Epistolae (Leo I)/4

E Wikisource
XXXI-XL
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 3 5 

4[recensere]

853 EPISTOLA XXXI. AD PULCHERIAM AUGUSTAM. SYNOPSIS. I. Pulcheriae zelum adversus Eutychen sollicitat. --II. Humanae saluti interesse, ut Christus non solum homo, sed ejusdem nobiscum generis homo sit. --III. Generationem Christiani ex Christi generatione fluere. Eutychetis pervicacia. Sedis apostolicae moderatio. --IV. Ne concilio intersit Leo, vetant consuetudo, conditio temporis, concivium charitas. Symbolum apostolorum nova haeresi concutitur. LEO PULCHERIAE Augustae.

CAP. I. Quantum praesidii Dominus Ecclesiae suae in vestra clementia praepararit, multis saepe probavimus documentis. Et quidquid nostris temporibus contra impugnatores catholicae veritatis industria sacerdotalis obtinuit, ad vestram maxime gloriam redundavit: dum, sicut Spiritu sancto docente didicistis, illi per omnia potestatem vestram subjicitis, cujus munere et protectione regnatis. Unde quia contra integritatem fidei Christianae, dissensionem quamdam in Constantinopolitana Ecclesia Eutyche auctore generatam, fratris et coepiscopi mei Flaviani relatione cognovi, ita ut totius causae speciem synodalium gestorum textus ostenderit, dignum gloriae 854 vestrae est, ut error, qui, ut arbitror, de imperitia magis quam de versutia natus est, auferatur, priusquam ullas sibi vires de consensu imprudentiumpertinacia pravitatis acquirat. Quia etiam ignorantia graves nonnumquam incidit in lapsus, et plerumque in diaboli ruit foveam incauta simplicitas, per quam supradicto subrepsisse intelligo spiritum falsitatis, ut dum aestimat se religiosius de Filii Dei majestate sentire, si ei naturae nostrae veritatem inesse non diceret, totum illud quod Verbum caro factum est, unius atque ejusdem putaret esse substantiae. Et quantum Nestorius a veritate excidit, dum Christum de matre solum hominem asseruit natum, tantum etiam hic a catholico tramite deviat, qui de eadem virgine non nostram credit editam esse substantiam; volens utique eam solius Deitatis intelligi: ut quod formam servi gessit, et quod nostri similis fuit atque conformis, quaedam nostrae naturae fuerit imago, non veritas.

CAP. II. Nihil autem prodest Dominum nostrum beatae Mariae Virginis filium, verum perfectumque hominem dicere, si non illius generis homo creditur, cujus in Evangelio praedicatur. Dicit enim Matthaeus: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I, 1); et ita humanae originis ordinem sequitur, ut generationum lineas usque ad Joseph, cui mater Domini erat desponsata, deducat. Lucas vero retrorsum successionum gradus relegens, ad ipsum humani generis principem redit (Luc. III, 23), ut Adam primum et Adam novissimum ejusdem ostendat esse naturae. Potuerat quippe omnipotentia Filii Dei sic ad docendos justificandosque 855 homines apparere, quomodo et patriarchis et prophetis in specie carnis apparuit, cum aut luctamen iniit (Gen. XXXII, 24), aut sermonem conseruit, cumve officia hospitalitatis non abnuit, vel etiam appositum cibum sumpsit (Gen. XVIII). Sed illae imagines hujus hominis erant indices, cujus veritatem ex praecedentium patrum stirpe sumendam significationes mysticae nuntiabant. Et ideo sacramentum reconciliationis nostrae ante tempora aeterna dispositum, nullae implebant figurae, quia nondum supervenerat Spiritus sanctus in Virginem, nec virtus Altissimi obumbraverat ei; ut intra intemerata viscera, aedificante sibi sapientia domum (Prov. IX, 1), Verbum caro fieret (Joan. I, 14); et forma Dei ac forma servi in unam conveniente personam, creator temporum nasceretur in tempore; et per quem facta sunt omnia, ipse inter omnia gigneretur. Nisi enim novus homo, factus in similitudinem carnis peccati, nostram susciperet vetustatem, et consubstantialis Patri, consubstantialis esse dignaretur et matri, naturamque sibi nostram solus a peccato liber uniret, sub jugo diaboli generaliter teneretur humana captivitas; nec uti possemus triumphantis victoria, si extra nostram esset conserta naturam.

CAP. III. De hac autem participatione mirabili sacramentum nobis regenerationis illuxit, ut per ipsum Spiritum per quem Christus et conceptus est et natus, etiam nos, qui per concupiscentiam carnis sumus geniti, spirituali rursus origine nasceremur. Propter quod ab evangelista de credentibus dicitur: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, 856 sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). Cujus ineffabilis gratiae particeps non est, nec potest in filiorum Dei adoptione censeri, quisquis a fide sua, hoc quod nos principaliter salvat, excludit. Unde multum doleo multumque contristor quod hic qui antea de humilitatis proposito laudabilis videbatur, contra unicam spem nostram patrumque nostrorum vana et nimis stolida audet astruere. Qui cum videret insipientiae suae sensum catholicis auribus displicere, revocare se a sua opinione debuerat; nec ita Ecclesiae praesules commovere, ut damnationis sententiam mereretur excipere; quam utique, si in suo sensu voluerit permanere, nullus poterit relaxare. Sedis enim apostolicae moderatio hanc temperantiam servat, ut et severius agat cum obduratis, et veniam cupiat praestare correctis. Quia ergo multa mihi fiducia est de pietatis tuae sublimissima fide, obsecro gloriosam clementiam tuam, ut sicut sancto studio tuo catholica praedicatio semper adjuta est, ita nunc quoque ejus faveas libertati; quam forte ideo permisit Dominus hac tentatione pulsari, ut quales intra Ecclesiam laterent, possent agnosci. Quorum plane non est negligenda curatio, ut nec ipsorum nos contristet amissio.

CAP. IV. Augustissimus vero et Christianissimus imperator cupiens quam celerrime turbata componi, episcopali concilio, quod Ephesi vult haberi, nimium breve et angustum tempus indixit, diem kalendarum Augustarum praestituendo conventui; cum a tertio iduum Maiarum, quo serenitatis ejus scripta suscepimus, major pars reliqui sit temporis absumenda, ut profectio 857 sacerdotum, qui negotio sufficiant, valeat ordinari. Nam illud quod pietas ipsius etiam me credidit debere interesse concilio, etiamsi secundum aliquod praecedens exigeretur exemplum, nunc tamen nequaquam posset impleri: quia rerum praesentium nimis incerta conditio a tantae urbis populis me abesse non sineret; et in desperationem quamdam animi tumultuantium mitterentur, si pro occasione causae ecclesiasticae viderer patriam et sedem apostolicam velle deserere. Quia igitur ad publicam utilitatem pertinuisse cognoscitis, ut salva clementiae vestrae venia, charitati me et precibus civium non negarem; in his fratribus meis, quos vice mea misi me quoque adesse cum caeteris qui adfuerint, aestimate: quibus secundum causam satis mihi ex gestorum serie, et ipsius de quo agitur, professione, patefactam, evidenter et plene quid servandum esset ostendi. Non enim de portiuncula aliqua fidei nostrae, quae minus lucide declarata sit, quaeritur; sed hoc stultissima resultatio audet incessere, quod Dominus noster in Ecclesia neminem sexus utriusque voluit ignorare. Siquidem ipsa catholici Symboli 858 brevis et perfecta confessio, quae duodecim apostolorum totidem est signata sententiis, tam instructa sit munitione coelesti, ut omnes haereticorum opiniones solo ipsius possint gladio detrun cari. Cujus Symboli plenitudinem si Eutyches puro et simplici voluisset corde concipere, in nullo a decretis sacratissimi Nicaeni concilii deviaret; et hoc a sanctis Patribus intelligeret constitutum, ut contra apostolicam fidem, quae nonnisi una est, nullum se ingenium, nullum elevaret eloquium. Et ideo pro vestrae pietatis consuetudine elaborare dignemini, ut quod contra singulare sacramentum salutis humanae blasphema insipientia protulit, ab omnium animis repellatur. Ac si ipse, qui in hanc tentationem incidit, resipiscat, ita ut per libellarem satisfactionem proprium damnet errorem, communio ei sui ordinis non negetur. Quod etiam sancto Flaviano episcopo me Clementia tua scripsisse cognoscat; ut charitas non negligatur, si error aboletur. Datum idibus Junii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA XXXII. AD FAUSTUM, MARTINUM ET RELIQUOS ARCHIMANDRITAS CONSTANTINOPOLITANOS. SYNOPSIS. Sensum Eutychis exsecratur: ipsum ad saniorem mentem redire cupit, et sic communioni restitui.

