Migne Patrologia Latina Tomus 53
MamCla.Episto48 53 Mamertus Claudianus400-473 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
EPISTOLA PRIMA.
CLAUDIANUS SIDONIO papae salutem.
Si possibile factu esset, ut te dominum meum vel aliquoties aliquantulum convenirem, non undeunde quarumpiam personarum aut voluntates aut necessitates inquirerem, sed quae in rem debiti mei usu mihi esse possent. Quippe revisionis potestas multimodis, ac miseris perinde causis intercluditur. Enimvero scribendi facultas aut raro idonea suppetit, aut nec suppetit. Ista haec eadem remissibilia sint, necne, tute judicaris. Porro autem quod saepenumero scriptis vestris alii impartiuntur, qui id ipsum nec ambiunt, quam egomet forsan nec merentur amplius; non arbitror amicitiae legibus impune committi. Illud etiam non dolenter faxo tacitum, quod libellos illos quos tuo nomine nobilitari non abnuis, nullo unquam impartivisti rescripto. Sed vacuum forte non suppetit, quod tute modicum magnae admodum impendas amicitiae. Ecquo tam ex occupatu unquam uspiamve implicabere, quin illud in aliorum commoda revergat? Cum precatu Deum placas, eumdem non modo amicis, sed ignotis quoque concilias. Cum Scripturarum coelestium mysteria rimaris, quo te studiosius imbuis, eo doctrinam caeteris copiosius infundis. Cum tuas opes in usus inopum prodigis, tibi quidem maxime, sed aliis quoque consultum facis. Proinde nihil videlicet, profecto nihil est tam infecundum actionum tuarum omnium, quod tibi uni soli tantum, et non aliis quoque multis tecum uberiorem fructum ferat. Nulla ergo cujusquam praepedimenti occasio praetendi vel falso potest, cur egomet specialis atque intimus tuus nihil a speciali meo fructiferam, a quo ignoti quoque multum capiant plurimi. Sed, uti ego autumo, juxta formam evangelici largitoris, quod non das amico esurienti, dabis improbo pulsatori. Porro si etiam nunc solito obdurueris, faxim egomet quod te te poeniteat: quoniam si peccaris ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo. Porro enim ambiguo caret, tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo. Vale.
SIDONIUS CLAUDIANO suo salutem.
Committi, domine major, in necessitudinis jura pronuntias, cur quod ad salve tibi debitum spectat, a stylo et pugillaribus diu temperem, quodque deinceps nullas viantum volas me papyrus oneraverit, quae vos cultu sedulae sospitatis impertiat. Praeter aequum ista conjectas, si reare quemquam mortalium (cui tamen sermocinari latialiter cordi est) non pavere, cum in examen aurium tuarum, quippe scriptus adducitur: tuarum inquam aurium quarum peritiae, si me decursorum ad hoc aevi temporum praerogativa non obruat, nec Frontonianae gravitatis, aut ponderis Apuleiani flumen aequiparem: cui Varrones, vel Atacinus, vel Terentius, Plinii, vel avunculus, vel Secundus, compositi impraesentiarum rusticabuntur. Astipulatur judicio meo volumen illud quod tute super statu animae rerum verborumque scientia divitissimus propalavisti. In quo dum ad meum nomen prooemiaris, hoc munus potissimum cepi, ut meae fama personae, quam operae pretium non erat, librorum suorum titulis inclarescere, tuorum beneficio perpetuaretur. At quod Deus magne, quantumque opus illud est, materia clausum, declamatione conspicuum, propositione obstructum, disputati one reseratum, et quanquam propter hamata syllogismorum puncta tribulosum, vernantis tamen eloquii flore mellitum. Nova ibi verba quia vetusta: quibusque collatus merito etiam antiquarum litterarum stylus antiquaretur: quodque pretiosius, tota illa dictio sic caesuratim succincta quod profluens: quam rebus amplam strictamque sententiis, sentias plus docere quam dicere. Denique et quondam nec injuria, haec principalis facundia computabatur, cui paucis multa cohibenti, curae fuit causam potius implere