12 | 14 |
13
[recensere]1228 EPISTOLA CXXI. AD MARCIANUM AUGUSTUM. De Paschate. SYNOPSIS. I. Curam paschalis cycli Alexandrino episcopo olim esse demandatam. --II. Quid difficultatis ex illo ortum sit. --III. Ut de hac difficultate jubeat inquiri, postulat. LEO episcopus MARCIANO Augusto.
CAP. I. Tam multis documentis per omnes Christi Ecclesias fides vestrae pietatis innotuit: ut si quid sollicitudinum pro communi religione generatur, merito vestrum quaeratur auxilium. Et quia memor dispensationis mihi creditae, necesse habeo curas meas etiam in ea quae sunt futura praemittere, non improbe cupio clementiae vestrae studiis adjuvari: ut in ea observantia, quae certa semper ratione variatur, nihil possit erroris incurri. Paschale etenim festum, quo sacramentum salutis humanae maxime continetur, quamvis in primo semper mense celebrandum sit, ita tamen est lunaris cursus conditione mutabile, ut plerumque sacratissimae diei ambigua occurrat electio, et ex hoc fiat plerumque, quod non licet, ut non simul omnis Ecclesia quod nonnisi unum esse oportet, observet. Studuerunt itaque sancti Patres occasionem hujus erroris auferre, omnem hanc curam Alexandrino episcopo delegantes (quoniam apud Aegyptios hujus supputationis antiquitus tradita 1229 esse videbatur peritia) per quem, quotannis dies praedictae solemnitatis sedi apostolicae indicaretur, cujus scriptis ad longinquiores Ecclesias indicium generale percurreret.
CAP. II. Sed sanctae memoriae Theophilus Alexandrinae Ecclesiae episcopus, cum hujus observationis annos centum numero collegisset, septuagesimi sexti anni paschale festum longe aliter quam alii decreverant tenendum esse constituit. Nam a primo augustae memoriae Theodosii senioris consulatu succedentem sibi sacrae observantiae ordinem ponens, ut longioris temporis ratio ejus litteris teneretur ascripta, cujus 1230 complexionis septuagesimus et quartus est annus, in quo pridie idus Aprilis sanctum Pascha celebravimus; sequenti vero anno pridie nonas Aprilis eadem, propitio Deo, agenda erit festivitas, sicut regulariter centenariae annotationis ordo declarat; sed in anno qui erit septuagesimus sextus, is Paschae dies invenitur ascriptus, quem a passione Domini nullius exempli, nullius constitutionis admittit auctoritas. Nam diem octavum kalendarum Maiarum ab eo cognoscimus praefinitum, qui nimie limitem antiquae constitutionis excedit; cum alii quintum decimum kalendarum Maiarum huic festivitati deputaverint 1231 diem. Siquidem ab undecimo kalendarum Aprilium, usque in undecimum kalendarum Maiarum, legitimum spatium sit praefixum, intra quod omnium varietatum necessitas concludatur: ut Pascha Dominicum nec prius possimus habere nec tardius. Quod enim in decimum et in nonum kalendarum Maiarum videtur nonnumquam pervenisse festivitas, quadam ratione defenditur. Quia etsi dies Resurrectionis ultra terminum videtur exisse, dies tamen Passionis limitem positum non invenietur egressus. Ad octavum autem kalendarum Maiarum paschalem observantiam perducere, nimis insolens et aperta transgressio est.
CAP. III. Quia ergo in illa, ut dixi, centenaria supputatione Theophili, septuagesimus sextus annus diem Paschae contra morem ecclesiasticum statuisse monstratur, et non leviter delinquitur si in principio sacramenti veritas et unitas ab universali Ecclesia non tenetur, obsecro clementiam vestram ut studium vestrum praestare dignemini: quatenus Aegyptii, vel si qui sunt alii qui certam hujus supputationis videntur habere notitiam, scrupulum hujus sollicitudinis absolvant, ut in eum diem generalis observantia dirigatur, qui nec paternarum constitutionum normam relinquat, nec ultra praefixos terminos evagetur. Quidquid autem pietas vestra de hac consultatione cognoverit, ad meam jubeat mox notitiam pervenire: ut in divinis mysteriis nulla dissonantiae culpa nascatur. Data decimo septimo kalendas Julii, Opilione viro clarissimo consule.
1232 EPISTOLA CXXII. AD JULIANUM EPISCOPUM. SYNOPSIS. Rogat eum ut de controversia Paschatis anni sequentis diligentius inquirat, rescribatque.
LEO JULIANO episcopo.
De paschali observantia sanctae memoriae Theophilus ad Augustum Theodosium seniorem scribens, per centum annos, a primo praedicti principis consulatu, digessit ordinem festi, cujus instructionis septuagesimus quartus nunc annus evolvitur; quo, Opilione consule, pridie idus Aprilis celebrata est sacra solemnitas; unde sequenti anno, pridie nonas Aprilis, eadem festivitas rationabiliter consequetur. Sed annus qui erit septuagesimus sextus memorati episcopi annotationem habere cognoscitur, quae a totius antiquitatis exemplo et ab omni Patrum auctoritate discordat. Siquidem in octavum kalendarum Maiarum Dominicum Pascha transtulerit, praefinitos antiquitus limites nimis evidenter excedens, cum in die quinto decimo kalendarum Maiarum paschalem solemnitatem, sicut constituerunt alii, potuerit annotare. Unde quia non mediocris mihi sollicitudo generatur, ne apud Aegyptios haec persuasio roboretur, ad Christianissimum et clementissimum principem scripta direxi, quibus causam scruputi diligenter 1233 exposui, et suppliciter postulavi ut operam suam, quemadmodum consuevit, religionis cultui dignanter impendat: ut eos qui hujus supputationis perfectam videntur habere notitiam, in unum jubeat convenire et diligenter inquirere: ne forte haec definitio teneatur, et hic excessus, qui prioribus videtur repugnare temporibus, nostrae conniventiae vel negligentiae deputetur, et fiat in nostris diebus quod numquam ante praesumptum est. Quia vero oportet fraternitatem tuam curae istius mecum esse participem, et ne quid tale accidat praecavere, crebrius religiosissimo et fidelissimo principi dignare suggerere, ut indissimulanter Aegyptios jubeat admoneri ne in summae festivitatis die, aut dissensione aliqua, aut transgressione peccetur. Quidquid autem de hac re diligentior sollicitudo repererit, cito ad notitiam meam gloriosissimus imperator jubeat pervenire: quia et ad ipsius et ad omnium salutem pertinet ut Dei cultus nullo errore laedatur. Data XVII kalendas Julii, Opilione viro clarissimo consule.
