Migne Patrologia Latina Tomus 30
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne cc_id: cps_2.AuInHiS.Episto34, cc_idno: 7258
EPISTOLA I. PELAGII AD DEMETRIADEM. ¶
CAP. I.--Si summo ingenio parique fretus scientia, officium scribendi facile me implere posse crederem: tamen tam arduum hoc opus ingredi, sine magno difficultatis timore non possem. Scribendum tamen est ad Demetriadem virginem Christi, virginem nobilem, virginem divitem, et quod his majus est, ardore fidei, nobilitatem divitiasque calcantem. Quam utique, pro tam insignis [ Al. insigni] admiratione virtutis, ut laudare omnibus facile, ita docere difficile est. Cui enim oratio deesse possit in ejus laude celebranda: quae summo loco nata, in summis 30.0015D| opibus deliciisque nutrita, tantis tamque variis hujus vitae blandimentis, velut tenacissimis quibusdam irretita vinculis, subito eruperit, cunctaque simul corporis bona, animi virtute mutaverit? Quae florem adhuc ipsum incuntis aetatis, quodam fidei gladio, id est, voluntate succiderit? Et crucifigens cum Christo carnem suam, vivam, sanctamque hostiam sacraverit Deo, ac nobilissimi sanguinis posteritatem, virginitatis amore contempserit? Prona autem et facilis dicendi via est, quae ipsa ubertate materiae cursum orationis accendit: sed nobis alio magis itinere pergendum est, quibus propositum est, institutionem virginis, non laudem scribere: nec tam paratas jam virtutes ejus exprimere, quam parandas: 30.0016A| magisque reliquam ordinare vitam, quam ornare praeteritam. Est autem difficillimum cum ejus persona facere, in qua cupiditas tanta discendi est, tantusque perfectionis ardor, ut ei quamlibet perfecta doctrina par esse vix possit. Meminit enim recteque meminit, quas mundi opes gloriamque respuerit, quibus voluptatibus renuntiaverit, quas denique contempserit vitae praesentis illecebras. Et ideo contenta non est communi hoc mediocrique genere vivendi; et quod facile ipsa multorum societate vilescat, novum aliquid et inusitatum requirit: praecipuum ac singulare quoddam flagitat. Non minus conversationem suam quam conversionem cupit esse mirabilem. In saeculo nobilis, apud Deum cupit esse nobilior. Tam pretiosa requirit in moribus, 30.0016B| quam contempsit in rebus. Hunc utique [ Al. itaque] tam devotae mentis ardorem, hanc tantae perfectionis sitim, quod umquam satiabit flumen ingenii? Quae vis aliquando orationis, quae copia tantum verbis exprimere poterit, quantum parata est virgo rebus implere? Nobis vero donanda est venia, qui ad ornandum Domini tabernaculum, secundum vires nostras munus offerimus. Nec veremur ne temere scribendo, ad tantae nobilitatis virginem, ultro nos morsibus tradamus invidiae. Scribimus enim petente sancta matre ejus, immo jubente, idque a nobis transmarinis litteris, miro cum desiderio animi flagitante: quae facile ostendit, quo studio quantaque cura in filia germen coeleste plantaverit, dum illud tam sollicite cupit ab aliis irrigari. Remoti igitur a 30.0016C| temeritate, et ab ambitione liberi, proposito insudemus operi. Nec de mediocritate diffidimus [ Al. diffidamus] ingenii, quod credimus, et fide matris, et merito virginis adjuvari.
CAP. II.--Quoties mihi de institutione morum, et sanctae vitae conversatione dicendum est, soleo prius humanae naturae vim qualitatemque monstrare, et quid efficere possit, ostendere: ac jam inde audientis animum ad species incitare virtutum: ne nihil prosit ad ea vocari, quae forte sibi impossibilia esse praesumpserit. Nequaquam enim [ Al. praesenserit. Numquam enim] virtutum viam valemus ingredi, nisi spe ducamur comite. Siquidem appetendi omnis conatus perit consequendi desperatione. Quem ego exhortationis ordinem, cum in aliis quoque 30.0016D| Opusculis tenuerim, tunc hic maxime observandum puto: ubi eo plenius naturae bonum declarari debet, quo instituenda est vita perfectior, ne tanto remissior sit ad virtutem animus ac tardior, quanto minus se posse credat: et dum quod inesse sibi ignorat, id se existimat non habere. Proferenda semper in notitiam ea res est, cujus usus desideratur, et explicandum est, quidquid bonum natura potest, cum quidquid posse probatur, implendum est. Haec igitur prima sanctae ac spiritualis vitae fundamenta jaciantur, ut vires suas virgo agnoscat: quas demum bene exercere poterit, cum eas se habere didicerit. Optima enim animi incitamenta sunt, cum docetur aliquis posse quod cupiat. Nam et in 30.0017A| bello ea exhortatio maxima est, eaque plurimum auctoritatis habet, quae pugnatorem de viribus suis admonet. Primum itaque debes naturae humanae bonum de ejus auctore metiri, Deo scilicet, qui cum universa mundi, et quae intra mundum sunt, opera bona, et valde bona fecisse referatur: quanto, putas, praestantiorem ipsum hominem fecit: propter quem omnia etiam intelligitur illa condidisse! Quem dum ad imaginem et similitudinem suam facere disponit [ Al. disposuit], antequam faciat, qualem sit [ Al. esset] facturus, ostendit. Deinde cum subjecit ei universa animalia: eumque etiam constituit eorum dominum, quae vel mole corporis, vel virium magnitudine, vel armis dentium multo valentiora homine fecerit: satis declarat, quanto pulchrius sit homo 30.0017B| ipse conditus, quem vel ex hoc voluit naturae suae intelligere dignitatem, dum fortia sibi subjecta miratur animalia. Neque enim nudum illum, ac sine praesidio reliquit, nec diversis periculis velut exposuit infirmum. Sed quem inermem extrinsecus fecerat, melius intus armavit: ratione scilicet atque prudentia, ut per intellectum vigoremque mentis, quo caeteris praestabat animalibus, factorem omnium solus agnosceret: et inde serviret Deo, unde aliis dominabatur. Quem tamen justitiae exsecutorem Dominus voluntarium esse voluit, non coactum. Et ideo reliquit eum in manu consilii sui (Eccli. XV). Posuitque ante eum vitam et mortem, bonum et malum: et quod placuerit ei, dabitur illi. Unde etiam in Deuteronomio legimus: Vitam et mortem 30.0017C| dedi ante faciem tuam, benedictionem et maledictionem: elige tibi vitam, ut [Al. et] vivas (Deuter. XXX).
CAP. III.--Hinc jam providendum est, ne forte illud remordeat te, in quo temere imperitum vulgus offendit. Et ideo non vere bonum factum hominem putes, quia is facere malum potest: nec ipsa naturae violentia astringitur [ Al. astringatur] ad immutabilis boni necessitatem. Nam si diligenter retractes, et ad subtiliorem intellectum cogas animum: hinc tibi melior status hominis ac superior apparebit, unde putatur inferior. In hoc enim gemini itineris discrimine, in hac utriusque libertate partis, rationabilis animae decus positum est. Hinc, inquam, totus naturae nostrae honor consistit: hinc dignitas, hinc denique optimi quique laudem merentur, hinc 30.0017D| praemium. Nec esset omnino virtus ulla in bono perseverantis si is ad malum transire non potuisset. Volens namque Deus rationabilem creaturam voluntarii 30.0018A| boni munere [ Al. munire], et liberi arbitrii potestate donare: utriusque partis possibilitatem homini inserendo, proprium ejus fecit esse quod velit, ut boni ac mali capax naturaliter utrumque posset: et ad alterutrum voluntatem deflecteret. Neque enim aliter spontaneum habere poterat bonum: nisi [ Al. nisi aeque etiam] ea creatura, quae etiam malum habere potuisset. Utrumque nos posse voluit optimus Creator, sed unum facere, bonum scilicet, quod et imperavit: malique facultatem ad hoc tantum dedit, ut voluntatem ejus ex nostra voluntate faceremus. Quod cum ita sit, hoc quoque ipsum quod etiam mala facere possumus, bonum est. Bonum, inquam, quia boni partem meliorem facit. Facit enim ipsam voluntariam sui juris: non necessitate devinctam, sed judicio 30.0018B| liberam. Licet quippe nobis eligere, refutare, probare, respuere. Nec est quo magis rationabilis creatura caeteris praeferatur, nisi quod cum omnia alia conditionis tantum, ac necessitatis bonum habeant, haec sola habeat etiam voluntatis. Sed plerique impie, non minus quam imperite, cum super statu hominis quaeritur (vereor dicere), quasi reprehendentes opus Domini, talem illum aiunt debuisse fieri, qui omnino facere non posset malum. Dicit itaque figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic (Rom. IX)? Et improbissimi hominum, dum dissimulant idipsum bene administrare quod facti sunt: aliter se factos fuisse malunt, ut qui vitam suam emendare nolunt, videantur emendare velle naturam. Cujus bonum ita generaliter cunctis institutum est, 30.0018C| ut in gentilibus quoque hominibus, qui sine ullo cultu Dei sunt, se nonnumquam ostendat, ac proferat. Quam multos enim philosophorum et audivimus et legimus, et ipsi vidimus castos, patientes, modestos, liberales, abstinentes, benignos, et honores mundi simul, et delicias respuentes, et amatores justitiae non minus quam scientiae [ Al. sapientiae]! Unde, quaeso, hominibus alienis a Deo placent? Unde autem [ Al. haec] illis bona nisi de naturae bono? Et cum ista quae dixi, vel omnia in uno, vel singula in singulis haberi videamus, cum omnium natura una sit, exemplo suo invicem sibi ostendunt, omnia in omnibus esse posse, quae vel omnia in omnibus, vel singula in singulis inveniantur. Quod si etiam sine Deo homines ostendunt, quales a Deo facti sunt: vide 30.0018D| quid Christiani facere possunt, quorum in melius per Christum natura et vita instructa est: et qui divinae quoque gratiae juvantur auxilio.
