Jump to content

Epistolae (Leo I)/2

Checked
E Wikisource
XI-XX
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 1 3 

642 EPISTOLA XI, seu CONSTITUTIO VALENTINIANI III AUGUSTI, una cum praecedenti Leonis papae epistola de eodem negotio missa in Gallias. De episcoporum ordinatione. Imperatores THEODOSIUS et VALENTINIANUS Augusti AETIO viro illustri, comiti et magistro utriusque militiae et patricio.

Certum est et nobis et imperio nostro unicum esse praesidium in supernae Divinitatis favore, ad quem promerendum praecipue Christiana fides et veneranda nobis religio suffragatur. Cum igitur sedis apostolicae primatum sancti Petri meritum, qui princeps est episcopalis coronae, et Romanae dignitas civitatis, sacrae etiam synodi firmarit auctoritas, ne quid praeter auctoritatem sedis istius inlicitum praesumptio altentare nitatur. Tunc enim demum Ecclesiarum pax ubique servabitur, si rectorem suum agnoscat universitas. Haec cum hactenus inviolabiliter fuerint custodita, Hilarius Arelatensis, sicut venerabilis viri Leonis Romani papae fideli relatione comperimus, contumaci ausu inlicita quaedam praesumendo tentavit, et ideo transalpinas Ecclesias abominabilis tumultus invasit, quod recens maxime testatur exemplum. Hilarius enim, qui episcopus Arelatensis vocatur, 643 Ecclesiae Romanae urbis inconsulto pontifice, judicia, sive ordinationes episcoporum sola temeritate usurpans invasit. Nam alios incompetenter removit, indecenter alios invitis et repugnantibus civibus ordinavit. Qui quidem, quoniam non facile ab his qui non elegerant recipiebantur, manum sibi contrahebat armatam, et claustra murorum in hostilem morem vel obsidione cingebat, vel aggressione reserabat, et ad sedem quietis, pacem praedicaturos per bella ducebat. His talibus et contra imperii majestatem, et contra reverentiam apostolicae sedis admissis, per ordinem religiosi viri Urbis papae cognitione discussis, certa in eum et de his quos male ordinaverat lata sententia est. Et erat quidem ipsa sententia per Gallias etiam sine imperiali sanctione valitura. Quid enim tanti pontificis auctoritati in Ecclesiis non liceret? Sed nostram quoque praeceptionem haec ratio probavit, ne ulterius nec Hilario, quem adhuc episcopum nuncupari sola mansueti praesulis permittit humanitas, nec cuiquam alteri ecclesiasticis rebus arma miscere, aut praeceptis Romani antistitis liceat obviare. Ausibus enim 644 talibus fides et reverentia nostri violatur imperii. Nec hoc solum, quod est maximi criminis, submovemus, verum ne levis saltem inter Ecclesias turba nascatur, vel in aliquo minui religionis disciplina videatur, hoc perenni sanctione censemus, ne quid tam episcopis Gallicanis quam aliarum provinciarum contra consuetudinem veterem liceat sine viri venerabilis papae Urbis aeternae auctoritate tentare. Sed hoc illis omnibusque pro lege sit, quidquid sanxit vel sanxerit apostolicae sedis auctoritas: ita ut quisquis episcoporum ad judicium Romani antistitis evocatus venire neglexerit, per moderatorem ejusdem provinciae adesse cogatur: per omnia servatis, quae divi parentes nostri Romanae Ecclesiae contulerunt Aeti P. K. A. Unde inlustris et praeclara magnificentia tua praesentis edictalis legis auctoritate faciet, quae sunt superius statuta servari, decem librarum auri multa protinus exigenda ab unoquoque judice qui passus fuerit praecepta nostra violari. Et manu divina: Divinitas te servet per multos annos, parens karissime, Dat. VIII id. Jul. Romae Valentiniano A. VI et Nomo v. c. coss.

ADMONITIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM. 1 Cum triplex insignis varietas, qua sequens epistola reperiri solet in mss. codicibus, et exinde triplici ratione seu forma in editis prodiit, plurimum difficultatis injicit; tum vero Quesnelli disputatio notis et observationibus ejus inserta, qua unam rationem retinere ac defendere, alias vero duas repudiare, et magnam epistolae partem veluti additamentum ab aliquo impostore confictum rejicere studuit, ita difficultatem adauget, ut sine ullo novo codice, qui rem omnem probe conciliet, certum aliquid statuere et edere impossibile videatur.

2. Prima epistolae ratio a Merlino edita atque Sichardo, et per nos etiam secundo loco edenda, epistolam tantummodo producit ad medium caput nonum usque, atque terminat illis ejusdem capitis verbis, justa posthac ultione plectamus. Haec eadem ratio invenitur in mss. codd. collectionis 5 a Quesnello vulgatae, ex quibus duos ille commemorat, Thuaneum et Trecopithoeanum, nos vero duos bibliothecae Caesareae adjicere possumus signatos num. 39 et 42. Exstat etiam in mss. collect. 10 Isidori et collect. 12, ad quam pertinet codex a Merlino adhibitus, nec non Herovallianus ab eodem Quesnello laudatus; et in codd. collectionis 24 quae sola inter collectiones posteriores hanc epistolae formam exhibet; ac praeterea inter hujusmodi codices censendi Victorinus, Regniacensis, et S. Martini Altisiodorensis, qui eamdem collect. 24 cum epistola hujus formae eodem annotante praeseferunt. His codicibus Quesnellus in secunda editione adjecit alios duos, quorum descriptionem post primam impressionem Roma accepit, nimirum Barber. 77 et 2888. Horum primus a nobis item observatus atque collatus, est XII circiter saeculi, et varia opuscula etiam posterioris aevi continet, ex Leone autem hanc unicam epistolam exhibet. Alter vero antiquissimus et majusculis litteris scriptus complectitur vetustam collect. 3, cui alium similem invenimus in perantiquo Vat. 1342. Nos insuper hanc eamdem epistolae decurtatae (sic enim appellabimus) rationem nacti sumus in tribus aliis collectionibus, nimirum in ms. Vat. Reginae collect. 1, in vetusto cod. Lucensi collect. 4 simili Colbertino 784, qui a Coustantio laudatur in praefat. ad Epistolas Roman. pontif. num. 89, ac praeterea in manuscriptis collectionis 9 Hispanicae, Vat. 1341 et Vindebon. Caesareo 41, ut praetereamus alia plura scripta exemplaria memoratarum collectionum 10, 12 et 24, quae in praefat. ad epistolas recensuimus. Ita octo collectiones 1, 3, 4, 5, 9, 10, 12 et 24, ac peculiaris cod. Barb. 77, hanc primam epistolae formam exhibent. 3. Secunda ejusdem forma edita est primum a Wendelino, dein a Pithaeo, ac demum a Voello et Justello in collectione Dionysii Exigui. Haec autem omittit tria integra capita, sextum, septimum, et octavum, quae in prima forma decurtata exhibentur; et postremis verbis ejusdem primae formae, justa posthac ultione plectamus, caetera addit, quae usque ad finem integrae epistolae proferentur. Haec forma exhibetur in omnibus mss. codd. ejus collectionis quae Dionysiana vocatur, at verius Hadrianea appellanda est, cum omnes hi codices ad Hadrianeam collectionem 7 vere pertineant, ad eam scilicet quam aliquot additamentis Dionysiana auctiorem, Hadrianus I pontifex Carolo Magno in usum Occidentalium Ecclesiarum tradidit. Hinc plurima hujus collectionis inveniuntur ubique exemplaria, quae hanc epistolae formam tuentur. Duos tantum codices Thuaneos Gallicanos laudavit Quesnellus; sed multo plures in Galliis diffusos memorat P. Coustantius in praefatione laudata num. 128, inter quos unus est anni 805. Multos item antiquos ipsi Romae vidimus, quos nominavimus in praefat. ad epistolas num. 16. His addi possunt etiam codices collectionis 8, num. 17 indicati, qui Hadrianeam collectionem initio exhibent. 4. Tertia editionis forma ex utraque anteriori conflata, quam editionem mixtam nuncupabimus, aliter in mss., aliter in editis invenitur. In codicibus enim quos vidimus, omissis capitibus 6, 7, 8, et dimidio noni, tota Hadrianea editio primum exhibetur, fere cum chronica notatione Dat. IV idus Augusti. Dein subjiciuntur velut appendix memorata capitula omissa et sumpta ex prima decurtata editione usque ad ejus finem, ita ut repetantur illa: Cum itaque omnibus, etc., quae in editione decurtata epistolam claudunt, in Hadrianea autem suo loco capite nono inserta fuerant. Hanc lectionem Quesnelllus reperit in duobus mss. Thuaneis, et uno Cantabrigensi. Nos reperimus in mss. quatuor collectionum 11, 20, 21 et 23, ad quas referri tres a Quesnello laudatos codices nihil ambigimus. Collectio 11, a qua caeterae collectiones hanc editionis formam videntur sumpsisse, praecipue consideranda est, cum antiquior sit Hincmari aetate, uti probavimus in praefat. ad epistolas num. 23. In uno tantum codice Veneto S. Marci 79 collectionis 22 hanc tertiam rationem nacti sumus absque repetitione extremi capitis Cum itaque de omnibus, etc., ita ut lectioni Hadrianeae tria tantum capita omissa ex ed tione decurtata subjiciantur usque ad illa, vel corpore perdidisse. In editis autem Leonis Quesnello anterioribus ac in Conciliorum vulgatis quae ex codicibus hujus tertiae lectionis profecta sunt, editores, cum hanc formam incongruam deprehendissent, tam ob chronicam notam sitam ante tria capitula 6, 7 et 8, quam ob importunam repetitionem periodi Cum itaque de omnibus, nulla licet codicum auctoritate fulti, dederunt primo editionem Hadrianeam, excepta extrema periodo, Si quae vero aliae sunt causae, terminantes illis vocibus, qui consecrabantur, exciperet; mox subdiderunt ex decurtata editione tria capitula 6, 7 et 8, omittentes repetitionem periodi, Cum itaque de omnibus; ac tandem post verba octavi capitis rejecerunt periodum, Si vero aliae sunt causae, etc., atque chronicam notam, quibus epistolam conclusere. 5. Hinc autem nihil mirum si Quesnellus sollicitus de corrigendis ex fide codicum vulgatae S. Leonis editionis erroribus, hanc impressam editionem, quae nullis mss. nititur, repudiavit. Cum vero in ipsis codicibus tantam varietatem perspiceret, nec unum codicem nancisci potuisset, qui aptum omnia conciliandi modum suggereret; primam editionis rationem, quam in antiquioribus collectionibus, et mss. descriptam vidit, retinendam et vindicandam putavit. Secundam vero rationem editionis Hadrianeae eo libentius rejecit, quod in ea nonnullae Romanae sedis praerogativae praeferantur, in quas cum non bene esset animatus, apertam interpolationem, pluresque imposturae gradus in ejus editionis, ut vocat, additamentis videre sibi visus est, quos in notis latissime exposuit. 6. Qui vero non perinde in Romanorum pontificum privilegia infensi, etsi Gallicanis principiis imbuti, Quesnelli notas ad calculos revocarunt, approbandam quidem censuerunt editionem decurtatam primae formae, at non idcirco repudianda credidere Hadrianeae editionis additamenta, nec efficacia et convincentia existimarunt quae contra haec a Quesnello afferuntur. Inter hos Stephanus Baluzius, tom. II Capitularium pag. 1249, ejus argumentis expensis pronuntiavit: Nihil video disciplinae tum in Ecclesia Romana receptae contrarium. Quamvis autem Quesnellus in secunda editione hanc Baluzii animadversionem veluti infirmam, nec responsione dignam, traduxerit, eo quod ibidem Baluzius hac de re incidenter agens, probationes fusius in dissertationis rationem afferendas non credidit; quam ratum tamen ac firmum haberi debeat quod ab ipso affirmatum est, ex iis quae in Quesnellianas notas observabimus exploratum fiet. Coustantius, qui et primam et secundam Quesnelli editionem legit, quique in celeberrima editione Epistolarum Romanorum pontificum quantae peritiae et critices sit omnibus eruditis constat, non solum sincerum habuit Hadrianeae editionis fragmentum a Quesnello rejectum, verum etiam initio tomi secundi, quem edendum paraverat, idem fragmentum a Quesnelli censuris vindicandum suscepit, uti testatur P. Simon Mopinot in epistola De nova editione Epistolarum summorum pontificum typis impressa an. 1724, ubi indicatis secundi tomi capitibus, in quibus Coustantius praecipue laboravit, haec de Leonis Epistolis traduntur: Asserentur eidem papae litterae quaedum in spuriorum classem temere amandatae, quas inter non infimum sane locum tenet praeclarum illud de Lupicini episcopi ad sedem apostolicam appellatione fragmentum epistolae primae (nobis 12 ad Africanos) perperam, ut videtur, insertum. Est fragmentum hujus epistolae in Hadrianea editione contentum, quod a Quesnello expungitur. 7. Ex his autem P. Mopinot verbis liquet sane Coustantium voluisse hoc fragmentum defendere. At non in ipsa epistola inserendum, sed velut additamentum eidem subjiciendum credidisse videtur, uti innuunt etiam illa ipsius Coustantii tom. I Epist. Rom. pontif. pag. 969, not. a, quibus hoc fragmentum Leoninum ac sincerum allegaturus, uti a se edendum erat tomo secundo, his verbis utitur: In additamentis ad epistolam primam Leonis. Id ex eo ortum est quia nullum codicem reperit praeferentem integram et genuinam hujus epistolae lectionem ac formam, qua suus proprius locus ei fragmento tribueretur. Haec autem sors nobis feliciter obtigit. Etenim a P. Lectore Philippo Maria Sereno ord. Praed. nobis perhumaniter communicatum fuit hujus epistolae exemplar summa diligentia transcriptum ex peculiari codice Florentino collect. 13 signato num. 182, saeculi XII, de cujus antiquiori ac praecipua origine quoad Leonis Epistolas, in praefatione num. 29 satis diximus. In hoc autem exemplari omnia utriusque editionis decurtatae et Hadrianeae verba, quae in tot antiquis codicibus prostant, et vel e stylo Leonina manifestantur, uno naturali contextu probe connectuntur, ita ut nihil excludatur, pervertatur nihil. 8. Codices pro editione decurtata sive a Quesnello producti, sive a nobis inventi, quibus potissimum illius argumentum innititur, id unum probant, hanc epistolae partem genuinam esse, non vero integram epistolam exhiberi demonstrant. Quod ne cui mirum videatur, alia similiter decurtata in iisdem mss. et collectionibus consideret. Sic mss. libri collectionis Hispanicae et Isidorianae, et mss. etiam Operum et Epistolarum S. Leonis collectionis 24, qui hanc epistolam decurtatam exhibent, decurtatam pariter proferunt epistolam S. Petri Chrysologi ad Eutychem, et media quidem parte deficientem, quae tamen in omnibus tum Graecis tum Latinis concilii Chalcedonensis codicibus collectionis 17 integra legitur. In omnibus etiam collectionibus et mss. Latinis Sardicense concilium mutilum praefertur sine tribus extremis canonibus, qui in Graecis exemplaribus continentur. In cod. Vat. 1341, et in tribus aliis Gallicanis laudatis a Coustantio (Tom. I Epist. Rom. pont., p. 772), qui exhibent collectionem Hispanicam Innocentii I, epistola ad episcopos synodi Toletanae decurtata est, cum in ea desint numeri 2, 3, 4, 5, 6, 8, et pars etiam numeri primi. In mss. collectionis Hadrianeae solum initium describitur litterarum Hormisdae ad presbyteros, diaconos et archimandritas secundae Syriae, quas manuscripta collectionis praestantissimae 14 integras conservarunt. Et, ut alia ejusdem generis omittamus, in ipsa collect. 5 Quesnelliana num. 51, capite diminuta affertur Gelasii epistola ad Orientales. Quidni igitur pariter mutila proferri potuit epistola Leonis ad Africanos? 9. Exemplar quidem hujus epistolae, quod sine tribus capitibus editionis decurtatae, et cum alio longiori additamento legitur in collectione Hadrianea, esto non sit a Dionysio insertum suae collectioni, uti Quesnellus in notis optime conjecit, immo etiamsi adjectum ei collectioni fuisset circa Gregorii II tempora, quemadmodum ille opinatus est, nimirum circa initium octavi saeculi, non tamen idcirco interpolatum aut supposititium probari potest. In universis enim documentis quae Hadrianeae collectioni leguntur inserta, nihil apocryphum aut interpolatum deprehenditur. Cum vero stylus hujus epistolae totusque contextus Leoni omnino congruant, argumenta autem a Quesnello objecta nihil convincant, ut ex nostris observationibus ad ejus notas patebit, de hujus unius documenti authenticitate ac sinceritate non nisi temere dubitare licet. 10. Neque difficultatem moveat defectus trium capitum 6, 7 et 8, quae in editione decurtata exstant, et ex antiquissimis mss. atque collectionibus genuina noscuntur. Allata enim exempla similium defectuum, quae in aliis praestantium collectionum documentis paulo ante indicavimus, hos defectus non infrequentes ostendunt. Celebrem Leonis epistolam 14, ad Anastasium, quae in pluribus collectionibus integra est, duobus capitibus tertio et quarto praetermissis, descriptam reperimus in duobus antiquis mss. Vat. 1347 et Vat. Palat. 579, ex quibus si alii codices vel collectiones illam sumpsissent, parem defectum praeferrent, nec tamen ea idcirco in suspicionem vocari posset. Nonne quaedam etiam Gelasii litterae in aliquot collectionibus breviores sunt quam in Conciliis editae fuerunt? Celeberrima est ejus pontificis epistola ad Dardanos, quae non solum in Quesnelli collectione 5, cap. 50, verum etiam in omnibus fere mss. aliarum antiquarum collectionum tribus longioribus et novem brevioribus membris caret, quae tamen leguntur in mss. praestantissimae collect. 14, et exinde in Romana Epistolarum pontificum editione, ac in tomis Conciliorum edita sunt; quo ampliori exemplo Facundum Hermianensem usum fuisse haud dubitari potest. Sicut autem in memoratis paulo ante mss. epistolae Innocentii I, ad Toletanos, retentis solis decretis generalibus, caetera quae ad singulares causas et personas pertinent, praetermissa fuerunt, ita idipsum in hac Leonis epistola Hadrianeae collectionis auctori placuisse videtur: tria enim omissa capita singulares personas causasque respiciunt. 11. Porro verum non est, quod putavit Quesnellus, hanc editionem hujus epistolae sub Gregorii II aetate Dionysiano codici fuisse adjectam, eo quod recentius Hadrianei codicis documentum ad hunc Gregorium pertineat. Inter Vaticanos nimirum codices reperimus signatum num. 5845 continentem puram Dionysii collectionem, quam uti rarissimam Coustantius laudavit, quaeque desinit in epistolis Anastasii II. In hoc autem codice, qui antiquissimus est, et Decretalibus praemittit Dionysii epistolam ad Julianum presbyterum in hoc uno ms. inventam, et ex eodem editam, post descriptam puram collectionem Dionysii eodem antiquo charactere appendix subjicitur, in qua primo ponuntur tria concilia Symmachi papae, unum an. 501, alterum an. 502, ac tertium an. 499, tum vero afferuntur tituli sex decretorum papae Hilari, duo Simplicii, et unus Felicis; ac post titulos ipsa decreta recitantur: quae omnia postea Hadrianeae collectioni suo loco juxta ordinem temporum fuerunt inserta. Post decretum autem Felicis pag. 155 describitur Leonis epistola cum hoc titulo: In causa Lupicini episcopi: Leo universis episcopis per Caesariensem Mauritaniam constitutis. Cum de ordinationibus, et reliqua cum eadem Hadrianeae editionis forma atque lectione. Subjicitur huic epistolae Leonis pag. 157: Epistola Zosimi ad presbyteros Ravennae directa. Zosimi commonitorium presbyteris et diaconibus qui Ravennae sunt. Ex relatione, etc., quae in eodem Hadrianeo codice legitur. Tandem post hanc epistolam, veluti novum additamentum sequitur tabula capitum 79, ipsaque documenta post tabulam subjiciuntur. De his alibi fusius erit dicendum. Nunc satis sit memorare quinque priora documenta, quae sic afferuntur: Pag. 159. I. Justinus Augustus Hormisdae. Quo fuimus semper, etc.