1234 EPISTOLA CXXIII. AD EUDOCIAM AUGUSTAM. De monachis Palaestinis. SYNOPSIS. I. Rogat ut curam suam reducendis ad fidem et quietem monachis Palaestinis impendat. -- II. Recepta Chalcedonensi synodo tam Eutychen quam Nestorium exsecrentur, si catholici videri volunt. Quid autem profecerit exhortatio Eudociae, ipsius litteris instrui cupit. LEO episcopus EUDOCIAE Augustae.
CAP. I. Quanta mihi catholicae cura sit fidei, et qua sollicitudine, in quantum Dominus adjuvat, debeam praecavere ne umquam ab imperitis aut impiis veritatis Evangelio resistatur, pietatem vestram scire non dubito. Et ideo cum salutationis officio, quo semper mihi est vestra honoranda clementia, obsecro Dominum ut me de tua incolumitate laetificet, et causam fidei, in qua quorumdam intra provinciam Palaestinam monachorum fuerant corda turbata, magis magisque per vos faciat adjuvari: ut quantum pietatis tuae studio fieri potest, haereticae perversitati omnis fiducia subtrahatur. Quos enim nec ratio sacramentorum, nec auctoritas Scripturarum, nec ipsa sacratorum locorum testimonia commovebant, quid eis nisi abruptum periculum timeretur? Prosit ergo Ecclesiis, sicut favente Deo prodest, et generi ipsi 1235 prosit humano in Verbi Dei incarnatione suscepto, quod domicilium habitationis vestrae ibi esse voluistis, ubi vobis Dominum nostrum Jesum Christum sicut verum Deum, ita et verum hominem, in unitate personae, et mirabilium indicia, et passionum documenta loquuntur.
CAP. II. Si ergo praedicti nomen catholicum venerantur et diligunt, et inter Domini corporis volunt membra numerari, pravos errores, quos temere admiserant, detestentur, detestentur, et agant poenitentiam impiarum blasphemiarum, cruentorumque factorum. Succumbant pro salute animarum suarum synodalibus, quae in civitate Chalcedonensi sunt confirmata, decretis. Et quia ad intelligendum sacramentum salutis humanae, nisi fides vera et humilitas quieta non pervenit, credant quod legunt in Evangelio, quod confitentur in symbolo, nec impiis dogmatibus misceantur. Fides enim catholica sicut damnat Nestorium, qui in uno Domino nostro Jesu Christo duas ausus est praedicare personas, ita damnat etiam Eutychen cum Dioscoro, qui ab unigenito Deo Verbo negant in utero Virginis matris veritatem carnis humanae susceptam. Si quid autem erga praedictorum conversionem exhortatio vestra profecerit, quod gloriam vobis praestabit aeternam, peto hoc mihi clementiae vestrae litteris indicetis; ut et vos boni operis fructum cepisse, et illos gaudeam misericordia Domini non periisse. Data decimo septimo kalendas Julii, Opilione viro clarissimo consule.
1236 EPISTOLA CXXIV. AD MONACHOS PALAESTINOS. SYNOPSIS. I. Ex perversa epistolae S. Leonis ad Flavianum interpretatione impositum esse Palaestinis. --II. Tam Eutychen, qui naturas confundit in Christo, quam Nestorium, qui personas geminat, esse detestandos. --III. Christi non esse participem, qui nostram in eo naturam non confitetur. --IV. Illos solum Christi sanguine mundari, in quorum corpore oblatus, passus et mortuus triumphavit. --V. Utriusque ejus naturae proprietates ex operum qualitate declarari. --VI. Utramque inconfuse in una persona convenire. --VII. Nihil Filio Dei accessisse de novo nisi in forma servi. --VIII. Cum iisdem monachis de scandalis ipsorum furore ortis expostulat. --IX. Ut resipiscant et fidem communem amplectantur, exhortatur. LEO episcopus universis Monachis per Palaestinam constitutis.
CAP. I. Sollicitudini meae, quam universali Ecclesiae omnibusque ejus filiis debeo, multorum relatione patefactum est dilectionis vestrae animis quiddam offensionis illatum, dum aut imperiti, ut apparet, interpretes, aut maligni, quaedam vos aliter 1237 intelligere, quam a me sunt praedicata, fecerunt, non valentes in Graecum eloquium apte et proprie Latina transferre, cum in rebus subtilibus et difficilibus explicandis, vix sibi etiam in sua lingua disputator quisque sufficiat. Quod tamen apud me eo profecit, ut, dum ea quae catholica fides respuit improbatis, intelligamus vos veris amicitiores esse quam falsis; et id merito refutare, quod ex antiquae institutione doctrinae etiam ipse detestor. Quamvis enim epistola mea ad sanctae memoriae Flavianum episcopum data, satis sibi ad manifestationem sui ipsa sufficiat, neque in aliquo aut purgationis aut expositionis indigeat; et alia tamen cum eadem mea scripta concordant, in quibus similiter praedicationis meae sensus in aperto est. Necessitatem enim habens contra haereticos, qui multos Christi populos conturbaverant, disserendi, et clementissimis principibus, et sancto concilio synodali, et Constantinopolitanae Ecclesiae, quid de incarnatione Verbi, secundum evangelicam apostolicamque doctrinam, deberemus sapere ac sentire, patefeci, et in nullo a sanctorum Patrum confessione discessi: quia una est, vera, singularis, catholica fides, qui nihil addi, nec minui potest; quam Nestorius prius, et nunc Eutyches, diversa quidem assertione, sed simili impietate impugnare conati sunt, et Ecclesiae Dei duas haereses sibimet contrarias inferre tentarunt, ut uterque a discipulis veritatis merito damnaretur: quia insanum nimis et sacrilegum fuit, quod varia falsitate ambo senserunt.