30.0019A| CAP. IV.--Age jam ad animae nostrae secreta veniamus: seipsum unusquisque attentius respiciat. Interrogemus quid de hoc sentiant propriae cogitationes. Ferat sententiam de naturae bono ipsa conscientia bona [ Al. tacet bona]: instruamur domestico magisterio animi: et mentis bona non aliunde magis quaeque, quam ab ipsa mente discamus. Quid illud, obsecro, est, quod ad omne peccatum, aut erubescimus, aut timemus: et culpam facti, nunc rubore vultus, nunc pallore monstramus: ac trepidante animo, etiam in minimis delictis testem effugimus; conscientia remordemur? ex diverso autem in omni bono laeti, constantes, intrepidi sumus: idque si occultum est, palam etiam fieri cupimus, et volumus: nisi quod testimonio sibi est ipsa natura, quae hoc ipso 30.0019B| declarat bonum suum, quo ei malum displicet: et dum in bono tantum opere confidit: quid solum eam deceat, ostendit? Hinc est illud quod frequenter carnifice occulto, in auctorem sceleris, conscientiae tormenta desaeviunt: et latentem reum, secreta mentis poena persequitur. Nec ullus post culpam impunitati locus est, cum sit [ Al. fit] reatus ipse supplicium. Hinc est quod econtrario innocens etiam inter ipsa tormenta fruitur conscientiae securitate: et cum de poena metuat, de innocentia gloriatur. Est enim, inquam, in animis nostris naturalis quaedam (ut ita dixerim) sanctitas: quae par velut in arce animi praesidens, exercet mali bonique judicium: et ut honestis rectisque actibus favet: ita sinistra opera condemnat, atque ad conscientiae testimonium diversas 30.0019C| partes domestica quadam lege dijudicat. Nec illo prorsus ingenio, aut fucato aliquo argumentorum colore decipit: ipsis nos cogitationibus fidelissimis et integerrimis sane testibus, aut arguit, aut defendit. Hujus legis, scribens ad Romanos, meminit Apostolus: quam omnibus hominibus [ Al. tacet hominibus] insitam velut in quibusdam tabulis cordis scriptam esse, testatur: Cum enim, inquit, gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt, faciunt: hujuscemodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex. Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis: testimonium reddente eis conscientia eorum, et inter se invicem accusantium cogitationum, aut etiam defendentium [Rom. II, 14, 15]. Hac lege usi sunt omnes, quos inter Adam atque Moysen sancte vixisse, atque 30.0019D| placuisse Deo, Scriptura commemorat. Quorum tibi, exempli causa, aliqui proponendi sunt: ut facile intelligas, quantum sit naturae bonum, cum eam legis vice docuisse justitiam probaveris.
CAP. V.--Abel primus hanc magistram secutus, ita Dominum promeruit, ut dum ei offerret hostiam, tam grate sacrificium ejus acceptum Deo fuerit, ut fratrem in invidiam concitaret (Gen. XXIV, seq.). Quem justum in Evangelio Dominus ipse commemorans (Matth. XXIII, 33), breviter perfectionem ejus exposuit. Omnis enim virtutum species, uno justitiae nomine continetur. Beatum Enoch ita placuisse Deo legimus, ut eum e medio mortalium raperet: et in mundo consummatum, de mundi habitatione transferret 30.0020A| (Gen. V, 24). Noe justus in generatione sua, et perfectus, asseritur: cujus sanctitas eo magis est admirabilis, quod, toto prorsus a justitia declinante mundo, solus justus inventus est: nec ab alio sanctitatis quaesivit exemplum, sed ipse praebuit. Et ideo, totius orbis imminente naufragio, solus ex omnibus meruit audire: Intra tu et domus tua in arcam: quia te vidi justum in generatione ista coram me. Ante Deum autem ille justus probatur, qui et corpore sanctus est et corde. Melchisedec sacerdos Dei legitur (Gen. XIV, 18): cujus meritum facile ex hoc intelligi potest, quod multo post futurum Domini sacramentum ante signavit: ac sacrificio panis et vini, mysterium corporis et sanguinis expressit: ac sacerdotii sui typo, Christi sacerdotium figuravit, cui 30.0020B| a Patre dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec (Psal. CIX, 4). Nam et quod benedicit Abraham principem Patriarcharum, qui per circumcisionem pater Judaeorum est [ Al. tacet est], per fidem gentium: illius signatissime ostendit figuram, qui per fidem suam et Judaeis donavit benedictionem et gentibus. Lot quoque, sancti Noe virtutem secutus, inter tot peccantium exempla, justitiam non reliquit. Et ut illum totius mundi exemplum non vicit: ita hic tota illa, in qua habitat [ Al. habitabat], regione peccante, contra multitudinis vitia tenuit sanctitatem. Qui (ut beatus Petrus ait) visu et auditu justus erat (II Petr. II, 8): et inter pessimos positus, mala eorum et oculis aversabatur et auribus: atque ideo simili exemplo, ut ille diluvio, ita hic est ereptus 30.0020C| incendio.
Quid Abraham amicum Dei, quid Isaac et Jacob memorem? Quam perfecte impleverint Domini voluntatem, vel hinc possumus aestimare, quod familiari quadam et praecipua dignitate, eorum se Deum voluit nominari. Ego sum, inquit, Deus Abraham, Deus Isaac, et [Al. tacet et] Deus Jacob (Matth. XXII, 32; Luc. XX, 37). Hoc nomen meum sempiternum et memoriale in generationes generationum. Joseph fidelis Domini famulus a puero, tribulationibus magis justus et perfectus ostenditur [ Al. magnis justus ostenditur]: qui primum a fratribus, Ismaelitis, in servum addictus est (Gen. XXXVII, 28): ab eisque venditus, a quibus se viderat adorandum. Deinde Aegyptio Domino traditus, 30.0020D| semper tamen ingenuam animae tenuit dignitatem: docuitque exemplo suo, et servos et liberos in peccando, non [ Al. in non peccando; et non, etc. ] conditionem cuiquam obesse, sed mentem. Hic, quaeso, remorare paulisper: et castum animum, sollicite, virgo, considera. Concupiscitur a domina [ Al. ad. femina] Joseph adolescens: nec ad concupiscentiam provocatur: rogatur, et fugit. Una hac in re et blanditur et supplicat, quae in caeteris imperabat. Amor [ Aug. Amator] Dei, mulieris amore non vincitur. Castum animum, nec aetas adolescentiae permovet, nec diligentis auctoritas. Contempta frequenter domina, propiores adolescenti insidias tendit. In secreto ac sine testibus, manu impudens apprehendit: ac 30.0021A| procacioribus verbis hortatur ad crimen. Ne hic quidem vincitur, sed ut verba verbis, ita res rebus refert. Nam qui frequenter rogatus negaverat: nunc comprehensus [ Aug. astringitur] aufugit, et antequam illud evangelicum diceretur: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28): ille non aspectu solum, sed ipso pene complexu provocatus a femina, feminam non concupivit. Castitatis virtutem hucusque mirata es: nunc respice benignitatem. Priusquam Propheta diceret: Unusquisque malitiam proximi sui non reminiscatur in corde suo (Levit. XIX, 18): ille pro odio reddidit charitatem, et cum videret fratres suos, immo inimicos ex fratribus, cumque ab eis cognosci vellet, dilectionis affectum pro dolore testatus est: 30.0021B| Deosculabatur singulos (Gen. XLV, 15); et irriguis fletibus, paventium colla perfundens, odium fratrum charitatis lacrymis abluebat: quos tam vivo patre quam mortuo, germano semper dilexit amore. Nec recordatus est illum, in quo ob necem fuit dejectus, lacum. Non cogitavit addictam germanitatem pretio, sed pro malis bonum retribuens (Rom. XII, 17), apostolicum praeceptum sub naturae adhuc lege complevit.