Pag. 160. II. Exemplar precum a clericis et monachis Antiochenis, Hierosolymitanis. etc., ad Justinum. Haurite aquam cum laetitia, etc.

Pag. 161. III. Hormisda Justino. Interea quae ad unitatem Ecclesiae, etc.

Pag. 164. IV. Hormisda presbyteris, diaconibus et archimandritis secundae Syriae. Lectis litteris, etc.

Eadem pagina. Incipit constituta papae Gregorii junioris. In nomine Domini, etc.

Haec quoque documenta nec plura nec pauciora sunt illa quae in Hadrianeis mss. Dionysianae collectioni addita, et suo loco in ordinem chronologicum inserta inveniuntur. Ex modo autem diverso quo in hoc codice purae Dionysianae collectioni subjiciuntur, palam fit eidem omnia simul uno eodemque tempore non fuisse adjecta, sed saltem duplici. primum documenta praemissa tabulae capitum 79, dein quinque prima hujus tabulae capita. Haec postrema, quae in Gregorio II desinunt, potuerunt adjici hujus pontificis aevo aut paulo post. Idem vero censendum non est de iis documentis quae huic tabulae praemissa ad multo antiquiores pontifices pertinent, et forte addita fuere paulo post Symmachi mortem, quippe is est ultimus inter pontifices quorum decreta in ea prima appendice recitantur: et primo quidem loco synodi ejusdem referuntur, eo quod hic pontifex recentioris memoriae esset, unde fortasse peculiari formula sanctae memoriae vocatur in titulo synodi an. 502, id quod etiam in ipsa orbe Roma hoc additamentum fuisse subjectum indicare videtur. Enimvero si haec documenta praemissa tabulae capitum 79, post obitum Hormisdae adjecta fuissent, hujus quoque pontificis monumenta collector non disjunxisset a documentis Symmachi immediati ejus praedecessoris, nec ea collectori secundae appendicis subjicienda reliquisset.

12. Quod si hae observationes et conjecturae judicentur probabiles, uti sane nobis videntur, jam additio epistolae Leonis ad Africanos postea inserta collectioni Hadrianeae cum controverso fragmento ad Dionysii circiter tempora evehitur, cum is quoque post Symmachum sub Hormisda Romae floruerit; et ita verum efficitur, hanc epistolam Dionysianae collectioni accessisse circa quinquagesimum post Leonem annum, adeo ut summae videatur esse temeritatis (utimur Quesnelli verbis in notis ad hanc epistolam sub initium) suspicari in ipsa urbe Roma scribenti et colligenti authenticos codices defuisse. Sicut enim dubitandum non est de adjecta Zosimi epistola, aut de Symmachi conciliis, ita nec ambigendum de hac epistola Leonis, quae eodem auctore simul addita fuit. Hinc autem Hadrianeae collectionis origo detegitur; neque enim aliud in ea factum est, nisi servato temporum ordine quaedam documenta Dionysianae collectioni inserere, quae duplici additamento ac duplici tempore huic collectioni jam diu ante Hadriani pontificatum, ordine perturbato, subjecta fuerant. 13. Porro eximius codex Florentinus S. Marci collect. 13 ex decurtata et Hadrianea editione integram epistolam praefert. Nec mirum sit in unico codice, seu collectione, hanc epistolam integram reperiri, quae in aliis omnibus antiquiorum collectionum varie mutila, seu imperfecta legitur. Nam etiam laudata Gelasii epistola ad Dardanos in pluribus iisque antiquis codicibus et collectionibus brevior est, ac in sola collectione 14 longior reperitur. Idem vero Florentinus codex decurtatae et Hadrianeae editionum partes suo loco probe collocatas repraesentat. Primo enim totam exhibet editionem decurtatam cum iis quoque tribus capitibus 6, 7 et 8, quae in Hadrianea fuerunt praetermissa; tum vero extremis verbis ejusdem editionis decurtatae commode et contextui maxime congruenter subjicit in eos specialius commovendi et reliqua ejus fragmenti, quod in Hadrianea usque ad finem suppletur. Adde quod hic Florentinus codex non solum habet hoc Hadrianeum fragmentum, quod a Quesnello perperam supposititium creditur, verum etiam lectiones plerumque exhibet Hadrianeas in iis pariter capitibus quae decurtatae et Hadrianeae editionibus communia sunt. Quesnellus, qui Hadrianeam formam rejicit, et decurtatae editionis codices effert, lectiones Hadrianeas lectionibus editionis decurtatae non paucis in locis praetulit, quod cum sua hypothesi minus cohaeret. Ita enim alterae ab alteris nonnullibi discrepant, ut non aliquo tantum verbo, sed integris membris atque sententiis dissideant. Id autem suspicionem nobis vehementissimam injicit duplex hujus epistolae exemplar inter ipsius Leonis scripta inventum fuisse, ex quo tantum discrimen prodierit. Amanuensium enim oscitantiae vel arbitrio tribui quidem possunt unius vel alterius vocis variantes, cum praesertim sensum aut stylum vitiant. Sed tanta verborum ac sententiarum varietas, quae etsi pluribus quandoque verbis producta, ejusdem tamen auctoris stylum ubique refert (si praesertim non in omnibus, nec in multis, sed in uno vel altero tantum opusculo deprehendatur), non amanuensibus, sed ipsi auctori tribuenda videtur, qui idem opus prima manu scriptum, secundis curis alicubi emendaturus, vel etiam aucturus, diversis verbis ac sententiis inductis iterum scripserit. 14. P. Coustantius discrimen illud, quod memoravimus in Gelasii epistola ad Dardanos, quae in aliis codicibus brevior, in aliis prolixior est, ex eo pendere credidit, quod eadem illa epistola sub duplici forma ab ipsomet Gelasio prodierit; idemque postea Hormisdae et Gregorio, antea vero Leoni nostro evenisse opinatus est. Lege Vindic. veter. codd. confirmat. cap. 13, pag. 713. Id huic epistolae contigisse ex antea observatis probabilissimum nobis est. S. Leo scripserat, ut videtur, prima manu epistolam, qualis dabitur ex mss. editionis decurtatae; et ex hoc exemplo olim edito vel invento hanc epistolam sumpserunt auctores collectionum ejusdem editionis. Posteriori vero manu, cum forte supervenisset aliquid novi, ex. gr., causa Restituti episcopi, quem nunc, quasi post illa quae Potentius retulerat, conquestum tradit cap. 10 S. pontifex exscribens eamdem epistolam, nonnulla aliis verbis exposuit, quaedam autem pro novitate causae adjecit. Ita etiam epistolas 30 et 31, quae partim eisdem, partim diversis verbis eadem super re ad Pulcheriam datae in distinctis et antiquissimis collectionibus inveniuntur, unius ejusdemque epistolae duplex exemplum esse in admonitione ostendemus. In subjectis vero litteris ad Africanos, illud longum fragmentum, quod in collectione Hadrianea legitur, secundis quidem curis videtur adjectum, ob quasdam notitias quae supervenerunt post relationem Potentii, referente fortassis episcopo David, qui in eo fragmento memoratur, vel aliis qui ex Africa Romam transmigraverant, et indicantur illis lectionis Hadrianeae verbis, commeantium sermo perferret. Hinc S. pontifex primae lectioni editionis decurtatae c. 9, Cum itaque de omnibus, secundis curis inseruit particulam fere, quae in Hadrianea editione legitur, eo quod nonnulla accessissent quae antea scriptis adjicienda fuerunt. Neque difficultatem moveat sermo de virginibus vi barbarica oppressis, repetitus cap. 8 et 11; nam capite 8 docet quid ipsae virgines de se sentire debeant; capite autem undecimo, quid de iisdem sit ab episcopis agendum decernit. Immo haec duplex de ejusmodi virginibus mentio satis insinuat Hadrianeae editionis fragmentum non ad alias Leonis litteras, quae forte perierint, ut non nemo opinatus est, sed ad hanc eamdem pertinere epistolam 12, uti in ms. Florentino exhibetur. Quod multo magis confirmant illa verba, quae (dum repetitur de virginibus mentio) capiti undecimo inseruntur in eodem codice, ut superius dictum est. 15. Praetulimus vero in editione integrae epistolae, quam primo loco dabimus, lectiones Hadrianeas lectionibus codicum epistolae decurtatae, non solum quia Hadrianeas lectiones sequitur codex Florentinus, ex quo integra epistola uti a Leone scripta fuit ad nos pervenit; verum etiam quia lectiones ejusmodi eidem auctori epistolam recolenti et emendanti magis placuisse videntur. Enimvero hae adeo congruae sunt, ut ipse Quesnellus easdem fere praetulerit lectionibus eorum codicum qui decurtatam epistolam continent. Ne vero quispiam utriusque editionis integrae et decurtatae lectionibus fraudetur, post editam epistolam integram ex lectione mss. Florent. et Hadrian cum suis variantibus, eamdem decurtatam subjiciemus praesertim ad exemplar antiquissimi libri Barb. 2888, et alterius similis Vat. 1342, qui a Montfauconio, tom. I Biblioth. pag. 131, codex elegantissimus et vetustissimus nuncupatur; atque variantes aliorum codicum, qui eamdem epistolam pariter decurtatam praeferunt, annotabimus. Quicumque autem hanc decurtatam editionem, quam nemo hactenus exacte expressit, cum integra conferet (petimus autem ut conferre non pigeat), speramus fore ut nobis calculos adjiciens, istam ab ipso auctore emendatam atque auctam fateatur. 16. Quoad tempus vero hujus epistolae, recte quidem in notis statuit Quesnellus eam scriptam fuisse ante an. 455, quo Valentinianus III occisus fuit. Cum enim exarata noscatur dum Mauri Romano adhuc imperatori catholico subessent, et idcirco multi ex Africa Romam subinde accederent, post ipsius autem Valentiniani necem, iidem a Vandalis Arianis catholicorum persecutoribus fuissent subacti, Romanus pontifex ei provinciae amplius ita facile providere non poterat in iis quae hac in epistola exprimuntur. Porro cum certum hujus annum constituere Quesnellus nequiret, illam primo loco edendam putavit, non tam ut suppleret defectui epistolarum quae initio pontificatus a Leone scriptae fuerunt, quam ne caeterarum, quae exstant, et certa notatione chronica signantur, ordinem interrumperet; et solum in marginali postilla eam scriptam indicat circa pontificatus Leonis exordia, et in notis circa an. 443. Bellum sane quod inter Valentinianum imperatorem et Gensericum Vandalorum regem in Africa viguit, litterarum ejusmodi commercium impedisse videtur. Viguit autem hoc bellum usque ad an. 442, quo Prosper in Chronico tradit: Cum Genserico autem a Valentiniano Augusto pax confirmata, et certis spatiis Africa inter utrumque divisa est. Ex novella 23 lib. II liquet an. 445 ex Africanis provinciis Valentiniano relictis legatos Romam venisse, et lege fuisse sancitum ut ad praefectum Urbis appellare liceret. Hac forte appellationum occasione quaedam apud Mauros illicite usurpata ad S. pontificem commeantium sermo pertulit. Igitur probabilius et cautius inter hunc an. 445 et an. 455 haec epistola collocanda est. Porro Leo cap. 1 significat se a commeantibus ex Africa didicisse, quae per occasionem temporis imparati, id est belli tempore, in variis Mauritaniae civitatibus perperam gesta fuerant. Haec autem credibile est ab illis didicisse post compositam pacem potius an. 445, cum appellationum occasione plures probabiliter Romam transmisere quam serius. Ut autem congruum tempus detur transmissioni et relationi Potentii, qua accepta Leo hanc epistolam scripsit, haec data videtur circa an. 446. 657 EPISTOLA XII. AD EPISCOPOS AFRICANOS PROVINCIAE MAURITANIAE CAESARIENSIS. Nunc primum integre edita ex ms. Florentino S. Marci. SYNOPSIS. I. Ordinationes per tumultum factas redarguit. --II. Quid sit cito manus imponere. -- III. Nonnisi unius uxoris viros debere esse diaconos, presbyteros et episcopos. --IV. Non rudes ac neophytos ordinari debere. --V. Ex laicis ordinati tolerantur a Leone, non vero bigami. --VI. De Donato ex Novatianis converso, et Maximo ex Donatistis. --VII. De Aggaro et Tyberiano ex laicis, et per tumultum ordinatis. --VIII Virgines per vim oppressas incontaminatis se comparare non debere. --IX. Hortatur ad obedientiam, et inobedientibus poenas minatur. --X. Quibus in locis episcopi debeant ordinari, et de petitione episcopi Restituti. --XI. Quid agendum de memoratis virginibus vi barbarica oppressis. -- 658 XII. De causa Lupicini episcopi. --XIII. De causis ecclesiasticis ventilandis et ad sedem apostolicam referendis. LEO urbis Romae episcopus universis episcopis per Caesariensem Mauritaniam constitutis in Domino salutem.

CAP. I. Cum de ordinationibus sacerdotum quaedam apud vos illicite usurpata crebrior ad nos commeantium sermo perferret, ratio pietatis exegit ut pro sollicitudine quam universae Ecclesiae ex divina institutione dependimus, rerum fidem studeremus agnoscere: vicem curae nostrae proficiscenti a nobis fratri et consacerdoti nostro Potentio delegantes, qui secundum scripta quae per ipsum ad vos direximus, de episcopis quorum culpabilis ferebatur electio quid veritas haberet inquireret, nobisque omnia fideliter indicaret. Unde quia idem plenissime notitiae nostrae cuncta reseravit, et sub quibus qualibusque rectoribus quaedam Christi plebes in partibus provinciae Caesariensis habeantur, sincera nobis relatione patefecit, necessarium fuit ut dolorem cordis nostri, quo pro Dominicorum gregum periculis aestuamus, datis nunc quoque ad dilectionem vestram litteris promeremus, mirantes tantum apud vos per occasionem temporis impacati aut ambientium 659 praesumptionem, aut tumultum valuisse popularem, ut indignis quibusque et longe extra sacerdotale meritum constitutis pastorale fastigium et gubernatio Ecclesiae dederetur. Non est hoc consulere populis, sed nocere, nec praestare regimen, sed augere discrimen. Integritas enim praesidentium salus est subditorum, et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est forma doctrinae. Principatus autem quem aut seditio contulit, aut ambitus occupavit, etiamsi moribus atque actibus non offendit, ipsius tamen initii sui est perniciosus exemplo, et difficile est ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio.

CAP. II. Quod si in quibuslibet Ecclesiae gradibus providenter scienterque curandum est ut in Domini domo nihil sit inordinatum nihilque praeposterum, quanto magis elaborandum est ut in electione ejus qui supra omnes gradus constituitur non erretur? Nam totius familiae Domini status et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore, non inveniatur in capite. Ubi est illa beati Pauli apostoli per Spiritum Dei emissa praeceptio, qua in persona Timothei omnium Christi sacerdotum numerus eruditur, et unicuique nostrum dicitur: Manus cito nemini imposueris, neque communices peccatis alienis (I Timoth. V, 22)? Quid est cito manus imponere, nisi ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum obedientiae, ante experientiam disciplinae sacerdotalem honorem tribuere non 660 probatis? Et quid est communicare peccatis alienis, nisi et talem effici ordinantem, qualis est ille qui non meruit ordinari? Sicut enim boni operis sibi comparat fructum qui rectum tenet in eligendo sacerdote judicium, ita gravi semetipsum afficit damno qui in suum collegium assumit indignum. Non ergo in cujusquam persona praetermittendum est quod institutis generalibus continetur, nec putandus est honor ille legitimus qui fuerit contra divinae legis praecepta collatus.