859 Dilectissimis filiis FAUSTO, MARTINO et reliquis archimandritis LEO episcopus.

Cum propter causam fidei, quam Eutyches perturbare tentavit, de latere meo mitterem, qui defensioni veritatis assisterent, congruum credidi, ut etiam ad vestram dilectionem scripta dirigerem: quos certum habeo ita studere pietati, ut blasphemas et impias voces nullatenus aequanimiter audire possitis; manente in cordibus vestris apostolica institutione, qua dicitur: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9). Sensum autem praedicti, qui, sicut gestorum lectione cognovimus, merito reprobatus est, etiam nos detestandum esse decernimus: ita ut si assertor insipiens in sua pravitate voluerit permanere, habeat cum his consortium, quorum est secutus errorem. Merito 861 enim fiet extra Christi Ecclesiam, qui in Christo humanam, id est nostram, negat esse naturam. Sed si idem spiritu Dei miserante correctus, impietatem sui erroris agnoverit, et quae catholici exsecrantur, plena satisfactione damnaverit, volumus ei misericordiam non negari, ut Ecclesia Domini nullum sentiat damnum; cum et resipiscens possit recipi, et solus debeat error excludi. De sacramento autem pietatis magnae, in qua nobis per incarnationem Verbi Dei justificatio est et redemptio, quae sit nostra ex Patrum traditione sententia, in litteris, quas ad fratrem meum Flavianum episcopum misi, nunc sufficienter, quantum arbitror, explicatum est; ut per insinuationem praesulis vestri, quid secundum Evangelium Domini nostri Jesu Christi in omnium fidelium cordibus fixum esse cupiamus, noscatis. Datum idibus Junii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

860 Ἀγαπητοῖς τέκνοις, Φαύστῳ καὶ Μαρτίνῳ καὶ λοιποῖς ἀρχιμανδρίταις, Λέων ἐπίσκοπος.

Ἐπειδὴ διὰ τὴν αἰτίαν τῆς πίστεως, ἣν Εὐτυχὴς διαθορυβῆσαι ἐπεχείρησεν, ἐντεῦθεν ἐπέμπομεν τοὺς συστησομένους τῇ ἀληθείᾳ ἀκόλουθον ἐνόμισα καὶ πρὸς τὴν ὑμετέραν ἀγάπην γράμματα διαπέμψασθαι· οὒς οἶδα σαφῶς οὕτω σπουδάζειν τῇ εὐσεβείᾳ, ὥστε τὰς βλασφήμους καὶ ἀσεβεῖς φωνὰς μηδ' ὅσον ταῖς ἀκοαῖς προσδέχεσθαι δύνασθαι, μενούσης ἐν ταῖς καρδίαις ὑμῶν τῆς ἀποστολικῆς παραδόσεως, ἐν ᾗ λέγεται· Εἴ τις ὑμᾶς εὐαγγελίζεται παρ' ὃ παρελάβετε, ἀνάθεμα ἔστω. Τὴν δὲ γνώμην τοῦ προλεχθέντος, ὅς τις, ὡς ἐκ τῆς ἀναγνώσεως τῶν ὑπομνημάτων ἔγνωμεν, ἀξίως ἀπεχειροτονήθη, καὶ ἡμεῖς ἐκβλητέον ἐκρίναμεν. Καὶ ἐὰν μὲν ὁ ἄφρων συνήγορος τῆ ἰδίᾳ σκαιότητι ἐπιμεῖναι βουληθείη, ἐχέτω μετὰ τούτων μοῖραν, ὧν ἠκολούθησε τῇ πλάνῃ 862 δικαιότατα γένοιτο ἂν ἔξω τῆς τοῦ Θεοῦ Ἐκκλησίας, ὅστις ἐν τῷ Χριστῷ τὴν ἀνθρωπίνην, τουτέστι τὴν ἡμετέραν ἀρνεῖται φύσιν. Ἐὰν δἐ ὁ αὐτὸς ἐλέει τοῦ πνεύματος τοῦ Θεοῦ διορθωθεὶς, τὴν ἑαυτοῦ πλάνην ἐπιγνοίη, καὶ ἅπερ οἱ τῆς καθολικῆς Ἐκκλησίας ἀναθεματίζουσιν, ἐξ ὅλης ψυχῆς ἀναθεματίσαι βουληθῇ, τοῦτον ἐλέου τυχεῖν βουλόμεθα, ὥστε τῇ Ἐκκλησίᾳ τοῦ Δεσπότου μηδεμίαν ἔσεσθαι ζημίαν· ἐπεὶ δὲ καὶ μετανοῶν δύναται δέχεσθαι, καὶ μόνη ἡ πλάνη ὀφείλει συγχωρεῖσθαι. Περὶ δὲ τῆς ἁγιότητος τῆς μεγάλης πίστεως, ἐν ᾖ ἡμῶν διὰ τῆς ἐν σωματώσεως τοῦ Λόγου τοῦ Θεοῦ ἡ δικαίωσις καὶ ἡ ἐξαγορασία ἐστὶ, τί φρονοῦμεν ἐκ τῶν Πατέρων παραδόσεως, ἐν τοῖς γράμμασιν, ἃ πρὸς τὸν ἀδελφὸν τὸν ἐμὴν Φλαυιανὸν τὸν ἐπίσκοπον νῦν ἔπεμψα, ἱκανῶς, καθ' ὅσον οἶμαι, εἴρηται· ὥστε ὑμᾶς ἐμφανίζοντος τοῦ ἰδίου προέδρου μαθεῖν, τί κατὰ τὸ Εὐαγγέλιον τοῦ ἡμετέρου Δεσπότου λεχθὲν, ταῖς πάντων τῶν πιστῶν ψυχαῖς βέβαιον μένειν ἐπιθυμοῦμεν. Ὁ Θεὸς ὑμᾶς φυλάττοι, τέκνα ἀγαπητά.

EPISTOLA XXXIII. AD EPHESINAM SYNODUM SECUNDAM. SYNOPSIS. I. Incarnationis fidem ex confessione Petri probari. --II. Concilium ad errorem abolendum, et reducendos errantes convocari. 863 Leo episcopus sanctae SYNODO, quae apud Ephesum convenit. CAP. I. Religiosa clementissimi principis fides sciens ad suam gloriam maxime pertinere, si intra Ecclesiam catholicam nullius erroris germen exsurgeret, hanc reverentiam divinis detulit institutis, ut ad sanctae dispositionis effectum auctoritatem apostolicae sedis adhiberet: tamquam ab ipso beatissimo Petro cuperet declarari quid in ejus confessione laudatum sit, quando dicente Domino; Quem me esse dicunt homines Filium hominis (Matth. XVI, 13)? Varias quidem diversorum opiniones discipuli memorarunt; sed cum ab eis, quid ipsi crederent, quaereretur, princeps apostolorum plenitudinem fidei brevi sermone complexus, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi; hoc est, Tu qui vere es Filius hominis, idem vere es Filius Dei vivi; tu, inquam, verus in Deitate, verus in carne, et salva geminae 865 proprietate naturae utrumque unus. Quod si Eutyches intelligenter ac vivaciter crederet, nequaquam ab hujus fidei tramite deviaret. Propter quam ei respondetur a Domino: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 17). Nimis autem a compage hujus aedificationis alienus est qui et beati Petri confessionem non capit, et Christi Evangelio contradicit: ostendens se nullum umquam studium cognoscendae veritatis habuisse, et superfluo honorabilem visum, qui nulla maturitate cordis ornavit canitiem senectutis.