CAP. VI.--Quid de beato Job dicam, famosissimo illo athleta Dei: qui post direptas opes, et funditus deleta patrimonia: post filiorum ac filiarum unum subito interitum, ad ultimum proprio contra diabolum corpore dimicavit (Job I, II)? Auferebantur omnia, quae extrinsecus possidebat, et extranea bona repente decidebant, ut magis propria clarescerent 30.0021C| [ Al. clarescant]. Omnibus prorsus velut indumentis exuitur, ut expeditius ac fortius nudus triumphet, et hostem, quem ferendo damna ante superaverat, rursus tolerando supplicia devincat. De quo tale ipsius Domini testimonium est: Numquid considerasti puerum meum Job? Non est enim similis ei quisquam in terris: homo sine querela, verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo (Ibid.). Nec immerito. Semper enim, ut ipse ait, tamquam tumentes super se fluctus, timebat Dominum, et praesentiae ejus pondus ferre non poterat: nec audebat aliquando contemnere, quem semper adesse credebat; dicebatque: Securus sum, non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Ibid.). Qui antequam Dominus inimicos praeciperet esse diligendos, dicere 30.0021D| poterat: Si in malis inimici mei gavisus sum: si dixi in corde meo, Bene factum est (Job XXXI, 32). Necdum Evangelicum illud sonuerat: Omni petenti te tribue (Luc. VI, 30), et jam ille dicebat: Si exire passus sum inopem januam meam sinu vacuo [Aug. sine viatico]. Nondum legerat illud Apostoli: Domini, quod justum est et aequum, servis praestate (Col. IV, 1): et confidens clamabat ad Dominum: Si servo nocui, si ancillam laesi, omnia tu scis, Domine. Priusquam idem Apostolus praeciperet divitibus non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum (I Tim. VI, 17): sic habuit ille divitias ut se alibi divitem esse monstraret. In divitiis, inquit, non confidebam, nec in lapide pretioso (Job. XXXI, 24). 30.0022A| Et hoc non verbis tantum, sed ipsius quoque rebus probavit: qui cum omnia perderet, non dolebat, dicebatque per singula: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum in saecula. Nudus exivi de utero matris meae, nudus redeam illuc (Job. I, 21). Quo enim affectu possideamus aliquid, docemus cum id amittimus: et cupiditatem fruendi, carendi dolor prodit; quam qui in carendo non habuit, in possidendo quonam modo habuit? O virum ante Evangelium evangelicum, et apostolicum ante apostolica praecepta! discipulum apostolorum: qui aperiens occultas divitias naturae, et in medium proferens, ex se quid omnes possimus, ostendit: docuitque quantus sit ille thesaurus animae, quem nos sine usu 30.0022B| possidemus: et quod proferre nolumus, nec habere nos credimus.
CAP. VII.--Post multa quae de natura diximus: etiam sanctorum exemplis bonum ejus ostendimus, ac probavimus. Et ne econtrario ad ejus culpam pertinere putetur, quod aliqui iniqui fuerint, Scripturarum utar testimoniis, quae peccantes ubique crimine voluntatis gravant, non excusant necessitate naturae. In Genesi legimus: Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem suam, ex volontate sua (Gen. XLIX, 6). Ad Jerusalem Dominus locutus est: Propter quod ipsi dimiserunt viam meam, quam dedi ante faciem eorum: et non exaudierunt vocem meam, sed abierunt post voluntatem cordis sui mali. (Jer. IX, 13). Et rursus idem propheta: Et peccastis Deo, et non exaudistis vocem ejus, et in mandatis illius, 30.0022C| et in legitimis, et in testimoniis ejus ambulare notuistis (Ibid. XLIV, 10). Per Isaiam quoque prophetam Dominus locutus est: Si volueritis et audieritis me, quae sunt bona terrae, manducabitis. Si autem nolueritis, neque audieritis me: gladius vos consumet (Isai. I, 19). Et rursum: Omnes vos occisione decidetis: quia vocavi vos, et non exaudistis: locutus sum, et neglexistis: et fecistis malum ante conspectum meum [Al. Domini], et quae nolebam, elegistis. Ipse quoque Dominus in Evangelio ait: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt: quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluisti (Matth. XXIII, 37)! Ubi velle videmus et nolle, eligere et refutare, ibi non vis naturae, sed libertas 30.0022D| intelligitur voluntatis. Plena sunt utriusque Testamenti volumina hujuscemodi testimoniis: quibus tam bonum omne quam malum, voluntarium semper esse scribitur, quae nos modo brevitatis causa omittimus: maxime cum sciamus te sacrae lectioni deditam, de ipso uberius fonte potare.
CAP. VIII.--Neque vero nos ita defendimus naturae bonum, ut eam dicamus malum non posse facere, quam utique boni ac mali capacem etiam profitemur, sed ab hac eam tantummodo injuria vindicamus, ne ejus vitio ad malum videamur impelli, qui nec bonum sine voluntate faciamus, nec malum: et quibus liberum est unum semper ex duobus agere, cum semper utrumque possimus. Unde enim alii 30.0023A| judicaturi sunt, alii judicandi: nisi quod in eadem natura dispar voluntas est: et quia cum omnes idem possimus, diversa faciamus? Itaque ut hoc ipsum clarius lucere possit, aliqua exempla sunt proferenda. Adam de paradiso ejicitur, Enoch de mundo rapitur. In utroque Dominus libertatem arbitrii ostendit. Ut enim placere potuit ille qui deliquit: ita potuit peccare iste qui placuit. Non enim a justo Deo aut ille puniri meruisset, aut hic eligi: nisi uterque utrumque potuisset. Hoc de Cain et Abel fratribus, hoc etiam de Jacob et Esau geminis intelligendum est. Ac sciendum solam voluntatis causam esse, cum in eadem natura merita diversa sint. Exstinctum peccatis suis diluvio mundum, Noe justus redarguit, et Sodomorum crimina Lot sanctitas 30.0023B| judicavit. Nec illud est parvum argumentum ad comprobandum naturae bonum, quod illi primi homines per tot annorum spatia, absque ulla admonitione legis fuerunt: non utique quod Deo aliquando creaturae suae cura non fuerit: sed quia se talem sciebat hominum fecisse naturam, ut eis pro lege ad exercendam justitiam sufficeret. Denique quamdiu recentioris adhuc naturae usus viguit: nec humanae rationi velut quamdam caliginem, longus usus peccandi obduxit, sine lege dimissa est natura. Ad quam Dominus nimiis jam vitiis obrutam, et quadam ignorantiae rubigine infectam, limam legis admovit, ut hujus frequenti admonitione expoliretur, et ad suum posset redire fulgorem. Neque vero alia nobis causa difficultatem bene faciendi [ Al videndi] facit, 30.0023C| quam longa consuetudo vitiorum, quae nos infecit a parvo: paulatimque per multos corrupit annos, et ita postea obligatos sibi et addictos tenet, ut vim quodammodo videatur habere naturae. Omne illud tempus, quo negligenter edocti, id est, ad vitia eruditi sumus: quo mali etiam esse studuimus, cum ad incitamenta nequitiae, innocentia pro stultitia duceretur: nunc nobis resistit, contraque nos venit: et novam voluntatem impugnat usus vetus; et miramur cur nobis per otium atque desidias nescientibus, etiam quasi ab alio sanctitas conferatur: qui nullam consuetudinem boni facimus, cum malum tamdiu didicerimus? Haec de naturae bono cursim, quasi in alio opere dicta sint: quod ideo a nobis faciendum fuit, ut tibi planiorem viam 30.0023D| ad perfectam justitiam sterneremus, quam eo facilius currere possis, quo in ea nihil asperum, nihil inaccessibile esse cognoveris. Nam si etiam ante legem, ut diximus, et multo ante Domini nostri Salvatoris adventum juste quidam vixisse et sancte referantur [ Al. referuntur]: quanto magis post illustrationem adventus ejus, nos id posse credendum est, qui instructi per Christi gratiam, et in meliorem hominem renati sumus: qui sanguine ejus expiati atque mundati, illiusque exemplo ad perfectam justitiam incitati, meliores illis esse debemus, qui ante legem fuerunt: meliores etiam quam fuerunt sub lege, dicente Apostolo: Peccatum in vobis jam non dominabitur. Non enim estis sub lege, sed sub gratia (Rom. VI, 14).
30.0024A| CAP. IX.--Et quoniam sufficienter de his, ut puto, diximus: nunc instituamus perfectam virginem, quae ex utroque semper accensa, et naturae simul et gratiae bonum morum sanctitate testetur. Prima igitur virginis cura, primumque studium sit, scire voluntatem Domini sui, et quid ei placeat, quidve displiceat, diligenter inquirere, ut secundum Apostolum rationabile Deo reddat obsequium (Ibid. XII, 1): totumque vitae suae cursum ex ejus possit ordinare sententia. Impossibile est enim ei quemquam placere, cui quid placeat, ignorat: fierique potest, ut etiam obsequendi voto offendat, cui quomodo obsequi debeat, ante non didicit. Et ut majus est, voluntatem Domini facere quam nosse: ita prius est nosse, quam facere. Illud enim merito 30.0024B| praecedit: hoc ordine. Unde Propheta dicit: Et tu, Israel, noli ignorare. Et beatus Paulus: Qui autem ignorat, ignorabitur. Idemque alibi: Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes, quae sit voluntas Domini (Ephes. V, 17). Initium obedientiae est quid praecipiatur, velle cognoscere: et pars est obsequii didicisse quid facias. Scito itaque in Scripturis divinis, per quas solas potes plenam Dei intelligere voluntatem, prohiberi quaedam, concedi aliqua, nonnulla suaderi. Prohibentur mala, praecipiuntur bona: conceduntur media, perfecta suadentur. In duobus illis quae priori loco sunt, peccatum omne concluditur: in utroque enim Dei continetur imperium. Et non solum praecipere, sed et prohibere ipsum, jubentis est. Generaliter namque omnibus mandatur 30.0024C| justitia: quam Salvator in Evangelio, breviter quidem, sed plenissime comprehendens, ait: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis (Matt. VII, 12): hoc est, ut nihil mali inferamus aliis, sed praestemus omne, quod bonum est: quia volumus hoc ab aliis in nos utrumque servari. Haec sententia aequo jure praecepti universos tenet. Nec ulli omnino transgredi licet, quod omnibus imperatum est: apertusque contemptus Dei est, vel facere prohibita, vel jussa non facere. Duo vero reliqua, quae sequuntur: quorum unum conceditur, et suadetur aliud, in nostra potestate dimissa sunt: ut aut cum minori gloria concessis utamur, aut ob majus praemium etiam ea, quae nobis permissa sunt, respuamus. Conceduntur quidem nuptiae, carnium 30.0024D| usus et vini: sed horum omnium abstinentia, consilio perfectiore suadetur. Ad virginitatis honorem pertinet licentia nuptiarum: et escarum indulgentia virtutem abstinentiae clariorem facit. Contempsisti, virgo, conjugium licitum tibi, priusquam contemneretur. Majoris praemii amore flagrans, vovisti Deo non imperatam, sed laudatam virginitatem: et consilio Apostoli, legem tuam fecisti latiorem. Certaminis ingressa campum: non tam laborem cursus, quam bravium victoriae cogitasti. Legeras, credo, illud evangelicum de perpetua castitate praeconium: et ipsius te Domini sermo ad amorem servandae virginitatis accenderat, qui Petri super hoc sententiam, ipsa rei magnitudine ac difficultate laudavit: et voluntariis 30.0025A| spadonibus regnum coelorum promittens, ait: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12). Rem itaque tam magnam non impero, non impono, sed offero. Neque quemquam ad hoc cogo, sed provoco. Quamquam de viris tantum sonare videatur, non solis tamen viris dicitur, sed aequalis utrique sexui virginitatis palma promittitur. Et Apostolus de virginibus praeceptum quidem se dicit non habere Domini [ Al. Dei], sed dat consilium. Dicit itaque: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) ?
CAP. X.--Perfectionis igitur secuta consilium, beatitudinem specialis aggressa propositi, serva generale mandatum. Dixi, idemque nunc repeto. In causa justitiae omnes unum debemus: virgo, vidua, 30.0025B| nupta, summus, medius, et imus gradus, aequaliter jubentur implere praecepta. Nec a lege solvitur, qui supra legem facere proponit. Quinimmo nullus magis illicita vitare debet, quam qui respuit quae licebant. Nec quisquam ita a se mandata pollicetur implenda, ut ille qui amore perfectionis supra mandata conscendit, et dum amplius statuit facere quam praeceptum est, ostendit minus sibi praeceptum esse quam potuerit. Deinde qui tantae se esse obedientiae profitetur, ut etiam consilium divinum libenter audiat, quomodo non debet audire praeceptum? Illa enim res electionis [ Aug. perfectionis] est, ista necessitatis. De virginitate dicitur: Qui potest capere, capiat (Matth. VII, 19). De justitia non dicitur: Qui potest facere, faciat. Sed omnis arbor quae non facit 30.0025C| fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Considera, quaeso, quantum a consilio distet imperium. Ibi aliquos excipit: hic generaliter omnes comprehendit. Ibi praemium proponit, hic poenam. Ibi invitat ut facias: hic nisi feceris, comminatur. Haec igitur optima ratione distinguens, animadverte quid offeras, animadverte quid debeas. Immo quia utrumque jam debes, et virginitatem, quam ultro obtulisti Deo, et justitiam quam ipse praecepit, integrum utrumque persolve. Ille servus Domino placet, qui ita aliquid ultro operis exercet, ut tamen etiam imperata perficiat: qui non facit aliud pro alio, sed utrumque: nec mutat, sed addit obsequium. Nec te earum exempla decipiant, quae sibi in sola castitate plaudentes, ut post suas voluntates [ Aug. voluptates] eant, Dei voluntatem abjiciunt. Quae perpetuae castitatis bonum non cum justitia, sed pro justitia offerre volunt, et in compensatione peccatorum, praemium virginitatis annumerant: atque pro praemio, impunitatem petunt: vel certe impudentiori vecordia 30.0025D| coronandas esse se putant, et in regno coelorum caeteris praeferendas, quae sibi mandatorum transgressione aditum clausere regni coelorum. Non omnis, Christus inquit, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Meminerint stultas virgines a sponsi januis repellendas; dicendum eis: Nescio vos: Illisque jungendas esse, de quibus Dominus 30.0026A| ipse ait: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo daemonia ejecimus? et in nomine tuo virtutes multas fecimus? et tunc confitebor illis: Amen dico vobis, nescio vos, discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem (Luc. XIII, 26, 27). Tibi vero longe est alia via ingrediendum, quae, saeculi amore calcato, semper cogitando quae Dei sunt, apostolicam te exhibere vis virginem, quae tam spiritu sancta quam corpore, Domini praestolaris adventum: et animae tuae lampadi, sanctorum jugiter operum infundis oleum, et sapientibus juncta virginibus, in sponsi obviam praepararis. Fugienda tibi lata illa via est, quam multorum ad mortem euntium comitatus terit. Et ad vitam aeternam, angusti illius itineris, quod pauci reperiunt, callis tenendus est. 30.0026B| Deposuisti jam impedimenta vel maxima, et omne quidquid a spiritualis vitae cursu, vel retardat, vel revocat, prima statim conversione vicisti. Respuisti conjugii voluptatem, posteritatis curam, illecebras deliciarum, saeculi pompam, divitiarum cupidinem, et cum Paulo potes dicere: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14). Cujus tale principium est, qualis debet esse perfectio? Hanc mihi tu virtutem: hunc animum etiam in reliquis affer: eaque vi mentis, qua vitiorum occasiones depulisti, vitia nunc ipsa respue. Ornetur morum sanctitate virginitas, et perfectum gradum vitae perfectio subsequatur. Certe si saecularis vita tibi placuisset, dares operam, ne quis te divitiis, ne quis corporalibus ornamentis, ne quis rerum omnium pompa [ Al. copia], et honore 30.0026C| praecederet: nunc quoniam diversum studium [ Al. diversitas studiis] diversam vitam desiderat: cura, ne quis te in bene vivendo transcendat: ne quis morum sanctitate superet: ne quis tibi in virtutibus praeferatur. Et in illis, quae ante diximus, non erat tuum, ut aut tu omnes vinceres, aut nemo te. Cuncta enim illa foris petuntur: et quidquid aliunde speratur, alienum est. Haec vero in tua potestate sunt, et vere propria, quae non extrinsecus veniunt, sed in ipso corde generantur. Illa enim, nec omnis, qui quaerit, invenit; nec qui invenerit, semper tenet: quia ut ea commodare, ita et eripere casus potest. Haec autem et omnis qui quaerit, invenit: et qui invenerit, eripi sibi numquam timet. Ista enim sola bona sunt: quae sine voluntate, nec invenimus aliquando, nec perdimus.
CAP. XI.--Habes ergo et hic per quae merito praeponaris aliis, immo hic magis. Nam corporalis nobilitas atque opulentia, tuorum intelliguntur esse, non 30.0026D| tua. Spirituales vero divitias nullus tibi, praeter te, conferre poterit. In his ergo jure laudanda es: in his merito caeteris praeferenda es: quae nisi ex te, et in te esse non possunt. An sola ista vita est, quae certamen non habeat de profectu, et in qua unusquisque hoc tantum debeat permanere quod coepit, nec ullo augmenti desiderio ad majora contendat? Et cum in omnibus mundi studiis, profectu non satientur homines, hic tantum coepisse sufficiet? Ferventissimi in terrenis, frigidissimi in coelestibus sumus. Et 30.0027A| summam in rebus parvis exhibentes alacritatem, ad majora torpescimus. Considerare pudet, quantus sit fervor in saeculo, qua cura singula quaeque studia hominum quotidie ad perfectiora nitantur. Litterarum ardor nulla prorsus aetate exstinguitur, immo (ut saecularis auctoris utar sententia) ipsa magis aetate inflammatur. Divitiarum amor insatiabilis est, expleri nescit honorum cupido. Celerem habiturae res finem, sine fine quaeruntur. Nos divinam sapientiam, coelestes divitias, immortales honores pigra quadam dissimulatione negligimus: et spirituales divitias, aut ne attingimus quidem, aut si leviter degustaverimus, continuo nos putamus esse satiatos. Aliter nos divina Sapientia ad suas invitat epulas. Qui edunt me, inquit, adhuc esurient: et qui me bibunt, 30.0027B| adhuc sitient (Eccl. XXIV, 29). Nullus umquam talibus expletur epulis: nec aliquando patitur de satietate fastidium. Tanto unusquisque capacior, tanto avidior erit, quanto inde plus hauserit. Dominus in Evangelio: Beati, ait, qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6), vult enim esurire nos hic semper ac sitire justitiam, ut in futuro, justitiae retributione satiemur.