CAP. III. Dicente enim Apostolo ut inter alias electionis regulas is episcopus ordinetur quem unius uxoris virum fuisse aut esse constiterit (I Timoth. III, 2), tam sacrata semper habita est ista praeceptio, ut etiam de muliere sacerdotis eligendi eadem intelligeretur servanda conditio; ne forte illa, priusquam in matrimonium ejus veniret, qui aliam non habuisset uxorem, alterius viri esset experta conjugium. Quis igitur tolerare audeat quod in tanti sacramenti perpetratur injuriam, cum huic magno venerandoque mysterio nec divinae quidem legis statuta defuerint, quibus evidenter est definitum ut virginem sacerdos accipiat uxorem (Levit. XXI, 13 et 14; Ezech. XLIV, 22), et alterius torum nesciat conjugis, quae uxor futura est sacerdotis? Jam tum enim in sacerdotibus figurabatur Christi et Ecclesiae spiritale conjugium, ut quoniam vir caput est mulieris (Eph. V, 23; I Cor. XI, 3), discat Sponsa Verbi non alium virum nosse quam Christum, qui merito unam eligit, unam diligit et 661 aliam praeter ipsam suo consortio non adjungit. Si ergo etiam in veteri Testamento haec sacerdotalium conjugiorum forma servata est, quanto magis sub Evangelii gratia constituti, apostolicis debemus servire praeceptis, ut quamlibet quis bonis moribus praeditus, et sanctis operibus inveniatur ornatus; nequaquam tamen vel ad diaconi gradum, vel ad presbyterii honorem, vel ad episcopatus culmen ascendat, si aut ipsum non unius uxoris virum, aut uxorem ejus non unius viri fuisse claruerit?

CAP. IV. Monente vero Apostolo, atque dicente: 662 Et hi autem probentur primum, et sic ministrent (I Tim. III, 10), quid aliud intelligendum putamus, nisi ut in his provectionibus non solum matrimoniorum castimoniam, sed etiam laborum merita cogitemus, ne aut a baptismo novellis, aut a saeculari actu repente conversis officium pastorale credatur; cum per omnes gradus militiae Christianae de incrementis profectuum debeat aestimari an possint cuiquam majora committi? Merito beatorum Patrum venerabiles sanctiones cum de sacerdotum electione loquerentur, eosdem ut idoneos sacris administrationibus censuerunt, 663 qui multo tempore per singulos officiorum gradus provecti, experimentum sui probabile praebuissent, ut unicuique testimonium vitae suae actuum suorum ratio perhiberet. Si enim ad honores mundi sine suffragio temporis, sine merito laboris indignum est pervenire, et notari ambitus solent, quos probitatis documenta non adjuvant; quam diligens et quam prudens habenda est dispensatio divinorum munerum et coelestium dignitatum? ne in aliquo apostolica et canonica decreta violentur, et his Ecclesia Domini regenda credatur, qui legitimarum institutionum nescii, et totius humilitatis ignari, non ab infimis sumere incrementum, sed a summis volunt habere principium; cum valde iniquum sit et absurdum, ut imperiti magistris, novi antiquis, et rudes praeferantur emeritis. In domo quidem magna, sicut Apostolus disserit (II Timoth. II, 20), necesse est ut vasa diversa sint, quaedam aurea et argentea, quaedam vero lignea et fictilia; sed horum ministerium pro materiae qualitate discernitur, nec idem est pretiosorum usus et vilium. Nam inordinata erunt omnia, si fictilia aureis, et lignea praeferantur argenteis. Sicut autem in ligneis et fictilibus eorum hominum species figuratur qui nullis adhuc virtutibus nitent; ita in aureis et argenteis hi sine dubio declarantur qui per longae eruditionis ignem, et per fornacem diuturni laboris excocti, aurum probatum et argentum purum esse meruerunt. Quibus si merces pro devotione non redditur, omnis ecclesiastica disciplina resolvitur, omnis 664 ordo turbatur, dum in Ecclesia, qui nullum subierunt ministerium, perverso eligentium judicio indebitum obtinent principatum.

CAP. V. Cum ergo inter vos tantum valuerint aut studia popularium, aut ambitus superborum, ut non solum laicos, sed etiam secundarum uxorum viros, aut viduarum maritos ad officium cognoscamus pastorale provectos; nonne apertissimae exigunt causae, ut Ecclesiae in quibus ista commissa sunt, judicio severiore purgentur, et non solum in tales praesules, sed etiam in ordinatores eorum ultio competens proferatur? Sed circumstant nos hinc mansuetudo clementiae, hinc censura justitiae. Et quia universae viae Domini misericordia, et veritas, cogimur secundum sedis apostolicae pietatem ita nostram temperare sententiam, ut trutinato pondere delictorum, quorum utique non una mensura est, quaedam credamus utcumque toleranda, quaedam vero penitus amputanda. Eos enim qui vel secundas nuptias iniverunt, vel viduarum se conjugio sociarunt, nec apostolica, nec legalis auctoritas sacerdotium obtinere permittit; et multo magis illum, si fuerit in vestro judicio confutatus, qui, sicut ad nos relatum est, duarum simul est maritus uxorum, vel illum qui ab uxore dimissus alteram duxisse perhibetur. Caeteros vero, quorum provectio hoc tantum reprehensionis incurrit, quod ex laicis ad officium episcopale delecti sunt, neque ex hoc quod uxores habent, possunt esse culpabiles, susceptum sacerdotium tenere 665 permittimus, non praejudicantes apostolicae sedis statutis, nec beatorum Patrum regulas resolventes, quibus salubriter constitutum est ne primum, aut secundum, aut tertium in Ecclesia gradum quisquam laicorum quibuslibet suffragiis suffultus ascendat, priusquam ad hoc meritum per legitima augmenta perveniat. Quod enim nunc utcumque patimur esse veniale, inultum postmodum esse non poterit, si quisquam id quod omnino interdicimus usurparit: quia remissio peccati non dat licentiam delinquendi, neque quod potuit aliqua ratione concedi, fas erit amplius impune committi.

CAP. VI. Donatum autem Salicinensem ex Novatianis cum sua, ut comperimus, plebe conversum, ita Dominico gregi volumus praesidere, ut libellum fidei suae ad nos meminerit dirigendum, quo et Novatiani dogmatis damnet errorem, et plenissime confiteatur catholicam veritatem. Maximum quoque ex laico licet reprehensibiliter ordinatum, tamen si Donatista jam non est, et a spiritu schismaticae pravitatis alienus, ab episcopali, quam quoquo modo adeptus est, non repellimus dignitate; ita ut et ipse libello ad nos edito catholicum se esse manifestet.

CAP. VII. De Aggaro vero et Tyberiano, quorum a caeteris qui ex laicis ordinati sunt, in hoc causa diversa est, quod eorum 666 ordinationi atroces tumultus et saevae seditiones memorantur esse famulatae, vestro judicio cuncta commisimus: ut relata habiti apud vos examinis fide, quid de supradictis statuendum sit scire possimus.

CAP. VIII. Illae autem famulae Dei quae integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate ac verecundia sua, si se incontaminatis non audeant comparare virginibus. Quamvis enim omne peccatum ex voluntate nascatur, et potuerit corruptione carnis mens invicta non pollui, minus tamen hoc eis oberit, si quod potuerunt animo non amittere, doleant se vel corpore perdidisse.

CAP. IX. Cum itaque de omnibus fere quae fratris nostri Potentii relatio continebat, plenissime dilectionem vestram per David fratrem et coepiscopum nostrum, qui et sacerdotii merito nobis est probatus et moribus, videatis instructam; superest, fratres, ut concorditer salubres suscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus pareatis, et in nullo patiamini providentissima canonum decreta violari. Quae enim nunc certarum remisimus consideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis, ne quod ad tempus pia lenitate concessimus, justa posthac ultione 667 plectamus, in eos specialius et propensius commovendi, qui in episcopis ordinandis sanctorum Patrum statuta neglexerint, et quos refutare debuerant consecrarint. Unde si qui episcopi talem consecraverint sacerdotem qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis tamen jus ulterius non habebunt, nec umquam ei sacramento intererunt, quod neglecto divino judicio immerito praestiterunt.

CAP. X. Illud sane quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia volumus canonum statuta servari, ut non in quibuslibet locis, neque in quibuscumque castellis, et ubi ante non fuerunt, episcopi consecrentur, cum ubi minores sunt plebes minoresque conventus, presbyterorum cura sufficiat, episcopalia autem gubernacula nonnisi majoribus populis et frequentioribus civitatibus oporteat praesidere, ne, quod sanctorum Patrum divinitus inspirata decreta vetuerunt, viculis et possessionibus, vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium, et honor cui debent excellentiora committi, ipsa sui numerositate vilescat. Quod nunc in sua dioecesi Restitutus episcopus factum esse causatus est, et rationabiliter postulavit ut si episcopi eorum locorum in quibus non debuerant ordinari humana conditione decesserint, loca ipsa ad jus ejusdem antistis cui olim propria vel contigua fuerunt revertantur. Et inutile 668 est ut sacerdotalis dignitas inconsiderata ordinantis facilitate superflua multiplicatione minuatur.

CAP. XI. De his autem quae in sacro virginitatis proposito constitutae, ut superius dictum est, barbaricam pertulere violentiam, et integritatem pudoris non animo, sed corpore perdiderunt, ea nobis videtur servanda moderatio, ut neque in viduarum dejiciantur gradum, nec in sacrarum et perseverantium virginum numero censeantur: quibus, si in moribus virginalibus perseverant, et castimoniae soliditatem mente custodiunt, sacramentorum non est neganda communio, quia injustum est illas in eo vel argui vel notari, quod non voluntas amisit, sed vis hostilis eripuit.

CAP. XII. Causam quoque Lupicini episcopi illic jubemus audiri, cui multum et saepius postulanti communionem hac ratione reddidimus, quoniam cum ad nostrum judicium provocasset, immerito eum pendente negotio a communione videbamus fuisse suspensum. Adjectum etiam illud est quod huic temere superordinatus esse cognoscitur, qui non debuit ordinari antequam Lupicinus in praesenti positus, aut confutatus, aut certe confessus justae posset subjacere sententiae; ut vacantem locum, quemadmodum disciplina ecclesiastica exigit, is qui consecrabatur acciperet.

CAP. XIII. Si quae vero aliae emerserint causae quae ad statum ecclesiasticum et ad concordiam pertineant sacerdotum, illic sub 669 timore Domini volumus ventilentur, et de componendis atque compositis omnibus ad nos relatio plena mittatur, ut ea quae juxta ecclesiasticum morem juste et rationabiliter fuerint definita, nostra quoque sententia roborentur. Dat. IV id. Augusti.

EPISTOLA EADEM Ex mss. editionis decurtatae. LEO universis episcopis per Africam constitutis in Domino salutem.

CAP. I. Cum in ordinationibus sacerdotum quaedam apud vos illicite usurpata crebrior fama narraret, ratio pietatis exegit ut pro sollicitudine quam universae Ecclesiae ex divina institutione dependimus, rerum fidem studeremus agnoscere, vicem curae nostrae fratri et consacerdoti nostro Potentio delegantes, qui de episcopis quorum culpabilis ferebatur electio, quid 670 veritas haberet, inquireret, nobisque omnia fideliter indicaret. Unde quia idem plenissime cuncta reseravit, et sub quibus qualibusque rectoribus quaedam Christi plebes in partibus provinciae Caesariensis habeantur sincera nobis relatione patefecit, necessarium fuit ut dolorem cordis nostri, quo pro dominicorum gregum periculis aestuamus, datis litteris promeremus; mirantes tantum apud vos per occasionem temporis impacati, aut ambientium praesumptionem, aut tumultum valuisse popularem, ut indignis quibusque et longe extra sacerdotale meritum constitutis pastorale fastigium et gubernatio Ecclesiae dederetur. Non est hoc consulere populis, sed nocere; nec praestare regimen, sed augere discrimen. INTEGRITAS enim praesidentium salus est subditorum: et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est forma doctrinae. Principatus autem quem aut seditio extorsit, aut ambitus occupavit, etiamsi moribus atque actibus non offendat, ipsius tamen initii sui est perniciosus exemplo: 671 et difficile est ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio.

CAP. II. Quod si in quibuslibet Ecclesiae gradibus providenter scienterque curandum est ut in Domini domo nihil sit inordinatum, nihilque praeposterum, quanto magis elaborandum est ut in electione ejus qui supra omnes gradus constituitur, non erretur? Nam totius familiae status et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore, non inveniatur in capite. Ubi est illa beati Pauli apostoli per Spiritum Dei emissa praeceptio, qua in persona Timothei omnium Christi sacerdotum numerus eruditur, et proinde unicuique nostrum dicitur: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (I Tim. V, 22)? Quid est cito manus imponere, nisi ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum laboris, ante experientiam disciplinae, sacerdotalem honorem tribuere non probatis? Et quid est communicare peccatis alienis, nisi talem effici ordinantem, qualis est ille qui non meruit ordinari? Sicut enim boni operis sibi comparat fructum, qui rectum servat in eligendo sacerdote judicium; ita gravi semetipsum afficit damno, qui ad suae dignitatis collegium sublimat indignum. Non enim in cujusquam persona praetermittendum est quod institutis generalibus continetur; nec putandus est honor ille legitimus, qui fuerit de praevaricatione collatus.

CAP. III. Dicente enim Apostolo, ut inter alias electionis regulas, is episcopus ordinetur, quem unius uxoris virum fuisse aut esse constiterit (I Tim. III, 2), tam sacra semper habita est ista 672 praeceptio, ut etiam de muliere sacerdotis eligendi eadem intelligeretur servanda conditio; ne forte illa, priusquam in matrimonium ejus veniret qui aliam non habuisset uxorem, alterius viri esset experta conjugium. Quis ergo dissimulare audeat quod in tanti sacramenti perpetratur injuriam, cum huic magno venerandoque mysterio ne legis quidem statuta defuerint, quibus evidenter est definitum ut virginem sacerdos accipiat, et alterius torum nesciat conjugis, quae uxor est futura pontificis (Levit. XXI, 13, 14; Ezech. XLIV, 22)? Jam tunc enim in sacerdotibus figurabatur Christi et Ecclesiae spirituale conjugium; ut quoniam vir caput est mulieris (Ephes. V, 23; I Cor. XI, 3), discat sponsa Verbi non alium virum nosse quam Christum, qui merito unam elegit, unam diligit, et aliam praeter ipsam suo consortio non adjungit. Si ergo etiam in veteri Testamento haec sacerdotalium conjugiorum forma servata est, quanto magis sub revelata jam gratia constituti, apostolicis debemus inservire praeceptis: ut quamlibet quis bonis moribus praeditus, et sanctis operibus inveniatur ornatus, nequaquam tamen vel ad diaconii gradum, vel ad presbyterii honorem, vel ad episcopatus culmen ascendat, si aut ipsum non unius uxoris virum, aut uxorem ejus non unius viri fuisse constiterit?

CAP. IV. Monente vero Apostolo atque dicente: Et hi autem probentur primum, et sic ministrent (I Tim. III, 10); quid aliud intelligendum in hoc putamus, nisi ut in his provectionibus non solum matrimoniorum privilegia, sed etiam laborum merita cogitemus? ne aut a baptismo rudibus, aut a saeculari actu repente 673 conversis, officium pastorale credamus; cum per omnes gradus militiae Christianae de incrementis profectuum debeat aestimari an possint cuiquam majora committi. Merito sanctorum Patrum venerabiles sanctiones, cum de sacerdotum electione loquerentur, eos demum idoneos sacris administrationibus censuerunt, quorum omnis aetas a puerilibus exordiis usque ad provectiores annos per disciplinae ecclesiasticae stipendia cucurrisset, ut unicuique testimonium prior vita praeberet: nec posset de ejus provectione dubitari, cui pro laboribus multis, pro castis moribus, pro actibus strenuis, celsioris loci praemium deberetur. Si enim ad honores mundi sine suffragio temporis, sine merito laboris, indignum est pervenire, et notari ambitus solent, quos probitatis documenta non adjuvant; quam diligens et quam prudens habenda est dispensatio divinorum munerum et coelestium dignitatum, ne in aliquo apostolica et canonica decreta violentur, et his Ecclesia Domini regenda credatur, qui legitimarum institutionum nescii, et totius humilitatis ignari, non ab infimis sumere incrementum, sed a summis volunt habere principium, cum valde iniquum sit et absurdum, ut imperiti magistris, novi antiquis, et rudes praeferantur emeritis? In domo quidem magna necesse est, sicut Apostolus disserit (II Tim. II, 20), ut vasa diversa sint, quaedam aurea et argentea, quaedam vero lignea et fictilia; sed horum ministerium pro materiae qualitate dividitur, nec qui est pretiosorum, idem usus est et vilium. Nam inordinata erunt omnia, si fictilia aureis, 674 et lignea praeferantur argenteis. Sicut autem in ligneis et fictilibus eorum hominum species figurantur, qui nullis adhuc virtutibus nitent; ita in aureis et argenteis hi sine dubio declarantur, qui per fongae eruditionis ignem, et per fornacem diuturni laboris excocti, aurum probatum et argentum purum esse meruerunt. Quibus si merces pro devotione non redditur, omnis obedientia resolvitur, omnis ordo turbatur; dum in Ecclesia, qui nullum subiere ministerium, perverso eligentium judicio indebitum obtinent principatum.

