Jump to content

Epistolae (Leo I)/16

Checked
E Wikisource
CLI-CLX
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 15 17 


1313 EPISTOLA CLI. AD ANATOLIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Nunc primum edita ex ms. Ratisponensi. SYNOPSIS. Ipsum laudat, et ut Ecclesiam Constantinopolitanam ab haeresi purget hortatur. De Attico presbytero discutiendo.

LEO episcopus ANATOLIO episcopo.

Fidem dilectionis tuae atque constantiam, qua haereticorum insidiis obstitisti, gratanter agnoscimus; et ideo securiore te fiducia cohortamur ut rebus etiam a te defensis constanter assistas. Siquidem religiosum charitatis tuae propositum tam apud clementissimum principem, quam apud magnificentissimum virum Patricium nostra scripta testantur, quibus diligentia tua nos instructos per omnia esse patefecimus. Agat ergo primitus fraternitas tua ut Constantinopolitana Ecclesia ab omni haereticorum labe purgata sit, et ut catholica puritas, quae etiam in laicis conservanda est, maxime in clericis reperiatur illaesa, frater charissime. Licet enim famae perferrentium temere non credamus, tamen quia, ubi animarum causa agitur, locum diabolicis fraudibus studemus obstruere, praemonemus dilectionem tuam ut Atticum presbyterum, qui perhibetur Eutychianorum errorem apertis intra Ecclesiam disputationibus confovere, secreta primum disquisitione discutias; ac si quid in corde ipsius de haeretici veneni permixtione repereris, aut corrigendo catholicum facias, aut ab Ecclesia necessaria severitate depellas: ne dum inutili lenitate uni parcitur, multis impunito errore noceatur. Datum kal. Septembris, Constantino et Rufo coss.

1314 EPISTOLA CLII. AD JULIANUM COENSEM EPISCOPUM. SYNOPSIS. Monet ut epistolae praecedentes ad metropolitanos scriptae, ad unumquemque Juliani cura vel Aetii perveniant; episcopalem ante omnia requiri constantiam; nihil esse in sua epistola vel novi, vel obscuri, vel dubii.

LEO JULIANO episcopo.

Existente occasione filii nostri Gerontii Constantinopolim revertentis, conveniens fuit ad dilectionem tuam scripta dirigere, quibus studium tuum in causis ecclesiasticis, et in his quae ad fidem pertinent incitamus; ut contra haereticorum conatus constanter obsistas, confidentes Dei misericordiam praestituram ut scelestis ausibus etiam in hoc tempore digna reddantur. Sciat autem dilectio tua ad aliquantos fratres et coepiscopos nostros metropolitanos litteras nos dedisse, quae ut confestim ad unumquemque perveniant, tua vel filii nostri Aetii presbyteri debet diligentia providere. Si enim episcopalis constantia a sanctae synodi Chalcedonensis definitionibus non recedit, certus sum quod clementissimus et Christianissimus princeps libenter tuebitur sententiam suam, et quod sponte jam praestitit, multo magis rogatus efficiet, ne bene finita atque composita aliqua possint novitate violari. Miror sane calumniantium vanitati aliquid adhuc in epistola mea, quae universo mundo placuit, obscurum videri, ut de ea putent apertius exponendum: cum illius praedicationis tam plana et solida sit assertio, ut nihil recipiat vel in sensu vel in sermone novitatis: quia quidquid tunc a nobis scriptum est, ex apostolica et evangelica probatur sumptum esse doctrina. Datum kalendis Septembris, Constantino et Rufo consulibus.

1315 EPISTOLA CLIII. AD AETIUM PRESBYTERUM CP. SYNOPSIS. I. ut litteras in Orientem scriptas unicuique dirigat. --II. Se pariter misisse litteras a Gallis et Italis ad se scriptas. Item et de aliis. LEO AETIO presbytero.

CAP. I. Accepimus dilectionis tuae litteras, quae diligentiam tuam in causa Ecclesiae testarentur; et breviter interim cohortamur ut coeptis vigilanter insistas, ne haereticorum perversitas quidquam, quo Ecclesia Domini turbetur, obtineat. Nos autem pro diligentia nostri et ad clementissimum principem, et ad magnificum virum Patricium Asparem necessaria in causa fidei scripta transmisimus, quae sine dubio effectum congruum poterunt obtinere, si etiam vestra cura pervigilet. Placuit etiam nobis ut ad metropolitanos episcopos generales litteras mitteremus, quae animum eorum firment atque corroborent: ut sciant ad defendendam Chalcedonensem synodum aequali studio et concordi unitate nitendum. De quibus epistolis, unam ad Antiochenum, alteram ad Jerosolymitanum, si vobis in commune visum fuerit, dirigetis. Nos autem ad Illyrios episcopos similia jam scripta transmisimus.

CAP. II. De sacramento vero catholicae fidei nullis nobis jam conflictationibus est agendum: quia nec diligentius aliquid indagari potest, nec verius definiri. Exemplaria quoque litterarum quas Galli ad nos atque Itali episcopi concordi credulitate miserunt, pariter direximus ut quam etiam illorum nobiscum sit fides una non lateat. Praeterea scripta quae tam clementissimo principi, quam necessariis personis per filium nostrum Gerontium misimus, vel a dilectione tua, 1316 vel a filio nostro Storacio, si adhuc vobiscum est, volumus offerri, et eo sermone quo convenit adjuvari. Ut autem ea quae scripsimus scire possitis, exemplaria direximus, ut de omnibus instructi esse possitis. Datum kalendis Septembris, Constantino et Rufo consulibus.

