Jump to content

Epistolae (Leo II)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
Auctor incertus
Saeculo IX

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96


EPISTOLA PRIMA CONSTANTINI IMPERATORIS AD LEONEM II PAPAM.

Exemplar divinae sacrae piissimi et Christum diligentis imperatoris Constantini ad Leonem sanctissimum et beatissimum papam senioris Romae, missum per eos qui illinc directi erant a superstite Agathone sanctae memoriae. Missa est mensis Decembris decimo tertio, indictione decima. (0388C) Leoni sanctissimo et beatissimo archiepiscopo veteris et clarissimae urbis Romae, et oecumenico papae.

Coelorum aeternum regnum et beatitudinem expetentes, et ad spiritualem adoptionem pia nostra consilia dirigentes, ea meditamur ac gerimus, quibus studia nostra bene evenire possint. Quid igitur Dominus in Evangeliis pollicitus est? Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V). Ad hoc (0388D)autem promissum, quo ad divinam cognationem extollimur, et adoptionis nobilitatem assequimur, pervenire cupientes, ipsumque Christum imitantes, a quo sumus corona redimiti, quique in seipso omnia Deo reconciliavit, ad pacem et concordiam adducere studemus nostram Christi amantissimam rempublicam: (0389A)praecipue vero nobis cura est sanctarum Dei Ecclesiarum ordo, assidueque hoc prospicimus, ut unitatem fidei conciliemus. Quamobrem valde succensebamus, nec forte amplius poteramus tantum hoc, quod diuturnitate temporis corroboratum est dissidium, ut et ab infidelibus ii, qui Christum diligunt, irriderentur, illisque laetitiae fuerint odia inter se Christianorum: nam illorum oppugnationem omittentes, alii in alios linguas, quasi novaculam acutam, maledictis et conviciis armabant, fidemque dissensionibus discindebant. Haec ante aetatem nostram coepta, et ad tantam progressa malitiam, ut insanabile illud malum esse videretur, comprimere difficile ac molestius vero praetermittere. Irritabant Deum, nostram quoque mansuetudinem irritabant. (0389B)Non aliter igitur morbum Ecclesias Dei opprimentem curare in animum induximus, quam ut Dei sacerdotes, et cultores, taliumque curatores malorum, ad deliberationem et consilia habenda hortaremur. Compluries enim Ecclesia impressionibus haereseon periculose aegrotavit: at non aliter orthodoxiae accepit medicinam, quam piorum et Christi amantium imperatorum adhortatione, sacerdotum vero a Deo instinctorum consensionibus ac coetibus. Quapropter sancti papae Agathonis beatitudinem piis apicibus nostris sumus hortati, ut aliquot mitteret, qui ejus personam obtinerent: caeterisque sanctissimis praesulibus denuntiavimus, ut sibi quisque subditos venerabiles sacerdotes, omnes simul in nostram a Deo conservandam, et regiam urbem convenirent, ut (0389C)putrefacti et scandalizantis membri inutilitatem exscinderent, cum maxime nollet curam recipere, caeterumque Christi totum corroborarent corpus, doctrina et cataplasmatibus pietatis. Expedit enim, ut evangelice dicatur, ut unum membrum pereat, et conservetur totius Ecclesiae plenitudo. Ut quidem, ex nostra advocatione et jussione, cum et ii qui a parte sunt vestrae beatitudinis, et qui cum ipsa post ipsam solium obtinent sanctissimi patriarchae, caeterique omnes almi episcopi convenissent et consedissent una cum nostra pietatis studiosa tranquillitate, de fide tractatus est habitus. Cumque protinus suggestionem sancti papae Agathonis ad potestatem nostram, ii qui vice ejus fungebantur, obtulissent, nempe Abundantius, Joannes, et Joannes sanctissimi (0389D)episcopi; Theodorus et Georgius Deo amabilissimi presbyteri, Joannes Deo amabilis archidiaconus, et Constantinus venerabilis hypodiaconus, ac Theodorus Deo amabilis presbyter ecclesiae Ravennae, quique cum ipsis: eam serenitati nostrae porrexerunt, quam cum jussissemus omnibus audientibus recitari, sanae nec adulteratae fidei characterem in ea perspeximus. Perpensis enim evangelicis et apostolicis vocibus, comparatisque cum ipsa iis, quae a sanctis et universalibus conciliis statuta ac definita sunt: collatis praeterea testimoniis, quae afferebat, cum paternis libris, nihil non concinens inventum est, ac nihilum immutata verae confessionis ratio in ea perspecta. Ac veluti ipsum principem apostolici chori, primaeque (0392A)cathedrae antistitem Petrum contuiti sumus mentium nostrarum oculis totius dispensationis mysterium livinitus eloquentem, verbaque haec per eas litteras Christo facientem: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI). Nam ipsum totum Christum nobis sacrae ejus litterae disserendo exprimebant; quas omnes libentibus animis sincereque accepimus, et veluti Petrum ipsum ulnis animi suscepimus. Solus autem cum iis, quibuscum abreptus est, defecit a nobis Macarius, qui pro suo nomine felix non est, is qui Antiochensium urbis praesul fuit, et ab jugo quidem Christi se adversando subduxit, a sacerdotali vero conventu exilit; renuit enim omnino sacratissimis Agathonis litteris assentiri, veluti in ipsum coryphaeum ac principem Petrum insaniens. Non (0392B)defuere monita, crebra hortatio adhibita est ei, omnes enim conversionis vias monstravimus; quid non dicentes? quid non molientes atque intentantes? eorum maxime . . . quae a sacerdotali collegio separant. Dolebamus propter ipsum: quidni enim? et ob commiserationem viscera nostra lacerabantur, cum ille disjungeretur a Domini grege. Sed facies meretricis facta est ei, ac inverecundiae induit personam, unaque exhortationem et pietatem depulit; non enim intellexit ut intelligeret, et verbum sanctum abominatus est. Cur autem in hac narratione longiores sumus, cum ea in actis subtilius et accuratius explicentur? quae cum ad vos missa sint, omnium quae mota et tractata sunt, cognitionem investigare [investigate]. Quoniam (0392C)vero ita obduruit, ac nervum ferreum cervicem intendit, faciemque suam fecit aeream, aures aggravavit ne audiret, et cor statuit pervicax ne audiret legem: lex enim de Sion exit, ab apostolici montis cacumine doctrina: propterea sanctum quoque et universale concilium eumdem insanum Macarium cum ejus haereseos sociis pontificali habitu nudavit. Omnes vero scriptis precibus serenitatem nostram communiter precati sunt, ut eos ad vestram beatitudinem mitteremus. Sic igitur fecimus, eosque ad vos misimus, vestro paterno judicio omnem ipsorum causam permittentes. Sacram autem ac venerabilem definitionem sacrum concilium edidit, cui et subscripsimus, ac piis nostris edictis eam sancivimus, adhortati omnem Christi amantem populum nostrum, (0392D)ut fidei ibi praescriptae obsequeretur, nec ullam prorsus haereticam sectam comminisceretur. Gloria Deo, qui gloriosa facit, et fidem apud nos integram conservavit. Quomodo enim id facturus non erat, in ea petra, super quam ipse Ecclesiam fundavit, ac praedixit nunquam fore, ut portae inferi, hoc est, haereticae insidiae, adversus eam praevalerent? a qua, tanquam e coelorum convexis, verae confessionis sermo effulsit, animas diligentium Christum illustravit, suscitavitque refrigeratam orthodoxiam. Haec pro voto Deo adjuvante confecimus, Christique oves in unum gregem adduximus, quae mercenariis pastoribus, qui nec pastores sunt, amplius non decipiuntur, nec luporum praeda sunt: sed ab uno et solo pastore bono pascuntur, quo cum et vos pascere, ac pro (0393A)ovibus animam ponere jussi estis. Quamobrem viriliter age, et confortare, et verbi gladio accingere, eumque exacue zelo divino: sta firmus propugnator pietatis, omnemque haereticum auditum et introductionem praecidere stude: quemadmodum et primitus Judaici auditus sensum gladio percutiens Petrus abstulit, legalis et servilis synagogae praesignificans surditatem: extende securim Spiritus, et omnem arborem ferentem fructus haereseos, aut transplanta erudiendo, aut canonicis poenis exscinde, et igni futurae gehennae transmitte, ut, praecisis iis omnibus, quae fidem labefactant, valens sit atque integrum Ecclesiae corpus, pace Spiritus connexum et coagmentatum: qua stante et immota, conquassatur inimicorum factio atque impugnatio, per petram fidei (0393B)confirmatur solium nostrae serenitatis, consilia, et conatus potestatis nostrae ad id quod utile est diriguntur, ac totius Romanae reipublicae status cum tranquillitate fidei tranquillatur. Hortamur porro vestram sacratissimam summitatem, ut quamprimum mittat designatum ab ea apocrisiarium, ut is in regia et a Deo conservanda nostra urbe degat, et in emergentibus, sive dogmaticis, sive canonicis, ac prorsus in omnibus ecclesiasticis negotiis, vestrae sanctitatis exprimat ac gerat personam. Vale in Domino beatissime, pro potestate nostra majori studio orare intende.

Subscriptio piissimi imperatoris.

Deus te in multa tempora custodiat, sanctissime et beatissime Pater.

Ἀντίγραφον θείας σάκρας τοῦ εὐσεβεστάτου καὶ φιλοχρίστου βασιλέως Κωνσταντίνου γενομένης πρὸς Λέοντα τὸν ἁγιώτατον καὶ μακαριώτατον πάπαν τῆς πρεσβυτέρας Ῥώμης, σταλείσης διὰ τῶν ἐκεῖθεν ἀποσταλέντων συνοδικαρίων παρὰ περιόντος Ἀγάθωνος τοῦ τῆς ὁσίας μνήμης. Ἀπελύθη μηνὶ Δεκεμβρίῳ ιγ'. ἰνδικτιῶνος δεκάτης. (0387C) Λέοντι τῷ ἁγιωτάτῳ καὶ μακαριωτάτῳ ἀρχιεπισκόπῳ τῆς ἀρχαίας καὶ περιδόξου πόλεως Ῥώμης, καὶ οἰκουμενικῷ παπᾳ.