CAP. XII.--Consideranda vis ipsa verborum est, et ita nobis desideranda est justitia: ut in fame, vel siti, cibus desideratur ac potus. Et hoc in commune omnibus est dicendum iis, qui vitae immortalis promissa desiderant. Jam tuum est aestimare quantum animo praestare debeas: quae majoris praemii desiderio, plus facere proposuisti, quam vel alias facere 30.0027C| necesse est. Apostolus definiens Christi virginem longe eam separavit a nupta: et diversis studiis, singularitatis meritum conjugiique divisit: Innupta, inquit, et virgo cogitat quae Dei sunt: quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 32, 33, 34). Quae corpore et spiritu sancta est, nec in membris, nec in mente delinquit. Delinquere autem non in causa castitatis tantum esse potest, sed etiam in quacumque parte justitiae. Quamvis enim virgo corpore, virgo sit spiritu: et nihilominus, aut manibus, aut oculis, aut auribus, peccet, aut lingua: quomodo corpore sancta dicenda est [ Al. tacet et]? Deinde si vel odio infecta, vel invidia, vel avaritia, vel iracundia sit: quomodo spiritu 30.0027D| obtinet sanctitatem? Et si nupta, quae amore conjugii cogitat, quomodo placeat viro suo (Ibid. VII, 34): quantum liberis relinquat, quae variis mundi astricta curis, rarius ad voluntatem Dei respicit: tamen de peccatis excusare se non potest: quid faciet virgo, quae soluta ab omnibus hujus mundi impedimentis, ac libera, scholam quamdam castitatis ingressa est?
CAP. XIII.--Si vis itaque propositi tui magnitudinem aequare moribus, et per omnia Deo copulari: si leve ac suave jugum Christi, suavius tibi leviusque vis facere: nunc maxime in beata vita curam impende: nunc stude, ut calentem recentis fidem 30.0028A| conversionis, novus semper ardor accendat, et in tenera adhuc aetate facilius sanctae conversationis usus inolescat. Quidquid in te primum institueris, hoc manebit, et ad initiorum tuorum regulam reliqua vita decurret. Finis in ipso exordio cogitandus est. Qualis ad illum ultimum diem pervenire cupis, talis nunc jam esse conare. Consuetudo est, quae aut vitia, aut virtutes alit, quaeque in his plurimum valet, cum quibus ab ineunte aetate simul creverit. Optimi sunt ad institutionem morum primi quique anni. Habent enim [ Al. etiam] in se lentum quiddam et molle, quod facile formari queat: atque ad arbitrium volentis trahi: et in cunctis fere rebus citius assuescitur omne quod tenerum est. Novellas adhuc et vix firmae radicis arbusculas, dum ad omnem ductum 30.0028B| sequaces sunt, in quamlibet partem flecti facile est. Quae natura plerumque curvatae, cito ad arbitrium colentis corriguntur. Tenera [ Al. ad. adhuc] et primae adhuc aetatis animalia, sine labore domari solent. Quantoque citius a vagandi libertate dissueta sunt: tanto facilius vel colla jugo, vel frenis ora insuescunt. Ipsa quoque litterarum studia teneris melius inseruntur ingeniis. Idque penitus inhaerere sensibus solet, quod primitus sederit in mente. Hoc idem plurimum etiam in bene vivendi ratione valet: dum adhuc mobilis est aetas, et animus duci facilis: exercenda boni consuetudo, et jugi meditatione confirmanda est. Occupandum est optimis rebus ingenium: et sanctae conversationis usus altius inferendus est. Tunc vero ad perfectionis fastigium 30.0028C| animus ascendit: et longae consuetudinis beneficio utitur ad bene vivendi facultatem. Et virtutes suas ipse etiam miratus secum, quodam modo in se putabit natum esse quod didicit [ Al. discit].
CAP. XIV.--Respice, obsecro, quantum a te sanctitatis avia materque exspectant; quae cum te quasi novum et illustre quoddam lumen generi suo natum esse putant [ Al. putent]: nunc in te solam omnem curam animi transtulerunt: et propositi tui cursum, miris studiis ac favore succendunt. Cumque ipsae te ad honestatem morum ab ineunte aetate formaverint: nunc a te vinci cupiunt, tuamque victoriam suam laudem esse putant: quarum egregia erga Deum fides in professione tua maxime claruit, cum te jam nuptiis praeparatam, simul atque aliud 30.0028D| velle didicerunt, mira continuo assensus celeritate, ad id quod elegeras, cohortatae sunt. Et trepidam pro aetate sententiam, voluntatis suae auctoritate firmaverunt: tuumque votum commune fecerunt: quae cum multos suorum in altissimo dignitatis gradu viderint, de nullo ita, ut de te, aliquando laetatae sunt. Nihil enim tam magnum, nihil tam praeclarum in quoquam viderant. Sola quippe praestitisti generi tuo, quod longa retro aetate non habuit. Licet ediderit virilis sexus memorabiles consulatus: et amplissimi ordinis fastus [ Al. status], illustris familiae nomina frequens audierit: nihil umquam tamen in genere vestro hoc tuo honore fuit praestantius, qui non corporali albo [ Al. alvo], sed in libro 30.0029A| memoriae immortalis insertus est. Cum exceperint illi theatrales toto orbe plausus: miraque acclamandi conspiratione insignia consulum merita, laetum vulgus expresserit: longe tamen tui honoris est gloria major, quae gaudium in coelis fecit, angelisque laetitiam. Per te enim non meretriculae locuplentantur, sed aluntur virgines Christi: non venator et auriga ditantur, sed sustentantur pauperes Christi. Ad consulatum eorum diversae totius orbis provinciae, ad quas domus vestrae potentia extenditur, peregrinas feras et ignota animalia transmiserunt, quae crudelis arenae solum vel suo, vel hominum sanguine cruentarent. Ad te vero electae quaeque virgines mittuntur: quas tu pretiosissimum munus offeras Deo, tuoque exemplo ad perpetuam 30.0029B| provoces castitatem: non tibi, sed tecum Deo, servituras. Haec professionis tuae gloria rumore celebri vulgata est per cunctos, et ita ad conversationem [ Al. conversionem] tuam totus exsultavit orbis, ut quod prae ingenti gaudio vix adhuc homines credere poterant, id semper videantur optasse. Multum his initiis, multum famae tuae odore suspensi, omnes mirum de te nescio quid audire desiderant. Et qui profectionis tuae cognovere virtutem: nunc conversationis exspectant. In te nunc puta cunctorum ora oculosque conversos, et ad spectaculum vitae tuae totum consedisse mundum. Cave, ne per te tantorum animi offendantur: nec minus in te inveniant quam [ Al. quae] requirunt. Verum quid ego tecum de hominibus ago, eorumque de te exspectationem 30.0029C| ad cohortationem tuam traho? Deus ipse omnium rector ac Dominus, cum omni angelorum militia certamen tuum spectat: tibi contra diabolum dimicanti parat aeternitatis coronam, et coeleste praemium incitamentum victoriae facit. Huic tanto spectaculo vide quem animum, quam debeas efferre virtutem: et certaminis magnitudinem de spectantium dignitate metire.
CAP. XV.--Haec itaque tibi in hoc agone subeundo praecipua cura sit: hic primus accinctus, internecionis bellum virtute devincere, et adversum diaboli castra in omnia praecepta Dei jurare: nec tantummodo declinare vetita, sed jussa complere. Neque enim tibi [ Al. tac. tibi] sufficit a malis otiosam esse, si otiosa fueris a bonis: cum lex Dei duplici 30.0029D| mandatorum genere distincta sit, et mala prohibens, bona imperet: atque ab utraque parte contemptum sui vetet. Non enim solum ille servus contempsit Dominum, qui prohibita fecerit, sed et qui jussa non fecerit. Dicta a nobis paulo ante sententia est: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matt. VII, 19). Et blandimur nobis si malis fructibus non gravemur, qui damnandi sumus, si a bonis steriles manserimus (Joan. XV, 2)? Juxta hanc intelligentiam, abscindet Pater omnem palmitem fructum non ferentem in Filio. Et qui acceptum talentum in sudario abscondit, quasi inutilis servus et nequam, damnatur a Domino (Matt. XXV, 30). Nec minuisse solum, sed 30.0030A| et non auxisse, culpabile est. Non ideo aliqua putes contemnenda esse mandata, quia leviora sunt. Tam enim maxima illa quam minima a Deo imperata sunt: et contemptus cujuscumque praecepti, praecipientis injuria est. Unde beatus Paulus clamat, et docet: Omnia facite sine murmuratione et haesitatione: ut sitis irreprehensibiles, et simplices, sicut filii Dei immaculati, in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis sicut luminaria in hoc mundo (Phil. II, 14, 15).
