Jump to content

Epistolae (Montanus Toletanus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 65


MonTol.Episto73 65 Montanus Toletanus522-531 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA.

Dominis dilectissimis, fratribus filiisque territorii Palentini Montanus episcopus in Domino aeternam salutem. I. Cunctarum Ecclesiarum Domini potissimos praesules per Ezechielem prophetam (Cap. XXXIII) terribilis illa commonitorii dictio sub speculatoris nomine concutit, dicens: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. Si dicente me ad impium: Impie, morte morieris: non annuntiaveris ei, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia, et vivat; ipse quidem in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram, et caetera, quae hujus lectionis ordo de admonentis admonitique animis exquirendum ostendit.

II. Hac ergo voce permotus, hujus officii necessitudinem me suscepisse non nesciens, studere curavi, ne cujusquam perditi animam de manu mea Christus inquirat; praesertim cum Toletanae urbi metropolitani privilegium vetus consuetudo tradiderit; et eo magis non solum parochiarum, sed et urbium cura hujus urbis sollicitet sacerdotem. Ergo, ut Apostolus dicit: Quid horum vultis? in virga veniam ad vos? an in caritate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Nova namque praesumptio praesidentium vobis presbyterorum nostros pulsavit auditus, si tamen nova tantum, et non detestabilis dici possit, quae ab initio fidei catholicae nunquam praeter nunc subrepsisse probatur, ut id quod per manus summi pontificis Trinae Divinitatis invocatio sanctificare consuevit, presbyter ignarus disciplinae conficere sibi chrisma praesumeret. Hoc si ignaviae est, tam demens sacerdos esse non debuit; si praesumptionis est, hunc schismaticum esse quis nesciat, qui inauditam rem et religioni contrariam, senescente jam mundo, talis temerator inducat. III. Revolvatur manibus vestris, o presbyteri, sacratissimus Numeri liber (XI, 16), in quo vestri officii in septuaginta seniorum personis auspicatus est honor; et invenietis quorum negotiorum vobis praerogativa concessa sit. Adjutores vos Deus nostri laboris secundo dignitatis gradu esse voluit, non temeratores sacrarum quarumdam rerum esse permisit. Sic Nadab et Abiud ignem offerentes alienum (Levit. X, 1, 2), id est sui officii non debitum, divinus ignis absumpsit. Sic Chore, Dathan atque Abiron Moysi, Dei gratia, et divinis eloquiis perfruenti invidentibus, ac dicentibus: Non soli tibi locutus est Dominus, quia omnis congregatio sancta est (Num. XVI, 3), novis schismaticis interitus novae perditionis advenit, ut jejuno ore insatiabiliter terra absorberet, quos indignatio divina damnasset. Quid memorem Oziam (II Paral. XXVI, 16 et seq.), qui non contentus regalibus fascibus, ne fungeretur et sacerdotis officio, contra jus fasque potestativo elatus cothurno, oblationem expiationis solis sacerdotibus debitam offerre pararet, sic ultione coelesti lepra perfunditur, ut munere sacerdotis et regni ex eo usque ad obitum permaneret? Ozam pariter, quantum ad ipsum erat, devoto officio, juvencis calcitrantibus, ne arca Dei laberetur, sustinere parantem divinitus percussio illata consumpsit (II Reg. VI, 7): ostendere scilicet volens, quia nullis omnino causis, nec sub occasione humilitatis praesumentibus, divina officia et sacramenta coelestia, ab eo cui non incumbit officium, contingi aliquatenus debent. IV. Caveant ergo, caveant qui sibi putant esse licitum quod aliis non ignorant esse illicitum; ne similis eos horum quos memoravimus, poena percellat. An forsitan sanctorum Patrum regulas et constitutiones synodicas ignoratis, quibus praecipiuntur parochenses presbyteri non per viliores personas, sed aut per semetipsos, aut per rectores sacrariorum annuis vicibus chrisma a praesidente sibi episcopo petant? Credo quod qui petere jusserunt, potestatem consecrandi penitus abstulerunt. Providebit ergo caritas vestra, ne post hujus humilitatis nostrae interdictum, donec et consuetus vobis a Domino praeparatur antistes, quisquam vetita iterare praesumat, et incipiat graviorem ecclesiasticae districtionis sustinere censuram. Utatur quisque honoris sui concesso privilegio, quod proprium scit ordinis presbyterii; non quod summi pontificatus est, improbus minister assumat. Quisquis post hanc admonitionem in hujuscemodi rebus aliquatenus fuerit deprehensus, sub anathematis insolubili vinculo se noverit esse damnandum. Cui in hoc ipsum non parum humanitatis conceditur, quod nunc eum transire patimur impunitum. V. Sane si Dominus voluerit, cum tempus paschalis festivitatis advenerit, si vobis ad petendum impossibile est, datis litteris vestris indicare debetis, et nos sacri hujus liquoris ultro poterimus transmittere gratiam, dummodo non praesumatur illicita. VI. Pari ratione cognovimus quod ad consecrationem basilicarum alienae sortis a vobis episcopi invitentur, et licet sint unius fidei copula nobiscum in Christo connexi, tamen nec provinciae privilegiis, nec rerum Domini noscuntur utilitatibus convenire, quia jam ad ipsum hujuscemodi fama perlata est. Ideoque salubri ordinatione censuimus, ut si quando talis necessitas incubuerit, litteris nos informare debeatis, et aut per nos, aut per eum qui nobis ex fratribus et coepiscopis nostris visus fuerit, et consecratio ecclesiarum, Deo auspice, poterit celebrari. VII. Praeterea perditissimam Priscillianistarum sectam tam actis quam nomine a vobis praecipue novimus honorari. Rogo, quae est ista dementia in ejus amore superflue labi, quem in opere non velis imitari? Nam, ut pauca de ejus spurcitiis in notitiam vestri deducam, exceptis iis quae in Divinitate profanus erupit, et ore sacrilego blasphemavit, omnium vitiorum in eodem congeries, veluti in sordium sentina confluxit, ut sectatricum pudorem impudefactus adulter eriperet; et ut ad sceleris nefarii effectum facilius perveniret, maleficii usum gesta etiam ei assignant. Quid tandem in hoc religioni congruum fidelis cujusquam anima veneratur, qui non solum a sanctis sacerdotibus refutatus est, verum etiam mundani principes justitia legum suarum eum pro memorati sceleris qualitate damnarunt? VIII. Hunc talem fuisse, plenius discet qui beatissimi ac religiosissimi viri Thoribii episcopi ad sanctum papam urbis Romae Leonem libros editos legit, in quibus hanc sordidam haeresim explanavit, aperuit, et occultam tenebris suis, perfidiaeque nube velatam in propatulo misit. Ex ipsis etenim libris, qualiter cavere, quid respondere contra sacrilegos possit, pius lector inveniet. Unde, quaeso, ut perfidiam cum auctore damnantes atque anathematizantes, rectae fidei regulam teneatis, et de omnibus suprascriptis cautiores exhibere vos procuretis, quo facilius nec mihi de taciturnitate possit esse damnatio, et vobis de obedientia fructum maximum coram Salvatore Deo nostro providere possitis. Pax Domini cum omnibus vobis. Amen.

