Jump to content

Epistolae (Isidorus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 83

Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

EPISTOLA PRIMA. ISIDORI LEUDEFREDO EPISCOPO.

(0893D) 557 Domino meo Dei servo Leudefredo episcopo Isidorus.

1. Perlectis sanctitatis tuae litteris, gavisus sum (0894D)quod optatam salutem tuam earum relatu cognovi, de iis autem quae in consequentibus insinuare eloquii tui sermo studuit gratias ago Deo, quod sollicitudinem officii pastoralis impendis, et qualiter ecclesiastica officia ordinentur perquiris. Et licet omnia (0895A)prudentiae vestrae sint cognita, tamen quia affectu fraterno me consulis, ex parte qua valeo expediam, et de omnibus Ecclesiae gradibus, quid ad quem pertineat eloquar.

2. Ad ostiarium namque pertinent claves ecclesiae, ut claudat et aperiat templum Dei; et omnia quae sunt intus extraque custodiat, fideles recipiat, excommunicatos et infideles rejiciat.

3. Ad acolythum pertinet praeparatio luminariorum in sacrario, ipse cereum portat, ipse suggesta, pro Eucharistia subdiaconis calicem praeparat.

4. Ad exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manus super energumenos et catechumenos exorcizandos imponere.

5. Ad psalmistam pertinet officium canendi, dicere (0895B)benedictiones, psalmos, laudes, sacrificii responsoria, et quidquid pertinet ad cantandi peritiam. 558

6. Ad lectorem pertinet lectiones pronuntiare, et ea quae prophetae annuntiaverunt populis praedicare.

7. Ad subdiaconum pertinet calicem et patenam ad altarium Christi deferre, et Levitis tradere, eisque administrare; urceolum quoque, et aquamanilem, et manutergium tenere, et episcopo, et presbyteris, et Levitis pro lavandis ante altarium manibus aquam praebere.

8. Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus, et ministrare in omnibus quae aguntur in sacramentis (0895C)Christi, in baptismo scilicet, in chrismate, in patena et calice; oblationes inferre, et disponere in altario, componere mensam Domini, atque vestire, crucem ferre, praedicare Evangelium et Apostolum. Nam sicut lectoribus Vetus Testamentum, ita diaconibus Novum praedicare praeceptum est: ad ipsum quoque pertinet officium precum, recitatio nominum; ipse praemonet aures ad Dominum habere, ipse hortatur clamore, pacem ipse annuntiat.

9. Ad presbyterum pertinet sacramentum corporis et sanguinis Domini in altari Domini conficere, orationes dicere, et benedicere populum.

10. Ad episcopum pertinet basilicarum consecratio, (0896A)unctio altaris, confectio chrismatis, ipse praedicta officia et ordines ecclesiasticos constituit, ipse sacras virgines benedicit; et dum praesit unusquisque in singulis, hic tamen est in cunctis. Hi sunt ordines et ministeria clericorum, quae tamen auctoritate pontificali 559 in archidiaconi cura, et primicerii, ac thesaurarii sollicitudine dividuntur.

11. Archidiaconus enim imperat subdiaconibus et Levitis, ad quem ista ministeria pertinent: ordinatio vestiendi altaris a Levitis, cura incensi, et sacrificii deferendi ad altare, cura subdiaconorum de subinferendis ad altare in sacrificio necessariis, sollicitudo quis Levitarum Apostolum et Evangelium legat, quis preces dicat, seu responsorium in Dominicis diebus, aut solemnitatum. Sollicitudo quoque parochitanorum, (0896B)et ordinatio, et jurgia ad ejus pertinent curam; pro reparandis dioecesanis basilicis ipse suggerit sacerdoti; ipse inquirit parochias cum jussione episcopi, et ornamenta, vel res basilicarum parochitanarum, gesta libertatum ecclesiasticarum episcopo idem defert.

12. Collectam pecuniam de communione ipse accipit, et episcopo ipse defert, et clericis partes proprias ipse distribuit. Ab archidiacono nuntiantur episcopo excessus diaconorum; ipse denuntiat sacerdoti in sacrario jejuniorum dies, atque solemnitatum; ab ipso publice in ecclesia praedicantur. Quando autem archidiaconus absens est, vicem ejus diaconus sequens adimplet.

13. Ad primicerium pertinent acolythi, et exorcistae, (0896C)psalmistae, atque lectores, signum quoque dandum pro officio clericorum, pro vitae honestate, et officium meditandi, et peragendi sollicitudo. Lectiones, benedictiones, psalmum, laudes, offertorium, et responsoria quis clericorum dicere debeat; ordo quoque et modus psallendi in choro pro solemnitate et tempore; ordinatio pro luminariis deportandis; si quid etiam necessarium pro reparatione basilicarum, quae sunt in urbe, ipse denuntiat sacerdoti; epistolas episcopi pro diebus jejuniorum parochitanis per ostiarios iste dirigit; clericos quos delinquere cognoscit iste distringit: 560 quos vero emendare (0897A)non valet, eorum excessus ad agnitionem episcopi defert. Basilicarios ipse constituit, et matriculas ipse disponit. Quando autem primicerius absens est, ea, quae praedicta sunt, ille exsequitur, qui ei aut loco est proximus, aut eruditione in his expediendis intentus.

14. Ad thesaurarium pertinet basilicarii et ostiarii ordinatio, incensi cura, chrismatis cura conficiendi, baptisterii ordinandi, praeparatio sacrificii de his quae immolanda sunt; ad eum venient de parochiis pro chrismate; cereos et oblationes altaris ipse accipit a populo; ipse colligit per ecclesias cereos in festivitatibus. Ad eum pertinent ornamenta, et vestimenta altaris, quidquid in usu templi est, sub ejus ordinatione existit, vela et ornamenta basilicarum (0897B)quae in urbe sunt, et non habent presbyterum, ipse custodit. De candelis autem et cereolis quotidianis quidquid superest in basilicis, basilicarius per singulos menses huic deportat. Ex quibus thesaurarius dat quartam basilicario, tres reliquas partes divident aequaliter sibi cum primicerio, et presbytero, qui missam celebrat in eamdem basilicam.