CAP. V. Cum ergo inter vos tantum valuerint aut studia popularium, aut ambitus superborum, ut non solum laicos, sed etiam secundarum uxorum viros, aut viduarum maritos ad officium cognoscamus pastorale provectos; nonne apertissime exigunt causae ut Ecclesias in quibus ista commissa sunt judicio severiore purgemus, et non solum in tales praesules, sed etiam in ordinatores eorum digna districtione moveamur? Sed circumstant nos hinc mansuetudo clementiae, hinc censura justitiae; et quia universae viae Domini misericordia et veritas (Ps. XXIV, 10), cogimur secundum sedis apostolicae pietatem, ita nostram temperare sententiam, ut trutinato pondere delictorum, quae constat non unius esse mensurae, quaedam definiamus utcumque toleranda, quaedam vero penitus amputanda. Eos enim qui vel secundas nuptias inierunt, vel viduarum se conjugio sociarunt, in sacerdotio manere non patimur; et multo magis illum qui simul duarum est maritus 675 uxorum; vel illum qui a prima uxore dimissus, alteram duxisse perhibetur, privandos honore decernimus. Caeteros vero, quorum provectio hoc tantum reprehensionis incurrit, quod ex laicis ad officium episcopale delecti sunt, neque ex hoc quod uxores habeant possunt esse culpabiles, susceptum sacerdotium tenere permittimus, non praejudicantes apostolicae sedis statutis, nec praecessorum nostrorum nostrisque decretis, quibus salubriter statutum est ne primum, vel secundum, aut tertium in Ecclesia gradum quisquam laicorum, quibuslibet suffragiis fultus, ascendat, priusquam ad hoc meritum per legitima augmenta perveniat. Quod enim nunc utcumque veniale est, inultum postmodum esse non poterit, si quisquam id quod omnino interdicimus, usurpare praesumpserit: quia remissio peccati non dat licentiam delinquendi; nec quod potuit aliqua ratione concedi, amplius patiemur impune committi.

CAP. VI. Donatum autem Salicinensem ex Novatianis cum sua, ut comperimus, plebe conversum, ita Dominico volumus gregi praesidere, ut libellum fidei suae ad nos meminerit dirigendum, quo et Novatiani dogmatis damnet errorem, et plenissime confiteatur catholicam veritatem. Maximum quoque ex laico licet reprehensibiliter ordinatum, tamen si Donatista jam non est, et a spiritu schismaticae pravitatis alienus, ab episcopali, quam quoquo modo adeptus est, non repellimus dignitate; ita ut et ipse libello ad nos edito catholicum se esse manifestet.

CAP. VII. De Aggaro vero et Tyberiano, quorum a caeteris qui ex laicis ordinati sunt in hoc causa diversa est, quod eorum ordinationi atroces tumultus et saevae seditiones memorantur esse famulatae, vestro judicio cuncta commisimus: ut relata habiti 676 apud vos examinis fide, quid de supradictis statuendum sit scire possimus.

CAP. VIII. Illae autem famulae Dei quae integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate ac verecundia sua, si se incontaminatis non audeant comparare virginibus. Quamvis enim omne peccatum ex voluntate nascatur, et potuerit correctione carnis mens invicta non pollui; minus tamen hoc illis oberit, si quod potuerunt animo non amittere, doleant se vel corpore perdidisse.

CAP. IX. Cum itaque de omnibus quae fratris nostri Potentii relatio continebat, plenissime dilectionem vestram videatis instructam; superest, fratres, ut concordi obedientia salubres suscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus serviatis, et in nullo patiamini pia canonum decreta violari. Quae enim nunc certarum remisimus consideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis: ne quod ad tempus pia lenitate concessimus, justa posthac ultione plectamus.

677 EPISTOLA XIII. AD EPISCOPOS METROPOLITANOS PER ILLYRICI PROVINCIAS CONSTITUTOS. SYNOPSIS. I. Gratulatur Illyrici metropolitanis se subjicientibus auctoritati datae Anastasio, in majoribus praesertim causis. --II. Ut vocati ad concilium ab Anastasio venire non renuant, hortatur. --III. Ut nemo sine consensu plebis ordinetur episcopus. --IV. Ut nullus episcopus alterius inviti clericum sibi vindicet. Dilectissimis fratribus SENECIONI, CAROSO, THEODULO, LUCAE, ANTIOCHO et VIGILANTIO metropolitanis per Illyrici provincias constitutis, LEO.

CAP. I. Grato animo epistolas nostras a vestra dilectione susceptas, recurrentis paginae sermo testatus est, quas nos pro 678 Ecclesiarum statu et pace solliciti, ne quid novella praesumptio erroris afferret, noscimur direxisse: volentes a sacerdotibus Domini custodiri quae sedis apostolicae auctoritas crebro constituit; scilicet ut per Illyricum Ecclesiae constitutae ad curam fratris et coepiscopi nostri Anastasii Thessalonicensis urbis antistitis pertinerent. Ut si quae majores inter episcopos causae sunt quae in provinciis suis nequeant terminari, ad ejus notitiam referantur, et eodem arbitrio sub divini timore judicii componantur. Servetur hic ordo sacerdotali concordiae profuturus, ut Ecclesiae Domini concordi, quemadmodum cupimus, consilio construantur, et nullum, insidiante diabolo, aditum possit praebere dissensio, per quam valeat dissipare quae nos magno studio habita cupimus moderatione connectere.

CAP. II. Invitati fratres in causis maximis, et quae intra provincias suas finiri nequeant terminandis, si nulla gravi necessitate retinentur, fraternum studium pro Ecclesiae ulilitate non denegent: maxime cum moderatio nostra providerit, ut non frequens, neque pro levibus causis conveniendi 679 necessitas indicatur; et binos ternosve episcopos de singulis provinciis adesse sufficiat, ut leve fiat paucis, quod multis esset onerosum; atque ita efficiatur studio charitatis, ut sacerdotalis tractatus ea quae ad disciplinam possunt ecclesiasticam pertinere, sancto sibi Spiritu revelante constituat. Id enim nos, volentes quorumdam inobedientiam juxta coercitione corrigere, vestra noverit dilectio definisse: ut quisquis superbo animo, cum nulla corporis, vel causae fuerit necessitate detentus, fraternum saepius voluerit vitare conventum, se sciat esse judicandum.

CAP. III. Et quia memorati fratris nostri sollicita relatione cognovimus Achaiae provinciae metropolitanum illicitas et constitutis Patrum nostrisque auctoritatibus interdictas ordinationes saepe celebrasse, illudque suis ausibus addidisse, ut Thespiensibus invitis et repugnantibus incognitum, et ante non visum episcopum consecraret; nulli prorsus metropolitano hoc licere permittimus, ut suo tantum arbitrio, sine cleri et plebis assensu quemquam ordinet sacerdotem; sed eum Ecclesiae Dei praeficiat, quem totius civitatis consensus elegerit. Ut itaque nos desides non sumus in monendo quae custodiri debeant quaeque vitari, ita in exsequendis illis atque servandis neminem esse patimur negligentem: cum custodientem talia laus dignissima comitetur, et fructus, ut speramus, a Domino uberior obsequatur; devium vero et apostolicae constitutionis oblitum, obnoxium habitura sit et ecclesiastica et divina censura.

CAP. IV. Illud quoque pari observantia ad sacerdotalis concordiae vinculum ab omnibus volumus custodiri, ut nullus episcopus alterius episcopis clericum sibi audeat vindicare, sine illius ad quem pertinet cessione, quam tamen evidentia scripta contineant: quoniam hoc et canonum definivit auctoritas et ipsa servandae unitatis ratio docet; ne omnis ordo ecclesiasticus 680 per hanc licentiam efficiatur instabilis. Altius itaque, fratres charissimi, quae a nobis pio mentis affectu decerni perspicitis, in pectora vestra descendant; ut nos, qui sollicite cupimus servare unitatem spiritus in vinculo pacis, praeceptionis nostrae fructum percipiamus, et vestrae dilectionis operibus gratulemur. Volumus enim tam vestrum esse quam nostrum est, ut per charitatis gratiam constituatur, quod nulla insidiantis diaboli arte violetur. Plenius vero observare debent quae caveri ad ipsum fratrem et coepiscopum nostrum Anastasium scripsimus, eaque in vestram notitiam litteris ipsius volumus pervenire, a quibus fraternitatem vestram nolumus deviare; ut charitatem Dominicam custodita Patrum sanctione servemus. Data octavo idus Januarias, Aetio III et Symmacho viris clarissimis consulibus.

681 EPISTOLA XIV. AD ANASTASIUM THESSALONICENSEM EPISCOPUM. SYNOPSIS (Ex Dionysio Exiguo). I. Quod semper Thessalonicenses antistites vices apostolicae sedis impleverint. --II. Ut metropolitanis sua jura serventur. --III. Ut a metropolitanis, non laici, non bigami, non viduarum mariti, sed irreprehensibiles ordinentur episcopi. --IV. Quod subdiaconis carnale connubium denegetur. --V. Ut nullus invitis ordinetur antistes. --VI. Ut metropolitanus Epiri de electo quem est ordinaturus in episcopum, ad Thessalonicensem pontificem referat; et de metropolitano electo similiter provinciales episcopi faciant. -- 682 VII. Ut bina per annos singulos (Al. per annum provincialia) episcoporum concilia celebrentur; et si res difficilis emerserit, quae non possit Thessalonicensis judicio terminari (Al. et in coll. Hisp., nec fuerit Thessalonicensis episcopi judicio terminata), ad Romanum referatur antistitem. --VIII. Ut si quis episcopus suam deserens civitatem, majorem sedem ambitus causa petierit, non solum ecclesiam obtinere non poterit, sed et sua carere debebit (Al. et in Hisp., nec illam obtinere poterit, et sua carere debebit.) --IX. Ut nullus alienum clericum sollicitare vel tenere praesumat, suo episcopo non praebente consensum. --X. Ut in evocandis provincialibus episcopis, a Thessalonicensi pontifice moderatio conservetur. (Additur in Hisp., ne sub hoc colore sacerdotalis honor contumeliis addicatur; nec amplius quam bini de provinciis episcopi, quos metropolitani probaverint, dirigantur ).--XI. Ut non amplius a statuto concilii tempore, quam dies quindecim remorentur episcopi. (Additur in Hisp., Ut si inter eos de negotio fuerit oborta contentio, cuncta 683 Romano pontifici sub gestorum insinuatione pandantur, ut ab eo quod Deo placuerit ordinetur. ) LEO episcopus urbis Romae, ANASTASIO episcopo Thessalonicensi.

Quanta fraternitati tuae a beatissimi Petri apostoli auctoritate sint commissa, et qualia etiam nostro tibi favore sint credita, si vera ratione perspiceres et justo examine ponderares, multum possemus de injunctae tibi sollicitudinis devotione gaudere.

CAP. I. De vicariatu Thessalonicensi, et causa Attici Nicopolitani episcopi. Quoniam sicut praecessores mei praecessoribus tuis, ita etiam ego dilectioni tuae, priorum secutus exemplum, vices mei moderaminis delegavi, ut curam quam universis Ecclesiis principaliter ex divina institutione debemus, imitator nostrae mansuetudinis adjuvares, et longinquis a nobis provinciis praesentiam quodammodo nostrae visitationis impenderes: siquidem continenti opportunoque prospectu promptum tibi esset agnoscere quid in quibusque rebus vel tuo studio componeres, vel nostro judicio reservares. Nam cum majora negotia et difficiliores causarum exitus liberum tibi esset sub nostrae sententiae exspectatione suspendere, nec ratio tibi nec necessitas fuit in id quod mensuram tuam excederet deviandi. Abundant enim apud te monitorum scripta nostrorum, quibus te de omnium actionum temperantia frequenter instruximus: ut commendatas 684 tibi Christi Ecclesias, per exhortationem charitatis ad salubritatem obedientiae provocares. Quia etsi plerumque existant inter negligentes vel desides fratres, quae oporteat majore auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correptio, ut semper sit salva dilectio. Unde et beatus apostolus Paulus, ad ecclesiasticum regimen Timotheum imbuens, dicit: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juvenes ut fratres, anus ut matres, juvenculas ut sorores, in omni castitate (I Tim. V, 1). Quae moderatio si quibuscumque inferioribus membris ex apostolica institutione debetur, quanto magis fratribus et coepiscopis nostris sine offensione reddenda est? ut licet nonnumquam accidant, quae in sacerdotalibus sunt reprehendenda personis, plus tamen erga corrigendos agat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus charitas quam potestas. Sed ab his qui quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi (Philip. II, 21), facile ab hac lege disceditur, et dum dominari magis quam consulere subditis placet, honor inflat superbiam, et quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam: quod, ut necesse habeamus ita dicere, non de parvo animi dolore procedit. Meipsum enim quodammodo in culpam trahi sentio, cum te a traditis tibi regulis immodice discessisse cognosco. Qui si tuae existimationis parum diligens eras, meae saltem famae parcere debuisti: ne quae tuo tantum facta sunt animo, nostro viderentur gesta judicio. Relegat fraternitas tua paginas nostras, omniaque ad tuos emissa majores apostolicae sedis praesulum scripta percurrat, et vel a me vel a praecessoribus meis inveniat ordinatum, quod a te cognovimus esse praesumptum.

685 Venit namque ad nos cum episcopis provinciae suae frater noster Atticus, veteris Epiri metropolitanus antistes, et de indignissima afflictione quam pertulit, lacrymabili actione conquestus est coram astantibus diaconibus tuis, qui querelis flebilibus nihil contra referendo, ea quae nobis ingerebantur, fide non carere monstrabant. Legebatur quoque in litteris tuis, quas iidem diaconi tui detulerunt, quod frater Atticus Thessalonicam venisset, quodque consensum suum etiam scripturae professione signasset, ut de illo non aliud a nobis posset intelligi, quam proprii arbitrii et spontaneae devotionis fuisse, quod venerat, quodque chartulam de obedientiae sponsione conscripserat, in cujus tamen chartulae mentione signum prodebatur injuriae. Non enim necessarium fuerat ut obligaretur scripto, qui obedientiam suam ipso jam voluntarii adventus probabat officio. Unde deplorationibus supradicti haec verba epistolae tuae testimonium praebuerunt, et per hoc quod non est tacitum nudatum est illud quod silentio fuerat adopertum, aditam scilicet Illyrici praefecturam, et sublimissimam inter mundanos apices potestatem in exhibitionem insontis antistitis incitatam: ut missa exsecutione terribili, quae omnia sibi officia publica ad effectum praeceptionis adjungeret, a sacris Ecclesiae aditis, nullo vel falso insimulatus crimine, extraheretur sacerdos, cui non ob molestiam aegritudinis, non ob saevitiam hiemis darentur induciae; sed iter asperum et periculis plenum per invias nives agere cogeretur. Quod tanti laboris, tantique discriminis fuit, ut ex his qui episcopum comitati sunt, quidam defecisse dicantur.

686 Multum stupeo, frater charissime, sed et plurimum doleo, quod in eum de quo nihil amplius indicaveras quam quod evocatus adesse differret, et excusationem infirmitatis obtenderet, tam atrociter, et tam vehementer potueris commoveri: praesertim cum etiam si tale aliquid mereretur, exspectandum tibi fuerit quid ad tua consulta rescriberem. Sed, ut video, bene de moribus meis existimasti, et quam civilia pro conservanda sacerdotali concordia responsurus essem, verissime praevidisti: et ideo motus tuos exsequi sine dissimulatione properasti, ne cum moderationis nostrae aliud disponentia scripta sumpsisses, faciendi id quod factum est licentiam non haberes. An forte aliquod tibi facinus innotuerat, et metropolitanum episcopum novi apud te criminis pondus urgebat? At hoc quidem alienum ab illo esse, etiam tu nihil ei objiciendo confirmas. Sed etiam si quid grave intolerandumque committeret, nostra erat exspectanda censura; ut nihil prius ipse decerneres, quam quid nobis placeret agnosceres. Vices enim nostras ita tuae credidimus charitati, ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Unde sicut multum nos ea quae a te pie sunt curata laetificant, ita nimium ea quae perperam sunt gesta contristant. Et necesse est, post multarum experimenta causarum sollicitius prospici, et diligentius praecaveri, quatenus per spiritum charitatis et pacis, omnis materia scandalorum de Ecclesiis Domini quas tibi commendavimus auferatur, praeeminente quidem in illis provinciis episcopatus tui fastigio, sed amputato totius usurpationis excessu.

687 CAP. II. De jure metropolitarum sub vicario Thessalonicensi degentium conservando. Igitur secundum sanctorum Patrum canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura praetenditur, jus traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus; ita ut a regulis praestitutis, nulla aut negligentia, aut praesumptione discedant.

CAP. III. Quinam a sacerdotio sint arcendi. In civitatibus quarum rectores obierint, de substituendis episcopis haec forma servetur: ut is qui ordinandus est, etiamsi bonae vitae testimonium habeat, non laicus, non neophytus, nec secundae conjugis sit maritus, aut qui unam quidem habeat, vel habuerit, sed quam sibi viduam copularit. Sacerdotum enim tam excellens est electio, ut haec quae in aliis Ecclesiae membris non vocantur ad culpam, in illis tamen habeantur illicita.

