea, et carnis cognatione propinqua, carnaliter concubuerit.
Hoc enim sanctus Leo papa, et beatus Gregorius in re dubia a presbytero, vel a quolibet tam viro quam femina, nobili vel ignobili, per sacramentum fieri manifeste decernunt, sicut qui legere voluerit invenire valebit; inter caetera dicente beato juniore Gregorio, in epistola per Denualdum presbyterum 126.0136B| directa ad Bonifacium, Moguntinum episcopum: In causa, inquiens, in qua certi non fuerint testes, qui criminis illati approbent veritatem, jusjurandum erit in medio, et illum testem proferat accusatus de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omnia, habeatque conscientiae suae testem, quem habebit et judicem. Quae sacramenti purgatio, et in ecclesiasticis, et in exteris legibus usitatissima, et de fidei veritate etiam a primis saeculis esse constat exorta. Judicium autem, nonnisi pro pacis charitatisque concordia, inter coaequales fieri solet; fit autem a subjectis ad satisfactionem majorum, quod in hac causa nisi ex placito fiat, non potest ex auctoritate requiri. Hinc autem cognita veritate, quoniam dictum est nobis, requiri a Stephano, ut feminam 126.0136C| designet ex nomine, et certam propinquitatis affinitatem demonstret, pro cujus concubitu huic puellae se non valet salubriter carnali copula commiscere: quia contra rationem et auctoritatem ecclesiasticam, et Christianae devotionis morem, ab eo quaeritur, si forte ab eo quaeritur, quae ex hoc apostolica decrevit auctoritas, et catholica tenet Ecclesia, hic ponere dignum duximus: Leo universis episcopis per Campaniam, Samnium et Picenum, atque universas provincias salutem. Magna indignatione commoveor, et dolore multo contristor, quod quosdam ex vobis comperi, apostolicae traditionis oblitos, et studio sui erroris intentos. Et post aliquanta: De poenitentia scilicet, quae a fidelibus postulatur, ne de singulorum peccatorum genere libello 126.0136D| scripta professio publicetur, cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicari confessione secreta. Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur: tamen, quia non omnium hujusmodi sunt peccata, ut ea qui poenitentiam poscunt non timeant publicare, removeatur improbabilis consuetudo, ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut metuunt inimicis suis sua facta reserari, quibus possint legum constitutione percelli. Sufficit enim illa confessio, quae primum Deo offertur, tunc etiam sacerdoti, qui pro delictis poenitentium peccator accedit. Tunc enim plures ad poenitentiam potuerunt provocari, 126.0137A| si populi auribus non publicetur conscientia poenitentis. Et quoniam qualiter debeat iniri conjugium, et vetus et nova lex edocet, Domino per Moysen praecipiente, et Evangelio demonstrante: Cum esset, inquit, desponsata mater Jesu Maria Joseph antequam convenirent (Matth. I), id est antequam nuptiali celebratione convenirent, sicut in nuptiis celebratis idem ostendit, quas sua praesentia sanctificare, et miraculo ibidem patrato illustrare dignatus est. Sed et sanctus Evaristus, quartus a beato Petro Romanae sedis episcopus, et sanctus Siricius, et beatus Leo, atque caeteri quique doctores ostendunt, quae omnia hic ponere propter pluralitatem et longitudinem devitamus.
126.0137B| Tantum dicere necessarium duximus, et inter aequales legitima fiunt conjugia, cum a parentibus, quorum interest, petita, et legaliter desponsata, et dotata, et publicis nuptiis honorata femina conjugii copulae sociatur, et ex duobus unum corpus unaque caro efficitur, sicut scriptum est: Erunt duo in carne una (Gen. II); jam non duo, sed una sunt caro. Et: Quod Deus junxit, homo non separet (Matth. XIX). De qua conjunctione magnus Leo papa ad Narbonensem scribit episcopum: Non omnis, inquiens, mulier viro juncta uxor est viri, quia nec omnis filius haeres est patris. Nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legitima, et inter aequales. Et paulo post: Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum conjunctionem, 126.0137C| haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum; dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Et nos e regione hinc etiam ostendere possumus, quia non omnes nuptiae conjugalem copulam faciunt, quas non sequitur commistio sexuum: sicut nec semper illius est filius omnis et haeres, cujus esse noscitur haeres. Nec habent nuptiae in se Christi et Ecclesiae sacramentum, sicut beatus Augustinus dicit, si se nuptialiter non utuntur, id est, si eas non subsequitur commistio sexuum. Nec pertinere poterit illa mulier ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse commistio sexuum: sicut dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse 126.0137D| mysterium. Quod ita esse praefatus Leo demonstrat dicens: Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum conjunctionem haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum. Et item idem: Igitur, inquiens, qui filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est, quasi eam conjugato dederit: nisi forte illa mulier et ingenua facta, et legitime dotata, et publicis nuptiis honestata videatur. Paterno arbitrio viris junctae carent culpa, si mulieres, quae a viris habebantur, in matrimonio non fuerunt. Quibus sententiis evidenter ostendit, quia tunc est vera legitimi conjugii copula, quando inter ingenuos, et inter quales fit, et paterno arbitrio viro mulier 126.0138A| juncta, legitime dotata, et publicis nuptiis honestata, sexuum commistione conjungitur. Et tunc habent nuptiae in se Christi et Ecclesiae sacramentum, et tunc pertinere noscitur mulier illa ad matrimonium, in qua et sexuum commistio, et nuptiale docetur fuisse mysterium. De quo mysterio Paulo apostolus ad Ephesios dicit: Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam; quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V). Hinc sanctus Ambrosius mysterii sacramentum grande in unitate 126.0138B| viri ac feminae esse significat: nec hoc tantum prodit, sed aliam causam, quae non discordet a memorato mysterio, flagitat, quam scit ad profectum humani generis pertinere, hoc est Ecclesiae et Salvatoris, ut sicut relictis parentibus homo uxori suae adhaeret, ita et relicto omni errore Ecclesia adhaereat, et subjiciatur capiti suo quod est Christus. Quoniam una natura in viro et femina est: idcirco vir quasi seipsum et mulierem diligere commonetur. Naturali ratione mulier portio corporis viri est: ac per hoc vir in muliere seipsum diligit; quo modo si fornicetur in seipsum peccat, quia duo in carne una sunt. Non ergo personae substantiam dividunt, ut per personas numerus fiat naturae; sed sunt in unitate naturae. Et sanctus Augustinus in 126.0138C| libro de Nuptiis et Concupiscentia dicit: Sane non tantum fecunditas, cujus fructus in prole est, nec tantum pudicitia, cujus vinculum fides est, verum etiam quoddam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus conjugatis, unde dicit Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam (Ephes. V). Hujus procul dubio sacramenti res est, ut mas et femina connubio copulati, quandiu vivant, inseparabiliter conjuncti perseverent; nec liceat, excepta causa fornicationis, conjugem a conjuge dirimi. Hoc enim custoditur in Christo et in Ecclesia, ut vivens cum vivente in aeternum nullo divortio separetur in civitate Domini nostri, in monte sancto ejus, hoc est in Ecclesia catholica. Et sanctus Gregorius in epistola ad Theoctistam patriciam 126.0138D| dicit: Per se enim Veritas dicit: Quod Dominus junxit, homo non separet (Matth. XIX). Quae etiam ait: Non licet dimittere uxorem excepta causa fornicationis. Scimus enim quia scriptum est: Erunt duo in carne una (Gen. II). Si igitur vir et uxor una caro sunt, et religionis causa vir dimittit uxorem, vel mulier virum in hoc mundo remanentem, vel fortasse ad illicita migrantem, quae est ista conversio, in qua una eademque caro ex parte transit ad continentiam, et ex parte manet in pollutione? Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hoc quis audeat accusare? quando certum est, quia omnipotens Dominus qui minora concessit, majora non prohibuit. Et post aliquanta: Si vero continentiam, quam vir appetit 126.0139A| uxor non sequitur; aut quam uxor appetit, vir recusat, dividi conjugium non licet: quia scriptum est: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir: similiter vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. VI). Et in epistola ad Adrianum Panormitanum: Nam, inquit, excepta fornicationis causa, virum uxorem relinquere, divina lex nulla ratione concedit: quia postquam copulatione conjugii viri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti, et ex parte in saeculo remanere. Et sanctus Augustinus in libro de Bono conjugii: Ad hoc enim nuptiae sunt, ut illa concupiscentia, redacta ad legitimum vinculum, non deformis et dissoluta fluitaret, habens de seipsa irrefrenabilem carnis infirmitatem, de nuptiis 126.0139B| autem indissolubilem fidei societatem: de seipsa progressum immoderate coeundi, de nuptiis modum caste procreandi. Debent ergo sibi conjugati, non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem, liberorum procreandorum causa, quae prima est humani generis in ista mortalitate societas; verum etiam infirmitatis invicem excipiendae, ad illicitos concubitus evitandos, mutuam quodammodo servitutem: ut etsi alteri eorum perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu, continere non possit. Ad hoc enim uxor non habet potestatem corporis sui, sed mulier: ut et quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et incontinentiae causa expetit, vel ille de matrimonio, vel illa de marito, non sibi alterutrum negent; ne per hoc incidant in damnabiles 126.0139C| corruptelas, tentante Satana, propter incontinentiam vel amborum, vel cujusquam eorum.
Et item in eodem libro: Generationis itaque causa fieri nuptias Apostolus ita testis est: Volo, inquit, juniores nubere: et quasi ei diceretur: Ut quid? continuo subjecit: Filios procreare, matres familias esse (I Tim. V), ad fidem castitatis illud pertinere: Uxor autem non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. VI), ad sacramenti sanctitatem; et illud: Uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari (I Cor. VII), et: Vir uxorem ne dimittat. Haec omnia bona sunt, propter quae nuptiae bonae sunt, proles, fides, sacramentum.
126.0139D| Et in libro de Nuptiis et de Concupiscentia: In nuptiis tamen bona nuptibilia diligantur, proles, fides, sacramentum: sed proles, non ut nascantur tantum, verum etiam ut renascantur. Nascitur namque ad poenam, nisi renascatur ad vitam. Fides autem, non qualem habent inter se etiam infideles zelantes carnem: quis enim vir, quamlibet impius, vult adulteram uxorem? aut quae mulier, quamlibet impia, vult adulterum virum? Hoc enim in connubio bonum naturale est quidem, carnale tamen, sed membrum Christiani conjugis adultero conjugi debet timere, non sibi, et a Christo sperare fides praemium quodlibet conjugi. Sacramentum vero, quod nec separati et adulterati amittunt conjuges concorditer 126.0140A| casteque custodiant. Solum est enim, quod etiam sterile conjugium tenet jura pietatis, jam spe fecunditatis amissa, propter quam fuerat copulatum. Haec bona nuptialia laudet in nuptiis: qui laudare vult nuptias. Et in Genesi ad litteram: Quod bonum habent nuptiae, et quod bonae sunt nuptiae, peccatum esse nunquam potest. Hoc autem tripertitum est, fides, proles, sacramentum. In fide attenditur, ne praeter vinculum conjugale cum altera, vel altero concumbatur: in prole, ut amanter suscipiatur, benigne nutriatur, religiose educetur: in sacramento, ut conjugium non separetur, et dimissus, aut dimissa, nec causa prolis alteri conjungatur. Haec est tanquam regula nuptiarum, qua vel naturae decoratur fecunditas, vel incontinentiae regitur pravitas. Nunc 126.0140B| cum his quae sancti doctores dicunt de nuptiis, conferamus Stephani nuptias, non habentes amorem prolis, sed necessitatem vitandi exsilii, sive mortis: non habentes servandae conjugalis castitatis fidem, sed incurrendi incestus mortiferi non parvipendendum timorem: non habentes incorporationis unitate Christi et Ecclesiae sacramentum, sed superducentes turpitudini velamentum: totumque quod in eis est actum, figmentum simulationis fuit, non veritas. Quae nuptiae, licet inter ingenuos et inter aequales, paterno arbitrio desponsationem atque dotationem praecedente, fuerunt celebratae, etiamsi jam sexuum commistio eas subsequeretur, legitimam conjugii copulam obtinere non possent, nec ratum conjugium stabilire valerent, quin potius irrita omnia 126.0140C| fierent: quoniam non sine separatione, propter incestus crimen, quod habere non potest Christi et Ecclesiae sacramentum, vulnera quae concumbentes inflicta susciperent, medicamento poenitentiae in eis sanari non valerent, sicut subsequentes orthodoxorum et Ecclesiae magistrorum sententiae demonstrabunt. Quapropter tales non mysticae, neque legales in oculis Dei sunt nuptiae.
Quia si per Stephani et puellae, non ante Deum legaliter ductae, sed magis abductae, coitum carnalis commistionis ex his duobus unum corpus efficeretur, non secundum nuptiale bonum, sed secundum incestale malum, propter incestum Stephani unum corpus efficerent, sicut scriptum est: Qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur (I Cor. VI). Et sic 126.0140D| puella ab incestu sana, per coitum juncta Stephano, incestuosi caro fieret: et Stephanus illi junctus, sicut antea fornicator, ita et post conjunctionem illius, quoniam cum propinqua ejus concubuit, quod nondum erat, incestuosus existeret. Et propterea saniore consilio, et puellae sanitati, quae necdum infirmata erat, intactam eam servans providit, et se, ne gravius offenderet, cautius secundum Deum juxta quod res conjacuit custodivit. Quia sicut sacri canones dicunt, tale connubium, vel potius adulterium, sine separatione sanari non poterat, si carnaliter miscerentur. Unde ibidem scriptum est (concil. Epaon. can. 30): De incestis conjunctionibus nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione 126.0141A| sanaverint. Incestuosos vero nullo conjugii nomine censemus deputandos, quos etiam designare funestum est. Et S. Gregorius in epistola ad Felicem Siciliensem episcopum, quem audierat perverse interpretari quod beatus Gregorius Augustino Anglorum episcopo consilium secundum indulgentiam de Paganis a quarto genu, et in reliquum, ne a fide refugerent, dederat, quodque ipsi venerando papae suggesserat, ad eumdem Felicem rescribens dicit: Progeniem, inquiens, suam unumquemque, de his qui fideliter edocti, et jam firma radice plantati stant inconvulsi, usque ad septimam observare decernimus generationem, et quandiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad hujusmodi copulae non accedere societatem: nec eam, quam aliquis ex propria 126.0141B| consanguinitate conjugem habuit, vel aliqua illicita pollutione maculavit, in conjugium ducere ulli profecto Christianorum licet, vel licebit: quia incestuosus est talis coitus, et abominabilis Domino, et cunctis fidelibus: incestuosos vero nullo conjugii nomine deputandos a sanctis patribus dudum legimus constitutum.
Nec hoc quoque in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod homines incestuosi a liminibus sanctae Ecclesiae sunt separandi, usquequo per satisfactionem precibus sacerdotum eidem sanctae Ecclesiae catholicae reconcilientur. Et in edicto canonico ante corpus beati Petri prolato: Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, anathema 126.0141C| sit. Et non dubium est huic anathematismo nuptias Stephani subjacere debuisse, si cum ista concumberet, qui se cum cognata ejus concubuisse fatetur. Et item in canonibus scriptum est (conc. Ilerd. can. 4): De his qui se incesti pollutione commaculant, placuit, ut quousque in ipso detestando et illicito carnis contubernio perseverant, usque ad missam tantum cathecumenorum in Ecclesia admittantur; cum quibus etiam, nec cibum sumere ullum Christianorum, sicut Apostolus jussit, oportet. Et hinc plura ex canonibus potuissemus congerere, si incestu intercedente quod Stephanus devitavit, se et uxorem suam propter hoc necesse fuisset disjungere. Nunc autem, ne nuptiali simulationi superaddatur incestus, quoniam oportet eos, et coram 126.0141D| divinis et coram humanis oculis legaliter ac rationabiliter disjungi, qui non legaliter in divina justitia visi fuere conjuncti; talia sanctorum Patrum donemus testimonia, quae ad agendam causam sint manifestissime pertinentia.
Sanctus Ambrosius in Epistolam ad Corinthios dicit: Non est enim frater, aut soror, servituti subjectus in ejusmodi, hoc est, non debet reverentiam conjugii, ei qui horruit auctorem conjugii. Non enim ratum est matrimonium quod sine Domini devotione est. Et sanctus Hieronymus in tertio libro commenti Epistolae Pauli ad Ephesios: Quomodo itaque Christo subjecta est Ecclesia, sic subjecta sit uxor viro suo. Quem enim habet principatum et subjectionem 126.0142A| Christus et Ecclesia, huic eidem ordini maritus et uxor astringitur. Sed videndum, ut quomodo in Christo et in Ecclesia sancta conjunctio est, ita et in muliere sancta sit copula. Sicut autem non omnis congregatio haereticorum Christi Ecclesia dici potest, nec caput eorum Christus est; sic non omne matrimonium, quod non viro suo secundum Christi praecepta conjungitur, rite conjugium appellari potest, sed magis adulterium. De quibus ita sacri definiunt canones: Sane quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugii libertatem. Et in synodo apud Liptinas (an. 743) habita, cui sub Carlomanno principe Georgius episcopus, et Joannes sacellarius, ac sanctus Bonifacius, ex praecepto Zachariae papae praesederunt, legitur, ut si vir mulieri 126.0142B| desponsatae, dotatae, ac publicis nuptiis ductae secundum Apostolum debitum conjugale non potuerit reddere, et hoc aut amborum confessione, aut certa qualibet approbatione fuerit manifestum, ut separentur, et mulier, si se continere nequiverit, alteri viro legaliter nubat. Videlicet, quia secundum diffinitionem sancti Leonis papae, et traditionem doctorum superius demonstratam, dubium non est, eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua conjunctione sexuum non docetur Christi et Ecclesiae sacramentum, hoc est nuptiale fuisse mysterium.
Multo magis autem hujusmodi, de quo agitur, separato conjugio, aliam legaliter adire licebit copulam, cui concubitum non contraxit impotentia carnis, sed reverentia mentis. In copula vero conjugali. 126.0142C| in qua desponsatione, dotatione et nuptiarum sacramento, corporis scilicet, unitate, Christi et Ecclesiae docetur fuisse mysterium, nisi morte corporis intercedente, conjugii non poterit solutio fieri, sicut evangelica et apostolica testatur auctoritas, et omnium catholicorum doctorum chorus. Et beatus Augustinus in libro de adulterinis Conjugiis dicit: Quoniam si vel pro intolerabili ac diuturna infirmitate concubitum vir exercere, aut femina sustinere nequiverit, nec etiam pro sterilitate, seu religionis continentia, aut pro alia qualibet excepta fornicationis causa, vir et uxor, legaliter et carnali commistione conjuncti, separari non valebunt. Quapropter hanc legem a Domino audientes discipuli dixerunt: Si haec causa ita cum uxore habetur, non expedit nubere 126.0142D| (Matth. XIX). Non tamen pro hoc Dominus suam mutavit sententiam. Unde et Leo ad Nicetam Aquileiensem episcopum scripsit, ut si per bellicam cladem, et gravissimos hostilitatis incursus, ita quaedam fuerint divisa conjugia, ut abductis in captivitatem viris, feminae eorum remanserint destitutae, quae viros proprios, aut interemptos putaverint, aut nunquam a dominatione hostium crediderint liberandos, in aliorum conjugum amplexus solitudine cogente transierint, quia a Domino scriptum est: Jungitur mulier viro; et: Quod Deus junxit, homo non separet (ibid.), si reversi, vel raptae reversae fuerint conjuges, legitima foedera nuptiarum redintegranda perdocuit. Nec tamen tanquam pervasorem quem 126.0143A| quam judicari, qui personam ejus mariti vel uxoris, qui vel quae jam non aestimabatur, assumpsit; sed inculpabile judicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poposcit. Mulieres autem, vel viros, posteriorum virorum vel uxorum delectatione captos, et ad priorum conjugum amorem redire nolentes, communione privari decrevit.
Et quia ecclesiasticae regulae de his etiam definitionis sententiam proferunt, qui sponsalitiorum fidem infringunt, videtur nobis, non secundum auctoritatem promendo, sed consilium, si forte vobis ita visum fuerit, dando, ut quia Stephanus, si sponsalitiorum fidem fregisset, secundum legem civilem multam eorumdem sponsalitiorum judicaretur componere: et ipsa puella, post desponsalitia dotem acceptam, 126.0143B| quam de seipsa, si carnaliter jungeretur, mercari debuerat, ut eamdem dotem habere non debeat, non ipsa, sed Stephanus, ut videtur, commisit; habeat loco multae sponsalitiorum dotem a Stephano sibi datam, et cum eadem dote patri restituatur, et nubat parentum consilio cui vult, tantum in Domino, sitque pax inter parentes ejus et Stephanum. Et ne quis argute his quae posuimus volens resistere dicat: Si dos manebit, et desponsalitia, atque celebratae nuptiae non negantur, quomodo esse poterit, ut et Stephanus maritus, et illa uxor non maneant? aut quomodo ille alteri feminae, et illa alteri viro se sine adulterio conjungere poterunt? praesertim cum idem sanctus Augustinus in praefato libro de Bono conjugii dicat: Si fiat ordinatio cleri 126.0143C| ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis sacramentum ordinationis: et si aliqua culpa quisquam ab officio suo removeatur, sacramento Domini semel imposito non carebit, quamvis ad judicium permanente: sic et in istis desponsatione, dotatione, et nuptiis permanentibus, conjugale vinculum permanebit, et alteri nemo eorum, nisi cujuslibet ex eis morte intercedente, sine adulterio se poterit jungere. Audiat, si quis haec fuerit conatus opponere, quia de dotalitio puellae habendo, non nisi propter pacificationem parentum ejus et Stephani, loco multae fractorum sponsalitiorum diximus, quam multam si dissoluto dotalitio puellae parentes exigere maluerint, aut utraque indulgere, vel utraque reposcere, 126.0143D| ipsi viderint, et legibus civilibus eorumdemque pacificationi exinde conveniat. Nos autem, quod ad nos pertinet, astute forte quaerenti respondemus, quoniam hanc comparationem de ordinandis positam beatus Augustinus, non de imaginaria viri et uxoris conjunctione, sed de incorporata per sexuum commistionem copulatione posuit, sicut in proxime praecedentibus infit: Sequentur, inquiens, agnum pueri cantantes canticum novum, sicut in Apocalypsi scriptum est, qui cum mulieribus se non contaminaverunt, nec ob aliud, nisi quia virgines permanserunt. Nec ideo se arbitrentur meliores esse primis patribus sanctis, qui nuptiis, ut ita dicam, nuptialiter usi sunt. Earum 126.0144A| quippe usus se ita habet, ut si quid in eis per carnis commistionem fiat, quod excedit generandi necessitatem, quamvis venialiter factum contaminatio sit. Et post paululum: Bonum igitur nuptiarum, per omnes gentes atque homines in causa generandi est, et in fide castitatis; quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum conjux ejus vivit, nec saltem ipsa causa pariendi, quae cum sola sit qua nuptiae fiunt, nec ea re non subsequente, propter quam fiunt, solvitur vinculum nuptiale, nisi conjugis morte.
Et statim de ordinatione cleri ad plebem supposuit, sub quo sensu in libro de Nuptiis et Concupiscentia dicit: Ita manet etiam inter viventes quiddam conjugale, 126.0144B| quod nec separatione, nec cum altero copulatione possit auferri. Manet autem ad noxam criminis, non ad vinculum foederis; sicut apostatae anima, quae de conjugio Christi recedens, etiam fide perdita sacramentum fidei non amisit, quod lavacro regenerationis acceperat. Redderetur enim procul dubio redeunti, si amisisset abscedens.
Et in praecedentibus ipsius libri dicit de sacramento nuptiarum: Propterea, inquiens, sacramentum nuptiarum temporis nostri, sic ad unum virum et uxorem redactum est, ut Ecclesiae dispensatorem non liceat ordinare, nisi unius uxoris virum. Quod acutius intellexerunt, qui nec eum, qui catechumenus vel paganus habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt. De sacramento enim agitur, non de peccato. 126.0144C| Nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. Sed qui dixit: Si acceperis uxorem non peccasti, et si nupserit virgo non peccat, et quod vult faciat, non peccat si nubat (I Cor. VII); satis declaravit nuptias nullum esse peccatum. Propter sacramenti autem sanctitatem, sicut femina, etiamsi catechumena fuerit vitiata, post baptismum in Dei virginem consecrari, ita non absurde visum est, eum qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse, sed normam quamdam amisisse sacram, non ad vitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae signaculum necessariam. Et hinc dicat, si quis ad haec quae praediximus opponere attentaverit, et nunc Stephanus morte praeventus fuerit, et illa intacta, sicut hactenus manet, permanserit, 126.0144D| et nubere non voluerit, quia catechumena vitiata, post baptismum in Dei virginem consecrari non poterit, utrum haec in sacram virginem ab episcopo consecrari valebit, qui non nisi virginem in virginitatis professione, vel in legitima conjugii copula, sacrare debet: sicut nec episcopus fieri, qui praeter virginem et unam duxit uxorem. Dicat etiam, si post mortem Stephani virgo permaneat, et se continere non potuerit, et nubere magis quam continere elegerit, utrum fratri ejusdem Stephani copulari valebit. Quibus cum contradicere non valebit, aut in quaestione sua deficiat, aut ei nostra solutio satisfaciat. Et haec in vita Stephani, de consecratione si delegerit, vel de maritatione si maluerit puella, fieri 126.0145A| posse ratione et auctoritate monstrante cognoscat: sciatque ut traditione majorem docuimus propter talem desponsationem, dotationem, atque pro talibus nuptiis, sicut istae fuerunt, non esse conjugium, quibus defuit conjunctio sexuum, ac cum prolis spe fidei sacramentum: quae ut plurimum in omni salutari actione, tum etiam in hoc negotio, in quo per nuptiale mysterium vir et uxor una caro efficiuntur, sed in baptismate operosius operatur, quo per fidei sacramentum, non solum generaliter omnis Ecclesia corpus Christi, ut dicit Apostolus, et plenitudo fit ejus, verum sigillatim singulus quisque fidelis Christo incorporatus membrum ejus efficitur.
Unde S. Beda in homilia Evangelii dicit: Nam videtur, inquiens, qui baptizatur in fontem descendere, 126.0145B| videtur aquis intingui, videtur de aquis ascendere: sola autem fidelium pietas novit, quia peccator in fontem descendit, sed purificatus ascendit. Caeterum oculis insipientium videtur talis exire de fonte qualis intravit, totumque ludus esse quod agitur. Et in hac desponsatione, dotatione, atque in his nuptiis, totum simulatio fuit, non veritas. Propterea sicut sanctus Leo, de his qui formam tantum baptismi sine sanctificationis virtute susceperunt, decernit ut episcopali confirmatione firmentur: ita haec non conjugii fides, sed copulationis imago, ecclesiastica functione solvatur, et in eo qui indiget ecclesiastica medicina sanetur.
Caeterum si haec quae posuimus studiosis vel curiosis nequaquam sufficiunt, apponere adhuc etiam 126.0145C| alia procurabimus. Ait enim beatus Augustinus in libro de Nuptiis et Concupiscentia: Relinquet homo, inquiens, patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II): quod magnum sacramentum dicit Apostolus in Christo et in Ecclesia (Ephes. V). Quod est in Christo et in Ecclesia magnum, hoc in singulis quibusque viris atque uxoribus minimum, sed tamen conjunctionis inseparabilis sacramentum.
Quapropter legaliter et nuptialiter copulati excepta causa fornicationis, separari non possunt; et causa fornicationis separati, aut permanere innupti, aut mutuo debent reconciliari, sicut evangelica et apostolica docet auctoritas, et Africana synodus definivit: Placuit, inquiens, ut secundum evangelicam et 126.0145D| apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungatur; sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur. Et quia uxor a marito, vel maritus ab uxore, nisi causa fornicationis, non valet neque debet discedere, ex hac evangelica et apostolica doctrina beatus Augustinus in libro primo de adulterinis Conjugiis ad Pollentium dicit: Quis est qui dicat, si discesserit mulier a viro non fornicante, ut innupta permaneat, cum ei nisi a viro fornicante discedere omnino non liceat? Et item: Hanc solam causam fornicationis Dominus magister excepit, cum de dimittenda loqueretur uxore: deditque intelligi talem formam etiam a viro 126.0146A| esse servandam, quoniam non solum mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir, sed similiter et vir non habet potestatem coporis sui, sed mulier (I Cor. VII): et propterea, nisi ex communi consensu, non valent etiam propter continentiam separari; adeo ut si vir contra voluntatem mulieris conversus tondeatur, aut mulier sine voluntate viri conversa veletur, mulieri vir vel viro mulier, a sancto Gregorio in epistola ad Secundum Taurominitanum episcopum, et in epistola ad Adrianum Panormitanum, jubeatur restitui. Si autem ex communi consensu se mutare permiserint, et quilibet eorum se inde retraxerit, ad conversionem suum sequi parem praecipitur. Causa autem fornicationis vir aut mulier ab invicem discedentes, propter sacramentum nuptialis 126.0146B| conjunctionis, aut innupti quousque alter eorum moriatur manebunt, aut sibi reconciliari studebunt. Reconciliatio autem, post poenitentiam et reconciliationem sacerdotalem ejus qui peccavit, fieri debet, ut prius restituatur Ecclesiae sacramento, et postea nuptiali mysterio.
Et hinc sanctus Augustinus in secundo libro de adulterinis Conjugiis dicit: Licite itaque dimittitur conjux ob causam fornicationis, sed manet vinculum pudoris, propter quod fit reus adulterii qui dimissam duxerit etiam ob hanc causam fornicationis. Sicut enim in se manente sacramento regenerationis excommunicatus cujusquam criminis reus, nec illo sacramento caret, etiamsi nunquam reconcilietur Domino; ita si manente in se vinculo foederis conjugalis, 126.0146C| uxor dimittitur ob causam fornicationis, nec carebit illa vinculo, etiamsi nunquam reconcilietur viro: carebit autem, si mortuus fuerit vir ejus; reus vero excommunicatus ideo nunquam carebit regenerationis sacramento, etiam non reconciliatus, quoniam nunquam moritur Deus. Remanet itaque ut, si sapere secundum Apostolum volumus, non dicamus virum adulterum pro mortuo deputandum, et ideo licere uxorem ejus alteri nubere. Quamvis enim sit mors adulterium, non corporis, sed quod pejus est, animae; non tamen de ipsa morte loquebatur Apostolus, cum dicebat- Quod si mortuus fuerit vir ejus, cui vult nubat (I Cor. VII); sed de illa sola qua de corpore exitur. Et item in eadem: Haec namque alligatio quandoquidem non solvitur, etiamsi 126.0146D| per repudium conjux a casta conjuge separetur; multo minus solvitur, si non separata moechetur. Ac per hoc non eam solvit nisi mors conjugis, non in adulterium corruentis, sed de corpore exeuntis. Quapropter si recesserit mulier ab adultero viro, et ei reconciliari non vult, maneat innupta: et si dimiserit vir adulteram mulierem, et eam non vult recipere, nec post poenitentiam, custodiat continentiam, etsi non voluntate eligendi potioris boni, certe ex necessitate vitandi perniciosi mali.
Et hinc latius in praefatis libris doctor facundissimus disputat, sicut qui intelligenter legerit, nescire non poterit. Sed et in primo libro de Nuptiis et Concupiscentia dicit, quia lavacro regenerationis, 126.0147A| et verbo sanctificationis, omnia prorsus mala hominum regeneratorum mundantur, atque sanantur, non solum peccata, quae omnia tunc remittuntur in baptismo, sed etiam quae posterius humana ignorantia vel infirmitate contrabuntur: non ut baptisma, quoties peccatur, toties repetatur, sed quia ipso, quod semel datur, fit ut non solum antea, verum etiam postea, quorumlibet peccatorum venia fidelibus impetretur. Quid enim prodest vel ante baptismum poenitentia, nisi baptismus sequeretur, vel postea, nisi praecederet? Et in epistola ad Bonifacium scribit: Non aliquid remanet in baptismo, quod non dimittatur, praeteritorum omnium peccatorum, si tamen ipse baptismus non frustra foris habeatur, sed aut intus detur, aut si foris datur, non foris cum 126.0147B| illo remaneatur. Et quidquid ab eis, qui post acceptum baptismum hic vivunt, humana infirmitate contrahitur quarumcunque culparum, propter ipsum lavacrum dimittitur.
Hinc liquido demonstratur, quia sicut ut semel acceptum baptismi sacramentum, quo quisque fidelis in unitate catholicae Ecclesiae Christo incorporatur, postea nulla interveniente causa amittitur: sic et vinculum conjugale, legaliter et nuptialiter celebratum, indissolubiliter manet connexum licet fornicationis causa vel quacunque de causa videatur separatum. Causa vero fornicationis separatum, si post poenitentiam fuerit reunitum, non tamen ideo erit reiteratum, quia permanet unum. Sed si in continentia poenitentiali, quod magis poenitentibus convenit, 126.0147C| manere conjuges non valebunt, reconciliatione medicinali ex consensu mutuo, post ecclesiasticam reconciliationem, indulgentia computabitur esse sanatum: sicut nec baptismum, quoties peccatur, toties reiteratur, sed poenitentiae medicamento per reconciliationem ecclesiasticam, non iteratum creditur, sed divina gratia reparatur. Reparari autem de non amisso eo modo dicitur, sicut mens et corpus eucharistiae perceptione reparari, et satisfactione congrua renovari mentis nostrae spiritus legitur. Et sicut quae ante baptismum, vel post baptismum humana ignorantia vel infirmitate peccantur, baptismatis munere est ut dignis poenitentiae fructibus remittantur: ita nuptiarum bono defenditur, ne crimina habeantur, quae ab Apostolo secundum indulgentiam 126.0147D| conceduntur: illa videlicet, quae concupiscentia impellente non nisi conjugibus conceduntur; tantum ut cum legaliter nuptis naturaliter concumbatur. Naturaliter autem dicimus, quia de Ona legitur (Gen. XXXVIII), quod cum uxore naturaliter non concumbens interiit percussus a Domino.
Unde beatus Augustinus in libro de bono conjugii, et de Nuptiis et Concupiscentia, et in aliis suis libris, sufficientissime disputat. Sed et ibidem inter alia dicit: Quod ergo praecipiunt apostoli conjugibus, hoc est nuptiarum; scilicet, uxori vir debitum reddat, et uxor viro, et filios procreare, matres familias esse. Quod autem venialiter concedunt, aut quod impedit ad orandum, non cogunt nuptiae, sed ferunt. 126.0148A| Et sicut opera bona ad salutem aeternam non prosunt sine baptismatis sacramento: et non est baptismum verum, quia non est secundum Scripturam unum, id est, in unitate catholicae fidei unicum, si catholice non fuerit celebratum: sic et legitimum et verum non potest esse conjugium, in quo docetur nuptiale non esse mysterium, vel quod non docetur nuptialiter copulatum. Unde et Dominus de nuptiis Joannem volentem nubere, ut tradunt historiae, non post celebratas nuptias, sed de nuptiis, et ante carnis copulationem, vocando retraxit, qui legem non solvere, sed adimplere venit. De cujus scilicet Joannis futura uxore, nisi eum Dominus, non solum ante carnis unionem, verum et ante nuptiarum percelebrationem, revocaret, sicut de beati Petri uxore, 126.0148B| quae continentissime perseveravit, non legitur utrum in continentia manserit, an secundum legem veterem, ut semen in Israel relinqueret, alii forte nubere delegerit: in cujus arbitrio hoc non maneret, si post legales nuptias fuissent nuptialiter copulati; nec Joanni esset licitum, secundum Evangelii documentum, si desponsatam, dotatam, et publicis nuptiis honoratam duxisset, etiam ante unionem carnis relinquere, si non delegisset ex consensu in continentia permanere, sed aliam ducere. Sicut non licet Stephano istam, quam desponsavit, dotavit, et publicis nuptiis honoravit, licet ei non sit misius, relinquere, et aliam cum poenitentia, vel sine poenitentia ducere, nisi in istius concubitu incestale malum potuisset intervenire: sed aut ex consensu cum ipsa 126.0148C| in continentia Stephanus permaneret, aut si se continere non posset, cum ea nuptialiter copulatus maneret. Si autem sine incestu, cum hoc debito ordine commisti forent, nisi ex mutuo consensu propter continentiam separari non possent, aut propter fornicationem separati, vel innuptii permanere, vel sibimet reconciliari deberent: et si cum incestu fuissent conjuncti, separatione eorum ac poenitentia adulterium secundum auctoritatem canonicam sanari deberet.
Et haec sibimet ita concinere sacra demonstrat auctoritas, dicens de Maria et Joseph: Antequam, inquit, convenirent (Matth. I), id est, antequam nuptiarum solemnia rite celebrarent. Verbo enim conveniendi, non ipsum concubitum, sed nuptias, 126.0148D| quae praecedere solent concumbendi tempus, insinuat, quando ea quae prius desponsata fuerat, esse conjux incepit. Et paulo post: Voluit occulte dimittere eam (ibid.). Videns Joseph sponsam concepisse suam, quam bene noverat a nullo viro fuisse attactam, cum esset justus, et juste omnia vellet agere, optimum duxit, ut neque hoc aliis proderet, neque eam ipse acciperet uxorem, sed mutato occulte nuptiarum proposito, in conditione eam sponsae manere pateretur ut erat. Sed si eam occulte dimitteret, neque acciperet conjugem, et illa sponsa pareret, nimirum perpauci essent, qui eam virginem, et non potius autumarent esse meretricem, et quasi adultera lapidaretur a Judaeis.
126.0149A| Unde et sacri canones in capitulo, in quo de parentibus, qui fidem sponsalitiorum frangunt, decernentes providentissime statuerunt adjungere (conc. Elib. c. 54). Si tamen, inquiunt, sponsus vel sponsa in gravi crimine fuerint deprehensi, excusati erunt parentes: quia quod parentes fidei fractae debuissent judicium punitionis sustinere, ad eos jam qui meruerant pertinebit. Et ut ad superioris exempli ordinem redeamus, propterea consilium Joseph repente consilio meliore mutatur, ut videlicet ad conservandam Mariae famam, ipse eam celebrato nuptiarum conjugio conjugem acciperet, sed castus castam perpetuo custodiret, ut sequitur: Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere 126.0149B| Mariam conjugem tuam (Matth. I)
De cujus conjugii genere Siricius ad Himerium Tarraconensem episcopum scripsit, dicens (cap. 4): De conjugii violatione requisisti, si desponsatam alii puellam alter in matrimonium possit accipere. Hoc ne fiat modis omnibus inhibemus, quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur. Et in concilio Ancyrano (can. 10): Desponsatas puellas, et post ab aliis raptas, placuit erui, et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit. Quae supra taxato ordine non modo sponsae, verum etiam quasi conjuges factae, etiam violenter corruptae, ita sponsis reddendae sunt, sicut etiam separati, 126.0149C| sive fornicationis causa, et absque mutuo consensu disjuncti conjuges rejungendi sunt: fornicationis autem causa separati, aut innupti manebunt, aut ex consensu sibimet mutuo reconciliabuntur. De nuptiatis autem, sed innuptis, id est de nuptiarum celebratione, in quibus arrhae sponsaliorum, et benedictio sacerdotalis, et dotationis confirmatio, et Christi atque Ecclesiae mysterium ad completionis perfectionem dirigitur, sed non carnis unione completur, sed consilium bonum, ut de Joseph diximus, consilio meliore mutatur, ut in continentia perpetuo maneatur, ibidem iterum scriptum est: Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut ei praeceperat angelus Domini, et accepit conjugem suam, et non cognoscebat eam (Matth. I). Accepit autem ad nomen 126.0149D| conjugis, ob causas necessarias quae tunc imminebant; et non cognoscebat eam ad opus conjugale, sed uterque in continentia permanebant.
Quod et Paulus licenter fieri posse in Epistola prima ad Corinthios, et Augustinus in libro primo de Nuptiis et Concupiscentia demonstrat dicens: Quibus vero placuerit ex consensu ab usu carnalis concupiscentiae in perpetuum continere, absit ut vinculum inter illos conjugale rumpatur: imo firmius erit, quo magis ea pacta secum inierint, quae charius concordiusque servanda sunt, non voluntariis corporum nexibus, sed voluntariis affectibus animorum. Neque enim fallaciter ab angelo dictum est ad Joseph: Noli timere accipere Mariam conjugem 126.0150A| tuam, et reliqua, quae latius ibidem prosequitur.
Qua de re his edocti testimoniis sacrae auctoritatis, quicunque desponsatas, dotatas, publicis nuptiis honoratas uxores ingenuas, vel ob hoc factas ingenuas duxerint, aut in perpetua continentia maneant, aut nisi hoc crimen incestuale, vel aliud quodlibet prohibuerit, quod in se vel secum non recipit Christi et Ecclesiae sacramentum, nuptialiter nubant, si se ex consensu continere non poterunt, et non nisi fornicationis causa disjungantur: qui disjuncti, aut innupti permaneant, aut si continere non possunt, sibi post poenitentiam reconcilientur. Ubi autem, ut in Stephani nuptiis, periculum cum periculo vitandum emerserit, minus periculum ad 126.0150B| majus devitandum periculum, ut sanctus Gregorius in libris docet moralium, eligatur: sed et ipsum quod eligitur periculum non negligatur, verum dignis poenitentiae fructibus, videlicet piis operibus, et profusis lacrymis, ne aeternaliter periculum maneat, sed salutari remedio temperetur, aut penitus evadatur, apud omnipotentis Domini misericordiam obtineri modis omnibus satagatur.
Nos autem haec his idcirco interponere necessarium duximus, quia quosdam, etiam qui se doctores esse dicebant, audivimus pertinaci contentione intendere, quasi ex verbis beati Ambrosii, et sancti Augustini, quae parum diligenter intenderant, virum non fornicantem, et a fornicatore muliere discedentem, aliam illa vivente ducere posse, et quae causa fornicationis 126.0150C| a viro recesserit, non posse reconciliari: illam autem quae non causa fornicationis, sed alia qualibet recesserit, aut reconciliari, aut innuptam debere remanere; non advertentes, quia sic adulterino sensu interpretabantur verba Apostoli, sicut et illi, contra quos olim beatus Augustinus istos libros descripserat, et Africana synodus, quae praemisimus, definivit, quando et Coelestianos evisceravit, et ipsas etiam Pelagianorum medullas excussit. Nec mirum: sic enim pravo erant infecti dogmate, sicut et moderni Praedestinatiani, qui veterum Praedestinatianorum haeresim, quasi de sancti Augustini verbis compilatam instaurare laborant. Quorum capita confregit, et verticem capillorum perambulantium in delictis suis conquassavit, atque contrivit 126.0150D| beatus Coelestinus papa in epistola decretali ad Venerium, et caeteros Gallicanos episcopos: et isdem beatus Augustinus in libro de Correptione et Gratia, et de Praedestinatione sanctorum, ac Bono perseverantiae. Sed et sanctus Prosper, ex delegatione sedis apostolicae, in absolutionibus objectionum Gallorum, Vincentianorum, atque Massiliensium, in libris etiam de Vocatione gentium, catholico sensu, et perfecta evidentissimae rationis facundaque doctrina eorum argumenta dissolvit. Verba autem eorumdem auctorum, unde imperiti magistri talia insulsa captarunt, hic poneremus, si non pro solutione nodum componere vitaremus.
Addendum etiam necessarium duximus, ut his 126.0151A| sanctorum sententiis cognoscamus, nuptias, quas concubitus pro quibusdam causis non sequitur, solvi posse, et propter incontinentiam feminas ad alias convolare valere. Sed subtilis investigatio, et rationabilis discretio in his prius est adhibenda, utrum quasi naturalis in viris sit hujusmodi commistionis impossibilitas (quia et sunt eunuchi, sicut scriptum est, qui de matris utero sic nati sunt,) an hoc impedimentum operatione diaboli, sicut fieri assolet, illis accidit. Quod si per sortiarias (33. q. 1), atque maleficas, occulto, sed nunquam vel nusquam injusto, Dominici judicio permittente, et diabolo operante, accidit, hortandi sunt quibus ista eveniunt, ut corde contrito, et spiritu humiliato, Deo et sacerdoti de omnibus peccatis suis puram confessionem faciant, 126.0151B| et profusis lacrymis, ac largioribus eleemosynis, et orationibus, atque jejuniis, Domino satisfaciant, cujus judicio, pro suo merito, et ab illa benedictione privari inviti meruerunt, quam Dominus primis parentibus ante peccatum in paradiso donavit, qua etiam post peccatum genus humanum in totum privari non voluit: et per exorcismos, atque caetera medicinae ecclesiasticae munia, ministri Ecclesiae tales, quantum annuerit Dominus, qui Abimelech ac domum ejus Abrahae orationibus sanavit, sanare procurent (Gen. XX). Qui forte si sanari non poterunt, separari valebunt. Sed postquam alias nuptias expetierit, illis in carne viventibus, quibus junctae fuerint, prioribus quos reliquerant, etiamsi possibilitas concumbendi eis reddita fuerit, reconciliari 126.0151C| nequibunt. Incestuosas autem nuptias, propter incestus crimen, quod habere non potest, ut prius diximus, et iterum dicimus, Christi et Ecclesiae sacramentum, non debere manere, sed crimen separatione et poenitentia debere sanari noscamus. Stephani vero nuptias, de quibus agitur, ne incestus admittatur, debere dissolvi modis omnibus cognoscamus: et nuptias quae nuptiale habent mysterium, non quacunque alia, nisi sola fornicationis causa, posse dissolvi, docente Veritatis auctoritate teneamus. Quoniam etsi communi consensu continentiam voverint conjuges, tanto obnixius, quanto spiritalius in Domino juncti manebunt: quorum conjunctioni, ac indivisae separationi, nulla simulatio in oculis ejus intervenire valebit, qui cordium ac renum scrutator 126.0151D| esse dignoscitur.
Unde Stephanus pro fornicatione, de qua, nisi coactus necessitate eam publicaret, secreta confessione poenitentiam agere poterat, et quia sacro nuptiarum mysterio, licet necessitate compulsus, simulationis culpam superinduxit, sicut ille qui zizaniam tritico superseminare non metuit: et quoniam post tale connubium, antequam legaliter dissolveretur, quod quasi legaliter visum fuit initum, alios pravo exemplo destruens, concubina usus fuisse dicitur, juxta modum culpae, cum pietatis modestia, quia reverentiam Deo exhibuit, ne incestum fornicationi adjungeret, a proprio episcopo secundum ejus arbitrium, qui canones sic decernunt, poenitentiam regularem 126.0152A| suscipiat, et cum dignis poenitentiae fructibus peragat, ut qui suo neglectu Ecclesiam, et multos Ecclesiae filios scandalizare praesumpsit, Ecclesiae et ejus rectoribus atque filiis satisfaciat, et post satisfactionem, si se continere non poterit, juxta sententiam magni Leonis papae ad Rusticum Narbonensem episcopum, et secundum decreta sancti Toletani concilii (Decret. cap. 25, conc. Tolet. VL, can. 8), copulam uxoris legitimae exspectat, ne iterum fornicationis crimen incurrat. In quo tamen, cum eodem Patre loquentes sanctissimo, non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius aestimamus. Nam secundum veram cognitionem nihil magis ei congruit qui poenitentiam agit, quam castitas perseverans, et 126.0152B| mentis, et corporis. Cui ne laqueum injiciamus, remedii manum porrigimus, non imperium actionis imponimus.
Quia etiam sanctus Siricius de benedictione sponsarum in decretis suis quaedam ponere studuit. De quibus, quod notum est, sacri canones decernunt, et nos exinde aliqua diximus, et plura alia diceremus si his nuptiis, de quibus loquimur benedictionem sacerdotalem datam fuisse ex more ecclesiastico audiremus. Sed quibus debita fides defuit, locum benedictio sacerdotalis non habuit: praesertim cum scriptum sit: In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui; et si fuerit in ea filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, pax vestra ad vos revertetur (Luc. X). Et Petrus 126.0152C| Domino et fidelibus dicit: Fide purificans corda eorum (Act. XV). Et item scriptum est: Omnia opera ejus ex fide, et iterum, Quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV). Et ubi peccatum manet, ante congruam satisfactionem benedictio locum non habet. Nihil enim, ut beatus dicit Gregorius, prodest oratio, ubi iniqua est actio.
Post haec omnia, si Regimundus filiam suam recipere non voluerit, aut illa in sua libertate manere decreverit, indicandum est eis, quoniam si ipsa stuprum quodcunque consenserit, ad illum, vel ad illam, non autem ad Stephanum, quod perpetratum fuerit pertinebit. Debetis etiam vos, sancti antistites, et Regimundo et Stephano, atque illorum parentibus et amicis, ex divino mandato suggerere, intimare, 126.0152D| atque praecipere, ut pacem inter se, quam Dominus praecepit, et sine qua eum nisi ad judicium videre non poterunt, habeant; et terrae principes cum primoribus debent satagere, ne pro hac causa in Ecclesia, et in regno, scandala et seditiones fiant. Quod qui eorum obedire contempserit, juxta evangelicum praeceptum, sicut ethnicus et publicanus efficiatur: et secundum Apostolum, qui non obedit verbo notetur, ut nemo ei commisceatur; et qui hanc pacis doctrinam non receperit, nullus ei Ave dicat, ut non communicet peccatis ejus, et sicut canones decernunt, oblatio ejus nec in sacrario recipiatur. Et qui ad pacem redire noluerit, tandiu excommunicatus maneat, quandiu ad pacem redire 126.0153A| contempserit, et ad charitatem, quae operit multitudinem peccatorum, quantocius redire festinet.
Et item in canonibus scriptum est, ut de concilio bini vel terni judices ad quaeque diffinienda deligantur atque mittantur, quae ecclesiastico debent examinari ac diffiniri judicio, et alibi rationabilius atque convenientius quam in eodem concilio poterunt definiri; et quisquis probatus fuerit pro contumacia nolle obtemperare judicibus, cum hoc primae sedis episcopo fuerit probatum, det litteras ut nullus ei communicet donec obtemperet. Qua de re sancta synodus vos, qui primarum sedium regni Aquitanici estis, ad hanc causam diffiniendam, cum coepiscopis vestris, et principibus, ac terrae illius primoribus, eligere studuit quorum diffinitioni sine suo periculo 126.0153B| et excommunicationis invectione, quisquis vobis obtemperare distulerit, evadere non valebit.
Haec de evangelica veritate, et apostolica atque canonica auctoritate, seu catholicorum doctrina et traditione, sicut synodus sancta jussit, pro mediocritate ingenioli mei colligere studui. De quibus, sicut audivi quoniam quidam faciunt, nemo contra me debet irasci: quia non meo sensu mea verba composui, neque quod meum non est mihi arrogare praesumpsi, neque statuendo vel imperando in hac causa, quod non est meum, quiddam scribere procuravi, nullius praejudicans sanae sententiae, nec dehonorans auctoritatem, aut ad obsequendi quemquam cogere volens necessitatem. Sed cum beato Leone scribente ad Rusticum Narbonensem episcopum, 126.0153C| dilectissimam atque reverentissimam fraternitatem vestram commoneo, quia sicut quaedam sunt, quae nulla possunt ratione convelli, ita multa sunt quae aut pro consideratione aetatum, aut pro necessitate rerum oporteat temperari: illa semper conditione servata, ut in his quae vel dubia fuerint, aut obscura, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum inveniatur adversum.