Τῆς τῶν οὐρανῶν ἀκατάληκτου βασιλείας τε καὶ μακαριότητος ἐφιέμενοι, καὶ πρὸς τὴν πνευματικὴν υἱοθεσίαν τὸν φιλευσεβῆ σκοπὸν ἡμῶν διευθύνοντες, ἐκεῖνα διαμελετῶμεν καὶ πράττομεν, ὅσα τοῦ σπουδαζομένου τυχεῖν ὑποτίθεται. Τί οὖν ὁ Κύριος ἐν Εὐαγγελίοις ἐπηγγείλατο; « Μακάριοι οἱ εἰρηνοποιοὶ, ὅτι αὐτοὶ υἱοὶ (0387D)Θεοῦ κληθήσονται. » Ταύτης δὴ τῆς ἐπαγγελίας τῆς καὶ πρὸς θείαν ἡμᾶς ἀναβιβαζούσης συγγένειαν, καὶ τὴν τῆς υἱοθεσίας χαριζομένης εὐγένειαν ἐντὸς γενέσθαι βουλόμενοι, καὶ τὸν περιστέψαντα ἡμᾶς Χριστὸν αὐτὸν ἐκμιμούμενοι, καὶ τὸ πᾶν ἐν ἑαυτῷ τῷ Θεῷ καταλλάξαντα, πρὸς εἰρήνην τε καὶ ὁμόνοιαν τὴν ἡμετέραν φιλόχριστον (0390A)πολιτείαν ἄγειν σπουδάζομεν· ἐξαιρέτως δὲ τῆς τῶν ἁγίων τοῦ Θεοῦ Ἐκκλησιῶν εὐταξίας φροντίζομεν, καὶ τὴν τῆς πίστεως ἕνωσιν διὰ παντὸς ἐμπορεύεσθαι προνοούμεθα. Λίαν τοίνυν καὶ οὐ μετρίως ἐχαλεπαίνομεν, καὶ τὸ λοιπὸν οὐκ ἐφέρομεν τὴν τοσαύτην τῷ χρόνῳ διάστασιν συνακμάσασαν, ὥστε καὶ τοὺς ἀπίστους τοῖς φιλοχρίστοις ἐπιγελᾷν, καὶ εὐφροσύνην ἡεῖσθαι τὴν τῶν Χριστιανῶν εἰς ἀλλήλους ἀπέχθειαν· τὴν πρὸς ἐκείνους γὰρ ἀφέντες ἀντιπαράταξιν, κατ' ἀλλήλων τὰς γλώσσας ἠκονημένῳ ξυρῷ ταῖς δυσφημίαις ἐξώπλιζον, καὶ τὴν πίστιν ταῖς διχονοίαις συγκατεδίχαζον. Ταῦτα πρὸ τῶν ἡμετέρων χρόνων ἀρξάμενα, καὶ εἰς τοσοῦτον κακίας ἐλάσαντα, ὥστε καὶ τὸ πάθος ἀνίατον μένειν δοκεῖν, στῆσαι μὲν ἦν χαλεπὸν, μὴ στῆσαι δὲ χαλεπώτερον. Καὶ παρώργιζον μὲν Θεὸν, παρώργιζον (0390B)δὴ καὶ τὴν ἡμῶν ἡμερότητα. Οὐκ ἄλλως τοίνυν τὴν συνέχουσαν νόσον τὰς Ἐκκλησίας τοῦ Θεοῦ θεραπεῦσαι διέγνωμεν, εἰ μήπως δὴ τοὺς τοῦ Θεοῦ μὲν ἱερεῖς καὶ θεράποντας, τῶν δὲ τοιούτων θεραπευτὰς εἰς ἐπίσκεψιν προτρεψόμεθα. Πολλάκις γὰρ ἡ Ἐκκλησία ταῖς εἰσβολαῖς τῶν αἱρέσεων ἐπικινδύνως ἐνόσησεν, ἀλλ' οὐχ ἑτέρως ἐδέξαατο τῆς ὀρθοδοξίας τὴν ἴασιν, εἰ μὴ ταῖς τῶν εὐσεβῶν καὶ φιλοχρίστων βασιλέων προσκλήσεσι, ταῖς δὲ τῶν Θεοφόρων ἱερέων συννεύσεσί τε καὶ συνελεύσεσι. Διὸ δὴ τὴν μὲν τοῦ ἐν ἁγίοις πάπα Ἀγάθωνος μακαριότητα δἰ εὐσεβῶν ἡμῶν κεραιῶν στεῖλαί τινας τοὺς τὸ πρόσωπον αὐτοῦ ἐπέχοντας προετρέψαμεν. τοὺς δὲ λοιποὺς ἁγιωτάτους προέδρους διηγορεύσαμεν τοὺς ὑπ' αὐτὸν ἕκαστον ὁσιωτάτους ἱερεῖς συγκαλέσαντα, πάντας ὁμοῦ κατὰ τὴν θεοφύλακτον ἡμῶν καὶ (0390C)βασιλίδα συναγείρεσθαι πόλιν· ὥστε τοῦ μὲν σεσηπηκότος ἢ σκανδαλίζοντος μέλους τὸ ἀλυσιτελὲς ἐκτεμεῖν, ἡνίκα μὴ βούλητε μάλιστα τὸ θεραπεύεσθαι δέχεσθαι· τὸ δἐ λοιπὸν ἅπαν καταῤῥῶσαι σῶμα Χριστοῦ τοῖς τῆς εὐσεβείας δόγμασί τε καὶ καταπλάσμασι. Συμφέρει γὰρ εὐαγγελικῶς εἰπεῖν, ἵνα ἓν μέλος ἀπόληται. Καὶ σώζηται τῆς Ἐκκλησίας ὅλης τὸ πλήρωμα· καὶ δὴ κατὰ τὴν ἡμετέραν πρόσκλησίν τε καὶ πρόσταξιν τῶν τε τοῦ μέρους τῆς ὑμετέρας μακαριότητος, τῶν τε συνθρόνων αὐτῇ μετ' αὐτὴν ἁγιωτάτων πατριαρχῶν, καὶ τῶν λοιπῶν ἁπάντων ὁσιωτάτων ἐπισκόπων τῇ ἡμετέρα συνελθόντων τε καὶ συνεδρευσάντων φιλευσεβεῖ γαληνότητι τὸν περὶ πίστεως διεγυμνάζομεν λόγον. Αὐτίκα γοῦν τὴν πρὸς τὸ ἡμετερον κράτος τοῦ ἐν ἁγίοις πάπα Ἀγάθωνος ἀναφορὰν οἱ τὸ πρόσωπον αὐτοῦ ἐπέχοντες προκομίσαντες, (0390D)φαμὲν δὴ, Ἀβουνδάντιος, Ἰωάννης, καὶ Ἰωὰννης οἱ ἁγιώτατοι ἐπίσκοποι· Θεόδωρος καὶ Γεώργιος οἱ Θεοφιλέστατοι πρεσβύτεροι, καὶ Ἰωάννης ὁ Θεοφιλέστατος ἀρχιδιάκονος, καὶ Κωνσταντῖνος ὁ εὐλαβέστατος ὑποδιάκονος, καὶ Θεόδωρος ὁ Θεοφιλέστατος πρεσβύτερος τῆς ἐκκλησίας Ῥαβέννης, καὶ οἱ σὺν αὐτοῖς τῇ ἡμετέρᾳ γαλήνῃ ταύτην ἀνέτειναν, ἣν εἰς ἐπήκοον πάντων ἀναγνωσθῆναι κελεύσαντες τῆς ὑγιοῦς τε καὶ ἀνοθεύτου πίστεως ἐν αὐτῇ τὸν χαρακτῆρα κατωπτρισάμεθα. Τάς τε γὰρ εὐαγγελικάς τε καὶ ἀποστολικὰς φωνὰς ἀνακρίναντες, τά τε παρὰ τῶν ἁγίων καὶ οἰκουμενικῶν συνόδων συγκροτηθέντα καὶ ὁρισθέντα ταύτῃ συγκρούσαντες, καὶ ἅσπερ ἔφερε χρήσεις τοῖς πατρικοῖς παραβαλόντες συντάγμασι, καὶ μηδὲν εὑρηκότες ἀσύμφωνον, ἀπαραχά (0391A)ρακτον τῆς ἀληθοῦς ὁμολογίας ἐν αὐτῇ τὸν λόγον κατενοήσαμεν. Καὶ ὥσπερ αὐτὸν τὸν ἐξάρχοντα τοῦ ἀποστολικοῦ χοροῦ τὸν πρωτοκάθεδρον Πέτρον τοῖς νοητοῖς κατενοήσαμεν ὄμμασι τὸ τῆς οἰκονομίας ὅλης θεολογοῦντα μυστήριον, καὶ διὰ τῶν γραμμάτων τῷ Χριστῷ προσφθεγγόμενον· « Σὺ εἶ ὁ Χριστὸς ὁ Υἱὸς τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος. » Αὐτὸν γὰρ ὅλον Χριστὸν ὑμῖν τὸ ἱερὸν αὐτοῦ γράμμα τῷ λόγῳ διέγραφεν· ὅπερ ἅπαντες ἀσπασίως τε καὶ εἰλικρινῶς ἐδεξάμεθα, καὶ οἷον αὐτὸν Πέτρον ταῖς τῆς ψυχῆς ἀγκάλαις ὑπεδεξάμεθα. Μόνος δὲ σὺν οἷς ὑπεσύρετο Μακάριος ὁ μὴ μακάριος ἀπεστάτησεν, ὃς τῆς Ἀντιοχέων προήδρευσε· καὶ τοῦ μὲν ζυγοῦ τοῦ Χριστοῦ ἀπεναντίας ἑαυτὸν ὑπεξήγαγε, τῆς δὲ ἱερατικῆς ὁμηγύρεως ἀπεσκίρτησε· μηδὲ γὰρ ὅλως συνθέσθαι τοῖς πανιέροις Ἀγὰθωνος κατένευσε γράμμασιν, ὥσπερ ἂν (0391B)ε' καὶ κατ' αὐτοῦ τοῦ κορυφαίου Πέτρου μαινόμενος. Πολλὴ μὲν οὖν ἡ παραίνεσις, πολλὴ δὲ καὶ ἡ παράκλησις αὐτῷ προσεφέρετο. Πάσης γὰρ ἐπιστροφῆς ὁδὸν ὑπεδείξαμεν· τί μὲν οὐ λέγοντες; τί δὲ οὐ τεχναζόμενοι τῶν, ὅσα μάλιστα μὲν. . . . . τοῦ ἱερατικοῦ συλλόγου χωρίζουσι. Διεπόμεθα γὰρ αὐτῷ [ἴσ., ἐλυπούμεθα γὰρ αὐτῷ], πῶς γὰρ οὐχί; καὶ τοῖς οἰκτιρμοῖς τὸ σπλάγχνον ἐσπαρασσόμεθα, διασπωμένῳ τῆς τοῦ Κυρίου ἀγέλης. Ἀλλ' ὄψις πόρνης ἐγένετο αὐτῷ, καὶ τὸ τῆς ἀναισχυντίας ἐνεδύσατο πρόσωπον, καὶ σὺν τῇ παρακλήσει καὶ τὴν εὐσέβειαν ἀπεκρούσατο· οὐ γὰρ συνῆκε τοῦ συνιέναι· καὶ λόγον ὅσιον ἐβδελύξατο. Καὶ τί μηκύνομεν τὴν περὶ τούτων ἐξήγησιν, περὶ ὧν διηγεῖται λεπτομερέστερον τῶν πεπραγμένων ἡ δύναμις; δἰ ὧν σταλέντων ὑμῖν τῶν (0391C)κινηθέντων ἁπάντων τὴν εἴδησιν ἀνιχνεύετε. Ἐπεὶ δὲ οὕτως ἐσκλήρυνε, καὶ νεῦρον σιδηροῦν τὸν τράχηλον ἀνετείνατο, καὶ τὸ πρόσωπον ἀπεχάλκωσε, τά τε ὦτα τοῦ μὴ ἀκούειν ἐβάρυνε, καὶ τὴν καρδίαν ἔταξεν ἀπειθῆ τοῦ μὴ εἰσακοῦσαι τοῦ νόμου· νόμος γὰρ ἐκ Σιὼν ἐκπορεύεται, τῆς ἀποστολικῆς ἀκρωρείας τὰ δόγματα· διά τοι ταῦτα καὶ ἡ ἁγία τε καὶ οἰκουμενικὴ σύνοδος τὸν αὐτὸν φρενοβλαβῆ Μακάριον σὺν τοῖς αὐτῷ συναιρέταις τοῦ μὲν ἱερατικοῦ σχὴματος ἀπεγύμνωσε. Κοινῇ δὲ πάντες δἰ ἐγγράφου δεήσεως τὴν ἡμετέραν γαλένην ἱκέτευσαν πρὸς τὴν ὑμετέραν τούτους παραπέμψαι μακαριότητα. Τοῦτο δὴ καὶ πεπράχαμεν, καὶ πρὸς ὑμᾶς ἐκείνους ἐστάλκαμεν, τῇ ὑμετέρᾳ πατρικῇ κρίσει τὸ πᾶν περὶ αὐτῶν ἐπιτρέψαντες. Θεῖον δὲ καὶ σεβάσμιον ὅρον ἡ ἁγία σύνοδος ἐξεβόησεν, ᾧ καὶ συνυπεγράψαμεν, (0391D)καὶ δἰ εὐσεβῶν ἡμῶν ἡδίκτων τοῦτον ἐπεκυρώσαμεν, προτρέψαντες ἅπαντα τὸν φιλόχριστον ἡμῶν λαὸν τῇ ἐν αὐτοῖς ἐγγεγραμμένῃ πίστει συνέπεσθαι, καὶ μηδὲν τὸ παράπαν ἐφευρίσκειν αἱρεσιούργημα. Καὶ δόξα τῷ ποιοῦντι δεδοξασμένα Θεῷ, τῷ παρ' ὑμῖν τὴν πίστιν ἀπαρεγχείρητον διασώσαντι. Πῶς γὰρ οὐκ ἔμελλεν, ἐν ᾗ πέτρᾳ τὴν Ἐκκλησίαν ἐθεμελίωσε, τὸ πύλαις ᾅδου ταῖς αἱρετικαῖς ἐνεδρεύσεσι μὴ κατισχυθήσεσθαι προηγόρευσεν; ἐξ ἧς ὥσπερ ἐξ οὐρανίων ἁψίδων τῆς ἀληθοῦς ὁμολογίας ὁ λόγος ἀνέλαμψε, καὶ τὰς ψυχὰς τῶν φιλοχρίστων ἐφώτισε, καὶ τὴν ὀρθοδοξίαν κατεψυγμένην ἀνεζωπύρησε. Ταῦτα κατὰ σκοπὸν Θεοῦ συννεύσαντος διηνύσαμεν, καὶ εἰς μίαν ποίμνην τὰ τοῦ Χριστοῦ πρόβατα συνηλάσαμεν, οὐκέτι μὲν οὖν τοῖς μισθωτοῖς και οὐκ οὖσι ποιμέσιν ἐξαπατώμενα, καὶ διὰ (0394A)τοῦτο τοῖς λύκοις ἀλώσιμα· ἑνὶ δὲ καὶ μόνῳ ποιμένι τῷ καλῷ ποιμαινόμενα, ᾧ καὶ ὑμεῖς συμποιμαίνειν ἐτάχθητε, καὶ ὑπὲρ τῶν προβάτων τιθέναι τὴν ψυχὴν διετάχθητε. Οὐκοῦν ἀνδρίζου, καὶ ἴσχυε, καὶ τὴν τοῦ λόγου ῥομφαίαν περίζωσαι· καὶ θείῳ ζήλῳ ταύτην παράθηξον, καὶ στῆθι ἑδραῖος τῆς εὐσεβείας ὑπέρμαχος, καὶ πᾶσαν αἱρετικὴν ἀκοὴν καὶ εἰσήγησιν ἐκτεμεῖν προθυμήθητι, καθὰ καὶ Πέτρος, τὸ πρότερον τὸ τῆς Ἰουδαϊκῆς ἀκροάσεως αἰσθητήριον τῇ μαχαίρᾳ πατάξας ἀφείλετο, τῆς νομικῆς τε καὶ ἀνδραποδώδους συναγωγὴς προδιαγράφων τὴν κώφευσιν· ἀνάτεινον τὴν ἀξίνην τοῦ Πνεύματος, καὶ πᾶν δένδρον καρπὸν ἐκφύον αἱρέσεως ἢ κατηχήσεσι μεταφύτευσον, ἢ κανονικαῖς ἐπιτιμήσεσιν ἔκκοψον, καὶ εἰς τὸ πῦρ τῇ μελλούσης γεεννης παράπεμψον, ἵνα πάντοθεν (0394B)τῶν τὴν πίστιν λυμαινομένων ἐκτεμνομένων, ἐῤῥωμένον ᾖ καὶ ὁλόκληρον τῆς Ἐκκλησίας τὸ σῶμα, τῇ εἰρήνῃ τοῦ Πνεύματος συσφιγγόμενόν τε καὶ συναρμολογούμενον· ἧς ἀκλονήτου μενούσης κλονεῖται μὲν τῶν δυσμενῶν ἡ στάσις τε καὶ ἀντίστασις, ἐρείδεται δὲ τῇ πέτρᾳ τῆς πίστεως ὁ θρόνος τῆς ἡμῶν γαληνότητος, ἰθύνεται δὲ πρὸς τὸ συμφέρον τοῦ ἡμετέρου κράτους τὰ βουλεύματα καὶ κινήματα, τῆς ὅλης δὲ πολιτείας Ῥωμαϊκῆς ἡ κατάστασις συγγαληνιᾷ τῇ γαλήνῃ τῆς πίστεως. Προτρέπομεν δὲ τὴν ὑμετέραν πανίερον κορυφὴν ἀνυπερθέτως ἐκπέμψαι τὸν παρ' αὐτῆς ὁριζόμενον ἀποκρισιάριον, ἐφ' ᾧ τοῦτον κατὰ τὴν βασιλίδα, καὶ θεοφύλακτον ἡμῶν διάγειν πόλιν, καὶ ἐν τοῖς ἀνακύπτουσιν εἴτε δογματικοῖς, εἴτε κανονικοῖς καὶ ἁπλῶς ἐκκλησιαστικοῖς ἅπασι πράγμασι τὸ τῆς ὑμετέρας ἁγιωσύνης ἐξεικονίζειν πρόσωπον. Ἔῤῥωσο ἐν Κυρίῳ, μακαριώτατε, καὶ ὑπερεύχεσθαι τοῦ ἡμετέρου κράτους συντονώτερον διανάστηθι.

Ἡ ὑπογραφὴ τοῦ εὐσεβεστάτου βασιλεως.

Τὸ Θεῖόν σε περιφυλάξῃ ἐπὶ πολλοὺς χρόνους, ἁγιώτατε καὶ μακαριωτατε Πάτερ.

EPISTOLA II. EJUSDEM IMPERATORIS AD SYNODUM ROMANAM. (0393) Exemplar divinae jussionis domini Constantini, directae ad synodum apostolicae sedis antiquae Romae per eosdem qui illinc missi fuerant ad synodum. (0393C) Omnibus ubique sanctissimis conciliis spectantibus ad synodum apostolicae sedis [ In cod. Bell., In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi imperat. piissimus Flavius Constantinus fidelis in Jesu Christo imperator].

Clarus et speciosus sacratissimus vester coetus exstitit, quem pro Ecclesia congregavit Spiritus sanctus, et pietatis armavit sermonibus, in quibus debellati sunt insidiatores fidei, doctoribus [ G., ductori] sacerdotalis ordinis pontificii, verum etiam et universalis patri auxiliantibus [ G., universali patriarchae auxiliantem], (0393D)cum quo et pacificare didicistis, et compugnare eruditi estis. Tempus est enim omni rei (Eccle. III), sicut Salomoni videtur. Unde bonum quidem est pacem habere ad omnes, qui concordiam erga pietatem habent: melius est autem pugnare, quando actio pacis consensum in malum operatur. Nam Dominus inquit: Non veni mittere pacem in terram, sed gladium (0396A)(Matth. X). Gladio enim bis acuto fidei verbum simulatur, dividens et discernens credulum et incredulum: et cognationem quidem vel consensum quae ad impietatem declinant, separans, Deo autem accommodans, seu connectens per pacem et dilectionem erga ipsum positas. Nihil enim propius ad ipsum pertingit dilectione, quae [nihil enim antiquius dilectione q.] per fidem est, erga ipsum. Nam nec pater, nec mater, quae cum filiis dolores comparit, nec fratres necessitate naturae alligati, sed voluntatibus dissoluti; nec ex lege conjunctionis crassa et non impassibilis connexio, alterutrius solutione affectionem dissolvens, nullum ex his divinae naturae participes efficit: sed sola circa Deum fides et dilectio, quorum complexione regenerati et reformati sumus, (0396B)et commendatione erga Creatorem digni [dignati] sumus. Ipse enim dicebat Salvator: Qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Matth. X). Si ergo qui evangelicam semitam investigare proposuerunt, et apostolicae dignitatis pontificatum sortiti, omnia contemnunt, et patiuntur ad extremam (si contigerit propter Dei amicitiam) condemnari mortem, an non durissima quaeque pati et agere didicerunt, cum fidem vident depopulari, per quam erga Deum amicitia acquisita est: cum Ecclesiam haereticis invasionibus oppugnatam speculantur? quando veritatem projectam mendacio sentiunt? putasne quod offendere postponentes, reconciliabuntur (0396C)hostibus evangelicum obliti mandatum? noxios sinent impunitos? [et quomodo secutum hoc atque impunitum erit?] Nullatenus, sed sumentes armaturam Spiritus, his qui adversus eos pugnare conati sunt, resistere certant. Hoc vero et vestrum sacerdotale collegium exhibuit, et pro pietate pugnavit, in quibus communi patri auxiliatum est: et haereticorum fortiter devicit acies, sed memoria eorum quae dicenda fuerint, corripitur sermo, et amplius egredi premitur. Lugubris enim tragoedia, sequentum est explanatio. Haereseon enim inventores facti sunt pontifices: et pro pace contentionem populo annuntiaverunt, pro frumento zizania sulcis Ecclesiae seminaverunt: vinum miscuerunt aquae, et proximo (0396D)potum dederunt eversionem turbidam: et tanquam lupus agnos simulabant mendacium, et veritas [lupus ut agnus, et agnus ut lupus simulabatur, mendacium ut veritas, et ver.] ut mendacium refutabatur. Conturbabantur res totae ecclesiasticae, cum quod nocere queat, non erat qui discerneret. Et quoniam haec quidem sic disponebantur, et pietatem impietas depascebat, profecti sumus illuc quo nos decebat dirigere gressum: et soli sapienti, eorumque cognitori Deo, mentis nostrae extendimus oculum: et inde, eorum quae interpretando dubium ingerunt, solutionem continuis orationibus dare nobis postulavimus. Propter quod nutu [spiritu] ejus illustrati Ecclesiae oculos, id est sacerdotes, ad contemplandam veritatem concitari dignoscimus. Tanto enim amplius (0397A)pro fide certamus, atque pietati attendimus, et in primis de ecclesiastico statu procuramus, quanto et civilibus circumdati sollicitudinibus, bellicisque consiliis retracti, summum sacerdotalem hunc coetum non destitimus congregare, ut Ecclesiarum distantia procul expulsa [dissidio pr. expulso], pacis conjunctione coaptetur. In pace namque fidei pariter compacatam a Christo dilectam Romanam rempublicam nostram confidimus, et nunc congregatum [atque ita cong. est] venerabile vestrum concilium. Interfuistis namque et vos cum universali principe pastorum, simul cum ipso divinitus loquentes tam in spiritu, quamque littera. Suscepimus enim non tantum ex beatitudine ejus, verum etiam a sanctitudine vestra directas nobis litteras, quae prolatae, lectae (0397B)sunt, et veritatis verum stylum declaraverunt, orthodoxamque fidem depinxerunt. Totae enim convenienter, et non differenter, positae sunt ad imitationem: et tam synodicis, quam et paternis doctrinis consentiunt. Neque enim negleximus, sed diligentius eas comparavimus [expendimus]: idcirco et omnes consonanter mente et lingua concredidimus, et similiter confessi sumus: et tanquam ipsius divini Petri vocem, Agathonis relationem supermirati sumus, nemo enim discrepavit, nisi unus. Namque nemo ab omnibus periit, nisi filius interitus, pater contumaciae: et hic una cum propriis discipulis sponte assumptus est ab angelo sibi decibili, et suo exsecrabili choro [ G., abscissus est ab angelo decibili, et sacratissimo choro]. Quem cum propheta, collugere (0397C)opportunum est, eo quod condoluimus. Qualiter cecidisti ex coelo de sacerdotii culmine, o lucifer, qui mane oriebaris? Luce certissimae scientiae fidelium animas lustrare ordinatus es, et in nubibus ponere arrogantiae sedem vanis dogmatibus elatus es? Quomodo fuga lapsus es, vitato agmine angelos imitante tantorum sacerdotum? An superbiae alis ad altam ruinam elevatus, a mystica mensa temetipsum alienasti, aemulator factus Judaicae discessionis? Quomodo non suscepisti cohortationem fratrum, imperialem et apostolicam celebrantium solemnitatem? Quomodo recalcitrasti, qui dilectus es diligentibus te, et ad poenitentiam te invitantibus? Nunquid qui cadit non resurgit? aut se avertens non (0397D)convertitur? Quare avertis aversionem improbam [aversus ex aversione improba], et detentus es in haeretico proposito tuo; et noluisti converti ad pietatem? confusus es utique, in quibus male docebas convictus. O dementiam simul et obcaecationem! Idem enim esse utrumque videtur. Harum namque alia vestigia corporis, alia autem gressus animae seducit decipiens: male docere non erubescebat, et bene doceri erubescebat, hic quidem, qui Antiochensium factus est praesul Macarius, quem non oportet dicere Macarium [beatum], et qui cum ipso de ordine Christi discesserunt: cujus universalis conventionis communi sententia de sacerdotali dignitate repulsi sunt, et probationi sanctissimi papae traditi sunt.