CAP. II. Verum quia etiam talium non est negligenda curatio, et pie ac religiose Christianissimus imperator haberi voluit episcopale concilium, ut pleniore judicio omnis possit error aboleri, fratres nostros Julium episcopum, Renatum presbyterum, et Filium meum Hilarum diaconem, cumque his Dulcitium notarium probatae nobis fidei, misi; qui vice mea sancto conventui vestrae fraternitatis intersint, et communi vobiscum sententia, quae Domino sint placitura, constituant. Hoc est, ut primitus 867 pestifero errore damnato, etiam de ipsius, qui imprudenter erravit, restitutione tractetur; si tamen doctrinam veritatis amplectens, sensus haereticos, quibus imperitia ejus fuerat irretita, plene aperteque propria voce et subscriptione damnaverit: quod etiam in libello quem ad nos miserat est professus, spondens per omnia nostram se secuturum esse sententiam. Acceptis autem fratris et coepiscopi nostri Flaviani litteris, plenius ad eum de his quae ad nos videtur retulisse rescripsimus: ut abolito hoc qui natus videbatur errore, in laudem et gloriam Dei per totum mundum una sit fides et una eademque confessio, et in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Data idibus Junii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

864 Λέων ἐπίσκοπος τῇ ἁγίᾳ συνόδῳ τῇ ἐν Ἐφέσῳ συνελθούσει, ἀγαπητοῖς ἀδελφοῖς, ἐν Κυρίῳ χαίρειν.

Ἠ τοῦ ἡμερωτάτου βασιλέως εὐαγεστάτη πίστις, εἰδυῖα μάλιστα τοῦτο τῇ δόξῃ αὐτῶν διαφέρειν, εἴγε κατὰ τὴν καθολικὴν Ἐκκλησίαν μηδεμιᾶς πλάνης βλαστὸς ἀναφύοιτο, τοῦτο τοῖς θείοις δόγμασι τὸ σέβας ἀπένειμεν· ὥστε πρὸς ἀποτέλεσμα τῆς θείας διατυπώσεως, τῆς ἀποστολικῆς καθέδρας ἐπιθεῖναι τὸ κῦρος ὡς ἂν ἀπ αὐτοῦ τοῦ μακαρίου Πέτρου βουλομένη γενέαθαι κατάδηλον τὸν ἐν τῇ τούτου ὁμολογίᾳ ὑμνούμενον ὅτε λέγοντι τῷ Κυρίῳ· Τίνα με λέγουσιν οἱ ἄνθρωποι εἶναι τὸν Υἱὸν τοῦ ἀνθρώπου; διαφόρους μέν τινων ἔφασαν οἱ μαθηταὶ εἶναι τὰς δόξας ὁπηνίκα δὲ ἐπύθετο παρ' αὐτῶν, αὐτοἰ τί πιστεύοιεν, ὁ τῶν ἀποστόλων ἀρχηγὸς, τὸ πλῆρες τῆς πίστεως βραχεῖ λόγῳ περιλαβὼν, Σὺ εἶ, φησὶν ὁ Χριστὸς, ὁ Υἱὸς τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος. Τουτέστι, Σὺ εἶ, ὅς τις εἶ ἀληθῶς Υἱὸς τοῦ ἀνθρώπου· ὁ αὐτὸς ἀληθῶς εἶ Υἱὸς τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος· σὺ εἶ ἀληθὴς ἐν Θεότητι, καὶ ἀληθὴς ἐν σαρκί· καὶ σωζομένης τῆς ἐν 866 τῇ διττῇ φύσει τυγχανούσης ἰδιότητος, εἷς ὑπάρχων ἑκάτερον· ὡς εἴγε Εὐτυχὴς νοητῶς, καὶ ἐκτενῶς ἐπεπιστεύκει, οὐδαμῶς ἂν ἀπὸ τῆς εὐθείας τῆς πίστεως τῆς τοιαύτης ἀπέκλινε· δι' ἣν ἀπόκρισις αὐτῷ τῷ ἀποστόλῶ παρ' αὐτοῦ γίνεται τοῦ Δεσπότου· Μακάριος εἶ, Σίμων Βὰρ Ἰωνᾶ, ὅτι σὰρξ, καὶ αἷμα οὐκ ἀπεκάλυψέ σοι, ἀλλ' ὁ πατήρ μου ἐν τοῖς οὐρανοῖς· κᾀγὼ δὲ σοι λέγω, ὅτι σὺ εἶ Πέτρος, καὶ ἐπὶ ταύτῃ τῇ πέτρᾳ οἰκοδομήσω μου τὴν Ἑκκλησίαν, καὶ πύλαι ᾅδου οὐ κατισχύσουσιν αὐτῆς· σφόδρα οὖν τῆς ἁρμονίας τῆς τοιαύτης οἱκοδομῆς ἐστιν ἀλλότριος, ὅς τις καὶ τὴν τοῦ μακαρίου Πέτρου ὁμολογίαν οὐ δέχεται, καὶ τῷ Εὐαγγελίῷ τοῦ Χριστοῦ ἀντιλέγει· δεικνὺς ἑαυτὸν μηδεμίαν πώποτε σπουδὴν ἐσχηκέναι πρὸς τὸ γνῶναι τὸ ἀληθές· μάτην τε τιμῆς ἄξιος ὤφθη, ὅς τις οὐδενὶ τῆς καρδίας τῷ ἀκμαίῷ τὴν τοῦ γήρως ἐκόσμησε πολιάν. Ἀλλ' ἐπειδή περ, ἀδελφοὶ τιμιώτατοι, καὶ τῆς τῶν τοιούτων θεραπείας οὐκ ἔστι παραμελεῖν, καὶ ὁ εὐσεβὴς δὲ, καὶ φιλόχριστος βασιλεύς, εὐσεβῶς ἅμα, καὶ εὐλαβῶς ἔχων, τὴν τῶν ἐπισκόπων ἀθροισθῆναι σύνοδον ἠβουλήθη, ὥστε κρίσει τελειωτέρᾳ δυνηθῆναι πᾶσαν ἀπαλείφεσθαι πλάνην, τοὺς ἁδελφοὺς ἡμῶν Ἰούλιον τὸν ἐπίσκοπον, καὶ Ῥενάτον τὸν πρεσβύτερον, καὶ τὸ τέκνον μου Ἱλάρον τὸν διάκονον, καὶ μετὰ τούτων Δουλκίτιον τὸν ἐμὸν υοτάριον, δοκιμασθείσης ἡμῖν τῆς αὐτῶν πίστεως, ἀπεστείλαμεν. Οἵ τινες εἰς τάξιν ἐμὴν τῇ ἁγίᾳ τῆς ὑμῶν ἀδελφότητος συνόδῳ παρέσονται· καὶ τὰ τῇ κοινῇ μεθ' ὑμῶν γνώμῇ τὰ κατὰ Θεὸν 868 ἀρέσκοντα ψηφιοῦνται· Τουτέστιν, ὥστε ἐν πρώτοις τῆς φθοροποιοῦ πλάνης αὐτοῦ καταδικασθείσης, καὶ οὕτως περὶ τῆς ἑαυτοῦ ἀμαθοῦς πλάνης ἀποκαταστάσεως σκοπηθῆναι· εἴγε ὅλως τὴν τῆς ἀληθείας διδασκαλίαν δεχόμενος, τὸ αἱρετικὸν φρόνημα· ὅπερ ἡ κακοδοξία αὐτοῦ πέφῃνεν ἐμπλακεῖσα, εἰς πλῆρες, καὶ σαφῶς οἰκείᾳ φωνῇ, καὶ ὑπογραφῇ, καταδικάζειν ἀνέχοιτο. Ὅπερ καὶ ἐν τῷ λιβέλλῳ, ὅνπερ πρὸς ἠμᾶς ἀπέστειλε, ποιεῖν ἦν ὑποσχόμενος· διὰ πάντων ἐπαγγελλόμενος, ταῖς ἡμετέραις ἀκολουθεῖν ἀποφάσεσι· δεξάμενος δὲ τὰ γράμματα τοῦ ἐπισκόπου, καὶ συναδελφοῦ ἡμῶν Φλαυιανοῦ, τελεώτερον πρὸς αὐτὸν περὶ τούτων, ἅπερ ἔδοξεν ἐφ' ἡμᾶς ἀναφέρειν, ἀντεγράψαμεν· ἕνα τῆς πλάνης ἀπαλειφομένης τῆς νῦν ἀναφυείσης, εἰς ὕμνον, καὶ δόξαν τοῦ Θεοῦ μία πίστις εἴη κατὰ τὸν πάντα κόσμον, καί μία, καὶ ἡ αὐτὴ ὁμολογία· καὶ ἵνα ἐν τῷ ὀνόματι Ἰησοῦ Χριστοῦ πᾶν γόνυ κάμψῇ, ἐπουρανίων, καὶ ἑπιγείων, καὶ καταχθονίων· καὶ πᾶσα γλῶσσα ἐξομολογήσηται, ὅτι Κύριος Ἰησοῦς Χριστὸς εἰς δόξαν Θεοῦ Πατρός. Ἀμήν.