EPISTOLA XXIII. AD CAROLUM IMPERATOREM. De auctoritate Vitae S. Dionysii ab Anastasio translatae. (Apud Mabill., Analect. pag. 212.) Domno glorioso CAROLO imperatori Augusto, 126.0153D| HINCMARUS, nomine, non merito, Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus.
Lecta beati Dionysii Passione a Methodio Constantinopolim Roma directo Graece dictata, et ab Anastasio utriusque linguae perito et undecunque doctissimo, apostolicae sedis bibliothecario, Latine conscripta, sicut in praefatione sua narrat, recognovi his quae ibi scripta sunt ea quae in adolescentia legeram consonare, videlicet per quos et qualiter gesta martyrii beati Dionysii sociorumque ejus ad Romanorum notitiam indeque ad Graecorum pervenerint. Nam quando Deo disponente in Franconofurth palatio nati estis, Hucberto praecentori palatii episcopium Meldensis urbis commissum est, 126.0154A| ubi propter Hilderici episcopi aetatis prolixitatem et diuturnam aegritudinem, quaedam ad scientiam et religionem pertinentia, necnon et aedificia et caetera quaeque necessaria neglecta invenit. Quapropter a familiari suo Bodone clerico domni et nutritoris mei Hilduini abbatis sacri palatii clericorum summi, quemdam clericum ipsius Bodonis propinquum, nomine Wandelmarum, qui cantilenam optime a Teugario magistro in sancti Dionysii monasterio didicit, ad erudiendos clericos suos obtinuit; cui abbatiolam sancti Sanctini in beneficium dedit. Idem autem Wandelmarus in loco sibi commisso quaterniunculos valde contritos, et quae in eis scripta fuerant pene deleta, de Vita et actibus beati Sanctini reperit, quos ob familiaritatis notitiam, et quia mesciolum 126.0154B| putabat, ad exhaurienda ea quae in eisdem quaterniunculis contineri videbantur, et ad transcribendum aperte in nova pergamena mihi commisit. Quod et studiose peregi, et mihi emendata emendanti restitui. Sed quia diu est quod idem Wandelmarus etiam ante obitum Hucberti defunctus fuit, et sicut audivi, idem locus neglectus exstitit, ac demum in eadem urbe Nortmanni fuerant, et quaedam incendio concremaverant, quaedam vero praedantes diripuerant, nescio si ipsi quaterniunculi vel eorum exemplaria in eadem urbe valeant reperiri. Propterea eorum exemplarium quod mihi retinui, vestro devoto et bono studio offerendum putavi: ut si quae sunt illorum reliquiae, qui negabant Dominum et Patrem nostrum, patronum nostrum 126.0154C| Dionysium esse Areopagiten, et a beato Paulo apostolo baptizatum, ac Atheniensium ordinatum episcopum, et in Gallias a sancto Clemente directum, ex his quae Graeca testificatio et Romanae sedis assertio et Gallicana intimat contestatio, ratum et in hac recognoscant, quod inde ante nos dictum est. Nam veritas saepius agitata magis splendescit in lucem.
EPISTOLA XXIV. AD CONVENTUM EPISCOPORUM. Responsio ad interrogationem Guntharii archiepiscopi Coloniensis, de uxore Bosonis quae virum suum reliquerat. (Apud Sirmond., ex veteri codice Biblioth. Thuanae.) HINCMARUS, nomine, non merito, Rhemorum episcopus, 126.0154D| ac plebis Dei famulus, sacro CONVENTUI.
Quidam beato Ambrosio quaedam proposuit, ad quorum solutionem in crastina illum ad ecclesiam invitavit, unde sermonem adoriens ( De Incarn. Domini ): « Ad solvendum, inquit, debitum creditori meo adveni. Sed et ego de mihi proposita heri quaestione, cujus solutionem nunc assero, tunc domno Gunthario pro tribus causis respondere non potui: videlicet, quia ad revertendum jam jamque commovebamur, et quoniam plures viri sapientes in conventu consistunt, quorum quidam certant proponere, quidam autem absolvere, interdum necessitate compulsus tanta velocitate cogor verba confundere 126.0155A| potius quam proferre, antequam alius mihi sententiam ab ipsis labiis rapiat, ut nec bucca efferre sufficiat quod vel convulsa memoria subministrat. Sed et sicut scriptum est: Qui fortiter premit ubera, exprimit butyrum; et qui vehementer emulget, elicit sanguinem (Prov. XXX), timui ne si inconsulte ac praepropere responderem, in carnalem intellectum deciderem, quia occupatum ad alia cor meum me dereliquerat, et lumen intelligentiunculae serenum mihi vel mecum non erat. Quapropter distuli, donec si forte secundum prophetam (Ezech. III) mitteretur manus, quae me cibaret intellectus volumine: quae videlicet toties mittitur quoties quae ante nesciebamus divina nobis gratia revelantur. Qua de re propositionem domni Guntharii 126.0155B| praeferamus, et solutionem ex largitione divinae gratiae pro captu nostrae intelligentiae referamus.
« Si, inquit, femina Bosonis ad nos venerit, et publice confessa fuerit, dicens: Mea culpa, virum meum adulteravi: quapropter timore mortis perterrita ad vos confugi, qui Dei estis vicarius, ut me et Deo salvetis, et a morte corporali, quae mihi imminet ex parte mariti mei, me liberetis; utrum debeam illi publicam poenitentiam imponere, quam aut in parochia mea, in quam confugit, sejuncta a viro suo peragat, aut eam eidem viro suo sub tali conditione reddere debeam, ut nullo modo eam interficiat, sed post poenitentiam illam in conjugio habeat. Quam si 126.0155C| interfecerit, sciat se ecclesiastica damnatione plectendum, quoniam nefas est quemquam in publica poenitentia positum a quocunque interfici. »
Respondemus: Feminam illam in tua vel alterius cujusque parochia natam, baptizatam, nutritam, adultam, facultatum haereditate ditatam, Boso ex alia non modo parochia, verum ex alia provincia natus, et per omnia incrementa in perfectum virum perductus, sub alterius episcopi cura degens secundum legem divinam et humanam, apud eos quorum intererat obtinuit, desponsavit, dotavit, publicis nuptiis honoravit, et sibi in conjugii copula sociavit, et unum corpus unamque carnem secum effecit, sicut scriptum est: Erunt duo in carne una; 126.0155D| jam non sunt duo, sed una caro (Gen. II; Matth. XIX); et: Quod Deus junxit, homo non separet (Matth. XIX); nisi forte perpetuo, ex consensu, propter continentiam, unde tanto conjuncti sunt amplius quanto et spiritualius; aut ad tempus, ut vacent orationi, et revertantur iterum in idipsum, ne tententur a Satana propter incontinentiam (I Cor. VII); aut causa fornicationis, qua separati, aut sic, id est innupti et separati maneant, aut mutuo reconcilientur. Quomodo poteris inferiorem partem corporis hominis illius qui sub alterius providentia degit, separare, et tenere sub poenitentia, quae nec orationi continenter sine consensu partis superioris vacare potest? Mulier enim non habet potestatem 126.0156A| corporis sui, sed vir; et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (ibid.). Uxori vir debitum reddere debet, et uxor viro, ut non tententur a Satana propter incontinentiam. Quod qui eorum non fecerit, nisi ex consensu propter Deum dimiserit, parem suum, imo partem corporis sui moechari facit. Si tu huic feminae poenitentiam posueris, quae pars est corporis viri dioecesis alterius, sine consensu rectoris et viri, contra regulas ecclesiasticas facis, et, docente Leone papa, honoris communione privaris. Et item: Si huic feminae lege poenitentiae manum imponis, et illa membrum caput suum (caput enim mulieris vir), in alteram provinciam secuta fuerit, sub providentia alterius praesulis quis curam de ejus accipiet poenitentia? Quis ut reconcilietur 126.0156B| secundum canones, ad ejus attendet lacrymas et confessionem, quam non audivit? Quis ei manum ad reconciliationem imponet, sacris regulis decernentibus, ut nemo episcoporum sub manu positum alterius sacerdotis ad reconciliationem suscipiat, neque reconciliatum sine litteris vel consensu reconciliatoris recipiat? Et quomodo partem corporis, imo hominem alterius episcopi et parochiae judicabis, quin poenitentiali judicio condemnabis? cum scriptum sit, quod sanctus Gregorius hinc in suis decretis exposuit: « Si transieris per messem amici tui, fricans confricabis spicas manibus tuis, et manducabis, falcem autem non mittas (Deut. XXIII), sive falce non metas, id est homines parochiae alterius verbo praedicationis et exemplo operis 126.0156C| (ita tamen ut non conculces simpliciorem fratrem tuum, ne incidas in ruinam et laqueum, vanam scilicet gloriam diaboli) in corpus Christi, quae est Ecclesia, festina trajicere, falcem autem judicii non permitteris mittere, vel falce judicii metere, id est incidere sive abscidere. » Et quoniam, sicut ipse Boso dicit, eidem mulieri, quae caro sua est, nullum crimen impingit, sed non modicam negligentiam, quia ab ejus se subtraxit servitio, et quantum ex ipsa est, illum moechari fecit, contra auctoritatem atque justitiam eum dimittens, et in aliis regnis circiter per triennium immorans, contumax mandatis illis adeo exstitit, ut nec compellata per tanta temporum spatia ad eum redierit, pro domni apostolici est jussione illi paratus indulgere; 126.0156D| restat ut rex, in cujus regno degit, secundum conscriptionem chirographi regum nostrorum, eam ad viri sui praesentiam adduci faciat, et tu episcopus, in cujus parochia immoratur, quia hoc non est regis, sicut sanctus Gregorius de his qui ad Ecclesiam confugiunt praecipit, si exposcit necessitas, securitatem de aequitate sibi servanda apud virum ejus expetas et obtineas, et post hoc missus reipublicae viro uxorem fuga lapsam restituat. Qui vir, si sacramentum fregerit, et apostolicis monitis inobediens exstiterit, episcopus ad cujus curam pertinet, canonicum judicium in illum proinde exerat. Si autem confessa, vel legaliter de adulterio convicta, incolumis evaserit, lege ecclesiastica poenitentiae illam 126.0157A| isdem episcopus subigat, quia et mundanis legibus cautum atque usitatum esse dignoscitur, ut mala quae perpetrantur in illis locis emendentur, in quibus perpetrata fuisse legaliter comprobantur. Praeter haec nihil mihi videtur agendum, nisi aut domni apostolici monita exsequamur aut judicium incurramus.
De sacramento autem, quoniam quasi ad pietatem confugit ecclesiasticam, quia tuum, id est episcopale poposcit auxilium, quod ex impunitate, in membrorum vel vitae, si ita qualitas facti exegerit, legali privatione requiris, super id quod sanctus decrevit Gregorius pro eis etiam qui ad sacraria sacra confugerint requirendum, videlicet de aequitate servanda, subtiliter debes perpendere, ne videaris vel dicaris non solum Ecclesiae, verum et totius mundi statum et ordinem atque vigorem velle confundere 126.0157B| statum et ordinem atque vigorem velle confundere atque destruere, et apostolicae atque apostolicorum virorum doctrinae obsistere, qui non solum leges a Christianis regibus promulgatas observaverunt, et observantes tradiderunt, verum etiam promulgandas expetierunt, sicut in Carthaginensis atque Africani concilii caeterorumque conciliorum canonibus, et in decretis apostolicae sedis multoties reperitur. Unde et sanctus Gregorius commonitoria ad Joannem defensorem et ad alios etiam ex integro de legalibus edictis condiderat, et sanctus Gelasius ad imperatorem Anastasium scripsit (epist. 10, sub initium): « Si enim, inquiens, quantum ad ordinem publicae pertinet disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque 126.0157C| parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis exclusae videantur obviare sententiae, quo, oro, te decet affectu eis et convenit obedire, qui praerogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis. » Et sanctus Leo ad Turibium Asturicensem episcopum scribens (epist. 4, sub initium): « Merito, inquit, patres nostri, sub quorum temporibus haeresis haec nefanda prorupit, per totum mundum instanter egerunt ut impius furor ab universa Ecclesia pelleretur; quando etiam mundi principes ita hanc sacrilegam amentiam detestati sunt, ut auctorem ejus cum plerisque discipulis legum publicarum ense prosternerent. Videbant enim omnem curam honestatis auferri, omnem conjugiorum copulam dissociari, simulque divinum jus humanumque subverti, si hujusmodi 126.0157D| hominibus usquam vivere cum tali professione licuisset. Profuit diu ista districtio ecclesiasticae lenitati, quae etsi sacerdotali contenta judicio cruentas refugit ultiones, severis tamen Christianorum principum constitutionibus adjuvatur, dum ad spiritale nonnunquam recurrunt remedium qui timent corporale judicium. Ex quo autem multas provincias hostilis occupavit irruptio, et exsecutionem legum tempestates interclusere bellorum, ex quo inter sacerdotes Dei difficiles commeatus, et rari coeperunt esse conventus, invenit ob publicam perturbationem secreta perfidia libertatem, et ad multarum mentium subversionem his malis est incitata, quibus debuit esse correcta. »
126.0158A| Lege librum XVI legis Romanae, lege decreta Damasi, percurre Leonis epistolas et caeterorum pontificum de diversis conciliis ad imperatores transmissas; revolve Augustorum edicta de haereticis ad petitionem pontificum promulgata, scrutare Caesarum nostrorum capitula, et invenies quantum profuerit atque prosit legum severitas, non solum ecclesiasticae lenitati, verum totius Christianitatis optandae paci et colendae tranquillitati. Sapientia namque, videlicet Christus Dei virtus et Dei sapientia dicit: Per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt (Prov. VIII); et Apostolus: Lex quidem est sancta, et mandatum sanctum, et justum et bonum (Rom. VII, 12). Unde Ambrosius: « Mandatum legem intelligi evangelicus sermo testatur. 126.0158B| Ait enim: Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matth. XIX). Et item Apostolus: Lex propter transgressiones posita est (Gal. III, 19). Et: Lex non est posita justis, sed injustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis, contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur (I Tim. I, 9). « Et item: Nam qui principantur non sunt timori bonis operibus, sed malis (Rom. XIII, 3). Unde Ambrosius: « Principes hos reges dicit, qui propter corrigendam vitam et prohibenda adversa creantur. Dei habentes imaginem, ut sub uno sint caeteri. » Et item Apostolus: Vis autem non timere potestatem? Bonum facito, et habetis laudem ex illa (ibid.). Hinc idem doctor: 126.0158C| « Laus ex potestate tunc surgit, cum quis innocens invenitur. Dei enim minister est tibi in bono. Manifestum est ideo rectores datos ne malum fiat. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat: hoc est, ideo comminatur, ut, si fuerit contemptus, vindicet. Dei enim minister est, vindex in ira in eum qui male agit. Quoniam futurum judicium Deus statuit, et nullum perire vult, huic saeculo rectores ordinavit, terrore interposito hominibus, velut pedagogi sint, erudientes illos quid servent, ne in poenam incidant futuri judicii. Ideoque subditi estote, non solum propter iram, id est ultionem praesentem, sed etiam propter conscientiam. Recte dicit subjectos debere esse, non solum propter iram, id est ultionem praesentem, parit enim 126.0158D| vindictam, sed propter futurum judicium, quia si hic evaserint, illic eos poena exspectat, ubi, accusante ipsa conscientia, punientur. » Et sanctus Cyprianus in nono abusionis gradu dicit: « Quia regem non iniquum, sed correctorem iniquorum esse oportet. » Et item ibi inter caetera: « Debet furta cohibere, adulteria punire, impios de terra perdere, parricidas et perjurantes non sinere vivere, filios suos non sinere impie agere. » Et beatus Joannes Chrysostomus in homilia decima sexta Matthaei evangelistae: « Auditis, inquit Dominus, quia dictum est antiquis: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Matth. V). Non enim ut nobis vicissim effoderemus oculos sanxit hanc legem, sed ut metu quo ab alio 126.0159A| istud timemus pati, ipsi quoque tale quidpiam caveremus admittere, ut et qui ipso voluntatis bono nollent a crudelitate desinere, saltem metu cogerentur oculis parcere proximorum: si vero illud crudele dicitur, et homicidam et adulterum coerceri crudele dicatur. Sed insipientium omnino ista verba sunt, et extremo furore dementium. Ego enim adeo metuo dicere haec esse crudelia, ut his contraria etiam iniqua perdoceam, quod certe communis quoque ratio deprehendit. Tu enim dicis quia oculum pro oculo jussit auferri, idcirco crudelis; ego autem refero, quia nisi praecepisset istud, tunc vere apud plurimos talis fuisset, qualem tu eum falso esse conquereris. Denique sermone fingamus omnem legem esse dissolutam, nec quemquam pro hujuscemodi 126.0159B| factis formidare supplicium, sed cunctis prorsus malignis licere uti moribus suis, et adulteris, et homicidis, et furibus, et perjuris, et parricidis, nonne sub hac licentia omnia pariter una confusio iniquitatis involveret? Nonne mille sceleribus et caedibus urbes, fora, domus, maria, totusque omnino mundus fuisset impletus? Nam si legibus certe dominantibus, et vigente comminatione atque terrore, vix tamen voluntates cohibentur malignae, si etiam hoc praesidium defuisset, quanam posset malitia ratione fraenari? aut quae non in vitam hominum pestis irrueret? Nec tamen solum istud crudele est, permittere scilicet malis agere quae velint: sed aliud quoque isto certe nihil minus, id est laesum et immerito afflictum negligere atque despicere? 126.0159C| Dic enim mihi, si quis feros homines ac semper malignos in unum colligens, gladiis armaret, totamque circumire civitatem juberet, atque obvios sibi quosque confodere, quid tandem hoc esset immanius? At si alius eos quidem, qui ab illo armati essent, ligaret, violenterque constringeret, eos vero qui interimendi erant ab iniquis illis manibus liberaret, quid e regione isto inveniretur humanius? Haec igitur etiam ad legum transfer exempla. Quae enim oculum pro oculo effodere praecepit, timorem quasi carnificum peccatoribus immittens, illius similis invenitur, qui illos quos dixi cohibuit armatos. Qui vero nullam omnino poenam decrevit nocenti, sed armasse tibi iniquitatem videtur, eumque imitatum fuisse qui sceleratos illos gladios instruxit, 126.0159D| hincque totius civitatis immisit exitium, videsne quemadmodum non solum nullius crudelitatis, verum etiam maximae pietatis sunt illa praecepta? » Et in epistolis beati Gregorii idem competenti ultione plectendis maleficis et iniquis saepenumero qui legere voluerit, invenire valebit.
Unde, frater charissime, collige, quia contra haec agere aut exigere, non solum est pietatis jura confundere, verum et sacerdotali innocentiae ac puritati detractionis molestias importare, et derogationis blasphemias irrogare. Dicent enim maliloqui: Paulus dicit: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. I, 32), iste iniquos coerceri non sinit. Unde et Dominus per Psalmistam 126.0160A| tali sicut iste est sacerdoti: Quare, inquit, tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, currebas cum fure, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 16-18). Non enim foveret malos si bonum diligeret: sed diligens Dominum, et odiens vitium, quod suum ageret, et quod a Deo per conditores legum justa decernentes decretum est non oppugnaret. Et iniquae mulieres ac perversi homines inquient: Faciamus quod volumus, et adeamus ecclesiam vel episcopum, et erimus impuniti. Hinc namque vituperabitur ministerium nostrum, et erimus contemptibiles, ut videlicet legalem justitiam injustis a Domino positam contemnentes, quia unaquaeque lex justa crimen non habet, ne sit injusta, et tamen criminosum 126.0160B| punit, ut vere sit justa. Et e regione quidam jactabunt, Scriptura dicit: Ne sis multum justus. Beati quoque misericordes (Eccli. VII; Matth. V). Et: Judicium illi sine misericordia, qui non facit misericordiam (Jac. II, 13); et: Superexaltet judicium misericordia (ibid.); et Dominus adulterae: Nec ego te condemnabo: vade, et amplius noli peccare (Joan. VIII, 11). Et tu sacerdos, cui misericordiam nisi misero debes impendere, et illi claudis non miserendo misericordiae viscera, qui in eum liber esca punitione? Quam utriusque partis derogationem erga sacris mysteriis servientes provide atque discrete cavens beatus Gregorius ad Leontium exconsulem scribit: « Debet, inquiens, gloria vestra meminisse quia nunquam meas epistolas pro commendatione 126.0160C| alicujus accepit, nisi ut protectionem vestram faciente justitia praestaretis, quia turpe est defendere quod prius non constiterit justum esse. Ego quidem homines propter justitiam diligo, non autem justitiam propter homines postpono. » Et ad Romanum defensorem (lib. VII, epist. 24, indict. 2): « Patrocinia ecclesiastica, sive mea suscipiatis scripta, sive etiam minime fuerint directa, sub tanto moderamine debeatis impendere, quatenus hi qui in furtis publicis implicati sunt, a nobis non videantur injuste defendi, ne opinionem male agentium ex indiscretae defensionis ausu in nos ullo modo transferamus: sed quantum decet Ecclesiam, admonendo et verbum intercessionis adhibendo, quibus valetis succurrite, ut et illis opem feratis, et opinionem 126.0160D| sanctae Ecclesiae non inquinetis. » Sed et de his qui ad septa ecclesiae, et etiam ad ipsa sacraria confugerint sanctuarii, ad Joannem episcopum Caralitanae civitatis scribit: « Si, inquiens, de quibus est quaestio, ad ecclesiam fortasse refugerint, ita debet causa disponi, ut nec ipsi violentiam patiantur, nec hi qui dicuntur oppressi damna sustineant. Curae ergo vestrae sit, ut eis sacramento ab his quorum interest, de servanda lege et justitia promittant, et per omnia commoneantur exire, atque suorum actuum reddere rationem. »
Haec, domini et fratres, rogatus, vobis audientibus, a suprascripto venerabili consacerdote nostro, sapientiae vestrae deposui: quae si illi ad interrogationem 126.0161A| suam non videntur sufficere, plura hinc poterit in sanctorum paginis legere, et a nostra mediocritate in solutionibus quaestionum, de quibus ab aliis interrogatus sum, vicesimae secundae, et vicesimae octavae latius invenire.
Quoniam quidem supra chirographi regum nostrorum memoriam feci, quae de his ibidem constituta sunt hic subnectere procuravi (Capitul. Caroli Calvi, tit. 8, c. 4): « Et quia per vagos et tyrannica consuetudine irreverentes homines pax et quies regni perturbari solet, volumus ut ad quemcunque nostrum talis venerit, ut de his quae egit rationem et justitiam subterfugere non possit, nemo ex nobis illum ad aliud recipiat vel retineat, nisi ut ad rectam rationem et debitam emendationem perducatur: et 126.0161B| si rationem rectam subterfugerit, omnes in commune, in cujus regnum venerit, illum persequamur, donec aut ad rationem perducatur, aut de regno deleatur. Similiter et de eo agendum est, qui pro aliquo capitali et publico crimine a quolibet episcopo corripitur, vel excommunicatur, aut ante excommunicationem crimen faciens, regnum et regis regimen mutat, ne debitam poenitentiam suscipiat, aut susceptam legitime peragat: interdum etiam incestam propinquam suam, aut sanctimonialem, vel raptam, sive adulteram, quam illic ei non licebat habere, fugiens secum ducit. Hic talis, cum episcopus, ad cujus curam pertinebit, nobis notum fecerit, diligenter perquiratur, ne morandi vel latendi locum in regno alicujus nostrum inveniat, 126.0161C| et Dei ac nostros fideles suo morbo inficiat, sed a nobis, vel per ministros reipublicae constringatur, et ut simul cum diabolica praeda, quam secum duxit, ad episcopum suum redeat, et de quocunque crimine publico debitam poenitentiam suscipiat, aut susceptam legitime peragere compellatur. »
EPISTOLA XXV. AD HILDEGARIUM EPISCOPUM MELDENSEM. De judicio aquae frigidae. (Apud eumdem, ex codice S. Remigii Rhemensis.) HINCMARUS Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, dilecto fratri ac venerabili episcopo HILDEGARIO salutem.
126.0161D| Dum confabularemur, et inter nos de quibusdam quaereremus, sermo habitus est de judicio aquae frigidae, de quo Rabanum venerabilem archiepiscopum Moguntinae civitatis quaedam scripsisse dixisti, ex cujus scriptis quid mihi videretur sciscitari curasti. Unde inter alia et me scripsisse ad interrogationem fratrum ac coepiscoporum nostrorum de regno quondam junioris Lotharii tibi respondi, quae ex scriptis nostris excipi et tibi transmitti magnopere postulasti. Et quia scriptum est: Omni petenti te da, et volenti mutuari a te ne avertaris (Matth. V, 42), quae petisti de responsionibus exiguitatis nostrae ad interrogationes praedictorum fratrum nostrorum excerpta tuae dilectioni transmitto, 126.0162A| quaeque utrum probabilia, aut per auctoritatem et rationem improbanda sint, catholici lectoris judicio derelinquo. Loquens Dominus de judicio quod in secundo adventu suo est futurum per ignem, commemoravit illud quod primum per aquam factum est: Sicut, inquiens, factum est in diebus Noe, ita erit et in die filiis hominis (Matth. XXIV, 37). Et referens quod per ignem Sodomam judicaverit, similiter, inquit, sicut factum est in diebus Lot (Luc. XVII, 28). Solertia Christianitatis, inter acta et agenda judicia consistentis, ex antiquo sanxit et frequentavit judicium quod fit per aquam, quodque sub Noe factum fuerat in arca fidei, liberans innocentes et condemnans noxios. In ignita autem aqua, sicut factum est sub Lot in igne, et fiendum in adventu 126.0162B| Filii hominis, Petro attestante, qui, dicit: Quod coeli erant prius et terra, de aqua, et per aquam consistens Dei verbo, per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit. Coeli autem qui nunc sunt et terra, eodem verbo, repositi sunt, igni reservati in diem judicii et perditionis impiorum hominum (II Petr. III, 5); aperte docens quia non alii coeli sunt igne perituri, quam qui aqua perditi, hoc est inania haec et nubilosa ventosi aeris spatia. Neque enim aqua diluvii, quae quindecim tantum cubitis montium cacumina transiit, ultra aeris aetherisque confinia pervenisse credenda est. Quocunque autem pervenire potuit, eo nimirum, juxta praefatam beati Petri sententiam et ignis judicii perveniet. Sed quia scriptum est: Coelum et terra transibunt (Matth. 126.0162C| XXIV, 35); et iterum: Terra vero in aeternum stat (Eccle. I, 4), sciendum est quia coelum et terra per eam quam nunc habent imaginem transeunt, attamen per essentiam sine fine subsistunt. Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 31), et erunt, inquit, coelum novum et terra nova; quae quidem non alia condenda sunt, sed haec ipsa renovabuntur. Transient et permanebunt, quoniam ab ea specie quam nunc habent tergentur, et in sua semper natura servabuntur. Unde scriptum est: Mutabis ea, et mutabuntur (Psal. CI, 27).
Quapropter fieri aquam ignitam, ad haec duo copulata in unum indaganda judicia, illud videlicet quod jam per aquam factum est, et illud quod per ignem fiendum est, licet sint pro temporum varietate 126.0162D| disparia, sed unum sunt operationis mysterio, in quibus sancti liberantur illaesi, et reprobi puniuntur addicti, Ecclesiae, quam designavit arca diluvii, creditur tradidisse auctoritas, quae etiam inde sanxit ut aquae baptismatis halitu sacerdotali sanctus insuffletur Spiritus, qui inter ipsa mundi primordia ferebatur super aquas. Ut jam tunc virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet, et quo rubigo omnium excoquitur peccatorum, cerei lumine sanctificato accensi a loco teneantur immissi, donec ejusdem fontis consecratio compleatur, per eum qui nocentis mundi crimina per aquas abluens, regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signavit, ut unius ejusdemque elementi mysterio, et finis 126.0163A| esset vitiis, et origo virtutibus, quique venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. Quia in eodem baptismate, in quo signanter Moyses propheta lignum velut in myrrhato fonte miserat, et dulcoratus est (Exod. XV, 25), praedicata per Domini sacerdotem sanguinis Christi cruce, tres unum sunt, non natura, sed operationis mysterio, id est, sanguis redemptionis, spiritus sanctificationis, et aqua lavacri: ubi exsufflatus et exorcizatus immundus spiritus exit ab homine, fitque mundi judicium, et princeps mundi foras ejicitur, et qui in veritate non stetit, mendax et pater mendacii a veritate naturae secernitur, quae ad imaginem Dei condita, et ex aqua et Spiritu sancto renata, ad suum reformatur principium, ac fide interius exteriusque purgatur, 126.0163B| et ab omni figmento mendacii totiusque malitiae innocens comprobatur. Sed et si quis frigida tantum aqua, vel igniti cujuscunque elementi judicio, in auctorem et gubernatorem elementorum, quem omnia fideliter invocatum sentiunt elementa, sicut in Moysi virga et aquae in sanguinem versae, et iterum sanguis in aquas, et petra quae dedit aquam (Exod. VII, 20; XVII, 6), et sub Eliseo sal vel lignum aquae immissum (IV Reg. I, 21), indubitanti fide, quae est argumentum non apparentium, credens fieri satis sibi decreverit, nihil differt. A qua enim frigida, sicut et in baptismate sacratur, in diluvio innoxii cum arca sunt ad coelum levati, et noxii perditi, igneque sunt Sodomitae puniti. Et in libro Numeri aqua frigida, in quam Dominus imprecationes 126.0163C| jussit elui, hausta a muliere adultera computrescendum femur ipsius legitur (Num. V, 27). Et Joannes Apostolus de olei ferventis dolio evasit illaesus. Et qui aquam ignitam delegerit, intelligat quoniam venientem ad futurum judicium terribilem Judicem tempestas ignisque comitabuntur, sicut scriptum est: Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3), ut tempestas examinet quos ignis exuret. Et ignis ille futurus sanctis erit pervius, qui rapientur nubibus obviam in aera Domino, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Quoniam quidem de purgationis judicio per aquam ferventem vel frigidam se ratio intulit, dicamus quod quidam sagacis ingenii vigilanter adjiciunt. 126.0163D| Constat nimirum, ut inquiunt, quia in aqua ignita coquuntur culpabiles, et innoxii liberantur incocti. Quia de igne Sodomitico Lot justus evasit inustus. Et futurus ignis, qui praeibit terribilem Judicem, sanctis erit innocuus, et scelestos aduret: ut olim Babylonica fornax, quae pueros omnino non contigit, neque contristavit, vel quidquam molestiae intulit, sed vincula eorum comburens, incendit quos reperit de Chaldaeis ministros regis qui eam succendebant (Dan. III, 48, 50). Sed in aquae frigidae judicio quibusdam non constare videtur quod innoxii submerguntur, et aquam culpabiles supernatant, cum in cataclysmi judicio innocentes cum arca levantur, et noxii submersione perierint. Et Aegyptii insequentes 126.0164A| Hebraeos per mare Rubrum, respiciente Domino in vigilia matutina per columnam ignis et nubis, submersi sint quasi plumbum in aquis vehementibus, et ne unus quidem superfuit ex eis (Exod. XIV, 24). Et filii Israel super littus stantes viderunt Aegyptios mortuos. Et infideles ac peccatores terra sustinere non potuit, quando aperta est et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron (Num. XVI, 32). Et Petrum fide fidentem aquae instabilitas se calcantem sustinuit, in fide vero dubitantem jam pene dimersum obsorbuit, quando eum Christi dextera allevavit (Matth. XIV, 29); et ipsius Epistolae sententiam (I Petr. III, 20) de figura baptismatis in arca diluvii exponentes Patres catholici, dicunt quia non aliis, sed ipsis aquis haeretici et mali Christiani 126.0164B| ad inferna merguntur, quibus orthodoxi et justi quique ad coelestia regna sublevantur. Sed sciendum nobis est, ut beatus dicit Gregorius (hom. 26 in Evang.), « quod divina operatio si ratione comprehenditur, non est admirabilis: nec fides habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Et cum Paulus apostolus dicat: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1), profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possunt. Quae enim apparent, jam fidem non habent, sed agnitionem. » Sed haec ipsa Redemptoris nostri opera, quae ex semetipsis comprehendi nequaquam possunt, ex alia ejus operatione pensanda sunt, ut rebus mirabilibus fidem praebeant 126.0164C| facta mirabiliora. Et idcirco Dominus quaedam de Scripturis per semetipsum dignatus est exponere, ut sciamus rerum significationes quaerere in his etiam quae per semetipsum noluit explanare. Unde in responsum accipiant, qui in divinis judiciis atque miraculorum signis experimentum humanae postulant rationis, quoniam et justos continens arca, qua fidelium est designata Ecclesia, fides sanctae Trinitatis, quae per incarnationem Jesu Christi aedificata, et omnes de quibus dixit Dominus: Finis venit universae carnis coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra (Gen. VI, 13), superfluente aqua operti, et non omnes submersi sunt, sed innoxii liberati, et puniti sunt noxii, sicut scriptum est: Ingressus est Noe, et 126.0164D| filii ejus, uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum eo in arcam, propter aquam diluvii (Gen. VII, 7); et post paululum: Rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae coeli apertae sunt, et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus (ibid., 11); et item: Et multiplicatae sunt aquae, et levaverunt arcam in sublime a terra (ibid., 17); et post pauca: Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca (ibid., 21, 23); et item post pauca: Et clausi sunt fontes abussi, et cataractae coeli (Gen. VIII, 2). Et nubes una, tenebrosa facta est Aegyptiis, et luminosa Hebraeis, ut iterum scriptum est: Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat 126.0165A| castra Israel, abiit post eos, et cum eo pariter columna nubis priora dimittens, post tergum stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israel. Et erat nubes tenebrosa et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent (Exod. XIV, 19). Et una eademque virga extenta super aquas, quae erant quasi pro muro a dextris et a sinistris, filios Israel transduxit, sicut scriptum est, per aquam nimiam (Sap. X, 18), et involvit Aegyptios in mediis fluctibus, ut ne unus quidem superfuerit ex eis, quos viderunt Israelitae mortuos super littus maris (Exod. XIV, 28), quos respexerat Dominus in vigilia matutina, ut diximus, in columna ignis et nubis, et expandit nubem in protectionem suorum, et ignem ut luceret eis per noctem (Psal. CIV, 39), videlicet Christum, 126.0165B| qui est columna lucis, tenebras infidelitatis depellens, et lucem veritatis ac gratiae spiritalis affectibus humanis infundens, et per columnam nubis, qui est Spiritus sanctus. In quo baptismate typus baptismatis jam sicut et in diluvio monstrabatur. Adhuc addamus quia invocavit Elias nomen Domini Dei sui, et descendit de coelo ignis (IV Reg. I, 10); invocavit et Eliseus nomen Domini, et de aqua ferrum securis levatum est ad manubrium ligneum et supernatavit aquis (IV Reg. VI, 7). Gravior enim est ferri species quam aquarum liquor. Advertimus igitur majoris esse gratiam quam naturam. De his omnibus beati Ambrosii sufficiat explanatio, ut colligi possit assimilatio cur in frigidae aquae judicio unius fiat mersio, alterius sublevatio. Ait enim in 126.0165C| libro de Sacramentis sive mysteriis (lib. II, cap. 6): « Verumtamen, ne in hoc saeculo diaboli fraus vel insidiae praevalerent, inventum est baptisma. De quo baptismate audi quid dicat Scriptura, imo Filius Dei, quia Pharisaei, qui noluerunt baptizari baptismo Joannis, consilium Dei spreverunt (Luc. VII, 3). Ergo baptismum consilium Dei est. » Et post paululum: « Quod mergis, solvitur sententia illa: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Impleta sententia, locus est beneficio remedioque coelesti. Ergo aqua de terra, possibilitas autem vitae nostrae non admittebat ut terra operiremur, et de terra resurgeremus. Deinde non terra lavat, sed aqua lavat. Ideo fons quasi sepultura est. » Caeterum, ut dicit Apostolus, omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est 126.0165D| ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus (II Tim. III, 16). Et sicut in Patrum catholicorum dictis legimus, margaritum est sermo divinus quod ex omni parte forari potest; et qui ad instructionem fidelium Scripturarum testimonia profert, etiamsi aliter illa exposuerit quam ea intellexerint per quos fuere prolata, non est fabricator mendacii, salvo majorum intellectu, hinc dicam quod ex eorum verbis pro exiguitate ingenioli mei exsculpere conjiciendo posse suspicor.
Sanctus Apostolus docet (I Cor. X) Rubrum mare, quod sub duce Moyse patres nostri transierunt, baptismum 126.0166A| Christi sanguine rubricatum, et ipse Moyses ducem Christum, qui nos per baptismum eduxit de Aegyptia servitute ad terram repromissionis, videlicet de peccati servitute et mortis dominatione, in libertatem gloriae filiorum Dei, et in regnum aeternae vitae, praefiguravit, sicut et petra per desertum consequens populum, qui nos in eremo istius saeculi mysteriis suis consequitur. Unde item dicit de baptismate idem Apostolus: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte (Rom. VI, 3). « Quid est, inquit Joannes Chrysostomus (homil. 10 in Epist. ad Rom.), in morte ipsius baptizati sumus? ut et ipsi moriamur sicut et ille. Crux enim est baptisma. Quod ergo 126.0166B| crux Christi et sepulcrum, hoc nobis baptisma factum est, tametsi non eisdem ipsis. Quapropter non dixit: Complantati morti, sed similitudini mortis (Rom. VI, 5). Ipse namque carne et mortuus et sepultus, nos autem peccato in utroque. » Quibus dictis colligi posse videtur, ut consepultus Christo per baptismum in morte, et liberatus per idem baptismum a morte, et per peccatum ad eamdem servitutem et mortem reversus. Anima, inquit, quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4), complantetur similitudini mortis in aqua, ut aut noxius comprobatus, velit nolit, quia saepe bona invitis praestantur, confiteatur, et per emendationis ac correctionis confessionem liberetur iterum a morte commissi peccati: aut innoxius Dei judicio demonstratus, 126.0166C| inter peccati reos non tenetur a nobis, complantatus similitudini mortis in aqua. Mare quippe, sicut supra ostensum est, baptisma designans, nihil in se mortuum retinet; quod, ut scriptum est, mortuos Aegyptios ejecit super littus (Exod. XIV, 31). Ergo Aegyptius mortuus, id est peccato obnoxius, quandiu negando in peccati sui morte manet, ab aqua invocatione veritatis, quae Christus est, sanctificata non recipitur, non tenetur. Veniat autem ligatus institis iniquitatum suarum foras de latebris malae conscientiae confitendo, et per confessionem veritatis consepelietur in aqua, quasi quodammodo complantatus similitudini mortis verissimae veritatis, liberatus ab eadem veritate.
Colligatur autem fune qui examinandus in aquam 126.0166D| dimittitur, quia, ut scriptum est, funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Qui ob duas causas colligari videtur: scilicet ne aut aliquam possit fraudem in judicio facere, aut si aqua illum velut innoxium receperit, ne in aqua periclitetur ad tempus valeat retrahi. Nam et Lazarus quatriduanus mortuus, per quem designatur quisque criminum mole sepultus, ligatus institis sepultus, et eisdem colligatus institis a sepulcro Domino vocante legitur egressus, et ipsius jussu a discipulis disligatus (Joan. VI, 39). Et hoc examinandus judicio colligatus in aquam dimittitur, et colligatus retrahitur, et aut purgatus statim judicio arbitrorum absolvitur, aut usque ad purgationem colligatus 126.0167A| judicio examinatur. Et item in sacra historia legimus quia venit Elias ad Jordanem cum discipulo Eliseo, et involuto pallio suo percussit aquas, quae divisae sunt, et transierunt ambo. Postea levavit Eliseus pallium Eliae quod ceciderat ei, et veniens ad Jordanem percussit aquas, atque, invocato Deo Eliae, divisit ac transiit (IV Reg. II). Recte enim per Jordanem fluxus nostrae mortalitatis exprimitur, quia et Jordanis Latine dicitur descensus eorum, scilicet Christianorum. Quia, inquit Gregorius (Mor. lib. XXXIII, c. 6), in Jordane flumine ipse auctor redemptionis nostrae baptizari dignatus est, recte Jordanis nomine eorum multitudo exprimitur, qui inter sacramentum baptismatis tenentur. Unde scriptum est in Job de antiquo hoste humani generis: Et habet 126.0167B| fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Job XL, 18); quia postquam infideles quosque a mundi origine rapuit, adhuc se posse suscipere etiam fideles praesumit. Nam ore pestiferae persuasionis eos quotidie devorat in quibus a confessione fidei reproba vita discordat. Unde ac si pallio Eliae involuto aqua percutitur et dividitur, et per eam transitus praeparatur, quando tales, ut praemisimus ex verbis sancti Gregorii, colligantur et in aquam dimittuntur: et quasi aqua dividitur, cum aut quosdam aqua recipit, et innoxios ostendit, aut quosdam rejicit, et noxios esse demonstrat; et transitus praeparatur, cum aut quidam a reputatis criminibus ad innoxios transferendi judicantur, aut a negatione sua rei inter criminum noxios declarato judicio deputantur. Nam 126.0167C| et quando qui putatur et qui est noxius, in aquam examinandus dimittitur, a dimittentibus, secundum quemdam modum formae baptismatis, Dominus invocatur, quatenus veritas unde requiritur demonstretur, et tenebras ignorantiae nostrae illuminare dignetur, ne aut innocens injuste a nobis damnetur, aut nocens sua negatione, aut diabolica fraude aliquo modo impunitus evadat. Sed et ipse qui examinandus in aquam dimittitur, invocationem invocantium sua responsione et denotatione confirmat, juxta formam quodammodo ante baptisma, quando aut ore patroni, qui alieno, id est originali peccato perditus, aliena fide salvatur: aut adultus peccata sive contracta, sive admissa confitetur, abrenuntians diabolo, et omnibus operibus ac pompis ejus, et ad interrogationem 126.0167D| sacerdotis, ut in quo jam non est immunditia ejus per negationem abscondita, sed per confessionem publicata, illum recipiat aqua, et consepeliatur Christo, et demergantur peccata ejus, juxta Scripturam in profundum maris, ad instar Aegyptios in mare Rubrum, de fidei suae confessione respondet, sicut sanctus Ambrosius in libro de Sacramentis dicit (lib. II, c. 7): « Interrogatus es: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Dixisti: Credo, et mersisti, hoc est consepultus es. Iterum interrogatus es: Credis in Dominum nostrum Jesum Christum et in crucem ejus? Dixisti: Credo, et mersisti. Ideo et Christo es consepultus. Qui enim Christo consepelitur, cum Christo resurgit. Tertio interrogatus es: 126.0168A| Credis et in Spiritum sanctum? Dixisti: Credo, tertio mersisti, ut multiplicem lapsum superioris aetatis absolveret trina confessio. Denique, ut vobis afferamus exemplum, sanctus apostolus Petrus, posteaquam in passione Domini lapsus videtur infirmitate conditionis humanae, qui antea negaverat, postea ut illum lapsum aboleret et solveret, tertio interrogatus a Christo si Christum amaret, tum ille dicit, Tu nosti, Domine, quia amo te (Joan. XXI, 15). Tertio dixit, ut tertio absolveretur. » Sic et inventus in judicio noxius, si fuerit forte super plura suspectus, iterato est judicio examinandus, quousque inveniatur emendationis confessione probatus. Et ad hoc assumamus sancti Ambrosii verba dicentis: « Denique ut vobis afferamus exemplum, sanctus 126.0168B| apostolus Petrus posteaquam in passione Domini lapsus videtur infirmitate conditionis humanae, qui ante negaverat, postea ut illum lapsum aboleret et solveret, tertio interrogatur a Christo si Christum amaret, tum ille dicit: Tu nosti, Domine, quia amo te. Tertio dixit, ut tertio absolveretur. » Et quoniam, sicut supra ostendimus divina auctoritate baptismum esse judicium, unde et Jordanis baptisma designans interpretatur rivus judicii, quo princeps mundi, mendax, et pater ejus foras ejicitur, et baptismum consilium Dei est, consilium divini viri ad ignota investiganda invenerunt judicium aquae frigidae. In quo aquae frigidae judicio, ad invocationem veritatis, quae Deus est, qui veritatem suo mendacio cupit obtegere, in aquis, super quas vox Domini majestatis 126.0168C| intonuit, non potest mergi, quia pura natura aquae naturam humanam, per aquam baptismatis ab omni mendacii figmento purgatam, iterum mendacio infectam non recognocit puram, et ideo eam non recipit, sed rejicit ut alienam. Et ut in baptismate ab homine spiritus immundus, id est princeps hujus mundi ejicitur, ita et qui a diabolo, principe videlicet mundi hujus, per peccatum reoccupatus, sicut scriptum est (Matth. XII, 45), quia cum exierit ab homine revertitur ad eum a bonis operibus vacantem, imo vacuum, cum aliis septem spiritibus nequioribus se ab aqua invocatione divini nominis sacrata rejicitur. Quem hominem non naturalem, sicut ex aqua et Spiritu renatus est, purgatum, non carnis depositione sordium, 126.0168D| sed interrogatione et confessione conscientiae bonae in Deum, verum potius talem de quo in Levitico scriptum est sentit: Omnis, inquit, homo, qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino (Levit. XXII, 3). Non dicit: In quo fuit immunditia. Immunditia quippe ejus in ipso est, qui mendacio contegit veritatem; et idcirco de stirpe sacerdotali: Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9); et in Apocalypsi: Fecisti nos regnum Deo et sacerdotes (Apoc. V, 10), ad ea quae consecrata sunt Domino accedens, quandiu immunditia ejus in ipso est, non poterit aquis invocatione Dei sanctitatis immergi, ut 126.0169A| innoxius pereat, sed pereundus monstrabitur. Expurgate, inquit Apostolus, vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi (I Cor. V, 7). Ac si patenter dicat: Reputatum de crimine, atque negantem, quem idoneis testibus judiciario ordine comprobare nequitis, aut sacramento, aut Dei judicio expurgate, ne in medio vestri manens anathema, dicatur vobis: Anathema in medio tui, Israel, non poteris stare coram inimicis tuis (Josue VII, 13). Et item dicit Apostolus: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum (Ephes. V, 11). Unde Augustinus (de verbis Domini serm. 18): « Nolite communicare, hoc est, nolite consentire. Et quia parum erat non consentire si sequeretur negligentia disciplinae, magis, inquit, et redarguite. Duobus modis non te 126.0169B| maculat malus, si non consentias, et si redarguas. » Igitur arguendus est peccator, et si negaverit et ordine judiciario comprobari non poterit, examinetur, ut probatus manifestus fiat, et reprobatus latere non possit. Deprehensus autem confiteatur et poeniteat, et non tenebitur fune peccatorum suorum, quo est illigatus, ut non mergatur et lavetur aqua salutari perfusa lacrymis, et dimergatur ut Aegyptii, et qui corrupti erant carnali corruptione coram Domino, sicut plumbum in aquis vehementibus, et secundum prophetam: Projiciantur iniquitates ejus in profundum maris (Mich. VII, 19), quia antea cum mendacio suo mergi ut ablueretur non poterat, donec confessione a se illud in profundum projiceret, et ablutus emergeret, qui ante confessionem 126.0169C| sicut ferrum Elisei premebatur aqua (IV Reg. VI, 7), usquedum ad confessionem divini nominis ad lignum rediit: ita nihilominus negans peccati pondere premitur anxia conscientia, usque dum pronuntians impietatem peccati sui Domino, in cujus ligno crucis omnium hominum, ut dicit Ambrosius, levatur infirmitas. Et hoc est diluvium, quod et baptisma, quo peccata omnia diluuntur, sola justi mens et gratia resuscitatur, pridem quippe mortui negatione peccati. Legat devotus librum Dialogorum beati Gregorii (lib. II, cap. 23, 24, 3, 28, 7, 6), et inveniet sanctimoniales non correctas, et pro incorrectione sua a sancto Benedicto excommunicatas, post mortem tempore communionis de sepulcris ab Ecclesia, quia non communicabant, exisse, post reconciliationem 126.0169D| autem, se in suis sepulcris continuisse, et pueri monachi corpus a terra teneri non potuisse, quia Benedicti gratiam non habebat, et vas vitreum signo crucis per Benedictum edito disruptum: et iterum vas vitreum in ingens praecipitium, saxorum molibus aspersum, ejus jussione propter inobedientiam projectum, atque incolume reservatum, et discipulum ejus Maurum super undas laci deambulasse: ferrum autem de profundo laci, Elisei more, per ipsum in manubrium revocatum fuisse. Et sicuti scriptum divinis paginis continetur (II Mac. I, 20), sacer ignis absconsus, post multa annorum curricula in crassam aquam versus reperitur, eadem aqua super oblatum sacrificium versa divina potentia est 126.0170A| igne consumpta. Sed et Gedeonis sacrificium cum superfuso jure, cujus abundantia solet ignis exstingui, per angelicum ministerium, igne etiam lambente petram consumptum est (Jud. VI, 19); et in unius ejusdemque elementi mysterio et finis est vitiis, et origo virtutibus, operante Spiritu sancto, in aqua sacri baptismatis. Haec diligens lector legat, et non mirabitur in judicio aquae frigidae innocentes ab aqua recipi, nocentes autem non recipi: sicut et in aqua calida coquuntur noxii, innoxii vero reservantur incocti. Quia et Christus, coelestis medicina Patris, verus humanae medicus salutis, invocatus a suis fidelibus, ut et medici carnis ipso inspirante solent, contraria contrariis, calida frigidis, frigida calidis curat. Et in veteri Ecclesia, quae vocatur usitatius 126.0170B| Synagoga, de unius ejusdemque seditionis hominibus, quosdam terra absorptos operuit, quosdam vero super terram edax flamma consumpsit (Num. XVI, 30 et 35). Dumque caro innoxia Salvatoris aquis frigentibus tinguitur, opposita quondam noxiis romphaea ignea paradisi restinguitur. Sed et dispositione ipsius elementorum conditoris atque rectoris, uno eodemque sole lutum stringitur, cera liquatur. Haec dicta sint, quia elementum instabile in mergendo, pro fide credentium, quosdam recipit, quosdam autem non recipit: sed et fervore elementi ejusdem quidam coquuntur, et quidam evadunt incocti.
Nec praetereundum quia legimus in capitulis Augustorum (addit. IV, cap. 80) fuisse vetitum frigidae 126.0170C| aquae judicium: sed non in illis synodalibus, quae de certis accepimus synodis. Quod, ut quidam insulse dicunt, propterea fuerat vetitum, quoniam quasi rebaptizatur, qui in nomine Domini aquis immergitur. Sed hoc ibidem scriptum nequaquam reperimus. Nec nos etiam ignoramus quia beatus Ambrosius plura dicit baptismata, id est plura baptismatis adnotat praeconia. Et sacri canones rebaptizationes omnibus ut vitandae sunt prohibent: nemo tamen est pene fidelium, qui se sine crucis signo, vel invocatione divini nominis aquis etiam ad lavandum immittat, jubente Apostolo: Omnia agendum in nomine Domini (I Cor. X, 31); et non se illo baptizari putat baptismate quo renatus est ex aqua et spiritu. Sermo enim, et opus Dei, cunctaque sacramenta 126.0170D| divina, manna sunt, quod sicut scriptum est: Habuit omne delectamentum, et omnis saporis suavi tatem (Sap. XVI, 2), quodque sicut pro desiderio suscipientium quondam factum est in saporem gustantium, ita et haec pro devotione credentium fiunt causa ostensionum. Velut incarnatio Domini in ruinam et resurrectionem multorum est, et crux ejus, pereuntibus quidem stultitia est, credentibus vero in salutem virtus Dei est, et praedicatio ipsius aliis est odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam; et baptismatis sacramentum, quod verbis solemnibus consecratur, ut catholici doctores produnt, infidelibus est ludificatio, fidelibus autem redemptio. Si autem extra Domini institutionem et apostolicam fit 126.0171A| traditionem, lavacrum est corporalium sordium, non ablutio peccatorum. Veluti et sanctus Augustinus de consecratione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi in libro contra Faustum dicit (lib. XX, cap. 13): « Panis et calix non qualibet sed certa consecratione mistus fit nobis, non nascitur. Proinde quod non ita fit, quamvis sit panis et calix, alimentum est refectionis, non sacramentum religionis.