Definitionem autem adorandam et venerabilem (0400A)sanctissimum concilium decrevit, tam sanctissimis conciliis, quam et probabilibus patribus convenientem et subsequentem; in qua et imperium nostrum subscripsit, et per pia edicta nostra comprobavit eam, per quam orationibus vestris cuncta Ecclesiae plenitudo pacificatur. Ubi sunt, qui scandalum contritae conditionis [ G., haereseos] fabricaverunt? ubi sunt, qui simulatam reverentiam [religionem] ad argumentum falsae doctrinae induebantur? Detracta sunt personarum velamina, convictae sunt decipientium falsitates, pellem lupus abjecit, et nudus lupus publicatur: et hoc manet dum apparet, quod tegebatur, cum non apparebat. Simulatio damnata est, veritas fiducialiter agit: falsitas exterminata est, et ejus qui seminavit zizania, dogmata abscinduntur. (0400B)Triticum, quod est Christo dilectus populus, in unum horreum mittitur, scilicet in Ecclesiam Christi. Lux orthodoxae fidei orta est, erroris tenebrae demerguntur. Tristitia transfiguratur, et luctus in laetitiam, et contristatio in gaudium, omnia ad meliora transgrediuntur. Propter quod et nos Ecclesiis Dei, quae dudum pacis gratiam acceperunt, congratulantes, apostolica traditione alloquimur vos: Gaudete, gaudete, et iterum dico, gaudete (Philip. IV): ternum enim gaudium Trinitas nobis concessit. Bene valete, sacratissimi auxiliatores pietatis, orantes pro nostro imperio. Et manu diva: Legimus. Data decimo Kalendas Januarias Constantinopoli, imperiali domo, piissimo perpetuo Augusto Constantino imperatore, anno vigesimo nono. Et post consulatum ejusdem (0400C)anno decimo tertio, indictione decima.

Ἀντίγραφος θεῖα σάκρα τοῦ αὐτοῦ ὁσιωτάτου καὶ φιλοχρίστου βασιλέως Κωνσταντίνου γενομένη πρὸς τὴν ἁγίαν σύνοδον τοῦ ἀποστολικοῦ θρόνου Ῥώμης, καὶ σταλεῖσα διὰ τῶν αὐτῶν συνοδικαρίων. (0394C) Πάσαις ταῖς ἁπανταχοῦ ἁγίαις συνόδοις ταῖς ἀνηκούσαις τῇ συνόδῳ τοῦ ἀποστολικοῦ θρόνου.

Φαιδρὸς ὑμῶν καὶ περίβλεπτος ὁ πανίερος σύλλογος, ὅν ὑπὲρ τῆς Ἐκκλησίας συνήθροισε τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον, καὶ τοῖς τῆς εὐσεβείας λόγοις ἐξώπλισε· δι' ὧν τοὺς ἐνεδρεύοντας τῇ πίστει κατεμαχήσασθε, ταξιάρχῃ τῷ ἱεράρχῃ καὶ οἰκουμενικῷ πατριάρχῃ παρασπίζοντα, ᾧ καὶ συνειρηνεύειν ἐμάθετε, καὶ συμπολεμεῖν ἐδιδάχθητε. « Καιρὸς γὰρ τῷ παντὶ πράγματι » (0394D)τῷ Σαλομῶντι δοκεῖ. Καλὸν μὲν γὰρ ἦν καὶ τὸ εἰρηνεύειν πρὸς ἅπαντας, ἀλλ' ὁμονοοῦντας πρὸς τὴν εὐσέβειαν· κρεῖττον δὲ τὸ πολεμεῖν, ὅτε τὸ εἰρηνεύειν τὴν ἐπὶ τῷ κακῷ συμφωνίαν ἐργάζεται. Ἀμέλει δὴ καὶ ὁ Κύριος ἔφασκεν· « Οὐκ ἦλθον βαλεῖν εἰρήνην ἐπὶ τὴν γῆν, ἀλλὰ μάχαιραν. » Μαχαίρᾳ δὲ ὁ (0395A)λόγος τῆς πίστεως ἀμφιστόμῳ παρείκασται διαιρῶν, καὶ διακρίνων τὸν πιστὸν καὶ τὸν ἄπιστον· καὶ τὴν μὲν πρὸς ἀσέβειαν διχοτομῶν συγγένειάν τε καὶ σύμβασιν, τῷ Θεῷ δὲ προσοικειῶν καὶ συνάπτων διὰ τῆς πρὸς αὐτὸν εἰρήνης, καὶ ἀγαπήσεως. Οὐδὲν γὰρ τῆς πρὸς αὐτὸν ἀγάπης διὰ πίστεως προτιμότερον. Οὐ πατὴρ, οὐ μήτηρ τὰς ὠδῖνας τοῖς τέκνοις συναποτίκτουσα, οὐκ ἀδελφοὶ τῇ τῆς φύσεως ἀνάγκῃ δεσμούμενοι, καὶ τὰς γνώμας λυόμενοι· οὐ νομικῆς συζυγίας παχεῖά τε καὶ οὐκ ἀπαθεστάτῃ συνάφεια, καὶ τῇ θατέρου λύσει τὴν σχέσιν συνδιαλύουσα· οὐδὲν γὰρ τούτων ἡμᾶς θείας φύσεως μετόχους ἐργάζεται, μόνη δὲ πίστις ἡ πρὸς Θεὸν καὶ ἀγάπησις· ἐξ ὧν συμπλοκῆς ἀνεγεννήθημέν τε καὶ ἀνεπλάσθεμεν, καὶ τῆς πρὸς τὸν Πλάστην οἰκειώσεως ἠξιώθημεν. Καὶ (0395B)γὰρ αὐτὸς ἔλεγεν ὁ Σωτήρ· « Ὁ φιλῶν πατέρα ἢ μητέρα ὑπὲρ ἐμὲ, οὐκ ἔστι μου ἄξιος. Καὶ ὃς οὐ λάμβάνει τὸν σταυρὸν αὐτοῦ, καὶ ἀκολουθεῖ ὀπίσω μου, οὐκ ἔστι μου ἄξιος. » Εἴπερ οὖν οἱ τὴν εὐαγγελίκην τρίβον ἰχνηλατεύειν προαιρούμενοι, καὶ τῆς ἀποστολικῆς ἱεραρχίας τὸ ἀξίωμα κληρωσάμενοι πάντα περιφρονοῦσι, καὶ πάσχουσι, καὶ τὸν ἔσχατον, εἰ τύχοι, διὰ τὴν πρὸς Θεὸν φιλίαν φιλοῦσι κατακριθῆναι θάνατον, τί οὐκ ἄν καὶ παθεῖν καὶ δρᾶσαι προθυμηθήσονται, ὅτε τὴν πίστιν πολεμουμένην κατίδοιεν δι' ἧς ἡ πρὸς Θεὸν φιλία πορίζεται· ὅτε Ἐκκλησίαν πορθουμένην αἱρετικαῖς προσβολαῖς κατοπτεύουσιν; ὅτε τὴν ἀλήθειαν τῷ ψεύδει βαλλομένην συναίσθονται, ἆρα τὸ πολεμεῖν καὶ ἐκδικεῖν ἀφέντες τοῖς πολεμίοις καταλλαγήσονται, καὶ τῆς εὐαγγελικῆς ἐντολῆς ἐπιλήσονται; (0395C)καὶ πῶς ἀνεύθυνον τοῦτο καὶ ἀτιμώρητον; Οὐδαμῶς· οὐκοῦν ἀναλαβόντες τὴν πανοπλίαν τοῦ Πνεύματος τοῖς παραταξαμένοις ἀνθοπλίζονται. Τοῦτο δὴ τοῦτο καὶ ὁ πανίερος ὑμῶν ἐπεδείξατο σύλλογος, καὶ τῆς εὐσεβείας ὑπερεμάχησε, δι' ὧν τῷ κοινῷ πατρὶ συνεμάχησε, καὶ τῆς αἱρετικῆς κατηνδραγάθησε φάλαγγος· ἀλλὰ τῇ μνήμῃ τῶν λεχθησομένων ὁ λόγος συστέλλεται, καὶ προσωτέρω βαίνειν ἀναχαιτίζεται. Τραγῳδία γὰρ πενθικὴ τῶν ἐπιόντων ἡ ἔκφρασις. Αἱρεσιάρχαι οἱ ἱεράρχαι γεγόνασι· καὶ ἀντὶ μὲν εἰρήνης ἔριν τῷ λαῷ προσεφώνησαν· ἀντὶ δὲ σίτου ζιζάνια ταῖς ἐκκλησιαστικαῖς ἀρούραις ἐνέσπειραν· τὸν οἶνον ἔμιξαν ὕδατι· καὶ τὸν πλησίον ἐπότισαν ἀνατροπὴν θολεράν· ὁ λύκος ὡς ἀμνὸς, καὶ ὡς (0395D)λύκος ὡ ἀμνὸς ὑπεκρίνετο· τὸ ψεῦδος ἀλήθεια, καὶ ἡ ἀλήθεια ψεῦδος παρελογίζετο. Πέφυρται πάντα τῆς Ἐκκλησίας τὰ πράγματα. Ἐπεὶ δὲ οὕτω ταῦτα διέκειτο, καὶ τὴν εὐσὲβειαν ἡ ἀσέβεια κατεβόσκετο, πρὸς τὸ μάλιστα πρέπον ἡμῖν εὐθυβοῆσαι προήχθημεν, καὶ τῷ μόνῳ σοφῷ καὶ τῶν τοιούτων γνώστῃ Θεῷ τὸ τῆς διανοίας ἀνετείνομεν ὄμμα· κἀκεῖθεν τῶν ἀπόρων τὴν λύσιν συχναῖς προσευχαῖς ἐξητούμεθα. Διὸ τῷ παρ' αὐτοῦ φωταγωγούμενοι πνεύματι, τοὺς τῆς Ἐκκλησίας ὀφθαλμοὺς, τοὺς ἱερέας φαμὲν, πρὸς τὴν τῆς ἀληθείας κατανόησιν συγκαλέσαι διέγνωμεν. Τοσοῦτον γὰρ ὑπεραθλοῦμεν τῆς πίστεως, καὶ πρὸς τὴν εὐσέβειαν συντεινόμεθα, καὶ τῆς ἐκκλησιαστικῆς ἐν πρώτοις φροντίζομεν καταστάσεως, ὥστε καὶ πολεμικαῖς μερίμναις περιστιχούμενοι, καὶ πολεμικοῖς βουλεύμασιν (0398A)ἀνθελκόμενοι τὴν πανίερον ταύτην συναθροίζειν οὐκ ἀπεκάμομεν σύνοδον, ἵνα τῆς τῶν Ἐκκλησιῶν διαστάσεως ἐκποδὼν ἐλαυνομένης ὁ τῆς εἰρήνης ἁρμοσθήσηται σύνδεσμος. Τῇ γὰρ εἰρήνῃ τῆς πίστεως συνειρηνεύειν πιστεύομεν καὶ τὸ φιλόχριστον ἡμῶν Ῥωμαϊκὸν ἅπαν πολίτευμα, καὶ δὴ τὸ πάνσεμνον ὑμῶν συνελέγη συνέδριον· Παρῆτε γὰρ καὶ ὑμεῖς σὺν τῷ οἰκουμενικῷ ἀρχιποίμενοι συνθεολογοῦντες αὐτῷ καὶ τῷ πνεύματι καὶ τῷ γράμματι. Τά τε γὰρ παρὰ τῆς αὐτοῦ σταλέντα μακαριότητος, τά τε παρὰ τῆς ὑμῶν ἁγιότητος ἐδεξάμεθα γράμματα· προεκομίσθησαν, ἀνεγνώσθησαν, τὸν τῆς ἀληθείας λόγον διήρθρωσαν, καὶ τὸν τῆς ὀρθοδοξίας χαρακτῆρα διεζωγράφησαν. Πάντες γὰρ ἐμφερῆ τε καὶ ἀπαράλλακτα ταῖς τε συνοδικαῖς καὶ πατρικαῖς διδασκαλίαις ἀπεμιμήσαντο. (0398B)Οὐδὲ γὰρ ἠμελήσαμεν, ἀλλ' ἐπιμελῶς αὐτὰ συνεκρίναμεν· διὸ καὶ πάαντες συμφώνως καὶ γνώμῃ καὶ γλώττῃ, τῇ μὲν συνεπιστεύσαμεν, τῇ δὲ συνωμολογήσαμεν· καὶ ὡς αὐτοῦ τοῦ θεσπεσίου Πέτρου φωνὴν τὴν Ἀγάθωνος δέλτον ὑπερηγάσθημεν. Οὐ διεφώνησε γὰρ οὐδεὶς, εἰ μὴ εἷς. Οὐδεὶς γὰρ τῶν πάντων ἀπώλετο, εἰ μὴ ὁ υἱὸς τῆς ἀπωλείας, ὁ πατὴρ τῆς ἀπειθείασ, καὶ οὗτος τοῖς ἑαυτοῦ φοιτηταῖς συναποῤῥαγεὶς ἐκ τοῦ ἀγγελοπρεποῦς καὶ πανιέρου χοροῦ. Ὃν εὐκαίρως τῷ προφήτῃ συνταλανίζομεν, διότι καὶ συνηλγήσαμεν. Πῶς ἐξέπεσες ἐξ οὐρανοῦ τοῦ τῆς ἱερωσύνης ὑψώματος ὁ ἑωσφόρος, ὁ πρωῒ ἀνατέλλων, καὶ τῷ φωτὶ τῆς ἀψευδοῦς γνώσεως τὰς τῶν πιστευόντων τεταγμένος διαυγάζειν ψυχάς; Ὁ ταῖς νεφέλαις τοῖς κούφοις σοῦ δόγμασι τὸν τῆς (0398C)ἀλαζονείας ἐπιτιθέναι θρόνον ἀναπτερούμενος; Πῶς ἐδραπέτευσας τοσούτων ἱερέων ἀγγελομίμητον σύνταγμα, καὶ τῷ τῆς ἀπονοίας πτερῷ πρὸς βαθυτάτην ἐπηρθης κατάπτωσιν; Διὰ τί τῆς μυστικῆς τραπέζης ἀπηυτομόλησας, καὶ τὴν Ἰουδαϊκὴν ἀποστασίαν ἐζήλωσας; Πῶς οὐκ ἐδέξω παράκλησιν ἀδελφῶν βασιλικήν τε καὶ ἀποστολικὴν συγκροτησάντων πανήγυριν; Πῶς ἀπελάκτισας ὁ ἠγαπημένος τοὺς ἀγαπῶντας, καὶ πρὸς μετάνοιάν σε προτρέποντας; Μὴ ὁ πίπτων οὐκ ἀνίσταται, ἢ ὁ ἀποστρέφων οὐκ ἐπιστρέφεται; Διὰ τί ἀπέστρεψας ἀποστροφὴν ἀναιδῆ καὶ κατεκρατήθης ἐν τῇ αἱρετικῇ προαιρέσει σοῦ, καὶ οὐκ ἠθέλησας ἐπιστρέψαι πρὸς τὴν εὐσέβειαν; πάντως ᾐσχύνθης, ἐφ' οἷς κακῶς ἐδίδασκες ἐλεγχόμενος. Ὤ παρανοίας (0398D)ὁμοῦ καὶ τυφλώσεως. Ταὐτὸν γὰρ εἶναι δοκοῦσιν ἑκάτερα. Ἡ μὲν γὰρ τὰ ἴχνη τοῦ σώματος, ἡ δὲ τὰς βάσεις τῆς ψυχῆς περιπλανᾷ παρασφάλλουσα, τὸ κακῶς διδάσκειν οὐκ ἐπῃσχύνετο, καὶ τὸ καλῶς μανθάνειν ᾐσχύνετο, ταῦτα μὲν ὁ τῆς Ἀντιοχέων γενόμενος πρόεδρος Μακάριος ὁ ἀμακάριος, καὶ οἱ σὺν αὐτῷ τῆς τοῦ Χριστοῦ ταξιαρχίας ἀποστατήσαντες· ἧστινος οἰκουμενικῆς συνελεύσεως καὶ ψήφῳ κοινῇ τῆς ἱερατικῆς ἀξίας ἐξώσθησαν, καὶ τῇ τοῦ παναγίου πάπα δοκιμῇ παρεπέμφθησαν.