869 EPISTOLA XXXIV. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM. SYNOPSIS. I. Eutychen ab unitate fidei excidisse dolet. --II. Legatos ad synodum a latere mittit. LEO episcopus JULIANO episcopo charissimo fratri.

CAP. I. Litterae dilectionis tuae, quae mihi nuper sunt redditae, quam spiritali catholicae fidei vigeas amore, demonstrant; et multum gaudere me faciunt, quod in eamdem sententiam pia corda concurrunt, ut secundum doctrinam Spiritus sancti impleatur in nobis quod Apostolus ait: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia (I Cor. I, 10). Cujus unitatis nimium se Eutyches fecit extraneum, si in sua perversitate veterascit, nec adhuc, quibus vinculis a diabolo sit obligatus, intelligit: et quemquam sacerdotum Domini reperiendum putat, qui ejus imperitiae amentiaeque 870 consentiat. Diu apud nos incertum fuit, quid in ipso catholicis displiceret: et cum fratris nostri Flaviani nullas litteras sumeremus, ipse autem scriptis suis Nestorianam haeresim repullulare quereretur, non plene potuimus discere unde procederet, vel quo tenderet tam dolosa causatio. Sed postquam gestorum ad nos episcopalium documenta perlata sunt, omnia illa quae fallacium querelarum velamine tegebantur, quam essent detestanda, patuerunt.

CAP. II. Et quia clementissimus imperator, pro benevolentia ac pietate animi sui, de statu hujus, qui ante honorabilis videbatur, diligentius voluit judicari, atque ob hoc indicendum credidit episcopale concilium, per fratres nostros Julium episcopum, et Renatum presbyterum, sed et filium meum diaconem Hilarum, quos ex latere meo vice mea misi, ad fratrem nostrum Flavianum sufficientia pro qualitate causae scripta direxi, quibus et vestra dilectio, et Ecclesia universa cognoscat, de antiqua et singulari fide, quam indoctus impugnator incessit, quid divinitus traditum teneamus, et quid incommutabiliter praedicemus. Quia tamen non debemus partes miserationis omittere, congruere moderationi credidimus sacerdotum, ut si condemnatus presbyter plena satisfactione corrigitur, sententia, qua obstrictus est, relaxetur: si vero in eodem insipientiae suae luto jacere delegerit, statuta permaneant; et cum eis habeat sortem, quorum est secutus errorem. Data idibus Junii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

ADMONITIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM. 1. Verba cap. 1 et 4, direximus atque miserimus, quibus legati ab Urbe directi, et epistola ad Flavianum data idibus Junii missa traditur, indicare videntur sequentem epistolam scriptam fuisse post laudatas litteras ad Flavianum, immo etiam post legatorum discessum, qui profecti dicuntur in epist. 38, data die 23 Julii, quin et epist. 36, data die 20 Junii, ut probabilius ostendemus annot. 3 in ipsam epistolam (Col. 812, n. o); quod tamen in rem praesentem nihilum refert. In eadem epist. 38, memoratur adventus Basilii diaconi, qui profectis jam legatis, Flaviani epistolam ad Leonem detulerat. Si is esset idem Basilius, qui Juliani quoque litteras attulisse traditur, multo evidentius haec epistola scripta dicenda esset post idus Junias, quando legati nondum ab Urbe erant profecti. Ita ex duabus epistolis ad Julianum, quas de eadem re eodem die scriptas credere videtur difficile, sola praecedens epistola data fuisset idibus Junii, sequens vero in posterius tempus protrudenda esset. At omnes codices resistunt, et licet collectiones plures ac diversae sequentem epistolam contineant, in omnibus tamen idibus Junii data notatur. 2. Quesnellus, ut haec conciliet, not. 8, observat in aliquibus epistolis, quae idus Junii nunc praeferunt, nullam fieri Ephesinae synodi jam indictae mentionem. Conjecit autem Leonem acceptis primis Flaviani litteris cum gestis synodi Constantinopolitanae consilium cepisse mittendi legatos quatuor in Orientem, qui rem totam Constantinopoli componerent. Ad hunc unice finem scriptas primum credit epistolas plures, quae 13 Junii datae nunc leguntur. Solas autem duas nominat, scilicet epist. 28 ad Flavianum, et 32 ad archimandritas Constantinopolitanos, in quibus reapse nihil de synodo habetur, sed de fidei tantum causa per legatos curanda. Addit porro: At antequam legati profecti essent, acceptae sunt a Leone Theodosii litterae, quibus de indicta synodo monebatur; statimque iidem legati, qui ad fidei negotium cum Flaviano tractandum destinati erant, ad synodum directi sunt, eorumque tardata profectio, quo novis litteris scribendis tempus daretur, vel prioribus amplificandis; et in his de concilio fit mentio. Hac autem de causa et anterioribus et ultimis litteris eamdem chronicam notationem idibus Junii affixam innuit. 3. Nemini tamen haec satisfacere poterunt. Primo enim Flaviani litteras cum gestis Constantinopolitanae synodi a Leone acceptas, antequam Theodosii epistola de indicto concilio deferretur, non solum absque ullo fundamento, verum etiam contra documentorum fidem praesumit. Priores enim Flaviani litteras cum gestis Constantinopolitanis ad ersus Eutychen sese recepisse Leo significavit solum epist. 27, data die 21 Maii, cum Theodosii epistolam die 13 ejusdem mensis sibi traditam fuisse testetur epist. 31. Praeterea ante diem 13 Maii scripta praesumitur celebris epist. 28 ad Flavianum, et legati jam destinati. At die 21 ejusdem mensis, quo data fuit epist. 27, se eidem epist. 28 scribendae operam dare profitetur, nondumque cogitasse eam legatis tradere, inquit enim: De hac re plenius per eum qui ad nos tuae dilectionis portavit epistolam, rescribemus. Epistola autem 31 affirmat, post acceptas Theodosii litteras legatorum profectioni ordinandae exiguum tempus superfuisse: Cum a III iduum Maiarum, inquit, quo serenitatis ejus scripta suscepimus, major pars reliqui sit temporis assumenda, ut profectio sacerdotum qui negotio sufficiant valeat ordinari, Secundo etiamsi haec aliqua ratione conciliari possent in Quesnelli sententia, nondum tamen solvitur alia difficultas, qua dies iduum Junii signatur in hac epistola, siquidem profectis jam legatis scripta dicenda sit, ut initio notavimus. 4. Quid ergo? auctoritatem tot et antiquarum et praestantissimarum collectionum, quae nulla variano idus Junii constanter praeferunt, deserere nefas ducimus: ac propterea Leonem eadem die duas ad eumdem Julianum Coensem dedisse epistolas arbitramur, alteram brevem per legatos afferendam, longiorem alteram per Basilium diaconum ab illo diversum, qui profectis jam legatis Flaviani litteras detulit. Verba autem praeteriti temporis direximus et miserimus nihil movebunt, si considerentur quae observavimus in annot. 17 (Col. 727, n. b) ad epist. 22, ubi similia exempla praeteriti temporis dore praesenti vel mox futura ab ipso Leone adhibita allegavimus. Duas autem epistolas eodem die ad eosdem dari a Leonis more alienum non est, ut ex exemplis in admonit. ad epist. 17 laudatis patet. 5. Unum monendum restat quoad Graecam hujus epistolae versionem, quae cum in editionibus Conciliorum puncta alicubi praeferat lacunas indicantia, de luxato exemplari Romanorum editorum initio dubitavimus. At Graecum textum conferentes cum ms. Vat. 1455, alterius originis ab eo quo Romani editores usi sunt, ac praeterea cum duobus codd. Venetis S. Marci 164 et 555 deprehendimus, nec puncta in illis esse, neque luxationem ullam, sed omnia distincte uno contextu describi; nec tamen quae in editionibus Graecis desunt, suppleri. Hinc antiquum Graecum interpretem ea quae desiderantur in Graeca versione consulto omisisse non improbabiliter conjicimus. Forte Julianus, qui Leonis epist. 93 ad synodum Nicaenam Graece interpretatus videtur, uti animadvertemus in actionem ineditam concilii Chalcedonensis, quam in appendice publicabimus, hanc quoque ad se missam statim Graece reddidit; et cum magnae turbae tunc effervescerent, quae in Graeco desunt, consulto praetermittenda putavit. Libertatem quidem dissimulaudi apud Graecos nonnulla alterius epistolae Leonis ad synodum Chalcedonensem idem Julianus Leoni indicaverat, uti colligitur ex ep. 127, c. 3. Ut autem indicentur quae in Graeca versione omissa fuerunt, ea in Latino textu uncis clausa exhibebimus. EPISTOLA XXXV. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM. SYNOPSIS. I. Eutychen spem Christianam omniumque mysteriorum veritatem perimere. --II. Utriusque naturae proprietates in Christo servari. --III. Animam Christi non praeexstitisse corpori, nec corpus ex nihilo conditum; sed utrumque ejusdem nobiscum esse naturae. 875 LEO urbis Romae episcopus dilectissimo fratri JULIANO episcopo. CAP. I. Licet per nostros, quos ab Urbe pro fidei causa direximus, plenissimas ad fratrem nostrum Flavianum litteras miserimus contra nimiae impietatis errorem, tamen quia per filium nostrum Basilium diaconem scripta tuae dilectionis accepimus, quae multum nobis catholici sensus fervore placuerunt, etiam hanc paginam quae illis epistolis consonaret adjecimus, ut unanimiter atque constanter his qui Evangelium Christi corrumpere cupiunt resistatis: quoniam sancti Spiritus in nobis atque in vobis una est eruditio eademque doctrina: quam quicumque non recipit, 877 non est membrum corporis Christi; nec potest eo capite gloriari, in quo naturam suam asserit non haberi. Quid autem prodest imprudentissimo seni, Nestorianae haereseos nomine, eorum lacerare opinionem, quorum piissimam convellere non potest fidem; cum quantum Nestorius a veritate discessit, Deitatem Verbi ab assumpti hominis substantia separando, tantum a recto tramite etiam iste desciscat, qui Unigenitum Dei Filium sic de utero beatae Virginis praedicat natum, ut humani quidem corporis speciem gesserit, sed humanae carnis veritas Verbo unita non fuerit? De quo prodigio falsitatis quis non videat quae opinionum monstra nascantur? Qui enim negat verum hominem Jesum Christum, necesse est ut multis impietatibus impleatur, eumque aut Apollinaris sibi vindicet, aut Valentinus usurpet, aut Manichaeus obtineat: quorum nullus in Christo humanae carnis credidit veritatem. Qua utique non recepta, non solum quod secundum carnem atque animam rationalem, qui erat in forma Dei, manens idem in forma servi, homo natus denegatur; sed etiam, quod crucifixus est et mortuus ac sepultus, quodque die tertio resurrexit, et quod ad dexteram Patris sedens ad judicandos vivos 879 et mortuos, in eo corpore sit venturus, in quo est judicatus, abnuitur: quia haec redemptionis nostrae sacramenta vacuantur, si Christus veram veri hominis, totamque naturam suscepisse non creditur.

CAP. II. An quia manifesta erant signa divina, falsa dicentur documenta corporea: et testimonia utriusque naturae valebunt, ut Creator intelligatur; non valebunt, ut creatura salvetur? Quod Deitatis est, caro non minuit; quod carnis est, Deitas non peremit. Idem enim et sempiternus ex Patre, et temporalis ex matre, in sua virtute inviolabilis, in nostra infirmitate passibilis, in Deitate Trinitatis cum Patre et Spiritu sancto unius ejusdemque naturae; in susceptione autem hominis non unius substantiae, sed unius ejusdemque personae: [ut idem esset dives in paupertate, omnipotens in abjectione, impassibilis in supplicio, immortalis in morte.] Nec enim Verbum aut in carnem, aut in animam aliqua sui parte conversum est; cum simplex et incommutabilis natura Deitatis, tota in sua sit semper essentia, nec damnum sui recipiens, nec augmentum; et sic assumptam naturam beatificans, ut glorificata in glorificante permaneat [Cur autem inconveniens 881 aut impossibile videatur ut Verbum et caro atque anima unus Jesus Christus, et unus Dei hominisque sit filius, si caro et anima, quae dissimilium naturarum sunt, unam faciunt etiam sine Verbi incarnatione personam: cum multo sit facilius ut hanc unitatem sui atque hominis Deitatis praestet potestas, quam ut eam in substantiis suis obtineat solius humanitatis infirmitas?] Nec Verbum igitur in carnem, nec in Verbum caro mutata est; sed utrumque in uno manet, et unus in utroque est, non diversitate divisus, non permixtione confusus: nec alter ex Patre, alter ex matre; sed idem aliter ex Patre ante omne principium, aliter de matre in fine saeculorum: ut esset mediator Dei et hominum, homo Jesus Christus (I Tim. II, 5), in quo inhabitaret plenitudo Divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9): quia assumpti, non assumentis provectio est, quod Deus illum exaltavit et donavit illi nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 9-11).