15. Ad oeconomum pertinet reparatio basilicarum, atque constructio, actiones ecclesiae in judiciis vel in proferendo, vel in respondendo, tributi quoque acceptio, et rationes eorum quae inferuntur. Cura agrorum et culturae vinearum, causae possessionum, et servitialium stipendia clericorum, viduarum, et devotarum pauperum; dispensatio vestimenti, et victus domesticorum, clericorum, servitialium quoque, et (0897C)artificum, quae omnia cum jussu et arbitrio sui episcopi ab eo implentur.

16. Haec sunt quae vel a majoribus per officiorum ordines distributa sunt, vel consuetudine ecclesiarum in unumquemque servata. Nec aliquid ex his nostri judicii deputes, nisi quod aut ratio docuit, aut vetustatis antiquitas sanxit.

17. Patrem autem monasterii, unde innotuistis, illum praeferri oportet, quem sancta vita et probitas morum commendat, quique dum subjectus exstitit, fraus in illo non fuit. Huic juste gratia cumulatur, dicente Domino: Quia in pauca fuisti fidelis, in multa (0898A)te constituam (Matth. XXV, 21). Qui vero adhuc sub regimine positus improbe vixit, 561 et fratribus fraudem facere non pertimuit, hic praelatus licenter ac libere majora et deteriora committet, dum se in potestate et libertate aspexerit.

18. De talibus enim dicit Apostolus: Sed vos injuriam facitis, et hoc fratribus. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 8)? Sed nobis ista sufficiat dicere tibi, quod Deo dignum existimas adimple. Post haec autem precari tuam sanctitatem non desino, ut pro me intercessor apud Dominum existas, ut, quia meo vitio lapsus sum, per te remissionem consequar peccatorum. EPISTOLA II. ISIDORI BRAULIONI ARCHIDIACONO. (0898B)In Christo charissimo, et dilectissimo filio, Braulioni archidiacono, Isidorus.

1. Dum amici litteras, charissime fili, suscipis, eas pro amico amplecti non moreris. Ipsa est enim secunda inter absentes consolatio, ut si non est praesens qui diligitur, pro eo litterae amplexentur. Direximus tibi annulum propter nostrum animum, et pallium pro amicitiarum nostrarum amictu, unde antiquitas hoc traxit vocabulum. Ora igitur pro me, inspiret tibi Dominus ut merear adhuc in vita videre te. Et quem moestificasti abeundo, aliquando iterum laetifices te praesentando. Quaternionem regularum per Maurentionem primicerium direximus. De caetero autem opto tuam semper cognoscere salutem, dilectissime mi domine, et charissime fili.

EPISTOLA III. ISIDORI BRAULIONI ARCHIDIACONO.

(0898C) 562 In Christo charissimo et dilectissimo fratri Braulioni archidiacono Isidorus.

1. Quia non valeo te frui oculis carnis, perfruar saltem alloquiis, ut ipsa amici sit consolatio incolumem litteris cognoscere quem cupio videre. Utrumque bonum esset, si liceret; sed vel mente de te reficiar, si corporali obtutu non valeo. Dum pariter essemus, postulavi te, ut mihi decadem sextam sancti Augustini transmitteres; posco ut quoquomodo me cognitum ei facias.

(0899A)2. Misimus vobis Synonymorum libellum, non pro id quod alicujus utilitatis sit, sed quia eum volueras. Commendo autem hunc puerum, commendo et memetipsum, ut ores pro me misero, quia valde langueo et infirmitatibus carnis, et culpa mentis. In utroque tuum praesidium posco, quia per me nihil mereor; de caetero pete ut dum vita comite portitori ad nos regredi fuerit opportunitas, vestris nos jubeatis laetificare eloquiis.

EPISTOLA IV. ISIDORI MASSONAE EPISCOPO. 563 Domino sancto meritisque beato Massonae episcopo Isidorus.

1. Veniente ad nos famulo vestro viro religioso Nicetio, litteras honorificentiae vestrae nobis detulit, (0899B)in quibus agnitio salutis vestrae nihilominus perpatuit maxime per eum portitorem, cujus lingua epistola vivens erat. Unde pro salute vestra gratiarum actionibus Deo nostro repensis, in quantum valuit mediocritas nostra vice inquisitionis studio poscentes meritorum vestrorum suffragiis divinis vos commendare conspectibus.

2. Verum quod sequenter in epistolis venerabilis fraternitas vestra innotuit, nulla est in hujusmodi sententiis decretorum diversitas intelligenda, quod alibi legitur in lapsu corporali restaurandum honoris gradum post poenitentiam, alibi, post hujusmodi delictum, nequaquam reparandum antiqui ordinis meritum.

3. Haec enim diversitas hoc modo distinguitur: illos (0899C)enim ad pristinos officii gradus redire canon praecipit, quos poenitentiae praecessit satisfactio, vel digna peccatorum confessio; at contra ii qui neque a vitio corruptionis emendantur, atque hoc ipsum carnale delictum quod admittunt etiam vindicare quadam superstitiosa temeritate nituntur, nec gradum utique honoris, nec gratiam communionis recipiunt.

4. Ergo ita est utraque dirimenda sententia, ut (0900A)necesse sit illos restaurari in locum honoris, qui per poenitentiam reconciliationem 564 meruerunt divinae pietatis. Hi neque immerito consequuntur ademptae dignitatis statum, qui per emendationem poenitentiae recepisse noscuntur vitae remedium. Id enim, ne forte magis ambiguum sit, divinae auctoritatis sententia confirmetur.

5. Ezechiel enim propheta sub typo praevaricatricis Jerusalem ostendit post poenitentiae satisfactionem pristinum posse restaurari honorem. Confundere (inquit), o Juda, et porta ignominiam tuam. Et post paululum: Et tu, inquit, et filiae tuae revertimini ad antiquitatem vestram (Ezech. XVI, 52). Quod dixit, confundere, ostendit post confusionem, id est, peccati opus, debere quemque erubescere, et pro admissis (0900B)sceleribus verecundam frontem humi prostratam demergere, pro eo quod dignum confusionis perpetraverit opus. 6. Deinde praecipit ut portet ignominiam, id est, dehonorationem nominis, sive dignitatis, et revertatur ad antiquitatem suam. Ergo dum quisque post opera confusionis suae confunditur, atque ignominiam depositionis suae cum humilitate portaverit, revocari secundum prophetam ad priorem statum poterit. Item Joannes evangelista angelo Ephesi Ecclesiae inter caetera simile quiddam scribit: Memor esto unde cecideris, et age poenitentiam, et prima opera tua fac, alioquin veniam tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo (Apoc. II, 5).