Et ipsa sacramenta altaris devote ad se accedentibus vita, indevotis judicium, sicut et panis vitam fortium roborat, parvulorum necat, et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat, et sol qui ceram liquat, lutum stringit, sanis oculis lumen est, et lippientibus tenebrae; utque venenum mors est 126.0171B| homini, et vita serpenti, sic et istud judicium firmiter et rite credentibus ostensio veritatis, haesitantibus autem et dubiis error involvens esse dignoscitur. Quoniam sicut Paulus dicit: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1), profecto liquet quia, exponente beato Gregorio (hom. 26), fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possunt. Quae etenim apparent, jam fidem non habent, sed agnitionem. Sic in hoc divino judicio his, de quibus antea dubitabamus, divina ostensione monstratis, quae corporalibus oculis videre non possumus, oculis fidei contemplantes credulitatem accommodare debemus. Sicut Thomas antea dubitans, dum Dominum palpavit, aliud vidit, et aliud credidit: a mortali 126.0171C| quippe homine Divinitas videri non potuit. Hominem igitur vidit, et Deum confessus est, dicens: Dominus meus, et Deus meus (Joan. XX, 28). Videndo ergo credidit, quem considerando verum hominem, hunc Deum quem videre non poterat exclamavit. Ita et veritatem rei de qua dubitamus, quia corporalibus oculis videre nequibamus, divinae ostensioni credentes, veritatem, quae Deus est, exclamando laudare debemus, cum impleri viderimus quod dicit Apostolus: Nolite judicare ante tempus, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 5). Venit quidem nunc Dominus ad illuminationem nostrarum tenebrarum, ut cognoscamus veritatem per manifestationem ipsius judicii, qui venturus est ad manifestanda 126.0171D| consilia cordium in futuro judicio. Haec autem dicimus, non quo quemquam reprehendamus, quia nec ibi scriptum est cur hoc judicium non debeat fieri, sed tantummodo dictum ne fieret, aut nostra, quasi sapientius prolata, quam alii invenire ex sanctorum documentis praevaluerint, sive praevaleant, defendere satagamus. Unusquisque enim in suo sensu abundat. Tantum quilibet hoc caute provideat, ut a fide catholica et traditione apostolicae sedis non discrepet. Sed quae sentimus humiliter proferentes, parati sumus, si quis convenientius nobis ostenderit, sine contentione sano intellectui cedere, et libentissime non modo consentire, quin etiam discere.
EPISTOLA XXVI. AD HILDEBOLDUM EPISCOPUM SUESSIONENSEM. Illum, infirmitate detentum, juxta petitionem litterarum confessionis ejus, absentem reconciliando absolvit. (Apud eumdem, ex codice S. Remigii Rhemensis.) 126.0172A| HINCMARUS, nomine, non merito, Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, charissimo filio et venerabili fratri nostro HILDEBOLDO mentis et corporis salutem tribui a Deo deposco.
Quando confratres et coepiscopi nostri, Hodo et Rainelmus, Willebertus quoque, et Adalbernus atque Geroldus, et noviter ordinatus Hadebertus, mecum Rhemi fuerunt, humilis ac sincerae mentis tuae confessionem 126.0172B| relegi, et pro tua animae et corporis salute per omnem nostram parochiam Domini misericordiam implorari poposci. Et quoniam fratrem nostrum Hodonem ad te iturum cognoveram, non putavi necesse fore ut tibi litteras mitterem, quia ipse et unanimitate nostra, et ministerio episcopali, ea quae agenda sunt erga infirmum fratrem per se agere poterat. Sed quoniam presbyterum tuum ad me mittens eumdem breviculum confessionis tuae mihi remisisti, petens ut absolutorias litteras tibi transmittam, quam devotionem tuam gratanter suscepi: scio enim quia non in me bona merita quae nulla sunt, sed virtutem ministerii immerito mihi commissi attendis. Et ideo per verba sancti Leonis exsecutionem ministerii indignitatis meae, et fidem tuam, ad 126.0172C| pontificem confessionis nostrae Jesum mitto. Ait enim idem sanctus Leo, quia aliter in Ecclesia Dei, quae corpus Christi est, nec rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia, nisi in nostrae proprietate naturae verus non Pontifex reconciliet, verus immaculati Agni sanguis emundet. Qui licet sit in Patris dextera constitutus, in eadem tamen carne quam sumpsit ex Virgine sacramentum propitiationis exsequitur, dicente Apostolo: Christus Jesus, qui mortuus est pro nobis, imo qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34); cujus misericordiae nec modum possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas patitur veniae moras vera confessio, dicente Dei Spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris salvus eris; et 126.0172D| alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut justificeris; et item: Quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio (Psal. CXXIX, 7); et sanctus dicit Ambrosius: Beatus qui vel sub ictu mortis avertit a vitiis. Beati enim quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1), quia scriptum est: Desine a malo et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi (Psal. XXXVI, 27). Quicunque ergo desierit a peccatis, et fuerit ad meliora conversus, habebit superiorum indulgentiam peccatorum, quae fuerit vel poenitendi confessus affectu, vel corrigendi aversus ingenio.
Quapropter sicut principali sententia constat, quia in multis offendimus omnes, unde ingemiscimus; 126.0173A| ita principali sententia consolamur, quia si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, quin Jesus Christus, conditor et redemptor ac salvator noster, quem habemus advocatum justum apud Patrem, et est propitiatio pro peccatis nostris, et interpellat pro nobis, fideliter confitentibus nobis dimittit nobis peccata nostra, et emundat nos ab omni iniquitate. Quibus animati divinis sententiis, frater et consacerdos noster Hildebolde, confitenti tibi peccata tua, per ecclesiasticam apostolicae auctoritatis potestatem, quam Dominus noster Jesus Christus tradidit discipulis et apostolis suis, dicens: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata remittuntur eis (Joan. XX, 22, 23); et per eosdem apostolos suos ipsorum successoribus, quorum 126.0173B| vices licet indigni tenemus, etsi non merito, tamen nomine atque officii susceptione, eamdem potestatem donavit, et in se credenti fideliter dixit: Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. VIII, 13; IX, 22), gratia et omnipotentia sua, virtute sancti Spiritus, qui est remissio omnium peccatorum, dimittat tibi omnia peccata tua, liberet te ab omni malo, conservet in omni bono, et perducat te ad vitam aeternam, et ad sanctorum sacerdotum consortium, Amen.
Et quia, dulcissime frater, tali infirmitate, sicut ipse nosti, detentus corpore ad te ire non possum, spiritu et devotione ad te vado, et quod ipse corporaliter erga te gererem spiritu ago, et per comministros ac compresbyteros nostros in te agi corporaliter posco: mittens manu mea, secutus majorum 126.0173C| exempla, in manu istius presbyteri oleum sanctificatum, ut etiam obsequio meo per ejus mentionem, Spiritus sancti gratia, qui est remissio omnium peccatorum, indulgentiam percipias omnium delictorum, et consortium sanctorum episcoporum. Velut ex superfluo denique, quoniam haec te egisse non dubito, bonam devotionem tuam commoneo, ut praeter istam generalem confessionem, quaeque ab ineunte aetate, usque ad hanc in qua nunc degis, te commisisse cognoscis, specialiter ac singillatim Deo et sacerdoti satage confiteri; et dum unumquodque erroris tui inquinamentum singillatim confiteris et defles, simul te de omnibus actorum lacrymis mundes. Unde dicitur per Prophetam: Divisiones aquarum deduxit oculos meus (Psal. CXVIII, 136). Divisam 126.0173D| quippe ex oculis aquam deducimus, quando peccatis singulis dispertitas lacrymas confitendo exhibemus. Quae singillatim de singulis semel sacerdoti sufficit confessio facta, si post hanc confessionem, et per sacerdotale consilium emendationem, non fuerint iterata peccata. Quotidie tamen de singulis singillatim cum gemitu vel lacrymis in oratione Deo est facienda confessio, ut ita confitens Domino cum Psalmista dicere possit: Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper (Psal. L, 3). Si autem quiddam subreptum fuerit de his quae per dignos poenitentiae fructus deleta sunt, recurrendum est ad 126.0174A| divinum per beatum Joannem consilium: Memor esto unde cecideris, et age poenitentiam, et prima opera fac (Apoc. II, 5). Sed sciendum est quia tunc bona opera nos a culpis mundant et liberant, cum perpetrata mala plangimus et abdicamus. Nam qui semper peccare vult, et quasi semper bona agere, scire debet quia commista pravis actibus opera bona animam non redimunt, quam a vitiis non compescunt. Cor, inquit, contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. L, 19). Quisquis enim peccata plangit, nec tamen deserit, cor quidem conterit, sed humiliare contemnit: quisquis vero peccata sua jam deserit, nec tamen plangit, jam quidem humiliat, sed conterere cor recusat. Quotidiana autem leviaque peccata, secundum Jacobi Apostoli (cap. 126.0174B| V, 16) hortamentum, alterutrum coaequalibus quotidie confitenda sunt. Quae quotidiana eorum oratione cum quotidianis piis actibus credenda sunt mundari, si cum benignitate mentis in oratione Dominica veraciter dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Luc. XI, 4).
Frater charissime, de quotidiana communione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi noli te securare ut quotidie te illa non munias: quatenus per hanc communionem sacramentorum ejus unum effectus cum eo, in quo princeps mundi veniens nihil suum invenit, et fidelis in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis dixit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem 126.0174C| meum, in me manet et ego in eo (Joan. VI, 57), ab omni hoste munitus, securus ad conditoris et redemptoris ac salvatoris tui praesentiam venias.
EPISTOLA XXVII. AD ADRIANUM PAPAM. Respondet ad ea quae pontifex de regno Lotharii et de Hincmari nepotis causa mandarat. (Apud eumdem, ex editione Parisiensi.) Domino sanctissimo et reverentissimo Patrum Patri ADRIANO, primariae sedis apostolicae et universalis Ecclesiae papae, HINCMARUS, nomine, non merito, Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus.
Excellentiae vestrae auctoritas nuper XIV Kalend. Novembris, indict. IV, mihi per legatos suos multis 126.0174D| et magnis increpationibus repletam, sicut sibi placuit, misit epistolam. De quibus, ut viri flagellis eruditi verbis utar, quantum ad humanum spectat judicium: Non viro qui similis mei est respondebo, nec qui mecum in judicio possit audiri: nec est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus (Job IX, 31, 32); et: Si locutus fuero, non quiescet dolor meus; et si tacuero, non recedet a me (Job XVI, 7). Propterea non ex aequo ad omnia, sed ad quaedam de his quae scripsistis, de quibus tacere non audeo, brevi et humili sermone mihi est respondendum. Quia scripsistis me reminisci debere, si unquam epistolis non rescriptum sit, et convenientibus responsis de negotiis de quibus agebatur 126.0175A| apostolicae sedi remissum, sicut me pro vestro contemptu fecisse penitus constat, quando nuper per viros missos in Galliarum partes epistolas tam mihi quam aliis destinastis, et nullum inde responsum recepistis. Humiliter suggero, quia nunquam per contemptum a sedis apostolicae praeceptionibus deviavi, et in vestra epistola per commemoratos missos vestros, Paulum scilicet et Leonem venerabiles episcopos, pusillitati meae directa scripsistis quid inde agerem, sed non scripsistis ut inde vobis rescriberem. Verumtamen eisdem missis vestris verbis respondi, pro viribus me jussionem vestram exsecuturum. Egi autem exinde quantum valui, et quantum mihi agendum esse videre potui, et quod me agere non posse vidi, ad potestatis vestrae auctoritatem tractatione 126.0175B| mea referre curavi, sicut et vobis innotescendum cujus rei exitum et effectus certitudinem scivi, quando praefatas increpatorias litteras mihi misistis, parabam scilicet, quomodo ipsa die, quando epistolas vestrae auctoritatis mihi Paulus et Leo venerabiles episcopi dederunt regi et episcopis, et regnorum primoribus, qui tam de regno quod antea domnus Carolus habuit, quam et de regno quod olim rex Lotharius habuit adfuerunt, relegi, et eis ut ita servarent denuntiare curavi.
His autem quidem episcopis regni quod antea domnus Carolus habuit, detulerunt epistolam, ad eos generaliter directam transmisi. Indeque episcopis tam ex regno suo quondam Lotharii, qui in Attiniaco jussu ipsius domni Caroli regis convenerunt, 126.0175C| eamdem epistolam relegi, et praefato domno regi Carolo, sed et episcopis regni ipsius, et episcopis regni dudum Lotharii, et episcopis regni Ludovici, sed et ipsi Ludovico regi Germaniae hanc schedulam quae subsequitur, post juramenta inter reges sine me facta, dedi. In qua sic auctoritatis vestrae praeceptionem indixi, ut periculis imminentibus commemoratis, quomodo eis obviare, et illa omnia penitus et insimul commovere non poteram, relatione ad auctoritatem vestram, et si non resistentibus, vel mihi consulerem. Ipsa autem schedula, et regibus, et episcopis, ac regnorum primoribus a me recitata et data, ita se habet: « Domnus apostolicus Adrianus, sicut multis est cognitum, et litteris suis, quas prae manibus habeo, exiguitati meae dignatus est intimare, 126.0175D| regibus et praesulibus ac regnorum primoribus in his Galliarum partium regionibus, et inter caetera auctoritate ministerii sui mandavit, ut regnum quondam ac regis Lotharii, quod domno imperatori Ludovico spirituali filio ejus haereditario jure debetur, et quod ad eum post mortem ipsius Lotharii rediet, vel homines in eo degentes, mortalium nullus invadat, nullus commoveat, nullus ad se conetur inflectere. Quod si quis praesumpserit, non solum per suae auctoritatis ministerium infirmabitur, verum etiam vinclis anathematis obligatus, nomine Christianitatis privatus, cum diabolo omnino locabitur; et si quis nostrum de episcopis tam nefariae temeritatis auctorem vel tacendo fugerit, 126.0176A| vel non resistendo consenserit, non jam pastoris, sed mercenarii nomine se noverit censendum, et quia jam non pertinebit ad eum de ovibus, non pertinebit consequenter de pastoralibus dignitatibus. Quae autem in epistolis ad episcopos et regnorum primores regni quondam Lotharii directis contineantur, melius ipsi scitis, qui eas legistis. Audivi etiam quod similes epistolae, sicut domno nostro Carolo, et episcopis ac primoribus regni ipsius directae sunt, domno nihilominus Ludovico regi glorioso, et episcopis ac regni ejus primoribus missae sunt, quod vos qui de regno ejus estis certius scitis. Mihi quoque exiguo Rhemorum episcopo auctoritate sua domnus apostolicus specialiter commendavit, ut vice sua tam reges, quam 126.0176B| caeteros Dei ac mundi ministros admonendo, suadendo, ac prohibendo a cupiditatis vel avaritiae vitio, et ut aliena non suscipiant, atque regnum quondam Lotharii et homines in eo degentes non invadant, comprimant et compescant. Sed et per multos et a multis audio, divulgatum inter principes nostros, dominos scilicet ac reges gloriosos, mutuis sacramentis firmatum, ut inter eos qui se dicunt ipsius regni haeredes esse aequa divisio ipsius regni fiat: quae firmitas si facta non fuisset, ut multi affirmant, jam seditio inter populos illis subjectos exorta fuisset. Et si ipsa firmitas exsecuta non fuerit, praelia et seditiones, sicut jam fuerint post obitum domni Ludovici imperatoris, inter eos exsurgent, et maxima strages populi ac perditio animarum inde 126.0176C| proveniet, quod postea emendari non poterit. Quapropter inter tanta et talia pericula, scilicet domni apostolici praeceptum negligere, et pactum juramentis in nomine Domini et sanctorum ejus inter reges nostros firmatum dissolvendum judicare, et seditiones populorum ac praelia parvipendere, et ut ecclesiarum rectores ac viri nobiles, de multis partibus a paganis impetiti, et sine rege ac principe, nisi quem ipsi post mortem Lotharii pro sua quisque convenientia elegerint, sicut fatentur, existentes, non debeant vel sicut habent necessitatem non habeant libertatem rectorem eligere, qui sanctam Ecclesiam, et eos atque Christianitatem in illo regno consistentem defendat et gubernet, dicere anxians sine generali unanimitate episcoporum regni 126.0176D| domni Caroli, quibus domnus apostolicus de causa regni Lotharii suam misit epistolam, quam eis, sicut mihi est praeceptum, direxi, de his quae praemisi, quantum ex me est, nulli definitioni audeo consentire, reservato per omnia privilegio sententiae domni papae, cujus auctoritas, si aliquid de actis corrigendum fuerit, admonitione paterna corriget, et quae stabilienda sunt poterit roborare. »
De hoc vero quod mihi scripsistis dicentes: « Quis melius te novit, quod filii quondam Ludovici imperatoris, in unum convenientes, regnum inter se diviserunt, jureque jurando sibi invicem promiserunt, ut nullus eorum regnum alterius fratris sibi usurparet, aut omnino pervaderet, et tunc Carolus rex, 126.0177A| juramentis contemptis, illud regnum quod Lothario imperatore defuncto domino serenissimo imperatori filio ejus debetur invasit, et fidem debitam violavit? » Reverentiae vestrae debita humilitate respondebo, quoniam etsi ita esse ut scribitis scirem, cum ipse rex Carolus ita esse non confiteatur, nec vel legali vel regulari judicio inde convictus appareat, et multis attestantibus fateatur hanc regni partem sibi a patre Ludovico Augusto, consensu tam episcoporum quam caeterorum procerum totius imperii traditam, et a fratre Lothario sacramento publice confirmatam, sequendum tamen mihi arbitrarer quod praemisso judicio dicit Africanum concilium (can. 100): « Ut magis caveat episcopus ne dicat in quemquam, quod aliis documentis convincere non 126.0177B| potest. »
Unde sanctus Augustinus, qui eidem concilio interfuisse legitur, a sede apostolica, beato Coelestino docente, pro vita sua atque meritis ac magna scientia inter magistros optimus habitus, in libro de Poenitentia dicit (homil. 50, cap. 3): « Plerique boni Christiani propterea tacent, et sufferunt aliena peccata quae noverunt, quia documentis saepe deseruntur, et ea quae ipsi sciunt indicibus ecclesiasticis probare non possunt. Quamvis enim vera sint quaedam, non tamen judici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Nos vero a communione quemquam prohibere non possumus, quamvis haec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis, nisi aut sponte confessum, aut aliquo sive 126.0177C| saeculari, sive ecclesiastico judicio nominatum atque convictum. Quis enim sibi utrumque audet assumere, ut cuiquam ipse sit accusator et judex? Cujusmodi regulam etiam Paulus apostolus in Epistola ad Corinthios breviter insinuasse intelligitur, cum quibusdam talibus commemoratis criminibus, ecclesiastici judicii formam ad omnia similia ex quibusdam daret, ait: Scripsi vobis in Epistola, non commisceri fornicariis, et reliqua (I Cor. V, 9); et aliquando post: Si quis frater nominetur aut fornicator, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum quidem simul sumite. Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? nonne de his quae sunt inter vos judicatis? de his autem qui foris sunt Dominus judicabit. Auferte malum a vobis ipsis (ibid., 11, 12, 13). Quibus verbis satis ostendit 126.0177D| non temere aut quomodolibet, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiae communione: et si per judicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur vinciat ad gehennam. Et item: Si quis frater nominatur fornicator, aut raptor, et reliqua. Eam, inquit, nominationem intelligi Apostolus voluit, quae fit in quemquam, cum sententia ordine judiciario atque integritate profertur. Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quemquam crimen nominatur. Noluit enim hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis. vel etiam extraordinario usurpato judicio, sed potius ex lege Dei, 126.0178A| secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum, atque convictum. »
Sunt enim leges, et canones, ac decreta sedis apostolicae ex eisdem canonibus promulgata, quae manifestant qualiter et a quibus, vel ubi quis debeat accusari vel judicari; de quibas sanctus Augustinus in libro de vera Religione (cap. 31) dicit: « In istis temporalibus legibus, quanquam de his homines judicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae atque firmatae, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. » Et sanctus Gelasius in decretis suis ad Orientales episcopos: « Ideo, inquit, vocatur ad judicium certa quaecunque persona, ut aut fateatur objecta, aut vincatur objectis. » Et iterum (II Reg. XII): « Nathan propheta palam publiceque 126.0178B| in facie regis David et commissum pronuntiavit errorem, et ipsum commissum non tacuit, et confessione correctum consequenter absolvit. » Et sanctus Bonifacius longe ante decrevit: « Et accusatus praesens, si confidit, ad objecta respondeat. » Non insurgendum ergo mihi est visum ad judicandum illum qui non confessus, aut in aliquo sive saeculari, sive ecclesiastico judicio nominatus est atque convictus: nec utrumque fui ausus assumere, ut ejus ipse forem et accusator et judex.
De eo quod sanctitas vestra exiguitati meae scripsit, quia silui, et contra tale facinus saltem leviter non insurrexi, non solum consors, sed etiam, quod est deterius, hujus tyrannidis auctor ipse videor, cum venia et pace vestrae sublimitatis dico, quia ille 126.0178C| qui forte hac opinione, sed non cognitione, ad injuriam et increpationem meam vobis suggessit, scire debuerat vestrae auctoritatis gravitatem sufficienter recolere quod scriptum est: Causam quam nesciebam diligentissime investigabam (Job XXIX, 16). Et ut beatus dicit Gregorius (Moral. XIX, cap. 14): « Cum omnia nuda et aperta sint oculis Domini, tamen mala Sodomae noluit audita judicare, qui ait: Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Gen. XVIII, 21). Omnipotens itaque Dominus et omnia sciens, cur ante probationem quasi dubitat, nisi ut gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante praesumamus credere quam probare? » Nam ut vestrae dignationi veraciter fatear, nec auctor, 126.0178D| nec consors, nec consensor ullius tyrannidis unquam, vel usque ab ipsis cunabulis hactenus exstiti. Haec qui vobis talia nuntiavit, adjuvante Domino, de me probare non valebit. Et quia non silui, et in annuntiando vel exsequendo ea quae mihi a vestra auctoritate praecepta sunt, pro scire et posse meo, deses vel segnis non exstiti, sicut et ante scriptis ostendi, et coram missis vestris viva voce monstravi.
De hoc quod dicitis, quia honore et dignitate caeteris Caroli regis regni episcopis sum sublimior, suggero quia scientia et meritis inferiorem, et non dignitate ac honore loci priorem caeteris metropolitanis me esse cognosco. Quia sicut Innocentius et 126.0179A| Bonifacius, ac caeteri sacrae sedis Romanae pontifices in decretis suis ex sacris canonibus promulgatis dicunt, unaquaeque provincia suo metropolitano debet esse contenta. De hoc quod scripsistis, ut si ipse rex Carolus in obstinationis suae perfidia post meam conventionem persistere maluerit, quam juxta vestra monita resipiscere, ab illius me communione atque consortio sequestrem, et secundum apostolum: Ne ave ei dicam (Joan. I, 10), si vestrae communionis volo esse particeps, praesentiam ejus modis omnibus devitem, cum magno cordis dolore ac gemitu dico, quoniam et ecclesiastici et saecularis ordinis viri, qui diversis de regnis Rhemis civitatem plurimi convenerint, quos mandatum vestrum ibidem mihi delatum, quia non debuit, latere non potuit, exiguitati 126.0179B| meae, qui quantum scivi et potui semper apostolicae sedis privilegium extuli, improperando dixerunt et dicunt: Nunquam hujusmodi praeceptionem ab illa sede ulli decessorum meorum missam fuisse, cum inter reges sacramentis etiam confedoeratos, sed inter patrem et filios, ac inter fratres praelia et seditiones eorum temporibus fuisse noscantur. Et aliis peccatis meis reputo, me hac intentionis vestrae comminatione singulariter ab auctoritate vestra impetitum, cum caeteros episcopos regni sui, confratres scilicet et consacerdotes meos, tantum monueritis, increpueritis, redargueritis et instruxeritis, non tamen sicut me illos de participatione communionis vestrae intentando comminari voluistis, nec etiam eos qui, ut quidam dicunt, regem nostrum in 126.0179C| regnum quondam Lotharii pro sua necessitate invitaverunt, et honores ex eodem regno obtinuerunt, neque illos qui regibus et regnorum primoribus sicut ego vestram praeceptionem et de ipso regno interdictionem non intimaverunt, et ex adverso ascendentes non restiterunt ut ego, qui secundum quod potui jussionem vestram perficere procuravi, et nihil emolumenti, et quantum passus est pedis in rebus cum plures ex Ecclesia mihi commissa diuturnis temporibus abstractae in eodem regno habeantur, nec aliud quodcunque commodum, nisi impedimenta et dispendia sim adeptus.
Sed et domno nostro regi Carolo ad exaggerationem dicitur a quibusdam, quod nec pro Lothario, sicut multorum certa notitia, et infantes inde geniti protestati 126.0179D| sunt, publico adulterio denotato, et apud sedem apostolicam accusato, in cujus parte regni non solum pars dioecesis, verum et pars parochiae meae conjacuit, talem praeceptionem et comminationem ab antecessore vestro nullus episcoporum in isto regno acceperit, nec etiam ab haereticorum, vel schismaticorum, sive tyrannicorum imperatorum ac regum, quales fuerunt Constantius Arianus, ac apostata Julianus, et Maximus tyrannus, praesentia et salutatione sive collocutione, sedis apostolicae pontifices, vel alii magnae auctoritatis atque sanctitatis episcopi, cum locus et ratio ac causa exigit, se subtraxisse leguntur. Et si, aliis episcopis regi nostro communicantibus, ego me ab illius communione 126.0180A| vel praesentia subtraxero, dicunt secundum concilium Africanum (can. 100), quandiu illi non communicavero, ut mihi ab illis non communicetur episcopis. Praesertim cum ipse rex se perjurum esse deneget, se invasorem alterius et non ad se pertinentis regni diffiteatur, se tyrannum non esse confirmet, se haereticum vel schismaticum, quibus apostolus nec ave a quoquam dici praecepit, non esse confiteatur: sed confessione rectae fidei, et amplexione ecclesiasticae pacis, se catholicum et in pace ecclesiastica manere et permanere velle demonstret: et secundum leges ac canones, praesens in judicio, aut ad objecta respondere, aut objectis convinci, se non refugere dicat. Et ut de regia persona, inquiunt, reticeamus, nec sicut quemlibet plebeium 126.0180B| vel liberi capitis virum, in istis regionibus, secundum ecclesiasticas regulas et secundum leges publicas, illum accusatum vel sponte confessum, aut legaliter ac regulariter aperte convictum audivimus. Sed in libris illa satis notissima ad legendum oculis ingerunt, qualiter proavus suus Pipinus, a Stephano ipsius auxilium petente, et pro liberatione Romanae Ecclesiae in Galliam veniente, in regem sit unctus, cum adhuc degeret Romana Ecclesia sub nomine et non auxilio defensionis Graecorum imperatoris, et idem Pipinus non excommunicatione apostolica, sed virtute hostili, Haistulfum qualemcunque regem Christianum oppressit, et Italiam domuit, atque justitias sancti Petri obtinuit.
Similiter et quae avus ejus Carolus temporibus 126.0180C| Adriani et Desiderii regis Longobardorum egerit, et quomodo patriciatum Romanum suscepit, quomodo etiam temporibus Leonis papae nomen imperatoris adeptus fuit, et quae in Italia, et quanta erga Romanam Ecclesiam fecerit; et quomodo Stephanus in Belgicam veniens, et Rhemi patrem suum imperatorem coronans sacraverit; et quomodo Gregorius subreptus cum Lothario patre suo repugnante in Franciam venit, et pax postea in Francia ut antea non fuit, et ipse papa cum tali honore sicut decuerat et sui antecessores fecerunt, Romam non rediit. Et computant quanta iste ab episcopis et populo qui regem non habebant, et a paganis et seditiosis impetebantur, in regnum quod Lotharius habuit invitatus exordinata ordinaverit: et dicunt saecularem 126.0180D| scripturam dicere, quia omne regnum saeculi hujus bellis quaeritur, victoriis propagatur, et non apostolici vel episcoporum excommunicationibus obtinetur, et Scripturam divinam proponunt dicere: Quia Domini est regnum, per quem reges regnant, et cui voluerit dat illud (Psal. XXI, 29; Prov. VIII, 15; Dan. IV, 29); ministerio angelorum et hominum. Quibus cum verba beati Jacobi apostoli opponimus, dicentis: Unde bella et lites inter vos? Nonne hinc? id est ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris? Litigatis et belligeratis, et non habetis, propterea quod non postulatis (Jac. IV, 1, 2).
Et ideo, quia Domini est regnum, et per eum reges 126.0181A| regnant, ab illo regnum postulare debetis, qui litigatis et belligeratis pro temporali gloria, cum, si Dominum pia intentione postularetis, ipse vobis necessaria ad usum temporalem et ad fruendum perpetuo superna bona tribueret. Et cum potestatem a Christo sancto Petro primo apostolorum, et in eo suis successoribus datam, sed et apostolis, et in eis episcopis, pontificium ligandi et solvendi collatum illis insinuare volumus, respondent: Et vos ergo solis orationibus vestris regnum contra Nortmannos et alios impetentes defendite, et nostram defensionem nolite quaerere; et si vultis ad defensionem habere nostrum auxilium, sicut volumus de vestris orationibus habere adjutorium, nolite quaerere nostrum dispendium, et petite domnum apostolicum, ut quia 126.0181B| rex et episcopus simul esse non potest, et sui antecessores ecclesiasticum ordinem quod suum est, et non rempublicam, quod regum est, disposuerunt, non praecipiat nobis habere regem, qui nos in sic longinquis partibus adjuvare non possit contra subitaneos et frequentes paganorum impetus, et nos Francos non jubeat servire, quia istud jugum sui antecessores nostris antecessoribus non imposuerunt, et nos illud portare non possumus, qui scriptum esse in sanctis libris audimus, ut pro libertate et haereditate nostra usque ad mortem certare debeamus. Et si aliquis episcopus aliquem Christianum contra legem excommunicat, sibi potestatem ligandi tollit, et nulli vitam aeternam potest tollere, si sua peccata illi eam non tollunt. Et non convenit 126.0181C| uni episcopo dicere, ut Christianum, qui non est incorrigibilis, non propter propria crimina, sed pro terreno regno alicui tollendo, vel acquirendo nomine Christianitatis debeat privare, et eum cum diabolo collocare, quem Christus sua morte et suo sanguine de potestate diaboli venit redimere, et Christianos pro fratribus suis animas suas docuit ponere. Propterea si domnus apostolicus vult pacem quaerere, sic pacem quaerat ut rixam non moveat, quia non nos concredemus ut aliter ad regnum Dei pervenire non possimus, si illum quem ipse commendat terrenum regem non habuerimus. Et alia de juramentis, et perjuriis, et de tyrannide, de quibus scripsistis, sed et de firmitatibus quae inter reges nostros factae fuerunt, et de seditionibus quae pro 126.0181D| illo regno exortae fuerunt, et ad internecionem multorum pervenirent, nisi ipsae firmitates exsecutae fuissent, nobis dicunt quae vestrae auctoritati mandare nobis non convenit. Quapropter, quomodo ipsius regis, in cujus regno parochia et provincia mea consistit, et eorum qui cum eo degunt, sine animae periculo, et mihi commissae Ecclesiae detrimento, consortium vel praesentiam valeam devitare non video, cum beatus Augustinus in praefato libro de Poenitentia dicat: Scripsi vobis, inquit Apostolus in Epistola, non commisceri fornicariis, non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exire (I Cor. V, 9). Non enim possunt homines in hoc mundo viventes, 126.0182A| nisi cum talibus vivere, nec eos lucri possunt facere Christo, si eorum colloquium conviviumque vitaverint. Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedens: Non est, inquit, opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare justos, sed peccatores (Marc. II, 17). Et paulo post: « Quibus satis ostendit, non temere et quomodolibet, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiae communione, et si per judicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos evitando, quisquam ab Ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur vinciat ad gehennam. Quia et ad hoc nobis sunt in Scripturis exempla proposita, vel in messe (Matth. III), ut paleae sufferantur usque ad ultimum ventilabrum, vel infra illa retia (Luc. V), ubi pisces boni 126.0182B| cum malis usque ad segregationem, quae futura est in littore, hoc est in fine saeculi, aequo animo tolerentur. » Et item idem ex sententia Pauli: « Duobus modis non te maculat malus, si non consentias, et si redarguas: hoc est non communicare, non consentire. Communicatur quippe, quando facto ejus consortium voluntatis et approbationis adjungitur. Hoc ergo admonens nos Apostolus ait: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum (Ephes. V, 11). Et quia parum erat non consentire, si sequeretur negligentia disciplinae, magis autem, inquit, et redarguite (ibid.). Videte quemadmodum utrumque complexus est. Nolite communicare, magis autem et redarguite. Quid est, nolite communicare? Nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare. Quid est 126.0182C| autem, magis et redarguite? Reprehendite, corripite, coercete. » Hoc enim secundum praeceptionem vestram verbis et scriptis egi saepissime. Et in epistola concilii ad Donatistas (epist. 152 Augustini), idem doctor solertissimus dicit: « Quisquis, inquit, in hac Ecclesia bene vixerit, nihil ei praejudicant aliena peccata: quia unusquisque in ea proprium onus portabit, sicut Apostolus dicit: Et quicunque in ea corpus Christi manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Cum autem dicit judicium sibi manducat, satis ostendit quia non alteri judicium manducat, sed sibi: quia communio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum, sed consensione factorum. Nam si in factis malis non eis quisquam consentiat, 126.0182D| portat malus causam suam et personam suam, nec praejudicat alteri, quem in consensione mali operis socium non habet criminis. » Et in primo libro de Baptismo (cap. 17) dicit: « Spirituales sive ad hoc ipsum pio studio proficientes, non eunt foris, quia et cum aliqua vel perversitate, vel necessitate hominum videntur expelli, ibi magis probant quam intus permaneant, cum adversus Ecclesiam nullatenus eriguntur, sed in solida unitatis petra fortissimae charitatis robore radicantur. Ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahae sacrificio dicitur: Aves autem non divisit. »
Igitur qui me a solida unitatis catholicae et apostolicae Ecclesiae petra non divido, et sicut nostis 126.0183A| scriptis, et etiam praesentibus vestris missis, adeo ex vestra jussione verbis restiti regi, ac regnorum primoribus, ut et coram eisdem missis comminaretur mihi, quoniam si in mea sententia permanerem, ad altare Ecclesiae meae cantare possem, de rebus vero et hominibus nullam potestatem haberem, a vestra communione non debeo separari aliorum factionibus quorum, quantum ex me est, non communico quaecunque sunt tenebrosis operibus. Qui, inquit Dominus, peccaverit mihi, delebo eum de libro meo (Ezech. XIV, 9); et: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20). Sed et in peccantibus, ut bene nostis, et beatus dicit Gregorius, causae pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. Quae potestas, ut Leo dicit, in alios 126.0183B| apostolos, et ad omnes Ecclesiae principes commeavit: sed ideo singulariter Petro creditur, quia cunctis Ecclesiae rectoribus Petri forma proponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicunque ex ipsius fertur aequitate judicium: nec nimia est vel severitas, vel remissio, ubi nihil est ligatum, nihil solutum, nisi quod beatus Petrus aut ligaverit, aut solverit. Qualiter etiam frater et sacerdos noster Odo, Belvacensis episcopus, mecum pro obtemperandis vestris jussionibus laboraverit, iidem legati vestri vobis innotescere possunt. Sed et aliae comminationes in nos sunt jaculatae, quas adhuc nolo proferre, quasque scio, si Dominus illis permiserit, ut jam in deliberatione, ita sine retractatione comminantes in opere monstrare curabunt. Et ut mihi experimento 126.0183C| videtur, propter meam interdictionem, vel propter linguae humanae gladium, nisi alius eis obstiterit, rex vester vel regni ejus primores non dimittent, ut quod coeperint quantum poterunt non exsequantur. Et nescio quomodo ipsius regis, vel inter quos habito, praesentiam et communionem vel consortium valeam devitare, cum rex et cohabitantes mecum una cum rege, non solum in parochiam, verum et in civitatem meam saepe conveniant, et ibi tandiu sicut regi complacet degant, et cum tanta multitudine, tam de regno quod antea habuit, quam et de regno quod Lotharius habuit, necnon de aliis regnis ad eum confluentibus, sicut missi vestri viderunt, et hoc quam saepe illi videtur, in civitate mea sustineo, qui ecclesiam et plebem mihi commissam deserere, et 126.0183D| aliorsum ut mercenarius non valeo fugere, nec quo extra regnum ejus fugiam habeo: sed regio cultu eo recepto, de ecclesiasticis facultatibus, sicut praecipit et quandiu praecipit, illi et sibi obsequentibus servio, ut quiete, secundum quod instat tempus, cum mihi commissis degere possim. Dicit enim hanc potestatem suos decessores habuisse, quam ipse nullius interdictione dimittet.
Quae omnia supra et infra dicta, sicut non ad accusandum, sic nec ad excusandum in advocatione praefati regis depromo: aetatem enim habet, ipse de se loquatur, neque ad resistendum vestrae auctoritati, neque ad contradicendum vestrae praeceptioni, sed consulendum qualiter nos episcopi, et ego praecipue, 126.0184A| in quem tantam comminationem intentastis, erga regem nostrum gerere debeamus, cum beatus Augustinus Apostoli exponens sententiam dicat: « Apostolica, inquit, doctrina, ut omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit, et ut reddantur omnibus omnia, cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, et caetera, salvo Domini nostri cultu, constitutionis humanae principibus reddamus, quando et ipse Dominus, ut nobis hujus sacrae doctrinae praeberet exemplum, pro capite hominis, quo erat indutus, tributum solvere non dedignatus est. Jubentur etiam servi Christiani et fideles boni dominis suis temporalibus aequanimiter fideliterque servire, quos judicaturi sunt, si usque in finem iniquos invenerint, aut cum quibus regnaturi sunt, si et illi ad 126.0184B| verum Deum conversi fuerint. Omnibus tamen praecipitur servire humanis potestatibus atque terrenis, quo usque post tempus praefinitum, ab istius saeculi confusione, tanquam de captivitate Babyloniae, sicut Hierusalem liberetur Ecclesia. Ex cujus captivitatis occasione, si etiam terreni reges, desertis idolis pro quibus persequebantur Christianos, unum verum Deum et Christum Dominum cognoverint et colant, pro quibus Paulus apostolus jubet orare Ecclesiam, cum persequerentur Ecclesiam, ut securam et tranquillam vitam agamus cum omni pietate et castitate (I Tim. II, 2), sicut et ille populus in Babyloniam ductus per Jeremiam jubetur orare pro rege Babyloniae, et beatus Petrus dicit: Subjecti estote omni humanae creaturae propter Dominum, sive regi, quasi 126.0184C| praecellenti (I Petr. II, 13); et item: Dominum timete, regem honorificate (ibid., 17). Omni humanae creaturae, inquit doctor sagacissimus, omni dignitati hominum, omni personae, omni principatui, cui vos divina dispositio subdi voluerit. » Hoc est enim quod ait propter Dominum, quia non est potestas, nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII, 1, 2). Et item sanctus Augustinus in sermone Evangelii Joannis (serm. 6): « Leguntur, inquit, leges manifestae, ubi praeceperunt imperatores, eos qui praeter catholicae Ecclesiae communionem usurpant sibi nomen Christianum, nec volunt in pace colere pacis auctorem, nihil nomine Ecclesiae audeant possidere. Sed quid, inquiunt, nobis et imperatori? Sed jam dixi de jure humano agitur: 126.0184D| et tamen Apostolus voluit serviri regibus, voluit honorari reges, et dixit: Regem reveremini. Noli dicere: Quid mihi et regi? noli dicere possessiones tuas, qui et ipsa humana jura renuntiasti, quibus possidentur possessiones. « Et si per jura regum possidebunt possessiones, non possunt ut regi de ecclesiasticis possessionibus obsequium non exhibeant, sicut antecessores mei suis antecessoribus exhibuerunt.
Quapropter, domne pater reverentissime, consulite secundum privilegium sedis vestrae subjectioni nostrae, ne talia nobis cujuscunque suggestione mandetis, unde inter episcopalem auctoritatem et regalem potestatem, inter Ecclesiam et rempublicam 126.0185A| tantum scandalum possit oriri, quod facile ac sine dispendio religionis, vel detrimento ecclesiasticarum rerum, unde servi et ancillae Dei debeant nutriri, et ecclesiastica negotia contineri, postea non possit sedari, quia sicut Abraham dixit ad Dominum: Absit hoc a te, Domine, non est hoc tuum, qui judicas omnem terram (Gen. XVIII, 25). Et hanc meae subjectionis humillimam suggestionem ea benignitate suscipite, qua primus apostolorum non solum minoris sui apostoli redargutionem pro simulatione suscepit, verum et minorum suorum quaestionem, cur ad praeputiatos intraverit, satisfacere ac lenire curavit. Epistolam autem generaliter episcopis regni domni nostri Caroli a vobis directam quantocius potui metropolitanis regni sui direxi, ut et ipsi per suos coepiscopos 126.0185B| illam transmittant, quatenus scientes praeceptionem vestram, quod jubeatis exsequi studeant. Vestra denique auctoritas misit mihi praeterito anno epistolam, per missum coepiscopi nostri Hincmari, praecipientem ut oris mei officio Nortmannum, qui res Ecclesiae Laudunensis invaserat, excommunicarem. Sed ipse Nortmannus, sicut manifestum est, multis in istis regionibus, in quibus leges et canones exortas causas agitari et definiri praecipiunt, res ipsius Ecclesiae non invasit, ex quibus quasdam idem Hincmarus episcopus domno regi Carolo, sine meo et coepiscoporum ac comministrorum suorum consensu concessit, ut eas Nortmanno beneficiaret, sicut plurimi sciunt, et in scriptis suis domno regi, et mihi directis fatetur. Quas siquidem res nuper 126.0185C| domnus rex Ecclesiae Laudunensi restituit, quasdam etiam res praedictus episcopus filio Nortmanni sibi commendato in beneficium dedit, quas ab eo receptas tenet.
Praeterea si vestrae complacet auctoritati, quando talia et hujusmodi ad vos veniunt, et inde praecipere postulamini, interponite si ita est ut vobis innotuit, quatenus sanius vestra jussio juste et rationabiliter ponderata valeat exsequi. Et metropolitanus qualiscunque, qui secundum sacros canones excommunicationes intentatas a provinciali episcopo, si inde ad me venerit proclamatio, debeo retractare, si vestro benigno sedet animo, in obsequium illius parochianum suum juberi non debeo excommunicare. Alteram siquidem mihi pro negotio ipsius Hincmari 126.0185D| direxistis epistolam dicentes: « Miranda est plane vestra fraternitas, quare ministerio juris episcopalis in regionibus illis abutitur: et multorum charitas abundante nequitia refrigescere dicitur. Hincmarus namque nepos et aequivocus tuus venerabilis duntaxat episcopus, sicut audivimus, non minima in sua Ecclesia sustinet detrimenta, sed vobis, ut ita dixerim, tepescentibus, nullam consolationem potuit invenire. » Unde humiliter auctoritati vestrae rescribo quomodo, ut scriptum est, sicut audio judico, et vos sicut audistis scripsistis; sed qui vestrae sanctitati haec verbis vel litteris intimavit, mendacium vobis dixit. Plurimum enim pro eo et apud regem et apud alios laboravi, sed et a praecedentibus annis, 126.0186A| sicut multis est notum, ab eo plurima suffero, et timeo ne in Scripturae sententias incidat quibus dicitur: Qui mentis est durae corruet: abominatio enim Domino est omnis arrogans (Prov. XXVIII, 14; XVI, 5); et: Qui se exaltat, humiliabitur (Matth. XXIII, 12). Et sicut illa de quibus mihi pro eo scripsistis mendaciter dicta sunt, etiam aliquis vobis suggessit quod eum ire Romam prohibuerim, vel dissuaserim, mendacium vobis nihilominus dixit, sicut et plures in istis regionibus sciunt, et scriptis ad eum saepe directis possum ostendere.
De eo quod pusillitati meae vestra rescripsit sublimitas, ut eumdem Hincmarum, et alios tres episcopos omnium episcoporum regni domni Caroli vicem ferentes ad synodum Romam mitterem, vestra sciat 126.0186B| auctoritas, quia nec praedictum Hincmarum, nec etiam quemlibet episcoporum dioeceseos Rhemorum, minime autem aliarum provinciarum episcopos, nisi domnus rex illis praeceperit, Romam, vel in aliquam partem, mea commendatione mittendi habeo potestatem, nec ipse ego ultra fines sui regni absque illius scientia progredi valeo, sicut missis vestrae sanctitatis coram Odone venerabili episcopo, et Ansegiso religioso presbytero et abbate, quibus nostrae causae sunt cognitae, dixi. Epistolam quoque, sicut mihi scripsistis, domno nostro regi Carolo a vobis directam, et a me dandam pro Hincmaro, quae ut coram illo relegeretur, et quod in ea petebatis impleret me instare jussistis, frater Hincmarus mihi non dedit, nec etiam misit, sed sicut audivi, a Remigio 126.0186C| et Harduiro archiepiscopis aliarum provinciarum eam regi dari obtinuit. Deus omnipotens sanctitatem vestram, ad honorem sanctae sedis, et correctionem sanctae suae Ecclesiae, in suo apto servitio per annorum multa curricula conservare dignetur, domino sanctissime et reverentissime Patrum Pater in Domino.
EPISTOLA XXVIII. AD ADRIANUM PAPAM. Caroli Calvi regis nomine. (Vide inter epistolas Caroli Calvi, Patrologiae, tom. CXXIV, col. 881.)
EPISTOLA XXIX. AD ADVENTIUM EPISCOPUM METENSEM. Quo debeant ordine consecrari metropolitanus atque dioecesanus episcopus. (Apud Sirmond., ex codice S. Laurentii Leodiensis.) 126.0186D|
HINCMARUS, Rhemorum episcopus, domno ADVENTIO glorioso pontifici salutem.
Sicut jussistis, mitto vobis consecrationem episcopi, et exemplar decreti, quod in ampla pergamena debet scribi, ut confirmationes cleri et legatorum singulorum monasteriorum, et primorum presbyterorum parochiae ac plebis, ibi valeant scribi: et si isdem electus in diaconii gradu adhuc est, canonico tempore debet presbyter ordinari. Sabbato autem 126.0187A| praecedente Dominicam, quando electus est ordinandus, convenire debent episcopi dioeceseos ad principalem ecclesiam metropolis, et publice coram omnibus debet recitari decretum, et interrogare debent episcopi, si omnium vota, sicut ibi continetur, in eumdem electum concordent. Et post responsionem illorum, debent interrogare episcopi, si has virtutes, quae ibidem continentur, credunt vel sciunt esse in eodem electo. Et accepta inde responsione, debent interrogare episcopi, si aliquis ibi est, qui contra eumdem electum aliquid dicere, vel ordinationi episcopali contrarium illi velit objicere, ut exeat et dicat memor communionis suae. Quod si aliquis quiddam illi objecerit, habetis in canonibus quid inde sit faciendum. Sin autem omnes concordes fuerint in 126.0187B| ejus electione, referendae sunt ab omnibus Deo laudes, et examinandus est idem electus ab episcopis, secundum capitulum Carthaginensis concilii, quo manifestatur qualis debeat ordinari episcopus. Si ita credat, et simplicibus verbis catholicam fidem profiteatur, sicut ibidem scriptum habetur, et tunc monendus est idem electus, ut ipsa nocte, secundum traditionem apostolicam, se studeat Domino commendare.
Dominica autem die maturius episcopi dioeceseos et clerus ac plebs convenire debebunt ad locum, ubi secundum consuetudinem solet metropolitanus episcopus ordinari. Et praeparatis omnibus, et episcopis et ecclesiasticis ministris in vestibus sacris, et stantibus episcopis secus altare, idem electus 126.0187C| indutus pontificalibus vestibus a primoribus clericis ejusdem metropolis de sacrario debet educi, et in ultimo loco post episcopos collocari. Is autem episcopus dioecesaneus, qui consecrationem fusurus est super eum, incoepto Introitu ad missam secundum morem procedat. Et finito Introitu dicatur Kyrie eleison, prosequente ab ipso episcopo Gloria in excelsis Deo. Et post Gloria in excelsis Deo, dicat hanc orationem, quae prima est in rotula consecrationis. Statim autem post completam ipsam orationem, antequam legatur Apostolus, commoneat clerum et plebem ut orent pro ordinando electo et pro ordinatoribus ejus, et accipiat electum manu sua dextera per manum illius, et incipiatur litania, et tam ipse cum electo, quam et caeteri qui adfuerint 126.0187D| episcopi, incurventur ante altare, usque dum breviter pro tempore finiatur litania. Ut autem clerus incoeperit dicere Agnus Dei, erigant se episcopi, et qui fundet consecrationem accipiat quatuor Evangelia, et aperiat per medium, et incurvato ipso electo ante altare, mittat ipse Evangelia super collum et cervicem ejus, et teneant ipsa Evangelia super eum duo episcopi, unus ex una parte, alter ex altera, et tam consecrator quam omnes episcopi, teneant manus dextras suas super caput ordinandi, et dicat consecrator: Oremus. Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et reliqua. Et oratione completa, et respondentibus omnibus, Amen, dicat consecrator: Dominus vobiscum, Sursum corda, Gratias agamus 126.0188A| Domino Deo nostro. Et respondente choro ad singula, incipiat consecrationem cantando: Vere dignum et justum est, usque ad aeterne Deus; et tunc, sicut ipsa consecratio consequitur, et semper teneant manus dextras episcopi super caput ordinandi. Ut autem ventum fuerit ad loca in quibus sunt cruces signatae, accipiat consecrator vas chrismatis in sinistra manu, et cum dextro pollice, cantans quae ibidem continentur, per singula loca faciat crucem de chrismate in verticem consecrandi, et perfecta consecratione, et respondentibus omnibus Amen, tollantur ab episcopis Evangelia de collo ejus, et mittat annulum in dexterae manus digito qui praecedit minimum, dicens ad quid illi annulus datur. Signum est enim fidei, ut audientibus se ex divinis mysteriis signet quae et quibus signanda sunt, et aperiat quae 126.0188B| et quibus aperienda sunt. Deinde donet illi baculum sancti regiminis, et det a se ordinato pacem, et sic per ordinem ordinatus osculetur episcopos et ponatur sella juxta eum qui illum ordinavit, et sedeat ibi metropolitanus episcopus: alioquin si non esset metropolitanus, in ordine consecrationis suae sedere deberet. Et tunc legatur Apostolus ex Epistola ad Timotheum, qualis debeat esse episcopus; et expleta missa, ordinatus metropolitanus episcopus ducatur, vel deportetur, ad cathedram principalis ecclesiae, cantantibus clericis ea quae ad hoc opus conveniunt. Illuc autem perveniens resideat in principali cathedra, et commendet ministris ecclesiasticis ut unusquisque in suo ordine ministret sibi atque sibi commissae 126.0188C| Ecclesiae. Inde pergat in sacrarium, et incoepto Introitu ad missam secundum morem procidat, et salutato altari ascendat ad sedem suam, et stet ibi donec in suo loco incipiat Gloria in excelsis Deo de gradibus sedis, et post datam orationem resideat in sede sua, consedentibus secum episcopis et presbyteris. Et completa missa, habeat episcopus qui eum ordinavit litteras manibus suis subscriptas, quas sacri canones ordinato ab ordinatoribus suis jubent accipere, praeferentes diem et consulem: et antequam ordinatus ab altari discedat, mittant easdem litteras super altare, unde eas accipiant et donent illas a se ordinato, et sic perfectis omnibus benedicatur Dominus. Caeterum quando provincialis ordinatur episcopus, ipsae canonicae litterae a metropolitano 126.0188D| et caeteris episcopis subscribendae sunt, quandiu legitur Apostolus et cantatur responsorium et alleluia, et statim post missam finitam dantur ab episcopis ante altare ordinato provinciali episcopo, et archiepiscopus et alii episcopi vadunt ad sua. Ipse autem ordinatus cantat missam ubi locus est opportunus.