EPISTOLA SECUNDA.

Domino eximio, praecipuoque Christicolae, domino et filio Thuribio Montanus episcopus. I. Alumnum te fidei catholicae, et sanctae religionis amicum, etiam in actis mundialibus conversantem valde et novimus et probavimus. Cum enim adhuc floreres in saeculo, ita claritudinis tuae vita perpatuit, ut secundum sententiam Domini et quae sunt Caesaris Caesari non negares, et Deo quae sua sunt, devota mente persolveres. Jure etenim auctorem te divini cultus in hac praesertim provincia nominabo. Putasne quanta tibi apud Deum maneat merces, cujus solertia vel instantia et idololatriae error abscessit, et Priscillianistarum detestabilis ac pudibunda secta contabuit? Si tandem adhuc et in nomine honorare desistant, cujus per tuam admonitionem collapsa esse opera non ignorant. Nam de terrenorum dominorum fide quid loquar? Cui ita tuum impendisti laborem, ut feroces cohabitantium tibi animos ad salubrem regulam et normam regularis disciplinae perduceres. Quae tamen ex Palentino conventu ad nos pervenerint, celsitudini vestrae indicare curavi: quo facilius per vestram increpationem nefanda praesumptio in posterum conquiescat.

II. Quidam (ut ad nos perlatum est) presbyteri ausu temerario res sacras non tam consecrare quam violare praesumunt: et cunctis ab initio fidei catholicae saeculis inusitatum sui ordinis hominibus, nisi tantum summis pontificibus debitum, jus consecrationis chrismae, nescio quo typo, an dementia dicam, indubitanter assumunt: quod quam sacrilegum sit, piissimam conscientiam tuam latere non credo; et ideo spero, ut pro enervanda hac ipsa superfluitate, severissimi sacerdotis auctoritate utaris, et tantae rei temeratores districtiori increpatione coerceas. Qui si post datam admonitionem nefas iterare praesumpserint, contumacia eorum sententia convenienti damnabitur. III. Simili ratione cognovimus, eo quod necessitudine consecrandarum basilicarum fratres nostri alienae sortis episcopi in locis istis invitati conveniant: et licet sit in toto orbe sponsae Christi thalamus unus, ejusque antistites una in eodem fibula charitatis et fidei unione connexi; quod tamen privilegium decessori nostro, necnon dominis et fratribus nostris Carpetaniae vel Celtiberiae episcopis vester coepiscopus fecit, in exemplaribus charitati vestrae direximus; ut scire possitis improba petitio qualem potuisset habere profectum. IV. Et certe municipia, id est Segoviam, Brittablo, et Caucam eidem non quidem rationabiliter, sed pro nominis dignitate concessimus: ne collata benedictio, persona vagante, vilesceret. Quod ipsi tantummodo, dum advivit, praestitum fuisse cognoscite. Hoc ergo providere volumus, ut consuetudinem antiquam nulla ratione praetermittere debeatis. Quod si haec nostra admonitio in vobis nihil profecerit, necesse nobis erit Domini nostri exinde auribus intimare, pariter et filio nostro Ergani suggerere, et hujusmodi ausum praecepta culminis ejus vel districtio judicis non sine vestro detrimento severissime vindicabunt: tanta etenim, tribuente Domino, ejus est pietas, ut nihil de hoc quod jus antiquum custodisse probatur, immutari permittat. Divina vos custodiat Trinitas. Amen.