EPISTOLA CLIV. AD EPISCOPOS AEGYPTIOS. SYNOPSIS. Episcopos Aegyptios pro fide extorres consolatur, et ut pro incarnationis mysterio patienter adversa tolerent, hortatur.

LEO episcopis ex Aegypto catholicis apud Constantinopolum constitutis.

Licet laboribus dilectionis vestrae, quos pro observantia catholicae fidei suscepistis, toto corde compatiar, et ea quae vobis ab haereticis illata sunt non aliter accipiam quam si ipse pertulerim, intelligo tamen magis esse gaudii quam moeroris, quod confortante vos Domino Jesu Christo in evangelica apostolicaque doctrina insuperabiles perstitistis. Et cum vos inimici fidei Christianae ab Ecclesiarum vestrarum sede divellerent, maluistis peregrinationis injuriam pati, quam ulla impietatis ipsorum contagione violari. Unde ad Christianissimum principem nostrum litteras dirigens gratias egi ipsius pietati, quod vos, sicut nobis indicatum est, ea qua dignum erat charitate suscepit. A cujus benevolentia non dubito eam vobis fiduciam esse collatam, ut pro universalis Ecclesiae statu constanter exsequi quae sunt agenda possitis: quia et clementia ejus pro defendendis sanctae synodi Chalcedonensis decretis sacerdotali fervet affectu, et nihil universo mundo praestari salubrius ac beatius potest, quam ut dispositum ante saecula sacramentum inviolabiliter per omnia ecclesiastica 1317 pace servetur et regia. Unumquemque igitur vestrum, quos idem animus et eadem fidei causa conjunxit, vel qui vos haereticorum persecutione despecta, indefesso ardore fidei ex Aegypto sunt secuti, fraterno simul et paterno cohortor affectu, ut aequo et forti animo haec tentamenta toleretis; agnoscentes vos non amisisse propria, sed majora meruisse, quorum brevi fatigatione, qua ad confessorum pervenitur coronas, ita utitur providentia Dei, ut per vestram patientiam multorum devotio roboretur, et cum gloria venerandi principis Alexandrina Ecclesia, depulsis haereticis, antiquam recipiat dignitatem. Datum quinto idus Octobris, Constantino et Rufo consulibus.

EPISTOLA CLV. AD ANATOLIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. SYNOPSIS. I. Eum ad vigilantiam contra haereticorum conatus incitat. --II. Conniventiam clericorum Constantinop. arguit, circa quos vigorem in Anatolio desiderat pastoralem. LEO ANATOLIO episcopo.

CAP. I. Diligentiam necessariae sollicitudinis, quam fraternitas tua in dirigendis ad nos litteris exsequitur, approbamus, et acceptis per filium nostrum Olympium paginis tuis, sacerdotalem in te curam vigere sentimus: cui nos quoque, quantum Dominus donat posse, non desumus, exorantes dilectionem tuam, ut quia tempus laboris incidimus, in sancta vigilantia perseveres, donec dextera Domini faciat virtutem (Ps. CXVII, 16), et sub pedibus Ecclesiae suae conterat tentatorem. Consolatur etenim nos per omnia praeparata divinitus clementissimi 1318 principis fides, quem meo rursus, sicut oportuit, sum cohortatus alloquio: ut impiissimorum latronum ausibus districtiore constantia faciat obviari: quos nefas est tantum de suo favore praesumere, ut etiam apud Constantinopolim audeant insanire. Sed hoc eis ideo divinae providentiae ratione permittitur, ut magis ac magis quo spiritu agitentur appareat: ne dubitari possit, in quantam essent audaciam prorupturi, si post damnationem impiissimae haeresis, disceptandi contra fidem acciperent potestatem, ut quantum in ipsis est, latius hoc furore saevirent, quem fratres et coepiscopi nostri, qui ad vos nuper ex Aegypti partibus confugere, se pertulisse deplorant; quibus et a Christianissimo principe, et a tuae fraternitatis Deo placita charitate solatia pietatis impendi non ambigerem, etiam si ipse non scriberes. Opportunum autem credidi ut ad ipsos quoque scripta dirigerem, quae illos possint in communis fidei proposito roborare, et quid pro patientia sua superna remuneratione mereantur, agnoscerent: sicut beatus apostolus docet, dicens: Excipite itaque illos cum omni gaudio in Domino, et hujusmodi cum honore habete, quoniam propter fidem Christi usque ad mortem accesserunt (Philipp. II, 29).

CAP. II. Illud sane plurimum mihi displicere significo, quod inter dilectionis tuae clericos quidam esse dicuntur qui adversariorum conniveant pravitati, et vasis irae vasa misericordiae misceantur. Quibus investigandis, et severitate congrua coercendis debet diligentia tua vigilanter insistere: ita ut his quibus prodesse non potuerit correctio, non parcat abscissio. Oportet etenim nos evangelici meminisse mandati, quod ab ipsa Veritate praecipitur, ut si nos oculus, aut pes, aut dextera scandalizaverit manus, a compage corporis auferatur: quia melius sit his in Ecclesia carere membris, quam cum ipsis in aeterna ire supplicia (Matth. XVIII, 8; Marc. IX, 42). Nam superfluo extra Ecclesiam positis resistimus, si ab his qui intus sunt in eis quos decipiunt vulneramur. Abjicienda prorsus pestifera haec a sacerdotali vigore patientia est, quae sibimet, peccatis aliorum 1319 parcendo, non parcit. Sicut Heli quondam sacerdos filiorum suorum delicta tolerando, cum ipsis divinae justitiae sententiam meruit experiri (I Reg. II, 27): quia segni indulgentia dissimulavit plectere peccatores. Quantum itaque opportunitas invitat officii, religiosissimum principem dilectio tua studeat frequentare, et non solum regiam, sed et sacerdotalem ipsius mentem, precibus meis obsecrare persiste: ut memor communis 1320 fidei, quam Spiritu sancto docente suscepimus, omnia haereticorum machinamenta confringat; neque quidquam illis in Ecclesiis Christi licere patiatur, ne in eorum potestate sint divina mysteria, quibus in domo Dei, pro scelerum suorum magnitudine, nec habitandi jus residet, nec orandi. Data quinto idus Octobris, Constantino et Rufo viris clarissimis consulibus.

ADMONITIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM 1. Sequens epistola edita fuit a Merlino ex ms. collect. 12. Quesnellus eam relegit cum ms. Grim. collect. 18. Cum vero haec eadem epistola inserta fuerit codici encyclio, qui Leone vivente Graece scriptus fuit, nisi hic codex originalis periisset, hanc S. Leonis epistolam Graece redditum haberemus. At exstat hujus codicis Latina interpretatio, quam Epiphanius Scholasticus lucubravit. Hic autem cum nactus fuisset Leoninae epistolae Latinum exemplar, hoc suae versioni inseruit; et idcirco ex hoc codice, quem a Surio editum Baluzius cum duobus mss. Bellovacensi et Corbeiensi contulit, aliquot variantes suppetunt, quae nobis utiles fuere. 2. Huic epistolae causam dederunt imperatoris Leonis litterae, quas ob Alexandrinos tumultus ad universos metropolitas tradidit. In laudato codice encyclio, cujus ordo, ut in mss. exstat, ex Baluzio profertur tom. V Concil. Venetae edit. pag. 33 et seqq. cap. 6, describitur imperatoris epistola ad Anatolium Constantinopolitanum; et postea cap. 11 subjiciuntur caeterorum episcoporum nomina, ad quos litterae similes directae fuerunt, ac inter hos primo datae dicuntur Leoni reverentissimo urbis Romae pontifici. Imperialis epistola ad Anatolium cum quaedam ejusdem Constantinopolitani episcopi peculiaria continet, tum vero alia Leonis papae propria, quae eidem inserta erant (vide annot. 1 [Infra, n. b]) omittit; ac propterea eadem omnino ad Leonem pontificem transmissa dici nequit: unde huic editioni inserenda non fuit. Nihilo tamen minus quid Augusti litterae a Leone papa similiter peterent, satis exinde cognoscitur. Promoto scilicet ab Eutychianis ad Alexandrinam sedem Timotheo Aeluro, et occiso S. Proterio, maximoque tumultu inter Eutychianos et catholicos Aegyptios excitato, utrique cum libellis supplicibus ad imperatorem confugerunt. Utrosque libellos Leo Augustus cum suis litteris ad omnes metropolitanos, et potissimum ad Romanum pontificem misit, petens ut concilium cogerent, ibique de praedicto Timotheo, inquit, et de Chalcedonensi concilio, quid in commune sapitis, sine quolibet humano terrore, et absque gratia cujuscumque vel odio . . . cum omni celeritate meam facite cognoscere pietatem. Leo papa primus omnium sequentem epistolam rescripsit, ut Evagrius testatur lib. II, cap. 10, eaque in codice encyclio statim post indicata episcoporum nomina primo loco describitur cap. 12. 3. Ex his autem cognoscitur error Pagii, qui has pontificis litteras imperialibus encyclicis redditas negavit ad an. 457, n. 11. Cum enim hae litterae pontificis codici encyclio inserantur, has non minus quam caeteras aliorum episcoporum in eodem codice contentas imperiali epistolae encyclicae rescriptas agnoscimus. Hinc etiam c. 4 mentio fit exemplarium precum catholicorum et Eutychianorum, quae una cum imperialibus litteris transmissae in eodem codice encyclio exhibentur cap. 7 et 9. Imperatoris epistola circa Octobrem an. 457 per magistrianos ad universos metropolitas celerrime directa fuit. Hinc duo episcopi Agapitus Rhodius pag. 1892, et Lucas Dyrrachenus pag. 1927, se eas litteras hieme recepisse subindicant. Quod si Marcellinus comes in Chronico ad an. 458, et Augusti litteras et episcoporum responsa commemorat, id ea de causa accidit, quod licet imperialis encyclica missa fuerit an. 457, pleraque tamen responsa nonnisi an. 458 pervenere, unde Varadati monachi epistola (pag. 1934) die 27 Augusti signatur. Ita nihil est cur sequentem Leonis epistolam imperiali encyclicae redditam dubitemus. 1321 EPISTOLA CLVI. AD LEONEM AUGUSTUM. SYNOPSIS. I. Post Chalcedonensem synodum nihil esse denuo tractandum circa fidem. --II. Antichristum eum esse qui veritatem ab Ecclesia declaratam rursus examinat. --III. Parricidas Alexandrini episcopi Ecclesiae praesidere nefus esse. --IV. Preces Leoni Augusto oblatae tam a catholicis quam ab haereticis, in quo differant. --V. Omnia Christianae religionis officia et mysteria apud Alexandriam esse intercepta. --VI. Scripta de fide prolixiora promittit, Anatolii incuriam taxat, catholicos commendat. LEO episcopus LEONI Augusto.