De his omnibus quae mihi mandastis, et de his etiam quae non mandastis, ut sit, veluti dicitur, quod supererogaveris, vobis rescripsi qualiter ordinationem agamus episcopi, et qualiter in me acta fuerunt. Decretum autem et consecrationem episcopalem, quae ibi memoratur, ego non habui, quae tamen vos habere posse cognosco.
EPISTOLA XXX. AD EPISCOPOS. De jure metropolitanorum, cum de Ansegisi primatu ageretur. (Apud eumdem, ex Mogunt. edit. Joan. Busaei.) 126.0189A|
- I.
Domini et sanctissimi ac reverendissimi patris nostri apostolici papae Joannis decreta ex sacris canonibus promulgata, sicut et sancti decessores ac praedecessores sui ex eisdem sacris canonibus spiritu Dei conditis, et totius mundi reverentia consecratis, promulgaverunt, quantum ex nobis est, non praejudicantes sententiis fratrum et coepiscoporum nostrorum, qui absentes sunt, ad quos haec sua scripta mittuntur, reverenter suscipimus, singulis metropolitanis 126.0189B| suo jure servato, velut mystica Nicaena synodus irrefragabiliter servari decrevit, dicens (can. 6): « Antiqua consuetudo servetur per Aegyptum, Libyam et Pentapolim, ita ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam caeterasque provincias suis privilegia serventur Ecclesiis. Firmitas autem eorum, quae geruntur per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur episcopo. »
- II.
Quae sancti et magni concilii Nicaeni decreta beatus Innocentius ad Alexandrum Antiochenum episcopum ita explanat, dicens (epist. 20): « Revolventes itaque auctoritatem Nicaenae synodi, quae una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, 126.0189C| quae censuit de Antiochena Ecclesia, cunctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, qua super dioecesim suam praedictam Ecclesiam, non super aliquam aliam provinciam recognoscimus constitutam. » Et Bonifacius papa scribens ad Hilarium Narbonensem episcopum (epist. 3): « Convenit, inquit, nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Nulli etenim videtur incognita synodi constitutio Nicaenae, quae ita praecipit, ut eadem proprie verba ponamus, Per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse posse subjectas. Quod illi, quia aliter credendum non est, servandum sancto Spiritu suggerente sibimet, censuerunt. » Et post aliquanta: « Quod idcirco dicimus, 126.0189D| ut advertat charitas tua adeo nos canonum praecepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. »
- III.
Et sancta synodus episcoporum Africae provinciae scribens ad S. Coelestinum papam ( in fine synodi Africanae ): « Decreta, inquit, Nicaena, sive inferioris gradus clericos, sive episcopos ipsos, suis metropolitanis apertissime commiserunt. Prudentissime enim justissimeque providerunt quaecunque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda, nec unicuique provinciae gratiam sancti Spiritus defuturam, qua aequitas a Christi sacerdotibus, et prudenter 126.0190A| videatur, et constantissime teneatur, maxime quia unicuique concessum est, si judicio offensus fuerit cognitorum, ad concilium suae provinciae, vel etiam universale provocare. » Et hinc sanctus Coelestinus, ad rei firmitatem commemorans decreta praefati Bonifacii, decrevit ut unaquaeque provincia suo metropolitano debeat esse contenta, dicens (ad episc. Galliae, c. 4): « Primum, ut juxta decreta canonum unaquaeque provincia suo metropolitano contenta sit, ut decessoris nostri data ad Narbonensem episcopum continent constituta, nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius concedatur injuriam. Sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus, alter in alterius provincia nihil praesumat. » Et item idem (Ad episc. Apuliae, c. 1): « Nulli sacerdoti suos liceat 126.0190B| canones ignorare, nec quidquam facere, quod Patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu, licentia populis permissa frangatur? » Et sanctus Leo ad Theodorum Forojuliensem episcopum (epist. 92): « Sollicitudinis quidem tuae is ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo primitus de eo quod quaerendum videbatur esse conferres, ac si id quod ignorabat dilectio tua, etiam ipse nesciret, instrui vos pariter posceretis, quia in causis, quae ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, sine primatibus nihil oportet inquiri. »
- IV.
Et quia sancta Romana Ecclesia, cui sollicitudo omnium Ecclesiarum in beato Petro principe 126.0190C| apostolorum est commissa, plures metropolitanos in speciali sua dioecesi habet, sicut sanctus Leo apud Anastasium Thessalonicensem episcopum monstrat (epist. 88), similiter et Alexandrina Ecclesia in sua dioecesi; sed et Antiochena sedes nonnullos metropolitanos in sua dioecesi habet, sicut sanctus Innocentius ad Alexandrum ejusdem sedis episcopum scribit (epist. 20), et in ecclesiasticis historiis ac synodalibus gestis invenimus, eisdem etiam metropolitanis, quos suis vicariis sancta Romana commisit Ecclesia, secundum Nicaenos sacros canones sua jura decrevit servari, veluti ad eumdem Anastasium idem beatus Leo scribens (epist. 88): « Igitur, inquit, secundum sanctorum Patrum canones, spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, 126.0190D| metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura praetenditur, jus traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decrevimus, ita ut a regulis praestitutis nulla aut negligentia, aut praesumptione discedant. » Attendendum est igitur si apostolica sedes metropolitanis suae specialis dioeceseos, sicut in epistolis beati Gregorii ex Regesto legimus, quos propter longinquitatem suas vices agentibus delegavit, sua jura secundum sacros Nicaenos canones servari praecepit, sicut et in epistola praefati Leonis ad praedictum Anastasium dicitur ( epist. eadem ante superiora): « Si quid grave, inquiens, intolerandumque gessisset metropolitanus, 126.0191A| nostra erat exspectanda censura, ut nihil prius ipse decerneres, quam quid nobis placeret, agnosceres. Vices enim nostras ita tuae credidimus charitati, ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. »
- V.
Illis metropolitanis (qui et primates multoties in sacris canonibus appellantur, quique in loco defunctorum archiepiscoporum et metropolitanorum ab episcopis uniuscujusque provinciae sine interrogatione alterius primatis praevalent ordinari, et ex antiquae consuetudinis lege, a sede apostolica, cui sollicitudo et praelatio omnium Ecclesiarum in primatu est sancti Petri collata, pallii solent genio insigniri, et in loco decedentium episcoporum, sine consultu vel licentia primatis alterius, in sua provincia 126.0191B| quique possunt episcopos ordinare), sua jura debent modis omnibus secundum eosdem sacros Nicaenos canones conservari: qui inviolabiliter decreverunt, ut sicut Alexandrinae Ecclesiae, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est, similiter et apud Antiochiam, caeterasque provincias suis privilegia serventur Ecclesiis. De quibus sacris canonibus praefatus sanctus Leo ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum ita passim dicit (epist. 56): « Post consecrationem Antiocheni episcopi, quam tibimet contra canonicam regulam vindicasti, doleo etiam in hoc dilectionem tuam esse prolapsam, ut sacratissimas Nicaenorum canonum constitutiones conareris infringere, tanquam opportune se tibi hoc tempus obtulerit, quo secundi honoris privilegium 126.0191C| sedes Alexandrina perdiderit, et Antiochena Ecclesia proprietatem tertiae dignitatis amiserit, ut his locis juri tuo subditis, omnes Metropolitani episcopi proprio honore priventur. Quibus inauditis et nunquam ante tentatis ita praeveniris excessibus, ut sanctam synodum, ad exstinguendam solum haeresim, et confirmationem fidei catholicae, studio Christianissimi principis congregatam, in occasionem ambitus trahas, et ut conniventiam suam tibi dedat impellas, tanquam refutari nequeat quod illicite voluerit multitudo. »
- VI.
Consona his et in aliis decretis apostolicae sedes habentur: « Quod si et omnes sacerdotes et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non praevaricationem consensus absolvit. Non enim 126.0191D| crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit. » Et item S. Leo ad praefatum Anatolium ( ibid., post superiora ): « Illa, inquit, Nicaenorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio in nulla unquam parte est solubilis. Nulla sibimet de multiplicatione congregationis synodalia concilia blandiantur, neque trecentis illis decem, atque octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum comparare se audeat vel praeferre, cum tanto divinitus privilegio Nicaena sit synodus consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum, 126.0192A| quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. » Et paulo post: « Sancti illi et venerabiles Patres, qui in urbe Nicaena, sacrilego Ario cum sua impietate damnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos in toto orbe terrarum in suis constitutionibus vivunt, et si quid usquam aliter quam illi statuere praesumitur, sine cunctatione cassatur, ut quae ad perpetuam utilitatem generaliter instituta sunt, nulla communicatione varientur, nec ad privatum trahantur commodum, quae ad bonum sunt commune praefixa: et manentibus terminis quos constituerunt Patres, nemo in jus tendat alienum, sed infra fines proprios atque legitimos, prout quis valuerit, in latitudine charitatis se exerceat. » Aliud enim sunt 126.0192B| sedes, aliud praesidentes, et magnus unicuique honor est integritas sua.
- VII.
Et item idem ad synodum Chalcedonensem scribens (epist. 65): « De custodiendis, inquit, sanctorum Patrum statutis, quae in synodo Nicaena inviolabilibus sunt fixa decretis, observantiam vestrae sanctitatis admoneo, ut jura Ecclesiarum, sicut ab illis centum decem et octo Patribus divinitus inspiratis sunt ordinata permaneant. Nihil alienum improbus ambitus concupiscat, nec per alterius imminutionem suum aliquis quaerat augmentum. Quantumlibet enim extortis assentationibus sese instruat vanitatis elatio, et appetitus suos conciliorum aestimet nomine roborandos, infirmum atque irritum erit quidquid a praedictorum Patrum canonibus discreparit. 126.0192C| Quorum regulis apostolica sedes quam reverenter utatur, scriptorum meorum, quibus Constantinopolitani antistitis conatus repuli, poterit sanctitas vestra lectione cognoscere, et me, auxiliante Domino nostro, et catholicae fidei et paternarum traditionum esse custodem. » Et ad Martianum Augustum (epist. 57): « Privilegia Ecclesiarum sanctorum Patrum canonibus instituta, et venerabilis Nicaenae synodi fixa decretis, nulla possunt improbitate convelli, nulla novitate mutari. In quo opere, auxiliante Christo fideliter exsequendo, necesse est me perseverantem exhibere famulatum, quoniam dispensatio mihi credita est, et ad meum tendit reatum, si paternarum regulae sanctionum, quae in synodo Nicaena, ad totius Ecclesiae regimen spiritu Dei 126.0192D| instruente sunt conditae, me, quod absit, connivente violentur, et major sit apud me unius fratris voluntas, quam universae domus Domini communis utilitas. »
- VIII.
Et ad Pulcheriam Augustam (epist. 58): « Contra statuta paternorum canonum, quae ante longissimae aetatis annos in urbe Nicaena spiritualibus sunt fundata decretis, nihil cuique audere conceditur: ita ut si quis diversum aliquid decernere velit, se potius minuat, quam illa corrumpat. Quae si ut oportet a cunctis pontificibus intemerata serventur, per universas Ecclesias tranquilla erit pax et firma concordia, nullae de mensuris harum dissensiones, nullae de ordinationibus lites, nullae de privilegiis ambiguitates, nulla erunt de alieni usurpatione 126.0193A| certamina, sed ea quae jure charitatis rationabilis est et morum et officiorum servabitur unanimitas. Et ille vere erit magnus, qui fuerit totius ambitionis alienus, dicente Domino: Quicunque voluerit inter vos major fieri, erit vester minister; et quicunque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX; Marc. X). Et tamen haec illis tunc insinuabantur, qui de pusillo volebant crescere, et de infimis ad summa transire. » Et ad Maximum Antiochenum episcopum (epist. 66): « Tanta apud me est Nicaenorum canonum reverentia, ut ea quae sunt a sanctis patribus constituta, nec permiserim, nec patiar aliqua novitate violari. Etsi enim diversa nonnunquam sunt merita praesulum, 126.0193B| tamen jura permanent sedium, quibus etsi possunt aemuli perturbationem aliquam fortassis inferre, non tamen possunt minuere dignitatem. Nunc autem ad omnia generaliter pronuntiare sufficiat, quod si quid a quoquam contra Nicaenorum canonum statuta in quacunque synodo vel tentatum est, vel ad tempus videtur extortum, nihil praejudicii potest inviolabilibus inferre decretis. Et facilius erit quarumlibet consensionum pactum dissolvi, quam praedictorum canonum regulas ex ulla parte corrumpi. » Quoniam universae pacis tranquillitas non aliter poterit custodiri, nisi sua canonibus reverentia intemerata servetur. Quidquid enim praeter speciales causas synodalium Conciliorum ad examen Episcopale defertur, potest aliquam dijudicandi habere 126.0193C| rationem, si nihil de eo est a sanctis patribus apud Nicaeam diffinitum. Nam quod ab illorum regulis et constitutione discordat, apostolicae sedis nunquam poterit obtinere consensum.
- IX.
Et sanctus papa Hilarus ad Leontium, Veranum et Victorium episcopos, inter caetera ad locum (epist. 4): « Ita vestrae charitati cognitionem adnexae querimoniae delegamus, ut nihil adversum venerandos canones, nihil contra sanctae memoriae decessoris mei judicium valeat, quidquid obreptum nobis esse constiterit. Nolumus namque, fratres charissimi, Ecclesiarum privilegia, quae semper sunt servanda confundi, nec in alterius provincia sacerdotis alterum jus habere permittimus, quia per hoc non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, 126.0193D| quam in injuriam ipsius Domini prosilitur, cum exspectatio fructus nostri ministerii, » non in regionum latitudine, sed in acquisitione ponitur animarum. » Et item idem ad episcopos diversarum provinciarum (epist. 10): « Haec ad universam charitatem vestram et jam per fratrem et coepiscopum nostrum Antonium scripta direximus. Quibus admoniti communis omnium sollicitudo procuret, ne quisquam frater in alterius prorupturus injuriam transcendat terminos venerandis Patribus constitutos. » De quibus terminis Antiochenum concilium, in magna synodo Chalcedonensi collaudatum, capite decimo tertio dicit (conc. Antioch., can. 13): « Nullus episcopus ex alia provincia audeat ad aliam 126.0194A| transgredi, et ad promotionem ministerii aliquos in Ecclesiis ordinare, licet consensum videantur praebere nonnulli, nisi litteris tam metropolitani, quam caeterorum qui cum eo sunt episcoporum, rogatus adveniat, et sic ad actionem ordinatio accedat. Si vero nullo vocante inordinato more deproperet, super aliquibus ordinationibus, et ecclesiasticis ordinationibus ad eum non pertinentibus componendis, irrita quidem quae ab eo geruntur existant, ipse vero incompositi motus sui, et irrationabilis audaciae subeat ultionem, ex hoc jam damnatus a sancto concilio. » Et consona huic dicit in capite vicesimo secundo cujus conclusio talis est: « Si ordinare non potuerit, nullatenus judicabit. »
- X.
Et hinc sanctus Gelasius in decretis ad omnes 126.0194B| episcopos de Institutis ecclesiasticis (epist. 6): « Cumque, inquit, nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et cum sedes apostolica superior his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus totius Ecclesiae posuit principatum. » Attendendae summopere sunt omnibus nostratibus inter caeteros praecipue horum duorum heroum sententiae, Leonis et Gelasii, ne praesumant 126.0194C| discipuli quod licere sibi magistri non voluerunt, et si ad tanti tonitrui magnivocum sonitum tremunt cedri, quid faciendum sit tabulis. Ait enim Leo (epist. 56, ad Anatolium), « quod Nicaenorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio in nulla cuiquam sit parte solubilis. » In qua sententia nulla persona excipitur, quacunque praedita potestate vel dignitate. Et Gelasius (epist. 6): « Cumque, inquit, nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nil licere, satis indignum est quemquam hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere. » Hinc sanctus Augustinus, tempore prior, loco posterior, ab omnibus sedis apostolicae pontificibus in suo tempore, ac post suum obitum, imo et a cuncta catholica 126.0194D| Ecclesia inter magistros optimos receptissimus, in libro de Vera Religione (cap. 21) dicit: « Spiritualis homo judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur, id est a nullo homine, sed a sola ipsa lege, secundum quam judicat omnia, quoniam et illud verissime dictum est: Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi. Omnia ergo judicat, quia super omnia est quando cum Deo est; cum illo autem est, quando purissime intelligit, et tota charitate quod intelligit diligit. Ita etiam quantum potest, lex ipsa etiam fit, secundum quam judicat omnia, et de qua judicare nullus potest: sicut in istis temporalibus legibus, quanquam de his homines judicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint 126.0195A| institutae atque firmatae, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. Conditor tamen legum temporalium, si vir bonus est et sapiens, illam ipsam consulit aeternam, de qua nulli animae judicare datum est, ut secundum ejus incommutabiles regulas, quid sit pro tempore jubendum vetandumque discernat. Aeternam igitur legem mundis animis fas est cognoscere, judicare non fas est. »
- XI.
Cujus sententiam et beatus Gelasius confirmat in decretis ad episcopos per Dardaniam constitutos, dicens (epist. 2, sub initium): « Confidimus, quod nullus jam veraciter Christianus ignoret, uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiae probavit assensus, nullam magis exsequi sedem prae caeteris oportere quam primam, quae 126.0195B| unamquamque synodum et sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper, et retinet. » Et Symmachus papa ad Caesarium Arelatensem episcopum (epist. 11): « Rationabile est ut sancta Arelatensis Ecclesia propriis privilegiis perfruatur, et quod vetustas praestitit, et Patrum auctoritas roboravit, nova non debet violare praesumptio: sic tamen, ut caeterarum Ecclesiarum privilegia temporibus acquisita non titubent, quia non potest ex parte firmum esse, quod generalitatis tangit injuriam. Manentibus siquidem his quae Patrum constituta singulis Ecclesiis concesserunt, decernimus ut circa ea, quae tam in Gallia 126.0195C| quam in Hispania provinciis de causa religionis emerserint, solertia tuae fraternitatis invigilet. » Et post aliquanta: « Igitur quemadmodum supra diximus, per singulas Ecclesias beneficia, quae sunt diu custodita, serventur. » Et hinc sanctus Hormisda in epistola ad beatum Remigium Rhemorum episcopum scripsit, dicens: « Dilectissimo fratri Remigio Hormisda. Suscipientes plena fraternitatis tuae congratulatione colloquia, quibus nos germanae salutis tuae laetificavit indicio corporali cum spiritualibus officiis incolumitate subnixia, congruum esse perspeximus hanc ipsam quam mente gerimus verbis aperire laetitiam. Agis enim summi documenta pontificis, dum et praedicanda facis, et ea insinuare non differs. Praerogativam igitur de nostri sumpsimus 126.0195D| electione indicii, quando id operatum te esse didicimus, quod caeteris agendum obnixius imperamus, ut in provinciis tanta longinquitate disjunctis, et apostolicae sedis vigorem, et Patrum regulis studeas adhibere custodiam. Vices itaque nostras per omne regnum dilecti et spiritualis filii nostri Clodovei, quem nuper adminiculante superna gratia plurimis, et apostolorum temporibus aequiparandis, signorum miraculis praedicationem salutiferam comitantibus, ad fidem cum gente integra convertisti, et sacri dono baptismatis consecrasti, salvis privilegiis, quae metropolitanis decrevit antiquitas, praesenti auctoritate committimus: augentes studii hujus participatione ministerii dignitatem, relevantes 126.0196A| nostras ejusdem remedio dispensationis excubias. Et licet de singulis non indigeas edoceri, a quo jam probavimus acutius universa servari, gratius tamen esse solet, si ituris trames ostenditur, et laboraturis injuncti operis forma monstratur. Paternas igitur regulas, et decreta sanctissimis diffinita conciliis ab omnibus servanda mandamus. In his vigilantiam tuam, in his curam et fraternae monita exhortationis ostendimus. His ea, quanta dignum est, reverentia custoditis, nullum relinquit culpae locum sanctae observationis obstaculum. Ibi fas nefasque praescriptum est, ibi prohibitum, ad quod nullus audeat aspirare, ibi concessum quid debeat mens Deo placitura praesumere. Quoties universae poscit religionis causa concilium, te cuncti fratres evocante 126.0196B| conveniant: et si quos eorum specialis negotii pulsat intentio, jurgia inter eos oborta compesce, discussa sacra lege determinando certamina. Quiquid autem illic pro fide et veritate constitutum, vel provida dispensatione praeceptum, vel personae nostrae auctoritate fuerit confirmatum, totum, ad scientiam nostram instructa relationis attestatione perveniat. Eo fit ut et noster animus officii charitate dati, et tuus securitate perfruatur accepti. Deus te incolumen custodiat, frater charissime. »
- XII.
Et sanctus Gregorius in epistola ad Virgilium Arelatensem episcopum (lib. IV, epist. 52): « Fraternitati tuae, inquit, vices nostras in Ecclesiis quae sub regno sunt praecellentissimi filii nostri Childeberti, juxta antiquum morem Deo auctore 126.0196C| committimus. Singulis siquidem metropolitis secundum priscam consuetudinem proprio honore servato, pallium quoque transmisimus. » Et in epistola ad Dominicum Carthaginensem archiepiscopum (lib. XI, epist. 39): De ecclesiasticis, inquit, privilegiis quod vestra fraternitas scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia, sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua jura servamus. Nec cuilibet favente gratia ultra quam meretur impartior, nec ulli hoc quod sui juris est ambitu stimulante derogo: sed fratres meos per omnia honorare cupio, sicque studeo honore singulos subvehi, dummodo non sit quod alteri jure ab altero possit opponi. » Et ad Natalem Salonitanum episcopum (lib. eod., epist. 37): « Quod, inquit, dicitis nostris 126.0196D| temporibus debere servari, quae a meis quoque praedecessoribus tradita atque custodita sunt, absit hoc a me, ut statuta majorum consacerdotibus meis in qualibet Ecclesia infringam, quia mihi injuriam facio, si fratrum meorum jura perturbo. »
- XIII.
Haec ita, ut supra ostensum est, de antiquo jure singulis metropolitanis servando, et subsequentes sacram Nicaenam synodum conciliorum canones statuerunt. Silicet Antiocheni, dicentes (can. 9): « Per singulas regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciae gerere. Propter quod ad metropolim omnes undique, qui negotia videntur habere concurrant, et reliqua. » Et Constantinopolitam 126.0197A| canones decreverunt (can. 2), ut illa quae sunt per unamquamque provinciam ipsius provinciae synodus dispenset, sicut Nicaeno constat decretum esse concilio. Et universale Chalcedonense concilium dicit (can. 1): « Regulas, inquiens, sanctorum Patrum per singula nunc usque concilia constitutas proprium robur obtinere decrevimus. » Et item idem (can. 19): « Decrevit itaque sancta synodus secundum Patrum canones bis in anno episcopos in id ipsum in unaquaque provincia convenire, quo metropolitanus antistes probaverit, et corrigere singula, si quae fortassis emerserint. »
- XIV.
Sic et Africae provinciae sancta concilia decreverunt, ut quae in Nicaeno concilio statuta sunt omni modo conserventur, et ut qui posterius ordinati 126.0197B| sunt prioribus se non audeant anteferre. Unde inter caetera ad locum dicit Aurelius (cap. 53): « Non decuerat, inquiens, ut haec repeteremus, nisi forte existerent inconsideratae mentes quorumdam, quae ad haec statuenda nostros acuerent sensus. Sed communis haec causa est, quam insinuavit frater et consacerdos noster Valentinus, ut unusquisque nostrum ordinem sibi decretum a Deo cognoscat, et posteriores anterioribus deferant, nec eis inconsultis aliquid agere praesumant. Qua de re dico, prout captus animi mei retinet, eos qui putaverint spretis majoribus aliquid praesumendum, competenter esse ab omni concilio coercendos. Xantippus episcopus primae sedis Numidiae dixit: Audivit omnium fratrum praesentia prosecutionem fratris et consacerdotis 126.0197C| nostri Aurelii, quid ad haec respondent? Datianus episcopus dixit: Quae majorum decrevit sententia nostro assensui mancipabuntur, ut quae praeteritorum conciliorum gestis tenentur Carthaginensis Ecclesiae nostra assensione plene apud omnes firma teneantur. Universi episcopi dixerunt: Hic ordo et a Patribus et a majoribus servatus est, et a nobis Deo propitio servabitur, salvo etiam jure primatus Numidiae et Mauritaniae. »
- XV.
Et item iidem sacri canones (conc. Milevit. c. 14): « Placuit ut quicunque deinceps ordinantur per provincias Africanas, litteras accipiant ab ordinatoribus suis, manu eorum conscriptas, continentes consulem et diem, ut nulla altercatio de posterioribus vel anterioribus oriatur. Unde Pelagius, antecessor 126.0197D| sancti Gregorii, ad Childebertum regem Francorum scribit de Sapaudo Arelatensi archiepiscopo (Pelag. I, epist. 11), increpans eum, ut ipsius verbis utamur, quoniam ad petitionem episcopi ab eo ordinati in judicium, sequentis civitatis episcopi, quod nulla ecclesiastica lege et ratione conceditur, judicandum juberetis occurrere, ut ipso de conculcato loci sui praejudicio conquerente, illum qui usurpavit, necesse sit de illicita praesumptione culpari. » Et sanctus Gregorius vigilantissime servari decrevit ut posteriores se prioribus non praeferant, et ut nullus metropolitanus in alterius metropolitani provincia, inconsulto eo quiddam juris praesumat, scribens ad Augustinum Anglorum episcopum (interrogatione 9): 126.0198A| In Galliarum, inquit, episcopis, nullam tibi auctoritatem tribuimus, quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus. » Et post aliquanta: « Ipse auctoritate propria episcopos Galliarum judicare non poteris, sed suadendo, blandiendo, bona quoque opera tua eis imitanda monstrando, pravorum mentes ad sanctitatis studium reforma, quia scriptum est in lege: Per alienam messem transiens falcem mittere non debes, sed manu spicas conterere et manducare (Deut. XXIII, 25). Falcem enim judicii mittere non potes in ea segete, quae alteri videtur esse commissa, sed per effectum boni operis frumenta Dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiae 126.0198B| corpus monendo et persuadendo, quasi mandendo converte. Quod vero ex auctoritate agendum est, cum praedicto Arelatensi episcopo agatur, ne praetermitti possit hoc quod antiqua Patrum institutio invenit. »
- XVI.
Et quod de uno hoc primate Gallicano, qui a sede apostolica pallium acceperat, dixit, hoc et de reliquis Gallicanorum et Belgicorum atque Germanicorum primatibus est utique intelligendum. Inter quos, sicut et inter reliquos episcopos, haec conditio regularis servatur, ut qui prius fuerit ordinatus, prior habeatur, velut idem S. Gregorius in alia epistola ad praefatum Augustinum patenter ostendit. De quibus primatibus iidem sacri canones dicunt, ut quisquis episcoporum accusatur, ad primatem 126.0198C| provinciae ipsius causam deferat accusator. Et qui provocandum putaverint, ad primates suarum provinciarum, sicut et de episcopis saepe constitutum est, provocent. Et episcopus, qui ad synodum non occurrerit, ad primatem suum jubetur rationem impedimenti sui reddere. Et si episcopi inter quos causa versatur, diversarum sunt provinciarum, ille primas debet judices dare, in cujus provincia est locus, de quo contenditur, et quaestio per episcopos judices jubetur finiri, sive quos primates dederint, sive quos inter se conquerentes vicinos ex consensu delegerint.
- XVII.
Ordo autem ac praerogativa prioratus non solum secundum sacros canones et decreta sedis Romanae pontificum, inter episcopos est conservandus, 126.0198D| verum et inter presbyteros, sicut sanctus Leo in decretali sua epistola ad Dorum Beneventanae civitatis episcopum, ex eisdem sacris canonibus promulgata, inter caetera dicit ad locum (epist. 6): « Si ambientis intentio, aut imperita faventium studia, id quod nunquam habuit consuetudo, poscebant, ut incipiens emeritis, et novellus praeferretur antiquis, tuae fuerat industriae atque doctrinae, ut injuste petentium desideria rationabili auctoritate cohiberes, ne quem in sacerdotali propere provehebas honore, ad injuriam eorum quibus sociabatur inciperet, minorque se fieret, dum in illo non humilitatis virtus, sed elationis vitium roboraretur. Neque enim ignorabas dixisse Dominum, quod qui se humiliat exaltabitur, 126.0199A| qui vero se exaltat, humiliabitur. Eumdemque dixisse: Quicunque vult inter vos major fieri, sit vester minister, et quicunque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus (Marc. X, 43). Vos autem quaeritis de pusillo crescere et de honore majores esse. Utrumque enim inordinatum, utrumque praeposterum est, et omnis laborum fructus aufertur, omnis meritorum mensura vacuatur, si tantum quis assequitur dignitatis, quantum adulationis obtinuit, ut cupiditas eminendi non solum superbientem minuat, sed etiam conniventem. Si vero, ut asseritur, primi secundique presbyteri circa Epicarpium sibimet praeponendum, tam huic assentatio fuit, ut illum cum sui dedecore poscerent honorari, nec hoc quidem illis proprio se judicio dejicientibus tribui debuit 126.0199B| quod volebant, cui tam miserae voluntati te dignius fuerat obviare, quam cedere. Deformis autem et ignava subjectio bene sibi consciis, et non irritam facientibus gratiam Dei, praejudicare non potuit, ut primates suos quocunque commercio in alterutrum transferentes, subsequentium suorum minuerent dignitatem, et quem ultimum sibi anteposuerant, caeteris praemineret. Praedicti igitur presbyteri, qui indignos se honoris sui ordine sunt professi, licet privari etiam sacerdotio mererentur, tamen ut eis pro apostolicae sedis pietate parcatur, ultimi inter omnes Ecclesiae presbyteros habeantur. Et ut judicii sui sententiam ferant, inferiores etiam illo erunt, quem propria sententia sibimet praetulere, caeteris omnibus presbyteris in eo ordine permanentibus, 126.0199C| quem unicuique ordinationis suae tempus ascripsit. Nec quisquam praeter praedictos duos imminutae dignitatis patiatur injuriam, sed in eorum statum tantummodo hoc recurrat opprobrium, qui novello et immature ordinato inferiores fieri elegere, ut illam evangelicam sententiam ad se sentiant pertinere, qua dicitur: Quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis; et qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis (Matth. VII, 2). Paulus vero presbyter ordinem suum, de quo laudabili firmitate non cessit, obtineat, nec ulterius aliquid in cujusquam praesumatur injuriam. »
- XVIII.
Haec ita de jure singulis metropolitanis conservando, et ut posteriores se prioribus suis non praeferant, sed ordinem sibi a Deo traditum quique 126.0199D| conservare procurent, a Nicaenis canonibus Spiritu Dei conditis, et totius mundi reverentia consecratis, caeterisque sacris canonibus irrefragabiliter decretis, ac providentia et auctoritate pontificum apostolicae sedis ex eisdem canonibus promulgatis, ad eorum qui sciunt memoriam, vel nescientium forte notitiam commemorare debere putavimus, quoniam in Cisalpinis provinciis delegatio vicium apostolicae sedis, propter Simoniacam haeresim exstirpandam, et ad praesumptionem, quia laici potentes repente tonsurabantur, et ordinabantur episcopi, amputandam, sicut in apostolicae sedis pontificum, maxime autem in beati Gregorii epistolis legimus, fuit exorta, privilegiis singularum provinciarum metropolitanis 126.0200A| inconcusse juxta sacras regulas conservatis. Quae temporibus Theodosii et Honorii imperatorum, pontificatu papae Zosimi, per septem provincias, scilicet Viennensem, Lugdunensem, Narbonensem primam et secundam, et Alpinam, et Novempopulanam, et secundam Aquitanicam emanavit, ut de his provinciis honorati vel possessores, judices et episcopi praefatarum provinciarum, ab Idibus Augusti quibuscunque mediis diebus in Idus Septembris, in urbe Arelatensi, quae et Constantina vocatur, ad concilium forense vel ecclesiasticum convenirent. Ita ut de Novempopulana et secunda Aquitanica, quae provinciae longius constitutae sunt, si eorum judices et metropolitanos occupatio certa retineret, legatos suos juxta consuetudinem mitterent, sicut 126.0200B| in edicto praefatorum imperatorum, et in epistolis apostolicae sedis pontificum invenitur. Deinde hic primatus per praefatas provincias Viennensi civitati commissus est, indeque hanc sollicitudinem episcopus Arelatensis recepit.
- XIX.
Demum in regno Clodovei, nuper cum integra gente ad fidem conversi per sanctam praedicationem beati Remigii, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis, beatus Hormisda vices suas eidem sancto Remigio Rhemorum Durocortorum antiquae metropolis episcopo, quae praecedentibus temporibus habuit sub se duodecim civitates, videlicet Suessionum, Catalaunorum, Veromandorum, Atrebatum, Camaracensium, Tornacensium, Silvanectum, Belgivagorum, Ambianensium, Morinum, 126.0200C| id est, Ponticum, Bononiensium, et Laudunum Clavatum, in quo castro ex sua parochia idem sanctus Remigius Africanorum canonum et apostolica fultus auctoritate constituit episcopum, per Belgicas et quasdam provincias Gallicanas commisit, ut Dei ecclesias, quas Franci adhuc pagani devastaverant et incenderant universa praedantes, et quaecunque perperam gesta fuerant, ad debitum statum reduceret, manente privilegio Arelatensi Ecclesiae in sibi antiquitus delegatis provinciis.
- XX.
Postea vero, tempore beati Gregorii Virgilius Arelatensis episcopus, petente Childeberto rege, in regno ipsius, sicut decessores illius in praefatis provinciis habuerant, hanc delegationem eodem beato 126.0200D| Gregorio committente suscepit (lib. IV, epist. 52). Denique tempore Caroli principis, quando propter discordiam et contentionem de principatu inter eum et Raganfredum, et frequentia ac civilia imo plus quam civilia, quia intestina et parricidalia bella, in Germanicis et Belgicis ac Gallicanis provinciis omnis religio Christianitatis pene fuit abolita, ita ut episcopis in paucis locis residuis, episcopia laicis donata et rebus divisa fuerint, adeo ut Milo quidam tonsura clericus, moribus, habitu, et actu irreligiosus laicus, episcopia Rhemorum ac Trevirorum usurpans insimul, per multos annos pessumdederit: et multi jam, maxime in Orientalibus regionibus, idola adorarent, et sine baptismo manerent, Gregorius a primo secundus, sed et tertius Gregorius. Winfrid cognomento 126.0201A| Bonifacium legatum apostolicae sedis ad reformandam Christianitatis religionem, primo presbyterum, postea vero episcopum ordinatum direxerunt. Cui per annos viginti quinque in eadem praedicatione sine cardinali sede laboranti, praefatorum successor Zacharias papa inter caetera in privilegio sibi directo scripsit atque firmavit ad locum ita dicens (epist. 14): « Ubi Deus praedicationem tuam auxit, obtinere voluisti, ut tibi episcopalem Ecclesiam, vel successoribus tuis confirmare debeamus, juxta eorumdem filiorum nostrorum Francorum petitionem. Et idcirco auctoritate B. Petri apostoli sancimus, ut supradicta Ecclesia Moguntina perpetuis temporibus tibi et successoribus tuis in metropolim sit confirmata, habens sub se has quinque civitates, id est, Tungris, 126.0201B| Coloniam, Warmaciam, Spiratiam, et Trectis, et Germaniae gentes, quas tua fraternitas per suam praedicationem Christi lumen cognoscere fecit. His a nobis diffinitis, per hujus nostrae confirmationis paginam in tua Ecclesia perpetuis temporibus pro sui confirmatione haec conservari mandamus. » Sic enim et sacri Africae provinciae canones (cap. 86) decreverunt, ut quos adminiculante divina gratia episcopus potuerit lucrari ad catholicam unitatem, ad ipsum pertineant.
- XXI.
De primatu quoque in aliis provinciis item idem Zacharias papa ad eumdem Bonifacium scripsit hoc modo (epist. 8): « Et quia si deberes in Bajoariae provincia jus habere praedicationis sciscitasti, an non, quam a decessore nostro habuisti concessam, 126.0201C| nos denique, auxiliante Deo, ea quae tibi largitus est decessor noster, non minuimus, sed augemus, et non solum Bajoariam, sed etiam omnem Galliarum provinciam, donec te divina jusserit superesse majestas, nostra vice per praedicationem tibi injunctam, quae repereris contra Christianam religionem, vel canonum instituta, spiritaliter stude ac ad normam rectitudinis reformare. »
- XXII.
Sed et cum Ebbo quondam Rhemorum episcopus se in synodo quadraginta quatuor episcoporum scripto et propria subscriptione ac viva voce pro criminibus suis damnavit, et a sacerdotali ministerio alienum reddidit, quem postea Sergius papa, sicut etiam in gestis ejus legitur, condemnavit, defuncto domno Ludovico imperatore, contentione de 126.0201D| regno inter filios ejus exorta, primum ad Lotharium, deinde ad Ludovicum damnatus idem Ebbo se contulit. Qui reges, quoniam per merita sanctorum, adminiculante Domino et domno nostro Carolo, violentia non valebant, per insidias, tam apud apostolicam sedem quam et apud quoscunque valebant episcopos, et quaquaversum poterant, Rhemorum episcopo laqueorum tendicula injicere quae praeparaverant, et res ipsius Rhemensis Ecclesiae, quae in diversis regnis sitae sunt, a pluribus usurpari coeperunt, gratia et nomine Benedictus papa, in privilegio Rhemorum episcopo, qui nunc eidem servit Ecclesiae, B. Petri et apostolicae ipsius sedis auctoritate, secundum sacros canones, et decreta decessorum 126.0202A| ac praedecessorum suorum collato, ita dicit ad locum. Inter haec quidem et hoc sancimus, ne quilibet tuae dioeceseos regulis subjectus Ecclesiae, te contempto, impune audeat seu valeat aliena expetere aut exspectare judicia, ut almorum traditionibus Patrum canonumque promulgationibus est constitutum, salvo in omnibus jure apostolicae nostrae sedis, ut ab ipso veluti Christo sacris est cautum canonibus: sed cuncti, sive in praelatione, sive in subditione debita, ordinem ab ecclesiasticis regulis traditum observantes, obediant et studiosius, obtemperare procurent.
- XXIII.
In quo decreto et beati Innocentii scribentis ad Victricium Rothomagensem episcopum est secutus decretum, quo dicit (Innocent. I, epist. 1): 126.0202B| « Si quae, inquiens, causae vel contentiones inter clericos, tam superioris ordinis quam etiam inferioris, fuerint exortae, placuit ut secundum synodum Nicaenam, congregatis ejusdem provinciae episcopis, judicium terminetur. Nec alicui liceat, sine praejudicio tamen Romanae Ecclesiae, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus, qui in eadem provincia Dei Ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. Quod si quis forte praesumpserit, et ab officio cleri summotus, et injuriarum reus ab omnibus judicetur. Si autem majores causae in medium fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, et beata consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur. » De qua hic specialiter reverentia 126.0202C| dicat, apostolicae sedi reservari debere, cui in omnibus rebus debet reverentia custodiri, sicut synodus statuit, et vetus consuetudo exigit, et quos canones, tertio et quarto ac septimo demonstrat capitulo.
- XXIV.
De quibus et S. Gelasius in commonitorio dato Fausto contra Orientales episcopos dicit ita (epist. 3): « Viderint ergo, si alios habent canones, quibus suas ineptias exsequantur. Caeterum isti, qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, sedem apostolicam ad judicium vocare non possunt. » Et aliquanto superius: « Ipsi sunt canones, qui appellationes totius Ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri, ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, » et reliqua. Qui vero 126.0202D| praefatam epistolam sancti Innocentii ad Victricium Rothomagensem archiepiscopum, ex sacris canonibus promulgatam, de qua praemissi decreti ejus sententiam hic posuimus, diligenter a principio sui usque ad finem relegerit, inveniet eadem de privilegiis singulorum metropolitanorum, scilicet primatuum provinciarum, quae et sanctus Bonifacius ad episcopos Gallicanos et ad Hilarium Narbonensem episcopum constituit, videlicet, ut nullus metropolitanus duas metropolitanas civitates, duasque provincias debeat habere subjectas, sed unaquaeque provincia metropolitani sui in omnibus rebus ordinationem semper exspectet, et de majoribus causis ad sedem apostolicam singuli metropolitani ex suis 126.0203A| provinciis post episcopale judicium referant, ut quidquid singuli metropolitani cum suis suffraganeis duxerint decernendum, cum relatum ad sedem apostolicam fuerit, ejus, ut condecet et necesse est, auctoritate firmetur, aut emendetur.
- XXV.
Sed et qui vigilanter eamdem epistolam recensuerit, reperiet beatum Innocentium decrevisse, ea quae in illa scripta sunt, et a cunctis provinciarum primatibus et ab omnibus episcopis debere servari. Et item in praefato beati Benedicti papae privilegio est decretum: « Et hoc promulgamus atque statuimus, ut te, qui primas ipsius provinciae esse dignosceris, nullius unquam infestatione contra canonica apostolicaque decreta, sive judicia ecclesiastica tibi commissa, aut virtute aut 126.0203B| facultate nudari, vel ante audientiam Romani pontificis, a quocunque damnari statuimus, omnem judicandi ordinem comprehendit, ut suis videlicet libere utens legaliter ac regulariter, si judicandus est, ad electorum judicum, vel ad ejus vicarii, cum fuerit specialiter ad hoc deputatus, judicium intra suae terminos provinciae provocetur pro certis existentibus causis, quibus majores natu legaliter ac regulariter apud canonicos judices accusari valent, dierum et dilationum, atque in discussione personarum accusantium et testificantium, utrum debeant vel non debeant ad accusationem vel testimonium admitti, canonica et legali forma servata, et sic demum legaliter vel regulariter convictus vel confessus apostolici papae judicio primas Rhemorum provinciae 126.0203C| reservetur, sicut S. Leo ad Anastasium cui vices suas commisit de metropolitano scripsit episcopo (epist. 88): Sed etiam, si quid grave intolerandumque gessisset, nostra erat exspectanda censura, ut nihil prius ipse decerneres, quam quid nobis placeret agnosceres. » Unde et in praefato privilegio sequitur: « Sed si compellatus appellare ad hanc sanctam sedem volueris apostolici papae judicio reservari, nostra, imo beati Petri apostoli, auctoritate praecipimus, nec alicui cujuscunque juri vel judicio te subjici, excepta potestate sedis Romanae pontificum. »
- XXVI.
Et in hac sententia canonici privilegii domni Benedicti attendat, si quis forte supra mensuram suam ire voluerit, et non de his quibus dicit 126.0203D| Dominus: Ecce ego mitto vos (Matth. X), sed de his esse delegerit, de quibus Dominus dicit: Ipsi ibant, et ego non mittebam eos (Joan. XXIII); quia primas Rhemorum provinciae apostolici papae judicio reservari B. Petri apostoli auctoritate cum anathematis interdictione praecipitur, et nec alicui cujuscunque juri vel judicio submitti permittitur, excepta potestate sedis Romanae pontificum. Contra quae si aliquis nostratium praesumere non voluerit, sed obaudiens Apostolum dicentem: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam (Philip. II), charitose, sicut frater a fratre, quae pacis et dilectionis sunt expetierit, audiet cum Apostolo: Cum liber essem ex omnibus, duntaxat vobis, omnium vestrum 126.0204A| me servum feci (I Cor. IX). Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum (II Cor. IV), salva memorata conditione privilegii gratia et nomine Benedicti. Si autem non desierit digitum extendere, et loqui quod non prodest, audiet cum Apostolo: Tu quis es, qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit. Stabit autem: potens est enim Deus statuere illum (Rom. XIV, 4); et: Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer (I Cor. IV, 3); ne illa, quae auctoritate canonica atque apostolica aedificata sunt in praefato privilegio, mea destruantur consensione, dicente magno papa Leone ad Leonem Augustum, cum peteretur annuere quae illi fas non erat consentire (epist. 84): « Si quae, inquit, destruxi, 126.0204B| haec aedifico, praevaricatorem me constituo, et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatae memoriae principis Martiani, sed etiam ego mea consensione firmavi, quia, ut idem alibi dicit, sicut in mala suasione delinquitur, ita et in mala consensione peccatur. » Sequitur in eodem privilegio.
- XXVII.
« Et hoc volumus, ne quilibet ex provincia et dioecesi metropoli tuae tibique subjecta, jus secundum ecclesiasticas constitutiones primatui Ecclesiae tuae et tibi debitum quoquo modo per contemptum convellere, aut tibi vel Ecclesiae tuae quamcunque violentiam, contra eadem canonica constituta et decreta Romanorum pontificum, pertinaciter inferre praesumat, cum anathematis interpositione, 126.0204C| nostra apostolica et beati Petri apostolorum principis auctoritate prohibemus. Optamus fraternitatem tuam in Christo nunc et semper bene valere. » Quae constitutio quantum sacris canonibus Nicaenae, Antiochenae, Chalcedonensis, Sardicensis, et Africae provinciae synodis, sed et decretis apostolicae sedis pontificum ac sacris legibus consonet, nemo est qui dubitat, si sacros canones et decreta sedis Romanae pontificum ac venerandas leges cognitas habet. Quia enim scriptum est: Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII); et: Altiora te ne quaesieris (Eccli. III); et beatus scribit Hormisda: Elevatio semper affert saluti periculum, per quam ipsius inventor diabolus angelica potestate privatus est, satis superque suffecit, ac sufficit, semperque 126.0204D| sufficiet praesignato Rhemorum Ecclesiae servienti, quae per sacros canones et decreta sedis Romanae pontificum unicuique sunt metropolitano collata.
- XXVIII.
Haec tantum propter vitandam prolixitatem, quia hinc sufficienter in canonibus sacris et in decretis praedecessorum suorum habetur, de privilegio domni Benedicti, quod in scrinio sanctae Romanae Ecclesiae noscitur contineri, et in synodo apud Suessiones ostensum est, et si necesse fuerit, adhuc valet ostendi, duximus commemoranda: non ut domni et Patris nostri apostolici papae Joannis canonicis et apostolicis praeceptionibus, quod absit, resultemus, qui etiam ante et post privilegia haec collata, sedis apostolicae jussione, et domni tunc 126.0205A| regis Caroli, nunc autem gratias Deo imperatoris Augusti, verum et invitatione confratrum ac coepiscoporum nostrorum, sequentes apostolicam regulam, quae dicit: Per charitatem servite invicem, subjecti invicem in timore Christi (Gal. V), per diversa loca diversasque provincias, ad synodos convenire studuimus, et prout dederit Dominus posse studebimus, ut praedictum est, et saepe dicendum est, quia non ab re est saepius verbo repetere, quod semper necesse est animo retinere, servato jure privilegii domni Benedicti, si nos fraterna charitas invitaverit, potiusque jussio apostolicae sedis, et praeceptio domni nostri Caroli imperatoris Augusti nos ad synodum, sicut praecipiunt regulae, vocare decreverit pro talibus, quae forte provinciali 126.0205B| nequiverint examine diffiniri, maxime in causa fidei vel generalis religionis, sicut in apostolicae sedis pontificum, et in epistolis legimus Augustorum. Quoniam imperatorem auctoritate convocatas generales synodos, et in historiis ecclesiasticis et in epistolis apostolicae sedis pontificum reperimus.
- XXIX.
Et sanctus Gregorius reges Francorum synodos in Gallicis et Belgicis provinciis convocare saepe commonuit. Sed quoniam, ut Leo monuit (epist. 56 ad Anatolium), mens potentiae avida nec abstinet vetitis, nec gaudet concessis, et difficile est ut cupiditas improborum non aliquid supra mensuram moliatur appetere: ne quis nostrum oblitus praeceptionis Apostoli, imo per Apostolum Domini, quid dicit: In omnibus exhibeamus nos ipsos sicut 126.0205C| Dei ministros, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum (II Cor. VI), aut improbitate, aut assentatione contra praefata privilegia pertinaciter moliatur insurgere, et periculum intentatae damnationis possit incurrere, decernente Zosimo papa ad Aurelium, et universos episcopos per Africam constitutos, universosque episcopos per Gallias et septem provincias constitutos, et universis episcopis per Hispaniam constitutis, a pari (epist. 6). « Cum adversus, inquit, statuta Patrum venitur, non tantum illorum providentiae atque sententiae, qui in aevum victura sanxerunt, sed ipsi quodammodo fidei et catholicae disciplinae irrogatur injuria. » Et sanctus Hilarus papa, ut supra ostendimus, dicit (epist. 11): « Non minus in sanctarum 126.0205D| traditionem delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. » Et sanctus papa Symmachus ad Caesarium Arelatensem episcopum dicit (epist. 1): « Cum ad Trinitatis instar, cujus una est atque individua potestas unum sit per diversos antistites sacerdotium, quemadmodum priorum statuta a sequentibus convenit violari? Huc accedit quod haec si eveniat sententiarum varietas, ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem credimus pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa quae a sacerdotibus Domini semel statuuntur perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quae gesta sunt, faciat rata 126.0206A| esse quae gesserit. Quanta enim vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quae in sacerdotio praecipiunt, eisdem transeuntibus dissolvantur? » Et sanctus Leo papa in decretis suis praefixit (epist. 1): « Hoc itaque admonitio nostra denuntiat quod si quis fratrum contra haec constituta venerit, vel venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. Ne quid vero sit, quod praetermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione 126.0206B| custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. » Quia enim in Lege et in Evangelio duorum vel trium testium rata sententia comprobatur, quanto studio horum quatuor, de qualibus dicit Dominus: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re fiet, de praestitutis anteriorum privilegiis conservandis uniformis sententia debeat conservari, cordatus quisque attendat, et unde quisque nostratium pro fideli reverentia ac conservatione meritum sibi beatae remunerationis potest acquirere, ne praevaricando periculum incurrat, magnopere caveat.
- XXX.