7. In angelo Ecclesiae praepositum utique, id est, (0900C)sacerdotem ostendit, juxta Malachiam, qui dicit: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et lex requiritur ex ore ejus, quia angelus Domini exarcituum est (Malach. II, 7). Praepositus ergo lapsus in vitium per evangelistam monetur, ut memor sit unde ceciderit, et agat poenitentiam, et prima opera faciat, ut non moveatur candelabrum ejus.

(0901A)8. Nam candelabrum doctrina sacerdotalis, vel honor potestatis, quem gestat, intelligitur, juxta quod scriptum est apud Samuelem in damnationem Heli: Oculi ejus caligaverant, nec poterant videre lucernam Dei, antequam exstingueretur (I Reg. III, 2); lucerna quippe Dei fuerat, quod dignitate sacerdotali pollens, justitiae claritate 565 fulgebat; exstinctam propheta asserit, dum ob scelera filiorum sacerdotii potestatem meritorumque lumen amisit. Candelabrum ergo, sive lucerna sacerdotis (quae intelliguntur charismata honoris) tunc penitus juxta Joannem exstinguitur, vel movetur, quando post delicti casum, neglecta poenitentia, admissa scelera non deflentur.

9. Non enim dicit: Pro eo quod cecidisti, commovebo candelabrum tuum; sed, nisi poenitentiam egeris, (0901B)movebo candelabrum tuum. Ergo ad quemque praepositum peccantem, si praevenerit poenitentia delicti, utique sequitur venia, et reparatio meriti. Et in Proverbiis scriptum est: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui vero confessus fuerit, et dereliquerit ea, misericordiam consequetur (Proverb. XXVIII, 13). 10. Nam et ipsum, quod canonum censura post septem annos remeare poenitentem in statum pristinum praecipit, non ex electione proprii arbitrii sancti Patres, sed potius ex sententia divini judicii sanxerunt. Nam legitur quod Maria soror Moysi prophetissa, dum obtrectationis adversus Moysen incurrisset delictum, illico stigmate leprae perfusa est; cumque peteret Moyses ut emundaretur, praecepit eam Deus extra castra septem diebus egredi, atque (0901C)post emendationem rursus eam in castra admitti (Num. XII).

11. Maria ergo, soror Aaron, caro intelligitur sacerdotis, quae dum superbiae dedita, sordidissimis corruptionum contagiis maculatur, extra castra septem diebus, id est, extra collegium sanctae Ecclesiae septem annis projicitur, qui post emundationem vitiorum loci, sive pristinae dignitatis recipit meritum.

12. Ecce in quantum valui, concilii Ancyritani antiquam et plenam auctoritate sententiam sacris testimoniis plane explanavi, ostendens eum posse restaurari in proprio honore, qui per poenitentiae satisfactionem novit propria delicta deflere: qui vero neque luget quae gessit, sed lugenda sine ullo pudore (0901D)religionis, vel timore judicii divini committit, eum nullo modo posse ad pristinum gradum restaurari.

13. In finem autem epistolae hujus hoc adjiciendum putavi, ut quotiescunque in gestis conciliorum discors sententia invenitur, illius concilii magis teneatur sententia, cujus antiquior aut potior exstat (0902A)auctoritas. Datum pridie Kal. Mart., anno tertio regni domini nostri gloriosissimi Witerici regis.

EPISTOLA V. ISIDORI HELLADIO ALIISQUE EPISCOPIS. 566 Dominis meis et Dei servis Helladio caeterisque qui cum eo sunt coadunati episcopis Isidorus.

1. Afficimur lacrymis, compungimur stimulis peccatorum nostrorum, cum ruinam fratris agnoscimus, quia sicut de salute laetitia, ita de periculo animae gemitus est. Cognovimus enim Hispalensem Cordubensis ecclesiae sacerdotem in pontificali culmine carnali labe dilapsum, et de altitudine honoris in profundo flagitiorum flenda ruina demersum; et quia vobis sollicitudo pastoralis incumbit, vestroque judicio delinquentium errores discutiendos censura divina (0902B)disposuit, dicens: Sacerdotes stabunt in judiciis meis, et judicabunt inter sanctum et pollutum (Ezech. XLIV, 24), hanc igitur vocem Domini cognoscentes, cum effusione lacrymarum vestram sanctitatem deposcimus, ut idem lapsus sancto coetui vestro praesentatus, agnito a vobis confessionis eloquio, synodali sententia a gradu sacerdotii deponatur.

2. Melius est illi ut temporaliter judicetur a vobis, quam aeterno damnetur judicio. Levior est illi praesentis temporis ignominia, quam futura gehennae tormenta. Sciat enim se amisisse nomen, et officium sacerdotis, qui meritum perdidit sanctitatis. Quapropter judicii vestri decreto poenitentiae perpetua flagitia perpetrata lamentatione deploret; plangat sacerdotii cultum, quem male vivendo perdidit; lugeat (0902C)animae suae statum, quem tanto putredinis coeno coinquinavit; fortasse porriget illi manum quandoque Spiritus sanctus, ut per dignam satisfactionem mereatur peccatorum remissionem. Pro me quoque deprecor, sanctissimi sacerdotes, ut pietatem divinam exorare dignemini, ut immemor malorum meorum, quibus et ipse collapsus sum, a peccatorum vinculo, quibus huc usque sum colligatus, dissolvat, et fructum indulgentiae vestris meritis tribuat.

EPISTOLA VI. ISIDORI CLAUDIO DUCI.

567 Dilecto in Christo filio Claudio duci Isidorus.

1. Catholicae strenuitatis tuae suscipiens schedulas, Domini nostri Jesu Christi omnipotentiam collaudamus, (0902D)qui de prosperis tuis successibus et triumphis Ecclesiae sanctae suae misericorditer in praesenti de inimicis triumphare largitur. Te quidem me piis urgente petitionibus, tuis inquisitionibus respondere, laetor in Domino, quia ea quae sunt de fide catholica, sollicite perquiris. Ad id ergo quod objecisti primo, (0903A)praetermissis plurimis rationibus, tibi rationabiliter ac simpliciter respondemus.