quam paginam. At vero in libris tuis jam illud quale est, quod et teneritudinem quanquam continuata maturitas admittit, interseritque tempestivam censura dulcedinem, ut lectoris intentionem per eventilata disciplinarum philosophiae membra lassatam repente voluptuosis excessibus quasi quibusdam pelagi sui portubus foveat. O liber multifariam pollens! o eloquium non exilis, sed subtilis ingenii! quod nec per scaturigines hyperbolicas intumescit, nec per tapinomata depressa tenuatur. Ad hoc unica singularisque doctrina, et in diversarum rerum assertione monstrabilis, cui moris est de singulis artibus cum singulis artificibus philosophari, quaeque si fors exigit, tenere non abnuit cum Orpheo plectrum, cum Aesculapio baculum, cum Archimede radium, cum Euphrate horoscopium, cum Perdice circinum, cum Vitruvio perpendiculum; quaeque nunquam investigare destiterit, cum Thalete tempora, cum Atlante sidera, cum Zeto pondera, cum Chrysippo numeros, cum Euclide mensuras. Ad extremum nemo saeculo meo quae voluit, affirmare sic valuit. Siquidem dum se adversus eum quem contra loquitur, exsertat, morum ac studiorum linguae utriusque symbolam jure sibi vindicat. Sentit ut Pythagoras, dividit ut Socrates, explicat ut Plato, implicat ut Aristoteles, ut Eschines blanditur, ut Demosthenes irascitur, vernat ut Hortensius, ut Cethegus, incitat ut Curio, moratur ut Fabius, simulat ut Crassus, dissimulat ut Caesar, suadet ut Cato, dissuadet ut Appius, persuadet ut Tullius. Jam si ad sacrosanctos Patres pro comparatione veniatur, instruit ut Hieronymus, destruit ut Lactantius, astruit ut Augustinus, attollitur ut Hilarius, submittitur ut Joannes, ut Basilius corripit, ut Gregorius consolatur, ut Orosius affluit, ut Rufinus stringitur, ut Eusebius narrat, ut Eucherius sollicitat, ut Paulinus provocat, ut Ambrosius perseverat. Jam vero de Hymno tuo si percunctere quid sentiam, commaticus est, copiosus, dulcis, elatus; et quoslibet lyricos dithyrambos amoenitate poetica et historica veritate supereminet. Idque tuum in illo peculiare, quod servatis metrorum pedibus, pedum syllabis, syllabarumque naturis intra spatii sui terminum, verba ditia versus pauper includit: nec arctati carminis brevitas longitudinem phalerati sermonis eliminat. Ita tibi facile factu est minutis trochaeis, minutioribusque pyrrichiis, non solum molossicas anapaesticasque ternarias, sed epitritorum etiam paeonumque quaternas supervenire juncturas. Excrescit amplitudo proloquii angustias regulares, et tanquam parvo auro grandis gemma vix capitur: emicatque ut equi potentis animositas, cui frementi si inter tesqua vel confraga frenorum lege teneatur, intelligis non tam cursum deesse quam campum. Quid multis? arbitro me in utroque genere dicendi, nec Athenae sic Atticae, nec Musae sic musicae judicabuntur, si modo mihi vel censendi copiam desidia longior non ademit. Nam dum impactae professionis obtentu novum scribendi morem gradatim appeto, et veterem saltuatim dedisco; de bono oratore nil amplius habeo quam quod malus poeta plus esse coepi. Proin, quaeso, delicti hujus mihi gratiam facias, quod aliquantisper mei meminens, arentem venulam rarius flumini tuo misceo. Tuam tubam totus qua patet orbis jure venerabitur: quam constat geminata felicitate cecinisse, quando nec aemulum reperit, nec aequalem, cum pridem aures et ora populorum, me etiam circumferente, pervagaretur. Nobis autem grandis audacia, si vel apud municipales et cathedrarios oratores, aut forenses rabulas garriamus: qui etiam cum perorant (salva pace potiorum), turba numerosior, illitteratissimis litteris vacant. Nam te, cui seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci quos aequus amavit Juppiter, imitabuntur. Vale.
EPISTOLA ALTERA.
Doctissimo viro SAPAUDO rhetori CLAUDIANUS.