Ὀρον δὲ σεπτὸν καὶ σεβάσμιον ἡ ἁγία σύνοδος (0399A)ἐθεμάτισε, ταῖς τε ἁγίαις συνόδοις καὶ ἐκκρίτοις πατράσι συμβαίνοντά τε καὶ συνεπόμενον· ᾧ καὶ τὸ ἡμέτερον κράτος συνυπέγραψε, καὶ δι' εὐσεβῶν ἡμῶν ἠδίκτων τοῦτον ἐκύρωσε, δι' οὗ ταῖς εὐχαῖς ὑμῶν τὸ τῆς Ἐκκλησίας πᾶν εἰρήνευσε πλήρωμα. Ποῦ ποτε ἄρα εἰσὶν οἱ τὸ σκάνδαλον τῆς συντετριμμένης αἱρέσεως τεκτονεύσαντες; ποῦ ποτέ εἰσιν οἱ τὴν πεπλασμένην εὐλάβειαν ψευδοδιδασκαλίας ὑπόθεσιν ἐνδυόμενοι; Ἀφῃρέθη τῶν προσωπείων τὰ περιθέματα· διηλέγχθη τῶν φενακιζόντων τὰ πλαστουργήματα· τὴν δοραν ὁ λύκος ἀπημφιάσατο, καὶ λύκος γυμνὸς ἐκπομπεύεται· καὶ τοῦτο μένει φαινόμενος, ὅπερ ἐκρύπτετο μὴ φαινόμενος. Ἡ ὑπόκρισις κατακέκριται· ἡ ἀλήθεια πολιτεύεται· τὸ ψεῦδος ἐξώρισται· ὁ σπορεὺς τῶν ζιζανίων [ἴσ. ζιζανιωδῶν] δογμάτων ἐκκέκοπται. (0399B)Ο σῖτος ὁ λαὸς ὁ φιλόχριστος, εἰς μίαν ἀποθήκην τῆς Χριστοῦ Ἐκκλησίας εἰσκεκόμισται. Τὸ τῆς ὀρθοδοξίας φῶς ἀνατέταλκε· τὸ τῆς πλάνης σκότος καθυποδέδυκεν. Ἡ κατήφεια μετημφίασται, τὸ πένθος εἰς εὐφροσύνην, τὸ σκυθρωπὸν εἰς χαρὰν, πάντα πρὸς τὸ κρεῖττον μεταπεφοίτηκε. Διὸ καὶ ἡμεῖς ταῖς Ἐκκλησίαις τοῦ Θεοῦ τὴν τῆς εἰρήνης ἀπολαβούσαις χάριν συγχαίροντες ἀποστολικῶς ὑμᾶς προσφθεγγόμεθα· « Χαίρετε, χαίρετε, καὶ πάλιν ἐρῶ, χαίρετε· » τριαδικὴν γὰρ χαρὰν ἡμῖν ἡ Τριὰς ἐχαρίσατο. Ἔῤῥωσθε, πανίεροι τῆς εὐσεβείας ὑπεριστάμενοι, καὶ τοῦ ἡμετέρου κράτους ὑπερευχόμενοι. Καὶ ἡ θείρ· Ἀνέγνωμεν.. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . (0399C). . . . . . . . . . . . . . . .

EPISTOLA III LEONIS II AD CONSTANTINUM IMPERATOREM. (0400) Exemplar relationis missae a Leone sanctissimo ac beatissimo papa senioris Romae ad Constantinum piissimum, et Christi amatorem imperatorem, confirmantis et approbantis quae in sancto et universali sexto concilio gesta et definita sunt. (0400C) Piissimo, et tranquillissimo domino, victori, et triumphatori, filio dilecto Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi Constantino imperatori Leo episcopus servus servorum Dei.

(0400D)Regi regum, in cujus potestate sunt regna mundi, pusilli cum magnis gratiam agimus, qui ita in nobis terrenum contulit regnum, ut coelestia vos magis amare concederet. Plus est enim, quod in Deo defixa mente confiditis, quam quod de collato vobis divinitus honore regnatis. Illud enim vobis, hoc proficit omnino subjectis. Nam triumphalem paterni diadematis (0401A)gloriam, nascendo superna miseratione obtinetis: pietas enim vestra, fructus misericordiae est: potestas autem custos est disciplinae. Per illa igitur regia mens Deo jungitur, per istam vero censura subditis adhibetur. Illius opes, inopes adjuvant: hujus autem sagacitas, a vero tramite deviantes emendat. Non enim minor regnantium cura est, prava corrigere, quam de adversariis triumphare: quia ei nimirum potestatem suam serviendo subjiciunt, cujus profecto munere et protectione imperare noscuntur. Unde divinitus praeordinata vestra Christianissima pietas, et habitaculum dignissimum sancti Spiritus in sui cordis arcano praeparans, quanto caput Ecclesiae dominum Jesum Christum, verae pietatis regulam amplectendo, concessi sibi ab (0401B)eo regni monstrat auctorem, tanto sanctum venerabile corpus ejus, quae est sancta mater Ecclesia, ut sincerus et principalis filius, largiendo atque fovendo inconcussa facit soliditate gaudere. Scriptum est igitur de vobis, clementissime principum, et de eadem sancta Ecclesia toto terrarum orbe diffusa: Erunt, inquit, reges nutritii tui (Isa. XLIX); pariterque scriptum est; Honor regis judicium diligit (Psal. XCVIII). Quia dum divina rebus humanis praeponitis, et orthodoxam fidem curis saecularibus incomparabiliter antefertis, quid aliud quam judicium rectum Dei cultu veneramini, et sacrificium purissimum atque holocaustum divinae suavitatis odore flagrans in ara vestri pectoris ejus invisibili majestati mactatis? Haec de piissimi animi vestri proposito, Christianissime (0401C)augustorum, efficaciter dici, Dei gratia operante, confidimus, qua sola et error omnis evictus est, et rectitudo evangelicae atque apostolicae fidei cum sincera charitatis copula apud cunctos Ecclesiarum Christi praesules obtinetur. Ibi enim Christianae fidei veritas lucet, ubi gemina, Dei videlicet et proximi, charitas fervet. Proinde nisi hoc utrumque rex regum omnipotens Deus suis sacerdotibus cordonare disponeret, nunquam se regia generositas ad infimos famulos inclinaret, et paululum regali fastigio seposito, unum se de collegio sacerdotum pro zelo Dei adnumerari concupisceret. O quam gloriosa, et praecelsa, veraque humilitas, quae pro amore divino se inclinare dignata est! Quid igitur restat (0401D)auguste, regie et sublimissime princeps, nisi ut Deus, qui incrementum dat, haec opera cordi regio dignanter inspiret, augeat, et impleat in vobis lucem catholici dogmatis, qua fugentur haereticae nebulae pravitatis? Denique legatos hujus apostolicae sedis matris vestrae Romanae Ecclesiae pietatis vestrae famulos, id est, Theodorum et Georgium presbyteros, et Joannem diaconum filios nostros, atque Constantinum subdiaconum regionarium sanctae nostrae Ecclesiae, una cum personis, quae cum eis profectae fuerant, quae a praedecessore meo apostolicae memoriae Agathone papa per octavam indictionem pro causa fidei, vestra pietate jubente, illuc directae fuerant, per nuper elapsam decimam indictionem mense Julio, cum divalibus clementiae vestrae apicibus et (0404A)synodalibus gestis, cum magno jucunditatis gaudio in Domino exsultantes, suscepimus: et quasi de quodam moeroris fluctu optatae tranquillitatis portum ingressi, receptis viribus, cum gratiarum actionibus exclamare coepimus: Domine, salvum fac Christianissimum regem nostrum, et exaudi eum in die, in qua invocaverit te (Psal. XIX); per cujus a Deo inspiratum studium per totum orbem terrarum apostolicae et verae traditionis pietas flagrat, dum tetra caligo haereticae pravitatis evanuit. Merito igitur cum propheta canendum est ac dicendum: Domine, in virtute tua exaltabitur [laetabitur] rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer. Desiderium animae ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum (Psal. XX). Rex enim qui sedet in solio, sicut (0404B)sapientissimus quidam ait, intuitu suo dissipat omne malum (Prov. XX). Etenim dissipatum est, Domino cooperante, vestrae pietatis laboribus malum, quod diaboli nequitia ad deceptionem hominum induxerat: et bonum Christianae fidei, quod Christus ad salutem hominum contulit, obtinet. Igitur gestorum synodalium seriem recensentes, curiosaque diligentia singula, quaeque gesta sunt flagitantes, eadem quae apostolicae sedis legati narraverant, scriptis consonantibus convenire reperimus. Cognovimus enim quod sancta et universalis et magna sexta synodus, quae per Dei gratiam imperiali decreto in regia urbe nuper congregata est, eadem, quae et universum concilium assidens huic sanctae sedi apostolicae, cujus ministerio fungimur, senserit, atque decreverit (0404C)sub orthodoxae fidei integritate, regulisque majorum, atque concorditer nobiscum confessa est, unum esse de sancta et inseparabili Trinitate nostrum Dominum Jesum Christum, ex duabus et in duabus naturis inconfuse, inseparabiliter, indivise consistentem, ut vere Deum perfectum, et hominem perfectum eumdem ipsum, salvaque proprietate uniuscujusque in eo convenientium naturarum, eumdem ipsum divina operatum ut Deum, et humana inseparabiliter operatum ut hominem, absque solo peccato: et duas idcirco naturales voluntates, duasque naturales operationes eum habere veraciter praedicavit, per quae principaliter et naturarum ejus veritas demonstratur, usque ad cognoscendam profecto differentiam, quarum sunt naturarum, ex quibus et in (0404D)quibus unus idemque Dominus noster Jesus Christus consistit; per quae revera probavimus, hanc sanctam et laudabilem atque praedicabilem sextam synodum, per misericordiam Dei, qui Christianae fidei veritatem suis fidelibus reserat, apostolicam praedicationem inoffenso pede fuisse secutam, sanctorumque et universalium quinque conciliorum definitionibus in omnibus consentientem, nihil super statuta orthodoxae fidei augentem aut minuentem, sed regiam et evangelicam semitam rectissime gradientem, et in his atque per eos sacrorum dogmatum lima, et probabilium catholicae Ecclesiae patrum doctrina servata est, et regularis lima ad (0405A)omnium aedificationem prolata. Sed et hoc vere dignum, Deoque gratissimum existit, quod apostolicae praedicationis veritas, quae imperialem exornat potentiam, et principalem clementiam servat, per augustissimae pietatis edictum in toto orbe terrarum percrebuit, et sicut solis radius omnium hominum corda lustravit, ut inde rursus doctrinam pietatis spiritaliter perceperint, unde justae dispensationis gubernacula benigne sibi praeberi cognoscunt. Synodali igitur sententia, et imperialis edicti censura, tanquam ancipiti spiritus gladio, cum priscis haeresibus etiam novae pravitatis error expunctus est: et qui auctores falsitatis exstiterunt, cum suae blasphemiae labe prostrati sunt: qui ore sacrilego tentaverunt asserere unam voluntatem et unam operationem (0405B)in duabus subsistentialiter unitis naturis Domini nostri Jesu Christi, ex quibus et in quibus indivisibiliter et inconfuse constitit. Hanc igitur rectae atque apostolicae traditionis normam praedecessor meus Agatho, apostolicae memoriae papa, cum sua synodo praedicavit: hanc scriptis percurrentibus suae suggestionis pagina vestrae pietatis per suos legatos emisit, approbans et confirmans testimoniis sanctorum ac probabilium Ecclesiae doctorum, quam sancta nunc et magna synodus, Domini et vestro favore celebrata, suscepit, et in omnibus nobiscum amplexa est, ut pote beati Petri apostolorum principis sinceram doctrinam in ea agnoscens, et immutilatae pietatis in hac signa contrectans. Sancta igitur universalis et magna sexta synodus, quam nutu Dei vestra (0405C)clementia sedule convocavit, et cui pro Dei ministerio praefuit, apostolicam in omnibus, et probabilium patrum doctrina secuta est. Et quia definitionem rectae fidei, ut dictum est, plenissime praedicavit, quam et apostolica sedes beati Petri apostoli (cujus licet impares ministerio fungimur) veneranter suscepit, idcirco et nos, et per nostrum officium haec veneranda sedes apostolica concorditer ac unanimiter his, quae definita sunt ab ea, consentit, et beati Petri auctoritate confirmat, sicut supra solidam petram, qui Christus est, ab ipso Domino adeptis firmitatem. Propterea sicut suscepimus atque firmiter praedicamus sancta quinque universalia concilia, Nicaenum, Constantinopolitanum, Ephesinum primum, Chalcedonense, et Constantinopolitanum, quae et omnis (0405D)Christi Ecclesia approbat et sequitur: et ita quod nuper in regia urbe pio vestrae serenitatis annisu celebratum est sanctum sextum concilium, ut eorum pedissequum et ea interpretans pari veneratione atque censura suscipimus, et hoc cum eis digne connumerari, tanquam una et aequali Dei gratia congregatum decernimus: et qui in eo fideliter convenerunt Christi Ecclesiae sacerdotes, inter sanctos Ecclesiae Patres atque doctores adscribendos aeque censemus. Nam et istis, sicut et illis, idem Dei Spiritus salutem animarum operatus est, et hujus immarcescibilis fructus imperiali pietati vestrae a Domino reputabitur, cujus et per saecula praedicando labore (mirabiliter Dei gratia cooperante) perfectum est. Anathematizamus (0408A)praeterea, atque exsecramur omnes haereses, omnesque earum auctores atque fautores, qui adversus apostolicam et orthodoxam fidem diabolicis decepti fallaciis, falsitatis errores in Ecclesiam conati sunt introducere, id est, Arium, Sabellium, Macedonium, Apollinarem, Eunomium, Nestorium, Eutychem, Dioscorum, Thimotheum, Severum, Themistium, Origenem, qui et Adamantius, Didymum, et Evagrium, similiter scripta Theodoriti adversus duodecim sancti Cyrilli capitula, cum epistola, quae dicitur Ibae, missa ad Marim Persam, et una cum eis Jacobum, Theodosium [ G., Theodorum], Gajanum, Anthimum, Zoaram, Donatum, Novatum, Priscillianum, Paulum, Photinum, Pelagium [ G., Celestium, Julianum] Faustum, Maximum, quos sancta catholica (0408B)atque apostolica Ecclesia de catalogo fidelium Patrum, ut pote zizania de area dominicae Ecclesiae, gehennae supplicio abdicanda, per ventilabrum divinae discretionis abjecit. Pariterque anathematizamus novi erroris inventores, id est, Theodorum Pharanitanum episcopum, Cyrum Alexandrinum, Sergium, Pyrrhum, Paulum, Petrum, Constantinopolitanae Ecclesiae successores [subsessores, id est, insidiatores magis quam praesides] magis quam praesules, nec non et Honorium, qui hanc apostolicam Ecclesiam non apostolicae traditionis doctrina lustravit, sed persana proditione immaculatam fidem subvertere conatus est [ G., immaculatam maculari permisit]. Et omnes, qui in suo errore defuncti sunt: similiter anathematizamus, et abominamur imitatores eorum et complices, (0408C)qui dudum fuerunt, vel nunc usque sunt, id est Macarium quondam fallacissimum Antiochiae Ecclesiae deceptorem, cum sui erroris discipulo, imo magistro Stephano: et cum eis Polychronium novum, ut vere dictum est, Simonem, qui haereticae pravitatis delusus phantasmate, mortuos suscitare pollicitus, dum vanam ejus praesumptionem effectus non sequitur, fallax et in hoc omnibus comprobatus est: et qui similia eorum sapuerunt, vel sapiunt, et qui unam videlicet voluntatem et unam operationem dicere praesumpserunt, vel praesumunt in duabus naturis Domini nostri Jesu Christi, quos et sancta universalis supra memorata sexta synodus abdicavit: et Macarium quidem de praesulari dignitate dejecit, (0408D)discipulumque ejus Stephanum, et Polychronium senem vanissimum, sacerdotii honore frustravit, eorumque participes atque socios, qui noluerunt intelligere ut bene agerent, et iniquitatem meditati sunt in cubilibus sui (Psal. XXXV), qui suos et praesertim Macarius errores huc illucque disseminari conati sunt. Et dum sub ovili tegmine latens lupus appareret, et pro pastore fur et latro compertus est, a vero pastore ovium Christo, ut pestifer ac devastator abjectus est. Idcirco digne anathematis stylo [telo] percussi sunt, et aeternis vinculis colligati, poenitere nolendo, insolubiliter tenentur obstricti: ne rursus in effrenatae praesumptionis audaciam, concitati, suae pestiferae doctrinae contagio quemquam de simplicibus foedarent; qui etiam nunc usque in sua obstinatione (0409A)pervicaciter perseverare maluerunt, quam ad veritatis cognitionem, ut salvarentur, poenitudo [poenitentes] converti. Obduravit enim cor eorum diuturna malitia, et omnibus claruerunt conscientiae magis quam ignorantiae labe [clade] prostrati, ut sponte rebelles apostolicae veritatis, et suam magis quam Dei gloriam inquirentes, cum Deus moneat ad poenitentiae correctionem delinquentes exhortans: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat (Ezech. XVIII). Nam quod per divalia scripta vestra pietas nostram exiguitatem commonere dignata est, ut salutari doctrina et orthodoxae fidei dogmatibus imbuerentur, quatenus ad sanae fidei scientiam pervenirent, ut aegrotis et naufragantibus circa fidem, sedulo eis manum spiritalis doctrinae porreximus, ut (0409B)ad portum veritatis pertingerent, et medicinalia monita ad cognoscendam sanae scientiae rectitudinem indesinenter contulimus: et quod ad nostrum ministerium congruit, admonitionis remedia non omisimus cupientibus exhibere. Licet autem scripturae stylus, pro statu apostolicae et evangelicae fidei admiranda certamina vestrae clementiae et vigilantiam singularem narrare non sufficiat, non tamen ideo praetermittenda sunt fortitudinis insignia, dum ubique orbis universus ejus canit praeconia. O sancta mater Ecclesia, exsurge, depone pallium moeroris, et indue te stolam jucunditatis tuae. Ecce filius tuus constantissimus principum, defensor tuus, adjutor tuus. Ne commovearis, accinctus est gladium verbum Dei, quo dividit incredulos a fidelibus, induit se loricam (0409C)fidei, et galeam salutis spem. En propugnator tuus, confide, ne metuas, novus David, non ille rex unius gentis Judaicae, sed hic tuus Christianae plebis piissimus princeps, Nazareni sanguine purpuratus, dejecit Goliam magniloquum hostem tuum, et cunctum agmen ejus huc illucque dispersit: percussit frontem ejus jactu lapidis (I Reg. XVII), ubi non inerat signaculum pietatis, amputatum est caput ejus, et in membris ejus nullus vigor relictus est. En ubique triumphus portatur in pilo. Congregamini pariter et venite, o religiosissimae Christi Ecclesiae, cum sacerdotibus plebes toto orbe diffusae, canite magna voce, et dicite: Vicit novus David constantissimus Augustorum, non in millibus solum (nec enim generalem evangelicae praedicationis victoriam numerorum (0409D)vinculis quisquam poterit comprehendere), sed et ipsum principem et hostem, et ducem, ac incentorem omnium malorum et eorum diabolum, cum suis legionibus atque fautoribus, per arma verae atque orthodoxae, et apostolicae traditionis et confessionis exstinxit. Exsulta nunc secura sancta mater Ecclesia de libertate tua saepius impugnata, sed non derelicta. Suscitavit rex tuus invictissimus Christus principem piissimum propugnatorem tuum, benefactorem tuum atque opulentissimum largitorem, cujus studio orthodoxa fides recollecto splendore toto orbe irradiat, fideles omnes gratiam referentes exsultant, infideles moeror atque dejectio comprimit et confundit, Ecclesiae Christi (0412A)de cunctis oppressionibus liberatae respirant, donis imperialibus confoventur, principali praesidio muniuntur, quibus Dominicis verbis augusta vestra benignitas Christum imitando pollicetur! Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII), ut Dominus Jesus Christus, cujus exemplis utitur, et aeterno ejus regno et perenni gloria potiatur, et in orbem terrarum generaliter atque perenniter ejus imperium dilatetur. Praesentis denique suggestionis exiguum portatorem Constantinum subdiaconum regionarium hujus sanctae apostolicae sedis, qui et nuper cum legatis apostolicae memoriae praedecessoris mei interfuit sanctae synodo inibi celebratae, clementia consueta dignum exceptione censeat vestra regalis magnanimitas, ejusque suggestionibus aurem pietatis accommodet, (0412B)ut autem ministrum dignanter suscipiat. Piissimum domini imperium gratia superna custodiat, et ei omnium gentium colla substernat. Data Nonis Maii, indictione decima. [Data . . . decima desunt in Graeco. ]