CAP. I. Litteras clementiae tuae plenas virtute dei et lumine veritatis veneranter accepi: quibus cuperem, etiam in eo quod praesentiam meam pietas vestra necessariam existimat, obedire, ut majorem fructum conspectu vestri splendoris assequerer. Sed magis id vobis arbitror placiturum, quod eligendum ratio demonstravit. Nam cum sancto et spiritali studio in universum pacem Ecclesiae muniatis, nihilque sit convenientius 1322 fidei defendendae, quam his quae per omnia instruente Spiritu sancto, irreprehensibiliter definita sunt, inhaerere: ipsi videbimur bene statuta convellere, et auctoritates quas Ecclesia universalis amplexa est, ad arbitrium haereticae petitionis infringere, atque ita nullum collidendis collidendis Ecclesiis modum ponere, sed data licentia rebellandi, dilatare magis quam sopire certamina. Unde quia post illas Ephesinae synodi impietates, quibus Dioscori scelere fides catholica refutata et perversitas Eutychiana suscepta est, nihil ad conservationem fidei Christianae utilius potuit ordinari, quam ut praedicti facinus sancta synodus Chalcedonensis aboleret; et tanta illic haberetur coelestis cura doctrinae, ut nihil in cujusquam opinione resideret, quod a praedicationibus vel propheticis vel apostolicis dissonaret, ea scilicet moderatione servata, ut rebellibus tantum ac pertinacibus ab Ecclesiae unitate rejectis, nulli correcto venia negaretur: quid probabilius, quid religiosius poterit pietas vestra decernere, quam ut quae non tam humanis quam divinis sunt statuta decretis, nullus ultra sinatur impetere: ne vere digni sint tantum Dei munus amittere, qui de veritate ipsius ausi fuerint dubitare?

CAP. II. Cum ergo universalis Ecclesia per illius principalis petrae aedificationem facta sit petra, et primus apostolorum beatissimus Petrus voce Domini dicentis audierit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; quis est, nisi aut Antichristus, aut diabolus, qui pulsare audeat 1323 inexpugnabilem firmitatem; qui in malitia sua inconvertibilis perseverans, per vasa irae et suae apta fallaciae, falso diligentiae nomine, dum veritatem se mentitur inquirere, mendacia desiderat seminare? Atque contemnenda et vitanda merito sibi incontinens furor et impietas caeca praescripsit, ut dum diabolico instinctu in sanctam Alexandrinam saevit Ecclesiam, quales essent qui Chalcedonensem synodum retractari cupiunt, disceretur. In qua nullo modo accipere potuit ut a nobis contra sanctam Nicaenam synodum sentiretur, quod haeretici mentiuntur, qui se fidem Nicaeni concilii tenere confingunt, in quo sancti et venerabiles Patres nostri contra Arium congregati, non carnem Domini, sed Deitatem Filii homousion Patri esse firmaverunt; in Chalcedonensi autem concilio adversus Eutychianam impietatem definitum est, de substantia virginis matris Dominum JESUM CHRISTUM sumpsisse nostri corporis veritatem.

CAP. III. Apud christianissimum igitur principem, et inter Christi praedicatores digno honore numerandum, utor catholicae fidei libertate, et ad consortium te apostolorum ac prophetarum securus exhortor: ut constanter despicias ac repellas eos, qui ipsi se christiano nomine privavere; nec patiaris impios parricidas sacrilega simulatione de fide agere, quos constat fidem velle vacuare. Cum enim clementiam tuam Dominus tanta sacramenti sui illuminatione ditaverit, debes incunctanter advertere, regiam potestatem tibi non ad solum mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam: ut ausus nefarios comprimendo, et quae bene sunt statuta defendas, et veram pacem his quae sunt turbata restituas, depellendo scilicet pervasores juris alieni, et antiquae fidei sedem Alexandrinae Ecclesiae reformando: ut correctionibus tuis Dei iracundia mitigata, religiosae antea civitati non retribuat quae admissa sunt, sed remittat. Constitue ante oculos cordis tui, venerabilis imperator, omnes qui per totum orbem sunt Domini sacerdotes, pro ea tibi fide in qua totius mundi est redemptio, supplicare. In qua te 1324 specialius ambiunt, quia apostolicae fidei sectatores Alexandrinae Ecclesiae praesedere, agentes apud pietatem tuam, ne haereticos homines, et merito pro sua perversitate damnatos, uti sua pervasione patiamini: cum sive impietatem erroris aspicias, sive opus perpetrati furoris attendas, non solum ad sacerdotii honorem admitti nequeant, sed ab ipso christiano nomine mereantur abscindi. Nam, quod exorata pietatis vestrae venia dixerim, quodam contagio splendorem vestrae serenitatis offuscant, cum sacrilegi parricidae id audeant petere quod nec innocentes liceat obtinere, gloriosissime imperator.

CAP. IV. Oblatae sunt pietati vestrae preces, quarum exemplaria vestris litteris subdidistis. Sed in his quae catholicorum sunt deplorantium, subscriptio continetur: et quia causa probabilis est, fiducialiter nomina singulorum, vel dignitas sui honoris aperitur. In illis autem, quas orthodoxo principi haeretica porrigere non formidavit obreptio, sub incerto confusae universitatis vocabulo, ideo certum nomen retrahitur, ne non solum paucitas personarum, sed etiam meritum detegatur. Latere enim sibi utile existimat eorum quantitas, quorum est qualitas indicata: nec incongrue cujus loci homines sint, profiteri metuunt, qui meruere damnari. In una ergo catholicorum supplicatio continetur; in alia, haereticorum commenta panduntur. Hic sacerdotum Domini, et totius christiani populi, ac monasteriorum defletur eversio; ibi immanium scelerum continuatio demonstratur; ut quod non licuit audiri, liceat dilatari.