Disciplinarum omnium atque artium magistra Graecia idcirco maxime nobilibus studiis provecta est atque orbem pene totum multiplicibus complexa doctrinis, quoniam nemo illic omnium fuit qui quidquam bonae frugis ferret cui non par merito honos siet. Hinc nonnulli mortales naturam pene supergressi mortalium, extentis usquequaque excellentium ingeniorum viribus, infatigabilibus curis rerum abdita rimantes, repositas originalium primordiorum causas et temporaliter fluctuantium substantiarum praefixos terminos indage et arte complexi, non modo intra mundanum sed super coeleste etiam introiere secretum. Quod mihi impraesentiarum usus est dicere, quoniam bonarum artium jam inde a proavorum nostrorum saeculis facta jactura, et animi cultum despuens, quo solo praestat pecudi gens humana, deliciis et divitiis serviens ignaviae et inscitiae famula, pessum porro dedit cum doctrina virtutem. Nam quod non modo ad innovandum quippiam, sed ne ad dediscendum quidem absque te uno disciplinae nobilis ullus aspirat, negligentiae id humanae ascribimus an naturae? Si malum isthoc naturae vitio vertimus nunquidnam a genere humano differre dici potest genus humanum, aut ingenia eadem non sunt quae fuere prius, aut Cicero sui saeculi summus orator nata secum bona accepto habuit, et non mage parvi pendens domestica et civica, ad usque Graeciam capessendae opulentioris scientiae gratia peregrinatus est, aut forsan Platon apex culmenque philosophiae privo naturae bono contentus, post Socratis dogmata angustiorem credens Graeciam doctrinarum quam esse virtutum, non usque ad Aegyptum et ad usque Bragmanos Indorum et ad usque Pythagoricarum doctrinarum per haeredes indefessus rerum scrutator accessit? Taceo caeteros, quia nec tempus nec opus hujusce rei capax est. Unum illud procul ambiguo dixerim, nostro saeculo non ingenia deesse, sed studia. Quorum egomet studiorum quasi quamdam mortem flebili velut epitaphio tumularem, nisi tute eadem venerabili professione, laudabili solertia, acri ingenio, profluente eloquio resuscitavisses. Quod equidem bonum eo admirabilius est mihi quo desperatius fuit. Video enim os Romanum, non modo negligentiae, sed pudori esse Romanis, grammaticam uti quamdam barbaram barbarismi et soloecismi pugno et calce propelli, dialecticem tanquam Amazonem stricto decertaturam gladio formidari, rhetoricam ac si grandem dominam in angusto non recipi, musicem vero et geometricam, atque arithmeticam tres quasi furias despui; post hinc philosophiam atque uti quoddam ominosum bestiale numerari. Sed haec in laudem tuam suggestui sunt; quia si multi quorum tu es studiorum forent, futurus eras scilicet, etsi non omnium potior, unus ex multis. Hinc vero, procul injuria, caeterorum penes Galliam nostram professionis tuae par unus et solus es. Neque dictum istuc aut assentationi aut adulationi detur. Nequaquam profecto vel egomet adulari possum, vel tu indiges falso laudari. Sed erui atque avelli infixa animo meo nequit declamationum tuarum suavitas mixta virtute, Attici more mellis, cui suapte natura indita sunt medela, fortitudo, dulcedo, quod in Hyblae jugis volucris atque opifex apicula coelitus deciduum haustu capiens fabrefactis manso florigeris infundit, filiorumque fabricatrix virginitatis suae feturam alit atque imbuit ubere favorum: ita tu scilicet e summis auctoribus velut e magnis montibus doctiora quaeque velut thymia fragrantia et fecundiora veluti quaedam florida praecerpens, quos ingenii melle repleas, eloquentiae conficis favos, e quibus item discipulorum tibimet velut filiorum numerositas dilecta formatur; quae Graecarum quoque disciplinarum nectare imbuta, ac si melle Attico pasta, ut occeperit pennis strepere, eloquentiae favos et ipsa conficiet. Modo tu fac memineris docendi munus tibi a proavis et citra haereditarium fore, eoque copiosius te anniti oportere scientiae, quo multiplex in te a majoribus profecta tuis doctrina confluxit. Admonitus quoque sis oportet Viennensis urbis nobilitatis antiquae, cujus tu civis et doctor non otio duplex debitum solves, a quo bifariam quaeritur vel patribus respondere vel patriae. Illud jam in fine sermonis perquam familiariter quaeso, ut spretis novitiarum ratiuncularum puerilibus nugis, nullum lectitandis his tempus insumas, quasdam resonantium sermunculorum taureas rotant, et oratoriam fortitudinem plaudentibus concinentiis evirant. Naevius et Plautus tibi ad elegantiam, Cato ad gravitatem, Varro ad peritiam, Gracchus ad acrimoniam, Chrysippus ad disciplinam, Fronto ad pompam, Cicero ad eloquentiam capessendam usui sint. Quisquis enim recentiorum aliquid dignum memoria scriptitavit, non et ipse novitios legit. Illi ergo reventilandi memoriaeque mandandi sunt, de quibus isti potuere proficere quos miramur. Isthoc ego tamen amicitiae testimonium aliquo forsitan plusculum familiariter intuli. Sed benivolentiae tuae venia impertiet amoris audaciam.