Αντίγραφος ἀναφορὰ σταλεῖσα παρὰ Λέοντος τοῦ ἁγιωτάτου καὶ μακαριωτάτου πάπα τῆς πρεσβυτέρας Ῥώμης πρὸς Κωνσταντῖνον τὸν εὐσεβέστατον καὶ φιλόχριστον βασιλέα, ἐπικυροῦσα καὶ ἀποδεχομένη τὰ ἐν τῇ ἁγίᾳ καὶ οἰκομενικῇ ἕκτῃ συνόδῳ πραχθέντα τε καὶ ὁρισθέντα. (0399C) Τῷ εὐσεβεστάτῳ καὶ γαληνοτάτῳ δεσπότῃ, νικητῇ καὶ τροπαιούχῳ, τέκνῳ ἀγαπητῷ τοῦ Θεοῦ καὶ Σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ Κωνσταντίνῳ βασιλεῖ Λέων ἐπίσκοπος δοῦλος τῶν δούλων τοῦ Θεοῦ.

(0399D)Τῷ βασιλεῖ τῶν βασιλευόντων, οὗτινος ἐν τῇ ἐξουσίᾳ εἰσὶν αἱ τοῦ κόσμου βασιλεῖαι, αὐτῷ μικροί τε καὶ μεγάλοι εὐχαριστοῦμεν, τῷ οὕτως εἰς ὑμᾶς μεταγαγόντι τὴν ἐπίγειον βασιλείαν, ὅπως τὴν οὐράνιον μᾶλλον φιλοτιμήσεται ὑμᾶς περινοστῆσαι [L., φιλοτιμεῖσθαι ὑμᾶς παραστῆσαι]. Πλεῖον γὰρ ἐστιν, ὅτι προσηλωμένοι τῷ Θεῷ παῤῥησιάζεσθε, ἤπερ ὅτι ἐκ (0402A)τῆς θεόθεν ὑμῖν προσπορισθείσης τιμῆς βασιλεύετε. Τοῦτο γὰρ ἐκεῖνο ὑμᾶς ὠφελεῖ [L., ἐκεῖνο γὰρ ὑμᾶς τοῦτο τοὺς ὑπὸ χεῖρα ὠφελεῖ]. Τὴν γὰρ δόξαν τοῦ πατρικοῦ διαδήματος ἐπιτικτόμενοι καρποῦσθε τῇ οὐρανίῳ εὐσπλαγχνίᾳ· ἡ γὰρ ὑμῶν εὐσέβεια καρπός ἐστιν οἰκτιρμοῦ, ἡ δὲ ἐξουσία φύλαξ τῆς καταστάσεως. Τοιγαροῦν δι' ἐκείνης ἡ βασιλικὴ διάνοια τῷ Θεῷ προσαρμόζεται, διὰ ταύτης δὲ τὸ δικάζειν τοῖς ὑπηκόοις προσμένεται. Ἐκείνης ἡ εὐπορία τοῖς πτωχοῖς βοηθεῖ, ταύτης δὲ [L., ταύτης δὲ ἡ ἀγχίνοια] τοὺς ἀποπλανηθέντας ἐκ τῆς ἀληθοῦς ὁδοῦ διορθοῦται. Οὐδὲ γὰρ μικρά τις τῶν βασιλευόντων τυγχάνει ἡ φροντὶς τοῦ τὰ σφαλερὰ διορθοῦσθαι, ὥσπερ καὶ ἐπὶ τοῖς ἐναντίοις θριαμβεύειν· ἐπειδὴ ὡς νομίζω, αὐτῷ τὴν ἑαυτῶν ἐξουσίαν ὑποτάσσουσι δουλεύοντες, οὗ (0402B)δηλονότι τῇ σκέπῃ καὶ τῷ δώρῳ βασιλεύουσι. Διὸ καὶ θεόθεν προτυπωθεῖσα ἡ φιλόχριστος ὑμῶν εὐσέβεια, καὶ ἄξιον κατοικητήριον τοῦ Πνεύματος τοῦ ἁγίου ἐν τῷ κρυπτῷ τῆς οἰκείας καρδίας ἑτοιμάσασα, ὅσον τὴν κεφαλὴν τῆς Ἐκκλησίας τὸν Κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν, τὸν κανόνα τῆς ἀληθοῦς εὐσεβείας περιπτυσσομένη τῆς ἐξ αὐτοῦ δωρηθείσης αὐτῇ βασιλείας ἀρχηγὸν ἀποδείκνυσι, τοσοῦτον τὸ σῶμα αὐτοῦ τὸ σεβάσμιον, ὅπερ ἐστὶν ἡ ἁγία μήτηρ Ἐκκλησία, ὡς γνήσιον καὶ πρωτότυπον αὐτῆς τέκνον περιθάλπον τε καὶ φιλοτιμούμενον, ἐπὶ τῇ οἰκείᾳ ἀδιακοσμήτῳ [ὐδιακινήτῳ] στεῤῥότητι χαίρειν ἐποίησε. Καὶ γὰρ γέγραπται περὶ ὑμῶν, φιλανθρωπότατε βασιλέων, καὶ περὶ τῆς αὐτῆς ἁγίας Ἐκκλησίας τῆς ἐν ὅλῳ διακειμένης (0402C)τῷ κόσμῳ· « Ἔσονται, φησὶ, βασιλεῖς οἱ τροφεῖς σοῦ· » ὡσαύτως δὲ γέγραπται· « Τιμὴ βασιλέως κρίσιν ἀγαπᾷ. » Ἐπειδὴ τὰ θεῖα τῶν ἀνθρωπίνων προτιμῶντες πραγμάτων, καὶ τὴν ὀρθόδοξον πίστιν ἀπροσπαθῶς τῶν βιωτικῶν προκρίνοντες φροντίδων, τί ἕτερον, ἤπερ ὅτι τὴν τοῦ Θεοῦ κρίσιν σεβάζεσθε, καὶ καθαρωτάτην θυσίαν καὶ ὁλοκαύτωμα ἐκκαῖον θείαν εὐωδίαν ἐν τῷ βωμῷ τοῦ ὑμετέρου στήθους σφαγιάζετε τῇ αὐτοῦ ἀοράτῳ μεγαλειότητι. Ταῦτα ἐναργῶς λέγεσθαι περὶ τῆς προθέσεως τοῦ εὐσεβοῦς ὑμῶν λογισμοῦ, Χριστιανικώτατε βασιλέων, τῆς τοῦ Θεοῦ χάριτος ἐνεργούσης, θαῤῥοῦμεν. Δι' ἧς καὶ μόνης πᾶσα πλάνη νενίκηται, καὶ ἡ ὀρθότης τῆς εὐαγγελικῆς καὶ ἀποστολικῆς πίστεως σὺν τῷ συνδέσμῳ τῆς εἰλικρινοῦς ἀγάπης παρὰ πᾶσι τοῖς προέδροις τῶν τοῦ (0402D)Χριστοῦ Ἐκκλησιῶν ἐπικρατεῖ. Ἐκεῖ γὰρ ἡ ἀλήθεια τῆς τῶν Χριστιανῶν πίστεως διαλάμπει, ἔνθα ὁμολογουμένως ἡ διττὴ ἀγάπη τοῦ Θεοῦ καὶ τοῦ πλησίον ὑπερζέει. Διόπερ εἰ μὴ τὸ ἑκάτερον τούτων ὁ συμβασιλεὺς τῶν βασιλευόντων, ὁ παντοδύναμος Θεὸς ἐφιλοτιμήσατο τοῖς ἑαυτοῦ ἱερεῦσιν, οὐδαμῶς ἡ βασιλικὴ εὐγένεια τοῖς ἐσχάτοις ἑαυτῆς δούλοις συγκατέβαινε, καὶ πρὸς ὀλίγον τοῦ βασιλικοῦ ὕψους ἐξαιρέτου τυγχάνοντος ἑαυτὴν [L., ἐξηρημένου, ἑαυτὴν] ἐπεπόθει συναρίθμιον εἶναι τοῦ τῶν ἱερέων καταλόγου διὰ τὸν πρὸς Θεὸν ζῆλον. Ὤ ποία ἔνδοξος καὶ ὑψηλοτάτη καὶ ἀληθὴς ταπείνωσις, ἥτις διὰ τὸν πρὸς Θεὸν πόθον συγκαταβῆναι κατηξίωσε. Τοίνυν τί περιλέλειπται, ἐξοχώτατε σεβαστῶν, καὶ πιστότατε· βασιλέων, εἰ μή τοί γε ἵνα ὁ Θεὸς ὁ παρέχων τὴν ἐπίδοσιν, (0403A)ταῦτα τὰ πονήματα ἀξίως ἐμπνεύσῃ ἐν τῇ βασιλικῇ ὑμῶν καρδίᾳ, καὶ αὐξήσῃ, καὶ πληρώσῃ ὑμῖν τὸ φῶς τοῦ καθολικοῦ δόγματος, ἵνα φωτίζωνται [L., φυγαδεύωνται] τῆς αἱρετικῆς φαυλότητος αἱ συννέφειαι; Ἔπειτα καὶ τοὺς ληγαταρίους τούτου τοῦ ἀποστολικοῦ θρόνου τῆς μητρὸς ὑμῶν τῆς Ῥωμαίων Ἐκκλησίας, τοὺς οἰκέτας τῆς ὑμετέρας εὐσεβείας, Θεόδωρον καὶ Γεώργιον τοὺς πρεσβυτέρους, καὶ Ἰωάννην τὸν διάκονον τὰ ἡμέτερα τέκνα, καὶ Κωνσταντῖνον τὸν ὑποδιάκονον καὶ ῥεγιωνάριον τῆς ἁγίας ἡμῶν Ἐκκλησίας μετὰ τῶν σὺν αὐτοῖς ἀποδημησάντων προσώπων, τῶν καὶ τοῦ προηγησαμένου ἡμᾶς τῆς ἀποστολικῆς μνήμης Ἀγάθωνος τοῦ πάπα κατὰ τὴν ὀγδόην ἐπινέμησιν ἕνεκεν τοῦ τῆς πίστεως πράγματος κατὰ κέλευσιν τῆς ὑμῶν εὐσεβείας αὐτόθι σταλέντων, διὰ (0403B)τῆς ἔναγχος διελθούσης δεκάτης ἐπινεμήσεως τῷ Ἰουνίῳ [L., Ἰουλίῳ] μηνὶ μετὰ θείων κεραιῶν τῆς ὑμῶν φιλανθρωπίας, ἅμα καὶ συνοδικοῖς ὑπομνήμασι μετὰ μεγάλης χαρᾶς καὶ εὐφροσύνης ἐπὶ τῷ Κυρίῳ ἀγαλλιώμενοι ἐδεξάμεθα· καὶ ὥσπερ ἀπό τινων κυμάτων λύπης εἰς εὐκταῖον γαλήνης λιμένα συνελθόντες καὶ ἐνισχύσαντες μετὰ εὐχαριστίας ἠρξάμεθα βοᾷν· Κύριε, σῶσον τὸν Κριστιανικώτατον ἡμῶν βασιλέα, καὶ ἐπάκουσον αὐτοῦ, ἐν ᾗ ἂν ἡμέρᾳ ἐπικαλέσηταί σε, οὗτινος διὰ τῆς θεοπνεύστου σπουδῆς κατὰ πᾶσαν τὴν οἰκουμένην ἡ εὐσέβεια τῆς ἀποστολικῆς καὶ ἀληθοῦς παραδόσεως ἀναζωπυρεῖ, καὶ ἡ δυσώδῃς τῆς αἱρετικῆς φαυλότητος ἀχλὺς ἐματαιώθη. Ἄξιον οὖν ἐστι τῷ προφήτῃ συμψάλλειν, καὶ λέγειν· « Κύριε ἐν τῇ (0403C)δυνάμει σοῦ εὐφρανθήσεται ὁ βασιλεὺς, καὶ ἐπὶ τῷ σωτηρίῳ σοῦ ἀγαλλιάσεται σφόδρα. Τὴν ἐπιθυμίαν τῆς καρδίας αὐτοῦ ἔδωκας αὐτῷ, καὶ τὴν θέλησιν τῶν χειλέων αὐτοῦ οὐκ ἐστέρησας αὐτόν. Ὁ γὰρ « βασιλεὺς καθήμενος ἐπὶ θρόνου, » καθώς πού τις σοφώτατός φησι, « τῷ οἰκείῳ αὐτοῦ σκοπῷ διεσκέδασε πᾶν πονηρόν. » Καὶ γὰρ τοῖς μόχθοις τῆς ὑμῶν εὐσεβείας τοῦ Κυρίου συνεργοῦντος τὸ πονηρὸν διεσκορπίσθη, ὅπερ ἡ τοῦ διαβόλου πονηρία πρὸς τὴν τῶν ἀνθρώπων ἀπάτην ἐπήγαγε· καὶ τὸ ἀγαθὸν τῆς τῶν Χριστιανῶν πίστεως, ὅπερ ὁ Χριστὸς πρὸς σωτηρίαν τῶν ἀνθρώπων ἐχαρίσατο, τοῦτο ἐπικρατεῖ. Τοιγαροῦν τῶν συνοδικῶν τὸ ὕψος ἀναδραμόντες, καὶ ἐπιμελῶς περιεργασάμενοι, καὶ ἕκαστα τῶν ὑπομνημάτων ἀπαιτήσαντες, τὰ αὐτὰ, ἅπερ καὶ οἱ τοῦ ἀποστολικοῦ (0403D)θρόνου ληγατάριοι ἐξηγήσαντο, τοῖς συμφωνοῦσιν ἐγγράφοις, ηὕρομεν συμβαίνειν. Καὶ γὰρ ἐπέγνωμεν, ὅτι ἡ ἁγία καὶ μεγάλη καὶ οἰκουμενικὴ ἕκτη σύνοδος. ἥτις κατὰ Θεοῦ χάριν τῷ βασιλικῷ προστάγματι ἔναγχος ἐν τῇ βασιλίδι συνηθροίσθη πόλει, τὰ αὐτὰ, ἅπερ καὶ ἡ οἰκουμενικὴ σύνοδος [L., ἅπερ καὶ ὅλῃ ἡ σύνοδος] ἡ τῷ ἁγίῳ καὶ ἀποστολικῷ τούῳ θρόνῳ συγκειμένη ὧτινι καὶ τὴν διακονίαν ἐκτελοῦμεν, συνῄνεσέ τε καὶ ἐψηφίσατο ἐπὶ τῇ ὁλοκληρίᾳ τῆς ὀρθοδόξου πίστεως, καὶ τοῖς τῶν πατέρων κανόσι, καὶ ὁμογνωμόνως ἅμα ἡμῖν συνωμολόγησε τὸν ἕνα τῆς ἁγίας καὶ ἀχωρίστου Τριάδος εἶναι τὸν Κύριον ἡμῶν Ιησοῦν Χριστὸν ἐν δύο φύσεσιν ἀσυγχύτως, ἀχωρίστως, ἀδιαιρέτως τυγχάνοντα, ὡς ἀληθῶς Θεὸν (0406A)τέλειον καὶ ἄνθρωπον τέλειον τόν αὐτὸν τοῦτον, σωζομένης τῆς ἰδιότητος μιᾶς ἑκάστης τῶν ἐν αὐτῷ συνελθουσῶν φύσεων· τὸν αὐτὸν τοῦτον τὰ θεῖα ἐνεργοῦντα ὡς Θεὸν, καὶ τὰ ἀνθρώπινα ἀχωρίστως ἐνεργοῦντα ὡς ἄνθρωπον χωρὶς μόνης ἁμαρτίας· καὶ διὰ τοῦτο δύο φυσικὰ θελήματα, καὶ δύο φυσικὰς ἐνεργείας ἐσχηκέναι ἀληθῶς ἐκήρυξε, δι' ὧν καὶ ἡ τῶν φύσεων αὐτοῦ πρωτοτύπως ἀλήθεια ἀποδείκνυται· πρὸς ἐπίγνωσιν δηλονότι τῆς διαφορᾶς ὧν εἰσι φύσεων, ἐξ ὧν καὶ ἐν αἷς εἷς καὶ ὁ αὐτὸς Κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστὸς συνέστηκε· δι' ἅπερ ἀληθῶς ἔδειξε [L., πεῖρα ἔγνωμεν] ταύτην τὴν ἁγίαν καὶ ἀξιεπαίνετον κεκηρυγμένην ἕκτην σύνοδον, ἥτις διὰ τῆς τοῦ Θεοῦ εὐσπλαγχνίας τὴν ἀλήθειαν τῆς Χριστιανικωτάτης πίστεως τοῖς πιστοῖς φανεροῖ, ἀπροσκόποις ποσὶ (0406B)κατακολουθήσασα τῷ τε ἀποστολικῷ κηρύγματι, καὶ τοῖς ὅροις τῶν ἁγίων καὶ οἰκουμενικῶν πέντε συνόδων, συναινοῦσαν ἐν ἅπασι, καὶ τοὺς αὐτῶν περιπτυσσομένην κανόνας, καὶ μηδὲν προστιθεῖσαν ἡ ὑπεξαίρουσαν παρὰ τὰ ὁρισθέντα τῇ ὀρθοδόξῳ πίστει, ἀλλὰ τὴν βασιλικὴν καὶ εὐαγγελικὴν τρίβον ἐξ εὐθείας βαδίζουσαν· καὶ ἐν αὐτοῖς, καὶ δι' αὐτῶν τὸ σχῆμα τῶν ἱερῶν δογμάτων, καὶ ἡ διδασκαλία τῶν τῆς καθολικῆς τοῦ Χριστοῦ Ἐκκλησίας ἐκκρίτων πατέρων ἐφυλάχθη, ἔτι δὲ καὶ ὁ κανονικὸς θεσμὸς τῶν προκομισθεισῶν [L., προεκομίσθη] πρὸς οἰκοδομὴν πάντων. Αλλὰ καὶ τοῦτο ὑπάρχει ἀληθῶς ἄξιον καὶ τῷ Θεῷ εὐάρεστον, ὅτι ἡ ἀλήθεια τοῦ ἀποστολικοῦ κηρύγματος ἥτις τὴν αὐτοκρατορικὴν δυναστείαν κατακοσμεῖ καὶ τὴν βασιλικὴν φιλανθρωπίαν φυλάττει, (0406C)κατὰ τὸ διάταγμα τῆς σεβασμιωτάτης εὐσεβείας ἐν ὅλῳ τῷ κόσμῳ ἐπηύξησε, καὶ καθάπερ ἀκτὶς ἡλίου τὰς πάντων περιεκάθαρε καρδίας· ὅπως πάλιν ἔνθεν [L., ἐκεῖθεν] τὴν διδασκαλίαν πνευματικῶς τῆς εὐσεβείας κομίσωνται, ὅθεν ἐπιγινώσκειν ὀφείλουσιν εὐμενῶς αὐτοῖς παρασχεθεῖσαν τῆς δικαίας οἰκονομίας τὴν κυβέρνησιν. Τοιγαροῦν συνοδικῇ ἀποφάσει, καὶ ψήφῳ βασιλικοῦ διατάγματος, καθάπερ τῇ τοῦ πνεύματος διστόμῳ ῥομφαία, ἅμα ταῖς παλαιαῖς αἱρέσεσι καὶ ἡ πλάνη τῆς καινῆς φαυλότητος ἐξεκεντέθη, καὶ οἱ ἀρχηγοὶ τοῦ ψεύδους σὺν τῇ ἑαυτῶν βλασφημίᾳ ἐξωλίσθησαν· οἵτινες ἐπεχείρησαν στόματι ἱεροσύλῳ ἐκτίθεσθαι ἓν θέλημα καὶ μίαν ἐνέργειαν ἐπὶ τῶν καθ' ὑπόστασιν ἡνωμένων δύο φύσεων τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ἐξ ὧν καὶ ἐν αἷς ἀδιαιρέτως (0406D)καὶ ἀσυγχύτως συνέστηκε. Τοῦτον τοίνυν τῆς ὀρθῆς καὶ ἀποστολικῆς παραδόσεως τὸν τύπον ὁ προηγησάμενός με Ἀγάθων ὁ τῆς ἀποστολικῆς μνήμης πάπας ἅμα τῇ τιμίᾳ συνόδῳ ἐκήρυξε· καὶ τοῦτον τοῖς προλαβοῦσιν ἐγγράφοις ἐν τῷ τῆς τιμίας ἀναφορᾶς παγηνῷ τῇ ὑμετέρᾳ εὐσεβείᾳ διὰ τῶν οἰκείων ληγαταρίων ἀνέπεμψεν, ἀποδεικνύων καὶ ἐπικυρῶν ταῖς τῶν ἁγίων καὶ ἐκκρίτων τῆς Ἐκκλησίας διδασκάλων χρήσεσιν, ὅντινα ἐπὶ τοῦ παρόντος ἡ ἁγία καὶ μεγάλη τοῦ Κυρίου σύνοδος ἡ διὰ τῆς ὑμετέρας γενομένη συνόδου ἐδέξατο [L., ὅντινα ἐπὶ τ. π. ἡ ἁ. καὶ μ. σύνοδος ἡ διὰ τοῦ Κυρίου, καὶ τῆς ὑμ. γεν. σπουδῆς ἐδέξατο], καὶ ἐν ἅπασιν αὐτὸν σὺν ἡμῖν περιεπτύξατο, ὡς τὴν εἰλικρινῆ διδασκαλίαν τοῦ μακαρίου (0407A)Πέτρου τοῦ κορυφαίου τῶν ἀποστόλων ἐν αὐτῷ ἐπιγινώσκουσα, καὶ σημεῖα ὁλοκλήρου εὐσεβείας ἐν αὐτῷ τούτῳ διασκεπτομένη. Ἡ οὖν ἁγία οἰκουμενικὴ καὶ μεγάλη ἕκτη σύνοδος, ἣν ἐπινεύσει Θεοῦ σπουδαίως ἡ ὑμῶν φιλανθρωπία συνεκάλεσέ τε καὶ προηγήσατο ἕνεκεν τῆς εἰς Θεὸν ὑπουργίας, ἐν πᾶσι τῷ ἀποστολικῷ κανόνι καὶ τῇ διδασκαλίᾳ τῶν ἐκκρίτων πατέρων ἐξηκολούθησεν. Καὶ ἐπειδὴ, ὡς προείρηται, τῆς ὀρθῆς πίστεως τὸν ὅρον τελείως ἐκήρυξεν, ὅνπερ καὶ ὁ ἀποστολικὸς θρόνος τοῦ μακαρίου Πέτρου τοῦ ἀποστόλου, οὗτινος τὴν διακονίαν εἰ καὶ ἀνάξιοι ὄντες ἐκτελοῦμεν, σεβασμίως ἐδέξατο· διὸ δὴ καὶ ἡμεῖς, καὶ διὰ τῆς ἡμετέρας τάξεως οὗτος ὁ προσκυνητὸς καὶ ἀποστολικὸς θρόνος ὁμογνωμόνως τε καὶ ὁμοψύχως τοῖς παρ' αὐτῆς ὁρισθεῖσι (0407B)συναινεῖ, καὶ τῇ αὐθεντίᾳ τοῦ μακαρίου Πέτρου βεβαιοῖ καθάπερ ἐπὶ στερεᾷ πέτρᾳ, ἥτις ἐστὶν ὁ Χριστὸς, ἀπ' αὐτοῦ τοῦ Κυρίου τὴν στεῤῥότητα κομιζομένοις. Διὰ ταῦτα οὖν καθὼς δεχόμεθα, καὶ βεβαίως κηρύττομεν, τὰς πέντε ἁγίας καὶ οἰκουμενικὰς συνόδους, τήν τε ἐν Νικαίᾳ, καὶ Κωνσταντινουπόλει, καὶ τὴν ἐν Ἐφέσῳ πρώτην, καὶ τὴν ἐν Χαλκηδόνι, καὶ πάλιν τὴν ἐν Κωνσταντινουπόλει· ἅστινας καὶ πᾶσα ἡ τοῦ Χριστοῦ Ἐκκλησία κυροῖ, καὶ ταύταις ἀκολουθεῖ· οὕτω καὶ τὴν νεωστὶ ἐν τῇ βασιλευούσῃ πόλει εὐσεβεῖ ἐπινεύσει [ἐπαγωνίσματι, L.] τῆς ὑμετέρας γαληνότητος ἐπιτελεσθεῖσαν ἁγίαν ἕκτην σύνοδον, ὡς ταῦτα ἑρμηνεύουσαν, καὶ ταύταις ἐπακόλουθον, τῷ ὁμοίῳ σεβάσματι κρίνοντες δεχόμεθα, καὶ ἀξίως ἅμα ταύταις συναριθμηθῆναι αὐτὴν ψηφιζόμεθα, ὡς (0407C)καὶ αὐτὴν ὡσαύτως τῇ τοῦ Θεοῦ χάριτι συναθροισθεῖσαν, εἶτα δὲ καὶ τοὺς ἐν αὐτῇ πιστῶς συνελθόντας ἱερεῖς τοῦ Χριστοῦ μετὰ τῶν ἁγίων Πατέρων καὶ διδασκάλων τῆς τοῦ Θεοῦ Ἐκκλησίας ὁμοίως ἀναφέρεσθαι κρίνομεν. Καὶ γὰρ καὶ ἐν τούτοις, καθὼς καὶ ἐν ἐκείνοις τὸ αὐτὸ τοῦ Θεοῦ Πνεῦμα τὴν τῶν ψυχῶν σωτηρίαν ἐνήργησε· καὶ ὁ ταύτης καρπὸς ὁ ἀμάραντος τῇ ὑμετέρᾳ εὐσεθεῖ βασιλείᾳ καταλογισθήσεται παρὰ τοῦ Κυρίου, ἧστινος τῷ μόχθω συνεργούσης τῆς τοῦ Θεοῦ χάριτος θαυμαστῶς ἀπετελέσθη εἰς αἰῶνας κηρυττομένῳ. Προσεπιτούτοις συναναθεματίζομεν πάσας τὰς αἱρέσεις, καὶ τοὺς τούτων ἅπαντας ἀρχηγοὺς καὶ σπεύστας, οἵτινες κατὰ τῆς ὀρθοδόξου καὶ ἀποστολικῆς πίστεως ταῖς τοῦ διαβόλου ἀπάταις κρατυνόμενοι πλάνας (0407D)ψεύδους ταῖς Ἐκκλησίας ἐπεχείρησαν παρεισαγαγεῖν· τουτέστιν Ἄρειον, Σαβέλλιον, Μακεδόνιον, Ἀπολλινάριον, Εὐνόμιον, Νεστόριον, Εὐτυχέα, Διόσκορον, Τιμοθεον, Σεβῆρον, Θεμίστιον, Ὠριγένην τὸν καὶ Ἀδαμάντιον, Δίδυμον, καὶ Εὐάγριον· ὡσαύτως τὰ συγγράμματα Θεοδωρίτου τὰ κατὰ τῶν δεκαδύο κεφαλαίων τοῦ ἁγιωτάτου Κυρίλλου μετὰ τῆς ἐπιστολῆς τῆς λεγομένης Ἵβα πρὸς Μάρην τὸν Πέρσην σταλείσης· ἅμα δὲ αὐτοῖς καὶ Ἰάκωβον, καὶ Θεόδωρον [L., Θεοδόσιον], καὶ Γαϊανὸν, Ἄνθιμου, Ζωόραν, Δονάτον, Νοβάτον, Πρισκιλλιανὸν, Παῦλον, Φωτεινὸν, Πελάγιον, Κελέστιον, Ἰουλιανὸν, Φαῦστον καὶ Μαξιμῖνον· οὓς ἡ ἁγία καθολικὴ καὶ ἀποστολικὴ Ἐκκλησία ἐκ τοῦ καταλόγου τῶν πιστῶν Πατέρων, ἅτε δὴ ζιζάνια τῆς (0410A)δεσποτικῆς ἅλωνος, λέγω δὴ τῆς Ἐκκλησίας ἀποκηρυχθέντας ταῖς κολάσεσι τῆς γεέννης τῷ πτύῳ τῆς θείας κρίσεως ἀπεβάλετο. Καὶ ὡσαύτως ἀναθεματίζομεν τούς ἐφευρετὰς τῆς νέας πλάνης· τοτέστι Θεόδωρον τὸν τῆς Φαρὰν ἐπίσκοπον, Κῦρον τὸν Ἀλεξανδρείας, Σέργιον, Πύῤῥον, Παῦλον, Πέτρον, τοὺς τῆς Ἐκκλησίας Κωνσταντινουπόλεως ὑποκαθιστὰς μᾶλλον, ἤπερ καθηγητάς, οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ Ὁνώριον, ὅστις ταύτην τὴν ἀποστολικὴν Ἐκκλησίαν οὐκ ἐπεχείρησε διδασκαλίᾳ ἀποστολικῆς παραδόσεως ἀγνίσαι, ἀλλὰ τῇ βεβήλῳ προδοσίᾳ μιανθῆναι τὴν ἅσπιλον παρεχώρησε. Καὶ πάντας δὲ τοὺς ἐν τῇ ἑαυτῶν πλάνῃ τελευτήσαντας· ὡσαύτως δὲ βδελυττόμεθα καὶ ἀναθεματίζομεν τοὺς τούτων μιμητὰς καὶ συνίστορας, τούς τε ἤδη ἔκπαλαι καὶ μέχρι τοῦ νῦν ὄντας, (0410B)τουτέστι Μακάριον τὸν γενόμενον ἀπατεῶνα τῆς Ἀντιοχέων Ἐκκλησίας ἅμα τῷ σὺν αὐτῷ τῆς πλάνης μαθητῇ, μᾶλλον δὲ διδασκάλῳ Στεφάνῳ· καὶ σὺν αὐτοῖς Πολυχρόνιον τὸν νέον ὡς ἀληθῶς Σίμωνα· ὅστις τῇ φαντασίᾳ παιζόμενος τῆς αἱρετικῆς φαυλότητος ἐγείρειν νεκροὺς ἐπηγείλατο· τοῦ δὲ ἀποτελέσματος τῇ ματαίᾳ αὐτοῦ κατατολμήσει μὴ ἑπομένου, ἐν πᾶσιν ἀπατεὼν ἐδείχθη· ἔτι δὲ καὶ τοὺς τὰ ὅμοια αὐτῶν φρονήσαντας, ἢ φρονοῦντας, τοὺς δηλονότι ἓν θέλημα καὶ μίαν ἐνέργειαν φάσκειν κατατολμήσαντας, ἢ κατατολμῶντας, ἢ μέλλοντας κατατολμᾷν ἐπὶ τῶν δύο φύσεων τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, οὓς ἀπεκήρυξεν ἡ προμνημονευομένη ἁγία καὶ οἰκουμενικὴ ἕκτη σύνοδος. Καὶ τὸν Μακάριον μὲν τοῦ τῆς προεδρίας ἀξιώματος ἀπεβάλετο, (0410C)τὸν δὲ μαθητὴν αὐτοῦ Στέφανον, καὶ Πολυχρόνιον τὸν μεματαιωμένον γέροντα τῆς ἱερατικῆς ἐξέκοψε τιμῆς, τούς τε τούτων μετόχους καὶ ἑταίρους, οἵτινες οὐκ ἠβουλήθησαν συνιέναι τοῦ ἀγαθῦναι, ἀνομίαν δὲ ἐλογίσαντο ἐπὶ ταῖς κοίταις αὐτῶν· οἵτινες τὰς ἰδίας πλάνας πανταχοῦ ἐπεχείρησαν κατασπεῖραι, κατ' ἐξαίρετον ὁ Μακάριος. Καὶ ὑπὸ τὴν δορὰν τοῦ προβάτου λανθάνων ἐπανεφάνθη λύκος, καὶ ἀντὶ ποιμένος ηὑρέθη κλέπτης, καὶ λῃστὴς ἀπεῤῥίφθη ἀπὸ τοῦ ἀληθινοῦ τῶν προβάτων ποιμένος, τουτέστι τοῦ Χριστοῦ ὡς πολιορκητὴς καὶ λοιμοφθόρος. Διὸ καὶ τῷ τοῦ ἀναθέματος δόρατι ἀξίως ἐπλήγησαν, καὶ αἰωνίοις συνδεθέντες δεσμοῖς, μὴ βουλόμενοι μετανοῆσαι ἀνευλύτως ἀναφραγέντες κατέχονται· μήπως πάλιν διαναστάντες τῷ μιασμῷ τῆς (0410D)οἰκείας λοιμοφθόρου διδασκαλίας, τῇ ἀχαλινώτῳ αὐτῶν τόλμῃ τινὰς τῶν ἁπλουστέρων μολύνωσιν· οἵτινες καὶ μέχρι τοῦ παρόντος ἐπιμόνως τῇ οἰκείᾳ αὐτῶν ἐνστάσει προσμεῖναι ἠθέλησαν, ἤπερ [εἴπερ] ἵνα πρὸς ἐπίγνωσιν τῆς ἀληθείας ὑποστρέψαντες σωθῶσι Τῇ γὰρ χρονίᾳ κακίᾳ ἐσκληρύνθη ἡ καρδία αὐτῶν· καὶ παρὰ πᾶσιν ἐφάνησαν συνειδήσει μᾶλλον, ἤπερ ἀγνοίᾳ ἐξολιθήσαντες, ὡς ἑκουσίως ἐπιμαχόμενοι τῇ ἀποστολικῇ ἀληθείᾳ· καὶ μᾶλλον τὴν ἑαυτῶν, ἤπερ τὴν τοῦ Θεοῦ δόξαν ἐπιζητοῦντες, ὁπόταν ὁ Κύριος ὑπομιμνήσκῃ τοὺς πλημμελοῦντας προτρέπων πρὸς διόρθωσιν μετανοίας. « Οὐ γὰρ βούλεται τὸν θάνατον τοῦ ἁμαρτωλοῦ, ἀλλ' ἵνα ἐπιστραφῇ καὶ ζήσηται. » (0411A)Ὅτι γὰρ ὑπομιμνήσκειν κατηξίωσεν ἡ ὑμετέρα εὐσέβεια διὰ θείων αὐτῆς γραμμάτων τὴν ἡμετέραν οὐδενότητα, ἵνα μυηθῶσιν ἐν τοῖς δόγμασι τῆς ὀρθοδόξου πίστεως, καὶ τῆς σωτηριώδους διδασκαλίας, ὅπως φθάσωσι πρὸς τὴν τῆς ὑγιοῦς πίστεως γνῶσιν, ὡς ἀσθενοῦσι καὶ περὶ τὴν πίστιν ναυαγοῦσι τούτοις χεῖρα πνευματικῆς διδασκαλίας ἐπιδεδώκαμεν σπουδαίως, ἵνα πρὸς τὸν τῆς ἀληθείας λιμένα ἀφίκωνται· καὶ πρὸς τὸ ἐπιγνῶναι τῆς ὑγιαινούσης πίστεως τὴν ὀρθότητα ἀδιαλείπτως ἰατρικὰ βοηθήματα παρεχόμεθα κατὰ τὸ ἁρμόζον τῇ ἡμετέρᾳ διακονίᾳ, οὐ παρελίπομεν ὑπομνήσεως ἰατρεῖον παριστᾷν τοῖς ἐθέλουσι. Κᾂν εἰ δὲ πρὸς τὴν κατάστασιν τῆς εὐαγγελικῆς καὶ ἀποστολικῆς πίστεως ὁ χαρακτὴρ τῆς γραφῆς τοὺς θαυμαζομένους ἀγῶνας (0411B)τῆς ὑμετέρας πραότητος, καὶ τὴν μονογενῶς ἐνοῦσαν αὐτῇ ἀγρυπνίαν οὐκ αὐταρκεῖ διηγήσασθαι, ἀλλ' οὐ διὰ τοῦτο τῆς ἀνδρείας ὑμῶν τὰ ἐξαίρετα σιωπῇ παρεπέμφθη τοῦ παντὸς κόσμου πανταχοῦ ταῦτα βοῶντος. Ὤ ἁγία μῆτερ Ἐκκλησία, ἀνάστηθι, ἀπόθου τὸ ἔνδυμα τῆς στυγνότητος, καὶ ἔνδυσαι τὴν στολὴν τῆς εὐφροσύνης σου. Ἰδοὺ ὁ υἱός σου ὁ συστατικώτατος βασιλέων, ὁ σὸς ἐκδικητὴς καὶ βοηθὸς σοῦ. Μὴ ταραχθῇς· περιεζώσατο γὰρ ῥομφαίαν τὸν λόγον τοῦ Θεοῦ, ἐν ᾧ διαιρεῖ τοὺς ἀπίστους ἀπὸ τῶν πιστῶν· ἐνεδύσατο πίστεως θώρακα, καὶ περικεφαλαίαν σωτηρίας ἐλπίδα. Ἰδοὺ ὁ σὸς πρόμαχος ὁ νέος Δαβίδ. Μὴ φοβηθῇς, θάρσει· οὐ γὰρ ἐκεῖνος ὁ ἑνὸς τοῦ Ἰουδαϊκοῦ ἔθνους βασιλεὺς, ἀλλ' οὗτος ὁ σὸς, ὁ τοῦ φιλοχρίστου λαοῦ εὐσεβέστατος βασιλεὺς πορφυρωθεὶς ἐν τῷ τοῦ Ναζωραίου αἵματι, τὸν σὸν πολέμιον τὸν μεγαλοῤῥήμονα Γολιὰθ κατέβαλε, καὶ πᾶσαν αὐτοῦ τὴν φάλαγγα πανταχοῦ διεσκόρπισε, καὶ ἐπάταξεν αὐτοῦ πληγῇ λίθου τὸ μέτωπον, ἔνθα σφραγὶς εὐσεβείας οὐχ ὑπῆρχε· καὶ τῆς κεφαλῆς ἀφαιρεθείσης οὐδεμία ἰσχὺς περιελείφθη. Καὶ ἰδοὺ πανταχοῦ ἐπὶ δόρατος θριαμβεύεται. Συναθροίσθητε οὖν καὶ συνέλθετε, ὦ θεοσεβέστατοι παντὸς τοῦ κόσμου οἱ λαοὶ, ἅμα τοῖς ἱερεῦσι τῶν τοῦ Θεοῦ Ἐκκλησιῶν, ἄσατε μεγάλῃ τῇ φωνῇ λέγοντες· Ἐνίκησεν ὁ νέος Δαβὶδ, ὁ συστατικώτατος τῶν Αὐγούστων, οὐ μόνον ἐν χιλιάσιν· οὐδὲ γὰρ τὴν καθολικὴν νίκην τοῦ εὐαγγελικοῦ κηρύγματος δυνήσεταί τις ἀριθμητικῶς συμπεριλαβεῖν· ἀλλ' ἔτι μὴν καὶ αὐτὸν τὸν ἀρχηγὸν καὶ πολέμιον καὶ ἡγεμόνα καὶ ἐρεθιστὴν πάντων τῶν κακῶν καὶ τῆς πλάνης τὸν διάβολον μετὰ τῶν αὐτοῦ ταγμάτων καὶ τῶν συνδρόμων τῷ ὅπλῳ τῆς ἀληθοῦς ὀρθοδόξου καὶ ἀποστολικῆς παραδόσεως καὶ ὁμολογίας κατέσβεσεν. Εὐφράνθητι οὖν, ἁγία μῆτερ Ἐκκλησία, ἀμέριμνος ὑπάρχουσα περὶ τῆς σῆς ἐλευθερίας, ἡ πολλάκις καταπολεμηθεῖσα, ἀλλὰ μηδαμῶς ἐγκαταλειφθεῖσα. Ἀνέστησε γὰρ ὁ σὸς ἀήττητος βασιλεὺς ὁ Χριστὸς βασιλέα φιλόχριστον τὸν σὸν ὑπέρμαχον, τὸν σὸν εὐεργέτην καὶ πάροχον [εὐπάροχον]· οὗτινος τῷ σπουδάσματι τῆς ὀρθοδόξου πίστεως τὴν ἑαυτῆς ἐπισυνάγουσα λαμπρότητα ὅλον καταυγάζει τὸν κόσμον· καὶ πάντες οἱ πιστοὶ ἀγαλλιῶνται εὐχαριστίας ἀναπέμποντες, τοὺς δὲ ἀπίστους ἡ λύπῃ καὶ ἡ κατάβλησις καταπαύει, καὶ συντελεῖ· αἱ τοῦ Θεοῦ Ἐκκλησίαι ανέπνευσαν ῥυσθεῖσαι ἀπὸ πασῶν τῶν ἰδίων περιστάσεων, καὶ τοῖς βασιλικοῖς περιθάλπονται δώροις, καὶ τῇ αὐτοκρατορικῇ ὀχυροῦνται προστασίᾳ· αἷστισι καὶ ἡ σεβασμιωτάτη ὑμῶν εὐσέβεια τοῖς Δεσποτικοῖς ῥήμασι τὸν Χριστὸν μιμουμένη ἐπαγγέλλεται· « Ἰδοὺ ἐγὼ μεθ' ὑμῶν εἰμι ἕως τῆς συντελείας τοῦ αἰῶνος, » ὥσπερ ὁ Κύριος Ἰησοῦς Χριστὸς, οὗτινος τοῖς διδάγμασι κέχρηται, καὶ τῆς αἰωνίου βασιλείας καὶ διηνεκοῦς δόξης ἐν ἀπολαύσει γένηται· καὶ καθολικῶς ἀνὰ πᾶσαν τὴν οἰκουμένην τὸ κράτος αὐτῆς αἰωνιζόντως πλατύνηται. Τῶν δὲ παρουσῶν ἀναφορῶν ἐλάχιστον ἀποκομιστὴν Κωνσταντῖνον τὸν ὑποδιάκονον καὶ ῥεγιωνάριον τούτου τοῦ ἀποστολικοῦ θρόνου, τὸν καὶ πρὸ μικροῦ μετὰ τῶν ληγαταρίων τοῦ τῆς ἀποστολικῆς μνήμης τοῦ προηγησαμένου με παραγενόμενον ἐν τῇ ἁγίᾳ συνόδῳ τῇ αὐτόθι ἐπιτελεσθείσῃ, τῇ συνήθει φιλανθρωπίᾳ ἡ ὑμετέρα βασιλικὴ μεγαλοψυχία δέξασθαι καταξιώσῃ, καὶ ταῖς ἀναφοραῖς αὐτοῦ τὸ οὖς τῆς εὐμενείας ἐπικλίνῃ, καὶ ὡς διάκονον ἀξίως δέξηται. Τὸ εὐσεβὲς τοῦ δεσπότου κράτος ἡ οὐράνιος διαφυλάξῃ χάρις, καὶ πάντων τῶν ἐθνῶν τοὺς αὐχένας ὑποτάξῃ.