CAP. XVI.--Remoremur hic, virgo, paulisper: et pretiosissimas margaritas, quibus exornanda est sponsa Christi, per singula Apostoli verba pensemus. Omnia, inquit, facite. Non enim quasi ad arbitrium nostrum, quaedam ex mandatis Dei debemus eligere, 30.0030B| sed generaliter universa complere. Nec aliqua praecepta ejus quasi vilia munuscula ac parva contemnere: sed imperantis in omnibus majestatem aspicere. Nullum quippe mandatum Dei contemptibile nobis videri potest, si ejus semper cogitemus auctorem, sine murmuratione et haesitatione. Viles et ignobiles dominos palam contemni videmus a servulis: eisque ad minima quaeque praecepta in faciem resisti solere. At hoc in personas nobiles jam non admittitur: quantoque potentiores domini, tanto servi ad obedientiam proniores sunt: cumque difficiliora praecipiunt, libentius audiuntur. Certe ad regis imperium, ita omnes parati sunt, et in procinctu obedientiae constituti, ut etiam optent juberi. Et non solum bene merituros esse se credunt, si jussa fecerint, 30.0030C| sed tamquam jam meruissent quod jussi sunt, ita pro dignitate praecipientis servitium beneficii loco ducitur. Nobis vero Deus ipse, aeterna illa majestas ineffabilis atque inaestimabilis potestas: sacras litteras et vere adorandos praeceptorum suorum apices mittit, et non statim cum gaudio ac veneratione suscipimus: nec pro magno ducimus beneficio, tantae ac tam illustris potestatis imperium: maxime cum non jubentis quaeritur commodum, sed utilitas obsequentis [ Al. subsequentis], verum econtrario fastidioso ac remisso animo, superborum nequam servorum more, in os Domini reclamamus et dicimus: Durum est, arduum est, non possumus, homines sumus, fragili carne circumdamur. O caecam insaniam! O profanam temeritatem! Duplici ignorantia 30.0030D| accusamus Deum scientiae, ut videatur nescire quod fecit, nescire quod jussit: quasi oblitus fragilitatis humanae, cujus auctor ipse est, imposuerit homini mandata quae ferre non possit. Simulque (proh nefas!) ascribimus iniquitatem justo, pio crudelitatem: dum eum primo impossibile aliquid praecepisse conquerimur: deinde pro his damnandum putamus hominem, ab eo quae vitare non potuit: ut (quod etiam suspicari sacrilegium est) videatur Deus non tam salutem nostram quaesisse quam poenam. Itaque Apostolus, sciens a Domino justitiae ac majestatis nihil impossibile esse praeceptum, aufert a nobis vitium murmurandi. Quod tunc utique nasci solet, cum aut iniqua sunt quae 30.0031A| jubentur, aut jubentis minus digna persona est. Quid tergiversamur incassum, et praecipienti opponimus naturae fragilitatem? Nemo magis novit mensuram virium nostrarum, quam qui ipsas vires nobis dedit. Nec quisquam melius quantum possimus intelligit, quam qui ipsam virtutem nobis nostri [ Al. tacet nostri] posse donavit. Nec impossibile aliquid voluit [ Al. potuit] imperare, qui justus est; nec damnaturus hominem fuit, pro eo quod vitare non potuit, qui pius est.
CAP. XVII.--Sequitur: Ut sitis irreprehensibiles et simplices ad omnem morum perfectionem. Unum hoc sufficere verbum potest, quod etiam in episcopo eligendo Deus quaeri jubet. Quam enim circumspecta vita est, quam sancta est, quae nihil reprehensionis 30.0031B| incurrit! Quis autem sanctior potest esse, quam qui, verae simplicitatis virtutem tenens, numquam aliud corde promittit, aliud ore vultuque mentitur. Sicut filii Dei immaculati. Non est exhortatio vehementior, quam qua nos Scriptura divina filios Dei vocat. Quis enim non erubescat, et metuat tanto patre agere aliquid indignum, ut qui dicitur Dei filius, ipse efficiatur vitii servus? Et idcirco adjungit, Ut simus immaculati. Neque enim [ Al. etiam] convenit in filiis Dei, quia ipse est fons justitiae, peccati maculam reperiri. In medio nationis pravae, et perversae, hoc est dicere: Quamvis infinita vos cingat peccantium multitudo, et innumera sint exempla vitiorum: vos tamen ita coelestis nativitatis memores esse debetis, ut inter malos viventes, 30.0031C| omne malum vincatis. Inter quos lucetis, ait, sicut luminaria in hoc mundo. Et rursum in Evangelio legimus: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum (Matt. XIII). Comparatur vita praemio, ut qui in futuro solis fulgore donandi sunt, hic jam simili justitiae claritate resplendeant, et infidelium caecitatem, operibus sanctitatis illuminent. Huic loco ille sensus aptandus est, quem ad Corinthios idem Apostolus disserens, ait: Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum. Stella autem a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41, 42). Dispares sunt in regno coelorum per singulorum merita mansiones. Diversitas enim operum, diversitatem facit praemiorum: quantumque aliquis hic in sanctitate fulserit, tantum ibi fulgebit in honore. 30.0031D| Nunc ergo ad omnem morum perfectionem mentis aciem intende, et ad coeleste praemium coelestem vitam para. Resplendeat omnibus clarissimi in modum sideris sanctitas virginis: et futuri praemii magnitudinem, de novitate conversationis ostendat. Tibi facilior in bonis cursus est, quam malorum animi consuetudo non retinet. Nec timemus ne te a virtutibus vitia retardent, et maligna diaboli semina Christi frugem necent. Nam si etiam illi qui longo peccandi usu, bonum quodammodo obruere naturae, instaurari per poenitentiam possunt: et mutata voluntate vivendi, consuetudinem consuetudine exstinguere, ac optimi quique [ Al. quoque] de pessimis fieri: quanto magis tu potes illa superare a quibus superata non 30.0032A| es: cui non tam expellanda sunt vitia, quam refellenda! Quae utique non suscipere facilius est, quam semel suscepta deponere.
CAP. XVIII.--Nec vero eorum tanta dulcedo est, ut ea debeamus praeferre virtutibus, cum nec in omnibus sit delectationis illecebra, et a plerisque ea etiam, quae videntur dulcissima, respuantur. Duo namque sunt ex omnibus vitia, quae maxime homines decipiunt sui voluptate, gula scilicet ac libido, quae deponere eo difficilius est, quo eis uti dulcius est; et tamen haec vitia tam molesta, tamque delectatione sui periculosa, ita a multis calcari vidimus, ut tota aetate virgines permanserint in summa abstinentia. Ut de illis taceam, quae post deliciarum longum fluxum [ Al. luxum], et inveteratum usum libidinis, castitati 30.0032B| ac temperantiae se dederint; et utrumque vitium, contraria sibi virtute mutaverint. Aliorum vero vitiorum est longe diversa ratio, quae cum nihil habeant jucunditatis, tamen [ Al. tam] multum amaritudinis habent, quaeque cum ad vitandum multo sint faciliora, raro a quibus vitentur, invenies. Quid, oro te, invido, delectationis praestat invidia, quem secretis quibusdam conscientiae ungulis livor ipse decerpit, et alienam felicitatem tormentum ejus facit? Quid vero alter ab odio mercedis accipit, nisi horribiles animae tenebras, et confusae mentis horrorem? Qui vultu semper animoque moerente, voto quo alteri vult nocere, seipsum cruciat? Quid autem iracundo furor suus confert, quem saevissimis exagitatum stimulis conscientiae, ita ab omni consilio ac 30.0032C| mente deturbat, ut dum irascitur, insanire credatur? Similiter curre per singula, invenies tot animae tormenta quot vitia: quae utique eo facilius vinci possunt, quo nulla illiciunt nos voluptate. Quanto illud difficilius, quanto durius, ut de castitatis labore taceam, abstinere a vino carnibusque, ipso quoque etiam oleo, et vilem sine his cibum post biduum interdum triduumque, vix capere! fracta jejuniis vigiliisque membra, fomenta balnei contemnere, necessarias res negare corpori, et vim quamdam inferre naturae! Da tantam in caeteris magnitudinem animi, et vide quid non possis efficere. Sed nos, proh pudor! quadam delectatione peccati, cum in quibusdam ostendimus quamdam vim naturae nostrae, in aliis omnino torpescimus, et qui voluptates corporis, virtutum 30.0032D| amore contempsimus, rursum amore vitiorum tormenta suscipimus. Atque ita malis nostris cedimus, ut ea nec putemus posse deponi. Quod hoc, quaeso, consilium, quaenam haec nova vivendi ratio est? Res difficiles et laboris plenas securus aggredior, et faciliora non posse fieri credo. Vinco maxima, vincendus a parvis. Excelsa, et ardua indefessus exsupero, et cum venitur ad plana, deficio. Libenter fugio quod delectat, et nolo vitare quod cruciat. Verum haec eorum sunt, qui, Dei voluntate contempta, id solum petunt, quod laudem facilius invenit, quod cito exit in famam: morum vero bona quae secretiora sunt negligunt. Tu vero, quae calcasti mundum et concupiscentias ejus, ut, calcato eo, gradum tibi 30.0033A| quemdam ascendendi ad coelum faceres, mundi gloriam ne requiras [ Al. requires]. Illi tantum placere stude, cui saepe displicet, quod hominibus placet, et qui ipsa hominum judicia judicaturus est. Abstinentia tua et jejunium eo magis Deo grata sunt, quo cum sanctis moribus offeruntur, ut quae in aliis sunt umbracula vitiorum, in te sint ornamenta virtutum.