CAP. IV. De subdiaconorum continentia. Nam cum extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati et procreationi filiorum studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem, nec subdiaconis quidem connubium carnale conceditur: ut et qui habent, sint tamquam non habentes (I Cor. VII, 29), et qui non habent, permaneant singulares. Quod si in hoc ordine, qui quartus a capite est, dignum est custodiri, quanto magis in primo aut secundo, vel tertio 688 servandum est, ne aut levitico, aut presbyterali honore, aut episcopali excellentia quisquam idoneus aestimetur, qui se a voluptate uxoria necdum frenasse detegitur.

CAP. V. De cleri plebisque postulatione et consensu in episcoporum electione. Cum ergo de summi sacerdotis electione tractabitur, ille omnibus praeponatur quem cleri plebisque consensus concorditer postularit: ita ut si in aliam forte personam partium se vota diviserint, metropolitani judicio is alteri praeferatur qui majoribus et studiis juvatur et meritis: tantum ut nullus invitis et non petentibus ordinetur; ne civitas episcopum non optatum aut contemnat, aut oderit; et fiat minus religiosa quam convenit, cui non licuerit habere quem voluit.

CAP. VI. De consecrando episcopo ad Thessalonicensem referendum esse intra vicariatum ejus. De persona autem consecrandi episcopi, et de cleri plebisque consensu metropolitanus episcopus ad fraternitatem tuam referat; quodque in provincia bene placuit, scire te faciat, ut ordinationem rite celebrandam tua quoque firmet auctoritas. Quae rectis dispositionibus nihil morae aut difficultatis debebit afferre, ne gregibus Domini diu desit cura pastorum.

Metropolitano vero defuncto, cum in locum ejus alius fuerit subrogandus, provinciales episcopi ad civitatem metropolim convenire debebunt, ut omnium clericorum atque omnium civium voluntate discussa, ex presbyteris ejusdem Ecclesiae, vel ex diaconis optimus eligatur, de cujus nomine ad tuam notitiam provinciales referant sacerdotes, impleturi vota poscentium, cum quod 689 ipsis placuit, tibi quoque placuisse cognoverint. Sicut enim justas electiones nullis dilationibus volumus fatigari; ita nihil permittimus te ignorante praesumi.

CAP. VII. De conciliis provincialibus frequentandis. De conciliis autem episcopalibus non aliud indicimus quam sancti Patres salubriter ordinarunt: ut scilicet bini conventus per annos singulos habeantur, in quibus de omnibus querelis quae inter diversos Ecclesiae ordines nasci assolent, judicetur. Ac si forte inter ipsos qui praesunt de majoribus (quod absit) peccatis causa nascitur, quae provinciali nequeat examine definiri; fraternitatem tuam de totius negotii qualitate metropolitanus curabit instruere, ut si coram positis partibus nec tuo fuerit res sopita judicio, ad nostram cognitionem, quidquid illud est, transferatur.

CAP. VIII. De translationibus episcoporum amputandis. Si quis episcopus, civitatis suae mediocritate despecta, administrationem loci celebrioris ambierit, et ad majorem se plebem quacumque ratione transtulerit, a cathedra quidem pelletur aliena, sed carebit et propria: ut nec illis praesideat quos per avaritiam concupivit, nec illis quos per superbiam sprevit. Suis igitur terminis quisque contentus sit, nec supra mensuram juris sui affectet augeri.

CAP. IX. De clericis transfugis. Alienum clericum, invito episcopo ipsius, nemo suscipiat, nemo sollicitet, nisi forte ex placito charitatis id inter dantem accipientemque convenerit. 690 Nam gravis injuriae reus est qui de fratris Ecclesia id quod est utilius aut pretiosius audet vel allicere, vel tenere. Itaque si intra provinciam res agitur, transfugam clericum ad suam Ecclesiam metropolitanus redire compellet. Si autem longius recessit, tui praecepti auctoritate revocabitur; ut nec cupiditati, nec ambitioni occasio relinquatur.

CAP. X. De episcoporum a metropolita vocatione. In evocandis autem ad te episcopis moderatissimum esse te volumus, ne per majoris diligentiae speciem fraternis gloriari videaris injuriis. Unde si causa aliqua major exstiterit ob quam rationabile ac necessarium sit fraternum advocare conventum, binos de singulis provinciis episcopos, quos metropolitani crediderint esse mittendos, ad fraternitatem tuam venire sufficiat, ita ut a praestituto tempore non ultra quindecim dies qui convenerint retardentur.

CAP. XI. Dissentientibus a Thessalonicensi caeteris episcopis, Romanum esse consulendum. Si autem in eo quod cum fratribus tractandum definiendumve credideris diversa eorum fuerit a tua voluntate sententia, ad nos omnia sub gestorum testificatione referantur, ut, remotis ambiguitatibus, quod Deo placeat decernatur. Ad hunc enim finem omnem affectum nostrum curamque dirigimus, ut quod ad unitatem concordiae, et quod ad custodiam pertinet disciplinae, nulla dissensione violetur, nulla desidia negligatur. Et te igitur, frater dilectissime, et eos fratres nostros qui de tuis offenduntur excessibus, cum tamen non similis sit omnibus materia querelarum, hortor et moneo, ut quae pie sunt ordinata, salubriterque disposita nulla concertatione turbentur. 691 Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius (Philip. II, 4, 21), sicut Apostolus ait: Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem (Rom. XV, 2). Nec enim poterit unitatis nostrae firma esse compago, nisi nos ad inseparabilem soliditatem vinculum charitatis astrinxerit: quia sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent; ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra (Rom. XII, 5; I Cor. XII, 12). Connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit: et haec connexio totius quidem corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum. Quibus cum dignitas sit communis, non est tamen ordo generalis: quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis; et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum quoque est orta distinctio, et magna ordinatione provisum est ne omnes sibi omnia vindicarent; sed essent in singulis provinciis singuli, quorum 692 inter fratres haberetur prima sententia; et rursus quidam in majoribus urbibus constituti sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret. Qui ergo scit se quibusdam esse praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum; sed obedientiam quam exigit, etiam ipse dependat: et sicut non vult gravis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii importabile pondus imponere (Matth. XXIII, 4). Discipuli enim sumus humilis et mitis magistri, dicentis: Discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 29). Quod quomodo experiemur, nisi et illud in observantiam veniat, quod idem Dominus ait? Qui major est vestrum, erit minister vester. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et qui se humiliat exaltabitur (Matth. XX, 26; Marc. X, 43; Luc. XXII, 26; Luc. XIV, 11).

693 EPISTOLA XV. AD TURRIBIUM ASTURICENSEM EPISCOPUM. De Priscillianistarum erroribus. SYNOPSIS (Ex collectione Hispanica). I. Contra Priscillianistas, qui sanctam Trinitatem, non personis, sed tantum nominibus distinguunt. --II. Adversus id quod Dei Filium posteriorem fuisse credunt quam Patrem. --III. Adversus id quod dicunt ideo unigenitum dici Christum, quia solus sit de virgine natus. --IV. De Natali Domini, quod in eo Priscillianistae jejunia celebrent. --V. Adversus id quod aiunt animam hominis ex divina esse substantia. --VI. Contra id quod aiunt diabolum ex se vel ex chao esse, et propriam [Quesn. et unus noster codd. addunt non] habere naturam. --VII. Contra illud quod nuptias et procreationes filiorum astruant esse peccatum. --VIII. Contra id quod corpora humana diaboli dicunt esse figmenta, et a daemonibus 694 in utero formari. --IX. Contra id quod filios repromissionis ex Spiritu sancto dicunt esse conceptos. --X. Contra id quod animas in coelestibus peccare credunt [Al. dicunt], et secundum qualitatem peccati in hoc mundo accipere sortem vel bonam vel malam. --XI. Contra id quod fatalibus stellis dicunt animas hominum obligatas. --XII. Contra id quod sub aliis potestatibus partes animae, sub aliis corporis membra describunt. --XIII. Contra id quod patriarcharum nomina per singula corporis membra disponunt [Al. describunt].--XIV. Contra id quod duodecim signa, quae mathematici observant, per corpus omne distinguunt. --XV. De apocryphis scripturis eorumdem Priscillianorum. --XVI. De libro Dictinii [Al. Dicticinii]. LEO episcopus TURRIBIO episcopo salutem.

Quam laudabiliter pro catholicae fidei veritate movearis, et quam sollicite Dominico gregi devotionem officii pastoralis impendas, tradita nobis per diacoconem tuum fraternitatis tuae scripta demonstrant, quibus notitiae nostrae insinuare curasti, 695 qualis in regionibus vestris de antiquae pestilentiae reliquiis errorum morbus exarserit. Nam et epistolae sermo, et commonitorii series, et libelli tui textus eloquitur Priscillianistarum fetidissimam apud vos recaluisse sentinam. Nihil est enim sordium in quorumcumque sensibus impiorum, quod in hoc dogma non confluxerit: quoniam de omni terrenarum opinionum luto multiplicem sibi faeculentiam miscuerunt: ut soli totum biberent quidquid alii ex parte gustassent. Denique si universae haereses quae ante Priscilliani tempus exortae sunt diligentius retractentur, nullus pene invenietur error de quo non traxerit impietas ista contagium: quae non contenta eorum recipere falsitates qui ab Evangelio sub Christi nomine deviarunt, tenebris se etiam paganitatis immersit, ut per magicarum artium profana secreta et mathematicorum vana mendacia, religionis fidem morumque rationem in potestate daemonum, et in effectu siderum collocarent. Quod si et credi liceat et doceri, nec virtutibus praemium, nec vitiis poena debebitur, omniaque non solum humanarum legum, sed etiam divinarum constitutionum decreta solventur: quia neque de bonis neque de malis actibus ullum poterit esse judicium, si in utramque partem fatalis necessitas motum mentis impellit, et quidquid ab hominibus agitur, non est hominum, sed astrorum. Ad hanc insaniam pertinet prodigiosa illa totius humani corporis per duodecim coeli signa 696 distinctio, ut diversis partibus diversae praesideant potestates; et creatura quam Deus ad imaginem suam fecit, in tanta sit obligatione siderum, in quanta est connexione membrorum. Merito patres nostri, sub quorum temporibus haeresis haec nefanda prorupit, per totum mundum instanter egere ut impius furor ab universa Ecclesia pelleretur: quando etiam mundi principes ita hanc sacrilegam amentiam detestati sunt, ut auctorem ejus cum plerisque discipulis legum publicarum ense prosternerent. Videbant enim omnem curam honestatis auferri, omnem conjugiorum copulam solvi, simulque divinum jus humanumque subverti, si hujusmodi hominibus usquam vivere cum tali professione licuisset. Profuit diu ista districtio ecclesiasticae lenitati, quae etsi sacerdotali contenta judicio, cruentas refugit ultiones, severis tamen Christianorum principum constitutionibus adjuvatur, dum ad spiritale nonnumquam recurrunt remedium, qui timent corporale supplicium. Ex quo autem multas provincias hostilis occupavit irruptio, et executionem legum tempestates interclusere bellorum. Ex quo inter sacerdotes Dei difficiles commeatus et rari coeperunt esse conventus, invenit ob publicam perturbationem secreta perfidia libertatem, et ad multarum mentium subversionem his malis est incitata, quibus debuit esse correcta. Quae vero illic aut quanta pars plebium a contagione pestis hujus aliena est, ubi, sicut dilectio tua indicat, lethali morbo etiam 697 quorumdam sacerdotum corda corrupta sunt; et per quos opprimenda falsitas et defendenda veritas credebatur, per ipsos doctrinae Priscillianae Evangelium subditur Christi, ut ad profanos sensus pietate sanctorum voluminum depravata, sub nominibus prophetarum et apostolorum non hoc praedicetur quod Spiritus sanctus docuit, sed quod diaboli minister inseruit. Quia ergo dilectio tua fideli, quantum potuit, diligentia damnatas olim opiniones sedecim capitulis comprehendit, nos quoque strictim omnia retractamus, ne aliquid harum blasphemiarum aut tolerabile videatur aut dubium.

CAP. I. Quam impie de Trinitate personarum in Deo sentiant Priscillianistae. Primo itaque capitulo demonstratur quam impie sentiant de Trinitate divina, qui et Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam atque eamdem asserunt esse personam, tamquam idem Deus nunc Pater, nunc Filius, nunc Spiritus sanctus nominetur; nec alius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius qui de utroque processit; sed singularis unitas in tribus quidem vocabulis, sed non in tribus sit accipienda personis. Quod blasphemiae genus de Sabellii opinione sumpserunt; cujus discipuli etiam Patripassiani merito nuncupantur; quia si ipse est Filius, qui et Pater, crux Filii, Patris est passio; et quidquid in forma servi Filius Patri obediendo sustinuit, totum in se Pater ipse suscepit. Quod catholicae fidei sine ambiguitate contrarium est, quae Trinitatem Deitatis sic ὸμοούσιον confitetur, ut Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum sine confusione indivisos, sine tempore sempiternos, sine differentia credat aequales: quia Unitatem in 698 Trinitate non eadem persona, sed eadem implet essentia.

CAP. II. De virtutibus quas ex Deo procedere fingunt. In secundo capitulo ostenditur ineptum vanumque commentum de processionibus quarumdam virtutum ex Deo, quas habere coeperit et quas essentia sui ipse praecesserit. In quo Arianorum quoque suffragantur errori, dicentium quod Pater Filio prior sit, quia fuerit aliquando sine Filio, et tunc Pater esse coeperit, quando Filium genuerit. Sed sicut illos catholica Ecclesia detestatur, ita et istos, qui putant umquam Deo id quod ejusdem est essentiae defuisse. Quem sicut mutabilem, ita et proficientem dicere nefas est. Quam enim mutatur quod minuitur, tam mutatur etiam quod augetur.

CAP. III. Cur unigenitus dicatur apud eos Filius Dei. Tertii vero capituli sermo designat, quod iidem impii asserant, ideo unigenitum dici Filium Dei, quia solus sit natus ex virgine. Quod utique non auderent dicere, nisi Pauli Samosateni et Photini virus hausissent, qui dixerunt Dominum nostrum Jesum Christum, antequam nasceretur ex virgine Maria, non fuisse. Si autem isti aliud de suo sensu intelligi volunt, neque principium de matre dant Christo, asserant necesse est non unum esse Filium Dei, sed alios quoque ex summo Patre genitos, quorum hic unus sit natus ex femina, et ob hoc appelletur Unigenitus: quia hanc nascendi conditionem alius filiorum Dei nemo susceperit. Quoquoversum 699 igitur se contulerint, in magnae tendunt impietatis abruptum, si Christum Dominum vel ex matre volunt habere principium, vel Patris Dei unigenitum diffitentur cum et de matre is natus sit qui erat Deus Verbum, et de Patre nemo sit genitus praeter Verbum.

CAP. IV. Quod jejunent in Natali Domini et die Dominica. Quarto autem capitulo continetur, quod Natalem Christi, quem secundum susceptionem veri hominis catholica Ecclesia veneratur, quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I, 14), non vere isti honorent, sed honorare se simulent, jejunantes eodem die, sicut et die Dominico, qui est dies resurrectionis Christi. Quod utique ideo faciunt quia Christum Dominum in vera hominis natura natum esse non credunt, sed per quamdam illusionem ostentata videri volunt quae vera non fuerint; sequentes dogmata Cerdonis atque Marcionis, et cognatis suis Manichaeis per omnia consonantes. Qui, sicut in nostro examine detecti atque convicti sunt, Dominicum diem, quem nobis Salvatoris nostri resurrectio consecravit, exigunt in moerore jejunii; solis, ut proditum est, reverentiae hanc continentiam devoventes: ut per omnia sint a nostrae fidei unitate discordes, et dies qui a nobis in laetitia habetur, ab illis in afflictione ducatur. Unde dignum est ut inimici crucis et resurrectionis Christi talem excipiant sententiam, qualem elegerunt doctrinam.

CAP. V. Quod animam hominis divinae asserunt esse substantiae. Quinto capitulo refertur quod animam hominis divinae asserant esse substantiae, nec a natura Creatoris sui conditionis nostrae distare naturam. Quam impietatem ex philosophorum quorumdam et Manichaeorum opinione manantem catholica fides damnat: sciens nullam tam sublimem tamque praecipuam esse facturam, cui Deus ipse natura sit. Quod enim de ipso est, id est quod ipse, neque id aliud est 700 quam Filius et Spiritus sanctus. Praeter hanc autem summae Trinitatis unam, consubstantialem, et sempiternam, atque incommutabilem Deitatem, nihil omnium creaturarum est quod non in exordio sui ex nihilo creatum sit. Non autem quidquid inter creaturas eminet Deus est, nec si quid magnum est atque mirabile, hoc est quod ille qui facit mirabilia magna solus (Ps. CXXXV, 4). Nemo hominum veritas, nemo sapientia, nemo justitia est; sed multi participes sunt veritatis, et sapientiae atque justitiae. Solus autem Deus nullius participationis indigus est: de quo quidquid digne utcumque sentitur, non qualitas est, sed essentia. Incommutabili enim nihil accedit, nihil deperit: quia esse illi, quod est sempiternum, semper est proprium. Unde in se manens innovat omnia, et nihil accepit quod ipse non dederit. Nimium igitur superbi nimiumque sunt caeci qui cum dicant humanam animam divinae esse substantiae, non intelligunt nihil se aliud dicere quam Deum esse mutabilem, et ipsum perpeti quidquid potest naturae ejus inferri.