Tandem breviter commemorare censuimus, quia sancto et venerando viro Bonifacio in Frisia verbum Domini praedicante, anno Incarnationis Dominicae 126.0206C| 754, martyrio coronato, et Simoniacae haeresis pravitate, et neophytorum praesumptione, ac caeteris quibusque pro temporum opportunitate et qualitate compositis, hactenus provinciae Cisalpinae, temporibus Pippini regis, et Caroli ac Ludovici imperatorum, sine hoc primicerio vel primate a sede apostolica delegato annos circiter viginti tres ( imo annos nonaginta ) manserunt, et metropolitanis singulis suo jure servato, apostolicae sedis favore, et principum suorum dispositione, secundum sacros canones, et decreta ejusdem sanctae sedis pontificum, quaeque fuerunt agenda, venerabiles episcopi per auctoritatem canonum sacrorum, et decreta sedis Romanae pontificum peregerunt.
- XXXI.
Drogo interea Metensium episcopus, fastu 126.0206D| regiae prosapiae subvectus, hanc praelationem in Cisalpinis regionibus, nacta quadam occasione, tempore Lotharii imperatoris apud Sergium papam obtinuit; sed quod affectu ambiit, effectu non habuit; et quod efficaciae usu, non consentientibus quibus intererat, obtinere non potuit, patientissime ut eum decuit toleravit, ne scandalum fratribus et consacerdotibus generans, schisma in sanctam Ecclesiam introduceret. Quem tantae generositatis ac dignitatis virum quisque nostrum imitari debuerat, ne indebite appeteret quod non habebat, qui sine contentione non exsequi pertulit quod adeptus fuerat. Cum legamus, quia pravorum praesumptio, non solum ex sua tortitudine, verum etiam ex comparatione rectorum, 126.0207A| quam sit damnanda monstratur, dicente Scriptura: Probata autem virtus corripit insipientes (Sap. II). Quantumque fraternum scandalum, ut ex altitudinis nostrae rapina, si forte aliquis nostrum hoc morbo laborat, fratribus scandalum non generemus, vitare debeamus, Domini sententia demonstrat dicentis ad Petrum, ut vitando scandalum exigentibus censum pro eo et pro se daret, quem non debebant.
- XXXII.
Et quoniam anni triginta secundum leges publicas, ut notum est, et juxta constitutionem ecclesiasticam, ut demonstrat Gelasius papa, humanas adimunt quaestiones, et Justiniana lege, ac decreto beati Gregorii ex eadem lege promulgato, negotia inter venerabiles Ecclesias, ac monasteria, locaque religiosa anni quadraginta determinant, si superstitiosus 126.0207B| appetitus excellentiae avidarum mentium nostrarum sufferre valeret, non sedem apostolicam, vel aures imperiales, sine ulla nova necessitate, pro hoc indebito supercilio inquietaret, cum quies episcoporum Cisalpinarum provinciarum, sine hujus inquietudinis scandalo atque dispendio, post tanta tempora manere valeret. Si enim quique nostrum regulam pastoralem beati Gregorii sequi per omnia ut debueramus maluissemus, metas nostrae mensurae nequaquam transcenderemus, et quod cujuscunque nostratium civitas unquam non meruit, appetere devitaremus. Timere quippe ac cavere debemus, quae passim beatus Gregorius in epistola ad Joannem Constantinopolitanum episcopum Roma scripsit, et unicuique nostrum altiora se quaerenti de coelo dicit 126.0207C| (lib. II, epist. 38): « Perpende, inquiens, rogo, quia in hac praesumptione temeraria pax totius turbatur Ecclesiae, et gratiae contradicitur communiter omnibus effusae. In qua nimirum ipse tantum crescere poteris, quantum penes temetipsum decreveris: tantoque major efficeris, quanto te a superbi et stulti vocabuli usurpatione restringis, atque in tantum proficis in quantum tibi non studueris derogando fratribus arrogare. Quis, rogo, in hoc tam perverso vocabulo, nisi ille ad imitandum proponitur, qui despectis angelorum legionibus secum socialiter constitutis, ad culmen conatus est singularitatis erumpere, ut et nulli subesse, et solus omnibus praeesse videretur? Qui etiam dixit: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum; sedebo in 126.0207D| monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isa. XIII, 14). Quid enim fratres tui, omnes universalis Ecclesiae episcopi, nisi astra coeli sunt? quorum vita simul et lingua, inter peccata erroresque hominum, quasi inter noctis tenebras lucent. Quibus dum cupis temetipsum vocabulo elationis praeponere, eorumque nomen tui comparatione calcare, quid aliud dicis, nisi in coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum? An non universi episcopi nubes sunt, qui et verbis praedicationis pluunt, et bonorum operum luce coruscant? Quos dum vestra fraternitas despiciens sub se premere conatur, quid aliud dicit, nisi hoc quod ab antiquo hoste dicitur: Ascendam 126.0208A| super altitudinem nubium? Pestilentia et gladius per mundum saevit, gentes insurgunt gentibus, terra concutitur, orbis cum habitatoribus suis terra dehiscente sorbetur, omnia enim quae praedicta sunt fiunt. Rex superbiae prope est, et quod dici nefas est, sacerdotum est praeparatus exercitus, quia cervici militant elationis, qui ad hoc positi fuerant, ut ducatum praeberent humilitatis. Sed hac in re, etiamsi nostra lingua minime contradicat, illius virtus contra elationem in ultionem erigitur, qui superbiae vitio per semetipsum specialiter adversatur. Hinc enim scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6). Hinc rursus dicitur: Immundus est apud Deum qui exaltat cor; hinc contra superbientem hominem scriptum est: Quid superbis, 126.0208B| terra et cinis (Eccli. X)? Hinc per semetipsam Veritas dicit: Omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, 11). Quae ut nos ad viam vitae per humilitatem reduceret, in semetipsa dignata est quod nos admonet demonstrare, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Nunquidnam mente excidit, quod Veritas dicit: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6)? Quod tamen si considerare negligimus, contra tantae elationis tumorem judicia superna vigilabunt. »
- XXXIII.
His ita se habentibus, quia, ut sanctus Leo dicit (epist. 56), quoties ob occurrentes causas generalis congregatio facta fuerit sacerdotum, difficile 126.0208C| est ut cupiditas improborum non aliquid supra mensuram moliatur appetere, sicut saepe et etiam in universalibus synodis legimus accidisse, si quid in hoc humilitatis nostrae conventu, duorum vel trium favore, ac paucorum silentio, fastu imperialis potentiae, contra suprascripta sacrorum canonum et apostolicae sedis pontificum decreta ex eisdem sacris canonibus promulgata, contraque singulis metropolitanis antiqua privilegia, etiam et per sacras leges, quibus una cum venerandis canonibus sancta moderatur Ecclesia, conservanda, immaturo atque inconsiderato jussu est superinductum, sive sancitum, prohibente Domino, ut non plantetur nemus secus templum suum, id est ne obumbretur, et decoloretur typo terreni principatus sinceritas et fulgor humilitatis 126.0208D| ecclesiasticae, juxta decreta mysticae Nicaenae synodi, quo dicitur: « Si duo aut tres propter contentiones proprias contradicunt, obtineat sententia plurimorum, spretisque, ut diximus, si duo vel tres propter assentationem forte non corde, sed verbo, vel silentio conspiraverunt, generalitas nostra Deo auctore non annuit, sed corde ac contradicente ore constantissime abnuit, et sententia plurimorum debitum robur atque vigorem obtinuit, obtinet, ac adjuvante Domino perpetim obtinebit. » Quia, ut memoratus sanctus Leo ad Maximum Antiochenum episcopum scripsit (epist. 66): « Si quid a quoquam contra Nicaenorum canonum statuta in quacunque synodo vel tentatum est, vel ad tempus videtur extortum, 126.0209A| nihil praejudicii potest inviolabilibus inferre decretis. Et facilius erit quarumlibet consensionum pactum dissolvi quam praedictorum canonum regulas ex ulla parte corrumpi. »
- XXXIV.
De eo autem quod quidam frater imperiali edicto velut dato sibi collatum fuisse (quod non illi, sed nobis de illo, sicut lectionis auditu comperimus, a sede apostolica est directum, quibus non est donatum) visus est exsultasse, idem sanctus Leo ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum scripsit (epist. 54): « Alia, inquit, ratio est rerum saecularium, alia divinarum, nec praeter illam petram quam Dominus in fundamento posuit stabilis erit ulla constructio. Propria perdit, qui indebita concupiscit. » Et ut Gelasius dicit, nunquam invenitur de 126.0209B| pontificibus nisi Ecclesiam judicasse, et non esse humanarum legum, de talibus ferre sententiam absque Ecclesiae principaliter constitutis pontificibus, obsequi solere principes Christianos decretis Ecclesiae, non suam praeponere potestatem, episcopis caput subdere principem solitum, non de eorum capitibus judicare.
- XXXV.
Et in lege Valentiniani, Theodosii et Arcadii decretum est de episcopis: « Habent, inquiunt, illi judices suos, nec quidquam his publicis commune cum legibus, quantum ad causas tamen ecclesiasticas pertinet, quas decet episcopali auctoritate decidi. » Quae non dicimus, quod absit, potestati ac per hoc Dei ordinationi resistentes, sed potius obsequentes, 126.0209C| quia sicut Dominus praecepit reddi quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII), ita quae sunt imperatoris obsequia obedienter ipsius obsequiis exhibemus, et quae sacerdotii sunt ordini sacerdotali dependimus, sicut memoratus sanctus papa Gelasius ad Anastasium imperatorem discrevit atque decrevit (epist. 10): « Duo sunt, inquiens, imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas, in quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti etenim, fili clementissime, quod licet praesideas humano generi dignitate, rerum tamen praesulibus divinarum devotus colla submittis, atque ab 126.0209D| eis causas tuae salutis exspectas, inque sumendis coelestibus sacramentis, eisque ut competit disponendis, subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam praeesse. Nosti itaque inter haec ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Si enim, quantum ad ordinem pertinet publicae disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus humanis exclusae videantur obviare sententiae, quo rogo te decet affectu eis obedire, qui praerogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis? Proinde sicut non leve discrimen incumbit pontificibus, siluisse pro divinitatis cultu quod congruit: ita his, quod 126.0210A| absit, non mediocre periculum est, qui cum parere debeant despiciunt. » EPISTOLA XXXI. AD QUEMDAM EPISCOPUM. De translationibus episcoporum, contra Actardum Namnetensem. (Apud eumdem, ex codice Virdunensi.) Servus Christi et servorum ejus dilecto fratri et venerabili episcopo salutem.
De quibus apud exiguitatem meam prudentia tua perquirit, et mox ac festinato breviterque sibi quid inde sentiam obnixe responderi deposcit, obediens postulanti respondeo cui negare nihil habeo, quia nec debeo, dicente Scriptura: Qui abscondit frumenta 126.0210B| maledicitur in populis, benedictio autem super caput vendentium (Prov. XI, 26); id est, qui scientiae verbum abscondit, a Domino audiet: Serve male et piger, quare non dedisti pecuniam meam ad mensas, et ego veniens recepissem utique quod meum est cum usura? (Luc. XIX, 23.) Benedictio autem super caput vendentium, quoniam qui dat conservis in tempore tritici mensuram, a Domino audiet: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam (Matth. XXV, 21). Et quidam catholicus doctor ait: Invidiae siquidem maculam de sese non abluit, qui alteri conferre denegat hoc quod sentit. Igitur quae non suffers tibi per tempus plenius ac latius responderi, breviter ac capitulatim, ab exordio rei hujus incipiens, ad interrogata 126.0210C| rescribo.
- I.
Ad quid Dei Filius formam servi accepit Apostolus monstrat dicens: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt. Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quoniam Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. V, 12).
- II.
Ad quid apostoli ab eo sunt ordinati, ipse manifestat dicens: Ecce ego mitto vos. Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Luc. X, 3; Matth. XXVIII, 19). Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant 126.0210D| opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16).
- III.
Horum in Ecclesia locum tenent episcopi, de quibus quasi ore ad os alloquens Ecclesiam per apostolos fundatam, Spiritu sancto afflatus Psalmista praecinuit dicens: Pro patribus nati sunt tibi filii (Psal. XLIV, 17); qui ordinantur singuli, secundum apostolicam traditionem, per singulas civitates, et sicut ad Titum scribit Apostolus: Hujus, inquiens, rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per singulas civitates presbyteros (Tit. I, 5), id est episcopos, sicut paulo post demonstrat: Oportet, inquit, episcopum sine crimine esse (ibid., 7). Episcopus enim nomen est officii, sicut presbyter est 126.0211A| nomen aetatis, non corporeae, sed sapientiae et vitae immaculatae. Sicut per quemdam sapientem dicitur: Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8). Hinc est ergo quod ad Moysem Dominus dicit: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint (Num. XI, 16); in quibus quid aliud quam senectus cordis requiratur, cum tales jubentur eligi qui senes sciuntur? Si enim senectus in eis corporis quaereretur, a tantis sciri poterant, a quantis videri. Dum vero dicitur quos tu nosti quod senes populi sint, profecto liquet quia ut sanctus dicit Gregorius, senectus mentis, non corporis, eligenda monstratur. Hinc et Paulus ad Timotheum 126.0211B| scribit: Nemo adolescentiam tuam contemnat, sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate (I Tim. IV, 12). Hanc autem traditionem, singulos per singulas civitates ordinandos episcopos, auctoritas apostolica constituit, sicut sanctus Clemens, successor beati Petri apostoli, ex traditione ipsius promulgavit, veluti sanctus Anacletus ab ipso beato Petro apostolo presbyter ordinatus, postea Romanae sedis episcopus, in epistola sua demonstrat, docente sancto Spiritu per Prophetam: Deus locutus est in sancto suo, laetabor et partibor Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar (Psal. LIX, 8). Hinc sanctus Basilius: « Nunc, inquit, quod hanc praecipuam et veluti privatam quamdam haereditatem populi in divisionem 126.0211C| vocabo, et communem cum caeteris omnibus faciam. Cum autem divisum fuerit testamentum in omnes, et cuncta ejus utilitas universis coeperit esse communis, Deo pro nobis omnibus melius aliquid providente, tunc etiam convallis tabernaculorum dimetietur, hoc est universus orbis terrarum, qui vallis tabernaculorum pro habitaculis corporis dictus est hic, velut quadam sorte divisus atque dimensus per singula loca Ecclesiarum Dei parochiis et incolatibus distinguetur. Tunc etiam ea quae divisa sunt in unitate fidei congregabit ille qui pacificat per sanguinem suum quae in terra sunt, sive quae in coelis, et qui medium parietem sepis solvens facit utraque unum. »
- IV.
Ordinantur autem singuli episcopi in civitatibus 126.0211D| singulis, non pro temporalium honorum potestatibus, non pro villis et possessionibus, non pro facultatum copiis, quas tamen episcopi, suscepto ministerio, secundum regulas et leges sancto Spiritu promulgatas, conservare juste, ac rationabiliter ampliare et dispensare debent, ut re vera Deo dicata et consecrata sanctuaria, vota fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum, sed pro lucrandis animabus et salvandis hominibus, sicut dicit Apostolus: Omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis, qui condolere possit his qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, et propterea debet, quemadmodum 126.0212A| et pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis (Hebr. V, 1). Et item idem: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (I Tim. III, 1). « Ipse, inquit sanctus Gregorius (Reg. past. I, cap. 8), sibi testis est, quia episcopatum non appetit, qui non per hunc boni operis ministerium, sed honoris gloriam quaerit. Sacrum quippe officium non solum non diligit omnino, sed nescit, qui ad culmen regiminis anhelans, in occulta meditatione cognitionis caeterorum subjectione pascitur, laude propria laetatur, ad honorem cor elevat, rerum affluentium abundantia exsultat. Mundi ergo lucrum quaeritur sub ejus honoris specie, quo mundi destrui lucra debuerunt, cumque mens humilitatis culmen arripere ad elationem cogitat, quod foris appetit, intus immutat. » 126.0212B| Et idem alibi de verbis Domini: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Joan. XX, 21). Pater, inquit, Filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit: quem videlicet in mundo venire ad passionem voluit, sed tamen amavit Filium, quem ad passionem misit. Electos vero apostolos Dominus non ad mundi gaudia, sed sicut ipse missus est ad passiones in mundum mittit. Itaque dicitur: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, id est, ea vos charitate diligo, cum inter scandala persecutorum mitto, qua me charitate Pater diligit, quem venire ad tolerandas passiones fecit.
- V.
Ordinatis autem singulis episcopis in civitatibus singulis, non ad mundi gloriam, sed inter scandala 126.0212C| persecutorum, non licet eis mutare civitates in quibus sunt regulariter ordinati, nec transferri de civitate ad civitatem pro terrena cupiditate vel gloriae ambitione, sicut sanctus Gregorius in homilia Ezechielis prophetae tractat dicens (homil. 5): « Thronus ejus, quin Dei, flamma ignis, rotae ejus ignis accensus (Dan. VII, 9). Hi enim qui animarum custodes sunt, et pascendi gregis onera susceperunt, mutare loca minime permittuntur. Sed quia uno in loco positi Divinitatis in se praesentiam portant et ardent, thronus Dei flamma ignis dicitur. Hi autem qui amore Domini in praedicatione discurrunt, rotae ejus ignis ardens sunt, quia cum ex ejus desiderio per varia loca discurrunt, unde ipsi ardent, et alios accendunt. » Sicut B. Paulus gentium ordinatus apostolus, 126.0212D| totum ut ita dicamus mundum Evangelio Christi replevit, et rota Christi non uni civitati tantum praesedit, sed et multis civitatibus per suam praesentiam evangelizavit, ut sacra narrat historia, et per suas Epistolas confirmavit. Hinc et sacri canones Africani concilii decreverunt ut non liceat fieri rebaptizationem, reordinationem, vel translationem episcoporum; et si quilibet episcopus de civitate in qua ordinatus fuit ad aliam transierit civitatem, eamque invaserit, nisi ad propriam civitatem sponte vel commonitus redierit, liberum esse adversus eum rectorem adire provinciae, ut secundum statuta gloriosissimorum principum auctoritate judiciaria protinus excludatur. Sed et colligendum est 126.0213A| quam grande scelus fit hujusmodi translatio, quae rebaptizationi et reordinationi comparando conjungitur. De rebaptizatione autem, quam grande sit piaculum, in sacris canonibus, et in pontificum Romanorum decretis, specialiter autem in epistola Felicis papae ad universos episcopos per diversas provincias constitutos, quisquis legere voluerit invenire valebit. De reordinatione vero S. Gregorius in epistola ad Joannem Ravennensem ita dicit (lib. II, ep. 33): « Illud, inquiens, quod dicitis, ut is qui ordinatus est iterum ordinetur, valde ridiculum est, et ab ingenii vestri consideratione extraneum: nisi forte quod exemplum ad medium deducitur, de quo et ille judicandus est, qui tale aliquid fecisse perhibetur. Absit enim a fraternitate vestra sic sapere. 126.0213B| Sicut enim baptizatus semel iterum baptizari non debet, ita qui consecratus est semel, in eodem iterum ordine non valet consecrari. » De lapsis autem, qui ad ordinem cleri per ignorantiam vel ordinantium dissimulationem veniunt, et de presbyteris sine examine provectis, sacrum Nicaenum concilium, et decreta Gelasii ex eodem promulgata concilio, quid agendum sit patenter ostendunt.
- VI.
Si autem causa certae necessitatis vel utilitatis exegerit ut quilibet episcopus de civitate in qua ordinatus est ad aliam civitatem transferatur, synodali dispositione, vel apostolicae sedis consensione, apertissima ratione manifestum fieri debet, quia transfertur de civitate, in qua ordinatus fuit, ad aliam civitatem causa fidei, non temporalis commodi, 126.0213C| pro animarum lucro, non pro rerum temporalium quaestu, non suo vitio, sed aliorum repudio, necessitate persecutionis, non ardore ambitionis vel praesumptione propriae voluntatis; neque, ut dicit Apostolus, quisquam sumat sibi honorem sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron (Heb. V, 4). Sicut et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Aliud est enim mutare et aliud mutari, sicut aliud est ministrare et aliud ministrari. Unde et Dominus in Evangelio loquitur dicens: Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28). Non ergo, ut in decretis apostolicae sedis legimus, mutat sedem qui non mutat mentem, id est, qui non mutat qua 126.0213D| suscipi episcopatus debet, intentionem, ut transeat de civitate ad civitatem per cupiditatem et ambitionem.
- VII.
Nam ut de multis exempli gratia quaedam devocemus in medium, beatus Petrus causa fidei, ordinato pro se episcopo in Antiochia, insequens magum Simonem, Romam venit, in qua per viginti et quinque annos apostolatum et episcopatum gessit. Augustinus, a beato Gregorio papa causa fidei ad Anglos rota Christi directus, postquam ad praedicationem ejus gens illa fidem recepit, ab Arelatensi episcopo, jussione beati Gregorii episcopus est ordinatus, deinde ab eodem beato Gregorio in civitate regia ejusdem gentis accepto pallio archiepiscopus 126.0214A| est incardinatus. Sed postea sedem non mutavit sicut in epistola beati Gregorii qui legit invenire valebit. Et ut antiquiorum temporum exempla praetereamus, tempore Caroli principis, cum ordo ecclesiasticus et Christiana religio in istis Cisalpinis regionibus pene fuit abolita, Winfrit, cognomento Bonifacius a tertio papa Gregorio Romae fuit ordinatus episcopus, et pro animarum lucro in istas regiones directus. In quibus ejus praedicatione et sanctae conversationis exemplo cum ordo ecclesiasticus et religio coepit reparari, aliquandiu in civitate Agrippinensi Colonia sedit, et emergente necessitate atque utilitate ad Moguntinam civitatem translatus, ibi est archiepiscopus regulariter incardinatus, sed sedem postea non mutavit, sicut in epistolis 126.0214B| apostolicae sedis pontificum studiosus lector cognoscere praevalet.
- VIII.
De eo siquidem qui non suo vitio, sed alieno repudio, ad aliam in qua ordinatus non fuit civitatem transfertur, Antiocheni canones dicunt (can. 18) « Si quis episcopus ordinatus ad parochiam minime cui est electus accesserit, non suo vitio, sed quod eum aut populus vitet, aut propter aliam causam, non tamen ejus vitio perpetratam, hic et honoris sit et ministerii particeps, dummodo nihil molestus Ecclesiae rebus existat, ubi ministrare cognoscitur. Quem etiam observare conveniet quidquid synodus perfecta provinciae judicando decreverit. » Et hinc in Ancyrano concilio decretum est de his qui ad episcopatum provecti sunt, nec recepti (can. 17): 126.0214C| « Si qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa parochia in qua fuerant denominati, voluerintque alias occupare parochias, et vim praesulibus earum inferre, seditiones adversus eos excitando, hos abjici placuit. Quod si voluerint in presbyterii ordine, ubi prius fuerant, ut presbyteri residere, non abjiciantur propria dignitate. Si autem seditiones commoverunt ibidem constitutis episcopis, presbyterii quoque honor talibus auferatur, fiantque damnatione notabiles. » Dicit enim Antiochenum capitulum, quia regulae sacrae praecipiunt, ut nullis invitis detur episcopus, cleri et plebis et ordinis consensus et desiderium requiratur, et ille omnibus praeponatur, quem cleri plebisque consensus concorditer postularint, ne civitas episcopum non optatum aut contemnat, 126.0214D| aut oderit, et fiat minus religiosa quam convenit, cui non licuerit habere quem voluit. »
- IX.
De eo qui necessitate persecutionis de civitate in qua ordinatus fuit transit ad civitatem, Sardicenses canones dicunt (can. 21): « Ut si aliquis episcopus vim perpessus est, et inique expulsus pro disciplina et catholica confessione vel pro defensione veritatis, effugiens pericula, innocens et devotus ad aliam venerit civitatem, non prohibeatur immorari quandiu aut redire possit, aut injuria ejus remedium acceperit, quia durum est eum qui persecutionem patitur non recipi, etiam et larga benignitate humanitas ei est exhibenda. » Et hinc S. Gregorius ad universos episcopos per Illyricum (lib. I, epist. 43): 126.0215A| « Fratres coepiscoposque nostros, quos et captivitas diversarumque necessitatum angustiae comprimunt, debetis consolandos convicturosque vobiscum in ecclesiasticis sustentationibus libenter suscipere: non quidem ut per communionem episcopalis throni dignitas dividatur, sed ut ab Ecclesia juxta possibilitatem sufficientia debeant alimenta percipere. Sic et proximum in Deo et Deum in proximo diligere comprobamur. Nullam quippe eis nos in vestris Ecclesiis auctoritatem tribuimus, sed tamen eos vestris solatiis contineri summopere hortamur. » Et haec novissima verba epistolae hujus concordant praemisso concilii Sardicensis capitulo.
- X.
Sed et persecutio pro qua episcopus de civitate ad civitatem transire possit vel debeat, attente 126.0215B| consideranda est, quam canones Sardicenses demonstrant (Can. 21). « Si aliquis episcopus vim perpessus est, et inique expulsus pro disciplina et catholica confessione, vel pro defensione veritatis, effugiens periculum innocens et devotus ad aliam venerit civitatem, quia solent a catholicis haeretici vel schismatici seu criminosi persequi. » Et sanctus Augustinus in epistola ad Honoratum episcopum ostendit (epist. 180): « Restat, inquiens, ut nos, quorum ministerium quantulaecunque plebi Dei ubi sumus manenti, ita necessarium est, ut sine hoc eam non oporteat remanere, dicamus Domino: Esto nobis in Deum protectorem, et in locum munitum (Psal. XXX, 3). Sed hoc consilium tibi propterea non sufficit, ut scribis, ne contra Domini praeceptum 126.0215C| vel exemplum facere nitamur, ubi fugiendum esse de civitate in civitatem monet. Recolimus enim verba dicentis: Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X, 23). Quis autem credat ita fieri haec Dominum voluisse, ut necessario ministerio, sine quo vivere nequeunt, deserantur greges quos suo sanguine comparavit? Nunquid hoc fecit ipse, quando portantibus parentibus in Aegyptum parvulus fugit, qui nondum Ecclesias congregaverat, quas ab eo desertas esse dicamus? Nunquid quando apostolus Paulus, ne illum comprehenderet inimicus, per fenestram in sporta submissus est per murum, et effugit manus ejus (II Cor. XI, 33), deserta est quae ibi erat Ecclesia necessario ministerio, et non aliis fratribus ibidem constitutis quod oportebat 126.0215D| impletum est? Eis quippe volentibus hoc Apostolus fecerat, ut seipsum servaret Ecclesiae, quem proprie persecutor ille quaerebat. Faciant ergo servi Christi, ministri verbi et sacramenti ejus, quod praecepit sive permisit. Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quaeritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur Ecclesia, sed praebeant cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, id est episcoporum et clericorum, est commune periculum, ii qui aliis indigent non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant, aut qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab 126.0216A| eis, per quos illorum est ecclesiastica supplenda necessitas, ut aut pariter vivant, aut pariter sufferant quod eos paterfamilias volet perpeti. Quod si contigerit ut sive alii minus, alii majus, sive omnes aequaliter patiantur, qui eorum sint qui pro aliis patiantur apparent, illi scilicet qui cum se possent talibus malis eripere fugiendo, ne aliorum necessitatem desererent manere maluerunt. Hinc maxime probatur illa charitas quam Joannes apostolus commendat dicens: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III, 16). Nam qui fugiunt, vel suis devincti necessitatibus fugere non possunt, si comprehensi patiantur, ipsi non pro fratribus utique patiuntur. Qui vero propterea patiuntur, quia fratres qui eis 126.0216B| ad Christianam salutem indigebant, nolunt deserere, sine dubio suas animas pro fratribus ponunt. » Et post aliquanta: « Cur enim sibi putant indifferenter obtemperandum esse praecepto, ubi legunt de civitate in civitatem esse fugiendum, et mercenarium non exhorrent, qui videt lupum venientem, et fugit quoniam non est ei cura de ovibus? » Et paulo post: « Fugit Apostolus, cum a persecutore ipse proprie quaereretur, aliis utique necessitatem similem non habentibus, a quibus illic ministerium absit ut desereretur Ecclesiae. » Sicut fugit S. Athanasius Alexandrinus episcopus, cum eum specialiter apprehendere Constantius cuperet imperator. Et aliquanto superius: « Non enim quisquam est qui dicat ministros manere oportere, ubi jam non fuerit quibus 126.0216C| necesse sit ministrare. » Et hinc S. Gregorius in libro Moralium (lib. XXXI, cap. 14): « Intueri libet illum sessoris sui calcaribus excitatum contra armatos hostes, quantus Paulum fervor accenderat, quando eum Ephesi ad irrumpendas theatri turbas zeli flamma rapiebat. Scriptum quippe est: Repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum. Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum (Act. XIX, 28), rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus, atque mox subditur: Paulo autem volente intrare populum, non permiserunt discipuli. Quidam autem et de Asiae principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum (ibid., 30). In 126.0216D| quibus profecto verbis agnoscimus quo impetu contra cuneos adversantes irrueret, nisi eum per amicos et discipulos charitatis frena tenuissent. Sed si obviare hostibus, si ultro pugnam petere, si nosmetipsos semper relinquere in cursu nostri fervoris debemus, quid est quod isdem praedicator egregius de semetipso fatetur dicens: Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet, et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus (II Cor. XI, 33). Quid est quod equus iste modo sponte armatorum cuneos impetit, et modo se ab armatis hostibus quasi trepidus abscondit, nisi hoc quod necesse est ut in ejus artificiosa virtute discamus, 126.0217A| adversariorum pugnam, et constanter aliquando appetere, et prudenter aliquando declinare. Necesse quippe est ut per omne quod agimus in mentis trutina positum hinc pondus, illinc fructum nostri laboris aestimemus. Et cum pondus fructum superat, laborem quisque innoxie declinat, dummodo se in aliis exerceat, in quibus lucro fructuum pondus laboris vincat. Cum vero subsequenti quantitate fructuum mensura laboris aut aequatur aut vincitur, labor non sine gravi culpa declinatur. Unde praedicator sanctus, cum Damasci valde obstinatas mentes persequentium cerneret, eorum noluit adversitati confligere, quia semetipsum, quem profuturum multis noverat, vidit posse deficere, et aut nullis se illic aut paucis prodesse. Secessum ergo a certamine 126.0217B| petiit, et pugnaturum felicius ad alia se bella servavit. Non enim loco virtus, sed locus virtuti defuit. Et idcirco fortissimus miles ab obsidionis angustia certaminis campum quaesivit. Ubi autem subjuganda regi proprio multa adversariorum colla conspexit, subire bellum vel cum morte non timuit. Sicut ipse cum Hierosolymam pergeret, cumque discipuli passionem illius per prophetiam praescitam prohiberent, sibimet ipsi attestatur dicens: Ego enim non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum pro nomine Domini Jesu. Neque enim facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. XXI, 13). Quia praedicator egregius, despectis potestatibus saeculi, nullos minarum sonitus pertimescit. Videamus alium equum Dei, quomodo terram sorbeat, quomodo 126.0217C| nullus eum turbae terror attingat. Scriptum est: Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judaei, et persuasis turbis, lapidantes Paulum traxerunt extra civitatem, aestimantes eum mortuum esse. Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystra, et Iconio, et Antiochia, confirmantes animos discipulorum (Act. XIV, 17). Perpendamus ergo quae hunc equum possent minae compescere, quando eum ab intentione sua non valet mors ipsa prohibere. Ecce lapidibus obruitur, nec tamen a veritatis sermone removetur. Occidi potest, superari non potest. Velut exstinctus extra urbem projicitur, sed intra urbem 126.0217D| die alio illaesus praedicator invenitur. O quam fortis huic viro inest firmitas! o quam victrix poena! o quam dominatrix patientia! Ad agendum repulsione provocatur, ad praedicandam salutem plagis erigitur, ad propellendam laboris lassitudinem poena refovetur. » Sed et isdem beatus Gregorius in epistola ad Agnellum episcopum scribit (lib. XI, ind. 11, epist. 13): « Quia igitur ob cladem hostilitatis, nec in civitate, nec in Ecclesia tua est cuiquam habitandi licentia, ideo te auctoritate nostra Terracinensi Ecclesiae cardinalem constituimus sacerdotem. » Et in epistola ad Joannem episcopum (lib. XI, ind. 10, epist. 25): « Te Joannem ab hostibus captivatae Lisitanae civitatis episcopum in Squillitana 126.0218A| Ecclesia cardinalem necesse duximus constituere sacerdotem, ut et susceptam semel animarum curam intuitu futurae retributionis impleas, et licet a tua Ecclesia sis hoste imminente depulsus, aliam quae pastore vacat debeas Ecclesiam gubernare. Ita tamen, ut si civitatem illam hostibus liberam effici, et Domino protegente ad priorem statum contigerit revocari, ad aliam in qua et prius ordinatus es Ecclesiam revertaris. Sin autem praedicta civitas continua captivitatis calamitate premitur, in qua a nobis incardinatus es debeas Ecclesia permanere. »
- XI.
His auctoritatibus Actardus, Namnetensis episcopus, prius a Nominoio Brittonum duce de sua civitate expulsus, a domno rege Carolo, fugato eodem Brittonum duce, consilio episcoporum illum quem 126.0218B| in sede Namnetensi isdem tyrannus fecerat exordinari, in monasterio sancti Martini jussit exsulare, et Actardum in sede sua restitui. Postea autem a Salomone tyranno eumdem Actardum a civitate sua expulsum, in vacante Morinensi ecclesia concilii consensu concessit aliquandiu immorari, donec petentibus clero ac plebe provinciae Turonensis, et conhibentibus episcopis, ad provinciam suam rediit, et a pontifice apostolicae sedis in vacante metropoli fuit incardinatus. Qui Actardus non debuerat sedem suam mutare, si valeret ibi consistere, vel si alius aliquis esset, qui simili vel forte majori utilitate regulariter in Turonensi ecclesia posset ordinari, dicente Coelestino (epist. 1, ad episcopos per Viennen., etc.): « Tunc alter de altera eligatur ecclesia, 126.0218C| si de civitatis ipsius clericis, cui est episcopus ordinandus, nullus dignus, quod evenire non credimus, poterit inveniri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis ecclesiis merito praeferantur. Habeat unusquisque suae fructum militiae in ecclesia, in qua suam per omnia officia transegit aetatem: in aliena stipendia minime alter obrepat, nec aliis debitam alter sibi audeat vindicare mercedem. »
- XII.
Quod autem isdem Actardus apposuit, ut utrasque sedes Turonensem scilicet et Namnetensem simul teneret, contra Chalcedonense concilium (can. X) egisse videtur, quo decretum est: « Non licere clericum in duarum civitatum conscribi simul ecclesiis, et in qua initio ordinatus est, et ad quam confugit, quasi ad potiorem, ob inanis gloriae cupiditatem. 126.0218D| Hoc autem facientes revocari debere ad suam ecclesiam in qua primitus ordinati sunt, et ibi tantummodo ministrare. Si vero jam quis translatus est ex alia in aliam ecclesiam, prioris ecclesiae, vel martyriorum quae sub ea sunt, aut ptochiorum, aut xenodochiorum rebus in nullo communicent. Eos vero qui ausi fuerint, post diffinitionem magnae et universalis hujus synodi quidquam ex his quae sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. »
- XIII.
Quod autem quidam contra hoc capitulum hujus magnae et universalis synodi, quasi ex verbis beati Gregorii satagunt se munire, ut duas sedes simul tenere valeant, cum nulli Christiano sit 126.0219A| licitum, vel duas uxores simul, vel uxorem et concubinam insimul habere, diligenter verba ejusdem beati Gregorii in epistola ad Bacandum episcopum curent discernere, qua dicit, non de longius civitatulis a se invicem disparatis, sed de collimitaneis, et de tam cleri quam plebis imminutione destitutis, et rebus ac facultatibus desolatis. « Et temporis necessitas nos, inquit (lib. I, epist. 8), perurget, et imminutio personarum exigit ut destitutis ecclesiis salubri ac provida debeamus dispositione succurrere. Et ideo quoniam ecclesiam Minturnensem funditus tam cleri quam plebis destitutam desolatione cognovimus, tuamque pro ea petitionem, quatenus Formianae ecclesiae, in qua corpus beati Erasmi martyris requiescit, cuique fraternitas tua 126.0219B| praesidet, adjungi debeat, piam esse ac justissimam praevidentes, necessarium duximus, consulentes tam desolationi illius, quam tuae ecclesiae paupertati, reditus supradictae ecclesiae Minturnensis, vel quidquid ei antiquo modernoque jure vel privilegio potuit potestve qualibet ratione competere, ad tuae ecclesiae jus potestatemque hac praecepti nostri auctoritate transmigrare. » In cujus verbis quisque debet attendere, quia dicit quod temporis necessitas perurget, et imminutio exigit personarum, ut destitutis ecclesiis debeat succurrere, et necessarium ducit tam desolationi loci, quam paupertati ecclesiae consulere. Volunt etiam quidam, ex quorumdam novelli temporis adinventione, usurpare praesumptionem, quatenus liceat eis sedes suas 126.0219C| mutare, non causa utilitatis, sed superducto quasi velamento necessitatis, revera quidem ambitione cupiditatis; in qua commemorantur quidam de civitatibus ad civitates, et etiam de minoribus ad potiores translati fuisse episcopi, antequam hinc certae diffinitiones sacrorum canonum fuere praefixae, quas transgredi perniciosum est. Manifestum, sicut sanctus Hilarus papa ad Leontium et ad caeteros episcopos scribit dicens (epist. 11): « Quia non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. » Et sanctus Coelestinus (epist. 11): « Nulli sacerdotum suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere, quod patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma 126.0219D| constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? » Et sanctus Leo (epist. 1): « Hoc admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. » Et sanctus Gelasius (epist. 6 ad universos episc.): « Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nil licere, et cum sedes apostolica super his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa, pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam, vel pontificum, vel ordinum subsequentium, 126.0220A| hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum. » Et item idem: « Patres, inquit, nostri, catholici videlicet doctique pontifices, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione catholica atque apostolica, secundum Scripturarum tramitem traditionemque majorum, facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum voluerunt deinceps firmumque constare, nec in hac eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari qualibet recenti praesumptione permiserunt, sapientissime pervidentes, quoniam si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, 126.0220B| nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiae constitutum, ac semper isdem furoribus redivivis omnis integra diffinitio turbaretur. » Et Symmachus dicit (epist. 1, Aeonio): « Ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa quae a Domini sacerdotibus semel regulariter statuuntur perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quae gesta sunt faciat rata esse quae gesserit. » Et item idem ( epist. eadem ): « Quanta vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quae in sacerdotio praecipiunt, eisdem transeuntibus dissolvantur? » Et item: « Non potest ex parte firmum esse quod 126.0220C| generalitatis tangit injuriam, et quod quasi ad astructionem, magis autem ad destructionem positum est in adinventione praemissa. » Unde sancti Patres Nicaeni capite secundo dicunt (can. 11): « Quoniam plura aut per necessitatem, aut alias cogentibus hominibus adversus ecclesiasticam facta sunt regulam; » et sanctus Leo papa capite quadragesimo quarto Decretalium suorum dicit, omittendum esse et inculpabile judicandum, quod necessitas intulit. Quam alienum a ratione et auctoritate astructionis hujus perniciosae permissionis sit, qui eadem capitula legit patenter agnoscit, quia illius secundi capituli Nicaeni concilii processus, quod perpere actum eatenus fuerat, ne deinceps quisque praesumat, cum magna interminatione prohibuit, et capitulum quadragesimum 126.0220D| tertium Leonis ab hac ratione penitus est alienum, sicut trigesimum octavum capitulum in decretis suis ad Anastasium Thessalonicensem episcopum, sed id ipsum capitulum evidenter ostendit. Sed et de his quae per necessitatem fiunt, potiusque usurpari videntur, sanctus Innocentius in decretis suis ad Rufum et Eusebium ac caeteros episcopos dicit (epist. 27): « Pervideat ergo dilectio vestra hactenus talia transisse, et advertite quod utique ut dicitis necessitas imperavit, in pace jam ecclesias constitutas non posse praesumere. » Et paulo post: « Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine praecavendum. » Videre igitur et mentis et corporis oculo qui haec adinvenerunt 126.0221A| debuerant Pauli sententiam qua dicit: Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei (II Cor. II, 17). « Adulter, inquit beatus Gregorius (Moral. XVI, cap. 25), in carnali coitu non prolem sed voluptatem quaerit, et perversus quique ac vanae gloriae serviens recte adulterare verbum Dei dicitur, quia per sacrum eloquium non Deo filios gignere, sed suam scientiam desiderat ostentare. Quem enim libido gloriae ad loquendum trahit, voluptati magis quam procreationi operam impendit. » Sic et qui pro opibus et facultatum copiis ac rebus terrenis Ecclesiam suam mutat, adulter merito vocatur, et inter adulteros deputabitur. Nam civitatem, in qua Comes inhabitat, et clerici ac laici nobiles, sed et ignobiles atque rustici laboratores, et etiam Judaei 126.0221B| ut fertur inhabitant, et in parochia sub nomine Christiano degunt, episcopum causa cupiditatis, aut ardore ambitionis deserere, et alteram sedem vacantem invadere, et cum illa in qua ordinatus fuit, et in qua sine periculo mortis degere valet, tenere, non solum turpe sed et periculosum atque perniciosum est, cum sacri canones etiam de vacante episcopo in Ecclesiam vacantem prosiliente decernant (conc. Antioch. can. 14), « ut si quis episcopus vacans in ecclesiam vacantem prosiliat, sedemque pervadat absque integro perfectoque concilio, hic abjiciatur necesse est, etsi cunctus populus quem diripuit eum habere delegerit. Perfectum vero concilium illud est, ubi interfuerit metropolitanus antistes. » Sed et de eo qui irrationabiliter et irregulariter civitatem 126.0221C| suam in qua ordinatus fuit deserit, et ad aliam transit, Sardicense concilium dicit (can. 1): « Non minus mala consuetudo, quam perniciosa corruptela funditus eradicanda est, ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliam transire civitatem. Manifesta est enim causa qua hoc facere tentat, cum nullus in hac re inventus sit episcopus, qui de majore civitate ad minorem transiret: unde apparet avaritiae ardore eos inflammari, et ambitioni servire, et ut dominationem agant. Si omnibus placet, hujusmodi pernicies saevius et austerius vindicetur, ut nec laicam communionem habeat qui talis est. » In hoc capitulo major et minor civitas, non solum pensanda est nomine, sed et possessione, sicut et avaritia non solum pecuniae est ac possessionis, sed etiam altitudinis. 126.0221D| In nomine Metropolitano avaritia dicitur, cum supra modum sublimitas ambitur: in possessione, videlicet in rerum ac facultatum copiositate, est avaritia, quam Apostolus idolorum servitutem appellat. Et sanctus Leo papa hoc sequens capitulum decrevit (epist. 88 Anastasio Thessal.), « ut si quis episcopus civitatis suae mediocritate despecta administrationem loci celebrioris ambierit, et ad majorem se plebem quacunque ratione transierit, a cathedra quidem pellatur aliena, sed et carebit et propria, ut nec illis praesideat, quos per avaritiam concupivit, nec illis quos per superbiam sprevit. Suis igitur terminis quisque contentus sit, nec supra mensuram juris sui affectet augeri. » Et item Sardicense concilium 126.0222A| dicit (can. 11): « Ut etiamsi talis aliquis exstiterit temerarius, ut fortassis excusationem afferens asseveret quod populi litteras acceperit, cum manifestum sit potuisse paucos praemio et mercede corrumpi, eos qui sinceram fidem non habent, ut clamarent in Ecclesia, et ipsum petere viderentur episcopum, omnino has fraudes damnandas esse arbitror, ita ut nec laicam in fine communionem talis accipiat. » Quia vero duabus metropolitanis sedibus unus metropolitanus episcopus regulariter praesidere non poterit, sanctus Bonifacius papa auctoritate Nicaeni concilii manifestat scribens ad Hilarium, Narbonensem episcopum (epist. 8): « Nulli, inquiens, videtur incognita synodi constitutio Nicaenae, quae ita praecipit ut eadem proprie verba ponamus; per 126.0222B| unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse posse subjectas, quod illi, quia aliter credendum non est, servandum sancto Spiritu suggerente sibimet censuerunt. » Et post aliquanta: « Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua, adeo nos canonum praecepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. » Cogunt, inquit Augustinus, multis invenire medicinas multorum experimenta morborum. Et quia, ut Daniel dicit: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. 12, 4), pro temporum diversitate, et morborum varietate, atque hominum sanitate, quaedam conceduntur, sicut Noe et filiorum 126.0222C| jus usibus alimenta nova permissione concessa, deinde, per Moysem populo Judaeorum prohibita, rursusque nobis sunt ita concessa, ut quae Judaeis fuerunt vetita in pecoribus, nobis prohibeantur in moribus, sicut Dominus in Evangelio dicit: Audistis quia dictum est antiquis: ego autem dico vobis (Matth. V, 21). Quapropter quod licitum fuit, necessitate vel utilitate, de transmigrandis episcopis ab ecclesiis ad ecclesias ante sacrarum regularum praefixionem, postea intantum fuit, est, et erit illicitum contra easdem sacras regulas usurpare, ut sanctus Gregorius Nazianzenus, vir doctissimus, catholicissimus atque eloquentissimus, et vitae merito ac sapientiae doctrina venerandus, qui apud Graecos Theologus cognominatur, multorum decreto episcoporum, 126.0222D| ut in historiis ecclesiasticis legimus: de parva civitate Nazianzo Constantinopolim causa fidei translatus, quam per annos duodecim insignissime gubernavit, et ab haeresi Ariana gloriosissime liberavit, et dogma Nicaeni concilii quasi jam mortuum in eadem regia civitate suis expositionibus resuscitavit, agnoscens episcopos murmurare eo quod esset et alia civitate contra canones translatus ad aliam, vitare imo auferre fraternum volens scandalum, ne schisma in Ecclesiam introducere videretur, monente Apostolo: In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum (II Cor. VI, 4), adveniente Constantinopolim Theodosio principe, pacifice 126.0223A| impetrata licentia, habitare ulterius in eadem civitate declinavit, sequens Domini sententiam dicentis ad Petrum, ut qui censum non debebant, exigentibus censum darent, quatenus scandalum devitarent. Qui scandalizaverit, inquit Dominus, unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). Per molam quippe asinariam, ut sanctus Gregorius in Pastorali regula exponit (part. I, cap. 2), « saecularis vitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo caeteros destruit, vel exemplo, melius profecto fuerat ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, 126.0223B| quam sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent: quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret. » Et item (part. III, cap. 5): « Scire etenim praelati debent, quia si perversa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Unde necesse est ut tanto se cautius a culpa custodiant, quanto per prava quae faciunt non soli moriuntur. » At si aliquis dixerit, non ego invado Ecclesiam ad quam multorum consensu episcoporum et plebis transmigro, penset sollicite, sicut et sanctus pensavit Nazianzenus Gregorius, quae, ut praemisimus, a sacris sunt praefixa canonibus, a quibus per contemptum deviare in schisma est ruere, sicut sanctus papa Hilarus patenter 126.0223C| ostendit (epist. 11): « Non minus, inquiens, in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. » Qua sententia beatus Hilarus papa haereticos et schismaticos pariter denotavit. Schismaticos quidem, in eo quod dixit, non minus in sanctarum traditionum sanctiones delinquitur, et haereticos, in eo quod dixit, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. « Nam haeretici, ut S. Gregorius ex sententia apostoli Pauli qua dicit: Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3), demonstrat (Mor. XVIII, cap. 14), prava de Deo sentiunt, schismatici recta de auctore tenent, sed unitatem cum fratribus in sanctarum traditionum sanctione non tenent: illi errore fidei, isti vero schismatis 126.0223D| perpetratione divisi sunt. Unde et in ipsa prima parte Decalogi utrarumque partium culpae reprimuntur, cum divina voce dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Deut. VI, 5), atque mox subditur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Qui enim de Deo perversa sentit, liquet profecto quia Deum non diligit: qui vero de Deo recta sentiens, a sanctae Ecclesiae unitate divisus est, constat quia proximum non amat, quem habere socium recusat. Quisquis ergo ab hac unitate matris Ecclesiae, sive per haeresim de Deo perversa sentiendo, sive errore schismatis proximum non diligendo dividitur, charitatis hujus gratia privatur, de qua hoc quod praemisimus, Paulus 126.0224A| dicit: Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem non habeam, nihil mihi prodest; ac si aperte diceret: Extra locum suum conflationis mihi ignis adhibitus tormento me cruciat, mundatione non purgat. » Auro enim locus est in quo conflatur, id est unitas catholicae Ecclesiae, in qua baptismum, et opera bona, et etiam martyrium prodest, extra illam quippe, nec baptismus, nec opera bona, nec etiam martyrium proficit. Quia etiam cognati sunt haeretici et schismatici, et solemnibus orationibus sextae feriae ante Pascha monstratur. « Hinc ergo, ut sanctus Coelestinus scribit (epist. 8 in fine), legem credendi lex statuat supplicandi. » Sed et quam grave peccatum schisma sit, sanctus Augustinus in libro secundo de Baptismo (cap. 6) demonstrat, dicens: 126.0224B| « Afferamus divinam stateram de Scripturis sanctis, tanquam de thesauris Dominicis, et in illa quid sit gravius appendamus: imo non appendamus, sed a Domino appensa recognoscamus, tempore illo quo Dominus priora delicta recentibus poenarum exemplis cavenda monstravit, et idolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus et schisma tentatum, idololatria gladio punita est, exustio libri bellica caede et peregrina captivitate, schisma hiatu terrae sepultis auctoribus vivis, et caeteris coelesti igne consumptis: quis jam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicatum? » Hinc et in decretis apostolicae sedis est scriptum: 126.0224C| Sicut enim justos ad aeternam vitam Dominus praedixit ituros, sic impios aeterno damnandos interitu: ut sicut non potest finiri beatitudo justorum, sic nec impiorum tormenta finiantur. Haec haereticis schismaticisque sunt. Et quia quidquid nunc gerit Ecclesia, mystice typus est futurorum, si gustabunt de pane coelesti, id est de suavitate divina, gehennae participes, haereticis schimaticisque damnatio est corporis et sanguinis Christi communio. Quisquis ergo assentit schismatico, schismaticus esse negari non poterit. Quod etsi omnes sacerdotes et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non praevaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui 126.0224D| mundum peccantem generali diluvio interemit. « Et sicut non potest, ut Gelasius scribit (epist. 10, ad Anastasium), perversitatis communicatore suscepto, non pariter perversitas approbari: sic non potest refutari perversitas complice sectatore perversitatis admisso, cum dicat Apostolus non solum qui non facienda faciunt reos videri, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32). Legibus enim publicis criminum conscios, susceptoresque latrocinantium par judiciorum poena constringit, nec expers facinoris aestimatur, qui, licet ipse non fecerit, facientes tamen in familiaritatem foedusque receperit. Hinc ergo audiamus quomodo et Dominus vocet eos, qui in ovile ovium contra sacros canones 126.0225A| Spiritu Dei conditos insiliunt, id est regimen Ecclesiae rapiunt potius quam assequuntur, Qui non intrat, inquit, per ostium in ovile ovium, ascendit aliunde, hic fur est et latro (Joan. X, 1). De qualibus idem per prophetam dicit: Ipsi regnaverunt et non ex me principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII, 4). » « A se, inquit Gregorius (Pastor. I, cap. 1), et non ex arbitrio summi rectoris regnant, qui sua cupiditate accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur: quos tamen internus judex et provehit, et non cognoscit, quia quos permittendo tolerat, profecto perjudicium reprobationis ignorat. » Timenda est igitur eis qui talibus favent a beato Gelasio ad sensum praemissa sententia Pauli, qua dicit: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, 126.0225B| digni sunt morte (Rom. I, 32), quia, ut Leo dicit, in talium praelatione non est populis consulere, sed nocere, nec praestare regimen, sed augere discrimen.