EPISTOLA IV. LEONIS II AD EPISCOPOS HISPANIAE. (0411C) Sexti generalis concilii acta narrat, in quo damnatis haereticis, catholicae fidei definitio de duabus in (0412C)Christo voluntatibus et operationibus promulgata fuit, quam transmittit omnibus manifestandam, cuique ipsi episcopi subscribere debeant.

Dilectissimis fratribus universis ecclesiarum Christi praesulibus per Hispaniam constitutis Leo.

(0413A)Cum diversa sint hominum studia, quibus humana dispensari creditur vita, unum est tamen pietatis officium, quod potest ad aeternae vitae perducere quaestum et meritum; in quo omnem consortem fidei Christianae aequum est studere. Cui nempe Spiritus sancti dignatio suae gratiae inspirat affectum, et inoffensum demonstrat operum bonorum effectum, quia Spiritus (ut Dominus docet) ubi vult spirat, et vocem ejus audis (Joan. III) et quia ejus est incomprehensibilis gratia, connectit et perhibet, et nescis unde veniat. Scientes igitur ac satisfacti, quia est in vobis Christianae religionis flagrans studium, ulnisque spiritualibus amplectimini semina coelestis doctrinae, et evangelicae atque apostolicae traditionis in vobis fructificat fervor et puritas, pro qua haec sancta ecclesiarum (0413B)omnium mater apostolica sedes usque ad victimam desudavit semper et desudat, et prius (si hoc divina majestas censuit) animam a corpore temporaliter deligit sequestrari, quam proditione sacrilega se a confessione veridica pro temporali delectatione vel afflictione sejungi. Quia citra hanc sicut aeternae beatitudinis praemium, quam sanctis suis Dominus praeparavit, adipisci non suppetit; ita quod lugubriter ejulandum est, a Deo vivo et vero per errorem falsidici dogmatis factum extorrem aeternis cruciatibus evenit mancipari. Sed quia nunc per gratiam Dei Christianissimo filio nostro Constantino imperatore regnante (quem ad hoc pietatis officium elegit atque praeelegit superna clementia) rectae confessionis atque apostolicae traditionis fulgor haereticae pravitatis expulsa (0413C)caligine per totum orbem terrarum veluti clarum jubar effulsit, et pax atque concordia veritatis inter cunctos ecclesiarum Christi praesules regnat de pacifica in Christum confessione descendens, qui pax vera et salutaris est, per quem reconciliamur ad Deum. Sciat vestra sinceritas, et Christianis omnibus innotescat Dei omnipotentis mira magnalia: quia in Constantinopolitana urbe clementissimus noster, imo beati Petri apostoli filius imperator, armatus zelo Dei, ac desiderio pietatis accensus, episcopis ex totius mundi partibus aggregatis, quando [ Edit. Rom., quod] ex multo tempore fideliter cupiebat, dum censuit majestas superna per nuper elapsam novam [nonam] indictionem explevit. Universale itaque sanctum sextum concilium celebratum est, ad quod celebrandum (0413D)ex praedecessoris nostri apostolicae memoriae domini Agathonis papae persona presbyteri diaconique directi sunt. De diversis autem conciliis huic sanctae apostolicae sedi, cujus ministerio fungimur, subjacentibus, archiepiscopi sunt a nobis (0414A)destinati, qui cum pio principe simul et omnibus qui ejus mandato convenerunt ecclesiarum praesulibus praesidentes ac considentes, primum quidem sancta quinque universalia concilia, et venerabiles Ecclesiae Patres, quorum libri ac testimonia hinc fuerant destinata, cum tomo dogmatico apostolicae memoriae nostri decessoris domini Agathonis papae atque pontificis, et responsis totius nostrae synodi pro confirmatione duarum naturalium voluntatum et operationum in uno Domino nostro Jesu Christo, et condemnatione eorum qui aliter docuerunt vel crediderunt, et haec singula relegerunt ac retractarunt. Et quia quae Dei sunt cum ejus timore atque amore scrutati sunt, ejus nutu vere per eos confessionis sinceritas demonstrata ac confirmata est: erga quod (0414B)synodalis definitio dictis apostolicorum virorum consona protestatur; ex quibus vestram satisfieri dilectionem confidimus. Qui vero adversum apostolicae traditionis puritatem perduelliones exstiterant, abeuntes quidem aeterna condemnatione multati sunt, id est, Theodorus Pharanitanus, Cyrus Alexandrinus, Sergius, Pyrrhus, Paulus, Petrus Constantinopolitani, cum Honorio, qui flammam haeretici dogmatis, non ut decuit apostolicam auctoritatem, incipientem exstinxit, sed negligendo confovit: qui vero superstites ad veritatis confessionem per medelam poenitentiae converti noluerunt, de praesulari ac sacerdotali gradu dejecti sunt, id est, Macarius ex Antiocheno praesule, cum Stephano ex abba presbytero ejus discipulo, imo erroris haeretici incentore, (0414C)et quondam sene Polychronio ex abba presbytero novo Simone: qui merito de ecclesiis Christi ut mercenarii infideles expulsi, quorum noxii successores et perversores exstiterant, et huc exsules deportati sunt, ut reatus sui et blasphemiarum in Deum opprobria recognoscant, sub contemptum ac denotationem fidelium omnium constituti. Et quia quaeque in Constantinopolitana urbe universali concilio currente celebrato gesta sunt propter linguae diversitatem, in Graeco quippe conscripta sunt, et necdum in nostrum eloquium examinate translata; definitionem interim ejusdem sancti sexti concilii et acclamationem, quod prosphoneticus dicitur, totius concilii factam ad piissimum principem, pariterque edictum clementissimi imperatoris ad omnium cognitionem ubique directum, (0414D)in Latinum de Graeco translatum, per latorem praesentium Petrum notarium regionarium sanctae nostrae ecclesiae, vestrae dilectioni direximus; etiam acta totius venerandi concilii directuri dum fuerint elimate transfusa, si hoc et vestra bonis studiis fervens (0415A)charitas delectatur. Hortamur proinde vestram divinis ministeriis mancipatam in fidei veritate concordiam, ut summam sedulitatem atque operam praebeatis, paribusque laboribus accingamini pro amore atque timore Dei, Christianaeque profectu religionis, et apostolicae praedicationis puritate, ut per universos vestrae provinciae praesules, sacerdotes et plebes, per religiosum vestrum studium innotescat, ac salubriter divulgetur, et ab omnibus reverendis episcopis una vobiscum subscriptiones in eadem definitione venerandi concilii subnectantur, ac sit profecto in libro vitae properans unusquisque Christi ecclesiarum antistes suum nomen ascribere, ut in unius evangelicae atque apostolicae fidei consonantia nobiscum et cum universali sancta synodo per suae (0415B)subscriptionis confessionem tanquam praesens spiritu conveniat: quatenus Domino nostro Jesu Christo, cum in glorioso ac terribili potentatu ad judicandum advenerit, cum titulo orthodoxae confessionis occurrens consortem se traditionis apostolicae per manus suae demonstret signaculum: ut dum apostolorum Christi quoque confessionem zelo verae pietatis amplectitur, beato consortio perfruatur, revolvens semper in cordis arcanis sententiam Domini praedicantis: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor eum coram Patre meo, qui in coelis est (Matth. X). Quia et nos, qui licet impares, vice tamen apostolorum principis fungimur, dum vestrarum subscriptionum paginas cum Dei praesidio per latorem praesentium susceperimus, has apud beati Petri apostolorum (0415C)principis confessionem deponimus, ut eo mediante atque intercedente, a quo Christianae fidei descendit vera traditio, offeratur Domino Jesu Christo ad testimonium et gloriam ejus mysterium fideliter confitentium ac subscribentium, qui vere de se confessionis praeconium, quod per tot temporum lapsus haereticis opprimebatur insidiis, ex inspirato per sedulum pii principis studium, clare veritatis radiis ubique concessit fulgescere. Oblata itaque salutis opportunitate, ut vere divinum munus efficaci sedulitate fructuosum vos hortamur ostendere, ut gloria vobis ante Deum accrescat de conscientiae puritate. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi fratres.