CAP. VI. Quod aiunt diabolum numquam fuisse bonum, nec Dei opus esse, sed ex chao et tenebris emersisse. Sexta annotatio indicat eos dicere quod diabolus numquam fuerit bonus, nec natura ejus opificium Dei sit, sed eum ex chao et tenebris emersisse: quia scilicet nullum sui habeat auctorem, sed omnis mali ipse sit principium atque substantia: cum fides vera, quae est catholica, omnium creaturarum sive spiritualium, sive corporalium bonam confiteatur substantiam, et mali nullam esse naturam: quia Deus, qui universitatis est conditor, nihil non bonum fecit. Unde et diabolus bonus esset, si in eo quod factus est permaneret. Sed quia naturali excellentia male usus est, et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44), non in contrariam transiit substantiam, sed a summo bono, cui debuit adhaerere, descivit; sicut ipsi qui talia asserunt a veris in falsa proruunt, et naturam in eo arguunt in quo sponte delinquunt, ac pro sua voluntaria perversitate damnantur. Quod utique in ipsis malum erit, et ipsum malum non erit substantia, sed poena substantiae.

701 CAP. VII. Damnant nuptias et usum matrimonii. Septimo loco sequitur, quod nuptias damnant, et procreationem nascentium perhorrescunt, in quo, sicut pene in omnibus, cum Manichaeorum profanitate concordant: ideo, sicut ipsorum mores probant, conjugalem copulam detestantur; quia non est illic libertas turpitudinis, ubi pudor et matrimonii servatur et sobolis.

CAP. VIII.-- Corpora humana aiunt per diabolum formari, et eorum resurrectionem negant. Octavum ipsorum est, plasmationem humanorum corporum diaboli esse figmentum, et semina conceptionum opera daemonum in mulierum uteris figurari: propter quod resurrectionem carnis non esse credendam, quia concretio corporis non sit congruens animae dignitati. Quae falsitas sine dubio opus diaboli est, et talia prodigia opinionum, figmenta sunt daemonum, qui non in feminarum ventribus formant homines, sed in haereticorum cordibus tales fabricantur errores. Quod immundissimum virus de Manichaeae impietatis specialiter fonte procedens, olim fides catholica deprehendit atque damnavit.

702 CAP. IX. Filios promissionis per Spiritum sanctum conceptos esse dicunt. Nona autem annotatio manifesta quod filios promissionis, ex mulieribus quidem natos, sed ex Spiritu sancto dicant esse conceptos: ne illa soboles quae de carnis semine nascitur, ad Dei conditionem pertinere videatur. Quod catholicae fidei repugnans atque contrarium est, quae omnem hominem in corporis animaeque substantia a conditore universitatis formari atque animari intra materna viscera confitetur: manente quidem illo peccati mortalitatisque contagio, quod in prolem a primo parente transcurrit; sed regenerationis sacramento subveniente, quo per Spiritum sanctum promissionis filii renascuntur, non in utero carnis, sed in virtute baptismatis. Unde et David, qui utique erat promissionis filius, dicit ad Deum: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me (Ps. CXVIII, 73; Job. X, 8). Et ad Jeremiam Dominus ait: Prius quam te formarem in utero, novi te; et in vulva matris tuae sanctificavi te (Jerem. I, 5).

CAP. X. Affirmant animas in coelo peccantes, in corpora detrusas pro peccati poena. Decimo autem capitulo referuntur asserere, animas quae humanis corporibus inseruntur fuisse sine corpore, et in coelesti habitatione peccasse, atque ob hoc a sublimibus ad inferiora delapsas, in diversae qualitatis principes incidisse, et per aerias ac sidereas potestates, alias duriores, alias mitiores, corporibus esse conclusas, sorte diversa et conditione dissimili: ut quidquid in hac vita varie et inaequaliter provenit, ex praecedentibus causis videatur 703 accidere. Quam impietatis fabulam ex multorum sibi erroribus texuerunt; sed omnes eos catholica fides a corpore suae unitatis abscidit, constanter praedicans atque veraciter, quod animae hominum, priusquam suis inspirarentur corporibus, non fuere, nec ab alio incorporantur nisi ab opifice Deo, qui et ipsarum est creator et corporum; et quia per primi hominis praevaricationem tota humani generis propago vitiata sit, neminem posse a conditione veteris hominis liberari, nisi per sacramentum baptismatis Christi, in quo nulla est discretio renatorum, dicente Apostolo: Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus, neque Graecus; non est servus, neque liber; non est masculus, neque femina: omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Gal. III, 27). Quid ergo hic agunt cursus siderum, quid figmenta fatorum, quid mundanarum rerum mobilis status, et inquieta diversitas? Ecce tot impares gratia Dei facit aequales, qui inter quoslibet vitae hujus labores, si fideles permanent, miseri esse non possunt, apostolicum illud in omni tentatione dicentes: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, quia propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus per eum qui nos dilexit (Rom. VIII, 35). Et ideo Ecclesia, quae corpus est Christi, nihil de mundi inaequalitatibus metuit, quia nihil de bonis temporalibus concupiscit; nec timet inani strepitu fatorum gravari, quae patientia tribulationum novit augeri.

704 CAP. XI. Fatalem necessitatem hominibus imponunt. Undecima ipsorum blasphemia est, qua fatalibus stellis et animas hominum, et corpora opinantur obstringi, per quam amentiam necesse est ut omnibus paganorum erroribus implicati, et faventia sibi, ut putant, sidera colere, et adversantia studeant mitigare. Verum ista sectantibus nullus in Ecclesia catholica locus est: quoniam qui se talibus persuasionibus dedit, a Christi corpore totus abscessit.

CAP. XII. Animas certis potestatibus subjiciant, aliis corporum membra. Duodecimum inter haec illud est, quod sub aliis potestatibus partes animae, sub aliis corporis membra describunt; et qualitates interiorum praesulum in patriarcharum nominibus statuunt, quibus e diverso signa siderea, quorum virtuti corpora subjiciantur, opponunt. Et in his omnibus inextricabili se errore praepediunt, non audientes dicentem Apostolum: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis (Coloss. II, 8). Et iterum: Nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei (Ibid., 18). Quid ergo opus est in cor admittere, quod lex non docuit, quod prophetia non cecinit, quod Evangelii veritas non praedicavit, quod apostolica doctrina non tradidit? Sed haec apta sunt eorum mentibus, de quibus apostolus dicit: Erit 705 enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebant, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3, 4). Nihil itaque nobiscum commune habeant, qui talia audent vel docere, vel credere, et quibuslibet modis nituntur astruere quod substantia carnis ab spe resurrectionis aliena sit, atque ita omne sacramentum Incarnationis Christi resolvunt: quia indignum fuit integrum hominem suscipi, si indignum erat integrum liberari.

CAP. XIII. Qualem Scripturarum scientiam astruant? Tertio decimo loco positum est eosdem dicere quod omne corpus Scripturarum canonicarum sub patriarcharum nominibus accipiendum sit: quia illae duodecim virtutes, quae reformationem hominis interioris operantur, in horum vocabulis indicentur, sine qua scientia nullam animam posse assequi, ut in eam substantiam de qua prodiit reformetur. Sed hanc impiam vanitatem despectui habet Christiana sapientia, quae novit verae Deitatis inviolabilem et inconvertibilem esse naturam; animam autem, sive in corpore viventem, sive a corpore separatam, multis passionibus subjacere. Quae utique si de divina esset essentia, nihil adversi posset incidere. Et ideo incomparabiliter aliud Creator, et aliud creatura. Ille enim semper idem est, et nulla varietate mutatur, haec autem mutabilis est, etiam non mutata, quia ut non mutetur, donatum poterit habere, non proprium.

706 CAP. XIV. Siderum et signorum potestati hominem subjiciunt. Sub quarto decimo vero capitulo, de statu corporis sentire dicuntur quod sub potestate siderum atque signorum pro terrena qualitate teneatur, et ideo multa in sanctis libris, quae ad exteriorem hominem pertineant, reperiri, ut in ipsis Scripturis inter divinam terrenamque naturam quaedam sibi repugnet adversitas; et aliud sit quod sibi vindicent animae praesules, aliud quod corporis conditores. Quae fabulae ideo disseruntur ut et anima divinae affirmetur esse substantiae, et caro credatur malae esse naturae: quoniam et ipsum mundum cum elementis suis non opus Dei boni, sed conditionem mali profitentur auctoris; atque ut haec mendaciorum suorum sacrilegia bonis titulis colorarent, omnia pene divina eloquia sensuum nefandorum immissione violarunt.

CAP. XV. Scripturas veras adulterant, falsas inducunt. De qua re quinti decimi capituli sermo conqueritur, et praesumptionem diabolicam merito detestatur: quia et nos istud veracium testium relatione comperimus, et multos corruptissimos eorum codices, qui canonici titularentur, invenimus. Quomodo enim decipere simplices possent, nisi venenata pocula quodam melle praelinirent, ne usquequaque sentirentur insuavia, quae essent futura mortifera? Curandum ergo est, et sacerdotali diligentia maxime providendum, ut falsati codices, et a sincera veritate discordes, in nullo usu lectionis habeantur. Apocryphae autem scripturae, quae sub nominibus apostolorum multarum habent seminarium 707 falsitatum, non solum interdicendae, sed etiam penitus auferendae sunt, atque ignibus concremandae. Quamvis enim sint in illis quaedam quae videantur speciem habere pietatis, numquam tamen vacua sunt venenis, et per fabularum illecebras hoc latenter operantur, ut mirabilium narratione seductos laqueis cujuscumque erroris involvant. Unde si quis episcoporum, vel apocrypha haberi per domos non prohibuerit, vel sub canonicorum nomine eos codices in Ecclesia permiserit legi, qui Priscilliani adulterina sunt emendatione vitiati, haereticum se noverit judicandum: quoniam QUI ALIOS ab errore non revocat, seipsum errare demonstrat.

CAP. XVI. De Dictinii scriptis. Postremo autem capitulo hoc prodidit justa querimonia, quod Dictinii tractatus quos secundum Priscilliani dogma conscripsit, a multis cum veneratione legerentur, cum, si aliquid memoriae Dictinii tribuendum putant, reparationem ejus magis debeant amare quam lapsum. Non ergo Dictinium, sed Priscillianum legunt, et illud probant, quod errans docuit, non quod correctus elegit. Sed nemo hoc impune praesumat, nec inter catholicos censeatur quisquis utitur scriptis, non ab Ecclesia solum catholica, sed etiam a suo auctore damnatis. Non sit perversis liberum simulare quod fingunt, nec sub velamine nominis Christiani, decretorum imperialium statuta declinent. Ideo enim ad Ecclesiam catholicam cum tanta cordis diversitate conveniunt, ut et quos possunt suos faciant, et legum severitatem, dum se nostros mentiuntur, 708 effugiant. Faciunt hoc Priscillianistae, faciunt Manichaei, quorum cum istis tam foederata sunt corda, ut solis nominibus discreti, sacrilegiis autem suis inveniantur uniti: quia etsi vetus Testamentum, quod isti se suscipere simulant, Manichaei refutant, ad unum tamen finem utrorumque tendit intentio, cum quod illi abdicando impugnant, isti recipiendo corrumpunt.

In exsecrabilibus autem mysteriis eorum, quae quanto immundiora sunt, tanto diligentius occuluntur, unum prorsus nefas est, una est obscenitas et similis turpitudo. Quam etsi eloqui erubescimus, sollicitissimis tamen inquisitionibus indagatam, et Manichaeorum, qui comprehensi fuerant, confessione detectam, ad publicam fecimus pervenire notitiam: ne ullo modo posset dubium videri quod in judicio nostro, cui non solum frequentissima praesentia sacerdotum, sed etiam illustrium virorum dignitas, et pars quaedam senatus ac plebis interfuit ipsorum qui omne facinus perpetrarant ore reseratum est; sicut ea quae ad dilectionem tuam nunc direximus gesta demonstrant. Quod autem de Manichaeorum foedissimo scelere, hoc etiam de Priscillianistarum incestissima consuetudine olim compertum multumque vulgatum est. Qui enim per omnia sunt impietate sensuum pares, non possunt in sacris suis esse dissimiles.

Decursis itaque omnibus quae libelli series comprehendit, et a quibus commonitorii forma non discrepat, sufficienter, ut opinor, ostendimus quid de his quae ad nos fraternitas tua retulit censeamus, et quam non sit ferendum, si tam profanis erroribus etiam quorumdam sacerdotum corda consentiunt, vel, ut mitius dixerim, non resistunt. QUA CONSCIENTIA honorem sibi praestitum vindicant, qui pro animabus 709 sibi creditis non laborant? Bestiae irruunt, et ovium septa non claudunt. Fures insidiantur, et excubias non praetendunt. Morbi crebrescunt, et remedia nulla prospiciunt. Cum autem etiam illud addunt, ut his qui sollicitius agunt consentire detrectent, et impietates olim toto orbe damnatas, subscriptionibus suis se anathematizare dissimulent; quid de se intelligi volunt, nisi quod non de numero fratrum, sed de parte sunt hostium?

CAP. XVII. An caro Christi vere requieverit in sepulcro. In eo vero quod in extrema familiaris epistolae tuae parte posuisti, miror cujusquam catholici intelligentiam laborare, tamquam incertum sit an descendente ad inferna Christo, caro ejus requieverit in sepulcro: quae sicut vere et mortua est et sepulta, ita vere est die tertio suscitata. Hoc enim et ipse Dominus denuntiaverat, dicens ad Judaeos: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Ubi evangelista subjungit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui (Ibid., 21). Cujus rei veritatem etiam David propheta praedixerat, loquens sub persona Domini Salvatoris, et dicens: Insuper et caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 9). Quibus utique verbis manifestum est, quod caro Domini et vere sepulta requievit, et corruptionem non subiit: quia celeriter vivificata reditu animae resurrexit. Quod non credere satis impium est, et ad Manichaei Priscillianique doctrinam pertinere non dub um est, qui sacrilego sensu ita se Christum simulant confiteri, ut incarnationis, 710 et mortis, et resurrectionis auferant veritatem.

Habeatur ergo inter vos episcopale concilium, et ad eum locum qui omnibus opportunus sit vicinarum provinciarum conveniant sacerdotes, ut, secundum haec quae ad tua consulta respondimus, plenissimo disquiratur examine an sint aliqui inter episcopos qui hujus haereseos contagio polluantur; a communione sine dubio separandi, si nefandissimam sectam per omnium sensuum pravitates damnare noluerint. Nulla enim ratione tolerandum est ut qui praedicandae fidei suscepit officium, is contra Evangelium Christi, contra apostolicam doctrinam, contra universalis Ecclesiae Symbolum audeat disputare. Quales illic erunt discipuli, ubi tales docebunt magistri? QUAE ILLIC religio populi, quae salus plebis, ubi contra humanam societatem pudoris sanctitas tollitur, conjugiorum foedus aufertur, propagatio generationis inhibetur, carnis natura damnatur, contra verum autem veri Dei cultum Trinitas Deitatis negatur, personarum proprietas confunditur, anima hominis divina essentia praedicatur, et eadem ad diaboli arbitrium carne concluditur, Dei Filius per id quod ex Virgine ortus, non per id quod ex Patre natus est, unigenitus praedicatur, idemque nec vera Dei proles, nec verus Virginis partus asseritur; ut per falsam passionem mortemque non veram, mendax etiam resurrectio resumptae de sepulcro carnis habeatur? Frustra autem utuntur catholico nomine, qui istis impietatibus non resistunt. POSSUNT haec credere, qui possunt talia patienter audire. Dedimus itaque litteras ad fratres et coepiscopos nostros Tarraconenses, Carthaginenses, Lusitanos, atque Gallicos, eisque concilium synodi generalis indiximus. Ad tuae 711 dilectionis sollicitudinem pertinebit, ut nostrae ordinationis auctoritas ad praedictarum provinciarum episcopos deferatur. Si autem aliquid, quod absit, obstiterit, quo minus possit celebrari generale concilium, Galliciae saltem in unum conveniant sacerdotes, quibus congregandis fratres nostri Idatius et Ceponius imminebunt, conjuncta cum eis instantia tua, quo citius vel provinciali coaventu remedium tantis vulneribus afferatur. Data XII kal. Augustas Calepio et Ardabure vv. cc. coss.

S. TURRIBII ASTURICENSIS EPISTOLA. De non recipiendis in auctoritatem fidei apocryphis scripturis, et de secta Priscillianistarum. Sanctis ac beatissimis, et omni veneratione colendis, IDACIO et CEPONIO episcopis, TURRIBIUS.

CAP. I. Molesta semper est et injucunda peretrinatio, quam afficiunt [Al. efficiunt] duri labores, et acrymabiles necessitatum curae. Habet tamen aliquid adjumenti [Al. instrumenti], cum adeundo incognita, vel ignorata discendo, quodam profectu mentis augemur; plerumque 712 ea, quae apud nos optima videbantur, prava esse atque deterrima, reddita nobis meliorum ratione, noscentes. Quod mihi usu venit, qui diversas provincias adeundo, in omnibus Ecclesiis quae in unitatis communione consistunt, condemnatis omnibus errorum sectis, reperi unum atque eumdem catholicae fidei sensum teneri ex purissimo veritatis fonte venientem: qui in nulla divortia multitidis rivulis scissus camporum plana in coenosas voragines solvat, quae rectum fidei iter impediant. Eos vero, quos pravorum dogmatum virus infecerit, aut correctos piae parentis gremio reformari compellit, aut pertinaciter contumaces, veluti abortivos partus ac non legitimam sobolem ex consortio sanctae haereditatis expellit.

CAP. II. Quapropter mihi post longas annorum metas ad patriam reverso, satis durum videtur, quod ex illis traditionibus, quas olim catholica damnavit Ecclesia, quasque jamdudum abolitas esse credebam, nihil penitus imminutum esse reperio. Immo etiam pro uniuscujusque studio et voluntate prava dogmata, velut quibusdam hydrinis capitibus pullulare cognosco: cum alii veteri errori blasphemiarum suarum augmenta contulerint, alii integrum eum usque adhuc 713 retentent; alii vero, quos ex parte aliqua ad respectum sui contemplatio veritatis adduxit, ex illius sensibus retinendo nonnulla, reliquis vinculentur. Quod quidem per mala temporis nostri, synodorum conventibus decretisque cessantibus, liberius crevit; et impiissime, quod est cunctis deterius, ad unum altare diversis fidei sensibus convenitur.