- XIV.
Quod scripsisti, episcopum de quo agitur dicere ad excusandas excusationes in peccatis, quoniam sunt in civitate metropoli, in qua ordinatus fuerat, ministri ecclesiastici, qui indigentium necessitatibus possunt consulere, sed ipse non habet sufficientiam rerum ac facultatum, quibus in ea honorabiliter possit subsistere, unde se conatur excusare, inde magis videtur accusare, et cupiditatis atque cauterio ambitionis inurere, qui plus possessiones terrenas quam animarum lucra videtur acquirere. Debuerat enim in mente habere quod spiritus Paulo dixit, ut non exiret de civitate in qua 126.0225C| ei multus populus erat, sed constanter praedicaret. Quid enim scit, utrum multi de paganis illis, qui in eadem civitate habitant, sint a Deo praedestinati ad vitam, qui per praedicationem ejus oris et operis converti poterant, et ubi Christiani sunt salvari valerent, si in ea maneret, etiamsi necessitas eum ibidem taliter manere cogeret, sicut Paulus se mansisse apud Corinthios dixit: Ego, inquiens, in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos (I Cor. II, 3). Legat igitur decimam quartam beati Gregorii homiliam ex lectione sancti Evangelii, Ego sum pastor bonus (Joan. XI, 14), et inveniet qualiter ac quantum ab auctoritate et suo ordine deviaverit. Sed et scandalum in Ecclesia misit, sicut et quidam episcopi, etiam a longe praecedentibus temporibus, 126.0225D| scandalum pro sua quiete et voluptatibus in Ecclesiam intromiserunt, ordinantes chorepiscopos, et eis quae summis pontificibus conveniunt agere permittentes. Quos apostolica sedes saepius reprobavit, et apostolico mucrone recidit, sicut in decretalibus eorum qui voluerit recensere inveniet. Inter quos Damasus papa de talibus dicit episcopis (epist. 5 ad episc. Numidiae): « Illi, inquiens, episcopi, qui talia sibi praesumunt, videntur mihi esse meretricibus similes, quae statim ut pariunt, infantes suos aliis nutricibus tradunt educandos, ut suam citius libidinem explere valeant. Sic et isti infantes suos, id est populos sibi commissos, aliis educandos tradunt, ut suas libidines expleant, id est pro suo libitu saecularibus 126.0226A| curis inhient, et quod unicuique visum fuerit liberius agant. » Et alia, quae in suis locis lector invenire valebit. Sed et sicut in epistola beatae memoriae Nicolai papae ad quosdam episcopos Belgicae provinciae directa continetur, Graeci contra eum fremuerunt, quia ipse, sicut et praedecessores sui, sacerdotes ab uxoribus abstinere praecepit, volentes per canones statuere ut liceat illis uxores habere. Nos autem moderni et Gallicani episcopi, novos canones facere conamur, ut liceat nobis quod gravius est quam carnali commercio, spiritali adulterio, aut duas uxores, id est duas sedes simul habere, aut uxorem simul et concubinam tenere, vel vivente licet infirma uxore, id est Ecclesia nostra persecutione qualibet rebus ac possessionibus 126.0226B| imminuta, ad alterius copulam transmigrare. Cum sicut vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, quandiu uxor ejus licet infirma vivit, ita et episcopus non habet potestatem ecclesiam, videlicet plebem suam deserere, et alteram invadere vel usurpare, quandiu, sicut sanctus Augustinus dicit (epist. 180, Honorato), in ea residui sunt conservi sui, quibus praebeat cibaria, quos aliter vivere non posse novit. Quod si fecerit, tanto majus committit adulterium, quanto spiritaliter adulterat, et plebem suam adulterare facit, si alteri eo vivente et in sacerdotii incolumitate manente se junxerit, quia mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir, quandiu vir ejus vivit, et plebem quam invaserit secum adulterare facit, ut beatus Innocentius in 126.0226C| decretis suis ostendit, loquens de repudio viri atque uxoris, quod merito intelligendum ac sequendum est de spiritali episcopi et Ecclesiae, in qua primum ordinatus fuit, conjunctione. « De his, inquit (epist. 11, ad Exuperium), requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio alio se matrimonio copularunt, quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui viro vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse conjugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri, in tantum ut etiam hae personae quibus tales conjuncti sunt, etiam ipsi adulterium commisisse videantur, secundum illud quod legimus in Evangelio: Qui dimiserit uxorem suam et duxerit aliam, moechatur: similiter et qui dimissam duxerit, 126.0226D| moechatur (Matth. V, 21), et ideo omnes a communione fidelium abstinendos. At si uxor episcopi, ecclesia scilicet ac parochia ejus, fuerit qualibet oppressione persecutionis desolata, id est de solo elapsa, ut in ea non remaneant quibus necesse sit ministrare, licite valet episcopus ad vacantem aliam ecclesiam transmigrare, sicut supra verbis beatorum Augustini atque Gregorii est demonstratum. Et plebs episcopo suo viduata, id est vacans, carne vel regulariter defuncto sacerdotio episcopum viduatum, id est vacantem, regulariter potest suscipere, veluti Apostolus de muliere dicit: Mortuo, inquiens, viro, nubat cui vult, tantum in Domino (I Cor. VII, 39). Sanctus quippe Leo, inter praecipuos sedis Romanae, 126.0227A| ornatus praecipuus, de viro et muliere Apostoli sententiam exponens, quid per hanc conjunctionem intelligi voluerit patenter ostendit: Sacramentum hoc, inquiens, magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Utique duo sunt, Deus et homo, Christus et Ecclesia, quae de sponsi carne prodivit, et de latere Crucifixi manante sanguine et aqua, sacramentum redemptionis et regenerationis accepit. »
Et idem alibi: Unde, inquit, cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum conjunctionem haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum, non ergo fornicetur quisquam, indebita voluntate abiens post uxorem legitimo et spiritali sibi sortitam conjugio, sed diligat et foveat eam, sicut 126.0227B| Christus Ecclesiam: neque post pastorem suum, in fide et in bonis operibus manentem, quem ordinante Deo legitima sorte suscepit, Ecclesia abiens fornicetur, sed in ea vocatione qua vocati sunt maneant, veluti sacrae Scripturae et traditiones ecclesiasticae praefixerunt. Si enim, quia concedente Apostolo unius uxoris vir assumi in sacerdotium jubetur, ut uxorem quam ante sacerdotium habuit castis foveat et tueatur auxiliis, et non eam destitutam debet relinquere, multo minus sacerdos destitutam, aut pro superinducta, vel cum superinducta deserere vel negligere, minime autem cum alia una cum ipsa debet moechari ecclesia: et sicut non adulterare verbum Dei, ita nec adulterare debet Ecclesiam suam. Nisi enim viri et uxoris legalis conjunctio 126.0227C| ad episcopi et ecclesiae sibi conjunctae mysterium pertineret, magnum Chalcedonense concilium defuncto suo episcopo viduatam ecclesiam non vocaret, cujus reditus penes oeconomum futuro reservari jubet episcopo, nec ab aliis quibusque, vel vivente vel defuncto cujuscunque civitatis episcopo usurpari, vel pessumdari: quod qui praesumpserint, verenda est illis sententia ejusdem sancti et universalis concilii, qua intentando decernit (can. 10): « Eos, inquiens, qui ausi fuerint, post diffinitionem magnae et universalis hujus Synodi, quidquam ex his quae prohibita sunt perpetrare, decrevit sancta Synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. » Et de transgredientibus quae constituta sunt, item conjuncte dicit (can. 27): « Si quidem clerici sunt, decidant gradu proprio; 126.0227D| si vero laici, anathematizentur. » Sic etiam de rerum ac facultatum praesumptoribus, et aliorum conciliorum canones, et apostolicae sedis pontifices multoties decreverunt, quae non parvipendent qui irrefragabili Domini sententiae credunt, dicentis in Petro, et apostolis omnibus, et in eis illorum successoribus: Quaecunque ligaveris super terram, ligata erunt et in coelis (Matth. XVI, 19). Nam sicut Petrus respondit pro interrogatis a Christo apostolis omnibus, ita et Christus haec in Petro dixit apostolis, et successoribus eorum omnibus, quibus manet hoc privilegium, a quibus fertur ex apostolorum aequitate judicium, sicut sanctus Leo et Gregorius evidenter ostendunt. Unde sanctus Gregorius item dicit: 126.0228A| « Christiani non sunt, qui ligamenta sanctae Ecclesiae vanis se aestimant conatibus solvere: ac per hoc nec absolutionem sanctae Ecclesiae, quam praestat fidelibus, veram putant, si ligaturas ejus valere non aestimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia per omnia despiciendi et anathematizandi sunt, et unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter implicantur, eosque et ego et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt, et contraria loquuntur. »
Haec idcirco de rebus et facultatibus Ecclesiae viduatae sub oeconomo futuro reservandis Episcopo hic interposuimus, ut attendat de quo agitur episcopus, quia si nemini Christiano eas licet praesumere, 126.0228B| multo minus item episcopus, sine sui status periculo ac animae detrimento, ecclesiae invasae res et facultates praevalet usurpare. Sicut enim comes civitatis homo saecularis, et alii etiam saeculares, et majoris et minoris potestatis, habent unde in sua metropoli possint consistere, et comministri ejus ecclesiastici valent ibidem vivere; sic et ipse, nisi eum cupiditas et ambitio unde ejiceret, ibidem vel de operibus manuum, vel de decimis fidelium ac collatione presbyterorum, et si aliter non posset, vel sub censu, sicut Hierosolymis patriarcha, et viri religiosi ac fideles in Corduba, et in aliis civitatibus per Hispaniam faciunt, ibi valeret manere, et conservis in tempore tritici mensuram donare, id est verbum praedicationis impertire, et ministeria quae non nisi ab episcopis 126.0228C| ministris ecclesiasticis et plebibus possunt dependi, sicut sunt ordinationes ecclesiasticorum ministrorum, sicut est confectio sacri chrismatis, et consecratio olei exorcizati et ad infirmorum unctionem consecrati, sicut est confirmatio et consignatio baptizatorum, sicut est manus impositio et reconciliatio publice poenitentium, et velatio virginum, et alia quae per singula non necesse est computare: quae non nisi ab episcopis valent regulariter fieri, et in utrisque civitatibus, tanto spatio inter se distantibus, ab uno episcopo congruis temporibus non valent, imo nec debent, nec regulae permittunt exsequi. Quae etsi per tempora possunt in sua metropoli ab eo fieri, convincitur in ea posse immorari, et quae sibi a subditis competunt exsequi. Legat namque 126.0228D| secundam epistolam Pauli apostoli ad Corinthios, cum quanta difficultate atque cum quanto labore praedicationis ministerium fuerit exsecutus, qui praeter labores quos sustinuit in carceribus, in plagis supra modum, in mortibus frequenter, in flagellis, in lapidatione, in naufragiis, in itineribus saepe vexatus fuit, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia quotidiana, sollicitudo omnium Ecclessiarum (II Cor. XI, 25, 26, 27, 28), et manibus suis laboravit, 126.0229A| quae necessaria sibi et suis fuerunt, ne quemlibet gravaret, et inveniet se a successione illius extorrem, cujus sequi detractat exemplum, et illorum constringi judicio, qui jam in coelis cum Deo regnant, et sancto Spiritu inspirati sacros canones per eumdem sanctum Spiritum protulerunt, quibus decernitur, ut hujusmodi nec in eo episcopos, ut supra scripsimus, habeatur, nec communionem laicam mereatur, sicut evidenter sanctus Leo apostolicae sedis pontifex in decretis suis iterato decernit (epist. 1, in fine): « Hoc, inquiens, admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec constituta venerit vel venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, 126.0229B| qui socius esse noluit disciplinae. Ne quid vero sit, quod praetermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. »
- XV.
Cur enim non posset religiosus homo et episcopus ac continens, sine uxore et filiis, ita in civitate sua vivere, sicut saecularis homo comes, uxorem habens et liberos, etiam inter paganos vivit: praesertim cum alias possessiones et abbatias largitione domni regis habeat, unde sumptus habere valet, quibus ad Deo serviendum, et ministerium suum 126.0229C| exsequendum in plebe sibi commissa sufficere posset? « Sed sunt, inquit Gregorius (hom. 14 in Ev.), nonnulli qui dum plus terrenam substantiam quam oves diligunt, merito nomen pastoris perdunt. De quibus protinus subditur: Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit (Joan. X, 12). Non pastor sed mercenarius vocatur, qui non pro amore intimo oves Dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe, qui locum quidem pastoris tenet, sed lucra animarum non quaerit, terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia laetatur. Istae sunt etenim mercedes mercenarii, ut pro eo ipso quod in regimine 126.0229D| laborat, hic quod quaerit inveniat, et ab haereditate gregis in posterum alienus existat. » (ibid., post aliqua.) « Et lupus rapit et dispergit oves. Lupus venit et mercenarius fugit, quia malignus spiritus mentes fidelium in tentatione dilaniat, et is qui locum pastoris tenet, curam sollicitudinis non habet: animae pereunt, et ipse de terrenis commodis laetatur. » Unde quia sicut beatus dicit Gelasius (epist. 10, ad Anastasium): « Duo sunt quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum et regalis potestas, sequendum est episcopis ac principibus terrae consilium hortantis, imo praecipientis Apostoli: Nolite, inquit, communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite 126.0230A| (Ephes. V, 11). » Hinc sanctus Augustinus: « Duobus modis non te maculat malus, si non consentias et si redarguas: hoc est non communicare, non consentire. » Communicatur quippe, quando facto ejus consortium voluntatis vel approbationis adjungitur. Hoc ergo nos admonens Apostolus ait: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum; et quia parum erat non consentire, si sequeretur negligentia disciplinae, Magis autem, inquit, et redarguite. Quid est nolite communicare? Nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare. Quid est autem magis et redarguite? reprehendite, corripite, coercete. Nam et sanctum Africanum concilium eos qui negligunt loca ad suam cathedram pertinentia in catholicam unitatem lucrari, conveniri a diligentibus 126.0230B| vicinis episcopis, ut id agere non morentur, signanter cum diffinitione certissima praecipit, sicuti suo loco diligens lector inveniet. Et constat esse certissimum, quia iste civitatem suam, in qua remanent plures qui episcopali ministerio indigent, pro alia quietiore ac locupletiore mutaverit, et alterum loco suo ordinari permiserit, quia, ut supra ostendimus, duabus metropolitanis civitatibus praesidere non potest, non pro animarum lucro, sed pro temporali augmento cum spiritali suo detrimento hoc agat, quia, ut Leo dicit, non putabitur honor ille legitimus, qui fuerit contra divinae legis praecepta collatus. Fautores autem ac ordinatores hujusmodi sancti papae Simplicii percellit decretalis sententia qua dicit, Privilegium, inquiens, meretur 126.0230C| amittere qui permissa sibi abutitur potestate. Haec quantum pro tempore et occupatione licuit, et Dominus ad mentem mihi venire concessit, de his quae interrogaveras, Frater charissime, tibi respondere curavi. Quae si cuiquam displicuerint, non contra me sed contra se irascatur, quia contra verba divina nisi in malum suum irasci non poterit. Dum ergo est in via, id est in hac vita, concordet cum adversario suo cito, ne forte tradat eum adversarius suus judici, et judex tradat eum ministro, et minister mittat illum in carcerem, Amen, non exiet inde donec reddet novissimum quadrantem. Notum est vel parva de scripturis scientibus, quia in hoc loco adversarius noster dicitur sermo Dei, quoniam jubet contraria operibus nostris malis quae agimus: 126.0230D| Cui si non concordaverimus, justo Dei judicio per ministrum mittemur in carcerem, et non exiemus inde, donec reddamus novissimum quadrantem, id est, exsolvamus et minimum peccatum. EPISTOLA XXXII. AD JOANNEM PAPAM, Caroli II imperatoris nomine. De judiciis et appellationibus episcoporum et presbyterorum. (Apud eumdem, ex editione Moguntina Joan. Busaei.) Sanctissimo ac reverentissimo Patri JOANNI summo pontifici et universali papae, CAROLUS gratia Dei imperator Augustus ac spiritalis filius vester.
- I.
126.0231A| Antequam provinciae Transalpinae, propter seditiones et bella frequentia, progenitorum nostrorum temporibus, sacrarum legum ac regularum notitiam et observationem plene caperent, sicut postea per incrementa studio illorum ab hac sancta sede gratia Dei ceperunt, gloriosae memoriae avus noster Carolus imperator Augustus, diu per egregios ac praecipuae auctoritatis et sapientiae viros, de presbyteris ex criminibus diffamatis, qualiter judicari vel purgare se debeant perquisivit, et reperit, sicut in suae imperialis auctoritatis edictis, quae in alia schedula habemus scripta, posteris servanda reliquit, quaeque usque ad nostra tempora ex tunc in Transalpinis regionibus servata, et quando necessitas postulavit exsecuta fuerunt.
126.0231B|
- II.
In diebus autem domini et genitoris nostri piae memoriae Ludovici imperatoris, cum ipsa tepesci exsecutio aliquatenus coepit; apud papam Eugenium inde ab eo commonitio facta est. Qua de re synodum iisdem universalis papa convocans, inter alia generalia decreta promulgare curavit, quae Leo IV tempore fratris nostri Lotharii, et nepotis nostri Ludovici, observanda decrevit, sicut in gestis synodalibus, et in hujus sanctae Romanae Ecclesiae archivo haberi credimus, et ab hac sancta sede nostris decessoribus directa venerabili sanctione habemus. Cum autem non longe ante hos annos nepos noster Ludovicus Italiae imperator instinctu quorumdam contra nos se commovit, missae sunt nobis epistolae quasi ex apostolicae hujus 126.0231C| sedis auctoritate ac nomine, quas tenoris inconvenientia hanc sanctam et discretissimam sedem non misisse ostendit.
- III.
Et quoniam pravis saepius prava quam recta innotesci solent, nata hinc occasione, Transalpinarum regionum presbyteri, a suis episcopis de certis criminibus regulariter ab ordine sacerdotali dejecti, et poenitentiae subacti, sine licentia et conscientia primatum et episcoporum suorum, huc venire, et hinc epistolas, quae regulis non conveniunt, referre coeperunt. Quas non jussione apostolica, sed, ut assolet etiam in republica, propter multiplicia reclamatorum negotia, quorumcunque ministrorum quasi pia miseratione factas, et nos illius regionis putant episcopi. Quapropter quia, ut sanctus Augustinus 126.0231D| dicit (epist. 50, ad Bonifacium comitem), cogunt multas invenire medicinas multorum experimenta morborum, intermissis propter prolixitatem sacrararum legum capitulis praedecessorum nostrorum imperatorum, quibus ecclesiasticae regulae consonant, necessarium duximus pandere sanctissimae vestrae paternitati, ac summae auctoritati, qualiter regulas de honore in suo statu episcoporum, et de appellatione, si necessitas et ratio in dejectione illorum poposcerit, sed et de appellatione presbyterorum intelligimus, et intelligi a rectoribus Transalpinarum Ecclesiarum didicimus: quatenus ab hujus sanctae sedis auctoritate nostra sana, ut credimus, intelligentia confirmetur, a qua fidei ac 126.0232A| religionis sumpsit initium, et quotidie gratias Deo, sumit augmentum, et si quid male in agro Dominico pullulat, decreti vestri falce recidatur. Si etiam quorumcunque negligentia, vel praesumptione a praestitutis regulis est discessum, vestrae auctoritatis industria sit reformatum.
- IV.
Sicut Dei virtus Christus et Dei sapientia, ordinem ac dignitatem apostolorum et septuaginta discipulorum in carnis praesentia distinxit, ut lectio sancti Evangelii patenter ostendit: ita idem ipse, per quem reges regnant, et conditores legum justa decernunt, sacris legibus et canonibus, spiritu suo conditis, et totius mundi reverentia consecratis, ordinem et dignitatem episcoporum, qui locum in Ecclesia tenent apostolorum, et presbyterorum, qui 126.0232B| subrogantur loco septuaginta discipulorum, et in administratione et in honore, sicut et in Veteri Testamento inter summos pontifices et inter minoris ordinis sacerdotes discrevit. Quapropter ab omnibus honorandi ac venerandi sunt pro patribus nati filii, id est pro apostolis ordinati episcopi, et ordinis dignitate, et illius honore, qui eis apostolis dixit: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. XV, 15); et: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit (Luc. X, 16); et de eis: Ite, nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII, 10). Et alia, quae de illorum veneranda honoratione sacrae Scripturae textus eloquitur.
- V.
Qui forte si aliqui temporalibus rebus sunt pauperes, et forte merito divites, pro certo autem 126.0232C| sunt ordine sacro sublimes, a nullo quolibet, sive ecclesiastica, sive saeculari potestate praedito, debent vilipendi, nec potentibus saeculi modo quocunque postponi, praecipiente omnibus apostolo Jacobo: Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae (Jac. II, 1), quia non qui ditiores ad saeculum, hi in divino examine sunt meliores. Nonne, inquit, Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod promisit diligentibus se? (ibid., 5.) et Paulus: Ignobilia et contemptibilia mundi elegit Deus, et reliqua. (I Cor. I, 28.) Et sanctus Gregorius in epistola ad Mauricium imperatorem (lib. IV, epist. 31): « Sacerdotibus, inquit, non ex terrena potestate Dominus noster citius indignetur, sed excellenti consideratione, 126.0232D| propter eum cujus servi sunt, eis ita dominetur, ut etiam debitam reverentiam impendat. Nam in divinis eloquiis aliquando sacerdotes dii, aliquando angeli vocantur. Nam et per Moysem, de eo qui ad juramentum deducendus est, dicitur: Applica illum ad deos, id est ad sacerdotes. Et rursum scriptum est: Diis non detrahes (Exod. XXII, 8), scilicet sacerdotibus; et propheta ait: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7). » Quid ergo mirum si illos vestra pietas dignetur honorare, quibus in suo eloquio honorem tribuens, eos aut angelos, aut deos, ipse etiam appellat Deus? Ecclesiastica quoque testatur 126.0233A| historia quia cum piae memoriae Constantino principi in scripto oblatae accusationes contra episcopos fuissent, libellos quos acceperat incendit, dicens: « Vos dii estis, a vero Deo constituti: ite, et inter vos causas vestras discutite, quia dignum non est ut nos judicemus deos. In qua tamen sententia, pie domine, sibi magis ex humilitate, quam illis aliquid praestitit ex reverentia impensa. Ante eum quippe pagani in republica principes fuerunt, qui verum Deum nescientes, deos ligneos et lapides colebant, et tamen eorum sacerdotibus maximum honorem tribuebant. Quid ergo mirum, si Christianus imperator veri Dei sacerdotes dignetur honorare, dum pagani, ut praediximus, principes honorem impendere sacerdotibus noverunt, qui diis ligneis et 126.0233B| lapideis serviebant? » Et idem sanctissimus atque facundissimus et discretissimus, veraciterque in oculis Dei humillimus, in epistola ad Joannem episcopum Syracusanum, scribens de episcopo Constantinopolitano, inter alia dicit (lib. VII, epist. 64, ind. 11): « Quod sedi apostolicae dicat se velle subjici, si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis ei episcopus subjectus non sit. Cum vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis aequales sunt. »
- VI.
Post Constantinum autem, quique Christiani imperatores, decessores ac praedecessores nostri, leges de episcoporum honore ac privilegio condiderunt. Proinde, Pater sanctissime, quia, ut sanctus Gelasius dicit (epist. 10, ad Anastasium), duo sunt 126.0233C| quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas, ad quas appellari potest, et a quibus nemo permittitur appellare, sub oculis districti et aequissimi judicis Dei, qui sine personarum acceptione judicat, nostra ponderemus judicia: quia etsi plerumque existunt inter negligentes vel desides fratres, quae oporteat majore auctoritate curari, « sic tamen est, ut sanctus Leo dicit (ep. 88, ad Anastasium), adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio, et plus erga corrigendos agat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus charitas quam potestas. » Episcopos sane in suo statu manentes debita veneratione colamus, et a nobis eis competenti honore impenso, caeteris exemplum reverentiae 126.0233D| erga sacerdotalem ordinem praebeamus: quia si nos sacrum ordinem in personis eorum vilipendimus, qui velut in speculo, ad sumendum exemplum, in omnium, qui subjecti nobis sunt, oculis positi sumus, pro tantorum culpis a districto judice, summo videlicet pontifice et rege regum dijudicabimur, quot nostro facto delinquendi, quod absit, exempla praebuerimus. Sicut idem beatus Gregorius in Regula pastorali terribiliter intonat, dicens (part. I, cap. 5): « Scire etenim praelati debent, quia si perversa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Unde necesse est, ut tanto se cautius a culpa custodiant, quanto per prava quae faciunt, non soli moriuntur, 126.0234A| sed aliorum animarum, quas pravis exemplis destruxerunt, rei sunt. Et contra, quot suo vel verbo, vel exemplo, vel quibus potestas est data correptionis correptione, quia saepe invitis bona praestantur, dicente summo patrefamilias ad servum, id est praelatorum chorum: Exi cito in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea (Luc. XIV, 23), Domino lucrati fuerint, pro tantis gloriae coronam accipient, attestante Apostolo: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jac. V, 20). »
- VII.
Caeterum quia non est homo in terra qui faciat bonum et non peccet, et nec ipsi sine peccato fuerunt qui coelesti magisterio adhaerebant, dicente 126.0234B| Joanne: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8); et Jacobus apostolus dicit: In multis offendimus omnes (Jac. III, 2); et, ut Scriptura ostendit, in angelis reperta est nequitia (Job IV, 18); si necessitas cum multa ponderatione atque examinatione coegerit episcopos ab episcopis judicari, vel presbyteros ab episcopis a gradu ecclesiastico dejici, sicut in honore atque administratione, sic et in dijudicatione atque appellatione, discretionem auctoritas sacra distinxit, decernens, ut si necessitas et pondus legalis ac regularis accusationis exigit, episcopum judicari debere a suis judicibus episcopis, a quibus regulariter una cum primate provinciae potuit secundum Nicaenos et Antiochenos canones et decreta 126.0234C| sedis Romanae pontificum ordinari, congregatis una cum primate provinciae ipsius regionis episcopis secundum Sardicenses canones, atque a constituto, juxta Carthaginenses canones, duodecim episcoporum numero, si plures nequiverint congregari, canonice judicetur. VIII. « Et si isdem accusatus et judicatus episcopus, congregatis ejusdem regionis episcopis, de gradu suo dejectus apostolicam sedem appellaverit, et confugerit ad episcopum Romanae Ecclesiae, et ab eo se audiri voluerit post judicium, juxta Sardicenses canones (conc. Sard., can. 7), et decreta Innocentii ad Victricium, et Bonifacii ad Gallicanos episcopos, et Leonis ad Anastasium, scribendum est ab his qui causam examinarunt Romano pontifici. Et si judicaverit 126.0234D| renovandum esse judicium, renovetur, et det judices; si autem probaverit talem causam esse ut non refricentur ea quae acta sunt, quae decreverit confirmata erunt. Et si justum putaverit ut renovetur examen, scribere his dignetur episcopis, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnino requirant, et juxta fidem veritatis definiant. Quod si is qui rogat causam suam audiri iterum, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi, et quid velit, et quid aestimet. Et si decreverit mittendos esse, qui praesentes cum episcopis judicent, habentes ejus auctoritatem a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit 126.0235A| episcopos sufficere, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio judicaverit. Interim tamen alter episcopus in cathedra depositi episcopi post appellationem ejus non ordinetur, antequam causa ejus fuerit in judicio episcopi Romani determinata. » IX. Quae constitutio appellationis ad apostolicam sedem non discordat a sacra et mystica Nicaena synodo, de qua magnus Leo papa ad Anatolium scripsit (epist. 56). « Illa, inquiens, Nicaenorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio in nulla unquam parte est solubilis. Nulla sibimet de multiplicatione congregationis synodalia concilia blandiantur, neque trecentis illis decem atque octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum 126.0235B| comparare se audeat vel praeferre, cum tanto divinitus privilegio Nicaena sit synodus consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum, quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. » De cujus privilegio et B. Ambrosius dicit (lib. I de Fide, c. 9); « Non humana industria, non compositione aliqua, trecenti decem et octo episcopi ad concilium convenerunt: sed ut in numero eorum, per signum suae passionis et nominis, Dominus Jesus suo se probaret adesse concilio, crux in trecentis, Jesu nomen in decem et octo est sacerdotibus. » « Et mihi, inquit Hilarius ( De synod., in fine), ille ipse numerus hic sanctus est, in quo Abraham victor regum impiorum, ab eo qui aeterni sacerdotii 126.0235C| est forma benedicitur. » Et hinc item beatus Leo papa ad Anatolium (epist. 56, post superiora); « Sancti illi et venerabiles Patres, qui in urbe Nicaena, sacrilego Ario cum sua impietate damnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos in toto orbe terrarum in suis constitutionibus vivunt, et si quid usquam aliter quam illi statuere praesumitur, sine cunctatione cassatur. » X. Quod sanctum et mysticum concilium praecipit (can. V): « De his qui communione privantur, ut sive ex clero, sive ex laico ordine, ab episcopis per unamquamque provinciam sententia regularis obtineat, ut hi qui abjiciuntur, ab aliis non recipiantur: requiratur autem, ne pusillanimitate, aut 126.0235D| contentione, vel alio quolibet episcopi vitio, videatur a congregatione seclusus. Ut hoc ergo decentius inquiratur, bene placuit annis singulis per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari, ut communiter, omnibus simul episcopis congregatis provinciae, discutiantur hujusmodi quaestiones, et sic, qui suo peccaverunt evidenter episcopo, excommunicati rationabiliter ab omnibus aestimentur, usquequo vel in communi, vel episcopo placeat humaniorem pro talibus ferre sententiam. XI. Cujus sanctae synodi constitutionem Sardicenses canones non convellunt (cap. 7), qui cum pontificis Romani vicario vel arbitrio causam episcopi in provinciali synodo judicati, etiam episcoporum 126.0236A| arbitrio vel judicio qui eum judicaverunt, cum episcopis qui in finitima et propinqua provincia sunt praecipiunt terminari, quatenus sive in manenda, sive in immutanda sententia, juxta Nicaenos canones commune sit placitum. De quibus sacris canonibus Nicaenis Africanum concilium ad sanctum Coelestinum papam scribens (cap. 105), « Prudentissime, inquit, justissimeque providerunt, quaecunque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda, nec unicuique provinciae gratiam Spiritus sancti defuturam, qua aequitas a Christi sacerdotibus et prudenter videatur, et constantissime teneatur. » XII. Beatus quoque Innocentius ad Victricium Rothomagensem episcopum duo capitula magni concilii Nicaeni: De his videlicet qui communione privantur 126.0236B| ex clero; et aliud: Ut per singulas provincias suis privilegia serventur Ecclesiis; et capitulum Sardicensis concilii de episcoporum ad apostolicam sedem appellatione, uno capitulo sagaciter atque patenter explicat, dicens (epist. 1 Innocent.): « Si quae autem causae vel contentiones inter clericos tam superioris gradus, quam etiam inferioris, fuerint exortae, placuit ut secundum synodum Nicaenam, congregatis omnibus ejusdem provinciae episcopis, judicium terminetur; nec alicui liceat, sine praejudicio tamen Romanae Ecclesiae, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei Ecclesiam nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. Quod si quis forte praesumpserit, et ab officio cleri submotus, 126.0236C| et injuriarum reus ab omnibus judicetur. Si autem majores causae in medio fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, et beata consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur. » In eo enim quod dicit, ut secundum synodum Nicaenam, congregatis ejusdem provinciae episcopis de exortis causis judicium terminetur, capitulum Nicaeni concilii de excommunicatis explanat: In eo quod ad alias quemcunque de ecclesiastico ordine prohibet convolare provincias, aliud capitulum Nicaeni concilii explicat, quod jubet, ut per singulas provincias suis privilegia serventur Ecclesiis, sine praejudicio tamen Romanae Ecclesiae: ut si majores causae, quarum una est de episcopi judicati appellatione, in medio fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, 126.0236D| sicut synodus, quin Sardicensis, statuit, et vetus consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur. Scilicet, ut aut juxta praemissum septimum Sardicensis concilii capitulum, appellantis episcopi causa in provincia, in qua fuit exorta, diffiniatur, aut judicium episcoporum provinciae, secundum decreta Bonifacii, apostolicae sedis auctoritate confirmetur, et sicut Leo scripsit, ejusdem sedis sententia roboretur. Quia vero sanctus Innocentius non Nicaenam, sed Sardicensem synodum de appellatione episcopi ad sedem apostolicam in auctoritatem traxit, qui utrasque synodos legit, aperte intelligit. XIII. Sacrae leges ac regulae, presbyteros et caeteros 126.0237A| inferioris gradus clericos, non alibi quam apud suos episcopos praecipiunt accusari: a quibus, sicut Africae provinciae canones decernunt, eorum causa debet audiri, et sicut sanctus Gregorius constituit, cum presbyteris vel clericis suae parochiae judicari. Qui forte si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, ad quos eis sit provocandum, de appellatione presbyterorum ac diaconorum ad vicinos et finitimos episcopos, papa Zosimus in commonitorio per Faustinum episcopum et Philippum ac Asellum presbyteros directo Carthaginensi concilio, in concilio Sardicensi capitulo decimo septimo continetur hoc modo, Osius episcopus dixit (cap. 17): « Quod me adhuc movet, reticere non debeo. Si episcopus quis forte iracundus, quod esse 126.0237B| non debet, cito et aspere commovetur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est, ne innocens damnetur, aut perdat communionem, et ideo habeat potestatem is qui abjectus est, ut episcopos finitimos interpellet, et causa ejus audiatur, et diligentius tractetur: quia non oportet negari ei audientiam roganti. Et ille episcopus, qui juste aut injuste eum abjecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut vel probetur sententia ejus a plurimis, vel emendetur. Tamen priusquam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum qui fuerat a communione separatus, ante cognitionem nullus debet praesumere ut eum communioni societ. Hi vero, qui conveniunt ad audiendum, si viderint 126.0237C| clericorum esse fastum et superbiam, quia non decet ut episcopus injuriam vel contumeliam patiatur, severioribus eos verbis castigent, ut obediant honesta praecipienti episcopo; quia sicut ille clericis sincerum exhibere debet amorem charitatis, ita quoque vicissim ministri infucata debent episcopo suo exhibere obsequia. » XIV. Nec hoc capitulum Sardicensis concilii dissentire videtur a capitulo Nicaeni concilii, quo expressius et apertius, quam Sardicense concilium, decrevit de his qui communione privantur a proprio episcopo, sicut supra posuimus, et de privilegiis singulorum metropolitanorum dicens (can. 6): « Antiqua consuetudo servetur per Aegyptum, Libyam et Pentapolim: ita ut Alexandrinus episcopus 126.0237D| horum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam, caeterasque provincias, suis privilegia serventur Ecclesiis. » Quod exponit Antiochena synodus dicens (can. 9): « Per singulas regiones convenit episcopos nosse, metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciae gerere. Propter quod ad metropolim omnes undique, qui negotia videntur habere, concurrant. » Et Constantinopolitanum concilium dicens (can. 1): » Ut illa quae sunt per unamquamque provinciam, ipsius provinciae synodus dispenset, sicut Nicaeno constat decretum esse concilio. » XV. Et hinc Innocentius ad Alexandrum Antiochenum 126.0238A| episcopum (epist, 30): « Revolventes, inquit, auctoritatem Nicaenae synodi, quae una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quae censuit de Antiochena Ecclesia cunctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, qua super dioecesim suam praedictam Ecclesiam, non super aliam aliquam provinciam, recognoscimus constitutam. » Et Bonifacius papa ad Hilarium Narbonensem (epist. 111): « Nulli, inquit, videtur incognita synodi Nicaenae constitutio, quae ita praecipit, ut eadem proprie verba ponamus, per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse subjectas. Quod illi, quia aliter credendum non est, servandum Spiritu sancto suggerente sibimet censuerunt. Quod 126.0238B| idcirco dicimus, ut advertat charitas tua, adeo nos canonum praecepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. » Et his consonanter Coelestinus (ep. 11, per Viennen. et Narbon.): « Juxta decreta, inquit, canonum, unaquaeque provincia suo metropolitano contenta sit, ut decessoris nostri data ad Narbonensem episcopum continent constituta. Nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius concedatur injuriam. Sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus, alter in alterius provincia nihil praesumat. » Et Leo ad Maximum episcopum (epist. 66: « Etsi, inquit, diversa nonnunquam sunt merita praesulum, jura tamen permanent sedium. » 126.0238C| XVI. Et Antiochenum concilium, a magna synodo Chalcedonensi actione duodecima favorabiliter collaudatum, sequens decreta Nicaeni concilii (can. 6): « Si quis, inquit, a proprio episcopo communione privatus est, non ante suscipiatur ab aliis, quam suo reconcilietur episcopo aut certe ad synodum quae congregatur occurrens pro se satisfaciat, et persuadens concilio sententiam suscipiat alteram. Haec autem diffinitio maneat circa laicos, et presbyteros, et diaconos, omnesque qui sub regula esse monstrantur. » Et loquens de conciliis capitulo vigesimo, dicit: « In ipsis conciliis adsint presbyteri, et diaconi, et omnes, qui se laesos existimant, et synodi experiantur examen. Nullis vero liceat apud se celebrare concilia, praeter eos quibus metropolitana jura videntur 126.0238D| esse commissa. » Et capitulo decimo sexto: « Perfectum vero concilium illud est, ubi interfuerit metropolitanus antistes. » XVII. Appellantes autem presbyteri, vel diaconi, a quibus et qualiter sint judicandi, sacri Carthaginenses canones capitulo vigesimo et capitulo vigesimo octavo evidenter ostendunt. Ubi autem inter accusatores et accusatos causa debeat agitari, Carthaginense concilium statuit, dicens (can. 30): « Ut accusatus, vel accusator, in eo loco, unde est ille qui accusatur, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes producere, ubi causa finiatur. » Et hinc leges dicunt: « Criminum discussio ibi agitanda est, ubi crimen admissum est. Nam alibi criminum 126.0239A| reus prohibetur audiri. » Et item: « Si quis adversarium, aut repetitione, aut criminis objectione pulsaverit, provincia, in qua consistit ille qui pulsatur, suas exerat actiones, nec aestimet adversarium suum alibi aut longius pertrahendum. » Illi vero qui pulsatus fuerit, si judicem suspectum habuerit, liceat appellare, scilicet ecclesiasticis ad finitimos episcopos, ut Sardicenses et Carthaginenses canones, ut praemisimus, decreverunt, vel ad provincialia concilia, sicut sacri Nicaeni et Antiocheni canones constituerunt, et sicut Africanum concilium in epistola ad Coelestinum papam ostendit (cap. 105): « Unicuique, inquiens, concessum est, si judicio offensus fuerit cognitorum, ad concilium suae provinciae, vel etiam universale provocare. Nisi forte quisquam 126.0239B| est, qui credat unicuilibet posse Deum nostrum examinis inspirare justitiam, et innumerabilibus congregatis in concilium sacerdotibus denegare, aut quomodo ipsum transmarinum judicium (quod tantumdem est, Transalpinum), ratum erit, ad quod testium necessariae personae, vel propter sexus, vel propter senectutis infirmitatem, vel multis aliis incurrentibus impedimentis, adduci non poterunt? » XVIII. A judicibus autem, sive quos juxta Africanos canones primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegarint, causa finienda regulariter provocari non potest. Et sanctus Gregorius in epistola ad Gallicanos episcopos (lib. XI, epist. 110): « Nec hoc, inquit, in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod de habendis per parochias conciliis 126.0239C| Patrum providentia utilitatis causa sancitum est. Unde ne qua inter fratres dissensio, ne qua inter praepositos et subjectos sint fomenta discordiae, in unum sacerdotes convenire necesse est, ut de incidentibus causis disceptatio, et sit salubris de ecclesiastica observatione collatio; quatenus dum per hoc et praeterita corriguntur, et regulam futuram suscipiunt, omnipotens ubique Dominus fratrum concordia collaudetur: cujus vobis adesse praesentiam, si haec observabitis, scitote, quia scriptum est: Ubi fuerint congregati duo vel tres in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). Si ergo adesse dignatur ubi duo vel tres fuerint, quanto minus non deerit, ubi plures convenerint sacerdotes? Et quidem, quia de adhibendo bis in anno concilio 126.0239D| Patrum sit regulis statutum, non latet; sed ne forte aliqua impleri hoc necessitas non permittat, semel tamen sine excusatione aliqua decernimus congregari, ut exspectatione concilii nihil pravum, nihil praesumatur illicitum. Nam plerumque, etsi non amore justitiae, metu tamen examinis, abstinebitur ab hoc quod omnium notum est posse displicere judicio. » XIX. Haec itaque Transalpinis Ecclesiis, earumque rectoribus, a sede apostolica, de appellatione episcoporum ad hanc sedem apostolicam, et de presbyterorum ac diaconorum appellatione, si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, ad comprovinciales synodos, et dijudicatione regulari eorum in 126.0240A| iisdem synodis, ante longissimae aetatis annos usque ad nostra tempora servata, et a decessoribus ac praedecessoribus eorum secuta et exsecuta fuerunt. Quae si etiam illis servata, et ab eis secuta et exsecuta non fuerint, nihil prodest eos secundum sacros canones et decreta sedis Romanae pontificum, pro accusatis presbyteris de manifestis criminibus comprovinciales episcoporum synodos frequentare, sed faciet licenter quisque presbyterorum quodlibet, unde si fuerit redargutus, veniat Romam. XX. Et quia pro singulis presbyteris episcopi Transalpini regulariter judicatis missos dirigere, et actionum documenta scribere non valent, nec testium necessarias personas, vel propter sexus, vel propter senectutis infirmitatem, vel pro multis aliis impedimentis, 126.0240B| huc producere, fiducialiter poterit mentiens quique innocentiam suam asserere, cum non erit qui mendacia ejus possit refellere. Unde, sicut praemisimus, legum et canonum conditores, prudentissime justissimeque viderunt, quaecunque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda, et per expressa regularum judicia discretissime judicanda, et post judicium conservanda. Maxime de subintroductione contra regulas mulierum: pro qua ab episcopis Transalpinis presbyteri regulariter judicati ad hanc sanctam Romanam sedem insciis suis episcopis veniunt, et eis epistolas eorum refragantes judicia deferunt, eosque vel comministros illorum ad hanc sedem ad conquerendum contra eos venire praecipiunt, quod nullis antiquorum legibus vel patrum 126.0240C| regulis decretum fuisse legimus. XXI. Quas epistolas sacris regulis obvias, ut in praefatione hujus opusculi commemoravimus, nec auctoritate apostolica fuisse missas, sed compilatas quorumcunque vafricia credimus. Non enim sibi ipsi sedes apostolica potest esse contraria vel diversa. De qua Gelasius papa dicit (epist. 11 ad Dardan.): « Confidimus, quod nullus jam veraciter Christianus ignoret, uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiae probavit assensus, nullam magis exsequi sedem prae caeteris oportere, quam primam, quae et unamquamque synodum, et sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus 126.0240D| subsequente, et tenuit semper, et retinet. » Et item (epist. 1): « Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nil licere, et cum sedes apostolica superior his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est, quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat, et docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum. » Potest enim fieri ut illi qui in vicinis parochiis sunt hujus sanctae Romanae Ecclesiae, quique 126.0241A| juxta sacras regulas, ad manus impositionem, et ad synodos huc convenire solent, ipsi pro reclamatione contra presbyterorum suorum ad praefatam examinationem conveniant, sicut sacri canones ac leges praecipiunt, ut ad primatem uniuscujusque provinciae, qui negotia videntur habere concurrant, vel ad synodum, qui se laesos existimant, quo non sit difficile testes producere, invitentur. Transalpinis autem, et aliis, qui in similiter longinquis regionibus commorantur, apostolica sedes, et sacrorum canonum promulgatores, loquente in eis sancto Spiritu, quae sunt unicuique provinciae possibilia et auctoritati convenientia, atque paci Ecclesiae congruentia, tenenda et exsequenda discretissime praefixerunt. 126.0241B| XXII. Legimus etiam, quamvis rarissime, praeceptum a sede apostolica, quosdam de longinquioribus parochiis specialis dioeceseos Romani pontificis, ad cujus sollicitudinem universalis Ecclesia pertinet, propter contumaces contentiones aliquos invitatos fuisse: sed de Transalpinis regionibus, quibus decreta privilegia servari debent, tale quid pro presbyterorum et diaconorum appellatione a sede apostolica praeceptum fuisse non legimus. De ecclesiasticis nihilominus privilegiis in epistolis beati Gregorii legimus ad Dominicum Carthaginensem episcopum (lib. XI, epist. 39): « Vestra fraternitas, inquit, hoc postposita dubitatione retineat, quia sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua jura servamus. Nec cuilibet, favente Christi gratia, ultra 126.0241C| quam meretur impertior, nec ulli hoc quod sui juris est ambitu stimulante derogabo; sed fratres meos honorare per omnia cupio, sicque studeo eos in honorem subvehi, dummodo non sit, quod alteri jure ab altero possit opponi. » Et alibi idem hinc dicit (lib. XI, epist. 37): « Quod vero dicitis, vestris temporibus debere servari quae a meis quoque decessoribus tradita atque custodita sunt, absit hoc a me, ut statuta majorum consacerdotibus meis in qualibet Ecclesia infringam, quia mihi injuriam facio, si fratrum meorum jura perturbo. » XXIII. Tandem hinc, praeter antiquas regularum ac legum constitutiones, in promptu habemus synodalia capitula apostolicorum, Eugenii, anno imperii decimo tertio domni et genitoris nostri Ludovici, et 126.0241D| anno decimo imperii Lotharii fratris nostri, mense Novembrio, atque Leonis IV, anno Lotharii tricesimo septimo, et Ludovici nepotis nostri anno quinto, mense Decembrio decreta, quibus praecipiunt, « ut si quispiam sacerdotum, id est, episcopus, presbyter, diaconus, vel etiam subdiaconus, de quacunque femina crimine fornicationis suspectus, post primam, secundamque et tertiam commonitionem (metropolitani, vel alterius episcopi, aut ejus cui subjacere videtur) inveniatur fabulari cum ea, vel aliquo modo conversari, canonice judicetur. » Quapropter unusquisque episcopus in tali re studiose ac diligenter curam habere debet, ne Ecclesia Christi a propriis possit sordidari ministris: quia cum propriam uxorem 126.0242A| habere non permittitur, maxime ab omni femina sit abstinendus. Et item: « Sacerdos etenim, aut quivis alius in ordinem ecclesiasticum provectus, si in eo scelere inveniatur, quo abjiciendus existat, depositus providentia episcopi bene proviso loco constituatur, ubi peccata lugeat, et ulterius non committat. » Sic et magnus Leo papa, longe ante hanc constitutionem, auctoritate sacrae Scripturae ad Hilarium Narbonensem decrevit (epist. 95, ad Rusticum Narbon.), « ut presbyteri vel diaconi lapsi ad promerendam misericordiam Dei, privatam expetant secessionem, ubi illis satisfactio, si fuerit digna, sit etiam fructuosa. » XXIV. Cum haec ita se habeant, non est perfunctorie attendendum vestrae pontificali auctoritati, et 126.0242B| nostrae imperiali potestati, quid praedecessores nostri de servandis sacris legibus et sanctis regulis decernentes constituerunt, ex quorum pluralitate, pauca numero, non pauca pondere hic censuimus ponere. De legibus namque Valentinianus, Theodosius et Arcadius decreverunt dicentes (l. II Cod. Theod., De Constitut. principum): « Perpensas serenitatis nostrae longa deliberatione constitutiones, nec ignorare quemquam, nec dissimulare permittimus. Interpretatio. Leges nescire nulli liceat, aut quae sunt statuta contemnere. » Et sanctus Coelestinus paria de sacris canonibus dicit (epist. 3): « Nulli, inquiens, sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere, quod Patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si 126.0242C| decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? » Quia, ut Hilarius papa dicit (epist. 11, ad Leontium), « Non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur, cum exspectatio fructus nostri ministerii, non in latitudine regionum, sed in acquisitione ponatur animarum. » Et item, de legibus praefati Augusti (l. III Cod. Th., eod.): « Omnia constituta non praeteritis calumniam faciunt, sed futuris regulam imponunt. Interpretatio. Omnes leges non ea quae anteriori tempore facta sunt damnant, sed in futurum observanda constituunt. XXV. Et hinc Symmachus papa (epist. 1, ad Aeonium): « Dum ad Trinitatis instar, cujus una 126.0242D| est atque individua potestas, unum sit per diversos antistites sacerdotium, quemadmodum priorum statuta a sequentibus convenit violari? Huc accedit, quod haec si eveniat sententiarum varietas, ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem credimus pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa, quae a Domini sacerdotibus semel regulariter statuuntur, perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quae gesta sunt, faciat rata esse quae gesserit. Quanta enim vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quae in sacerdotio praecipiunt, ea hisdem transeuntibus dissolvantur? » Haec igitur servemus nostris temporibus, 126.0243A| tanto gratius, quanto et Ecclesiae et imperio erit capacius, et servando quae legaliter ac regulariter gesta sunt, rata esse faciamus quae legaliter ac regulariter gesserimus. XXVI. Suggerendum etiam vestrae summae auctoritati necessarium credimus, ut de quorumdam episcoporum coercenda inconsideratione, alios decreto generali instruentes, cautos efficiatis: ut quorum debent esse matura et perpensa judicia, non sint praecipites in proferendis sententiis, nec facile ac indiscrete, neque aliter nisi juxta sanctarum Scripturarum tramitem, traditionemque majorum, et pro evidentibus culpis, quemcunque a communione corporis et sanguinis Domini Dei nostri Jesu Christi, in quibus post unicum baptismum praecipue humanae 126.0243B| salutis reconciliatio et summa consistit, pro suis injuriis, vel animi sui motibus ac iracundia separent. Quoniam « ira sacerdotis, ut sanctus dicit Gregorius (hom. 17, in Evang.), nequaquam debet esse praeceps et perturbata, sed magis ex consilii gravitate metuenda; nec debent temere indiscussa judicare, nec passim dicta sine probatione credere, sed auctoris nostri facta pensare, cui cum omnia nuda et aperta sint, mala tamen Sodomae noluit ante judicare, sicut sacra docet historia, quam probare, nos instruens ne mala hominum ante praesumamus credere quam probare. » XXVII. Sequantur autem in proferenda judiciali sententia sanctorum Romanae sedis pontificum documenta, Leonis, atque Gregorii: « Beatissimo Petro, 126.0243C| inquit Leo (serm. 3, in Anniv. assumpt.), a Christo dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum, et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. Transivit quidem etiam in alios apostolos jus istius potestatis, et ad omnes Ecclesiae principes decreti hujus constitutio commeavit: sed non frustra uni commendatur quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiae rectoribus Petri forma praeponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicunque fertur ex ipsius aequitate judicium. Nec nimia est, vel severitas, vel remissio, ubi nihil ligatum, nihil est solutum, nisi quod beatus Petrus, aut ligarit, aut solverit. » Hinc certa consideratione datur intelligi quia 126.0243D| in judicando non est Petri privilegium, ubi non ex ipsius fertur aequitate judicium. Est igitur praejudicium, non judicium, quia non jure dictum, id est non justitiae lege prolatum. Et S. Gregorius (hom. 26 in Ezech.): « Saepe agitur, ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, judex vitae fiat alienae, ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat, cum suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur. Unde fit ut ipse hac ligandi ac solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro subjectorum moribus exercet. Judicare enim digne de subditis nequeunt, qui in subjectorum causis sua vel odia vel gratiam sequuntur. Unde recte per prophetam dicitur: Mortificabant 126.0244A| animas, quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII). Non morientem quippe mortificat, qui justum damnat, et non victurum vivificare nititur, qui reum supplicio absolvere conatur. Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. » XXVIII. Qui beatissimus doctor Spiritu sancto repletus passim in dictis suis ostendit, quoniam episcopus, qui in ligando et solvendo interim arbitrium non sequitur judicis, ipse ligandi et solvendi potestate, quin et regno Dei se privat, si alligationis maledictum non judicio justitiae, sed livore vindictae depromit, Paulo attestante, qui dicit: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Quia vero sacra Scriptura duobus modis maledictum memorat, 126.0244B| aliud videlicet quod approbat, et aliud quod damnat, aliter enim maledictum profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae, sancti viri, eum in excommunicationis alligatione maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto lividae ultionis, sed ex justitiae examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foras exsurgentia, quia maledicto alligandae excommunicationis ferire debeant, cognoscunt, et eo in alligationis ac excommunicationis maledicto non peccant, quod ab interno judicio non discordant. Contra excommunicationis maledictum, livore vindictae depromptum, voce Pauli praedicantis admonemur, qui ait: Benedicite, et nolite maledicere (hom. XII, 14), quia neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). 126.0244C| Nam si a quolibet non fortasse ex malitia, sed ex linguae incuria, maledictionis verbum jaculatur in proximum, apud districtum judicem, a quo de otioso verbo ratio in die judicii poscitur, damnabilis est ille sermo, qui malitia non caret, et poenalis est ille, qui ab utilitatis bonitate vacat, pensandum est magnopere quanta animadversione plectenda est ab episcopo, cujus sermo semper sale, id est sapientia, conditus esse praecipitur (Colos. IV, 6), jaculata in proximum injustae alligationis excommunicatio, quae potius vocanda est maledictio. XXIX. Sequamur itaque Ecclesiae sanctae rectores, quorum dorsa mentium incudes sunt hominum peccatorum, dicente Psalmista: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (Psal. CXXVIII, 3), in separatione 126.0244D| a communione, et reconciliatione sacramentorum Christi, sacrum Nicaenum concilium, et Africae provinciae canones, Siricii quoque, et Innocentii, atque Leonis decreta, et epistolam ipsius Leonis ad Theodorum Forojuliensem episcopum (epist. 59). Sed et quem de ecclesiastico ordine, clarescentibus gravioribus culpis, gradu privaverint, communione corporis et sanguinis Christi, ut canones praefixerunt, non privent. Haec est enim, Scriptura dicente, directa via, ita ut recti ambulent in ea, et nec stulti errent per eam (Isa. XXXV, 8). De injuste siquidem excommunicantibus, vel excommunicatis, quid etiam lex Justiniana decernat, vestram sapientiam latere non potest.