CAP. II. Anathematizetur ergo Nestorius, qui beatam virginem Mariam hominis tantummodo credidit genitricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret Deitatis, nec unum Christum in Verbo Dei et carne sentiret, sed separatim atque sejunctim, alium filium Dei, alium hominis praedicaret: cum, manente illa incommutabilis Verbi essentia, quae ei cum Patre et Spiritu sancto intemporalis atque coaeterna est, ita intra virginea viscera Verbum caro sit factum, ut uno conceptu unoque partu eadem virgo, secundum unionem utriusque substantiae, et ancilla Domini esset et mater. 1238 Quod etiam Elizabet, sicut Lucas evangelista declarat, intellexit et dixit: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me (Luc. I, 43)? Eutyches quoque eodem percellatur anathemate, qui per impios veterum haereticorum volutatus errores, tertium Apollinaris dogma delegit: ut negata humanae carnis atque animae veritate, totum Dominum nostrum Jesum Christum unius asserat esse naturae, tamquam verbi Deitas ipsa se in carnem animamque converterit; et concipi et nasci, nutriri et crescere, crucifigi ac mori, sepeliri ac resurgere, et ascendere in coelum, et in Patris dextera, unde ad judicandos vivos et mortuos veniet, consedere, ejus tantum essentiae fuerit, quae nihil horum in se sine carnis recipit veritate: quoniam natura Unigeniti, natura est Patris, natura est Spiritus sancti, simulque impassibilis, simul est incommutabilis, sempiternae Trinitatis indivisa unitas et consubstantialis aequalitas. Unde si ab Apollinaris perversitate haereticus iste desciscit, ne convincatur Deitatem passibilem sentire atque mortalem; et tamen Verbi incarnati, id est, Verbi et carnis unam audet pronuntiare naturam, non dubie in Manichaei et Marcionis transit insaniam, et mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum simulatorie omnia credit egisse, nec humanum in ipso corpus, sed phantasticam corporis speciem oculis apparuisse cernentium.
CAP. III. Quae impietatis mendacia quoniam olim fides catholica detestatur, et talium sacrilegia concordibus per totum mundum beatorum Patrum sunt damnata sententiis, quicumque illi sunt ita obcaecati et a lumine veritatis alieni, ut Verbo Dei a tempore incarnationis humanam, id est nostram, negent inesse naturam, ostendant in quo sibi Christianum nomen usurpent, et cum Evangelio veritatis qua ratione concordent, si per beatae Virginis partum, aut caro sine Deitate, aut Deitas est orta sine carne. Sicut enim negari non potest, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14); ita negari non potest, quod Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. I). Quae autem reconciliatio esse potest, qua humano generi propitiaretur Deus, nisi 1239 omnium causam mediator Dei hominumque susciperet? Qua vero ratione veritatem mediatoris impleret, nisi qui in forma Dei aequalis erat Patri, in forma servi particeps esset et nostri: ut per unum novum hominem fieret renovatio vetustatis; et mortis vinculum unius praevaricatione contractum, unius morte, qui solus morti nihil debuit, solveretur? Effusio enim pro injustis sanguinis justi tam potens fuit ad privilegium, tam dives ad pretium, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum tyrannica vincula retinerent: quoniam, sicut Apostolus ait, ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20). Et cum sub peccati praejudicio nati potestatem acceperint ad justitiam renascendi, validius factum est donum libertatis, quam debitum servitutis.
CAP. IV. Quam itaque sibi in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt qui in Salvatoris nostri corpore negant humanae substantiae veritatem? Dicant quo sacrificio reconciliati, dicant quo sanguine sint redempti? Quis est qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2)? aut quod umquam sacrificium sacratius fuit, quam quod verus pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit? Quamvis enim multorum sanctorum in conspectu Domini pretiosa mors fuerit (Ps. CXV, 15), nullius tamen insontis occisio, propitiatio fuit mundi. Acceperunt justi, non dederunt coronas; et de fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae. Singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit: cum inter filios hominum unus solus Dominus noster Jesus Christus exstiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes sunt etiam suscitati. De quibus ipse dicebat: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Fides etenim vera justificans impios, et creans justos, ad humanitatis suae tracta participem, in illo acquirit salutem, in quo solo homo se invenit innocentem; liberum habens per gratiam Dei de ejus potentia gloriari, qui contra hostem superbum in carnis nostrae humilitate congressus, his victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit.
CAP. V. Quamvis ergo in uno Domino nostro Jesu Christo, vero Dei atque hominis Filio, Verbi et carnis una persona sit, et utraque essentia communes habeat actiones; intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sincerae fidei contemplatione 1240 cernendum est, ad quae provehatur humilitas infirmitatis, et ad quae inclinetur altitudo virtutis: quid sit quod caro sine Verbo non agit, et quid sit quod Verbum sine carne non efficit. Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo, nec pareret (Luc. I, 31): et sine veritate carnis obvoluta pannis infantia non jaceret (Luc. II, 7). Sine Verbi potentia non adorarent magi puerum novo sidere declaratum (Matth. II, 11): et sine veritate carnis non juberetur transferri in Aegyptum puer, et ab Herodis persecutione subduci: sine Verbi potentia non diceret vox Patris missa de coelo: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17): et sine veritate carnis non protestaretur Joannes: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Sine Verbi potentia non fieret redintegratio debilium, et vivificatio mortuorum: et sine veritate carnis, nec cibus jejuno, nec somnus esset necessarius fatigato. Postremo, sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem, et sine veritate carnis non idem diceret Patrem se esse majorem: cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum proprietatem divinae humanaeque substantiae unum Dei Filium, et hominem credit, et Verbum.