2. Sic nos scimus praeesse Ecclesiae Christi, quatenus Romano pontifici reverenter, humiliter et devote, tanquam Dei vicario, prae caeteris Ecclesiae praelatis specialius nos fateamur debitam in omnibus obedientiam exhibere. Contra quod quemquam procaciter venientem, tanquam haereticum, a consortio fidelium omnino decernimus alienum. Hoc vero non ex electione proprii arbitrii, sed potius auctoritate Spiritus sancti habemus firmum, ratumque credimus, et tenemus.

3. Si vero (quod absit) infidelis sit non manifeste, in nullo laeditur obedientia nostra, nisi praeceperit contra fidem. Praeterea pravis praelatis obediendum (0903B)in jussionibus bonis Dominus praecipit, ubi dicit: Quod dicunt, facite, eorum prava opera praecipit evitanda, cum subjungit: Quod autem faciunt, nolite facere (Matth. XXIII, 3). In dubiis etiam praeceptis, pravis praelatis obediendum est, quandiu eos Ecclesia toleraverit, nisi ex manifesta praelati infamatione in praecepto juste possit haeresis suspicio provenire. De similibus quoque illaqueationibus idem videtur. In praeceptis manifeste malis nullatenus est obediendum, etiam bonis praelatis, quia quandoque Deus occultat majori quod revelat minori.

4. Item nobis insinuare curasti quorumdam Graecorum objectionem, 568 quod in Nicaena vel Constantinopolitana synodo sub anathemate prohibitum (0903C)legitur in Symbolo, et in illo sancti Athanasii de fide catholica diminuere vel addere aliquid; atque ideo quidam ex Graecis Latinos proterve nituntur reprehendere, quod in professione sanctae fidei Deo corde et ore decantent: Qui ex Patre Filioque procedit, cum in praedictis conciliis fuerit positum ex Patre procedit, et sancta Romana Ecclesia ex Patre Filioque Spiritum sanctum procedere approbat atque credit.

5. Quae supradicta prohibitio, si subtiliter et recte perspicitur, omnis ambiguitas removetur; cum enim addere, seu diminuere prohibuit, de re contraria intellexit, cui sententiae illud Apostoli congruit: Si quis vobis aliud evangelizaverit, praeter id quod accepistis a nobis, anathema sit (Galat. I, 9). Et Joannes (0903D)Apostolus ait: Si quis venerit ad vos, aliam doctrinam afferens, non eum recipiatis, neque ei ave dixeritis (II Joan. I, 10). Cum dixit aliam doctrinam, haeresim praecavendo, absque ambiguitate de doctrinae contrarietate nobis voluit demonstrare.

6. Plura quidem alia praedicaverunt apostoli, martyres et Ecclesiae orthodoxi doctores; sed quia non contraria, prohibitio apostolica hujusmodi non intelligitur contraire, eo quod sint ad unum veritatis finem tendentia. Cum ergo de similibus idem constet esse judicium, patet procul dubio praedictarum sententiarum (0904A)prohibitiones de contrarietate haereseum esse recipiendas.

7. Spiritum vero sanctum esse Patris, et Filii, et a Patre, et a Filio mitti, atque procedere ab utroque, sanctae Scripturae testimoniis clarius demonstremus. Apostoli verba sunt haec: Si spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, et caetera (Coloss. II, 12). Et alibi: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra (Galat. IV, 6). Ecce manifeste patet apostolicis verbis Spiritum sanctum esse Dei Patris suscitantis a morte, et Dei Filii suscitati, qui non tres dii, sed unus est credendus, et adorandus, sicut Moyses testatur: Audi, inquit, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4).

8. A Patre Spiritum sanctum mitti, Dominus in (0904B)Evangelio loquitur dicens: Paracletus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia (Joan. XIV, 26). Et quod mittatur a Filio, ipsa veritas dicit: Cum venerit Paracletus, quem ego vobis mittam a Patre (Joan. XV, 26). His itaque plenarie declaratur, sancti Spiritus missionem a Patre esse, 569 et a Filio. A Patre nempe Spiritus sanctus procedere ostenditur, cum dicitur: Spiritus veritatis, qui a Patre procedit (Joan. XV, 26); a Filio vero, cum post resurrectionem suam insufflavit, et discipulis suis dixit: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22).

9. Isaias etiam in persona Patris dicit: Spiritus a facie mea egredietur. Dei Patris verbum, vel facies Unigenitus ejus est, homo enim per faciem a nobis (0904C)agnoscitur, et Deus Pater per Filium innotuit mundo; unde Filius ait: Pater, manifestavi nomen tuum, hominibus, quos dedisti mihi (Isai. LVII, 56). Et illud: Notum feci eis nomen tuum, et notum faciam (Joan. XVII, 6, 26). Possumus ad haec latius probanda plura inducere; sed forsitan, cui non sufficiunt ista, multa non proderunt ad salutem, quia animalis homo non percipit ea quae Dei Spiritus sunt (I Cor. II, 14), arbitrans esse stultitiam quae dicuntur, et quia profecto hoc ex contemptu ignorantiae provenit, ignorans ignorabitur. 10. Dum autem sanctae Trinitatis personas loquendo distinguimus, summopere curemus ne individuam, ac simplicissimam essentiam unius Dei dividere videamur. Sed quid sit illud ineffabile Patris (0904D)generare, illud etiam inaestimabile Filii nasci, generari, vel exire; atque illud incomprehensibile Spiritus sancti a Patre et Filio mitti, vel procedere, et caetera, quae hujusmodi de personarum varietate dicuntur, si non capimus mente, capiamus fide, ut salvi esse perpetuo mereamur.