EPISTOLA XXXIII. AD EPISCOPOS RHEMENSIS DIOECESIS ET OMNES ECCLESIAE RECTORES ET FIDELES. Adversus Odacrum, cujus excommunicationem notificat. (Ex Act. prov. Eccl. Rhem.) 126.0245A|
HINCMARUS episcopus ac plebis Dei famulus, cum collegis nostris venerabilibus dioeceseos Rhemorum episcopis, omnibus Ecclesiae sanctae rectoribus atque fidelibus, ad quorum notitiam haec sequentia poterunt pervenire: ut scientes a quibus, et qualiter, ac quotiens, et pro quibus excessibus Odacrus invasor Ecclesiae Belvacensis, suffraganeae nostrae metropolis, sit excommunicatus, ab ejus perniciosa communione se caveant, ne, ut scriptum est, picem tangentes 126.0245B| inquinentur ab ea, et ovis morbida, nisi quantocius a sano grege fuerit separata, multos suo morbo inficiat.
- I.
Sicut longe ante praedictum est a Deo per Psalmistam: Convallem tabernaculorum dimetiar (Psal. CVII), hoc est, ut catholici doctores produnt, universum orbem terrarum, qui vallis tabernaculorum pro habitaculis corporum dictus est, etiam priusquam Christus mundo per incarnationem illuxerit, dimensum fuisse legimus, quam dimensionem habemus. Et post, ut item ipse praecepit, Distribuite, inquiens, domos ejus (Psal. XLVII), videlicet universalis Ecclesiae toto terrarum orbe diffusae, per custodiarum parochias distinctam cognoscimus, quam etiam distinctionem habemus. Unde sacri canones, spiritu 126.0245C| Dei conditi, et totius mundi reverentia, consecrati, decernunt dicentes (conc. Antioch., an 341, can. 9): « Per singulas regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciae gerere, » et reliqua quae ibidem sequuntur. Et sanctus Bonifacius papa, explanans sextum capitulum mysticae Nicaenae synodi, per quam sanctus Spiritus est locutus ait: « Metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. »
- II.
Propter nos autem homines, et propter nostram salutem, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus ad homines dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth., 15); et item dicit: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, 126.0245D| et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor (Joan., X). Sanctam designans Ecclesiam ex circumcisione ac praeputio sub se pastore vero, qui posuit animam suam pro ovibus suis, ipso angulari lapide uniendam. De cujus sanctae Ecclesiae ovili idem dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, hic fur est et latro (Joan., 10). Qualiter autem et quo ordine quisque ad hujus sancti ovilis custodiam, id est ad regimen sanctae ecclesiae accedere ac provehi debeat, sacri canones patenter ostendunt. Videlicet ut operam dante interventore constituto, episcopo pastore viduatae ecclesiae, et a clero et a plebe, secundum apostolicam et canonicam formam, eligatur 126.0246A| futurus episcopus, qui sacris canonibus non valeat obviare, et cum decreto singulorum manibus roborato ad metropolitanum et caeteros provinciales episcopos, ipso interventore mediante, perducatur ad ordinationem, et sic communi cunctorum decreto rationabili, et secundum regulam ecclesiasticam comprobato, secundum quartum et sextum capitulum mysticae synodi Nicaenae, et juxta vicesimum quartum capitulum Antiocheni concilia ordinetur, sicut et sanctus Gregorius multoties in regesto suo decernit. Quos sacros canones Odacrus, invasor per exteras potestates viduatae Belvacensis ecclesiae, contemnens atque conculcans pro nihilo duxit, et jam plusquam annum usurpans, sua tyrannica devastatione captivatam, contra magnum Chalcedonense 126.0246B| concilium sexcentorum triginta et eo amplius episcoporum, quod praecipit intra tres menses ordinationes episcoporum celebrari (conc. Chalced., can. 25). Non reverens divinum judicium, nec pensans quantum periculum sit, quia in proxime praecedenti coenae Dominicae die, multi ab Odone episcopo pro publicis criminibus in publica poenitentia constituti, quod nisi ab episcopo fieri licet, sine reconciliatione et communione sacra gementes remanserunt, quanti sine canonico baptismo et episcopali consignatione relicti fuerunt, quantis rusticanarum parochiarum in tanto tempore presbyteris defunctis, ipsarum parochiarum parvuli sine baptismo perire potuerunt, quanti viri, quantae feminae, sine reconciliatione et sacri olei unctione 126.0246C| atque sancta communione, et sine eorum animarum per orationes solemnes commendatione de isto saeculo exierunt. Contra cujus diutinam pervasionem, ultra terminum constitutum a praefato magno concilio, sancti Dei, per quos sanctus Spiritus ea quae ibi sunt diffinita decrevit, et jam cum Christo in coelo regnant, terribiliter clamant, eos qui ausi fuerint post diffinitionem magnae et universalis hujus synodi quidquam ex his quae sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere. Et sanctus Gregorius ad Gallicanos episcopos scribens de hujusmodi impostore (lib. VII, epist. 110): « Dum, inquit, non officium sed nomen attendit, sacerdos non esse, sed dici tantummodo inaniter concupiscit. Quod si sic licet, quid per hoc 126.0246D| aliud agitur, nisi ut nulla de actu probatio, nulla sollicitudo de moribus, nulla sit de vita discussio? Ex qua re, si recte libraminis examinatione pensetur, dum improbe ad inanem gloriam locum festinat utilitatis arripere, eo ipso magis quod honorem quaerit indignus est. Sicut autem is qui invitatus renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel importune se ingerit, est procul dubio repellendus. Nam qui sic nititur ad altiora conscendere, quid agit nisi ut crescendo decrescat, et ascendendo exterius interius in profundum descendat? »
- III.
Idem sanctum magnumque concilium decrevit (conc. Chalced. can. 25): « Ut reditus viduatae 126.0247A| ecclesiae penes oeconomum ejusdem ecclesiae integre conserventur, » quos praedictus invasor Odacrus sine ulla divinae legis reverentia usurpare praesumpsit. Quapropter cum aliis hujusmodi praesumptoribus ab eodem sancto et magno concilio percellitur, ut qui ausi fuerint post diffinitionem magnae et universalis hujus synodi quidquam ex his quae sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio hujusmodi gradu recedere.
- IV.
Odacrus, relicto ecclesiastico judicio et sacrorum canonum diffinitione, per saecularem potestatem invasor rerum et facultatum ecclesiasticarum Belvacensis Ecclesiae, quae secundum sacras regulas oblationes appellantur, quia Domino offeruntur, et vota sunt fidelium, ac pretia peccatorum, atque 126.0247B| patrimonia pauperum, ipse in se damnationis sententiam jaculavit, quia sicut sanctus Leo papa cum Romana synodo diffinivit (epist. 96): « Quicunque sub regula positi, relicto ecclesiastico judicio, ad patrocinia laicorum convolare, et judicia eorum expetere, et praetermisso sacerdote suae ecclesiae, ad disceptationem saecularium venerint, sacris liminibus, id est ab ecclesiae aditis expelli, et a coelesti arceri altario, id est a corpore et sanguine Christi separari jubentur. » Et canones sacri diffiniunt (conc. Antioch., can. 2): « Ut quilibet regulae subjectus Ecclesiae, praeter consilium et litteras episcoporum provinciae, et praecipue metropolitani, adierit imperatorem, hunc reprobari et abjici oportere, non solum a communione, verum et ab honore cujus particeps videtur 126.0247C| existere. » Et sanctus Hilarus papa in decretis suis: « Non minus, inquit, in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. » Schismaticus igitur, ab unitate Ecclesiae per sacrorum canonum contemptum, qui a sancto sunt Spiritu conditi et totius mundi reverentia consecrati, seipsum scindens, licet forte eodem cultu, eodem ritu credat ut catholici, in malo tamen suo per cupiditatem manet damnationis dissidio. Quantum autem sit malum dissidium schismatis, sanctus Augustinus in libro de Baptismo ex sacris demonstrat Scripturis hoc modo: « Non afferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod volumus, et quomodo volumus, pro arbitrio nostro dicentes hoc grave, hoc leve est, sed afferamus divinam stateram 126.0247D| de Scripturis sanctis tanquam de thesauris Dominicis, et in illa quid sit gravius appendamus, imo non appendamus, sed a Domino appensa recognoscamus. Tempore illo, quo Dominus priora delicta recentibus poenarum exemplis cavenda monstravit, et idolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus; et schisma tentatum, idololatria gladio punita est, exustio libri bellica caede et peregrina captivitate, schisma hiatu terrae sepultis auctoribus vivis, et caeteris coelesti igne consumptis, quis jam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicatum? » Quae tria gravia commissa, et non levi punitione vindicanda, si diligenter sanctarum Scripturarum auctoritate 126.0248A| intendimus, in hac tyrannica Odacri pervasione vacantis ecclesiae invenimus. Apostolus namque dicit: Avaritia, quae est idolorum servitus (Coloss. III). Et beatus Gregorius loquens de tentatione Dominica in Evangelii homilia, et altera sententia praefati apostoli ostendit avaritiam esse non solum pecuniae, sed etiam altitudinis. Et Odacrus invasor vacantis ecclesiae, quia secundum sacrorum canonum tramitem, ad provectum episcopalis ordinis, ut res et facultates ipsius ecclesiae possideret, Deo judice, pervenire non meruit, per saecularem potestatem prius res et facultatem ipsius ecclesiae vacantis obtinuit, ut saltu quoquo modo ad altitudinem episcopalis nominis perveniret, et sacerdos non esse, sed dici tantummodo inaniter concupivit. 126.0248B| Non attendens, quia sic ab ipso Christo, summo pontifice, ac rege regum, sunt distincta potestatum officia, ut spiritalis actio a carnalibus distaret incursibus, et militantes Deo minime se negotiis saecularibus implicaret, ac vicissim non illi rebus divinis praesidere viderentur, qui essent negotiis saecularibus implicati. Et saeculares viri sacerdotum penderent judicio, non sacerdotes ad suam deberent redigere voluntatem: et sacerdotes saecularium judicia discuterent, non autem saeculares sacerdotum judicia molestarent, sicut litterae divinitus inspiratae manifeste demonstrant, et Constantinus magnus imperator in Nicaeno concilio se illorum judiciis subdens ostendit. His igitur ita se habentibus, Odacrus per avaritiam et altitudinis, et possessionis, in pervasione 126.0248C| vacantis ecclesiae idololatra esse ostenditur. Per Moysen de Domino dicitur: In dextera ejus ignea lex (Deut. XXXIII). « In sinistra, inquit Gregorius, reprobi qui et ad sinistram ponendi sunt, dextera autem Dei appellantur electi. In dextera ergo Dei lex ignea est, quia electi mandata coelestia nequaquam frigido corde audiunt, sed ad haec amoris intimi facibus inardescunt. » Et Apostolus dicit: Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII); et Dominus: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? (Luc. XII). Ignem Dominus in terram mittit, cum afflata Spiritus sancti corda carnalium incendit. Spiritus igitur sanctus ignis est. Et sacri canones, sicut legimus, sancto sunt Spiritu conditi, quos Odacrus facibus suae cupiditatis succensus, cum non per spiritalem ecclesiasticam traditionem, 126.0248D| sed per carnalem saeculi potestatem pastore vacantem ecclesiam usurpavit, Spiritum sanctum quo facti sunt conditi canones, reclamante Scriptura: Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V), quantum ex ipso est exstinguere procuravit, et auctoritatem sacrorum canonum, ne vigeret in ecclesia sua molitione quasi incendere attentavit. Quia vero cum catholicae unitate Ecclesiae, a quo propter suos excessus sicut ostendimus et in reliquum ostendemus, est excommunicatus, sacros canones totius mundi reverentia consecratos non sequitur, sicut ex suprascriptis sacris sententiis manifestatur, schismaticus esse negari non potest, sicut sanctus Augustinus 126.0249A| in tractatu Evangelii secundum Joannem ostendit. « Habemus, inquiens, sanctum Spiritum si amamus Ecclesiam, amamus autem, si in ejus compage et charitate consistimus. » Et in epistola concilii ad Donatistas: « Quisquis a catholica Ecclesia fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere existimet, hoc solo scelere quod a Christi unitate disjunctus est, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum. Quisquis autem in hac Ecclesia bene vixerit, nihil ei praejudicant aliena peccata, Quia unusquisque in ea proprium onus portabit (Gal. V), sicut dicit Apostolus, Et quicunque in ea corpus Christi manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI). Cum enim dicit judicium sibi manducat, satis ostendit quia non alteri judicium manducat, sed sibi, quia communio malorum non 126.0249B| maculat aliquem participatione sacramentorum, sed consensu factorum. Nam si in factis malis non eis quisque consentiat, portat malus causam suam et personam suam, non praejudicat alteri, quem in consensione mali operis socium non habet criminis. » Qui vero ex quocunque statu, vel quocunque ordine schismati ejus favent, attendant et appendant diffinitionem apostolicae sedis, quam decretis suis inseruit dicens, « Quisquis, inquit, assentit principi schismatis, schismaticus esse negari non poterit. Quod et si omnes sacerdotes et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non praevaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim 126.0249C| Deus omnium indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit. » Isdem vero, ut jactant fautores sui, et applaudunt ei complices praesumptionis suae, non proponens Deum ante conspectum suum, persuadet sibi tenere et usurpare res ac facultates a se invasae ecclesiae, etiamsi ad nomen episcopale pervenire nequiverit, assumentes in augmentum suae damnationis exempla de quibusdam ecclesiis, quae quorumdam principum temporibus diu sine pastore vacarunt, sua opera quasi ex mortuis pellibus, ut beatus demonstrat Gregorius, credentes muniri, dum pravitatem suam ex alienis pravitatibus tuentur. Quia enim talia contigisse considerant, se haec facere licenter putant, quod schisma esse contra traditionem ecclesiasticam et 126.0249D| sacrorum canonum constitutionem patenter ostenditur. Quod sanctus Gregorius in Evangelii homilia redarguit dicens: « Sunt nonnulli, qui dum plus terrenam substantiam quam oves diligunt, merito nomen pastoris perdunt, quia non pro amore intimo oves Dominicas, sed ad temporales mercedes pascunt. Mercenarius quippe est, qui locum pastoris tenet, sed lucra animarum non quaerit, terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia laetatur, et pro eo ipso quod in regimine laborat, hic quod quaerit inveniat, et ab haereditate gregis in posterum alienus existat. » V. Caeterum quia cognata sunt schisma et haeresis, 126.0250A| sicut etiam solemnes orationes universalis Ecclesiae in die sancti parasceves aperte demonstrant, annuente veritate ostendere procurabimus, quia nec a damnatione simoniacae haereseos est immunis. Dominus dicit in Evangelio de largiendis sacris ordinibus: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X). « Praesciebat, inquit beatus Gregorius, nonnullos hoc ipsum donum accepti Spiritus in usum negotiationis inflectere, et miraculorum signa ad avaritiae obsequium declinare. Hinc est enim, quod Simon magus per impositionem manus edita miracula conspiciens, percipere donum Spiritus sancti pecunia voluit, scilicet ut deterius venderet quod male comparasset. Unde bene cum justum virum describeret propheta ait: Qui excutit manus suas ab omni munere (Is. XXXIII). Neque enim dicit, 126.0250B| qui excutit manus suas a munere, sed adjunxit ab omni, quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus quippe ab obsequio est, subjectio indebite impensa, munus a manu pecunia, munus a lingua favor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit. » Unde Dominus vendentes et ementes ex templo eliminat, quia vel eos pro munere impositionem manuum tribuunt, vel eos qui donum Spiritus emere nituntur damnat. Vendentes quippe in templo sunt, qui hoc quod quibusdam jure competit ad pretium largiuntur. Ementes vero in templo sunt, qui dato 126.0250C| patronis praemio emunt peccatum. Hinc est quod sacri canones simoniacam haeresim damnant, et eos sacerdotio privari praecipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quaerunt. Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simoniaca haeresis sit exorta, cur non videtur quia eum quem cum pretio ordinat provehendo agit ut haereticus fiat? sacri namque canones et ordinantes et ordinatos pro munere, sed et interventores irrefragabiliter damnant, sicut lector in secundo capitulo magni Chalcedonensis concilii poterit invenire. Nos quidem non incerta relatione saepe fatum Odacrum, non solum pecuniam, sed et res per non ignotas personas pro percipiendo episcopali ordine obtulisse comperimus. Et sanctus Augustinus in libro de utilitate credendi ait: « Haereticus 126.0250D| est qui alicujus temporalis commodi et maxime gloriae principatusque gratia, falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur. Ille autem qui hujusmodi homini credit, homo est imaginatione quadam pietatis illusus. » VI. In privilegio Belvacensis Ecclesiae, consensu domni Karoli nos episcopi quatuor provinciarum, Rhemorum scilicet, Rhotomagensium, Turonorum ac Senonum, majorum exempla secuti, canonica et episcopali auctoritate decernentes subscripsimus, « Ut nulla saecularis potestas de rebus episcopii Belvacensis Ecclesiae praesumat. Si quis vero regum, sacerdotum, et judicum, atque saecularium personarum, hanc constitutionis paginam cognoscens 126.0251A| contra eam venire tentaverit, reum se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. Et nisi vel ea quae ab illo sunt male ablata restituerit, vel digna poenitentia illicita acta defleverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat atque in aeterno examine districtae ultioni subjaceat. » Et in hac constitutione nostra Domini nobis adfuisse praesentiam credimus, secundum promissionem suam qua dicit: Ubi fuerunt congregati duo aut tres in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). Si ergo adesse dignatur ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine suo, quanto magis non deerit, ubi plures auctoritatem illius sequentes conveniunt vel consentiunt sacerdotes? Qui autem ex his qui 126.0251B| jam ad Dominum perrexerunt in sedibus eorum successerunt, sicut sanctus Siricius in decretis suis demonstrat, in eorum labores curasque debent succedere, et quae antecessores eorum statuerant regulariter, conamine summo defendere. Nam, inquit Symmachus papa, « Dum ad Trinitatis instar, cujus una est atque individua potestas, unum sit per diversos antistites sacerdotium, quemadmodum priora statuta a sequentibus convenit violari? Huc accedit quod haec si eveniat sententiarum varietas, ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem credimus pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa quae a Domini sacerdotibus semel statuuntur perpetua sint, quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et 126.0251C| roborando quae gesta sunt faciat rata esse quae gesserit. Quanta enim vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quae in sacerdotio praecipiunt, iisdem transeuntibus dissolvantur? VII. In privilegio domni papae Nicolai, quod tempore Odonis episcopi ecclesiae Belvacensi contulit, ad locum ita scriptum est: « Nullus itaque regum, nullus judicum, nullus cujuscunque saecularis potentiae dignitate fultus, in rebus vel villis vel agris vel mancipiis, vel quidquid ad monasteria ibidem descripta collatum fuerit, potestatem habeat vel dominandi vel accipiendi, vel auferendi, praeter episcopum Belvacensis, qui per tempus fuerit eidem praelatus ecclesiae: sed quidquid in auro vel in argento, vel in quacunque supellectili, vel in omni 126.0251D| facultatis substantia ipsis est monasteriis hodie delegatum, vel futuris temporibus fuerit collatum, episcopi Belvacensis distributioni et ordinationi fiat subjectum, nec alterius potestatis jus vel dominatio super eis potestatem aliquam, nisi quantum divina auctoritas et lex et justitia permittit, obtineat . . . . . . . . . oculis ad ignem perpetuum vadat. Unde ipsi et suis complicibus inculcanda est sententia beati Gregorii, quam in epistola Graecorum partibus contra quatuor male sentientium capitula posuit, qui anathematizati cum aliis perniciosis persuadebant sibi anathematis vinculo non teneri. Ipsi, inquit, sibi testes sunt quia Christiani non sunt, qui ligamenta sanctae Ecclesiae vanis se aestimant conatibus solvere, 126.0252A| ac per hoc nec absolutionem sanctae Ecclesiae quam praestat fidelibus veram putant, si ligaturas ejus valere non aestimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia per omnia despiciendi et anathematizandi sunt, et unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter ligantur, eosque et ego, et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia, anathematizamus, quia veritati contrariae sentiunt et contraria loquuntur. » VIII. Sacri denique Nicaeni canones decernunt, de his qui communione privantur, seu ex clero seu ex laico ordine (conc. Nic. an. 325, can. 5): « Ab episcopis per unamquamque provinciam sententia regularis obtineat, ut hi qui abjiciuntur ab aliis non recipiantur. » De cujus magni concilii privilegio sanctus 126.0252B| Hilarius et beatus Ambrosius mirabiliter scribunt; sed et magnus Leo papa dicit (epist. 106, ad Anatol., c. 2 et 4): « Tanto, inquiens, divinitus privilegio Nicaena est synodus consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum, quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. » Et item (epist. 53): « Sancti illi et venerabiles Patres, qui in urbe Nicaena, sacrilego Ario cum sua impietate damnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos in toto orbe terrarum in suis constitutionibus vivunt, et si quid usquam aliter quam illi statuere praesumitur, sine cunctatione cassatur. » Et item idem in decretali sua epistola (epist. 12, ad episc. 126.0252C| Afric., c. 2): « Beati Pauli apostoli per Spiritum Dei emissa praeceptio est, qua in persona Timothei omnium Christi sacerdotum numerus eruditur, et proinde unicuique nostrum dicitur: Manus nemini cito imposueris, neque communices peccatis alienis (I Tim. V); » et paulo post: « Quid est communicare peccatis alienis, nisi talem effici ordinationem, qualis ille est qui non meruit ordinari? sicut enim boni operis sibi comparat fructum, qui rectum tenet in eligendo sacerdote judicium, ita gravi semetipum afficit damno, qui in suum collegium assumit indignum. Non ergo in cujusquam persona praetermittendum est, quod institutis generalibus continetur, nec putandus est honor ille legitimus, qui fuerit contra divinae legis praecepta collatus. » Et item idem: « Superflue 126.0252D| extra Ecclesiam positis resistimus, si ab his qui intus sunt in eis quos decipiunt vulneramur. Oportet etenim nos evangelici meminisse praecepti, quod ab ipsa veritate praecipitur, ut si nos oculus, aut pes, aut dextera scandalizaverit manus, a compage corporis auferatur, quia melius sit his in ecclesia carere membrorum, quam cum ipsis in aeterna ire supplicia. » Abjicienda prorsus pestifera haec a sacerdotali vigore patientia est, quae sibimet peccatis aliorum parcendo non parcit, sicut Heli quondam sacerdos, filiorum suorum delicta tolerando, cum ipsis divinae justitiae sententiam meruit expertiri, quia segni indulgentia dissimulavit plectere peccatores. Igitur 126.0253A| juxta praeceptum Levitici, in quo leprosi domorum lapides a sacerdote inspici, et qui ex eis purificari nequiverit, jam inter immundos computari, ac de ordine mundorum lapidum praecipitur erui, et de coelesti aedificio, videlicet sancta Ecclesia, velut indignus abjici, ac divino examine alius qui dignus est in loco illius substitui, quia saepe fatus Odacrus non est clericus Rhemensis nostrae provinciae, et contra sacras leges et regulas vacantem pastore suffraganeam metropolis nostrae ecclesiae invadere praesumpsit, et reditus ecclesiae viduatae, quas magnum Chalcedonense concilium penes oeconomum ejusdem ecclesiae integre conservari praecipit, sacrilege usurpavit, cum diffinito judicio ipsius concilii, et excommunicatione episcoporum quatuor provinciarum, 126.0253B| insuper et domni papae Nicolai apostolicae sedis pontificis, a nobis evangelica et apostolica atque canonica auctoritate sit excommunicatus, ut nunquam vel nusquam in provincia metropolis Rhemorum Ecclesiae in gradu ecclesiastico ministret, et si in pertinacia suae pervasionis de caetero manere praesumpserit, nunquam vel nusquam in Rhemensi provincia cum aliquo Christiano communicet, neque corpus et sanguinem Christi, nisi forte, juxta mysticam Nicaenam synodum (can. 13), in exitu positus viaticum munus sacrae communionis accipiat.
EPISTOLA XXXIV. AD JOANNEM EPISCOPUM CAMERACENSEM. De Hunoldo et malae famae presbyteri purgatione. (Apud Sirmond., ex codice S. Laurentii Leodiensis.) 126.0253C|
HINCMARUS Rhemorum episcopus ac plebis Dei famulus, dilecto fratri et venerabili coepiscopo JOANNI salutem.
Iste presbyter, nomine Hunoldus, dixit mihi quia presbyteros habens cum quibus famam suam sacramento purgare voluit de quadam femina, et quoniam examinationis judicium noluit facere, ut illi presbyteri cum eo securius jurare possent, sacerdotale ministerium interdictum est illi. Unde qualiter in nostra parochia ex auctoritate majorum tenemus, tuae dilectioni mandamus. Sicut S. Gregorius decrevit, per idoneos testes sacramento inquiritur de malae famae presbytero, ut inde scientes nec mendacium dicant, nec veritatem reticeant; et exceptis 126.0253D| accusatoribus, et sex testes jurent. Et post hoc juramentum, non interrogamus de concubitu presbyteri cum quacunque femina, quia nec hoc canones habent, sed de accessu et frequentatione, ac cohabitatione cum feminis contra interdictum sacrorum canonum, unde mala suspicio et inconveniens sacerdoti fama exivit. Et post illorum testimonium, septimus testis, si conditio vel qualitas personae permittit, ad judicium exit, quod illi sex veritatem inde per sacramentum dixerunt: quia multi jam deprehensi apud nos habentur, quoniam pretio conducti se perjuraverunt. Et si hoc modo presbyter convictus fuerit de inconvenienti cohabitatione contra leges et canones cum femina, deponitur, sicut sacrae 126.0254A| praecipiunt regulae. Accusatores autem ac testes ad accusandum vel ad testificandum tales suscipiuntur secundum Africanum concilium, quales publicae leges in mallo vel audientia ad accusandum et ad testificandum admittunt. Si autem mala fama ex similitudine per parochiam de presbytero exierit, et accusatores et testes legales defuerint, ne contra Apostolum infirmorum corda de mala fama presbyteri percutiantur, et ne vituperetur ministerium nostrum, neque securiores presbyteri existentes licentius in peccatum labantur, secundum decreta majorum, cum denominatis sibi vicinis presbyteris, quos scimus se nolle perjurare sacramento, famam suam purget. Si autem denominatos a nobis sibi presbyteros ad famam suam purgandam habere nequit, 126.0254B| et alios ad secum jurandum conduxerit, quoniam experti sumus quosdam ad invicem conspirasse, ut reputati mutuo in sua purgatione jurent, sicut et presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam conspiraverunt, coram misso nobis credibili, presbyteri, qui in purgatione infamati sacerdotis se una cum eo ad jusjurandum offerunt, examinationem judicis per advocatum infamati presbyteri recipiunt, ut in sacramento se Deo non perdant, sicut quosdam hinc jam revictos comperimus. Invocatio autem super eum qui ad judicium exit talis habetur, quod ipse presbyter talem accessum et frequentationem et cohabitationem contra sacros canones cum illa femina non habuerit, unde mala suspicio et inconveniens sacerdoti fama merito posset exire. Sicut 126.0254C| enim vitiosi presbyteri, suadente diabolo, adinveniunt, ut in mansis suis de alode, vel naturali, vel comparato, feminas habeant, quae illorum pannos lavant, et vestimenta illis faciunt, et interdum etiam claves facultatum illorum praevideant, sicque cum eis inconvenienter cohabitent, ita, sicut sanctus Augustinus dicit, varia morborum genera nova quaerere cogunt medicamentorum experimenta, ut quia interdicto canonum et legum obaudire non curant, censurae severitate ab eis discedere timeant. Data XV Kalend. Apriles, indictione VII.
EPISTOLA XXXV. AD OMNES FIDELES. Godbaldi presbyteri de femina convicti depositio. (Apud eumdem, ex veteri codice sancti Laurentii Leodiensis.) 126.0254D| HINCMARUS episcopus ac plebis Dei famulus.
Notum sit omnibus sanctae Dei Ecclesiae rectoribus, ministris quoque ac filiis, ad quos haec poterunt pervenire, quia Godbaldus quondam presbyter parochiae nostrae, de quadam femina nomine Doda criminatus, et idoneis testibus comprobatus, et secundum sacros canones ad judicium provocatus, de ipso judicio conscientia sua redargutus fuga lapsus est. Propterea secundum sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, omni sacerdotali officio est privatus, docente beato Bonifacio papa (epist. 11): « Quod si adesse neglexerit, 126.0255A| dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et toties delegato judicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constet absentia. » Data ex synodo in Rhemensi metropoli habita X Kalend. Maias, indict. XII.
EPISTOLA XXXVI. AD OMMES FIDELES. Fulcheri et Hardoisae ob incestas nuptias excommunicatio. (Apud eumdem, ex veteri codice sancti Laurentii Leodiensis.)
126.0255B| HINCMARUS episcopus ac plebis Dei famulus.
Notum sit omnibus sanctae Dei Ecclesiae rectoribus, ministris quoque ac filiis, ad quos haec poterunt pervenire, quia Fulcherus et Hardoisa, carne propinqui, contra legis praecepta et prophetica dicta, contraque evangelicam et apostolicam atque canonicam regulam, sed et contra leges humanas, non conjugio sed incestu, carnali commistione conjuncti sunt, sicut idoneis et veracibus testibus, computata utriusque cognatione comprobatum est. Et quia obedire divinis et humanis legibus noluerunt, ut se ab ipso incestu disjungerent secundum sacros canones, a sacra communione corporis et sanguinis Christi, et ab omni Christianorum societate abjecti sunt, usque dum, Domino respiciente, a laqueis diaboli, 126.0255C| a quo capti tenentur, per poenitentiam separati, ab ipso incestu resipiscant, decernente B. Gregorio (Gr. junior., can. 8 et 9): « Si quis, inquit, consobrinam suam duxerit in conjugio, anathema sit; et responderunt omnes tertio: Anathema sit. » Et item: « Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit; et responderunt omnes tertio: Anathema sit. » Vos, fratres ac filii, qui litteras non didicistis, scitote quid sonat in nostra lingua anathema, id est alienatio, ut a Christo, a quo nominantur Christiani, et a Christianorum societate atque communione sint tales alieni, donec ab illa illicita conjunctione se separent, et per poenitentiam et sacerdotale ministerium Christo et sanctae Ecclesiae, id est, Christianis 126.0255D| reconcilientur. Progeniem vero suam divinae leges unumquemque Christianum usque ad septimam generationem, et quandiu se cognoscunt affinitate propinquos, observare decernunt, ut nemo ex propria consanguinitate conjugem habeat, vel quam ex propria consanguinitate aliquis conjugem habuit vel aliqua illicita pollutione maculavit, quia incestuosus est talis coitus et abominabilis Deo et cunctis hominibus. Et incestuosos a liminibus sanctae Ecclesiae praecipiunt separari, usquedum per satisfactionem precibus sacerdotum, eidem, ut praemisimus, sanctae Ecclesiae canonice reconcilientur. Si autem ab hoc incestu, in quo perditi jacent, separare se voluerint, quia sicut sacrae leges dicunt, incestus nullo conjugii 126.0256A| nomine deputatur, si se continere non potuerint, post poenitentiam et reconciliationem, quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugii libertatem. Quandiu autem in ipsa illicita conjunctione permanserint, nullus Christianus quocunque modo eis communicet, quia cum talibus cuicunque Christiano nec communem cibum sumere licet. Propterea, fratres ac filii, omnes scilicet Christiani, separate vos ab omnimoda eorum communione, ne, quod absit, communicantes illis pariter pereatis. Nec mirum si inter homines haec ratio custoditur, cum et inter jumenta hoc fieri sciatis, ut ea quae scabiem habere videntur, separentur a sanis, ne illorum morbo caetera damnentur vel pereant. Et dicente Domino: Nolo mortem peccatoris, 126.0256B| sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 21), si antequam se ab hoc incestu separent, quisquam in infirmitatem deciderit, et vel sic jam in desperationem de vita temporali devenerit, si vel tun ex corde poenituerit, et coram Deo et sacerdote ac fidelibus hominibus confessus fuerit, et fidejussores dederit, ut si de ipsa infirmitate convaluerit ulterius ad illam incestam conjunctionem non rediet, cum aliis peccatis suis de hoc incestu puram confessionem faciat, et a sacerdote reconcilietur, et sancto oleo ungatur, et communio corporis et sanguinis Christi ei largiatur. Si vero in hac pertinacia usque ad mortem permanserit, et sine reconciliatione et communione corporis et sanguinis Christi quisquam eorum mortuus fuerit, sine psalmis et hymnis atque 126.0256C| orationibus, et non cum aliis Christianis sepeliatur: quia sicut sancto Spiritu inspirante scriptum legimus, quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus. Data ex synodo in Rhemensi metropoli habita, decimo Kalendas Maias, indictione duodecima.
EPISTOLA XXXVII. AD ENGILGARIUM VIRUM ILLUSTREM. Illum arguit quod hominem suum inconvenienter jurare coegerat. (Apud eumdem ex Flodoardi, lib. III, cap. 26.)
HINCMARUS episcopus ENGILGARIO salutem
Pervenit ad nos quia hominem tuum Ratramnum 126.0256D| irrationabiliter et inconvenienter periculosum sacramentum jurare fecisses: qui licet tibi servitium debeat, tamen sub nostra cura et tu et ille de salute vestra esse debetis. Propterea mando tibi quia valde miror te non intellexisse gravius esse periculum cum hominem aut suadendo aut terrendo in perjurium mittas, quam si te solus perjurares, quoniam in te unum perjurium, imo pro perjurio homicidium perpetrares: cum autem alium perjurare facis, et te et illum perdis. Et ideo mandamus ut si ita causa habetur sicut ad nos pervenit, ab ecclesia et altario te abstineas donec ad nos venias, et de tali incautela aut dignam excusationem facias, aut dignam poenitentiam accipias.
EPISTOLA XXXVIII. AD ANASTASIUM ABBATEM Romam missa cum increpatorias papae litteras accepisset. (Apud eumdem, ex codice ecclesiae Laudinensis.)
HINCMARUS Rhemorum episcopus sanctissimo et fidissimo fratri ANASTASIO religioso abbati plurimam in Salvatore salutem.
Multis infirmitatibus et anxietatibus pressus pauca scribo cui multa debeo, et quem multum diligo ac de quo multum confido. Caeterum epistolae domni apostolici, per Egilonem venerabilem archiepiscopum nobis directae, ad nostra scripta respondentes, in quibusdam aliter sonuerunt, quam nos suae sanctitati et auctoritati scripserimus. Sed certus sum quia non 126.0257B| aliter ipse nobis rescripsit, nisi ut in scriptis ex nostra parte sibi porrectis invenit. Nos tamen, vera exemplaria eorumdem scriptorum a nobis missorum habentes, de quibusdam causis non ita scripsimus, sicut habere scriptis ejus relegimus. Unde si et in his scriptis, de synodo apud Trecas sub sigillis quinque episcoporum, consensu omnium qui interfuerunt directis, aliter, quod futurum non credimus, a quocunque fuerit missum, vel contra ea transmissum, hic venerabilis frater et coepiscopus noster Actardus vera exemplaria scriptorum ejusdem synodi ex authenticis accepit, quae domno apostolico monstrare si fuerit necesse valebit. Quae forte collata his, quae Leoni papae ab episcopis provinciarum Cisalpinarum, et a Lothario imperatore, sed et a 126.0257C| rege Carolo directa fuerunt, de quorum exemplariorum sensu haec missa episcopi collegerunt, ut autumo, non discordare intellectu invenientur, quanquam mitius quaedam scripserint qui gestis non interfuerunt, quam illi qui ea quae gesserunt, Sergio papae mittenda et Leoni missa scripserunt. Et de restitutione Ebonis per edictum Lotharii imperatoris in scriptis suis ideo non miserunt, quoniam ipsi episcopi, quorum ibidem nomina sine illorum subscriptionibus sunt adnotata, eidem qualicunque restitutioni se non interfuisse dixerunt, sicut et Rothadus modo in synodo apud Trecas dixit. Est etiam, quoniam et a Sergio post eamdem restitutionem damnationis sententiam in eum prolatam legerunt, sicut codex episcopalis, et litterae domni 126.0257D| apostolici per Egilonem nobis missae demonstrant. Sed et de charta transmigrationis ad aliam parochiam, a Gregorio papa praefato Eboni facta, nihil in praedictis eorum scriptis habetur, quoniam in istis nostris regionibus antea visa non fuit, nisi modo, cum dilectus frater noster Vulfadus apud Trecas eam nobis ostendit: quae utrum a Gregorio, cui successit Sergius, data fuerit an non, ex scrinio sanctae sedis Romanae ut credimus sciri valebit. Ordinatores quoque mei Rhemensis provinciae suffraganei episcopi, saepe passim, sed et in synodo professi fuerunt eidem Eboni, non communicasse in his unde fuerat excommunicatus, nisi modo frater Rothadus, ut quidam putant, causa erga me zeli, qui eumdem Ebonem damnavit, 126.0258A| et me elegit, ac cum caeteris episcopis ordinavit, et qui dicitur dicere quod quidam episcopi a saepedicto Ebone annulos et baculos acceperint, cum quaedam synodus Gallicana quae Toletana vocatur dicat: Episcopus, presbyter, aut diaconus, si a gradu suo injuste dejectus in secunda synodo innocens reperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat, quoniam coram altario de manu episcoporum, si episcopus est, orarium, annulum et baculum, et sic demum de reliquis persequitur gradibus. Unde constat quia isdem Ebo dejectus, secundum hanc constitutionem, ab episcopis annulum et baculum accipere, et non episcopis dare debuerat. Et quia Scriptura dicit: A filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende (Eccli. XXXII, 28), et unusquisque se a proximo 126.0258B| suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam; et inimici hominis domestici ejus (Mich. VII, 6), ego per missum meum exemplaria scriptorum nuper in synodo apud Trecas factorum mitterem, ne forte ab amicis meis, quorum infestationem patior, aliqua fortassis erga me in eis compilentur, si solide, propter quorumdam principum erga me commotionem, quibus ad sua vota placere non audeo, sicut hic praefatus venerabilis et consacerdos noster vobis viva voce dicere potest, valerem. De quo charissimo et fidissimo fratre, et venerabili ac prudenti episcopo, vestram peto indubiam charitatem, ut domno apostolico, et patri nostro Arsenio, et caeteris familiaribus vestris eum commendetis, et ejus necessitatibus atque rationabilibus petitionibus pro viribus 126.0258C| concurratis. Et quoniam, quando ad synodum apud Trecas veni, non putavi eum cum legatione synodali ex ipsa synodo Romam iturum, talia vel ita condigna exenia mecum non attuli, ut domno apostolico, et carissimo Patri nostro Arsenio, ac vobis condigne mittere possem; et post synodum ad civitatem nostram infirmus remanens in quadam Ecclesiae nostrae villula, redire ante profectionem illius non potui, ne in totum vos quantulacunque benedictiuncula visitare dimitterem, pro nostrae exiguitatis memoria mitto vobis per eum crusnam de pellibus variis, cum panno coloribus vario, qua . . . Caetera perpauca desunt.
EPISTOLA XXXIX. AD CLERUM ET PLEBEM BELLAVACENSEM. Pro episcopi elatione. (Ex Act., prop. eccl. Rhem.) 126.0258D|
HINCMARUS sanctae metropolis Ecclesiae Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, clero et plebi in parochia Belvacensi consistenti.
Quia defuncto dilecto, vel venerabili, confratre ac sacerdote nostro, patre videlicet ac pastore vestro Odone, electione canonica a domino nostro rege vobis solita benignitate concessa, necesse erit ut de eligendo atque constituendo vobis pastore, vel doctore atque rectore, secundum ecclesiasticas regulas, votis nostris in unum Domino mediante convenientibus, praemissis jejuniis et litaniarum obsecrationibus, 126.0259A| tractare quantocius maturetis: et exorato eo a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum, quique facit unanimes habitare in domo, ita vos cum studiis hujus venerandi fratris ac coepiscopi nostri, cui secundum institutionem canonicam visitatoris officium in Ecclesia, cujus amore vel vigore fovemini, delegavimus, in electione regulari concorditer; ut pastore vos diutius destitutos non doleatis. De cujus videlicet a nobis consecrandi episcopi electione, pro imposito nobis ministerio, et cura totius provinciae secundum mysticae Nicaenae synodi canones delegata, fraternitati vestrae auctoritatem divinitus promulgatam intimare satagimus. Primo scilicet, ut decretum sine visitatoris praesentia nemo conficiat, cujus testimonio clericorum ac 126.0259B| civium possit unanimitas declarari. Deinde, ut de ecclesia vestra, sive sit in civitate, sive in monasteriis, his disciplinis institutum, et ita apostolicae formae convenientem, de diaconibus vel presbyteris eligatis vobis, auctore et fautore Domino, consecrandum episcopum, sicut cum de eligendo atque constituendo episcopo ageret, Tito et Timotheo Paulus depingit apostolus. Et si, quod absit, de civitatis ac paroeciae vestrae clericis, ordinandus episcopus nullus dignus, vel idoneus summo sacerdotio, quod evenire non credimus, poterit inveniri: tunc alterum de altera dioeceseos nostrae ecclesia, unde nobis secundum Africanum concilium (can. 22), sine cujusquam contradictione, ordinandi quemquam canonice electum et petitum est attributa licentia, 126.0259C| eligere, procurate; qui merito vitae et scientiae doctrina vobis praeesse valeat, et prodesse: quique sacris canonibus, praecipue capitulo Carthaginensis concilii (conc. Carth. an. 398, can. 1): Qualis debeat ordinari episcopus, non debeat obviare; et a decretis Patrum, Siricii videlicet, Innocentii, Coelestini, Leonis, Gelasii, atque Gregorii, quantum patitur humana fragilitas, et poteritis conspicere, non valeat quoquomodo discrepare. Si etiam de alterius dioecesi archiepiscopi, vel paroecia episcopi, quempiam vobis notum proficuum et utilem eligere malueritis: necesse vobis erit, cum beneplacito illius episcopi, cujus intererit, et litteris canonicis petitum obtinere, et ad nos illum mediante visitatore vestro examinandum adducere; quatenus, si congruus sacris 126.0259D| canonibus inventus fuerit, vobis ordinetur episcopus. Ante omnia autem cavete in electione pontificis malum simoniacae haereseos, ne pro dato aliquo, vel promissione illicita, neque pro gratia cujuscunque vel familiaritate aut propinquitate alicujus, quempiam attentetis eligere. Non eum, cui nulla natalium, nulla morum dignitas suffragetur: vel qui originali, aut alicui conditioni obligatus detineatur. Neminem ex laicis neophytum, id est noviter attonsum, et sine disciplina, vel non per tempora constituta ad ecclesiasticos gradus provectum. Quod ideo specialiter designamus, quia cum canones dicant: « Nullus ex laicis ordinetur; » demonstrant quod 126.0260A| non de omnibus sit laicis constitutum. Neque enim clerici nasci, et non fieri possunt; sed designata sunt genera, de quibus ad clericatum pervenire non possunt: id est si quis fidelis militaverit; si quis fidelis causas egerit, hoc est, postulaverit; si quis fidelis administraverit; si quis vir ante servivit; si quis publicam poenitentiam pro culpis criminalibus egit; si quis bigamus, vel maritus viduae fuit, vel si concubinam, vel pellicem novit. Cavete nihilominus ne illitteratum, vel alicujus haereseos peste corruptum, ac aliquorum membrorum damna perpessum; non negociatorem clericum, aut inhonestis et turpibus lucris incubantem, aut horrendis quibusdam criminibus implicatum vel diffamatum, vel daemoniis similibusque passionibus irretitum, eligere attentetis: 126.0260B| sed domui Dei dignum, fidelem atque prudentem ministrum dispensatorem eligite. Quatenus interius exteriusque decenter ornatus, formam vivendi vobis religiosa conversatione demonstret, et sana doctrina, inter hujus mundi ac tribulationum tenebras, recto calle gradiendi sine offensione ad portum salutis aeternae lumen manifestare praevaleat; et contra barbaricam infestationem, si quod absit, acciderit, vobis ferre auxilium prudentia sciat, virilitate valeat, temperantia consulat: et sic exteriora administret, ut interiora non deserat; sic interioribus serviat, ut exteriora penitus non relinquat; et ambidexter, contemplationi mente inserviat vitae activae servitiis intentus, ut fidelis servus et prudens, conservis in tempore tritici mensuram, id est 126.0260C| modum verbi fidei, probate dispenset. Non solum in praedicationis sermone, ac conversationis exemplo, verum in cunctis saluti ac vitae necessariis necessaria et opportuna praevideat.
Hujusmodi autem, quantum Dominus dederit, ipso cooperante electum cum visitatore vestro, praesente scilicet confratre nostro, et cum decreto canonico, ad humilitatis nostrae sollicitudinem examinandum adducite: quia, ut longe ante nos dictum est, non est facile dimittendus, cui est proximus committendus. Praenoscere vos denique volo, quia si personam a sacris canonibus deviam scienter nobis adduxeritis, non solum ex ea pontificem non habebitis, verum etiam pro illicita electione, ut contemptores canonum, judicium incurretis. Sed et nostro 126.0260D| ac coepiscoporum nostrorum judicio refutata rationabiliter electione vestra incongrua, talem secundum Laodicenses canones studebimus eligere, qui vestris vitiosis voluntatibus non valeat consentire. Quia sicut bene petentibus dicit Dominus: Petite, et accipietis (Matth. VII), ita et per apostolum male petentes redarguit, dicens: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. IV). Petite, fratres, a Deo, ut vobis pastorem secundum cor suum tribuat. In cujus electione si non plus temporalia quam spiritualia commoda studueritis attendere, gratiam suae electionis electioni vestrae, bonorum operum et piorum studiorum auctor et cooperator studebit accommodare, 126.0261A| qui non sicut homo tantum in facie, sed singulorum corda scrutatur, et renes. Cui est honor et gloria, potestas et imperium, in saecula saeculorum. Amen.
EPISTOLA XL. Fragmentum. AD CAROLUM CALVUM REGEM. Quales judices constituere debeat ad causas inter ecclesiasticos et saeculares dirimendas. (Apud Sirmond.)
Regia igitur sollicitudo, a Rege regum et aequissimo judice Deo ut in directione cordis judicium judicet constituta, provide solliciteque studere debet, ut tales judices cum episcopis ad causam inter 126.0261B| ecclesiasticos et saeculares dirimendam eligat et constituat, qui religiosi sint et Deum timeant, et non muneris praemio, non favoris vel propinquitatis aut amicitiae gratia, non indebitae subjectionis obsequio, non alterius partis odio, personam accipiant in judicio, sed absque contentione ac livore, sicut ipsa Veritas dicit, non secundum faciem, sed justum judicium judicent: et hoc non in publico judicii loco, sed in privato, quia episcopi, non in consistorio regum, non in praetorio judicum, nec nisi ab episcopis, aut in synodo, aut in privato loco, a primatibus deputatorum aut a se electorum judicum judicio debent aut possunt regulariter judicari. Et praetaxato modo supradictas leges, tam publicas quam ecclesiasticas, in suis temporibus servari decrevisse 126.0261C| didicimus antiquos imperatores et praedecessores ac progenitores vestros episcopis et viris ecclesiasticis, et nobis vestra dilectissima et benignissima dominatio servaturam se et verbo et subscriptione promisit in Carisiaco, ubi hoc capitulum consultu ac consilio fidelium vestrorum, tam episcoporum quam et laicorum condidistis, et ei subscripsistis dicentes: Quantum sciero et rationabiliter potuero, Domino adjuvante, unumquemque vestrum, secundum suum ordinem et personam, honorabo et salvabo, et honoratum ac salvatum absque ullo dolo et damnatione vel deceptione conservabo. Et unicuique competentem legem et justitiam conservabo. Et qui illam necesse habuerit, et rationabiliter petierit, rationabilem misericordiam 126.0261D| exhibebo, sicut fidelis rex suos fideles per rectum honorare et salvare, et unicuique competentem legem et justitiam in unoquoque ordine conservare, et indigentibus et rationabiliter petentibus rationabilem misericordiam debet impendere. Et pro nullo homine ad hoc, quantum dimittit humana fragilitas, per studium aut malivolentiam, vel alicujus indebitum hortamentum deviabo, quantum mihi Deus intellectum et possibilitatem donaverit. Et si per fragilitatem contra hoc mihi subreptum fuerit, cum hoc recognovero, voluntarie illud emendare curabo. Nos autem fideles vestri, episcopi et caeteri laicalis ordinis qui adfuerunt, hoc capitulum, et vobiscum condidimus, et ei subscripsimus unusquisque 126.0262A| profitendo: Quantum sciero et potuero, Domino adjuvante, absque ulla dolositate, aut seductione, et consilio et auxilio, secundum meum ministerium, et secundum meam personam fidelis vobis adjutor ero, ut illam potestatem, quam in regio nomine et regno vobis Deus concessit, ad ipsius voluntatem, et ad vestram ac fidelium vestrorum salvationem, cum debito honore et vigore tenere et gubernare possitis.