CAP. VI. Quamvis ergo ab illo initio, quo in utero virginis Verbum caro factum est (Joan. I, 14), nihil umquam inter divinam humanamque substantiam divisionis exstiterit, et per omnia incrementa corporea, unius personae fuerint totius temporis actiones; ea ipsa tamen, quae inseparabiliter facta sunt, nulla permixtione confundimus; sed quid cujus formae sit, ex operum qualitate sentimus. Nec divina enim humanis praejudicant, nec humana divinis, cum ita in idipsum utraque concurrant, ut in eis nec proprietas absumatur, nec persona geminetur. Dicant igitur isti phantasmatici Christiani, quae substantia Salvatoris affixa sit ligno, quae jacuerit in sepulcro, et revoluto monumenti lapide, quae tertio die caro surrexerit; vel quale corpus Jesus discipulorum visui, clausis ad eos ostiis ingressus intulerit: cum ad abigendam cernentium diffidentiam, inspici oculis digitisque tractari patentes adhuc fixuras clavorum, et recens compuncti lateris vulnus exigeret (Joan. XX). At si in tanta luce veritatis tenebras suas haeretica obduratio non relinquit, ostendant unde sibi spem vitae polliceantur aeternae, ad quam nis per mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum, non potest perveniri. Non enim est aliud nomen datum hominibus sub coelo, in quo oporteat 1241 salvos fieri (Act. IV, 12); nec est redemptio captivitatis humanae, nisi in sanguine ejus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (I Tim. II, 6). Qui, sicut praedicat beatus apostolus, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 6-11).
CAP. VII. Quamvis ergo unus sit Dominus Jesus Christus, et verae Deitatis veraeque humanitatis in ipso una prorsus eademque persona sit, neque hujus unitionis soliditas ulla possit divisione sejungi, exaltationem tamen, qua illum exaltavit Deus, et donavit illi nomen quod super omne nomen excellit, ad eam intelligimus pertinere formam, quae ditanda erat tantae glorificationis augmento. In forma quippe Dei aequalis erat Filius Patri, et inter Genitorem atque Unigenitum nulla erat in essentia discretio, nulla in majestate diversitas; nec per incarnationis mysterium aliquid decesserat Verbo, quod ei Patris munere redderetur. Forma autem servi, per quam impassibilis Deitas sacramentum magnae pietatis implevit, humana humilitas est, quae in gloriam divinae potestatis evecta est, in tantam unitatem ab ipso conceptu Virginis Deitate et humanitate connexa, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana. Propter quod sicut Dominus majestatis dicitur crucifixus, ita qui ex sempiternitate aequalis est Deo, dicitur exaltatus. Nec interest ex qua Christus substantia nominetur, cum inseparabiliter, manente unitate personae, idem sit et totus hominis filius propter carnem, et totus Dei Filius propter unam cum Patre Deitatem. Quidquid ergo in tempore accepit Christus, secundum hominem accepit, cui quae non habuit conferuntur. Nam secundum potentiam Verbi, indifferenter omnia quae habet Pater etiam Filius habet, et quae in forma servi a Patre 1242 accepit, eadem in forma Patris etiam ipse donavit. Est idem ipse et dives et pauper (II Cor. VIII, 9). Dives, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Pauper vero, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14). Quae autem est ejus exinanitio, quaeve paupertas, nisi formae servilis acceptio, per quam, Verbi majestate velata, dispensatio humanae redemptionis impleta est? Nam quia captivitatis nostrae resolvi originalia vincula non poterant, nisi existeret homo nostri generis nostraeque naturae, quem veteris debiti praejudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suo chirographum lethale dilueret (Coloss. II, 14), sicut ab initio erat divinitus praeordinatum ita est in plenitudine praefiniti temporis factum, ut multis modis significata promissio in diu exspectatum veniret effectum; nec posset esse ambiguum quod continuis testificationibus sempor fuerat nuntiatum.
CAP. VIII. Destructis itaque tot haeresibus, quae per sanctam devotionem praesidentium Patrum a corpore sunt catholicae unitatis abscissae, quaeque ideo extorres a Christo esse meruerunt, quia Verbi incarnationem, quae singularis est recte credentium salus, fecerunt sibi lapidem offensionis et petram scandali (I Petr. II, 8); miror dilectionem vestram in discernendo veritatis lumine laborare. Et cum multis manifestationibus declaratum sit quam recte et Nestorium et Eutychen cum Dioscoro fides Christiana damnaverit, nec Christianus possit vocari qui vel illius vel horum impietati praebet assensum, doleo vos evangelicae et apostolicae doctrinae, ut audio, resultare, exagitando seditionibus civitates, conturbando Ecclesias, nec solum injurias, sed etiam caedes presbyteris atque episcopis inferendo: ut prae furore et saevitia, propositi vestri et professionis sitis immemores. Ubi est regula mansuetudinis et quietis? ubi longanimitas patientiae? ubi tranquillitas pacis? ubi firmamentum dilectionis et tolerantiae fortitudo? Quae vos ab Evangelio Christi aut persuasio abduxit, aut persecutio separavit? Vel quae tanta exstitit decipientis astutia, ut obliti prophetarum et apostolorum, obliti symboli salutaris et confessionis quam pronuntiantes 1243 coram multis testibus, sacramentum baptismi suscepistis, diabolicis vos illusionibus subderetis? Quid apud vos acturae fuerant ungulae, quid saeva tormenta, si ad expugnandam fidei vestrae integritatem tantum vana haereticorum commenta valuerunt? Pro fide vos agere creditis, et fidei contraitis. Ecclesiae nomine armamini, et contra Ecclesiam dimicatis. Hoccine a prophetis, hoc ab evangelistis, hoc ab apostolis didicistis? ut negantes veram Christi carnem, et ipsam Verbi essentiam passioni mortique subdentes, alienam faciatis nostram a suo reparatore naturam, totumque quod crux intulit, quod lancea vulneravit, quod sepulcri lapis suscepit et reddidit, solum fuisse opus divinae potentiae, non etiam humilitatis humanae? Propter quam Apostolus dicit: Non enim erubesco Evangelium (Rom. I, 16): quoniam noverat quale Christianis ab inimicis objiceretur opprobrium. Et ideo etiam Dominus protestabatur, dicens: Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor illum coram Patre meo (Matth. X, 32). Hi enim non erunt digni confessione Filii et Patris, quibus nunc caro Christi verecundiam facit; probabuntque se nullam de signo crucis sumpsisse virtutem, qui quod praeferendum frontibus acceperunt, promere labiis erubescunt.