CAP. III. [In eo vero quod Eutyches in episcopali judicio ausus est dicere ante incarnationem duas in Christo fuisse naturas, post incarnationem autem, unam, necessarium fuerat ut ad reddendam rationem professionis suae crebris atque sollicitis judicum interrogationibus urgeretur, ne tamquam inane aliquid praeterflueret, quod non nisi de haustu venenatorum dogmatum apparebat effusum. Arbitror enim talia loquentem hoc habere persuasum, quod anima quam Salvator assumpsit prius in coelis sit commorata quam de Maria virgine nasceretur, eamque sibi Verbum in utero copularet. Sed hoc catholicae mentes auresque non tolerant: quia nihil secum Dominus de coelo veniens nostrae conditionis exhibuit; nec animam enim quae anterior exstitisset, nec carnem quae non materni corporis esset, accepit. Natura quippe nostra non sic assumpta est ut prius creata, post assumeretur, sed ut ipsa assumptione crearetur. Unde quod in Origene merito damnatum est, qui animarum, antequam corporibus insererentur, non solum vitam, sed et diversas fuisse asseruit actiones, necesse est ut etiam in isto, nisi maluerit sententiam abdicare, plectatur.] Nativitas enim Domini secundum carnem, quamvis habeat quaedam propria quibus humanae conditionis initia transcendat, 883 sive quod solus ab inviolata Virgine sine concupiscentia est conceptus et natus, sive quod ita visceribus matris est editus, ut et fecunditas pareret, et virginitas permaneret; non alterius tamen naturae erat ejus caro quam nostrae; nec alio illi quam caeteris hominibus anima est inspirata principio, quae excelleret, non diversitate generis, sed sublimitate virtutis. Nihil enim carnis suae habebat adversum nec discordia desideriorum gignebat compugnantiam voluntatum]. Sensus corporei vigebant sine lege peccati, et veritas affectionum sub moderamine Deitatis et mentis, nec tentabatur illecebris, nec cedebat injuriis. Verus homo vero unitus est Deo, nec secundum existentem prius animam deductus est e coelo, nec secundum carnem creatus ex nihilo; eamdem gerens in Verbi Deitate personam, et tenens communem nobiscum in corpore animaque naturam. Non enim esset Dei hominumque mediator (I Tim. II, 5), nisi idem Deus idemque homo in utroque et unus esset et verus. Incitat quidem nos ad latitudinem disserendi materiae magnitudo; sed apud eruditionem tuam non est copiose laborandum: praesertim cum jam per nostros ad fratrem Flavianum sufficientes litteras miserimus, ad confirmandos animos non solum sacerdotum, sed etiam laicorum. Praestabit, ut credimus, misericordia Dei, ut absque cujusquam animae detrimento possint adversum diaboli dolos, et sana defendi, et vulnerata curari. Data idibus Junii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

876 Τῷ ἀγαπητῷ ἀδελφῷ Ἰουλιανῷ Λέων ἐπίσκοπος.