CAP. V. Nonne perspicuum est, quibus pietas vestra succurrere, et quibus debeat obviare; ne Alexandrina Ecclesia, quae semper fuit domus orationis, spelunca nunc sit latronum? Manifestum quippe est, per crudelissimam insanissimamque saevitiam, omne illic coelestium sacramentorum lumen exstinctum. Intercepta est sacrificii oblatio, defecit chrismatis sanctificatio, et parricidalibus manibus impiorum omnia se subtraxere mysteria. Nec ullo modo ambigi potest, quid de his decernendum sit, qui 1325 post nefanda sacrilegia, post sanguinem probatissimi sacerdotis effusum, et concremati corporis cinerem in contumeliam aeris coelique dispersum, audent sibi jus pervasse dignitatis expetere, et apostolicae doctrinae inviolabilem fidem ad concilia provocare. Magnum ergo vobis est ut diademati vestro de manu Domini etiam fidei addatur corona, et de hostibus Ecclesiae triumphetis: quia si laudabile vobis est adversarum gentium arma conterere, quanta erit gloria, ab insanissimo tyranno Alexandrinam Ecclesiam, in cujus contritione omnium Christianorum est injuria, liberare?

CAP. VI. Ut autem litterae meae pietati tuae colloquium quasi praesentis exhibeant, quidquid de communi fide fueram suggesturus, scriptis prosequentibus insinuandum esse perspexi. Ac ne hujus epistolae pagina in nimiam longitudinem tenderetur, aliis litteris, quae assertioni catholicae fidei congruunt, comprehendi: ut licet ea quae a sede apostolica sunt praedicata sufficerent, insidias tamen haereticorum etiam haec quae sunt adjecta reserarent. Sacerdotalem namque et apostolicum tuae pietatis animum, etiam hoc malum ad justitiam ultionis debet accendere, quod Constantinopolitanae Ecclesiae puritatem pestilenter obscurat, in qua inveniuntur clerici quidam haereticorum sensui consonantes, et intra ipsa catholicorum viscera assertionibus suis haereticos adjuvantes. In quibus deturbandis, si frater meus Anatolius, cum nimis benigne parcit, segnior invenitur, dignamini pro fide vestra, etiam istam Ecclesiae praestare medicinam, ut tales non solum ab ordine clericatus, sed etiam ab urbis habitatione pellantur: ne ulterius sanctus Dei populus perversorum hominum contagio polluatur. Cultores autem pietatis tuae Julianum episcopum et Aetium presbyterum, mea petitione commendo, ut suggestiones eorum pro catholicae defensione fidei placide digneris audire: quia vere sunt ejusmodi, ut fidei vestrae possint per omnia utiles inveniri. Data kalendis Decembris, Constantino et Rufo viris clarissimis consulibus.

1326 EPISTOLA CLVII AD ANATOLIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. SYNOPSIS I. Ut apud imperatorem, quem laudat, pro comprimendis haereticis strenue agat; idque curet ut Chalced. synodus firma permaneat, et pax Ecclesiae Alexandrinae restituatur. --II. Ut parricidae ab ea pellantur, et afflicti Aegypti episcopi adjuventur. -- III. Profugis ex Aegypto episcopis opem esse ferendam; synodi adversariis constanter resistendum esse --IV. De Attico presbytero et Andrea, ut vel corrigantur, vel repellantur ab Ecclesia. LEO ANATOLIO episcopo Constantinopolitano.

CAP I. Rursus acceptis dilectionis tuae litteris, omnia quae Alexandriae insanissime gesta sunt cum magno dolore cognovi; si tamen ullae epistolarum paginae tam atrocia facinora explicare potuerunt. Sed non jam nobis in deflendis adversitatibus est morandum, cum utilius sit providere quae prosint, et quae haereticorum furorem tandem aliquando ab Ecclesiae quiete depellant. Cum enim talem principem nobis divina providentia prospexerit, ut fides ipsius sollicitudinem pene superet sacerdotum, tuae dilectionis maxime exspectatur instantia, ut venerandissimo imperatori pro universali Ecclesia supplicare non desinas, et crebris suggestionibus poscere, ut quamprimum a pervasoribus suis Alexandrina Ecclesia liberetur. Ego sane quantum potui, piissimum principem precatus sum, ut et statuta sanctae synodi Chalcedonensis manere inviolata praeciperet, et haereticorum assertiones in magna vergere ignorantiae caecitate cognosceret, et quae de pervadendo sacerdotio parricidae sacrilegi commiserunt, 1327 nulla posse dissimulatione tolerari; nec alio modo totam causam posse consumi, nisi praedictae synodi constitutiones perennitatis robur accipiant, et insanissimi pervasores ab aliena sede pellantur; fiatque tandem Alexandrinus populus suae quietis et pacis: ne paucorum haereticorum arbitrio in Ecclesiae noxam et in Dei praecipitentur offensam.