CAP. IX. Declinate, filii, ab his diabolicis persuasionibus declinate. Veritatem Dei nulla res violat, sed Veritas nos nisi in nostra carne non salvat. Veritas quippe, sicut propheta ait, de terra orta est (Ps. LXXXIV, 12); et sic Verbum Maria Virgo concepit, ut uniendam ipsi carnem de sua substantia ministraret, nec cum adjectione personae, nec cum evacuatione naturae: quoniam qui erat in forma Dei, ita accepit formam servi, ut unus atque idem in forma utraque sit Christus: inclinante se Deo usque ad infima hominis, et proficiente homine usque ad summa Deitatis, dicente Apostolo: Quorum Patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen (Rom. IX, 5).
1244 EPISTOLA CXXV. AD JULIANUM COENSEM EPISCOPUM. Per comitem Rdanum. De silentio Juliani amice expostulat; de omnibus vult instrui. LEO episcopus JULIANO episcopo.
Saepissime dilectionem tuam ad hanc curam et diligentiam meis sum litteris cohortatus, ut de his quae circa fidem aguntur sollicitudinem meam indesinenter instrueres. Et cum omnibus occasionibus scribere non quiescam, quibusdam tamen scriptis meis, id est, per filium nostrum subadjuvam Rodanum, domesticum filii nostri, viri illustrissimi Asparacii datis, nullum responsum tuae fraternitatis accepi; tamquam ratio temporis non habuerit, ut quid post mea scripta sit gestum, potueris indicare. Et ideo per filium meum comitem Rodanum his litteris te saluto; et ut nullam opportunitatem scribendi negligas, quo aestus sollicitudinis meae relevetur, admoneo. Cum enim in te quamdam mei Constantinopolitani habeant portionem, dignum est et pro communi amicitia, et pro totius Ecclesiae dilectione, incessabili te vigore prospicere ne quid possit de statu fidei me latere. Quae ergo per praedictos, vel ad gloriosissimum principem, vel ad tuam dilectionem scripsi, ut celerrime tradantur effectui, opportunis suggestionibus elabora. Et quidquid fuerit, Deo auxiliante, dispositum, scire me facito: ut perductis in effectum his quae rationabiliter ordinata sunt, pax fidei canonumque custodia et securior ubique habeatur et fortior. Data septimo kalendas Julii, Opilione viro clarissimo consule.
1245 EPISTOLA CXXVI. AD MARCIANUM AUGUSTUM. SYNOPSIS. Gratias agit pro sedatis Palaestinae tumultibus, et restituto in suam sedem Juvenali Jerosolymitano; Dioscorum etiam ejusque sequaces Aegyptios perstringens.
LEO MARCIANO Augusto.
Geminis clementiae vestrae laetificatus alloquiis, cum debita gratiarum actione rescribo, gaudens de misericordia Dei, qui in virtutibus providentiae vestrae, et ad utilitatem Romanae reipublicae, et ad catholicae Ecclesiae pacem, gloriosissimum praesidium collocavit. Unde confido utramque hanc pietatis vestrae saluberrimam curam ita divinitus adjuvandam, ut plena tranquillitas et Christianae religioni et vestro tribuatur imperio. Quod ergo in provinciis Palaestinis plebes Dei ad unitatem sunt fidei revocatae, et compressis errantium motibus ad evangelicam apostolicamque doctrinam omnium, ut indicare dignamini, corda directa sunt, quodque fratri et coepiscopo meo Juvenali ad sacerdotii sui sedem tandem licuit, non jam resultante populo, sed desiderante, remeare, vestrae fidei opus, vestrae pietatis est fructus. Pro cujus augmento per omnes Christi Ecclesias concors multiplicatur oratio ut si qua adhuc apud Aegyptum caligo residet, quae nondum recepit radios veritatis, totius mundi precibus remedia illuminationis accipiat, et exsecrabilis Dioscori ultra contagiis non gravetur; nec in illo Dominicae oves imprudenti affectu personam diligant pastoralem, quem experti sunt saevissimum 1246 fuisse morum et fidei vastatorem. Et ideo in sancto et mirabili studio suo perseveret vestra clementia, ut si quid usquam aut aegrum invenitur aut turbidum, et sanitati reddatur et paci, quia dignum est ita vos praesidere rebus humanis, ut gaudeatis sacramentis servire divinis. Data quinto idus Januarii, Aetio et Studio viris clarissimis consulibus.
EPISTOLA CXXVII AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM. SYNOPSIS. I. De restituto Jerosolymitano episcopo, conversis Palaestinis monachis, et receptis Proterii litteris. --II. De Paschate anni 455 diligentius inquiri cupit. --III. De epistola sua ad Chalcedonenses episcopos lecta CP. Aetii discussione, et variis epistolis ultro citroque scriptis. LEO urbis Romae episcopus JULIANO episcopo.