CAP. XIX.--Respice, obsecro, ad ipsam, qua apud Deum illustrata es, dignitatem, qua per baptismum in Dei filiam renata es, rursumque per consecrationem virginitatis, sponsa Christi esse coepisti. Ex utroque, hic tuus honor te ad sollicitudinem tui propositi admoneat. At nullus debet esse ibi negligentiae locus, ubi tam praeclara servanda 30.0033B| sunt. Pretiosior custoditur [ Al. pretiosior quoque vestis diligentia timidiore custoditur] quaeque vestis timidius a macula. Multo quaesita auro gemma, majori sollicitudine possidetur, et generaliter grandi cura magna quaeque servantur. Unde et tu si teipsam bene custodire cupis, debes honorem tuum semper pretium cogitare. Tanto enim se unusquisque negligentius utitur, quanto se existimat viliorem. Non ob aliam causam magis nobis in Scripturis divinis tam frequenter filiorum Dei nomen imponitur, ut illud quod dicitur per prophetam: Et ego ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias [Al. tac. et filias ] (Phil. III, 17), dicit Dominus omnipotens. Et Apostolus: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi. Et beatus Joannes inquit: Charissimi, nunc filii 30.0033C| Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerunt, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est, ut qui habet hanc spem in eo, sanctificet se, sicut et ille sanctus est (I Joan. III, 2, 3). Vult nobis coelestis doctrinae dignitatem qua donati sumus, frequenter ingerere, et honorem nostrum peccandi pudorem facere. Unde etiam Dominus ipse, ad perfectam nos benignitatem vocans, ait: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Et: Orate pro persequentibus, et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri, qui in coelis est (Matth. V, 45). Non est enim quod sic homines Deo faciat amabiles, ut pietas mentis, et bonitas, quae tanta in Christiano esse debet, ut etiam in malis abundet. Deique imitetur benevolentiam, qui solem suum oriri facit 30.0033D| super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Rom. XII, 13). Hoc itaque tibi, vel in primis absit, ut nemini vel in verbo etiam noceas, ut in omnibus quibuscumque poteris, prodesse studeas, et ne vicem quidem mali reddens, pro malis bona, dicente Apostolo, restituas. Numquam detractio ex ore virginis procedat. Vilium satis hominum est, et suam laudem quaerentium, alios viles facere; quia alterius vituperatione se laudari putant; et qui suo merito placere non possunt, placere volunt in comparatione pejorum. Parum diximus, non solum ipsa non detrahas, sed ne detrahenti quidem aliquando credas. Pessimum est hoc vitium, quod alterum vilem facit videri. Non minus auribus quam lingua fugias detractionem. 30.0034A| Scripturae memor esto, quae dicit: Non eris consentaneus derogantibus adversus proximum tuum, et non accipies super illo peccatum (Levit. IX, 18). Et alibi: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccl. XXVIII, 35). Accusator est enim auditor, qui facit detractorem, qui si avertat aures, et vultum contrahat, ac oculos abnuendo contineat, male loquentem etiam tacens arguit, ut discat non libenter dicere, quod didicerit non libenter audiri. Sollicitam satis ori tuo custodiam pone. Non enim est quidquam in nobis, quo facilius peccare possimus quam lingua. Unde sanctus Jacobus illum esse perfectum asserit, qui non offendit in verbo (Jac. III, 2). Et Scriptura dicit: Mors et vita est in manibus linguae (Sap. I, 11). Mentiri autem, maledicere atque 30.0034B| jurare lingua tua nesciat. Quia et os quod mentitur, occidit animam: Et qui maledicunt, regnum Dei non possidebunt, juxta Apostolum (I Cor. V, 11). Et jurare ipse Christus prohibuit, qui dixit: Ego autem dico vobis, non jurare omnino. Et rursum: Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem amplius est, a malo est (Matth. V, 34, 37). Apostolus, breviter oris vitia resecans, ait: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV, 29). Sit autem sermo virginis prudens [ Al. pudens], modestus et rarus, nec tam eloquentia pretiosus quam pudore. Mirentur omnes tuam, te tacente, verecundiam; te loquente, prudentiam. Mite ac placidum semper eloquium tuum. Ornet mixta cum gravitate 30.0034C| suavitas, cum pudore sapientia. Sit certa atque librata, suique opportunitate gratissima, silentii verbique ratio. Nec umquam omnino virginis os loquatur, ut tacuisse melius sit. Cum ingenti cautione debet loqui, cui non solum malus, sed etiam otiosus sermo vitandus est:
CAP. XX.--Summa tibi scientia sit, notitia summa, vitia, virtutesque distinguere, quae quamquam semper contraria sibi sint, aliqua tamen ex eis tanta junguntur similitudine, ut discerni omnino vix possint. Quam multi enim superbiam libertatis loco ducunt, adulationem pro humilitate suscipiunt, malitiam prudentiae amplectuntur vice, et stultitiae simplicitatis nomen [ Al. stultitiam simplicitatis nomini] imponunt, atque fallaci ac pessima decepti similitudine, 30.0034D| vitiis pro virtutibus gloriantur. Et quamquam haec omnia subtilissima intelligentia debeas separare, cunctasque virtutes cum suis lineis insequendo, nusquam prorsus abscedere: praecipue tamen fictam humilitatem fugiens, illam sectare quae vera est, quam Christus docuit, humilitatem, in qua non sit superbia inclusa. Multi enim hujus virtutis umbram, veritatem ejus sequuntur pauci. Perfacile est enim aliquam vestem habere contentam, salutare submissius, manus et genua deosculari, inclinato in terram capite, oculisque dejectis, humilitatem ac mansuetudinem polliceri, lenta voce tenuique sermones infringere, suspirare crebrius, et ad omne verbum peccatorem ac miserum se clamare. Et si vel levi 30.0035A| sermone offensus sit, continuo attollere supercilium, levare cervicem, et delicatum illum oris sonum insano repente clamore mutare. Aliam nos humilitatem Christus docuit, qui nos ad exemplum suum hortatur, dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur. Quam nobis humilitatem beatus Petrus insinuat: Misericordes, inquit, et humiles, non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto (I Pet. II, 22). Auferantur omnia figmenta verborum, cessent simulati gestus, et ante occasionem sermo placidus. Verum [ Al. virum] humilem patientia ostendit injuriae. Nullus ergo umquam in mente tua ullius sit vitii locus. Nihil in te superbum, nihil arrogans, nihil 30.0035B| denique fastidiosum. Apud Deum non est quidquam humilitate sublimius. Ipse loquitur per prophetam: Super quem alium requiescam [Al. respiciam], nisi super humilem, et quierum, et trementem sermones meos (Isa. LXVI, 2)? Et numquam in iram exardescat animus, quod est seminarium odii. Tantus mentem tuam repleat timor Dei, ut indignari omnino non audeas, et iram metu vincas. Beatus Apostolus, mundans animam nostram, eamque in habitaculum Dei praeparans, clamat et dicit: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia (Eph. IV, 31).
CAP. XXI.--Adulatores ut inimicos cave, quorum sermones super oleum molles, et ipsi sunt jacula. Corrumpunt fictis laudibus leves animas et male 30.0035C| credulis mentibus blandum vulnus infligunt [ Al. infingunt]. Crevit hoc in nostra aetate vitium, et in ultimo fine stetit, nec jam augeri potest. In hanc omnes nos scholam studiumque dedimus, ut officium putemus illudere. Quodque ipsi ab aliis libenter accipimus, id aliis quasi quoddam munus offerimus. Et spe recipiendae laudis, eos a quibus laudari volumus, ante laudamus. Saepe adulantium resistimus verbis ad faciem, et in secreto mentis favemus, maximumque fructum cepisse nos ducimus, si vel fictis laudibus praedicamur. Nec cogitamus quid ipsi simus [ Al. sumus], sed quid alteris esse videamur [ Al. videmur]. Unde eo perducta res est, ut, neglecta veritate meriti, de sola opinione curemus, qui testimonium vitae nostrae, non a conscientia 30.0035D| nostra, sed a fama petimus. Beata mens est, quae perfecte hoc vitium vincit, et nec adulatur aliquando, nec adulanti credit. Quae nec decipit alterum, nec ipsa decipitur, tantumque hoc malum nec facit aliquando, nec patitur. Nihil umquam in te fictum sit, nihil omnino fucatum. Conscientiam tuam, quae certe Deo semper patet, in multitudine versari puta. Numquam aliud corde teneas, aliud ore proferas [ Al. corde, aliud ore praetendas]. Quidquid pudet dicere, pudeat etiam cogitare. Illud vero notunt jam omnibus atque divulgatum est, quam utilis quamque huic proposito necessaria est, jejuniorum et abstinentiae virtus, maxime in his annis, in quibus corpori major aestus inest. Non manducare itaque carnem, 30.0036A| neque bibere vinum, Apostolica voce laudatum est (Rom. XII, 15, 21). Quidquid illud est quod inflammare corpus potest, quod fomentum suggerit voluptati, castitatis amore fugiendum est. Nec tamen ita magno hujus rei labore gravari te volumus: ut sub ipso statim onere succumbas, per quod multi dum nimio fervore mentis rationem suarum virium non haberent [ Al. habent], subito conciderunt, et pene ante debilitatem, quam sanctitatem de proposito suo consecuti sunt. Optimus est in omni re modus, et laudabilis ubique mensura. Corpus non frangendum, sed regendum est. Sint ergo moderata sancta, et simplicia in omni mentis humilitate jejunia, quae ita attenuent corpus, ne animum elevent, ne res humilitatis gignat superbiam, et vitia de 30.0036B| virtute nascantur. Ego, inquit, cum mihi molesti essent, induebar cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam (Psal. XXXV, 13). Vestis abjectio, cibi vilitas, jejunii lassitudo, exstinguere debent, non nutrire superbiam. Quis rem medicinae vulnus faciat? et inde sana laedat quaeque, unde jam laesa curanda sunt? Aut quae supererit spes salutis, si ista animae remedia sint venena?