CAP. II. Multum autem in eo consolationis accepi, quod ex omni numero episcoporum qui Aegyptiacis dioecesibus praesunt, solum dudum damnati potuerunt quatuor inveniri qui Timotheo et impietate haereseos et sceleris latrocinio jungerentur; qui ad petendam synodum admitti nullatenus possent, etiamsi de solo haeretico arguerentur errore. Cum autem et in occupando episcopatum, et interficiendo episcopum, inauditum facinus perpetrarint, quid illis in Ecclesia loci est, etiamsi catholicam suscipiant veritatem? Omnibus igitur intra Aegyptum sacerdotibus Domini, sive recentioribus, sive ex antiqua constitutione residentibus, uno auxilio remedioque praestandum est ut tam indignis persecutionibus liberentur, et hoc malum, quod se penetralibus tantae urbis ingessit, salubri auctoritate pellatur, et Christiana plebs fide atque operibus ante devota paternis constitutionibus valeat cum quiete servire.

CAP. III. Fratres autem nostros qui Constantinopolim ab Aegypti parte venerunt, litteris meis imperatori commendare non destiti; sed etiam te tuae humanitatis admoneo ut ad consolationem peregrinationis ipsorum quantum potes studii adhibere digneris, quorum praesentia multum dilectionem tuam juvare apud clementissimum principem potest, ne petitioni haereticorum ad novam synodum, quae universali Ecclesiae inimica est, annuatur. Quamvis apostolica sedes ea fide ac stabilitate fundata sit, ut nequaquam recipiat istius novitatis assensum, ac si quis adversariorum machinationibus connivendum esse crediderit, ipse se a communione catholicae Ecclesiae separabit, cum secundum inspirationem Dei et in fide incarnationis Christi, et in custodia Chalcedonensis synodi, universalis Ecclesiae sit una sententia; et praecipue in nostris partibus tam firmiter evangelica doctrina teneatur, ut magnum sacrilegium putetur si a traditione apostolica vel in exiguo aliquo devietur.

CAP. IV. Jampridem dilectioni tuae scripsisse me recolo, ut in clero Ecclesiae tuae nullum Eutychianae haeresi consentire patiaris: quoniam capitis periculum respicit, si quid saucium inveniatur in membris. Sed cum hoc nulla adhuc correctione purgatum sit, et Atticum presbyterum tuum ad eam insolentiam solentiam profecisse cognoscam, ut in Ecclesia 1328 contra catholicam fidem et Chalcedonensem synodum audeat disputare: cogor vehementius de tua dissimulatione causari. Nam quod incommonitus facere debuisti, miror etiam post evidentia nostra script neglectum. Et ideo acrius moneo neque amplius dissimulandum esse protestor, si hominem pestilentem ulterius in tua habendum communione credideris; quem nos, si fieri potest, emendari malumus quam perire; ut scilicet si correctum se videri cupit et in societate ecclesiastica permanere, de eo loco unde contra catholicam fidem multa disseruit, aperte nunc ipsius fidei praedicator appareat, et nihil Eutychiani dogmatis praetermittat, quod non manifestatione suae professionis Christiano populo audiente condemnet: ne, ut dixi, plurimum dissimulatio ista te maculet, si vel hic tam noxius, vel Andreas impietatis ipsius socius, nec correcti fuerint, nec repulsi.

EPISTOLA CLVIII. AD EPISCOPOS CATHOLICOS AEGYPTI APUD CONSTANTINOPOLIM CONSTITUTOS. SYNOPSIS. Consolatur episcopos pro fide extorres, et ad patientiam hortatur spe coelestis retributionis objecta, et promissa sua apud imperatorem actione.

LEO Aegyptiis episcopis catholicis apud Constantinopolim constitutis.

Olim me commissorum apud Alexandriam scelerum indicia contristaverunt, et ita animum meum ipsius immanitate facinoris vulneraverunt, ut quibus hoc lacrymis, qua lamentatione defleatur ignorem; meritoque illa prophetica voce proclamem: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? Querelas tamen dilectionis vestrae praeveniens, clementissimo et Christianissimo principi de tantorum malorum remediis supplicavi, et per filios nostros Gerontium et Olympium subadjuvas diverso tempore depoposci, ut illius civitatis Ecclesiam, in qua tot catholici floruere doctores, praeciperet damnatae haereseos purgari, et parricidales animos quos a rectoris sui sanguine nec veneratio loci potuit deterrere nec temporis, nihil de clementia sua sineret obtinere; maxime cum in eversionem fidei Chalcedonense concilium cupiant retractari. Proinde dilectionis vestrae tolerantiam eadem causa debet quae vos de propriis sedibus expulit, consolari: quia certum est 1329 tribulatos animos et propter nomen suum patientes adversa, nequaquam Domini protectione destitui. Ferte igitur magnanimiter, et illam quae vestra est patriam cogitantes, de praesenti peregrinatione gaudete. Absit a vobis exsilii dolor, nec aliquid de hac fatigatione moeroris habeatis, qui scitis propter fidem Domini etiam de periculis plurimis Apostolum gloriari. Habetis cum praeparatis retributionis praemiis istius certaminis cognitorem. Nemo fugiat hunc laborem, cujus merces est in aeternum regnare vel vivere. Sint in atriis Jerusalem fixi pedes omnium dimicantium, qui spe retributionis illius, nec inimicorum castra poterunt formidare nec praelia. De reliquiis hostis abjecti pariter ab universitate perculsis numquam est ardua victoria nec palma difficilis, praecipue de his quarum prostratos jam videtis auctores. Assiduis ergo precibus (sicut et ipse non tacuit) favorem, qui Deo propitio promptus est, Christianissimi imperatoris ambite: ut secundum scripta quae misi, communis fidei causam ea mentis devotione quam probavimus eum habere communiat, dilectionisque vestrae reditum, praejudiciis omnibus quae haereticorum furore sunt generata sublatis, pro sua pietate disponat, et singulas quasque provincias omnesque Ecclesias cum sacerdotibus suis inconcussa faciat Christi pace gaudere. Datum kalendis Decembris, Constantino et Rufo consulibus.