Εἰ καὶ διὰ τῶν ἡμετέρον γε, ὧν ἀπεστάλκαμεν ἐκ τῆς πόλεως ἐπὶ τοῦ πράγματος τῆς πίστεως, πληρέστατα πρὸς τὸν ἀδελφὸν ἡμῶν φλαυιανὸν διεπεμψάμεθα γράμματα κατὰ τῆς πλάνης τῆς πολλῆς ἀσεβείας. Ὅμως ἐπειδὴ διὰ τοῦ τέκνου ἡμῶν Βασιλείου τὰ γράμματα τῆς σῆς ἀγάπης ἐδεξάμεθα, ἅπερ ἡμῖν ἤρεσε πάνυ, τῷ ζήλῳ τοῦ καθολικοῦ φρονήματος ζέοντα, καὶ τόδε τὸ γράμμα, ὅπερ οὐκ ἀπᾴδει τῶν γραμμάτων ἐκείνων, καὶ νῦν προσεθήκαμεν· ὥστε ὑπὲρ τῆς ἀληθείας τῆς ἐνανθρωπήσεω τοῦ Χριστοῦ ὁμοψύχως, καὶ σαθερῶς τούτοις ὑμᾶς ἀντιθεῖναι, οἵ τινες τὸ τοῦ δεσπότου εὐαγγέλιον διαφθείρειν ἐπιθυμοῦσιν, ἐπείπερ ἡ τοῦ ἁγίου πνεύματος ἐν πάσeegr;ι τῇ καθολικῇ Ἐκκλησίᾳ μία ἐστὶ μάθησις, καὶ ἡ αὐτὴ διδασκαλία· ἣν εἴ τις μὴ δέχεται, οὔκ 878 ἔστι μέλος τοῦ σώματος τοῦ Χριστοῦ, οὔτε δύναται ταύτῃ δοξάζεσθαι τῇ κεφαλῇ ἐν ᾗ τὴν οἰκειαν φύσιν διαβεβαιοῦται μὴ περιέχεσθαι. Τί δὲ ὄφελος τῷ ἀμαθεῖ γέροντι, ὀνόματι τῆς τῶν Νεστοριανῶν αἱρέσεως, ἐκείνων διαβάλλειν τὴν δόξαν, ὧν τὴν εὐσεβεστάτην πίστιν καταλῦσαι μὴ δύναται; ὁπότε Νεστόριος ὅσον ἀπὸ τῆς ἀληθείας ἀπέστη, τὴν Θεότητα τοῦ Λόγου χωρίζων ἀπὸ τῆς οὐσίας τοῦ προσληφθέντος ἀνθρώπου, καὶ ἀπ' αὐτῆς τῆς συλλήψεως τῆς Παρθένου, τοσοῦτον ἀπὸ τῆς ὀρθῆς ὁδοῦ οὗτος ἀφηνιᾷ· ὃς τὸν Μονογενῆ τοῦ Θεοῦ οὕτως ἀπὸ τῆς γαστρὸς τῆς μακαρίας Παρθένου νομίζει τεχθέντα, ὥστε ἀνθρωπίνου σώματος εἰκόνα ἔχειν αὐτὸν. ἀνθρωπίνης δὲ σαρκὸς μὴ ἀνειληφέναι ἀλήθειαν. Περὶ οὗ τερατώδους ψεύδους τίς οὐκ ἂν ἴδοι ποῖα βζασφημιῶν ἀτοπήματα τίκτεται· ὁ γὰρ ἀρνούμενος τὸν ἀληθινὸν ἄνθρωπον τοῦ Κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ, ἀναγκαίως πλείστων ὅσων ἐμπαιγμάτων πληροῦται τοῦ διαβόλου· καὶ τοῦτον ὡς οἰκεῖον Ἀπολλινάριος ἔχει, ἢ Οὐαλεντῖνος ἑαυτῷ προσκυροῖ, ἢ Μανιχαῖος κρατεῖ· ὧν οὐδὲ εἰς ἐν τῷ Σωτῆρι ἡμῶν τῆς ἀνθρωπίνης σαρκὸς ἐπίστευσε τὴν ἀλήθειαν· ἧς τινος δηλαδὴ μὴ ἀληθῶς ἀναληφθείσης, οὐ μόνον εἰς ἄρνησιν πιπτει τὸ ὅτι κατὰ σάρκα καὶ ψυχὴν λογικὴν ὁ ὢν ἐν μορφῇ τοῦ Θεοῦ, ὁ αὐτὸς μένων, ἐν μορφὶ δούλου ἄνθρωπος ἐγεννήθη ἀλλὰ γὰρ καὶ ὅτι σταυρωθεὶς, καὶ ἀποθανὼν, καὶ ταφεὶς, τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ ἀνέστη· καὶ ὅτι καθεζόμενος ἐκ δεξιῶν τοῦ Πατρὸς, ἐπὶ τῷ κρίνειν ζῶντας καὶ νεκροὺς ἐν τούτῳ τῷ σώματί 880 ἐστιν ἐλευσόμενος, ἐν ᾧπερ ἦν καταδικασθεὶς, οὐδαμῶς ὁμολογεῖ· ταῦτα γὰρ ἅπαντα τῆς ἡμετέρας λυτρώσεως τὰ μυστήρια ματαιοῦται, εἴγε ὁ τοῦ Θεοῦ Υἱὸς ὢν ἀληθὴς τοῦ ἀληθοῦς, ἀνθρώπου τῆν ὁλην φύσιν ἀνειληφὼς οὐ πιστεύεται· καὶ ἐπειδήπερ ἀληθῆ τὰ θεῖα σημεῖα γεγένηται, ψευδῆ τὰ διὰ τοῦ σὡματος ἀποδεικνύμενα λέγεται, ὥστε τὰς μαρτυρίας ἑκατέρας τῆς φύσεως ἔχειν μὲν ὅπως ὁ Σωτὴρ νοεῖσθαι δυνηθeetigr;ι, μὴ ἔχειν δὲ ἀφ' ὧν μέλλει τὸ ἡμέτερον γένος σωθῆναι; ὃ τοίνυν ἐστὶ Θεότητος, ἡ σὰρξ οὐκ ἐμείωσεν· ὃ δέ ἐστι σαρκὸς, ἡ Θεότης οὐκ ἔφθειρεν· ὁ γὰρ αὐτός ἐστι καὶ προαιώνιος ἐκ Πατρὸς, καὶ κατὰ χρόνους ἀπὸ μητρός· καὶ ἐπὶ μὲν τῆς οἰκείας δυνάμεως· ἄφθαρτος ἐπὶ δὲ τῆς ἀσθενείας τῆς ἡμῶν παθητός· καὶ ἐν μὲν τῇ Τριάδι τῆς Θεότητος μετὰ τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, μιᾶς καὶ τῆς αὐτῆς φύσεως, ἐν δὲ τῷ μυστηρίῳ τοῦ ἀναληφθέντος ἀνθρώπου, οὐ ριᾶς οὐσίας, ἀλλ' ἑνὸς προσώπου, καὶ τοῦ αὐτοῦ. Οὔτε γὰρ ὁ Λόγος εἰς σῶμα, ἢ εἰς ψυχὴν κατά τι μέρος οἰκεῖον ἐτράπη· ὁπότε ἀπλῆ, καὶ ἀναλλοίωτος ἡ τῆς Θεότητος φύσις, ὅλη ἐν τῇ οἰκείᾳ ἀεὶ ὑπάρχει οὐσίᾳ, οὐδεμίαν ἑαυτῆς μείωσιν δεχομένη, οὔτε προσθήκην· καὶ πάλιν, οὕτω τὴν προσληφθεῖσαν μακαρίαν ἀποτελέσασα φύσιν, ἵνα ἡ δοξασθεῖσα ἐν τῇ δοξασάσῃ μεμενηκυῖα τυγχάνῃ. Οὔτε οὖν ὁ λόγος εἰς σῶμα, ὡς εἴπομεν, οὔτε εἰς λόγον τὸ σῶμα ἠλλοίωται· ἀλλ' ἑκάτερον ἐν ἑνὶ, καὶ ἐν ἀμφοτέροις ὁ εἷς· οὐ διαφορᾷ διῃρημένος, οὐ τῷ μεμίχθαι συγκεχυμένος· ὥστε ἕτερος μὲν ἐκ πατρὸς, ἕτερος δὲ ἐκ μητρός· ἀλλ' ὁ αὐτὸς ἄλλως μὲν ἐκ πατρὸς πρὸ πάσης ἀρχῆς. Ἀλλως δὲ 882 ἐκ μητρὸς ἐπ' ἐσχάτου τῶν ἡμερῶν· ἵνα γένηται μεσίτης Θεοῦ καὶ ἀνθρώπον ἄνθρωπος Χριστὸς Ἰησοῦς· ἐν ᾧ πᾶν τὸ ;πλήρωμα τῆς θεότητος σωματικῶς κατοικεῖ. ἐπειδήπερ τοῦ προσληφθέντος, οὐ τοῦ προσλαβόντος ἐστίν ἡ προκοπή· ὅτι καθάπερ ὁ Ἀπόστολος λέγει, Ὁ Θεὸς αὐτὸν ὐπερύψωσε, καὶ ἐχαρίσατο αὐτῷ ὄνομα, τὸ ὑπὲρ πᾶν ὄνομα, ἵνα ἐν τῷ ὀνόματι Ἰησοῦ Χριστοῦ πᾶν γόνυ κάμψῃ ἐπουρανιων, καὶ ἐπιγείων, καὶ καταχθονίων, καὶ πᾶσα γλῶσσα ἐξομολογήσηται, ὅτι κύριος Ἰησοῦς Χριστὸς, εἰς δόξαν Θεοῦ πατρός· τοιγαροῦν ἡ κατὰ σάρκα τοῦ δεστότου γέννησις, εἰ καὶ τὰ μάλιστα ἔχει τινὰς ἰδιότητας, δι' ὧν τὰ τῆς ἀνθρωπίνης παρόδου τῆς εἰς τὸν βίον ὑπερβαίνει προοίμια, εἴτε καθὸ μόνος ἐξ ἁγίου πνεύματος ἀπὸ ἀφθάρτου παρθένου χωρὶς ἐπιθυμίας συλληφθείς ἐστι καὶ τεχθεὶς, εἴτε καθὸ οὕτως ἐκ τῆς γαστρὸς τῆς μητρὸς ἀπεκυήθη, ὥστε καὶ τὴν εὐγονίαν τεκεῖν, καὶ μεῖναι τῆν παρθενίαν· ὅμως οὐχ ἑτέρας ἦν φύσεως ἡ τούτου σὰρξ, ἤπερ ἐστίν ἡ τῆς ἡμῶν· οὐδὲ χαθ' ἑτέραν ἀρχὴν ἐνεπνεύσθη τούτῳ ἡ ψυχὴ παρὰ τοὺς ἄλλους ἀνθρώπους, ἥ τις ὑπερεῖχεν οὐ κατὰ τὸ τοῦ γένους διάφορον, ἀλλὰ κατὰ τὸ τῶν δυνάμεων ὑπερβάλλον. Καὶ γὰρ οὐδὲν εἶχεν ἐναντιούμενον ἐξ ἐπιθυμίας σαρκός· ἐπείπερ ἤκμαζον αἰσθήσεις τοῦ σώματος δίχα νόμου τινὸς ἁμαρτήματος, καὶ ἡ ἀλήθεια τῶν κινήσεων ὑπὸ τῷ τῆς θεότητος καὶ τῷ τῆς διανοίας οἴακι· οὔτε ἐπηρεάζετο διὰ τῶν δελεασμάτων, οὔτε παρεχώρει τοῖς πάθεσιν. Ὥστε ὀ 884 ἀληθὴς Θεὸς ἄνθρωπος ἐγεννήθη· καὶ οὔτε κατὰ προϋπάρχουσαν ψυχὴν ἐξ οὐρανοῦ κατενεχθεὶς, οὔτε κατὰ σάρκα ἐκ στοιχείου τινὸς προσληφθεὶς ἢ τεχθεὶς ἐκ τοῦ μηδενός· ἀλλὰ τὸ αὐτὸ ἔχων ἐν θεότητι καὶ ἀνθρωπότητι πρόσωπον, καὶ τὴν κοινὴν ἡμῶν κρατῶν φύσιν ἐν σώματι καὶ ψυχῇ· οὐ γὰρ ἂν ἧν Θεοῦ καὶ ἀνθρώπων μεσίτης, εἰ μὴ ὁ αὐτὸς Θεὸς, καὶ ὁ αὐτὸς ἄνθρωπος ἐν τῷ αὐτῷ καὶ εἷς ὑπῆρχεν, καὶ ἀληθής. Καὶ κινεῖ ἡμᾶς, ἀδελφὲ τιμιώτατε, πρὸς διαλέξεως πλάτος τὸ τῆς ὑποθέσεως μέγεθος ἀλλὰ πρὸς τὴν ἀγάπην τὴν σὴν οὐ διὰ πλειόνων ἐστὶ καμεῖν, ὁπότε μάλιστα καὶ περ ἤδη διὰ τῶν ἡμετέρων, ὡς προείρηται, πρὸς τὸν ἀδελφὸν ἡμῶν Φλαυιανὸν τὰ ἀρκοῦντα ἀπεστάλκαμεν γράμματα, πρὸς τὸ μὴ μόνον τοὺς τῶν ἱερέων βεβαιοτέρους ἐράσασθαι λογισμοὺς, ἀλλὰ καὶ τοὺς τῶν λαϊκῶν. Παράσχοι δὲ, ὥσπερ πιστεύομεν, ὁ ἔλεος τοῦ Θεοῦ, ὥστε δίχα τοῦ γενέσθαι ζημίαν ψυχῆς τινος δυνηθῆναι κατὰ τῶν τοῦ διαβόλου βελῶν καὶ τὰ ὑγιῆ διαφυλαχθῆναι, καὶ τὰ τραυματισθέντα θεραπευθῆναι. Ὀ Θεὸς ὑγιαίνοντά σε διαφυλάξοι, ἀδελφὲ τιμιώτατε.