CAP. III. Haec ego ut loqui audeam, piae potius erga patriam charitatis quam temerariae praesumptionis esse confiteor. Nam alias plenus omnium peccatorum, et magnorum criminum reus, quo ausu haec ad vos scriberem, memor Dominicae vocis, quae dicit: In alieno oculo festucam vides, in tuo trabem non respicis (Matth. VII, 3)? Deinde conscius ejus sententiae, quae admonuit dicens: Peccatori dixit Deus: Quare praedicas justitias meas, et assumis testamentum meum p tuum (Ps. XLIX, 16)? Sed iterum illud aspicio quod infra scriptum est: Furem videbas, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Ibid., 18). Neque enim illa sola sunt furta, quae alienorum direptione committuntur; vel sola illa adulteria, quae violatis maritalis tori affectibus perpetramus: sed et, subtractis quae vera sunt, furum catholicae fidei perversi dogmatis facit assertio, et adversus veritatem verbi Dei, malarum doctrinarum adulterio, zizaniae semina jaciuntur. Loquarne ergo, an taceam, nescio, quia utrumque formido. Sed ne forte sanctitas vestra, quae mala, quantaeque blasphemiae apocryphis libris, quos hi nostri vernaculi haeretici ad vicem sanctorum Evangeliorum legunt, continentur, ignoret, maximi facinoris reum me esse credo, si taceam. Itaque haec non adhortatio auctoritatis alicujus est, sed potius suggestionis instructio.

CAP. IV. Primum ergo est ut illa patefaciam quae in plurimorum fide, vel magis perfidia, esse cognovi: quae cum a multis publico pene magisterio doceantur, si catholicorum aliquis paulo constantius, destructionis causa, assertioni resistat, continuo inficias, eunt, et perfidiam perfidia occulunt. Quod ne ultra jam faciant, et apocryphis scripturis, quas canonicis libris, veluti secretas et arcanas, praeferunt, et quas maxima veneratione suscipiunt, et ex his quas legunt traditionibus, dictisque auctorum suorum, ea quae in ipsis arguuntur vera esse docentes; aliqua autem ex his quae in istorum doctrina sunt, in illis quos legere potui apocryphis codicibus non tenentur. Quare unde prolata sint nescio, nisi forte ubi scriptum est per cavillationes illas, per quas loqui sanctos apostolos mentiuntur, aliquid interius indicatur. quod disputandum sit potius quam legendum, aut forsitan sint libri alii qui occultius secretiusque serventur, solis, ut ipsi aiunt, perfectis patentes.

CAP. V. Illud autem specialiter in illis actibus qui S. Thomae dicuntur, prae caeteris notandum atque exsecrandum est, quod dicit eum non baptizare per aquam, sicut habet Dominica 714 praedicatio, sed per oleum solum: quod quidem isti nostri non recipiunt [Forte leg. incipiunt], sed Manichaei sequuntur. Quae haeresis, quae eisdem libris utitur, et eadem dogmata, et his deteriora sectatur, ita exsecrabilis universis per omnes terras, ad primam professionis suae confessionem, nec discussa, damnetur oportet, per cujus auctores vel per maximum principem Manem ac discipulos ejus, libros omnes apocryphos vel compositos, vel infectos esse, manifestum est: specialiter autem Actus illos qui vocantur S. Andreae; vel illos qui appellantur S. Joannis, quos sacrilego Leucius ore conscripsit; vel illos qui dicuntur S. Thomae, et his similia: ex quibus Manichaei et Priscillianistae, vel quaecumque illis est secta germana, omnem haeresim suam confirmare nituntur; et maxime ex blasphemissimo illo libro, qui vocatur Memoria Apostolorum, in quo ad magnam perversitatis suae auctoritatem doctrinam Domini mentiuntur, qui totam destruit legem veteris Testamenti, et omnia quae S. Moysi de diversis creaturae factorisque divinitus revelata sunt; praeter reliquas ejusdem libri blasphemias, quas referre pertaesum est.

CAP. VI. Ut autem mirabilia illa, atque virtutes, quae in apocryphis scripta sunt, sanctorum apostolorum vel esse, vel potuisse esse, non dubium est; ita disputationes, assertionesque illas sensuum malignorum ab haereticis constat insertas. Ex quibus scripturis diversa testimonia blasphemiis omnibus plena sub titulis suis ascripta digessi, quibus etiam, ut potui, pro sensus mei qualitate respondi.

CAP. VII. Quod ideo necesse habui paulo latius vestris auribus intimare, ut vel posthac nemo quasi inscius rerum dicat, se simpliciter hujusmodi libros vel habere, vel legere. Vestrae autem existimationis atque censurae merito fuerit universa perpendere, et ea quae sine ambiguitate veritati ac fidei contraria videritis, cum aliis fratribus vestris, quoscumque vobis zelus catholicae religionis vel pium studium sociaverit, illam excusationem spirituali gaudio resecare, et ignita divini verbi virtute compescere.

715 EPISTOLA XVI AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER SICILIAM CONSTITUTOS. SYNOPSIS (Ex Dionysio Exiguo). I. Quod prohibeatur in die Epiphaniorum baptisma celebrari. -- II. Quod omnia nobis rerum ordine per incarnationem Domini nostri salutis sacramenta digesta sint. --III. Quod in baptismo mors proveniat interfectione [Hisp., infectione] peccati, et sepulturam triduanam imitetur trina demersio, et ab aquis elevatio sit velut resurrectio de sepulcro. --IV. Quod beatus Petrus in die Pentecostes virorum tria millia baptizaverit. --V. Quod duo tantum tempora, id est Pascha, et Pentecostes, ad baptizandum a Romanis pontificibus sint praefixa. --VI. Quod omni tempore hi qui necessitate mortis urgentur, [Al. additur id est, aegritudinis, obsidionis, persecutionis, naufragii] debeant baptizari. --VII. Ut de Sicilia terni annis singulis episcopi [Al. de episcopis ad diem tertium kalendarum Octobrium] Romam sociandi, synodo indissimulanter occurrant. LEO episcopus, universis episcopis per Siciliam constitutis in Domino salutem.

Divinis praeceptis et apostolicis monitis incitamur ut pro omnium Ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu, ac si quid usquam reprehensioni invenitur 716 obnoxium, celeri sollicitudine, aut ab ignorantiae imperitia, aut a praesumptionis usurpatione revocemus. Manente enim Dominicae vocis imperio, quo beatissimus apostolus Petrus trina repetitione mysticae sanctionis imbuitur, ut Christi oves, qui Christum diligit, pascat; ipsius sedis, cui per abundantiam divinae gratiae praesumus, reverentia coarctamur, ut periculum desidiae, quantum possumus, declinemus: ne professio summi Apostoli, qua se amatorem Domini esse testatus est, non inveniatur in nobis; qui NEGLIGENTER pascens toties commendatum gregem, convincitur summum non amare pastorem (Joan. XXI, 17).

CAP. I. De baptismo non in Epiphania, sed in festo paschali celebrando. Cum ergo mihi de charitatis vestrae actibus fraterna affectione sollicito certis indiciis innotuerit, vos in eo quod inter sacramenta Ecclesiae principale est, ab apostolicae institutionis consuetudine discrepare, ita ut baptismi sacramentum numerosius in die Epiphaniae quam in paschali tempore celebretis; miror vos, vel praecessores vestros tam irrationabilem novitatem usurpare potuisse, ut confuso temporis utriusque mysterio nullam esse differentiam crederetis inter diem quo adoratus est Christus a magis, et diem quo resurrexit Christus a mortuis. Quam culpam nullo modo potuissetis incidere, si unde consecrationem honoris accipitis, inde legem totius observantiae sumeretis: et beati Petri apostoli sedes, quae vobis sacerdotalis mater est dignitatis, esset ecclesiasticae magistra rationis. A cujus vos regulis recessisse minore posset aequanimitate 717 tolerari, si aliqua commonitionis nostrae increpatio praecessisset. Nunc autem quia non desperatur correctio, servanda est mansuetudo. Et licet VIX FERENDA sit in sacerdotibus excusatio quae praetendat inscientiam, malumus tamen et censuram necessariam temperare, et ratione vos apertissimae veritatis instruere.

CAP. II. De servanda temporum et mysteriorum distinctione. Semper quidem in aeterno consilio Dei mansit humani generis incommutabiliter praeordinata reparatio; sed ordo rerum per Jesum Christum Dominum nostrum temporaliter gerendarum, in Incarnatione Verbi sumpsit exordium. Unde aliud tempus est, quo annuntiante angelo (Luc. I, 26), beata virgo Maria fecundandam se per Spiritum sanctum credidit et concepit; aliud, quo salva integritate virginea, puer editus exsultante gaudio coelestium ministrorum pastoribus indicatur (Luc. II, 7); aliud, quo infans circumciditur (Ibid., 21); aliud, quo hostia pro eo legalis offertur; aliud cum tres magi claritate novi sideris incitati in Bethleem ab Oriente perveniunt (Matth. II, 1), et adoratum parvulum mystica munerum oblatione venerantur. Nec iidem sunt dies quibus impio Herodi, ordinata divinitus in Aegyptum translatione subtractus est (Ibid., 15), vel quibus ab Aegypto in Galilaeam, persecutore mortuo, revocatus est (Ibid., 20). Inter has autem dispensationum varietates, accedunt augmenta corporea: crescit Dominus, sicut evangelista testatur, profectibus aetatis et gratiae (Luc. II, 52), per dies Paschae in templum Jerusalem cum parentibus venit (Ibid., 41), et cum abesset a societate redeuntium, sedens cum senioribus, et inter admirantes magistros disputans invenitur, rationemque remansionis suae reddens, Quid est, inquit, quod me quaerebatis? Nesciebatis, quod in his quae Patris mei sunt oportet me esse (Ibid., 49)? significans ejus se esse filium cujus esset et templum. Jam vero cum in annis majoribus apertius declarandus 718 baptismum praecursoris sui Joannis expetiit, quid Deitatis ejus remansit ambiguum, quando baptizato Domino Jesu Spiritus sanctus in columbae specie super eum descendit, et mansit, audita de coelis Patris voce, dicentis: Tu es Filius meus dilectus, in te bene complacui (Matth. III, 17; Luc. III, 22; IX, 35). Quae omnia ideo quanta potuimus brevitate perstrinximus, ut notum sit dilectioni vestrae universos Christi dies innumeris consecratos fuisse virtutibus, et in cunctis ejus actionibus sacramentorum mysteria coruscasse; sed aliter quidque signis denuntiari, aliter rebus impleri; nec quaecumque numerantur in operibus Salvatoris ad tempus posse pertinere baptismatis. Nam si etiam illa quae post beati Joannis lavacrum a Domino gesta cognovimus sub indiscreto honore colamus, omnia tempora continuatis erunt deputanda festis, quia omnia sunt plena miraculis. Verum quia Spiritus sapientiae et intellectus ita apostolos, et totius Ecclesiae erudivit magistros, ut in Christiana observantia nihil inordinatum, nihil pateretur esse confusum, discernendae sunt causae solemnitatum, et in omnibus institutis Patrum principumque nostrorum rationabilis servanda distinctio: quia non aliter unus grex et unus pastor sumus, nisi, quemadmodum Apostolus docet, idipsum dicamus omnes; simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia (I Cor. I, 10).

CAP. III. Cur in sola Paschae et Pentecostes solemnitate baptizetur. Quamvis ergo et illa quae ad humilitatem et illa quae ad gloriam pertinent Christi, in unam concurrant eamdemque personam, totumque quidquid in illo et virtutis divinae est et infirmitatis humanae ad nostrae reparationis tendat effectum, proprie tamen in morte crucifixi, et in resurrectione mortui, potentia baptismatis novam creaturam condit ex veteri: ut in renascentibus et mors Christi operetur, et vita, dicente beato Apostolo: 719 An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI, 3, 5); et caetera quae latius magister gentium ad commendandum sacramentum baptismatis disputavit: ut appareret ex hujus doctrinae spiritu, regenerandis filiis hominum, et in Dei filios adoptandis, illum diem esse et illud tempus electum, in quo per similitudinem formamque mysterii ea quae geruntur in membris, his quae in ipso sunt capite gesta, congruerent: dum in baptismatis regula, et mors intervenit interfectione peccati, et sepulturam triduanam imitatur trina demersio, et ab aquis elevatio, resurgentis instar est de sepulcro. Ipsa igitur operis qualitas docet celebrandae generaliter gratiae eum esse legitimum diem in quo orta est et virtus muneris et species actionis. Ad cujus rei confirmationem plurimum valet quod ipse Dominus Jesus Christus, postea quam resurrexit a mortuis, discipulis suis, in quibus omnes Ecclesiarum praesules docebantur, et formam et potestatem tradidit baptizandi, dicens: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). De quo utique eos etiam ante passionem potuisset instruere, nisi proprie voluisset intelligi regenerationis gratiam ex sua resurrectione coepisse. Additur sane huic observantiae etiam Pentecostes ex adventu Spiritus sancti sacrata solemnitas, quae de paschalis festi pendet articulo. Et cum ad alios dies alia festa pertineant, haec semper ad eum diem qui resurrectione Domini est insignis occurrit: porrigens quodammodo auxiliantis gratiae manum, et eos quos a die Paschae aut molestia infirmitatis, aut longinquitas, itineris, aut navigationis difficultas interclusit, invitans, ut quibuslibet necessitatibus impediti, desiderii sui effectum dono sancti Spiritus consequantur. Ipse enim unigenitus Dei in fide credentium et in virtute operum nullam inter se et Spiritum sanctum voluit esse distantiam, quia nulla est diversitas in natura, dicens: Rogabo ego Patrem, et alium 720 Paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternumSpiritus veritatis (Joan. XIV, 16). Et iterum: Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret universa quaecumque dixi vobis (Ibid., 26). Et iterum: Cum venerit ille Spiritus veritatis, ille diriget vos in omnem veritatem (Joan. XVI, 13). Cum itaque veritas Christus sit, et Spiritus sanctus, spiritus veritatis, nomenque Paracleti utrique sit proprium, non dissimile est festum ubi unum est sacramentum.

CAP. IV. Ex apostolico exemplo baptisma in Pentecoste celebrari. -- Hoc autem nos non ex nostra persuasione defendere, sed ex apostolica auctoritate servare, satis idoneo probamus exemplo, sequentes beatum apostolum Petrum, qui in ipso die quo omnem credentium numerum promissus Spritus sancti replevit adventus, trium millium populum, sua praedicatione conversum, lavacro baptismatis consecravit. Quod sancta Scriptura, quae apostolorum actus continet, fedeli historia docet dicens: His auditis compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: Quid faciemus, viri fratres? Petrus vero ad illos: Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum; et accipietis donum Spiritus sancti. Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. Aliis etiam pluribus verbis testificatus est, et exhortabatur eos dicens: Salvamini a generatione ista prava. Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt, et appositae sunt illa die animae circiter tria millia (Act. II, 37-41). 721 CAP. V. In necessitatis casu omni tempore baptizandum. Unde quia manifestissime patet baptizandis in Ecclesia electis haec duo tempora, de quibus locuti sumus, esse legitima, dilectionem vestram monemus ut nullos alios dies huic observantiae misceatis. Quia [ Ed. Cap. VI] etsi sunt alia quoque festa, quibus multa in honorem Dei reverentia debeatur, principalis tamen et maximi sacramenti custodienda nobis est, mystica et rationalis exceptio; non interdicta licentia, qua in baptismo tribuendo quolibet tempore periclitantibus subvenitur. Ita enim ad has duas festivitates connexas sibimet atque cognatas, incolumium et in pacis securitate degentium libera vota differimus, ut in mortis periculo, in obsidionis discrimine, in persecutionis angustiis, in timore naufragii, nullo tempore, hoc verae salutis singulare praesidium cuiquam denegemus.

722 CAP VI. Christi ad baptisma Joannis accedentis mysterium. -- Si quis autem Epiphaniae festivitatem, quae in suo ordine debito honore veneranda est, ob hoc aestimat privilegium habere baptismatis, quia hoc quidam putant, quod in eadem die Dominus ad baptismum sancti Joannis accesserit; sciat illius baptismi aliam gratiam, aliam fuisse rationem; nec ad eamdem pertinuisse virtutem, qua per Spiritum sanctum renascuntur, de quibus dicitur: Qui non ex sanguine, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). Dominus enim nullius indigens remissione peccati, nec quaerens remedium renascendi, sic voluit baptizari, quomodo et voluit circumcidi, hostiamque pro se emundationis offerri (Matth. III, 15): ut qui factus fuerat ex muliere, sicut Apostolus ait, fieret et sub lege (Galat. IV, 4), quam non venerat solvere, sed implere (Matth. V, 17), et implendo finire, sicut beatus Apostolus praedicat dicens: Finis autem legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) Baptismi autem sui in se condidit sacramentum, quia in omnibus primatus tenens (Colos. I, 18) se docuit esse principium. Et tunc regenerationis potentiam sanxit,, quando de latere ipsius profluxerunt sanguis redemptionis, et aqua baptismatis (Joan. XIX, 34). Sicut ergo vetus testamentum novi testificatio fuit, et lex per Mosen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17): sicut diversa 723 sacrificia unam hostiam praeformarunt, et multorum agnorum occisio illius immolatione finita est de quo dicitur: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29); sic et Joannes non Christus, sed Christi praevius; non sponsus, sed sponsi amicus fuit adeo fidelis et non sua quaerens, sed quae Jesu Christi, ut se profiteretur ad solvenda calceamenta pedum ejus indignum (Matt. III, 11; Luc. III, 16): quoniam ipse quidem baptizaret in aqua in poenitentiam, ille autem baptizaturus esset in Spiritu sancto et igni (Ibid.); qui duplici potestate et vitam redderet, et peccata consumeret. His itaque, fratres charissimi, tot ac tantis existentibus documentis, quibus omni ambiguitate submota,evidenter agnoscitis, in baptizandis electis, qui secundum apostolicam regulam et exorcismis scrutandi , et jejuniis sanctificandi, et frequentibus sunt praedicationibus imbuendi, duo tantumtempora, id est Pascha, et Pentecosten, esse servanda; hoc vestrae indicimus charitati, ut ab apostolicis institutis nullo ulterius recedatis excessu. Quia inultum post haec esse non poterit, si quisquam apostolicas regulas in aliquo crediderit negligendas.