EPISTOLA CLIX. Ad NICETAM episcopum Aquileiensem. SYNOPSIS (Ex Dionysio Exiguo). I. Quod debeant feminae, quae, viris, nupserant aliis, regressis de captivitate viris prioribus copulari, ut quod suum est unusquisque recipiat. -- 1330 II. Quod non probetur esse culpabilis, qui uxorem captivi [Al., capti ] in matrimonium videtur esse sortitus. --III. Ut si viri de captivitate regressi intemperantia uxorum offensi non fuerint, et voluerint eas in conjugium recipere, liberam habeant facultatem. --IV. Ut si mulieres ad priores maritos redire noluerint, velut impiae ecclesiastica communione privandae sint. --V. Captivis aut terrore [Al., errore], aut fame, non veneratione, cibos immolatitios edere compulsis, poenitentia concedenda est. --VI. Quod hi qui ad iterationem baptismi, vel vi vel errore [Al., timore] coacti, animos inclinarunt, sint sublevandi remedio, ita ut senilis aetatis, periculorum quoque et aegritudinum, caeterarumque necessitatum habeatur sollicita consideratione respectus. --VII. Ut qui ab haereticis baptizati sunt, sola sancti Spiritus invocatione firmentur LEO episcopus NICETAE Aquileiensi episcopo salutem.

Regressus ad nos filius meus Adeodatus sedis nostrae diaconus, dilectionem tuam poposcisse memoravit, ut de his a nobis auctoritatem apostolicae sedis acciperes, quae quidem magnam difficultatem dijudicationis videntur afferre. Sed pro inspectione temporalium necessitatum adhibenda curatio est, ut vulnera quae hostilitatis adversitate illata sunt, religionis maxime ratione sanentur.

CAP. I. De feminis quae occasione captivitatis virorum suorum, aliis nupserunt. Cum ergo per bellicam cladem et per gravissimos hostilitatis incursus, ita quaedam dicatis divisa esse conjugia, ut abductis in captivitatem viris feminae eorum remanserint destitutae, quae cum viros 1331 proprios aut interemptos putarent, aut numquam a dominatione crederent liberandos, ad aliorum conjugium, solitudine cogente, transierint. Cumque nunc statu rerum, auxiliante Domino, in meliora converso, nonnulli eorum qui putabantur periisse, remeaverint, merito charitas tua videtur ambigere quid de mulieribus. quae aliis junctae sunt viris, a nobis debeat ordinari. Sed quia novimus scriptum, quod a Deo jungitur mulier viro (Prov. XIX, 14), et iterum praeceptum agnovimus ut quod Deus junxit homo non separet (Matth. XIX, 6), necesse est ut legitimarum foedera nuptiarum redintegranda credamus, et remotis malis quae hostilitas intulit, unicuique hoc quod legitime habuit reformetur, omnique studio procurandum est ut recipiat unusquisque quod proprium est.

CAP. II. An culpabilis sit qui locum captivi mariti assumpsit. Nec tamen culpabilis judicetur, et tamquam alieni juris pervasor habeatur, qui personam ejus mariti, qui jam non esse existimabatur, assumpsit. Sic enim multa quae ad eos qui in captivitatem ducti sunt pertinebant in jus alienum transire potuerunt, et tamen plenum justitiae est ut eisdem reversis propria reformentur. Quod si in mancipiis vel in agris, aut etiam in domibus ac possessionibus rite servatur, quanto magis in conjugiorum redintegratione faciendum est, ut quod bellica necessitate turbatum est pacis remedio reformetur?

CAP. III. Restituendam esse uxorem primo marito. Et ideo, si viri post longam captivitatem reversi ita in dilectione suarum conjugum perseverent, ut eas cupiant in suum redire consortium, omittendum est et inculpabile judicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit.

1332 CAP. IV. Excommunicandas esse mulieres ad primum maritum redire nolentes. Si autem aliquae mulieres ita posteriorum virorum amore sunt captae, ut malint his cohaerere quam ad legitimum redire consortium, merito sunt notandae; ita ut etiam ecclesiastica communione priventur: quae de re excusabili contaminationem criminis elegerunt, ostendentes sibimet pro sua incontinentia placuisse, quod justa remissio poterat expiare. Redeant ergo in suum statum voluntaria redintegratione conjugia, neque ullo modo ad opprobrium malae voluntatis trahatur, quod conditio necessitatis extorsit: quia sicut hae mulieres, quae reverti ad viros suos nolunt, impiae habendae sunt, ita illae quae in affectum ex Deo initum redeunt merito sunt laudandae.

CAP. V. De his qui captivi cum essent, idolothyta fame vel metu compellente comederunt. De his autem Christianis qui inter eos a quibus fuerant captivati immolatitiis cibis asseruntur esse polluti, consultationi charitatis tuae hoc etiam respondendum esse credidimus, ut poenitentiae satisfactione purgentur, quae non tam temporis longitudine quam cordis compunctione pensanda est. Et sive hoc terror extorserit, sive fames suaserit, non dubitetur abolendum, cum hujusmodi cibus pro metu aut indigentia, non pro religionis veneratione sit sumptus.

CAP. VI. De his qui metu vel errore rebaptizati sunt. His vero de quibus dilectio tua similiter nos credidit consulendos, qui ad iterandum baptismum vel metu coacti sunt vel errore traducti, et nunc se 1333 contra catholicae fidei sacramentum egisse cognoscunt, ea custodienda est moderatio, qua in societatem nostram non nisi per poenitentiae remedium, et per impositionem episcopalis manus, communionis recipiant unitatem; tempora poenitudinis, habita moderatione, tuo constituente judicio, prout conversorum animos perspexeris esse devotos: pariter etiam habens senilis aetatis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinis respiciens necessitates. In quibus si quis ita graviter urgeatur, 1334 ut dum adhuc poenitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem communionis gratia subveniri.

CAP. VII. De his qui semel baptizati sunt, sed ab haereticis. Nam hi qui baptismum ab haereticis acceperunt, cum antea baptizati non fuissent, sola invocatione Spiritus 1335 sancti per impositionem manuum confirmandi sunt, quia formam tantum baptismi sine sanctificationis virtute sumpserunt. Et hanc regulam, ut scitis, servandam in omnibus Ecclesiis praedicamus, ut lavacrum semel initum, nulla iteratione violetur, dicente Apostolo: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Cujus ablutio nulla iteratione temeranda est, sed, ut diximus, sola sanctificatio Spiritus sancti invocanda est: ut quod ab haereticis nemo accipit, a catholicis sacerdotibus consequatur. Hanc autem epistolam nostram, quam ad consultationem tuae fraternitatis emisimus, ad omnes fratres et comprovinciales tuos episcopos facies pervenire, ut omnium observantiae data prosit auctoritas. Data XII kalendarum Aprilium, consulatu Majoriani Augusti


EPISTOLA CLX. AD EPISCOPOS ET CLERICOS CATHOLICOS EX AEGYPTO APUD CONSTANTINOPOLIM CONSTITUTOS. SYNOPSIS. 1. Consolatur extorres Aegypti episcopos et clericos, monetque de suis legatis in Orientem ex imperatoris voluntate mittendis. --II. Hortatur ut omnem novum de fide tractatum amoveant, sufficiente synodi auctoritate. 1336 Dilectissimis fratribus NESTORIO, ATHANASIO PAULO, PETRO, THEONAE, ISAIAE, APOLLONIO, ARPOCRATI, ISIDORO, ISAAC, APOLLONIO, MAXIMO, MARIONI, POEMENIO, et HELPIDIO episcopis et clericis catholicis ex Aegypto apud Constantinopolim constitutis LEO.

CAP. I Tribulationem quam dilectioni vestrae spiritus diabolicae tentationis ingessit, ab eo fiducialiter credite sublevandum, propter quem talia sustinetis; atque ipsius auxilio consolandos vos esse praesumite, cujus dilectioni quae toleratis impenditis. Qui licet temporaliter fieri quae sunt adversa permittat, constantiam tamen fidei non vult decuti, sed probari. Promissae beatitudinis spem gerentes, patientiae longanimitatem vestris mentibus adhibete: Fidelis enim Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Nec pedes vestros peccatorum pax visa dimoveat, quos in ea petra fixos habere debetis, adversum quam nec portas inferi praevalere legistis (Matth. XVI, 18). Quia igitur, fratres charissimi, Christianissimus imperator rursus ad nos scripta direxit, quibus ut aliquem de nostris partibus dirigamus hortatur; et quamvis illic vestra non desit instructio, quae valeat haereticorum obstinationibus obviare, desiderat a nobis tamen dirigi, qui fidem damnatis, et eam diabolico spiritu non recipientibus, tamquam sit adhuc dubia, possit asserere, quae sicut necessarie 1337 praedicatur, ita voluntate percipitur: dilectionem vestram moneo ut inanis gloriae contentionem id ipsum dicentes omnes unanimitatis virtute vitetis. Scitis enim quae vobis debeatur hujus palma certaminis, cujus idem cognitor qui hoc spectat, adjutor est, atque ipse ad vincendum vires sufficit, qui diligentibus se praemium jam paravit. Nullus se propriis sedibus queratur extorrem, aut patriis expulsum finibus ingemiscat. Nemo vestrum exsul est Deo, quem auxiliaturum vobis ubique confidite. Ferte universa patienter, et confortato corde Dominum fideliter sustinete. BREVIS EST tribulatio quam tempus incidit; nec confessioni vestrae nova videantur, quae vos ab inimicis Domini tolerare cognoscimus. Sic enim persecuti sunt et prophetas qui erant ante vos (Matth. V, 12).

CAP. II. Omni itaque dilectionis vestrae studio ac labore nitendum est ne ulla insidiantium disceptatio possit admitti, neve hoc ab haereticis valeat obtineri, quo evangelicam fidem manifestum est impugnari. Nam definitarum rerum quas tantae synodi vel Christianissimi principis sanxit auctoritas, et apostolicae sedis confirmavit assensus, nihil oportet discuti, ne contra fas aliquid videatur infringi. Multumque fidei et sacerdotali constantiae derogatur, si eum his qui homicidiis et furore repleti sunt, ac volunt convertere Evangelium Christi, et facinore suo probantur exosi, superfluae et plurimum nociturae altercationis conflictus habeatur. Datum duodecimo kalendas Aprilis, Leone et Majoriano Augustis consulibus.