EPISTOLA XLI. Fragmentum. AD LUDOVICUM REGEM GERMANIAE. Pro Bertulfo Trevirensi archiepiscopo. (Apud eumdem, ex Flodoardi, lib. III, cap. 25.)
Proinde sicut non leve discrimen incumbit pontificibus 126.0262B| siluisse pro Divinitatis cultu quod congruit, ita regiae potestati, quod absit, non mediocre periculum est, si cum debeat parere refugi quod ei ex divina voce a sacerdotibus nuntiatur, Domino dicente in Evangelio: Qui est ex Deo, verba Dei audit. Si autem vobis aliquis minus devotus suggessit, quod in eadem metropoli, in contemptu vestro, vel contra fidelitatem vestram, metropolitanum pontificem ordinari fecimus: quin potius consensu unanimitatis nostrae ipsi secundum sacros canones ordinavimus, quia, ut scriptum est, sicut Deus loci angustia non continetur, ita verbum ejus non est alligatum, collaudante Redemptore ac Salvatore nostro, quod centurio in hoc sensu dixerat: Dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII, 8), videlicet 126.0262C| quod hic dixeris, illic fiet. Qui in discipulis suis hodieque nobis, licet indignis, loquitur: Spiritus Patris vestri loquitur in vobis, qui replet orbem terrarum. Nolite credere, quaesumus, prava suadenti, quia pro certo sciatis non in contemptu vestro, neque contra fidelitatem vestram, in eadem metropoli sede pontificem ordinavimus; sed perpendentes, quod et vos melius scitis, quanta et per quanta tempora ipsa Ecclesia desolata et destituta sit, et quanta contra Dei voluntatem, non solum in eadem parochia, sed et in tota provincia ad eam pertinente, increverint, cum nihil canonice sine primate suffraganei episcopi agere valeant, nisi quod ad proprias parochias pertinet, ibidem commoditatem regularem invenientes canonice pontificem ordinavimus: 126.0262D| quod et secundum divinas leges agere possent atque deberent ipsius metropolis suffraganei, si tanti numeri forent, ut per se regulariter possent ordinare pontificem, qui non minus quam a tribus praevalet regulariter ordinari. Prosequitur etiam, depromens auctoritates sanctorum Patrum, quibus fulti hoc egerant; et subinde: Et quia tot in eadem provincia suffraganei non erant episcopi, ut metropolitanum regulariter ordinare valerent, quoniam Ecclesiae Rhemensis et Trevirensis comprovinciales atque sorores, et ex auctoritate et ex antiqua consuetudine habentur, ea conditione, ut qui prior eorum fuerit episcopus ordinatus, prior etiam habeatur in synodo, et sibi mutuo consilio et auxilio foveantur, 126.0263A| atque fulciantur, Trevirensis provinciae episcopi a primate provinciae Rhemorum solatium suae ordinationis secundum sacras regulas quaesierunt, sicut sancti Sardicenses canones dicunt (cap. 5), scilicet « ut si contigerit in una provincia, in qua plurimi fuerunt episcopi, unum forte remanere episcopum, et populi convenerint, episcopos vicinae provinciae debere illum prius convenire episcopum, qui in ea provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem, et hoc justum esse, ut et ipsi veniant, et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit et dissimulaverit, nihilque rescripserit, satisfaciendum esse populis, ut veniant ex vicina provincia episcopi, et ordinent episcopum. » Ex quibus rite colligitur quia si provincia Trevirensis 126.0263B| non nisi unum vel nullum haberet episcopum, episcopi Rhemensis provinciae petenti clero et populo Trevirensis Ecclesiae deberent ordinare episcopum. Cui Ecclesiae omnes nos, quorum nomina praescripta in capite hujus epistolae legit gloria vestra, unanimi voto atque consensu, fratrem et consacerdotem nostrum Bertulfum, ut praemisimus, regulariter pontificem ordinavimus, sicut ex sacris regulis et ordinationis ejus gestis ostendere possumus, et si necesse fuerit, ostendemus. Quapropter ipsius ordinationem, et dispositionem rerum ac facultatum ecclesiasticarum, sicut sacri praefigunt canones, ita defendimus, et perpetuo defendemus, sicut et ordinem nostrum, quia si ipse non est episcopus, nec nos debemus nominari episcopi. Et si 126.0263C| quis voluerit contra ordinationem ejus sinistri quippiam dicere, exeat et dicat, verumtamen memor communionis suae; quia aut ipse non communicabit ecclesiastico et episcopali ordini, aut nos non communicabimus ministerio episcopali.
Unde verbis beati Leonis Theodosium Augustum quondam alloquentis: Vos, Christianissime et venerabilis nobisque charissime rex, cum consacerdotibus nostris alloquimur; implentes reverentiam clementiae vestrae sinceri amoris officio, cupientesque vos placere per omnia Deo, cui pro vobis a nobis et ab Ecclesiis nobis commissis supplicatur, ne ante tribunal Domini rei de silentio judicemur, obsecramus coram unius deitatis inseparabili Trinitate, quae tali facto laeditur, cum ipsa vestri sit custos et 126.0263D| auctor regni, et coram sanctis angelis Christi, ut in eo statu et immunitate seu privilegio cum suo pontifice Trevirensem Ecclesiam esse jubeatis, atque conservetis, quo vestri progenitores atque praedecessores, sed et in quo frater ac nepos vester Lotharius, pater scilicet ac filius, canonice conservaverunt: quatenus et vos meritum inde apud Deum, et beatum apstolorum principem Petrum, in cujus honore ecclesia ipsa est consecrata, habeatis, et nos amplius debitores in orationibus et caeteris debitis obsequiis acquiratis; quia nisi pro vestra reverentia hoc differremus, jam in pervasorem ipsius Ecclesiae judicium in terris exertum haberemus, quod sexcenti et triginta episcopi in magna Chalcedonensi synodo 126.0264A| de hujusmodi decreverunt, et de coelo super eum intentant, et in judicio divino ad aeternam damnationem exerent, nisi dignam poenitentiam egerit. Et caetera de auctoritatibus sacrorum canonum. Post quae subjungitur: Unde vestra religiosa et nobis charissima dominatio certissime sciat, quia quandiu iste frater noster Bertulfus a nobis in Trevirensi Ecclesia ordinatus episcopus in hoc mortali corpore vixerit, alter in eadem Ecclesia ordinatus episcopus non erit: nisi forte ipse, quod absit, sacris regulis obvians, per easdem sacras regulas deponatur: et isdem praesumptor et apostata monachus Walto de monasterio Trevirensis parochiae, nunquam, jam judicio Spiritus sancti super eum prolato, in Trevirensi Ecclesia, quam exitiabiliter usurpavit et laesit, poterit 126.0264B| esse episcopus. Et si, ut diximus, pro vestra reverentia hoc non differremus, non solum per sacros canones decerneremus, ut nunquam et nusquam ad gradus ecclesiasticos praesumeret accedere, verum sub anathemate eum ponentes, retrudi in ergastulo secundum sacras regulas decerneremus: et si in contumacia sua perstiterit, sine ulla retractatione modis omnibus decernemus. A praefatis autem intentationibus sacrorum canonum vos immunem atque exortem a Domino, per quem reges regnant, et ex quo et per quem exordium sacer cepit episcopatus, fieri totis nisibus exoramus, illius clementiam deprecantes ut det vobis velle et perficere pro bona voluntate quae praecepit, quatenus mereamini percipere aeterna gaudia, quae se diligentibus repromittit.
EPISTOLA XLII. Fragmentum. WILIGISO ET CAETERIS MONACHIS S. DIONYSII. Quod pretium pro decima quaeri non debeat. (Apud eumdem, ex Flodoardi, lib. III, cap. 25.) 126.0264C|
Absit, fratres, ut alii ecclesiastici et religiosi viri hoc audiant, quia monachi de monasterio sancti Dionysii decimam vendere quaerunt, ut de ipso pretio infernum comparent. Multo magis autem absit ut hoc laici audiant, quod nemo etiam peccatis publicis implicatus in mea parochia facere audet. Si enim aliquis de alio monasterio quam de nostro hoc tentare, quanto magis facere praesumeret, ab omni communione 126.0264D| illum de parochia mea excommunicarem, et caetera.
EPISTOLA XLIII. Fragmentum. AD TEUDULFUM COMITEM. Ecclesiam pretio vendere non praesumat. (Apud eumdem, ex Flodoardi, lib. III, cap. 26.)
Propterea scias quia si vel unum denarium tibi aliquis clericus pro ipsa ecclesia, vel pro alia aliqua in mea parochia, per se aut per immissam personam dederit, per me ordinatus in ea non erit. Si autem vis ibi habere presbyterum, adhuc mihi talem clericum qui aptus sit sacro ministerio, et ego illum inquiram, et illi ecclesiam dabo, et tunc illum ordinabo, 126.0265A| si mihi satisfactionem fecerit quod nullum pretium inde donaverit. Et si tu ita facere non volueris, ego ordinabo qualiter populus ibi officium habeat, usque dum ibi ordinem presbyterum. Cui si aliquod impedimentum contra divinas et humanas leges feceris, et manifestum fuerit, presbyter ibi permanebit, et tu et omnes qui tibi consenserint, ab omni Christianitate usque ad satisfactionem eritis separati. Haec, chare fili, ideo mando tibi, et aliter commoneo, quia salvum et honoratum te cupio, et inter filios Ecclesiae te in loco filii habere volo, et si me coegeris, ut sicut Dominus dicit in Evangelio, sis velut ethnicus et publicanus, non mihi sed tibi reputare debebis. Postquam istas litteras dictavi, dictum est mihi quod matricularios a ministro meo 126.0265B| constitutos de illa matricula ejecisti, et ibi Bonarium misisti, et pro illa matricula in pretio unum asinum accepisti. Quod si ita est, non solum criminaliter fecisti, quia contra omnes leges ecclesiasticum ministerium homo laicus usurpasti, et eleemosynam, id est misericordiam pauperum, ac per hoc Deum, qui misericordia miserorum est, sicut Judas proditor, vendidisti; sed etiam turpiter in hoc nimis fecisti, ut de mendicitate, de qua mendici vivere debent, comes et honoratus regi consiliarius in pretio asinum accepisti, et omnes qui haec audiunt, pensare possunt qualiter de aliis causis pro amore et timore Dei, et reverentia tui ministerii, juste et recte facis, qui de tali miseria sine ulla verecundia turpe lucrum requiris.
EPISTOLA XLIV. Fragmentum. AD IRMINGARDEM AUGUSTAM CONJUGEM LOTHARII IMPERATORIS. De eo quod apud Lotharium falso accusatus fuerat infidelitatis. (Apud eumdem, ex Flodoardi lib. III, cap. 27.) 126.0265C|
Ego scio quia ei multa de me dicta fuerunt contraria, sed si vult poterit cognoscere non esse vera; tamen non eum audeo reprehendere, quia dominus est, nec in ejus persona dico, sicut legitur in Scripturis: Qui libenter audit verba mendacii, ministros quoque habebit impios (Prov. XXIX, 12); videlicet qui de erga eum piis voluntarie loquentur impia. Qui illi ea dixit ex mea parte quae mihi mandastis, 126.0265D| aliter quam verum sit dixit, male autem interpretatus est bene dicta. Si voluisset cognoscere verum, et aliquis missus mihi de sua parte veniret, ut vera ex me cognosceret, sicut venit et me qualemcunque Christi Domini sacerdotem suggillavit, libentissime suo animo satisfacerem. De meo autem misso, sicut dominatio benignissima vestra mandavit, ut ad eum dirigam qui ei hoc affirmet, quod de ejus infidelitate nihil velim tractare, scitis quanta mendacia nunc per istud vadunt saeculum, et quanta sinceritas debeat esse in sacerdote, et quantam merito domno meo velim servare fidelitatem. Et idcirco ne mali interpretes male bonum interpretentur, hoc adhuc facere non possum. Tamen, si vult credere domnus 126.0266A| meus Lotharius, potest veraciter cognoscere quia non tantum illi, sed nulli homini in mundo sum infidelis; et si vult credere, credat: sin autem, cum ille inter principes, et ego inter episcopos, ante Regem regum et Episcopum episcoporum venerimus, tunc quid inde verum sit, plenissime sine alicujus judicatione cognocet, etc.
EPISTOLA XLV. Fragmentum. ROTRUDI ET CAETERIS SORORIBUS MONASTERII S. CRUCIS ET S. RADEGUNDIS. Pro electione abbatissae ipsius monasterii. (Apud eumdem, ex Flodoardi lib. III, cap. 27.)
Propterea diligite sorores ante omnia, et in 126.0266B| privatis collocutionibus, et in publico vestro conventu, remititte et abjicite funditus a cordibus vestris omnes injurias, et scandalorum fomites, quae hactenus inter vos ortae fuerunt, ut nulla de sorore sua vindictam, aut pro sermone, aut pro facto, vel pro aliquo despectu quaerat, aut a Deo, aut in saeculo. Quia sicut Dominus protestatur, sine concordia quidquid ei obtuleritis non illi placebit. Sive enim oraveritis, sive sacrificium obtuleritis, sive vos afflixeritis, sine hac charitatis concordia nihil Deo placabile erit, quia sicut Apostolus dicit: Etiamsi tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 3). Et scitis quia regula quam professae estis, propter scandalorum spinas quae oriri in monasterio solent, orationem 126.0266C| Dominicam in matutinis et vespertinis officiis, ita ut omnes illam audiant, a priore orari praecepit, ut timentes convenientiam qua dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, omnem rancorem de corde nostro pellamus. Quae dum prius egeritis, ne per vestram discordiam, quod absit, regularis electio de vestro monasterio pereat, adunate vos ad Dei voluntatem, et regularis devotionis unanimitatem, vestramque ipsam salutem, praesentem scilicet atque aetermam, cum charitatis concordia, quae est omnium virtutum mater, et cum humilitate, quae est custos ipsarum virtutum, atque cum vera obedientia, quae scala est qua ad coelum pertingitur, et in vobis salubri electione concordate, et vosmetipsas ad regularem normam 126.0266D| reducite, et constringite ac conservate: quia aliter, sicut melius ipsae scitis, salvae esse nequaquam valetis. Et sicut animos ab inquietis motibus, ita et linguas a provocativis iracundiae vobisque nocivis sermonibus custodite, contestante Apostolo: Omnis clamor et indignatio a vobis auferatur, cum omni malitia, et omnis sermo malus ex ore vestro non procedat (Ephes. IV, 30, 31); ne sicut solent homines, prius dolore commoti, et postea aliquo gaudio, quasi victoriosi obtinentes quae desideraverant, exhilarati, de quocunque homine quae non conveniunt aliqua vestrum dicat: ne et patientiae meritum inutilibus sermonibus coram Deo perdatis; et si aliquis fuerit qui aliqua provocatione quamcunque vestrum ad 126.0267A| hoc instigare voluerit, ut quaecunque indebita de quocunque proferat, qualiter illam comprehendere possit, ut rationabiliter damnare praevaleat, locum nec diabolus nec astutus homo exinde aliquo modo habeat. Sed tales vos exhibete ut, interius exteriusque decenter ornatae, dignas atque exaudibiles orationes et pro vobis et pro seniore ac domina vestra, proque non solum amicis vestris, verum etiam et pro inimicis ad aures Domini mittere valeatis.
EPISTOLA XLVI. AD AENEAM PARISIENSEM EPISCOPUM. De ordinatione Bernonis, Parisiensis acolythi. (Ex Actis prov. eccl. Rhem.)
Nostri fratres de monasterio sancti Dionysii, per 126.0267B| licentiam domini abbatis Ludovici, ad educandum atque erudiendum commiserunt mihi quemdam adolescentem nomine Bernonem quem vestra fraternitas acolythum ordinavit. Propterea, quoniam sine vestra licentia eum nolumus in nostra Ecclesia diutino tempore immorari, petimus dilectionem vestram ut de illo nobis litteras canonicas faciatis, quatenus eum in Ecclesia nostra possimus regulariter ordinare.
EPISTOLA XLVII. AD CAROLUM REGEM. Ut clero et plebi Silvanectensi novi episcopi electionem permittat, et visitatorem designet qui praesit electioni. (Apud Labb. Conc., t. VIII, pag. 1866.)
126.0267C| Domino CAROLO regi glorioso sit semper salus et vita.
Septimo Idus Junii, circa horam secundam, venerunt tres clerici et duo laici Silvanectensis Ecclesiae ad exiguitatem meam, innotescentes eamdem Ecclesiam, fratre et consacerdote nostro Erpoino defuncto, viduatam esse pastore; ferentes etiam ipsius Ecclesiae tam cleri quam plebis petitionem ut eis pastor secundum sacras regulas tribuatur. Quos interrogavi si verbum haberent de pace [ f., de parte] cleri ac plebis Ecclesiae ipsius ex aliqua designata persona: qui responderunt se non aliam petitionem ex parte sociorum suorum afferre, nisi ut apud solitam misericordiam vestram, liberam illis ac regularem electionem obtinere satagerem, quatenus secundum 126.0267D| sacras regulas ille, canonico visitatore directo, ab omnibus Ecclesiae ipsius alumnis valeat eligi, cui debeat ab omnibus obediri. Ego autem, licet, ut praefatum est, sacerdotem vestrum Erpoinum per fratrem Hildeboldum compresbyterum nostrum octavo Idus Judii defunctum audierim, non tamen statui antea dominationi vestrae quidquam inde suggerere, aut pro eadem Ecclesia postulare priusquam secundum regularem morem ab ea legatos acciperem. Quia, ut Leo in decretis suis dicit (cap. 49): « Si in quibuslibet Ecclesiae gradibus providenter scienterque curandum est ut in domo Domini nihil sit inordinatum nihilque praeposterum, quanto magis elaborandum est ut in electione ejus, qui supra omnes 126.0268A| constituitur, non erretur? Nam totius familiae Domini status et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore, non sit in capite. Ubi est illa beati Pauli apostoli per Spiritum Dei emissa praeceptio, qua in persona Timothei omnium Christi sacerdotum numerus eruditur, et proinde unicuique nostrum dicitur: Manus nemini cito imposueris, neque communices peccatis alienis (I Tim. V). Unde religiosa sapientia vestra inter alia haec duo decreta beati Leonis sagacissime ponderabit, quibus dicit ut in domo Domini nihil sit inordinatum nihilque praeposterum. Quae si idem sanctus et sapiens ita aperte non poneret, subtilitas intellectus vestri sufficienter enuclearet. Propterea, domine reverentissime ac clementissime, dignetur mihi dominatio vestra litteris 126.0268B| suis significare quem vultis de coepiscopis nostris, ut ei ex more litteras canonicas dirigam, et visitatoris officio fungens in eadem Ecclesia electionem canonicam faciat; et aut per se, aut per litteras suas, vicario suo deferente, eamdem electionem, cum decreto canonico singulorum manibus roborato, ad me referat, ut per me ipsa electio ad dominationis vestrae discretionem perveniat. Et quia in domo Dei, ut ex verbis Leonis praemisimus, nihil auctoritas patitur mordinatum esse nihilque praeposterum, cum vota concordia cleri ac plebis in electione regulari, vel vestrae dominationis consensum cognoverimus, litteras metropolitanae auctoritatis super electionem certae personae ad coepiscopos Rhemorum dioeceseos dirigemus, certum diem et locum eis designantes, 126.0268C| quando et quo ad ordinationem ipsius electi aut ipsi conveniant, aut litteras sui consensus per presbyterum aut diaconum vice sua transmittant.
EPISTOLA XLVIII. AD HEDENULPHUM LAUDUNENSEM EPISCOPUM. Ut visitatoris officio fungatur in electione episcopi Cameracensis. (Apud Labb. ibid.)
HINCMARUS sanctae metropolis Ecclesiae Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, dilecto fratri ac venerabili coepiscopo nostro HEDENULPHO salutem.
Dilecto fratre ac venerabili consacerdote nostro Joanne Ecclesiae Cameracensis defuncto, hortor ac moneo dilectionem tuam, frater charissime, ut ejusdem 126.0268D| Ecclesiae officio visitatoris nostrae humilitatis metropolitana delegatione suscepto, ad eamdem Ecclesiam quantocius studeas properare, ac assiduis hortationibus clerum plebemque Ecclesiae publice admonere festines, ut remoto privato studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetant ac eligant sacerdotem, qui et tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur. Formam autem electionis, qualiter et qualem eligere debeant, tuae dilectioni transmitto, quam publice coram omnibus tua solertia relegi faciat, ne de ignorantia se quilibet excusare praevaleat. Quae electio non tantum a civitatis clericis erit agenda, verum et de omnibus monasteriis 126.0269A| ipsius parochiae, et de rusticanarum parochiarum presbyteris, occurrant vicarii, commorantium secum concordia vota ferentes, sed et laici nobiles ac cives adesse debebunt, quoniam ab omnibus debet eligi, cui debet ab omnibus obediri. Et si post lectionem formae electionis a nobis per tuam dilectionem eis transmissae, concordes omnes in quamcunque regularem personam inveneris, moneas eos decretum canonicum ab eis fieri, ac sigillatim omnium manibus roborari; et cum decreto canonico, atque cum tantis qui sufficienter omnium vice testimonium electo ferre possint, cum eis mandavero, eumdem electum ad nos adducere curent.
EPISTOLA XLIX. AD HADEBERTUM SILVANECTENSEM EPISCOPUM. Ut visitatoris officio fungatur in electione episcopi Bellovacensis. (Apud Labb. ibid.,) 126.0269B|
Eadem est ac praecedens, hoc tantum discrimine quod sub initium adjecta est mentio consensus regii hoc modo: Officio visitatoris, consensu domini nostri Ludovici regis, nostrae humilitatis, etc. Sub finem vero, verbis illis omissis, cum eis mandavero, paulo longius excurrit in hunc modum: Eumdem electum ad nos adducere tecum examinandum procura. Tua autem dilectio, frater charissime, solerti cura in hac electione invigilet: praesertim cum nobiscum tibi necesse erit ei qui ordinandus est manus imponere; 126.0269C| qui bene nostri praeceptionem beati Pauli apostoli per Spiritum Dei emissam, qua in persona Timothei omnium Christi sacerdotum numerus eruditur: proinde unicuique nostrum dicitur: Manus nemini cito imposueris, neque communices peccatis alienis (I Tim. V, 22), etc.
EPISTOLA L. AD CLERUM ET PLEBEM CAMERACENSEM. Ut canonicam electionem faciant cum visitatore sibi designato. (Apud Labb. ibid.)
HINCMARUS sanctae metropolis Ecclesiae Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, clero et plebi in parochia Cameracensi consistenti.
126.0269D| Quia defuncto dilecto et venerabili confratre ac consacerdote nostro, Patre videlicet ac pastore vestro Joanne, necesse est ut de eligendo atque constituendo vobis pastore et doctore secundum ecclesiasticas regulas votis nostris in unum Domino mediante convenientibus, praemissis jejuniis ac litaniarum obsecrationibus, tractare quantocius maturetis, et exorato eo a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum, quique facit unanimes habitare in domo; ita vos una cum studiis hujus venerandi fratris ac coepiscopi nostri, cui secundum institutionem canonicam visitatoris officium in Ecclesia cujus amore ac vigore fovemini, delegavimus, in electione regulari concorditer uniatis. Talem autem vobis futurum 126.0270A| pastorem eligite, qui merito vitae et scientiae doctrina vobis praeesse valeat et prodesse, quique a canonibus sacris non discrepet. De cujus electione decretum canonicum unanimi voto agere, et sigillatim omnium vestrum manibus in praesentia hujus visitatoris vestri roborare satagite.
EPISTOLA LI. CLERI ET PLEBIS LAUDUNENSIS AD HINCMARUM RHEMENSEM ARCHIEPISCOPUM. Pro ordinatione Hedenulfi. (Ex Actis prov. Eccl. Rhem.)
Domino reverendissimo et sanctissimo HINCMARO archiepiscopo, caeterisque nostrae dioeceseos sanctis 126.0270B| Patribus et episcopis, clerus Laudunensis, cum totius paroeciae plebibus, et sibi conjunctis praesulibus, aeternam in Domino Jesu Christo salutem et pacem.
Canonicis regulis et apostolicis institutionibus statutum esse recolimus, ut quoties quaelibet civitas ministerio pontificalis dignitatis caruerit, proprioque pastore vacaverit, cum decreto electionis, singulorum petentium manibus roborato, metropolitanum adire pontificem debeant, et de substituendo, in loco ejus qui decessit, pastore, petitione supplici commonere, quatenus et civitas sollicitudine pastorali destituta proprio recuperetur pontifice; et qui ordinandus est, gratiosius possit accedere: quia cui debet ab omnibus obediri, utique debet et ab omnibus eligi; ne civitas non optatum episcopum aut 126.0270C| contemnat, aut oderit; et fiat minus religiosa, quam convenit, cui non licuit habere quem voluit: hi vero qui ordinaturi sunt, in quem viderint omnium vota propensius concordare, promptius liberiusque illi manus imponere possent. Quapropter cum decreto nostrae electionis manibus singulorum nostrorum roborato ad paternitatem vestram accedentes, Hedenulfum Ecclesiae nostrae filium, et in Ecclesia nostra, suffragantibus stipendiorum meritis, ad onus usque sacerdotale promotum, vita et moribus ac sancta conversatione idoneum approbatum, quem per licentiam vestram, favente Christianissimo imperatore Carolo, pari consensu ac concordi devotione, atque unanima voluntate elegimus, per manus vestras, ac caeterorum vestrae dioeceseos sanctorum episcoporum, 126.0270D| consecrari, nobisque et Ecclesiae nostrae doctorem atque pontificem institui imploramus, precamur ac petimus. Elegimus autem eum nobis fore pastorem quem apostolicae formae, qua episcopum ornatum beatus Paulus esse oportere demonstrat, congruere, et sacris non obviare canonibus Christi gratia cooperante confidimus. Oramus sanctam paternitatem vestram nunc et semper in Christo bene valere.
Datum quinto Kalendas Apriles, in basilica sanctae Mariae genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, anno Incarnationis ejusdem Domini nostri Jesu Christi 876, regni domni Caroli imperatoris XXXVI, et imperii primo, indictione nona.
EPISTOLA LII. AD CLERUM ET PLEBEM LAUDUNENSEM. De ordinatione Henedulfi Laudunensis episcopi. (Ex Actis prov. eccl. Rhem.) 126.0271A|
HINCMARUS sanctae metropolis Ecclesiae Rhemorum episcopus, clero, ordini et plebi in sancta Laudunensi Ecclesia consistenti, in Domino pacem et salutem.
Sicut beatus papa Innocentius docet, oportet nos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit, a qua principium sacrae institutionis nos accepisse dubium non est. Propterea documento ac verbis beati Gregorii vos alloqui procuramus, insinuantes quia probabilibus desideriis vestris nihil attulimus tarditatis, 126.0271B| fratrem jam et coepiscopum nostrum Hedenulfum vobis ordinantes, praesentia vel consensu ac litteris coepiscoporum totius nobis commissae provinciae, secundum sacros canones, sacerdotem, pastorem quoque atque rectorem. Cui his litteris, quas sacri canones, ordinatos prius de conciliorum placitis, ne se aliquid contra eorum statuta egisse poeniteat, instructos, ab ordinatoribus suis, manibus eorum conscriptas jubent accipere, secundum traditionem ecclesiasticam dedimus in mandatis, ne unquam ordinationes praesumat illicitas, ne bigamum, aut qui virginem, si de conjugatis agendum est, non est sortitus uxorem, neque illiteratum, vel in qualibet corporis parte vitiatum, aut ex publice poenitente aut curiae vel cuilibet conditioni obnoxium, 126.0271C| notatumque, ad sacros ordines permittat accedere. Sed et si quos hujusmodi forte repererit, respectu divino non audeat promovere. Alienum etiam clericum sine voluntate et consensu episcopi sui contra sacras regulas non sollicitet, non suscipiat, non in sibi commissa Ecclesia ordinet: nec eos qui probatae fidei non fuerint, sacris ordinibus praesumat quoquo modo applicare. In ordinatione autem presbyterorum ac diaconorum, caeterorumque ecclesiastici ordinis ministrorum, a totius muneris, id est a manu, a lingua, aut obsequio indebito, juxta quod Dominus per prophetam praecipit, quantum patitur humana fragilitas, mundas et cordis et corporis manus exhibeat: ne uno eodemque gladio et dantem et accipientem munus interimat, et illicito 126.0271D| munere polluens manus, aliis se benedictionem credat tribuere, cum fuerit jam propriae iniquitati substratus, et sua nihilominus ambitione captivus. Ab eis etiam quos ordinaverit, indebitum et contra sacras regulas sibi sacramentum fieri non compellat. Sed sicut Dominus, praescius nonnullos accepti sancti Spiritus donum in usum negotiationis inflexuros, praecepit dicens: Gratis accepistis, gratis date (Matth. XX). Quod gratis, id est sine ulla venalitate dati vel accepti, aut etiam promissi vel sperati muneris, quantum ex nobis est, (caeterum ipse viderit habens conscientiae suae testem, quem habebit et judicem) per ministerium nostrae exiguitatis accepit, suis etiam comministris gratis conferat, sciens ex 126.0272A| Evangelio quid Redemptor noster per seipsum fecerit: videlicet quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit. Columbas enim vendere, est de Spiritu sancto, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Quod qui agere praesumit, suam Deo judice cathedram ipse evertit, et quos cum precio ordinat, provehendo agit ut secum et ipsi simoniaci haeretici fiant; et pro benedictione maledictionem a beato Petro apostolorum principe Simoni Mago, qui donum sancti Spiritus pretio emere voluit, juste illatam, una cum ipso, per ipsum, a quo non benedicuntur, sed maledicuntur, judicio ejusdem Spiritus sancti suscipiant. Et quoniam, sicuti comperimus, quidam 126.0272B| diversis adinventionibus turpia lucra sectantes, quod ministris altaris minime convenit, defunctis presbyteris, juxta quod didicerant viduatas ecclesias facultates habere, exenia pro his obtinendis exegerunt; et gradus ecclesiasticos eis non tribuebant antequam illis eadem exenia persolverentur; et synodos temere frequentabant, ut factione ministrorum suorum diverso modo denarios quasi pro eulogiis acciperent; et, quod dictu nefas est, etiam pro sacri chrismatis dispensatione, vel de ecclesiarum consecratione, quaecunque emolumenta ingenio caperent; et necesse est ut contra pestifera morborum genera, salubria medicamentorum quaeramus experimenta: sicuti et de manus impositione, ita et de hac simoniacae haereseos ingeniosa et male studiosa collatione, 126.0272C| quiddam eum accipere interdicimus, monentes illum attendere comminationem Domini per prophetam dicentis: Ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat propter malitiam studiorum vestrorum (Jerem. XXI, 12). Unde iterum iratus dicit: Visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum (ibid., 14).
Verbis quoque beati Gregorii eum monemus, illique interdicimus, ut sacerdotes per suam parochiam, quoties ad consignandos infantes egressus fuerit, ultra modum gravare minime debeat, nec summam collationis, qua sui praedecessores, qui hoc bene misericorditer ac rationabiliter, atque sacris constitutionibus exsecuti sunt convenienter, contenti fuerunt, excedat. Et de capellis antiquitus subjectis 126.0272D| ecclesiis, non aequalem, sicut de principalibus ecclesiis, collationem exigat; sed principalis ecclesia, cum sibi subjectis capellis, debitam et antiquitus consuetam collationem conferat. Principales vero ecclesias aliis ecclesiis loco capellarum non subjiciat: quia secundum sacros canones non licet episcopis parochiam antiquitus constitutam inconsulte confundere atque dividere. Ne mansionaticos suis amicis aut suis hominibus a presbyteris parari faciat. Ne etiam quasi ad receptionem regis, vel legationem, aut ad ornatus suae ecclesiae faciendos, adjutoria quasi petendo, potius autem exigendo, denarios vel caballos, aut verres, aut friskingas, aut ad iter aliquod paraveredos, aut alia quaelibet accipiat, id est 126.0273A| rapiat. A quo verbo, accipere, aves, quae alias aves capiunt, accipitres nominantur: cum episcopi suos subditos non ut accipitres capere, sed sicut gallina pullos suos fovere, et quosque infirmos ut peritus medicus convenienti medicamento ac tempore debeant curare; et quos curare non potuerint, aut patienter tolerare, aut regulariter usque ad correctionem sustinentes a sano corpore submovere. Regulam siquidem, quae de quarta parte reddituum ecclesiae, juxta consuetudinem aliarum regionum, ita ut est scripta intelligat, et non prave illam interpretans, perinde in his regionibus quae sunt presbyterorum contra regulas sacras diripiat. Unde si qua fuerunt gravamina illis imposita, temperet: quia et in praesenti et in futura vita sibi 126.0273B| prospiciet, si eos, qui sibi commissi sunt, sine gravamine conservare studuerit. Ministros vero, id est archipresbyteros, et archidiaconos, secundum quod providere, Domino inspirante et cooperante, valuerit, tales constituat, qui oderint avaritiam, et non diligant munera, nec sequantur retributiones; neque pro ordinandis clericis, vel reconciliandis poeniten tibus, munus accipiant, et ipso munere eum corrumpere satagant. Et presbyteros in paratis et xeniis indebitis non affligant: et sicut supra de episcopo diximus, per diversas petitiones, ut illis adjutorium faciant, quae sunt presbyterorum unde ipsi vivere, et hospites recipere, et suas ecclesias continere debent, colludio quocunque diripiant, et ut eisdem ab inquisitione sui ministerii parcant, et 126.0273C| pro infamia eorum calcanda vel cooperienda quodcunque emolumentum non accipiant. Et si agentes talia ministros repererit, in ministerio manere non sinat, et canonica invectione corripiat. Ipse quoque pro constituendis ministerialibus ecclesiasticis, videlicet oeconomo, id est ecclesiae facultatum dispensatore, archipresbyteris et archidiaconis, in quibus fidei sinceritatem, et orobos mores ac religiosam vitam debet eligere, praemia non constituat: quia ecclesiasticum obsequium, quod male comparaverint, accipientes munus a subditis, pejus venundare curabunt. Nec pro quocunque judicio contra sacras leges, neque super innocentem contra veritatem, pretium ullum accipiat. Nec etiam odio vel gratia, livore aut iracundia, quantum scierit et potuerit, 126.0273D| a judicio recto declinet, dicente Domino: Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Juste judica proximo tuo, et juste quod justum est exsequaris (Levit. XIX). Juste namque quod justum est exsequitur, qui in assertione justitiae eamdem ipsam justitiam quaerit.
Pro baptizandis denique infantibus, vel pro sepultura, obaudiens decreta beati Gregorii, pretium de terra concessa putredini quemquam non permittat in parochia sua quaerere, et de alieno velle facere luctu compendium. Sed si quando aliquem quisque sepeliri in commisso sibi loco concesserit, siquidem parentes ipsius proximi, vel haeredes, pro luminaribus, vel in eleemosyna defuncti, sponte quid offerre 126.0274A| voluerint, accipere non prohibeat: peti vero aut exigi aliquid omnimodo vetet: ne, quod valde irreligiosum est aut venalis, quod absit, dicatur ecclesia, aut de humanis sacerdotalis religio videatur mortibus gratulari, si ex eorum cadaveribus studuerit quaerere quolibet modo compendium.
Ab omni quoque avaritia, et usura, ac turpi lucro, secundum sacros canones, et ipse abstineat, et ministros ecclesiae abstinere faciat, et etiam laicos abstinere suadeat, se autem, et sibi commissos ministros ecclesiasticos, solerter, solliciteque custodiat, ne contra sacros canones conductores vel procuratores alienarum possessionum fiant. Nec turpi negotio, aut inhonesto lucro victum quaerant. Neque secularia negotia sub cura sua suscipiant, 126.0274B| Deique ministerium parvipendentes, per secularium domos non discurrant, nec propter avaritiam, gratiae, aut honoris, vel pecuniae patrimoniorum sollicitudines, aut alienorum testamentorum defensiones assumant, nec fidejussionibus inserviant.
A familiaritate nihilominus ac conturbernio illicito et vetito feminarum se et comministros suos, sed et a tabernis, secundum sacras regulas, ecclesiasticos ministros faciat abstinere, attendat quoque quod beatus Job dicit: Si adversum me terra mea clamat, et cum ea sulci ejus deflent, si fructus ejus comedi absque pecunia (Job XXX, 38). Unde beatus Gregorius (Moral. in Job, lib. XXII, cap. 15): « Omnis, inquit, qui praeest, si perversa in subditos exercet, contra hunc terra clamat, et sulci deflent quia contra 126.0274C| ejus injustitiam rudes quidem populi in murmurationis vocibus erumpunt: sed perfecti quique pro pravo ejus opere sese in fletibus affligunt. Fructus enim terrae absque pecunia comedere est, ex ecclesia quidem sumptus accipere, sed eidem debitum praedicationis pretium non praebere. De qua scilicet praedicatione auctoritatis voce dicitur: Oportuit te committere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum erat cum usura (Matth. XXV, 28). Terrae igitur fructus absque pecunia comedit, qui ecclesiastica commoda ad usum corporis percipit, sed exhortationis ministerium populo non impendit. Exigit quod suo debetur corpori, et non impendit quod subjectorum debetur cordi. » Non igitur redemptionem aut pretium de 126.0274D| collatione presbyterorum episcopus debet exigere, et alimenta ecclesiastica mutus manducare. Et cum Dominus praedicatoribus praecipiat ut, intrantes in domos eorum quibus pacem praedicant, illa edant et bibant quae apud illos sunt, per parochiam praedicando ac confirmando pergens episcopus, non debet superfluas pensiones in pigmentis et aliis quibusque a presbyteris quae non habent requirere, et talia, quae forte in domo sua non accipit, voluptati potius serviens quam necessitati, exigere, et suis parcens opibus, de superflue acceptis et venditis ditescere. Nec ideo debet praedicare, ut sumptus accipiat; sed ideo sumptus accipere, ut sufficiat praedicare.
Ecclesias quoque in proprietatibus liberorum 126.0275A| Dominum ac cohaeredum consistentes, ut suae tradantur ecclesiae, non debet cogere: sed secundum synodalia et imperialia capitula, quae regularia esse probat Ecclesia, satagat quatenus dotis immunitates, sicut caeterae ecclesiae, auctoritate regis habeant, et ipsae ab eisdem liberis hominibus potiantur. Talemque se, cooperante Domino, in cunctis exhibeat, ut sacrum ministerium non vituperet: qui etiam ab his qui foris sunt testimonium bonum juxta apostolicam doctrinam habere debet. Nam cujus vita despicitur, restat ut et praedicatio contemnatur: et cum pastor per abrupta graditur, solet fieri ut ad praecipitium grex sequatur. Et ne quemquam ecclesiastici ordinis ministrum, occasione turpis lucri, ut aliquid ab eo absoluto capiat, contra sacras regulas excommunicet, 126.0275B| inhibemus. Quia, ut sanctus Augustinus, exponens sententiam Pauli apostoli: Auferte malum ex vobis (I Cor. V), demonstrat, non temere et quomodolibet, sed per judicium auferendi sunt mali ab ecclesiae communione. Multo magis autem cavendum est, ne sine regulari judicio ministri ecclesiae officio suo priventur. Quapropter, sicut beatus docet Gregorius, si quid de quocunque clerico ad aures suas pervenerit quod eum juste posset offendere, facile non credat, nec ad vindictam illum res accendat incognita, attendens quod scriptum est: Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam (Job XXIX, 16). Et praesentibus senioribus Ecclesiae suae diligenter veritatem perscutari modis omnibus studeat; et tunc, si qualitas rei poposcerit, canonicae 126.0275C| districtio culpam feriat delinquentis, secundum ordinem a sacris regulis propositum. Et ut cuncta brevi cingulo perstringamus, nihil per contemptum contumaciter faciat, vel fieri in parochia sua permittat, quantum ex ipso fuerit, quod sit evangelicae veritati, et apostolicae traditioni, aut sacris regulis inimicum. Si autem factum contigerit, arguendo, obsecrando, increpando secundum quod cuique viderit expedire, juxta traditionem majorum, quantum potuerit, emendare procuret.
Pastoralem siquidem regulam beati Gregorii mente, ore, ac manu, quantum sibi Dominus scire ac posse contulerit, in cunctis sequi procuret. Ministerium itaque, ornatum, vel patrimonium, atque redditus vel facultates ecclesiae, prout leges divinitus 126.0275D| promulgatae praefigunt, studeat conservare, ampliare, augere, vel dispensare, et monasteriis in parochia sua sitis canonicam providentiam gerat, et quantum ex ipso fuerit, debita privilegia, et antiquam ac regularem consuetudinem servet. Ordinationes vero presbyterorum, et sacrosancti baptismatis sacramentum secundum traditionem ecclesiasticam studeat agere.
Cui etiam licet, inspirante divina gratia, abundans adsit doctrina, tamen pro nostri officii debito, ex scrinio sanctae metropolis Rhemorum documentum dare studebimus qualiter se, cooperante Domino, morum probitate et doctrinae studio debeat gerere. Ipsum vero non nescium quod totius provinciae cura 126.0276A| per sacros canones sit metropolitano commissa, ad eamdem metropolim suam, sicuti ad matrem, ut ex ejus catholicis uberibus salubrem sugat doctrinam, humiliter, ac sedulo, atque obedienter monemus recurrere. Et non amplius quam sibi per sacras regulas est concessum, indebite usurpare: cum tanto charitatis ac humilitatis glutino praeceptis salutaribus ad invicem simus connexi, ut dicente sibi mandato divino: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut. XII, 7); et nobis: Rectorem te posuerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex ipsis (Eccli. XXXII, 1); et: Qui major est vestrum, erit minister vester (Matth. XXIII, 11): obedientibus scilicet ministrando paternam doctrinam, et inobedientibus, quod majoris est, regularem 126.0276B| charitatis correptionem: nos fratrum et consacerdotum vestrorum salubribus debeamus uti consiliis, et ipsi obedire paternis ac regularibus monitis. Hinc ergo, et haec et alia praecepta salubria observanti, devotis animis vos obsequendo obedire oportet, ut irreprehensibile placidumque fiat corpus Ecclesiae, per Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat cum Deo Patre omnipotente, in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Hincmarus sanctae metropolis Ecclesiae Rhemorum episcopus, et plebis Dei famulus, et venerabilis fratris Hedenulfi in sancta Laudunensi Ecclesia, favente Dei gratia, ordinator, his litteris canonicis, et ordinato et electoribus ipsius publice datis, anno 126.0276C| Incarnationis Dominicae 877, anno autem regni domni Caroli imperatoris XXXVII, et anno imperii ejus II, subscripsi.
Odo Belgivacorum episcopus, subscripsi.
Raginelmus Noviomagensis episcopus, subscripsi.
Joannes Cameracensis Ecclesiae episcopus, subscripsi.
Willebertus Catalaunorum humilis episcopus, subscripsi.
Hildeboldus Suessionensis Ecclesiae episcopus, subscripsi.
Geroldus Ambianensis Ecclesiae episcopus, subscripsi.
Hadebertus Silvanectensis Ecclesiae episcopus, subscripsi.
EPISTOLA LIII. AD FRANCONEM TUNGRENSEM EPISCOPUM. Fratrem quemdam commendat. (Ibid.) 126.0276D|
Reverentissimo et sanctissimo fratri FRANCONI Ecclesiae Tungrensis episcopo, HINCMARUS, sanctae metropolis Rhemorum Ecclesiae episcopus, optat praesentem et perpetuam salutem.
Noverit dilecta charitas vestra quia hic frater nomine Flodulfus ideo nostram accessit ad humilitatem, quia in nostro fuit loco nutritus atque educatus. Quamobrem dirigimus ad vos has litteras, ut libentius eum charitas vestra recipiat. Et quia sub regimine 126.0277A| vestro abhinc in ante gradus accipere et Deo militare desiderat, ut sciatis eum bonis moribus praeditum, litteris sciolum atque ingenio capacem, et vestro cupientem regimini esse subditum, in vestraque parochia degere et monitis atque ordinationibus vestris diebus vitae suae libenter obtemperare. Et ut haec parva epistola a vestra dilectione libentius reciperetur atque firmum crederetur, sigilli nostri ex imagine B. Remigii pontificis impressione signavimus. Omnipotens Deus vos per multa curricula annorum conservare dignetur. Amen.
Data IV Kal. Maii, anno XIII nostri episcopatus.
EPISTOLA LIV. AD EUMDEM. Illi Gisebrindum presbyterum, data epistola formata, commendat. (Ibid.) 126.0277B|
Notum sit vestrae almitati et omnibus hominibus, licentiam dedisse nobis parochia vestra, et ubicunque voluerit presbyterum, quem ordinavi in Rhemis civitate, nomine Gisebrindum, ministerium sacerdotale fungere, si vestra adfuerit sacra voluntas, et aliorum ubi illi congruum perspexerit bonorum hominum. Qua de re missi ad vos hos apices, secundum petitionem supradicti presbyteri, ut et vos consensum ei et licentiam detis ministerium presbyteratus fungi, et ut certius cognoscatis, secundum auctoritatem canonicam formatam fecimus epistolam, et ei dedimus, Graecaque elementa sibi annotavimus Η. Χ. Υ. Nomen meum H litteram primam, et nomen 126.0277C| vestrum secundam annotamus litteram Ο, et civitatis meae litteram tertiam M, et vestrae quartam F. Valeat vigeatque vestra proprietas in aevum optamus, venerande.
H. T. P. X. H. O. M. F. Y. II. CCCC. XL. DC. XC. III. LX. DCC. VIII.
EPISTOLA LV. AD EPISCOPOS PROVINCIAE LUGDUNENSIS. De Carlomanno ejusque complicibus excommunicandis. (Apud Sirmond.)
HINCMARUS, Rhemorum episcopus ac plebis Dei famulus, cum Rhemorum dioeceseos venerabilibus consacerdotibus nostris, REMIGIO, reverentissimo 126.0277D| Lugdunensium archiepiscopo, et ipsius dioeceseos venerandis episcopis salutem.
Carlomannus, domni nostri Caroli regis gloriosi carne filius, in dioecesi Rhemorum Spiritu sancto regeneratus, et a patre sacro altari oblatus, religiosis divini servitii obsequiis mancipandus ac in clericum tonsus, in dioecesi vero Senonensi, et in parochia Meldensi ab Hildegario ejusdem civitatis religioso episcopo per singulos gradus usque ad ordinem diaconatus provectus, nuper a patre, post plurima benignitatis ac beneficientiae dona sibi collata, fuga lapsus congregavit secum plurimos filios Belial, qui inaudita nostris temporibus mala in parochiis dioeceseos Rhemorum exercuerunt, in rapinis et depraedationibus, et homicidiis atque adulteriis, 126.0278A| et ecclesiarum violationibus, aliisque quamplurimis flagitiis ac facinoribus, quae diabolica instigatione et humana crudelitate possunt patrari. Quem pie domnus noster rex Carolus, sed et complices ejus benigne ac misericorditer, sicut in mandato quod eis direxerat potestis relegere, quater studuit revocare. Verum et ego Hincmarus Rhemorum episcopus, illum ac suos satellites per meipsum ore ad os ter alloquens, et postea quarta vice per comministrum nostrum, una cum quibusdam collegis et coepiscopis nostris, eum et suos complices publice commoneri faciens, quantum mihi Dominus dedit, et suavitatem regni coelestis, et aeternorum tormentorum terrorem illis proposui, et quam gravissime Deum ipse offenderit in patris sui ac sanctae Ecclesiae 126.0278B| totiusque Christianitatis laesione, atque raptorum a se congregatorum consensione atque favore ostendi, et si mala coepta desereret, et ad patrem suum rediret, quam benigne illum et ecclesiastica pietas et paternus affectus debuisset recipere demonstravi, et quae clementia illis qui cum eo erant offerebatur innotui, et si haec negligeret, vel despiceret, atque in apostasiae suae coepta obstinatione perseverare ipse et complices sui deligerent, inculcavi eis qualiter post hanc quartam conventionem, secundum praeceptum Domini sicut ethnicus et publicanus forent nobis habendi, et gladio spiritus quod est verbum Dei episcopali auctoritate secundum sacros canones, spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, juxtaque apostolicae sedis 126.0278C| decreta pontificum, ut revera apostatae, a corpore et sanguine Domini, atque unitate corporis Ecclesiae, omnium videlicet fidelium Christi societate, essent modis omnibus abscidendi. Quem, sed et quosdam suos, nec intentatae poenae terruerunt, nec promissae dulcedines invitaverunt. Et ideo, quod flentes dicimus, gementes denuntiamus, complices illius, qui sunt de Rhemensi dioecesi, et nostrae sunt curae commissi, ac in nostris parochiis tanta et talia, ut praemisimus, crimina commiserunt, et toties commoniti resipiscere a coeptis malis, et ad sinum piae matris Ecclesiae redire ut satisfacerent noluerunt, sed in pejus, quod dictu nefas est, excreverunt, quia sicut dicit Apostolus, hujusmodi regnum Dei non possidebunt, et cum talibus vetat vel cibum 126.0278D| sumere, judicio sancti Spiritus a corpore et sanguine Domini, et Christianorum societate atque consortio segregamus, et episcopali auctoritate, post V Idus Mart. praesentis quartae indictionis, si se antea non correxerint, secernimus; donec si forte, juxta eumdem Apostolum, eos respiciens det illis Deus poenitentiam, ut ad ejus voluntatem resipiscant a laqueis diaboli, a quibus capti tenentur, et per dignos poenitentiae fructus satisfaciant Ecclesiae quam laeserunt, ea videlicet conditione ut secundum formam mystici Nicaeni concilii et Africae provinciae canonum, juxtaque apostolicae sedis decreta pontificum, Siricii, Innocentii, Coelestini, Leonis, ubicunque fuerint, ultima poenitentia, et necessarii viatici 126.0279A| communio petentibus non negetur. Eos autem qui de Rhemorum dioecesi non sunt, nec specialiter sunt nostrae curae commissi, et memorata mala in nostris parochiis commiserunt, ab eisdem nostris parochiis, post V Idus Martias praesentis quartae indictionis, si se antea non correxerint, excommunicatos esse decrevimus, eo tenore ut nullam participationem in eis, vel in communione ecclesiastica, vel in societate Christi fidelium nobis commissorum habeant, quia nulla participatio est Christi cum Belial, 126.0280A| nec pars esse debet fideli cum infideli, donec consilio et judicio eorum quorum interest, Deo et sanctae Ecclesiae satisfaciant. Et quia essentialiter ac summe bonus pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis, neminem vult perire, et venit quaerere et salvum facere quod perierat, ostendit nobis viam quam sequamur, et formam cui imprimamur, decernimus, ut si forte in praescriptis parochiis nostris cuiquam illorum imminens urgentis mortis . . . . .
(no apparatus)