885 EPISTOLA XXXVI. AD FLAVIANUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. SYNOPSIS Litteras et gesta synodi adversus Eutychem se accepisse monet.

FLAVIANO charissimo fratri LEO papa.

Litteras tuae dilectionis accepi cum gestis, quae apud vos de fidei quaestione confecta sunt. Et quia clementissimus imperator pro Ecclesiae pace sollicitus synodum voluit congregari, quamvis evidenter appareat, rem, de qua agitur, nequaquam synodali indigere tractatu; tamen, frater charissime, subsecutos esse significo, quos in hac re placuit destinare. Nec necessarium fuit nunc amplius scribi, cum, propitio Deo, de his quae causae credimus convenire per ea quae ipsi portabunt scripta sis plenius instruendus. Data duodecimo kalendas Julii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

886 EPISTOLA XXXVII. AD THEODOSIUM AUGUSTUM. SYNOPSIS. Fidei et confessionis unitatem esse servandum. Legatos ad synodum Ephesinam missos, ad quam ut se conferret, necessitas non sinit.

LEO THEODOSIO Augusto.

Acceptis clementiae vestrae litteris, multum universali Ecclesiae gaudendum esse perspexi, quod christianam fidem, qua divina Trinitas honoratur et colitur, in nullo dissimilem, in nullo vultis esse discordem. Quid enim rebus humanis ad exorandam misericordiam Dei efficacius suffragetur, quam si una gratiarum actio, et unius confessionis sacrificium majestati ejus ab omnibus offeratur? In quo sacerdotum et cunctorum fidelium ita demum erit plena devotio, si in his quae per unicam Dei Filium Deum Verbum pro nostra redemptione sunt gesta, nihil aliud sentiatur, quam quod ipse de se et praedicari jussit et credi. Unde quamvis ad diem, quem concilio episcopali pietas vestra constituit, 887 occurrere me ratio nulla permittat; cum nec aliqua ex hoc ante exempla praecesserint, et temporalis necessitas me non patiatur deserere civitatem praesertim cum tam evidens fidei causa sit, ut rationabilius ab indicenda synodo fuisset abstinendum: tamen in quantum Dominus juvare dignatur, meum studium commodavi, ut Clementiae vestrae statutis aliquatenus pareatur, ordinatis hinc fratribus meis, qui amputandis scandalis pro causae qualitate sufficiant, quique praesentiae meae impleant vicem: quia non talis quaestio orta est de qua aut possit, aut debeat dubitari. Data duodecimo kalendas Julii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA XXXVIII. AD FLAVIANUM EPISCOPUM CP. SYNOPSIS. Eum de receptis litteris monet; de fide defensa laudat; ad misericordiam, si haereticus resipiscit, hortatur.

LEO FLAVIANO episcopo Constantinopolitano.

Profectis jam nostris, quos ad vos in fidei causa direximus, per filium nostrum Basileum diaconum scripta tuae dilectionis accepimus, quibus merito parum de negotio communis sollicitudinis indidisti, quoniam et gesta ante delata, de omnibus nos sufficienter instruxerant, et ad familiarem interrogationem idoneus, erat sermo praedicti, per quem nunc alloquia reddentes, dilectionem tuam per Dei nostri gratiam, in qua fidimus, cohortamur, utentes verbis apostolicis, atque dicentes: 888 In nullo terreamini ab adversariis, quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis (Philip. I, 28). Quid enim tam exitiabile, quam negata veritate incarnationis Christi, omnem spem salutis humanae velle dissolvere, et Apostolo contraire dicenti manifeste: Magnum est pictatis sacramentum, quod manifestatum est in carne (I Tim. III, 16)? Quid tam gloriosum quam contra inimicos nativitatis et crucis Christi pro fide evangelica dimicare? De cujus purissimo lumine, invictaque virtute, datis jam ad tuam dilectionem litteris, quid in nostro esset corde patefecimus: ne de his quae secundum doctrinam catholicam didicimus et docemus aliquid inter nos videri possit ambiguum. Quia vero tam clara et tam valida sunt testimonia veritatis, ut nimis caecus nimisque obduratus habendus sit, qui ad coruscationem lucis atque rationis non confestim se a tenebris falsitatis excusserit; ad curandam imperitorum insaniam, etiam patientiae vos adhibere volumus medicinam: ut per paternas increpationes hi, qui in senectute carnis suae mente sunt parvuli, discant obedire majoribus. Ac si deposita imperitiae suae vanitate resipiscunt, omnique errore damnato, fidem veram singularemque suscipiunt, misericordia eisdem episcopalis benevolentiae non negetur: mansuro judicio quod praece sit, si impietas merito condemnata in sua pravitate perstiterit. Data decimo kalendas Augusti, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

889 EPISTOLA XXXIX. AD EUMDEM FLAVIANUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. SYNOPSIS.

De ejus silentio conqueritur, cujus causa Leoni tunc ignota erat Ephesina depraedatio.

LEO episcopus FLAVIANO episcopo.

Auget sollicitudinem nostram taciturnitas tua, quod jamdiu nulla dilectionis tuae scripta suscepimus; cum nos curarum tuarum participes pro fidei defensione solliciti, frequenter per occasiones idoneas ad dilectionem tuam litteras miserimus: ut adhortationum nostrarum consolationibus te juvaremus, ut adversariorum stimulis pro fidei defensione non cederes, cum laboris tui participes nos probares. Olim ad fraternitatem tuam nostros credimus pervenisse, per quos plenius scriptis mandatisque nostris instructum te esse retines, et Basilium ad te, ut volueras, ipsi remisimus. Nunc, ne aliqua praetermissum occasione te crederes, per filium nostrum honorabilem et amabilem nobis virum Eupsychium hanc paginam dedimus, ut tota celeritate ad scripta nostra respondeas, nosque subinde de tuis actionibus nostrorumque, et de totius causae absolutione facias certiores; ut sollicitudinem quam nunc pro fidei defensione gerimus, prosperioribus nuntiis molliamus. Data tertio idus Augusti, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

890 EPISTOLA XL. AD EPISCOPOS PER ARELATENSEM GALLIAE PROVINCIAM CONSTITUTOS. SYNOPSIS Gaudet de bona ac pacifica electione Ravennii: cui ut bonae de eo conceptae opinioni satisfaciat, exoptat.

Dilectissimis fratribus, CONSTANTINO, AUDENTIO, RUSTICO, AUSPICIO, NICETAE, NECTARIO, FLORO, ASCLEPIO, JUSTO, AUGUSTALI, YNANTIO, et CHRYSAPHIO, LEO papa.

Justa et rationabilis nobis causa gaudendi est, cum a sacerdotibus Domini ea gesta cognoscimus quae et paternorum canonum regulis, et apostolicis congruant institutis. Necesse est enim ut omne corpus Ecclesiae salubri crescat augmento, si membra quae praesunt, et vigore excellant auctoritatis, et tranquillitate moderaminis. Quod ergo in Arelatensium civitate, defuncto sanctae memoriae Hilario, virum etiam nobis probatum fratrem Ravennium, secundum desideria cleri, honoratorum, et plebis, unanimiter consecrastis, bonum fraternitatis vestrae opus nostro judicio roboramus. Quia electionem pacificam atque concordem, cui nec merita morum, nec studia civium defuerunt, postulationis quidem humanae, sed inspirationis credimus fuisse divinae. Utatur itaque, fratres charissimi, Dei munere memoratus antistes, et secundum consonantia omnium ordinum vota, quid ex ipso devotionis exspectetur intelligat: ut dispensationis sibi creditae diligens ac temperans exsecutor, vestro testimonio non inferior, et nostro per omnia 891 favore sit dignior. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. Data XI kalend. Septembr., Asturio et Protogene coss.