11. Ecce brevitate qua valui tuis inquisitionibus satisfeci. Sed quod subjecisti, habere te haereticos, cum quibus assidue disputas, et quos ad fidem catholicam studes revocare, laudamus zelum, sed audaciam reprehendimus. Dicit namque Scriptura divina: (0905A)Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea (Eccli. XIII, 1). Cave igitur, dilectissime fili, ut quia Deus triumphalibus trophaeis armorum strenuitate prostratis inimicis te fecit victoriosum, haereticis suasionibus ignominiose ne victus succumbas; te enim laborante eos ab errore mortis eruere, ipsi invigilant te in praecipitium erroris demergere, a quorum confabulatione vel solatio quemlibet Christicolam, tanquam a lethifero veneno, sub obtestatione divini judicii praecipimus abstinere, nisi fuerit in divinis praeceptis experientia operum probatus, et sacris eruditus Scripturis. 12. Testamur igitur coram Deo, monemus, et quidquid possumus, hortando praecipimus, ut quam citius eos, zelum Dei legis 570 exercens, nisi catholicam professi fuerint veritatem, a te repellas, atque dicta (0905B)eorum et objectiones nobis scribendo mittere non moreris. Deo teste fraternitatem dilectionis tuae in visceribus Jesu Christi amplectimur charius; et singula, quantum Deus dederit, ad salutem animae et tui corporis honestatem determinabimus, sacris ea fulciendo auctoritatibus, ut falsitas veritati cedat, et Ecclesiae Christi gloria roboretur, et crescat. Memento communis nostri doctoris Leandri, et ejus fidem atque doctrinam pro viribus imitare, ut in praesenti bonis perfrui, et in futuro coelestium bonorum participationem valeas adipisci. Amen. Ora pro me; donet Dominus ut animae, corporis, fidei et honoris tibi servata integritate, merear te videre de caetero, mi Domine et charissime fili. EPISTOLA VII. ISIDORI REDEMPTO ARCHIDIACONO. (0905C) Dilecto filio in Christo Redempto archidiacono Isidorus.

1. Multis non modo ecclesiasticis, verum etiam hujus perituri regni praepeditus negotiis, prout optamus, tuae charitatis quaestionibus ad praesens satisfacere non valemus. Verum, quia, impellente charitate, omnibus sumus debitores, ex parte qua valeo pareo dilectioni tuae, ad inquisita compendiose respondere paratus. Innotuisti quippe nobis, in animo tibi versari scrupulum, eo quod orientalis Christi Ecclesia ex fermentato pane, occidentalis ex azymo sacratissimi corporis sacramentum conficere consuevit; et quia ipsi Orientales Latinos super hoc reprehendere (0905D)non verentur, illud etiam animo tuo insedit, quod illi sericos pannos, nos autem lineos, quos corporalia dicimus, ad ornamenta tanti sacrificii exhibemus.

2. Scias itaque eorum jam dictis consuetudinibus minime nos opponere reprehensionis obstaculum, quandiu eas Romana Ecclesia duxerit tolerandas, maxime cum non sint de essentia, sive substantia sacramenti. De substantia sacramenti sunt verba Dei a sacerdote in sacro prolata ministerio, scilicet, Hoc est corpus meum, panisque frumenti et vinum, cui (0906A)consuevit aqua adhiberi, quia 571 utrumque de latere Christi, videlicet, sanguis et aqua profluxit. Caetera vero pertinent ad decorem sacramenti, futurorum exemplum, ad nostram et eorum humiliationem, atque in Dei laude exercitationem, et cum praedictorum facta fuerit consecratio, non, ut quidam putant indocti, sub panis specie sola caro Christi, et in calice tantummodo sumitur sanguis; sed in utroque Deus et homo, in corpore glorificato totus et integer Christus, integer Christus in calice, panis vivus, qui de coelo descendit, totus est in utroque. 3. Ipse est panis qui reficit, non deficit; panis qui totus a singulis sumitur, et in nulla sui parte minuitur; visibilis angelis, fide non dubia creditur a nobis miraculose et invisibiliter totus in sumentibus singulis, (0906B)et integra sui essentia visibiliter totus semper regnat in coelis; quia vero Orientales Romanorum, sive nostras consuetudines impudenter obtrectando reprehensionis abolitione impugnare nituntur, ad arma divini oraculi concurrentes nos, quantum potuerimus, easdem defendere veritate praevia insurgemus. 4. Dominus enim noster Jesus Christus, quando discipulis corporis sui mysterium agendum tradidit, non legitur accepisse panem fermentatum, vel azymum, sed accepit panem, et dedit discipulis suis, dicens: Hoc est corpus meum; hoc facite, quotiescunque sumitis, in meam commemorationem (Luc. XXII, 19). Legitur tamen praecepisse Dominum Moysi ut pascha cum azymis panibus et lactucis agrestibus manderetur, et apud quemcunque Hebraeorum fermentatus (0906C)panis per septem dies paschae inveniri posset, occideretur (Exod. XII). Dominus igitur noster pascha secundum legem celebravit, et in coena suum corpus sub panis et vini specie discipulis edendum tradidit, et eis eumdem conficiendi tradidit potestatem, atque panem azymum cum quo pascha agebatur obtulit. 5. Similiter sacratissimum corpus ejus non legitur pannis sericis, vel laneis, sed mundis linteaminibus in sepultura involutum fuisse. Ergo, cujus mysterium passionis et sepulturae, eum quotidie immolando, geritur in altare, a tramite recto deviare non possunt, qui in pane azymo, vino et aqua, additis et mundis, sanctisque linteaminibus, secundum consuetudinem Ecclesiae Romanae corporis et sanguinis Domini (0906D)sacrosanctum sacrificium student conficere. Videtur etiam Dominus nobis favere in Exodo dicens: Non 572 immolabis, inquit, super fermento sanguinem hostiae meae 6. Quod etiam de vase agitur ligneo fictili, vel metallino, quo agitur immolatio sacrificii, quia nullus evangelistarum expresse ostendit cujusmodi fuerit, ad legis videtur recurrendum potius auctoritatem, quia in ministerio tabernaculi, aut domus Dei nulla vasa sacrae unctionis oleo delibuta leguntur (0907A)lignea, vel fictilia, sed magis ex metallo erant. Dominus etiam quaeque de melioribus sibi offerri praecepit, et tabernaculum testimonii cum maxima diligentia auri et argenti mira pulchritudine adornare. De Salomonico templo quid? Re vera idem. Quod si caeremonialia illa, quae umbra erant veritatis futurae, quibus pecudum carnes immolabantur, vel sanguis, tanto voluit Deus decore perfrui, quanto magis sacrum altare, sanctumque vas, in quo ipsa veritas, scilicet unigenitus Deus, quotidie Deo Patri offertur, quanto honore, reverentia, gloria et decore debent studio et diligentia adornari! 7. Liquide patet tam inaestimabile sacrificium in vase luteo, vel ligneo, nisi necessitate urgente, vel cogente inopia, offerre turpe ac vile, praesumptuosum (0907B)esse et temerarium, quod potest justo examine reprobari. Sed forsan objicis pannum sericum pretiosiorem esse lineo, et idcirco magis divinis usibus aptum. Ad quod nos in utroque Testamento dicimus candorem vestium maxime approbari, eo quod in eo mentis sinceritas requiratur, quam constat inter caeteras virtutes Deo esse gratiosiorem, ad quam pervenire cupienti charitati vestrae, ut pateat clarius, sacrae Scripturae testimoniis ostendamus. 8. Dicit enim, omni tempore sint vestimenta tua candida, et Domini sacerdotes Ephod lineo excellentiae causa erant superinduti. Evangelium etiam in transfiguratione Dominica, quod apparuerint vestimenta Domini tanquam nix, evidenter testatur; et (0907C)in Apocalypsi, qui in conspectu Agni stabant, et qui sequuntur ipsum quocunque ierit, stolis albis perhibentur amicti, et quam plurima alia. Quis inter pannos mundus ut lineus, cui ex ablutione frequenti candor augetur, cum in sericis magis ex eadem offuscari videatur? Mentis autem munditiam nullatenus esse intelligas ubi infidelitas viget · non enim est conventio Christi ad Belial. 9. De incongruitate vero grammaticae locutionis, quae in Veteri Testamento reputatur, vel Novo, respondemus, verba coelestis 573 oraculi non subjacent Prisciani regulis, vel Donati, et quamvis sit analogia scienda, usus prae omnibus aemulandus (0907D)est. Dummodo sententia a veritate non discrepet, et a sanctorum Patrum vestigiis nullatenus recedendum. Lucide habes, fili charissime, in quam partem tui animi intellectum debeas inclinare, atque tui cordis scrupulum super hoc omnino deponere. Diligenter per omnia inspice, et reperies, sanctae Romanae Ecclesiae consuetudines a divinis auctoritatibus in nullo aliquatenus deviare. Pro me ad Dominum orare, quaeso digneris. EPISTOLA VIII. ISIDORI EUGENIO EPISCOPO. (0908A) Domino charissimo et virtutibus inclyto Eugenio episcopo Isidorus.