724 CAP. VII. De concilio quotannis Romae celebrando. -- Quare illus primitus pro custodia concordissimae unitatis exigimus, ut, quia saluberrime a sanctis Patribus constitutum est, binos in annis singulis episcoporum debere esse conventus, terni semper ex vobis ad diem tertium kalend. Octobr. Romam fraterno concilio sociandi, indissimulanter occurrant: quoniam, adjuvante gratia Dei, facilius poterit provideri ut in Ecclesiis Christ nulla scandala, nulli nascantur errores, cum coram beatissimo apostolo Petro id semper in commune tractandum sit, ut omnia ipsius constituta, canonumque decreta apud omnes Domini Sacerdotes inviolata permaneant. Haec autem, quae vobis, inspirante Domino, insinuanda credidimus, per fratres et coepiscopos nostros Baccillum atque Paschasinum ad vestram volumus notitiam pervenire. Quibus referentibus cognoscamus quam reverenter a vobis apostolicae sedis instituta serventur. Data XII kalend. Novembr. Calepio et Ardabure viris clarissimis consulibus.

ADMONITIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM. 1. Quesnellus, qui conjecturis facile indulsit, sequentem epistolam aliquot conjectationibus in suspicionem adducere studuit, ita ut vel supposititia credetur, eo consilio conficta ut praedia alicujus Ecclesiae perperam distracta eidem vindicarentur, vel alteri Leoni posterioris aetatis adjudicetur. Ut autem huic postremae sententiae magis assentiretur, illud in causa fuit quod etsi nullum ejus exemplar manuscriptum nancisci potuit (unde potissimum motus fuit ad dubitandum), pannus tamen ejus, inquit in notis, legitur apud Gratianum 12, q. 2, cap. 52, ubi et Leoni tribuitur, et missa inscribitur universis episcopis per Siciliam constitutis. Sed cujus Leonis sit, an primi an secundi, nec antiquae editiones Gratiani aperiunt, nec recentiores. Tillemontius not. 9, tom. XV, p. 894, in Leonem singulas Quesnelli conjecturas ad calculum revocavit, et ineptas ostendit; sed de codicibus ne verbum quidem. Nos autem, qui potiora ejus argumenta diluemus in annotationibus ipsi epistolae subjiciendis, praestantissimos et vetustos codices reperimus, qui supra omnem conjectationem hasce litteras nostro Leoni indubitanter vindicabunt. 2. Haec itaque epistola nobis conservata fuit in codd. collect. 8, e quibus quatuor memoramus, antiquissimum Vat. 5845, Vallicell. A. S. saeculi IX, unum Vercellensem satis vetustum, et Vat. 1353, qui e vetustissimo Bergomate descriptus fuit. Hujus autem collectionis auctor, qui Dionysio plura valde rara documenta adjecit, usus fuit alia nobis ignota collectione, quae in Gelasio terminabat, et saeculo VI condita fuerat. Nam usque ad Gelasium monumenta adduntur chronico ordine satis congruo, qui antiquae collectionis ad hoc usque tempus productae indicium est, de quo plura dicentur in tractatu de antiquis Canonum et Constitutionum Collectionibus tom. III. Leoni autem Magno eadem epistola in his codicibus explorate asseritur non solum ex consulatu qui in Leonis pontificatum cadit, verum etiam ex eo quod inter alias quindecim genuinas epistolas ejusdem pontificis describitur, ita ut de hac una dubium adhuc promovere absque ullo argumento satis certo temerarium sit. 3. Invenitur praeterea haec eadem epistola in ms. libro Vat. 1343 saeculi X, qui fuit Ticinensis Ecclesiae, nec non in Vat. Ottobon. 297 collect. 23. Accedunt duo auctores antiquiores Gratiano, qui ex eadem epistola nonnulla suis collectionibus inseruerunt, nimirum cardinalis Deusdedit lib. III, cap. 34, in ms. Vat. 3833, et S. Anselmus lib. V, cap. 69, et lib. VI, cap. 189, in pluribus codd. Vaticanis. Tandem, ut alia testimonia omittamus, Gerhohus praepositus Reicherspergensis ineunte saeculo XII totam epistolam ex Germanico codice descripsit in opere de Aedificio Dei, cap 60, quod editum est a P. Pez. in Thesauro Anecdot. tom. II, part. II, unde etiam in Germania hujus epistolae exemplum inveniebatur. 4. Hic tandem monendum est Gerardum Vossium, praepositum Tungrensem, qui primus omnium in appendice Operum S. Gregorii Thaumaturgi editionis Moguntinae ann. 1604 hanc epistolam typis dedit, usum fuisse codice card. Sirleti. Ex complexu autem caeterorum monumentorum, quae ex eodem codice se edidisse testatur, nec non ex titulo peculiari quem his litteris ex eodem ms. praefixit, colligimus eum codicem fuisse similem laudato ms. Vat. Ottobon. collect. 23. Potior autem aliorum quos laudavimus codicum auctoritas majorem epistolae fidem conciliat. 727 EPISTOLA XVII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER SICILIAM CONSTITUTOS. SYNOPSIS. Constitutione perpetua episcopis prohibet, quod in duabus Siciliae Ecclesiis improbe gestum, injusteque per episcopos ibidem praesumptum est; qui Ecclesiarum suarum bona illicite alienaverant: cujus decreti violatores ordine et communione privandos edicit.

LEO papa universis episcopis per Siciliam constitutis .

Occasio specialium querelarum, curam nobis providentiae generalis indicit, ut quod in duabus provinciae vestrae Ecclesiis improbe gestum, injusteque praesumptum est, id constitutione perpetua ab omnium episcoporum usurpatione resecemus. 728 Taurominitanis enim clericis Ecclesiae deplorantibus nuditatem, eo quod omnia ejus praedia, vendendo, donando, et diversis modis alienando, episcopus dissiparet; etiam Panormitani clerici, quibus nuper est ordinatus antistes, similem querimoniam in sancta synodo, cui praesidebamus, de usurpatione prioris episcopi detulerunt. Quamvis ergo jam ordinatum a nobis sit quemadmodum utriusque Ecclesiae utilitatibus consulatur, ne tamen hoc perniciosum nequissimae depraedationis exemplum cuiquam posthac fiat imitabile, hanc praecepti nostri formam apud dilectionem vestram volumus esse perpetuam: qua sine exceptione decernimus ut ne quis episcopus de Ecclesiae suae rebus audeat quidquam vel donare, vel commutare, vel vendere; nisi forte ita aliquid horum faciat, ut meliora prospiciat, et cum totius cleri tractatu atque consensu id eligat, quod non sit dubium Ecclesiae profuturum. Nam presbyteri, vel diaconi, aut cujuscumque ordinis clerici, qui conniventiam in Ecclesiae damna miscuerint, sciant se et ordine et communione privandos: quia plenum justitiae est, fratres charissimi, ut non solum episcopi, sed etiam totius cleri 729 studio, ecclesiasticae utilitatis incrementa serventur, et eorum munera illibata permaneant, qui pro animarum suarum salute propriam substantiam Ecclesiis contulerunt. Data XII kalend. Novembris, Calepio v. c. cons.

EPISTOLA XVIII AD JANUARIUM EPISCOPUM AQUILEIENSEM. SYNOPSIS (Ex Dionysio Exiguo). Quod omnis cujuslibet ordinis clericus, qui catholicam deserens, haereticae se communioni miscuerit, si ad Ecclesiam reversus fuerit, in eo gradu in quo erat (Cresc., quo fuerat) sine promotione remaneat.

LEO episcopus urbis Romae, JANUARIO episcopo Aquileiensi.

730 Lectis fraternitatis tuae litteris, vigorem fidei tuae, quem olim noveramus, agnovimus, congratulantes tibi quod ad custodiam gregis Christi pastoralem curam vigilanter exsequeris; ne lupi, qui sub specie ovium subintrarunt (Matth. VII, 15), bestiali saevitia simplices quosque dilacerent; et non solum ipsi nulla correctione proficiant, sed etiam ea quae sunt sana corrumpant. Quod ne viperea possit obtinere fallacia, dilectionem tuam duximus commonendam: insinuantes ad animae periculum pertinere, si quisquam de his qui a nobis in haereticorum atque schismaticorum sectam delapsus est, et se utcumque haereticae communionis contagione macularit resipiscens, in communione 731 catholica sine professione legitimae satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim et spiritalis medicinae utilitate plenissimum est, ut sive presbyteri, sive diaconi, vel subdiaconi, aut cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, atque ad catholicam fidem, quam jam pridem amiserant, rursum reverti ambiunt, prius errores suos et ipsos auctores errorum damnari a se sine ambiguitate fateantur: ut sensibus pravis etiam peremptis, nulla sperandi supersit occasio, nec ullum membrum talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare. Circa quos etiam illam canonum constitutionem praecipimus custodiri, ut in magno habeant beneficio si adempta sibi omni spe promotionis, in quo inveniuntur ordine, stabilitate perpetua maneant; si tamen iterata tinctione non fuerint maculati. Non levem apud Dominum noxam incurrit qui de talibus ad sacros ordines promovendum aliquem judicarit. Quod si cum grandi examinatione promotio conceditur inculpatis, multo magis non debet licere suspectis. Proinde dilectio tua, cujus devotione gaudemus, jungat curam suam dispositionibus nostris, 732 et det operam ut circumspecte atque velociter impleantur quae ad totius Ecclesiae incolumitatem et laudabiliter suggesta sunt, et salubriter ordinata. Non autem dubitet dilectio tua, nos si, quod non arbitramur, neglecta fuerint quae pro custodia canonum et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos: quia INFERIORUM ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt quam ad desides negligentesque rectores: qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam. Data III kalend. Januarii, Calepio et Ardabure viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA XIX. AD DORUM BENEVENTANUM EPISCOPUM. SYNOPSIS. I. Dorum de perturbato presbyterii ordine, primosque presbyteros juri suo cedentes redarguit. --II. Suum cuique ordinem vindicat pro ordinationis tempore; primis, qui cesserant, ad infimum relegatis. 733 Dilectissimo fratri DORO, LEO episcopus.

Judicium, quod de te sperabamus, dolemus esse frustratum, quando ea te commisisse perspicimus quae omnem ecclesiasticae sanctionis regulam culpabili novitate foedarent: cum plenissime noveris, quanta sollicitudine per omnes Domini Ecclesias paternorum velimus canonum praecepta servari, et hanc maxime curam ad sacerdotes universarum plebium pertinere, ut sanctarum constitutionum regulae nullis corrumpantur excessibus. Unde miramur te, quem auctoritatum apostolicae sedis observantissimum esse convenerat, tam negligenter, ac potius insolenter, egisse, ut traditarum tibi legum non custos, sed transgressor 734 existeres. Libello etenim Pauli presbyteri tui, qui in subditis habetur, cognovimus, apud te novo ambitu foedoque colludio presbyterii ordinem fuisse turbatum; ita ut unius festina et immatura provectio, quaedam eorum dejectio facta sit, quorum honorem aetas commendabat et nulla culpa minuebat. Quod si ambientis intentio, aut imperita faventium studia id quod numquam habuit consuetudo poscebant, ut incipiens emeritis et novellus praeferretur antiquis, tuae fuerat industriae atque doctrinae ut injusta petentium desideria rationabili auctoritate cohiberes; ne quem sacerdotali propere provehebas honore, ad injuriam eorum quibus sociabatur inciperet, minorque se fieret, dum in illo non humilitatis virtus, sed elationis vitium roboraretur. Neque enim ignorabas 735 dixisse Dominum, quod qui se humiliat, exaltabitur; qui vero se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11; et XVIII, 14): eumdemque dixisse: Vos autem quaeritis de pusillo crescere, et de majore minores esse. Utrumque enim inordinatum, utrumque praeposterum est; et omnis laborum fructus aufertur, omnis meritorum mensura vacuatur, si tantum quis assequitur dignitatis, quantum adulationis obtinuit; ut cupiditas eminendi non solum superbientem minuat, sed etiam conniventem. Si vero, ut asseritur, primi secundique presbyteri, circa Epicarpium sibimet praeponendum, tanta huic assentatio fuit, ut illum cum sui dedecore poscerent, honorari, nec hoc quidem illis proprio se judicio dejicientibus tribui debuit, quod volebant: quia tam miserae voluntati dignius te fuerat obviare quam cedere. Deformis autem et ignava subjectio bene sibi consciis, et non irritam facientibus gratiam Dei, praejudicare non potuit, ut primatus suos quocumque commercio in alterutrum transferentes, subsequentium suorum minuerent dignitatem et quia ultimum sibi anteposuerant, caeteris praeemineret.

CAP. II. Praedicti igitur presbyteri, qui indignos se honoris sui ordine sunt professi, licet privari etiam sacerdotio mererentur; tamen, ut eis pro apostolicae sedis pietate parcatur, ultimi inter omnes Ecclesiae presbyteros habeantur; et, ut judicii sui sententiam ferant, inferiores etiam illo erunt quem propria sententia sibimet praetulere: caeteris omnibus presbyteris in eo ordine permanentibus, quem unicuique ordinationis suae tempus ascripsit. Nec quisquam praeter praedictos duos imminutae dignitatis 736 patiatur injuriam, sed in eorum tantummodo statum hoc recurrat opprobrium, qui novello et immature ordinato inferiores fieri delegerunt; ut illam evangelicam sententiam ad se sentiant pertinere, qua dicitur: Quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis: et qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis (Matth. XVII, 2; Marc. IV, 24; Luc. VI, 38). Paulus vero presbyter ordinem suum, de quo laudabili firmitate non cessit, obtineat: nec ulterius aliquid in cujusquam praesumatur injuriam; ita ut dilectio tua, quam non immerito tota facti hujus pulsat invidia, hoc saltem remedio curare se properet, ut sine dilatione haec quae decernimus tradantur effectui; ne si iterato ad nos imploratio justa confugerit, necesse sit severius commoveri, cum, his quae male sunt facta correctis, malimus redintegrare disciplinam quam augere vindictam. Exsecutionem vero praeceptionum nostrarum fratri et coepiscopo nostro Julio commisisse nos noveris, ut omnia illico, quemadmodum constituimus, roborentur. Data VIII idus Martii, Posthumiano viro clarissimo consule.

EPISTOLA XX, AD EUTYCHEN CONSTANTINOPOLITANUM ABBATEM. SYNOPSIS. Rescribit, sibi de Nestoriana haeresi reviviscente Eutychis litteris admonito, zelum illius placuisse.

737 Dilectissimo filio EUTYCHI presbytero, LEO episcopus.

Ad notitiam nostram tuae dilectionis epistola retulisti, quod Nestoriana haeresis quorumdam rursus studiis pullularet: Sollicitudinem tuam ex hac parte nobis placuisse rescribimus, quoniam index animi tui est sermo, quem sumpsimus: unde non ambigas auctorem catholicae fidei Dominum tibi in omnibus adfuturum. Nos autem cum plenius, quorum hoc improbitate fiat, potuerimus agnoscere, necesse est, auxiliante Domino, providere: quatenus nefandum virus, dudumque damnatum, radicitus possit exstingui. Deus te custodiat incolumem, dilectissime fili. Datum kalendis Junii, Posthumiano et Zenone viris clarissimis consulibus.

738 Τῷ ποθεινοτάτῳ υἱῷ Εὐτυ χεῖ πρεσβυτέρῳ, Λέων ἐπίσκοπος.

Εἰς γνῶσιν ἡμετέραν διὰ τῶν τῆς σῆς ἀγάπης ἐπιστολῶν ἀνήνεγκας, ὅτι ἡ Νεστοριαὴ αἵρεσις τινῶν πάλιν ταῖς σπουδαῖς ἀνθεῖ. Τὸν ζῆλον τὸν σὸν ἐκ τούτου τοῦ μέρους ἡμῖν ἀρέσαντα ἀντιγράφομεν, ἐπειδὴ μηνυτὴς τοῦ σοῦ λογισμοῦ ἐστιν ὁ λόγος ὃν ἐδεξάμεθα. Διὸ μὴ ἀμφιβάλῃς τὼν ἀρχηγὼν τῆς καθολικῆς πίστεως τὸν Δεσπότην ἐν πᾶσί σοι παρεσόμενον. Ἠμεῖ;ς δὲ ὥτε πληρέστερον ὧν τῇ ἀναιδείᾳ τοῦτο γίνεται δυνηθῶμεν γνῶναι, ἐπάναγκές ἐστι, τοῦ Δεσπότου βοηθοῦντος, προνοῆσαι, ἄχρις οὗ ὁ ἀθέμιτος ἰὸς ὁ πάλαι κατακριθεὶς, ῥιζόθεν δυνηθῇ σεβεσθῆναι. Ὁ Θεὸς ὑγιῆ σε διαφυλάξαι, υἱὲ ποθεινότατε.