CAP. I. Christianissimi principis fidem saepe evidentissimis probavimus documentis, ac Deo nostro gratias ago, qui talem dignatus est rebus humanis concedere pro sua pietate rectorem, qui et fidei causas et reipublicae summa vigilantia tueretur, haereticorum ausibus semper obsistens, et nihil eorum insaniae adversum catholicam fidem licere permittens; cujus post Deum beneficiis hoc debetur, quod et Jerosolymitanus episcopus est receptus, et monachos, quos perfidia haereticae falsitatis invaserat, ad sanitatem augusta auctoritate revocavit. Mox itaque ut accepi epistolas tuas, talia continentes, non solum eadem die, sed 1247 prope eadem hora responsum reddere maturavi; ut certior de omnibus quae scripseras reddereris. Fratrem Proterium Alexandrinae urbis episcopum gratulor plenas satisfactionis de fide sua ad nos litteras direxisse, et manifestius quid teneat indicasse; cui me dignam gratiam necesse est pro fidei ipsius sinceritate praestare, ut honorem in nullo suae perdat Ecclesiae, sed sedis suae privilegia, paternae antiquitatis exemplo, juxta canonum illibata jura possideat.
CAP. II. De praesentis anni Pascha nulla dubitatio esse nobis potuit, sed de futuro quaesivimus quod Theophilus Alexandrinae urbis episcopus, octavo kalendarum Maiarum diei, quod numquam ita a tempore Dominicae resurrectionis celebratum est, credidit ascribendum. Unde sollicitius congruit hoc requiri, ut omnis occasio tollatur erroris. 1248 Nam in nostris annalibus quintus decimus kalendarum Maiarum dies apertissime a Patribus nostris et constitutus legitur et celebratus. Ac ne vel apud nos vel apud Orientales nascatur ex hac parte diversitas, hoc instantius nostro nomine cum Christianissimo principe agere tua dignetur dilectio: quamvis et ipse clementissimus princeps se inquisitione sollicitissima curam hanc Aegyptiis delegasse, suis epistolis dignatus sit indicare.
CAP. III. Epistolam sane meam ad Chalcedonensem synodum datam praesentibus episcopis et clericis lectam fuisse tuis epistolis retulisti; sed usque ad illud capitulum, quo ea quae de fide acta sunt meus videtur firmasse consensus. Unde miratus sum quod reliqua quae secuta fuerunt non pariter in notitiam eorum quibus sunt lecta prolata sint; cum maxime omnibus 1249 innotescere debuisset, improbum a nobis ambitum notatum fuisse, et novis usurpationibus obviatum: ut vetustas, quae est canonibus constituta, inviolata, ut semper scripsimus, servaretur. Aetium vero presbyterum, quem asseris fuisse discussum, gratulamur, cognitione habita, in omnibus fuisse purgatum. Epistolam quoque ad Christianissimum principem noveris me misisse, in qua illi gratias egi, quia curam mihi suam, tam pro fidei causa quam pro securitate reipublicae dignatus est indicare. Aliam quoque ad nos epistolam dedit, interveniens pro Anatolio episcopo, ut nostri illi animi gratia praebeatur, quoniam correctionem ejus promittit, et in omnibus se satisfacturum esse quae ad fidei observantiam pertinent pollicetur. Data quinto idus Januarii, Aetio et Studio viris clarissimis consulibus.
EPISTOLA CXXVIII. AD MARCIANUM AUGUSTUM. SYNOPSIS. Laudata principis fide ac religione testatur se libenter Anatolium in gratiam suam recepturum, modo satisfaciat canonibus, et sacerdotum jura non convellat.
LEO MARCIANO Augusto.
Si quantum vestra clementia pro evangelicae fidei integritate sollicita est, tantum Constantinopolitanae urbis episcopus in custodiendis ecclesiasticis regulis vellet esse devotus, omnia compressis dissensionum scandalis ad statum proprium jam rediissent, nec quidquam sibi, vobis in imperio constitutis, qui omnia justa defenditis, et erroribus obviatis, eorum adhuc pravitas vindicaret, qui curationem sibi non patiuntur adhiberi. Sed vestrae mansuetudini haec palma servatur, ut vobis omnium, qui ad Christum Dominum nostrum per catholicam fidem 1250 revocantur aut redeunt, sanitas debeatur. Sicut itaque gloriamur in vobis, ita contristamur in eos quibus carnali aemulatione praeoccupatis vos pro statu Ecclesiarum et pace omnium sacerdotum, spiritu tam Christiano quam regio in tantum videmus esse sollicitos, ut interventionum vestrarum pro his quos deviare cognoscitis commodetis adhortando me vestris epistolis, ut coepiscopo meo Anatolio animi mei gratiam fraterna charitate restituam, quam illi et amabiliter, ut meministis, impendi, et praebere semper opto; si tamen, ut hortatus ante sum, ab ea quae illum praegravavit ambitione descisceret, et eos qui ipsum obfuscabant in suo consortio non haberet. Sed ad epistolas meas pia affectione transmissas hactenus respondere nihil voluit, et cum de persona Aetii, vel Andreae, qui illi fuerat substitutus, ea secuta sint quae debeant improbari, non otiosum est quod de his quae maxime fuerant curanda reticetur. Praeceptioni itaque pietatis vestrae parere volueram, et litteras dare ad episcopum supradictum, si priores, quas ad illum direxi, vel effectu rerum, vel scriptis ipsius proficere aliquid probavissem. At cum nihil de ambitionis poenitudine voluerit profiteri, nihilque ad haec respondere quae a me sunt scripta curaverit, colloquia quidem mea ab illo suspendi, sed animum, quo illum corrigi et meliorem esse desidero, non mutavi. Proinde, si placet vestrae clementiae, immo, quia id vobis placere cognosco, satisfaciat canonibus, et omnium gratiam sacerdotum pacifica humilitate servaturum se esse rescribat, ambitumque culpabilem se abjecisse significet; ego me illum in eam gratiam spondeo recepturum, ut in omnibus quae sunt Domino placitura consortium ejus amplectar: quoniam illa pax vera, illa charitas erit firma, in qua simul studebimus et catholicam fidem et Nicaenorum canonum decreta servare. Data septimo idus Martii, Aetio et Studio viris clarissimis consulibus.
ADMONITIO IN TRES EPISTOLAS SEQUENTES. 1. Cur in edendis tribus sequentibus epistolis alium a Quesnelliano ordinem secuti simus, paucis dicendum est. Quesnellus primum ediderat epistolam hac in editione 131 ad Julianum cum data VII idus Martii; tum epist. 129, ad Proterium, cum data VI idus; ac tandem post insertam Proterii epistolam 133, ad Leonem. subjecit epist. 130, ad Marcianum, cum data V idus ejusdem mensis, rejecto in marginem VI idus. Hae datae diversae hunc ordinem exigebant. At cum in epist. 131, ad Julianum, c. 1, S. pontifex testetur se ad ipsum mittere exempla litterarum quas ad clementissimum imperatorem vel ad ipsum Alexandrinae urbis episcopum (id est Proterium) direxerat, quibus duas ad Marcianum et Proterium traditas epistolas respicit, hae jam scriptae noscuntur antequam ad Julianum litteras exararet, ac proinde chronicarum notationum quas Quesnellus praetulit manifestus error agnoscitur, quo ad eum ordinem statuendum adductus fuit. Melius igitur ex nostro Ratisponensi notas chronicas emendavimus, ex quibus colligitur omnes has epistolas eodem die VI idus Martias signatas fuisse. 2. Quoad ordinem vero, cum ex laudato testimonio epistolae 131 liquet S. pontificem scripsisse litteras ad Marcianum et Proterium antequam ad Julianum scriberet, tum vero ex initio cap. 2 epistolae 130, ad Marcianum, ubi Leo se Proterio rescripsisse testatur, palam fit litteras ad Proterium epistolae ad Marcianum praecessisse. Itaque licet omnes hae epistolae eodem die notentur, ex ipsarum tamen contextu Leo scripsit primum ad Proterium, dein ad Marcianum, ac tandem ad Julianum, et hunc ordinem in editione servabimus. 1253 EPISTOLA CXXIX. AD PROTERIUM EPISCOPUM ALEXANDRINUM. SYNOPSIS. I. Episcoporum esse vigilare ne fidei unitas violetur, quod vel litterulae immutatione fieri potest. --II. Ex traditione SS. PP. et suam epistolam catholicam, et docendos esse populus, asserit. --III. Fidem, disciplinam et privilegia Ecclesiarum ex norma vetustatis esse servanda. LEO PROTERIO episcopo Alexandrino.
CAP. I. Laetificaverunt me litterae dilectionis tuae, quas frater et coepiscopus noster Nestorius pio apportavit officio. Oportebat enim ut ab Alexandrinae Ecclesiae praesule talia scripta ad sedem apostolicam mitterentur, quae ostenderent magisterio beatissimi Petri apostoli hoc ab initio per beatum Marcum ejus discipulum didicisse Aegyptios, quod constat credidisse Romanos: quoniam praeter Dominum Jesum Christum non est aliud nomen datum hominibus sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12). Sed quia non omnium est fides, et insidiosus ille tentator nullis magis corda hominum gaudet sauciare vulneribus, quam ut incautas mentes his inficiat erroribus, qui sint evangelicae veritatis inimici, magna sancti Spiritus eruditione nitendum est ut diabolicis falsitatibus nequeat intelligentia Christiana violari. Contra quod periculum praecipue convenit vigilare Ecclesiarum rectores, et quadam verisimilitudine colorata mendacia ab animis simplicis plebis avertere. Angusta enim et ardua via est quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14). Nec tantum laqueorum in actionum observantia, quantum inter discrimina sensuum latet, 1254 dum vis sententiarum brevissima adjectione aut commutatione corrumpitur et confessio, quae operabatur salutem, subtili nonnumquam transitu vergit in mortem. Cum autem dicat Apostolus: Oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor. XI, 19), ad totius Ecclesiae tendit profectum, quoties contrariorum sensuum se prodit impietas, ne quae sunt noxia sint occulta et aliorum laedant incolumitatem, quae revocari non poterunt ad salutem. Unde sibi imputent ruinas et obcaecationes suas, qui imprudenti pertinacia jacere in reatu suo, quam oblatum remedium sumere, maluerunt. Quorum merito fraternitati tuae displicet obduratio, et laudabiliter eam doctrinam, quae a beatis apostolis et sanctis Patribus in nos manavit, amplecteris.
CAP. II. Non enim novae praedicationis est epistola mea, qua ad relationem sanctae memoriae Flaviani contra Eutychen de Domini nostri Jesu Christi incarnatione respondi, in nullo discedens ab ejus fidei regula, quae evidenter a nostris vestrisque est defensa majoribus. Quos si Dioscorus sequi imitarique voluisset, in Christi corpore permaneret, habens et in beatae memoriae Athanasii opusculis unde instrueretur, et in sanctae recordationis Theophili et Cyrilli sermonibus, unde damnato olim dogmati laudabiliter contrairet, potius quam consortium Eutychianae impietatis eligeret. Hoc igitur, frater charissime, pro sollicitudine fidei communis admoneo, ut quia inimici crucis Christi omnibus et verbis nostris insidiantur et syllabis, nullam illis vel tenuem occasionem demus, qua Nestoriano nos sensui congruere mentiantur. Plebem autem et clerum, omnemque fraternitatem ita debet diligentia tua ad profectum fidei cohortari, ut nihil te novum docere demonstres, sed ea omnium insinuare pectoribus quae venerandae memoriae Patres consona praedicatione docuerunt, cum quibus nostra in omnibus concordat epistola. Hoc autem non solum tuis verbis, sed et ipsa praecedentium expositionum recitatione 1255 monstrandum est: ut plebs Dei noverit ea sibi praesenti doctrina insinuari, quae Patres et acceperunt a praecedentibus suis, et posteris tradiderunt. Unde lectis primitus praedictorum sacerdotum assertionibus, tunc demum mea quoque scripta recitentur: ut aures fidelium probent non aliud nos quam quod a majoribus accepimus praedicare. Et quia ad haec discernenda minus exercitatos habent sensus, ex Patrum saltem litteris discant quam antiquum hoc malum sit, quod nunc a nobis tam in Nestorio quam in Eutyche, qui erubuerunt Evangelium Christi secundum ipsius Domini doctrinam praedicare, damnatur.
CAP. III. Per omnia igitur et in fidei regula, et in observantia disciplinae, vetustatis norma servetur, et dilectio tua constantiam providi rectoris exerceat; ut prosit Alexandrinae Ecclesiae, quod improbae quorumdam ambitioni, servato veterum privilegiorum jure, sollicitus obviavi, et metropolitanis omnibus illaesam manere volui dignitatem, sicut ex epistolarum mearum, quas ad sanctam synodum, vel ad Christianissimum principem, sive ad Constantinopolitanum episcopum misi, tenore cognosces; manifesteque perspicies hoc speciale esse sollicitudinis meae, ut neque a fidei regula in Ecclesiis Domini devietur, neque in privilegiis aliquid cujusquam improbitate minuatur. Quae cum ita sint, teneat fraternitas tua suorum consuetudinem decessorum, et comprovinciales suos episcopos, qui Alexandrinae sedi ex antiqua constitutione subjecti sunt, congrua sibi auctoritate contineat: ut mori ecclesiastico non resultent, sed vel statutis temporibus, vel cum ratio causae alicujus exegerit, ad charitatem tuam convenire non differant; et si quid, quod Ecclesiae sit utilitatibus profuturum, ex communi collatione tractandum est, collecta in unum fraternitate unanimiter ordinetur. Non enim ulla causa est quae illos ab hac obedientia debeat revocare, 1256 cum talis nobis et fide et moribus innotuerit fraternitas tua, ut tibi de auctoritate praecedentium decessorum tuorum nihil patiamur imminui, aut te impune contemni. Data sexto idus Martii, Aetio et Studio viris clarissimis coss.
EPISTOLA CXXX. AD MARCIANUM AUGUSTUM. SYNOPSIS. I. De fide Proterii Alexandrini episcopi gratulatur. --II. Alexandrinos ex suae Ecclesiae traditione ab illo esse edocendos. --III. Ut epistola Leonis ad Flavianum ab haereticis falsata in Graecum transferatur de novo, et Alexandrinis publice recitetur. LEO episcopus MARCIANO Augusto.
CAP. I. Puritatem fidei Christinae, qua clementia vestra praefulget, etiam his litteris quas frater et coepiscopus meus Nestorius detulit, demonstrastis, justissimum fratri meo Proterio Alexandrinae urbis antistiti impendentes favorem, quo mihi per omnia esset acceptior. Nam cui vestra pietas testimonium perhibere dignatur, indubitanter esset probandus, etiamsi taceret. Sed accedit ad gratiam, quod proprio quoque sermone cognoscitur, et quam sincerus sit catholici dogmatis praedicator, ipsius professione clarescit. Unde plenissimo affectu dilectionem orthodoxi fratris amplector, et Deo gratias ago, quod amoto eo qui Evangelio Christi voluit contraire, et a sanctorum Patrum intelligentia dissidere, talem prospexit Alexandrinae Ecclesiae sacerdotem, qui praecedentibus rectoribus et fide concordaret et vita. Nam cum 1257 amplecti se epistolam meam, quam ad beatae memoriae Flavianum contra Eutychen impium misi, toto corde profitetur, quid aliud quam apostolorum se ostendit esse discipulum? Quoniam doctrina veritatis in lumine suo permanet, et non potest esse diversum, quod unum est atque individuum.
CAP. II. Rescripsi itaque praedicto fratri quod debui, atque in sancto studio ut perseveraret admonui. Qui sine dubio constantior erit, si etiam clementiae vestrae cohortationibus adjuvetur. Nec in aliquo eum terreat quorumdam imperita dissensio, quos paucorum haereticorum instigationibus ignorantia facit obnoxios. Quod ergo sua diligentia assequi nequeunt, opportune eorum insinuetur auditui. Et ne memoratus nova inferre, et propria videatur astruere, venerabilium Patrum qui eidem Ecclesiae praefuerunt, scripta relegantur; et quid B. Athanasius, quid Theophilus, quid Cyrillus, quid etiam alii Orientales magistri de incarnatione Domini senserint, recognoscant; nec repullulantibus decipiantur erroribus, qui olim evangelici sermonis sunt virtute prostrati: quoniam omnes fere haereses quae diversis temporibus exstiterunt, dum sacramentum corporeae nativitatis et passionis ac resurrectionis Christi non intelligunt, ab Evangelio deviarunt. Et 1258 possemus minus laborare in haereticis repellendis, si rudes animos ea non turbarent mendacia quae peremit antiquitas. Sed nunc, ut dixi, hic docendi optimus modus est, ut paternorum sensuum lineae Alexandrinae plebis et cleri auribus innotescant; ac si qui sunt qui nostra scripta despiciant, illis saltem qui nobiscum apostolicis sensibus congruunt acquiescant. In quo opere multum consacerdotis mei devotione gaudebo, et semper ipsius unanimitate laetabor: quia fraterna pax non nisi in una fidei confessione servatur.
CAP. III. Quia vero quorumdam haereticorum versuta nequitia ad conturbandam nostrorum simplicitatem, epistolam meam, quam ad beatae memoriae Flavianum dedi, falsasse perhibetur, ut commutatis quibusdam verbis vel syllabis, receptorem me Nestoriani erroris assereret: obsecro venerabilem clementiam vestram ut eamdem epistolam per fratrem meum Julianum episcopum, vel eos quos idoneos ad hoc opus pietas vestra delegerit, in Graecum sermonem jubeatis integre diligenterque translatam, per idoneum perlatorem sub vestri signaculi impressione deferri, tradendam judicibus Alexandrinis, qui eam clero et plebi ipsius civitatis cum praedictorum episcoporum praedicationibus, quibus et mea scripta consentiunt, faciant recitari, ut 1259 agnoscant se fallacium hominum fraude ulterius decipi non debere; et probentur apostolicae sedis sinceri esse discipuli, apud quam nec Eutyches nec Nestorius ullum obtinent locum, quia sicut alios haereticos, ita et istos Ecclesia universalis damnavit. Data sexto idus Martii; Aetio et Studio viris clarissimis consulibus.