1. Vestrae sanctitatis litteras per nuntium suscipiens Verecundum, rerum omnium Conditori grates impendimus, quod Ecclesiae sanctae suae mentis et corporis vestri valetudinem conservare dignatur; atque ad inquisita pro modulo parati satisfacere, exoramus orationum vestrarum suffragiis ab aerumnis opprimentibus a Domino sublevari. Verum quod in quibusdam quaestionibus venerabilis vestra fraternitas, licet vos non ignoremus peritos, me compulit respondere, majoris sententiae innodatio, nisi ex dispensationis articulo a minori nequaquam valeat (0908B)enodari, sed potius ab inferiori prolata, a superiore jure mediante cassetur. Orthodoxi quidem Patres Spiritus sancti auctoritate praevia sanxerunt; aliter autem quolibet astruente, sicut est vestrae prudentiae cognitum, pravum suborietur, scilicet gloriatio securis contra eum qui secat in eam (Isai. X, 15).

2. Quod vero de parilitate agitur apostolorum, Petrus praeeminet caeteris, quia a Domino audire meruit: Tu vocaberis Cephas, tu es Petrus (Joan. I, 42), et caetera, et non ab alio aliquo, sed ab ipso Dei et virginis filio honorem pontificatus in Christi Ecclesia primus suscepit. 574 Cui etiam post resurrectionem Filii Dei ab eodem dictum est: Pasce agnos meos (Joan. XXI, 15), agnorum nomine Ecclesiarum (0908C)praelatos notans. Cujus dignitas potestatis etsi ad omnes catholicarum episcopos est transfusa, specialius tamen Romano antistiti singulari quodam privilegio, velut capiti, caeteris membris celsior permanet in aeternum. 3. Qui igitur debitam ei non exhibet reverenter obedientiam, a capite sejunctus, Acephalorum schismati se reddit obnoxium, quod sicut illud sancti. Athanasii de fide sanctae Trinitatis sancta Ecclesia approbat, et custodit, quasi sit fidei catholicae articulus: Quod nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Haec vestrae dulcissimae charitati breviter praelibavi, considerans illud philosophi pauca sufficere sapienti. EPISTOLA IX. ISIDORI BRAULIONI EPISCOPO. (0908D) Domino meo et Dei servo, Braulioni episcopo, Isidorus.

1. Omni desiderio desideravi nunc videre faciem tuam, et utinam aliquando impleret Deus votum meum, antequam moriar. Ad praesens autem deprecor ut commendes me Deo orationibus tuis, et, ut in hac vita spem meam impleat, et in futura beatitudinis (0909A)tuae consortium mihi concedat. Et manu sua. Ora pro nobis, beatissime domine et frater.

EPISTOLA X. BRAULIONIS EPISCOPI ISIDORO. Domino meo et vere domino, Christique electo, Isidoro, episcoporum summo, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

1. O pie domine, et virorum praestantissime, sera est inquisitio et tarde data mihi scribendi optio, quia peccatis meis ingruentibus non modo sterilitatis vel inopiae malo, verum etiam luis et hostilitatis, quominus inquirerem, horribili sum praepeditus incursu.

2. Nunc autem etsi mille necessitatibus, mille curis attritus, post longum miseriae tempus, veluti (0909B)ab improbi soporis, ut ita 575 dixerim, gravedine suscitatus, istius meae suggestionis affatibus dependere praesumo salutis obsequium, et cordis et corporis humilitate prostratus, imprecans excellentissimam tuae beatitudinis potestatem, ut peculiarem famulum, quem pio illo sacrae dignationis intuitu semper habuisti susceptum, usque in finem habere jubeas commendatum.

3. Nam et ego (Christus novit) gravi dolore discrucior, quod, emenso tempore tam prolixo, vel nunc vestrum non mereor videre conspectum, sed spero in illum qui non obliviscitur misereri, nec repellit in finem, quia exaudiet precem pauperis, et vestro me miserum repraesentabit aspectui. Suggero sane, et omnimoda supplicatione deposco, ut librum Etymologiarum, (0909C)quem jam, favente Domino, audivimus consummatum, promissionis vestrae memores, servo vestro dirigere jubeatis, quia, ut mihi sum conscius, magna ibi ex parte servi tui postulatione sudasti. Et ideo in me primum existe munificus; sic in sanctorum coetibus et felix habearis, et primus.

4. Gesta etiam synodi, in qua Sintharius examinis vestri igni etsi non purificatus, invenitur tamen decoctus, quaeso ut vestro instinctu a filio vestro domino rege nobis dirigantur cito. Nam et nostra ejus sic flagitavit gloriam suggestio, quia multum in concilio pro investiganda opus est veritate. De caetero Creatoris altissimi pietatem efflagito, ut coronam beatitudinis vestrae pro integritate fidei et statu Ecclesiae suae longo tempore praecipiat conservare, meque (0909D)inter oblatrantia praesentis mundi varia et innumerabilia discrimina munitum reddat tuae intercessionis gratia, ac, reconditum in gremium memoriae tuae, tutum ab omni tempestate peccati oratu vestro efficiat Trinitas sacratissima. Et manu sua. Ego servus (0910A)Domini Braulio Isidoro: in Domino fruar te, lucerna ardens, et non marcescens! EPISTOLA XI. ISIDORI BRAULIONI EPISCOPO. Domino meo, et Dei servo Braulioni episcopo Isidorus.

1. Quia te incolumem cognovi, gratias Christo egi; et utinam 576 cujus cognovi salutem in hoc corpore aspicerem et visionem! Quid autem mihi evenit pro peccatis meis, manifestabo, quia non fui dignus tua perlegere eloquia, statim ut accepi pittatium tuum, puer regius ad me venit, dedi cubiculario meo illud pittatium; et confestim ambulavi ad principem, ut postea perlegerem et rescriberem.

2. Reversus e palatio regis, non solum scripta tua (0910B)non inveni, sed etiam quidquid aliud in chartis fuit periit. Et idcirco, scit Dominus, luxi meritum meum, quia non perlegi eloquium tuum, sed rogo ut quaecunque occasio venerit, rescribe mihi. Et gratiam verbi tui non auferas, ut quod ex meo delicto perdidi, iterum gratia tua recipiam. Et manu sua. Ora pro nobis, beatissime domine. EPISTOLA XII BRAULIONIS EPISCOPI ISIDORO. Domino meo et vere domino, Christique electo, Isidoro episcoporum summo, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.

1. Solet repleri laetitia homo interior ac spiritualis, cum inquisitione fungitur amantis. Ob id velle meum est, mi domine reverentissime, nisi culparum maceria mearum obsistat, et benigne te inquisitionem (0910C)meam amplecti, et querelarum calumniam patienter accipere. Utrumque enim ago, et officium inquisitionis persolvo, et tibi contra te causarum mearum necessitates dirigo, quod ut benignissime tuo auditui admittas, in ingressu hujus dictationis portaque prostratus, peto a culmine vestri apostolatus; et quanquam vacillet calumniae objectio, ubi lacrymarum est intercessio, cum lacrymae non sint signa calumniae, tamen sint, opto, et lacrymabiles calumniae, et calumniabiles lacrymae. Sed utrumque pro licentiosa amoris praesumptione, non autem pro arrogantiae temeritate. Sed jam causam exordiar. 577

2. Septimum, ni fallor, annum tempora gyrant ex quo me memini libros a te conditos Originum postulasse, et vario diversoque modo praesentem (0910D)vos me frustratum esse, et absenti nihil inde vos rescripsisse, sed subtili dilatione modo necdum esse perfectos, modo necdum scriptos, modo meas litteras intercidisse, aliaque multa opponentes, ad hanc usque diem pervenimus, et sine petitionis effectu (0911A)manemus. Ob hoc et ego vertam preces in querelam, ut quod supplicatione nequivi, vel calumnia lacessendo valeam adipisci. Saepe namque solet mendico prodesse vociferatio. 3. Quocirca cur, quaeso te, mi domine, non tribuas quod rogaris? Unum scias, non dimittam, quasi fingens me nolle negata. Sed quaeram, et instanter quaeram, quousque autem accipiam, aut eliciam, piissimo Redemptore jubente: Quaerite, et invenietis, et adjiciente: pulsate, et aperietur vobis (Luc. XI, 9). Quaesivi, et quaero, etiam pulso. Unde et clamito, ut aperias. Nam hujus argumenti me consolatur inventio, quia qui contempsisti postulantem, exaudies forte calumniantem.

4. Hinc et ego scienti tua ingero, nec styli jactatione (0911B)novi aliquid suggerere insipiens perfecto praesumo. Nec tamen erubesco imperitus disertissimo loqui, apostolici memor praecepti, quo praeciperis libenter sufferre insipientem. Quamobrem accipe clamores calumniae. Cur rogo talentorum distributionem et cibariorum dispensationem tibi creditam hucusque retentas? Jam solve manum, impertire familiis, ne inopia pereant famis. Nosti quid creditor veniens reposcat a te. Non minuetur tibi quidquid dederis nobis. Memor esto parvis panibus multitudinem satiatam, et superasse reliquias fragmentorum magnitudine panum.

5. An putas donum tibi collatum pro te solummodo esse datum? Et vestrum est, et nostrum commune est, non privatum. Et quis dicere vel insanus (0911C)praesumat, ut privato tuo gaudeas, qui de communi tantum inculpabiliter gaudere scias? Nam cum Deus tibi oeconomiam sui thesauri et divitiarum, salutis, sapientiae et scientiae tenere concesserit, cur larga manu non effundis quod dando non minues? An cum in membris superni capitis unusquisque 578 quod non accepit sic in altero possideat, ut alteri quod habet possidendum sciat, tu forsitan ideo nobis parcus existis, quia quod mutuo a nobis resumas non invenis? 6. Sed si habenti das, tantillae mercedis fructum reportas. Sin vero non habenti tribuis, praeceptis evangelicis satisfacis, ut reddatur tibi in retributione justorum. Proinde et ego remordeor conscientia, eo quod in me communicabile nihil boni sentiam, (0911D)quoniam jubemur per charitatem servire invicem, et unusquisque quam accepit gratiam in alterum illam administrare, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei (I Petri IV, 10); atque unicuique, sicut divisit Deus mensuram fidei, in unam compagem membrorum debeat eam caeteris partibus communicare, quia haec omnia operatur unus, atque idem spiritus dividens singulis prout vult (Rom. XII, 3).

7. Sed ad unum ac peculiare subsidium quod (0912A)praemisi recurro, ad importunitatem scilicet amicam amicitia destitutis, ac nulla membrorum honestorum gratia decoratis. Idcirco audi vocem meam tot interjacentibus terris. Redde, redde quod debes. Nam servus, servus es Christi et Christianorum, ut illic sis major omnium nostrum, et quia nostri causa tibi collatam praesentis gratiam, sitientibus animis scientiaeque fame cruciatis impertiri non dedigneris. 8. Non sum saltem pes, qui ad injuncta discurrens possim alvo ecclesiae, membrorum scilicet judici, obedientiae discursu parere, nec principatui capitis imperanti obsequendo placere. Quin etsi de inhonestioribus membris me esse sciam, sufficiat, quia quae te constat a capite percepisse, per me est dignum egerere, nec te me non egerere, quamvis (0912B)minimum, Christi tamen sanguine redemptum. Nam nec dicit caput pedibus: Non estis mihi necessarii, quoniam quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt; et quae putantur ignobiliora esse, his honorem abundantiorem circumdamus; et quae inhonestiora sunt nostra, majorem honestatem habent.

9. Sic itaque creator noster ac dispensator cuncta dispensat, ut cum in altero alteri dona divina, quae in se non percipit, possidenda tribuuntur, charitas cumuletur. Denique tum bene 579 multiformis gratia dispensatur, quando acceptum donum et eis qui hoc non habent creditur, quando propter eum cui impenditur datum putatur. Hoc Apostoli capitulum a nobis in parte praemissum optime novit prudentia (0912C)charitatis vestrae huic rei congruere totum; et quidquid summatim tetigi, te procul dubio nosse melius, latet nullum. 10. Itaque hoc solum superest, quod et magnopere peto, ut praestes postulata, etsi non pro me, saltem pro ipsa charitate divinitus impertita. Pro qua jubemur et nosse et praestare omnia, et sine qua nihil sunt omnia. Sed et si qua superflua, si qua negligenter, si qua minus humiliter, aut inutiliter potius effudi quam dixi, cuncta, quaeso, benigne suscipias, cuncta ignoscas, cuncta ores, ut Deus ignoscat. Ergo et hoc notesco, libros Etymologiarum, quos a te domino meo posco, etsi detruncatos corrososque, jam a multis haberi 11. Inde rogo ut eos mihi transcriptos integros, (0912D)emendatos et bene coaptatos digneris mittere, ne raptus aviditate in perversum cogar vitia pro virtutibus ab aliis sumere. Ego autem opto, quamvis nullius egeas, et ultroneae dicuntur putere merces, ut dignatio vestra benignitatis imperet nobis in id quod possumus et valemus, tantum ut obsequio nostro utaris, imo charitate, quae Deus est, perfruaris.

12. His igitur expletis, erunt mihi quaestiones de sacris divinisque paginis, quarum mihi expositionem (0913A)cordis vestri lumen aperiret, si tamen et nobis jubes resplendere, et divinae legis obscura reserare. Nec si ista quae peto percepero, de illis silebo, sed viam reseras capiendae fiduciae. Cum in hac prima fronte non me confoderis stimulis verecundiae, et ignaviae meae, locum dederis veniae, quod quem diligebas, quamlibet immeritum, non jusseris reprobare, quia ignominiosum valde videtur, ac vile, si necdum satiatus quis charitate ab eo quem amabat invenitur secedere.

13. Obsequio autem meae servitutis dependo jura salutis, et quaeso pietatem sanctissimae vestrae potestatis, ut pro me orare digneris; quatenus quotidie fluctuantem animam in malis tuo intercessu lucreris, et ad portum tranquillitatis aeternae deducas, (0913B)erutam a miseriis et a scandalis. Dulce mihi fuit diu ad te loqui, 580 quasi coram positus vultum viderem tuae faciei. Ideo nec verbositatem cavi, et temeritatem fortassis incurri. Sed aut hoc aut aliud agere debui, tantum ut quod noluisti per humilitatem saltem tribuas per tumultuantem improbitatem. 14. Ecce quantum audaciae dedit mihi gratia vestrae benevolentiae. Et ideo si quid in hoc displicuerit, sibi imputet, quae tantum amat, ut timorem tollat. Nam perfecta charitas foras mittit timorem. Speciali quoque gratia fretus speciali domino, in quo vires sanctae Ecclesiae consistunt, suggero ut, quia Eusebius noster metropolitanus decessit, habeas misericordiae curam. Et hoc filio tuo nostro domino (0913C)suggeras, ut utilem illi loco praeficiat, cujus doctrina et sanctitas caeteris sit vitae forma. Hunc autem (0914A)filium praesentem beatissimae potestati vestrae per omnia commendo, et tam de his quae hic suggessimus, quam etiam de his quae supra questi sumus, eloquio vestro per eum illustrari mereamur.

EPISTOLA XIII. ISIDORI BRAULIONI EPISCOPO. Domino meo et Dei servo Braulioni episcopo Isidorus.

1. Tuae sanctitatis epistolae me in urbe Toletana invenerunt. Nam permotus fueram causa concilii. Sed quamvis jussio principis in itinere positum remeare me admonuisset, ego tamen, quia propinquior eram praesentiae ipsius quam regressioni, malui potius cursum itineris non intercludere. Veni ad praesentiam principis, inveni praesentem diaconum tuum, per eum eloquia tua suscipiens, amplexus sum, et (0914B)legi, et de salute tua Deo gratias egi; desiderio omni desiderans, quamvis debilis atque fessus, fiduciam tamen habens per Christum in hac vita videndi te, quia spes non confunditur per charitatem, quae diffusa est in cordibus nostris. 2. Codicem Etymologiarum cum aliis Codicibus de itinere transmisi, et licet inemendatum prae invalitudine, tamen tibi modo ad emendandum statueram offerre, si ad destinatum concilii locum 581 pervenissem. De constituendo autem episcopo Tarraconensi non eam quam petisti sensi sententiam regis; sed tamen et ipse adhuc ubi certius convertat animum, illi manet incertum. Peto autem ut pro meis peccatis apud Dominum existere digneris intercessor, ut impetratu tuo deleantur delicta mea, (0914C)et remittantur facinora. Item manu sua. Ora pro nobis, beatissime domine, et egregie frater.

(no apparatus)