EPISTOLA V. LEONIS II AD QUIRICUM EPISCOPUM. (0415D)Petrum a se cum epistola fuisse destinatum scribit: qui synodi ad definitionem et quaedam munera defert.

Dilectissimo fratri Quirico Leo.

Ad cognitionem verae dilectionis deducimus, quod latorem praesentium Petrum notarium regionarium sanctae nostrae ecclesiae illic properavimus destinare (0416A)cum tractoria ad omnes una nobiscum Christi ecclesiarum antistites, simul etiam ad praecellentissimum atque Christianissimum regem filium nostrum, ad gloriosum comitem, contradictaque facientes eidem responsa circa definitionem venerabilis synodi, quae per nonam nuper elapsam indictionem in Constantinopolitana urbe cum Dei praesidio pro stabilitate orthodoxae nostrae fidei celebrata est: acclamationem quoque reverendissimorum episcoporum in ea convenientium, et edictum piissimi filii nostri atque clementissimi imperatoris, cui pro Dei ministerio, quod suscepimus, et rectitudine apostolicae fidei (per quam salvari tam nos, quam commissas nobis animas praestolamus) providentiam atque concursum omnem exhibeat vestra in Christo dilectio, (0416B)ut pro flagrantibus studiis evangelicae atque apostolicae fidei aeternae beatitudinis cum beatis Christi apostolorum principibus habere consortium mereamini. Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater. Benedictionis itaque gratia crucem, clavem habentem de sacris vinculis auctoris nostri beati Petri apostoli, tuae dilectioni direximus, ut praesulare meritum Dei et proximi charitas vinciat, et per vexillum salutiferae crucis, Christo, qui in ea suspensus est, totius corporis membra clavis divinorum mandatorum obstringat, ut signaculo communitum, reseratis januis regni coelestis, apostolorum princeps ad secum perfruendum beatitudine aeterna suscipiat.

EPISTOLA VI. LEONIS II AD SIMPLICIUM COMITEM. (0416C) Narrat acta concilii: definitionem transmittit, cui episcopi subscribant, petens ut ea in sua editione omnibus innotescere curet.

Domino glorioso filio Simplicio comiti Leo episcopo servus servorum Dei.

Cum sit vestrae salutis remedium vera in Deum confessio ex apostolica traditione descendens, cum qua beati martyres temporalia detestantes, et aeternae vitae praemia meruerunt, pro qua probatissimi sanctae Ecclesiae patres atque doctores diversa certamina et immensas afflictiones perpessi animam tradere, quam fidem veram prodere delegerunt: ex quorum regulari doctrina, quam nuncusque haec sancta Christi Ecclesia ab ejus apostolorum principe (0416D)constructa atque perstructa praedicare cognoscitur, et per apostolicos successores Salvatoris institutio per Dei gratiam ad nos usque pertigit, sed et praecessorum nostrorum pro ejus stabilitate nimium desudavit instantia. Verum post tot certamina et afflictiones innumeras diversis temporibus a verae fidei infestis effectas, tandem superna clementia cor (0417A)imperiale coelesti gratia praeservans, et fervore suae gratiae ad indicandam verae pietatis integritatem accedens, de diversis mundi partibus nuper concilium universate congregari disposuit, in quo etiam legati hujus sanctae apostolicae Ecclesiae (quam divina dignatione dispensandam suscepimus) et conciliorum et eidem subjacentium responsales, una cum serenissimo filio nostro imperatore pietatis insignibus et infulis redimito, in eodem sacro concilio convenientes, ex scriptis pontificalibus sanctorum patrum testimoniis roboratis, apostolicae traditionis regulam hanc sanctam ecclesiam divino subnixam auxilio integre praedicare atque servare totis nisibus [ Ms., viribus] probaverunt. Tomus enim domini Agathonis apostolicae memoriae magni pontificis, nostrique decessoris, (0417B)quem ad tranquillissimum imperatorem direxerat, ita erat ex sanctorum conciliorum definitionibus, beatorum patrum testimoniis et assertionibus veritatis instructus, ut et integritatem apostolicae fidei lucidissime patefaceret, et erroris haeretici latebras revelaret, et ex ejus inexpugnabilibus dictis per gratiam Dei de hominum cordibus haeretici dogmatis sublata caligine lumen verae confessionis effulsit. In quo mansuetissimi principis labor pro rectae fidei pietate praeclaruit, in saeculis omnibus collaudandus, ut eo favente cum Dei praesidio veritas apostolicae fidei bravium victoriae sumeret, divinitusque concessum imperium pietatis insignibus decoraret: Ideoque et vos, gloriossimi Christi Ecclesiae filii, in quibus pietatis desiderium pollet, evangelicae (0417C)atque apostolicae praedicationi manum suffragando porrigite, ut et vestras Christianissimas regiones sincerae fidei, quam diligitis, fulgor irradiet, ut apostolicae praedicationi faventes atque collaborantes, consortium fidelium apud Deum habere mereamini, ad quem redigitur de eo verae confessionis integritas. Quod enim ad nostrum officium, quibus animarum dispensatio commissa est, competebat; definitionem sancti sexti concilii per nonam indictionem in Constantinopolitana urbe celebrati, et acclamationem universorum reverendissimorum episcoporum, quae et Prosphoneticus dicitur, sed et edictum fidei a piissimo Augusto nostro serenissimo filio huc destinatum vestris quoque provinciis innotescere per (0417D)latorem praesentium Petrum notarium regionarium sanctae nostrae ecclesiae et illuc dirigere affectu paterno maturavimus, ut de profectu evangelicae atque apostolicae praedicationis et merito fidei verae consortes nobiscum unanimiter laetemini. Hortati autem sumus reverendissimos ecclesiarum omnium praesules, ut subscriptiones suas eidem apostolicae synodali definitioni subnectant, et ut pote pro filiis atque cum filiis patres sua nomina in hujusmodi libro vitae describant, ad laudem fideliter concurrentium et (0418A)Christi Evangelium collaborantium, et commendationem ad Deum, quem tunc meremur habere propitium, dum ejus fidem immutilatam fine tenus conservamus incolumem. Gloriam vestram gratia superna custodiat. Ad perpetuam proinde vestrae gloriosae Christianitatis protectionem, venerabilem crucem, et clavem habentem de salutaribus vinculis auctoris nostri Petri Christi apostolorum principis, per praesentem gerulum direximus, ut cujus sinceram dilectionem geritis, et luminaribus fideliter providetis, traditionisque rectitudinem veraciter amplectimini, ejus jugiter apostolica tuitione salvemini.

EPISTOLA VII. LEONIS II AD ERVIGIUM REGEM HISPANIAE. Ejusdem argumenti cum superiore.

(0418B)Domino excellentissimo filio Ervigio regi Leo.

Cum unus exstet rex omnium Deus, qui cuncta creavit ex nihilo, quae vero creavit regit et continet, quia vere rex regum est, et dominus dominantium, idem incomprehensibilis, providentiae suae libramine, tam temporaliter quamque localiter diversos in terris regnare disponit. Quorum etsi divisa sunt regna, aequaliter tamen de singulis rationem dispensationis expetit, unamque de eis vere [ Forte, verae] de se confessionis hostiam laudis exspectat. Et hoc solum munere circa hominum genus complacatur ejus majestatis immensitas, dum a cunctis vera de eo confessio praedicatur, ut etsi dispositionum temporalium videtur esse diversitas, circa ejus fidei rectitudinem unitatis consonantia teneatur. Hoc etiam et in sanctis (0418C)suis discipulis salvator mundi Dei Filius esse constituit, qui beatum Petrum sui vice discipulorum suorum instituit principem, cujus salutari praedicatione atque traditione ab hac cuncta [ Forte, sancta] apostolica Christi ecclesia, velut a fonte praedicationis progrediente, cunctae regiones, quibus etiam vestrum fastigium praesidet, ad cognitionem veritatis et vitam vitae perductae sunt, regnique vestri culmen illustrat: et dum per gratiam Dei pietate regnatis, de temporali regno aeternae beatitudinis regnum acquiritis, ad quod perfectius obtinendum, sicut instanter oramus, dum Dei dignatione patrum ordine fungimur, et beati Petri apostolorum principis, licet impares, pro commisso divina ope ministerio locum implemus; ita praedicando atque commonendo ad beatae vitae meritum (0418D)curamus provehere. Initium quippe aeternae beatitudinis obtinendae rectae apostolicae praedicationis est regula: quam etsi labefactare olim quidam moliti sunt, haereticos in ecclesiam Christi intromittere enitentes errores, sed evangelica veritas vincit pro ejus subtilitate et immutabilitate servanda diversas afflictionum insidias, haec apostolica Christi Ecclesia sustinuit semper et sustinet, et superna gratia suffragante illaesa persistit. Nunc autem (quod cum gratiarum (0419A)actione in Deum exsultantes effamur) per nonam nuper elapsam indictionem, piissimus atque Christianissimus noster, imo Dei Ecclesiae filius imperator ad apostolicae memoriae nostrum decessorem Agathonem papam atque pontificem scripta imperilia dirigens, affatim hortatus est, ut ab sancta apostolicae sedis Ecclesia de omnibus adjacentibus ei reverendis conciliis legatos tam de Ecclesiarum praesulibus, quamque de aliis ordinibus ecclesiasticis cum dogmaticis litteris venerabiliumque Patrum libris ac testimoniis instructos, in regiam Constantinopolitanam urbem dirigeret, quod Dei nutu effectum atque perfectum est. Quibus illuc ab hoc adventantibus, concilium ex diversis partibus ejus pietas congregavit, et commissae reipublicae curis parumper sepositis, (0419B)in venerando episcoporum fratrum concilio residens, veritatem apostolicae traditionis, et rectitudinem fidei per sanctas synodos, venerabiliumque Patrum testimonia, et assertiones praedictorum nostrorum apostolicorum pontificum subtiliter atque attente examinari fecit, et verae fidei sinceritatem a legatis hujus sanctae apostolicae sedis monstrari. Quod per Dei gratiam imperii admittente praesidio inceptum atque peractum est, et perfectissime claruit verae fidei nostrae veracitas juxta veneranda concilia, et probabilium Patrum doctrinas, ut in uno Domino nostro Jesu Christo Filio Dei, eodemque Deo vero atque perfecto, et eodem homine vero atque perfecto, sicut duas inseparabiliter et inconfuse confitemur naturas, id est, divinam et humanam, ita (0419C)duas naturales voluntates, et duas naturales operationes eum omnes habere praedicemus, secundum qualitates et proprietates in eo concurrentium naturarum. Quia etsi cum unum Christum unamque personam sanctae Trinitatis esse credamus, at et divinam et humanam naturam et harum naturarum proprietates inconfuse, indivise, et indiminute eum habere praedicemus. Verum piissimus imperator gratia sancti Spiritus animatus, et laborem pro Christianae fidei puritate sponte perpessus, ecclesiam Dei catholicam ab erroris haeretici macula summis nisibus purificare molitus est, et quidquid offensionem Christianis populis poterat generare, de medio Dei ecclesiae fecit auferri, omnesque haereticae assertionis auctores, venerando censente concilio (0419D)condemnati, de catholicae ecclesiae adunatione projecti sunt, id est, Theodorus Pharanitanus episcopus, Cyrus Alexandrinus, Sergius, Paulus, Pyrrhus et Petrus, quondam Constantinopolitani praesules, et una cum eis Honorius Romanus, qui immaculatam apostolicae traditionis regulam, quam a praedecessoribus suis accepit, maculari consensit; sed et Macarium Antiochenum cum Stephano ejus discipulo, imo haereticae pravitatis magistro, et Polychronio quodam insano sene novissimo, qui nuper (0420A)per haereticae praedicationis fiduciam pollicebatur implere, neque rursus ad viam verae confessionis salutem confusus converti aeterna condemnatione multatus est, et omnes hi cum Ario, Aplolinario, Nestorio, Eutyche, Severo, Theodosio, Themesio in deitate atque humanitate Domini nostri Jesu Christi unam voluntatem unamque operationem praedicantes doctrinam haereticam impudenter defendere conabantur: neque enim, ut sacerdotes oportuerat, sanctarum Scripturarum et Patrum testimoniis hoc demonstrabant, sed mundanis sophismatibus evangelium Christi callide machinabantur pervertere. Quos omnes cum suis erroribus divina censura de sancta sua projecit Ecclesia: et nunc, superno favente praesidio, in unam verae fidei consonantiam (0420B)omnes Dei ecclesiae praesules ubique concordant, et factum est unum os, et labium unum, unusquisque grex, et unus pastor Christus Filius Dei, qui unanimiter a cunctis ejus sacerdotibus atque sinceriter praedicatur. Idcirco et vestri Christiani regni fastigium studium pietatis assumat, quatenus haec omnibus Dei ecclesiis, praesulibus, sacerdotibus, clericis et populis, ad laudem Dei, pro vestri quoque regni stabilitate atque salute omnium praedicetur. Ut Deus omnipotens ab omnibus populis unanimiter glorificetur ac collaudetur. Definitionem proinde sancti concilii, et acclamationem reverendissimorum episcoporum (quod Prosphoneticus dicitur) ad piissimum imperatorem, et edictum clementissimi imperatoris pro verae fidei confessione constructum, (0420C)et ubique mandatum per latorem praesentium Petrum notarium regionarium sanctae nostrae Ecclesiae illuc praevidimus destinare, ut in eadem sacrae synodi definitione, tanquam pro spiritualibus filiis patres, omnes vestri religiosissimi regni ecclesiarum antistites juxta tenorem a nobis illuc destinatum subscriptiones suas sicut in libro vitae per suae confessionis signaculum ascribendus unusquisque subjungat, ut pax et concordia in ecclesiis Dei, vestri sublimis regni temporibus Deo concedente, vestraque Christianitate favente, crebrescat, et maneat: ut qui vestrum culmen regnare disposuit, suae fidei stabilitate subnixum concedat per plurima tempora prospere ac sibi placite commissum populum dispensari. (0420D)Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

FRAGMENTUM Epistolae Leonis II ad episcopos et regem Dalmatiarum. Si quis amodo episcopus, presbyter, diaconus feminam acceperit, vel acceptam retinuerit, proprio gradu decidat, usquequo ad satisfactionem veniat, nec in choro psallentium maneat, nec aliquam portionem de rebus ecclesiasticis habeat.

(no apparatus)