CAP. XXII.--Laborem jejunii tui, misericordiae opera commendent, et abstinentia tua, pauperum refectione sit gratior. Dominus loquitur per prophetam: Misericordiam volo, et non sacrificium (Ose. VI, 6). In Evangelio Christi verba legimus: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Sed quaeso hanc curam vice tua avia 30.0036C| materque suscipiant. Illae has partes pro te agant. Illae thesaurum tuum in coelum levent. Illarum sit esurientes alere cibo, vestire nudos, visitare infirmos, peregrinos tecto suscipere, et aeterni spe praemii, Christo in pauperibus fenerari: qui dixit: Quodcumque fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matt. XXV, 45). Tibi vero, maxime dum in proposito maturescat animus, ab omnibus occupationibus recedendum est, et omne studium omnisque cura in ornandis moribus exhibenda. Quibus ita vacare debes, et totam occupare mentem, ut non divitem te sentias esse, nec dominam. Nobilitatis ad hoc tantum memineris, ut cum claritate generis, morum sanctitate contendas: et cum nobilitate corporis, animi virtute nobilior proficias: 30.0036D| magisque illa nobilitate glorieris, quae filios Dei et cohaeredes Christi facit. Ad quam si semper inspicias: dum credis gaudium te habere quod majus est, desinis de eo quod minus est gloriari. Omnis ista praeclari generis dignitas, et illustre Anicii sanguinis decus, ad animam transferantur. Ille clarus, ille sublimis, ille sit nobilis, ille tunc integram nobilitatem suam servare se putet, si dedignetur servire vitiis, ab eisque non superari: A quo enim quis superatur, hujus et servus est (II Pet. II, 15). Quid enim hac servitute animi indignius, quidve turpius, quam cum in eo, aut dominatur odium, aut regnat invidia? quam cum eum aut avaritia possidet, aut captum ira tenet, vel certe caetera sibi vitia vindicant? Non est 30.0037A| quod sibi aliquis de nobilitate generis blandiatur: si ex meliore parte sit famulus. Multo est indignius mente servire, quam corpore. Superfluum arbitror te monere, quam parca in procedendo debeas esse, quam rara: cum te hoc etiam saecularis ab infantia honestas docuerit, et facile intelligas id tibi multo magis in hac vita esse servandum, quam maxime secretum decet. Illud admoneo, ut ipsis quoque salutationibus, quae tibi in cubiculo tuo exhibendae sunt, certissimum modum ponas: non sint nimiae, neque quotidianae, ne non tam officium, quam inquietudinem praestare videantur.
CAP. XXIII.--Et quamquam omne vitae tuae tempus divino debeas operi consecrare: et nullam prorsus horam a spirituali profectu vacuam esse conveniat, 30.0037B| cum tibi in lege Domini die ac nocte meditandum sit (Psal. I); debet tamen aliquis esse determinatus et constitutus horarum numerus, quo plenius Deo vaces, et qui te ad summam animi intentionem, velut quadam lege contineat. Optimum est ergo huic operi matutinum deputari tempus, id est meliorem diei partem, et usque ad horam tertiam animam quotidie in coelesti agone certantem, hoc velut spiritualis quodam palestrae exerceri gymnasio. His tu per singulos dies horis in secretioris domus parte ora, clauso cubiculo tuo (Matth. VI, 6). Adhibe tibi etiam in urbe [ Al. orbe] solitudinem, et remota paulisper ab hominibus, propius Deo jungere: aspectuique tuorum reddita, lectionis fructum et orationis ostende. Nihil enim in hoc secreto magis agere debes, 30.0037C| quam animam divinis eloquiis pascere. Et quantum ei per totam sufficere possit diem, hoc eam veluti cibo pinguiore satiare. Ita Scripturas sacras lege, ut semper memineris Dei illa verba esse, qui legem suam non solum sciri, sed etiam impleri jubet. Nihil enim prodest facienda didicisse, et non facere. Optime uteris lectione divina, si eam tibi adhibeas speculi vice, ut ibi velut ad imaginem suam anima respiciat, et vel foeda quaeque corrigat, vel pulchra plus ornet. Lectionem frequenter interrumpat oratio, et animam jugiter adhaerentem Deo, grata vicissitudo sancti operis accendat. Nunc te igitur ordo instruat coelestis historiae: nunc sanctum David oblectet canticum: nunc Salomonis erudiat Sapientia: nunc ad timorem Domini, increpationes incitent prophetarum: 30.0037D| nunc Evangelica et Apostolica perfectio te Christo in omni morum sanctitate conjungat. Quae paranda sunt, memoriae penitus insere: eaque jugi meditatione conserva. Quae maturanda sunt, frequenter revolve, ut divinum hoc studium, et coelestis schola, et mores simul virginis ornent et sensum, tradantque tibi cum sapientia sanctitatem. Unde Scriptura dicit: Qui quaerunt Deum, invenient sapientiam cum justitia. Sit autem ipsa lectio temperata, cui finem consilium, non lassitudo imponat. Nam ut immoderata jejunia et ardor abstinentiae, et enormes inordinataeque vigiliae, intemperantiae coargnuntur, idque nimietate sui pariunt, ut haec ipsa postea, nec mediocriter quidem fieri possint; ita studium lectionis 30.0038A| in reprehensionem intemperans cadit, quodque laudabile est in tempore suo, fit de nimietate sui culpabile.
CAP. XXIV.--Generaliter quidem, sed breviter strictimque dicendum est: in bonis quoque rebus quidquid modum excesserit, vitium est. Magna est, magna, inquam, et quae grandi studio constat, perfectae vitae ratio, consummataeque sapientiae est, scire quid quo insequaris modo, et ad omnem actum praeferendo consilium: nihil facere quod fecisse poeniteat. Intra unius horae spatium mutatur habitus: jejunare, abstinere, psallere, vigilare, non tam studio opus habent, quam voluntate. Quidlibet incipiens, statim ut voluerit, ad ipsa perfectus est: immo illi hoc facilius facere possunt, qui recentes corporis vires de 30.0038B| saeculo ad propositum afferunt. Mores vero mutare, singulasque virtutes animi formare in se, atque perficere, grandis studii est, et longae consuetudinis. Itaque multi in [ Al. add. hoc] proposito senescimus, et ea, propter quae ad ipsum propositum venimus, non habemus. Tua vero conversatio nova esse debet, mira gravitas, patientia, mansuetudo, pietas: quidquid sanctius est atque perfectius, quidquid magis Deo te commendare potest, et majorem in coelo facere, id semper sequere, id semper amplectere (I Cor. VII, 34). Sponsa Christi nihil debet esse ornatius. Tanto majore placendi studio opus est, quanto major est ille cui placendum est. Saeculi vero virgines, quae se nuptiis praeparant, et indulgentiam magis Apostoli, quam consilium sequi malunt, magisque amplectuntur 30.0038C| incontinentiae remedium, quam praemium continentiae, ut sponsis placeant, eosque in amorem sui magis incitent, mira se sollicitudine formare student, et naturalem corporis pulchritudinem, ornandi arte commendant. Haec est illis per dies singulos cura praecipua: decentibus fucis colorare faciem, implicare auro crinem, et ardentes concharum lapides, capitis honorem facere, suspendere ex auribus patrimonia, brachia ornare monilibus ac latera, et inclusas auro gemmas a collo in pectus demittere. Non minorem sponsus tuus requirit ornatum, qui cum universam Ecclesiam salutaris aquae lavacro purificatam sine macula rugaque reddiderit, quotidie cupit eam fieri pulchriorem, ut semel a vitiis peccatisque mundata, semper ornetur decore virtutum 30.0038D| (Ephes. V, 26, 27). