Jump to content

Epistolae (Jeremias Senonensis)

Checked
E Wikisource

Epistolae (Jeremias Senonensis), J. P. Migne EPISTOLA PRIMA. AD AMALARIUM. ( Vide infra inter epistolas Amalarii. )

EPISTOLA II. AD FROTHARIUM TULLENSEM EPISCOPUM.( Apud Chesnium, tom. II, pag. 722.) Jeremias, minimus Christi famulus, charissimo et semper diligendo et amplectendo fratri Frothario venerabili episcopo sempiternam opto salutem.

Quid gratiarum actionem referam pro his quae meae parvitati per praesentem internuntium remandare dignatus es, nescio. Unum tamen scribo, quia charitas tua, sicut consueta est facere, liberali modo se facturam promisit. Etsi quidem si aliter sinceritas (0733C)tua significasset, nullo modo credere potuissem, quamvis tu mihi totus notus et manifestissime sis (0734B)manifestus. Nunc autem praemisi hunc puerum nostrum ante carra nostra, et caetera stipendia, ut de eis jubere digneris, sicut tuae dilectioni mihi mandare placuit: eo scilicet modo, ut cuncta salva perducantur ad locum quo ire jubemur. Praeterea contigit in nostra provincia praesenti anno sal fore charissimum, eo quod propter pluvias in aeris [areis] maritimis ubi fieri solebat, non potuisset perfici usque ad hoc tempus, quo nobis videtur ut, ibi aliquid inde licet non pleniter, fieri possit. Quapropter misi libram ut consideretis qualiter carra nostra sale inde mihi revertantur onusta, quia absque sapore salis Christiani vita, ut nostis, infatuata est. Hoc autem ita age sicut rogo, aut ipsum argentum tuis usibus retine. Omnipotentis virtus te (0734C)a malis omnibus opto protegat, et quae sibi bene placita sunt tota mente sectari faciat.

(no appar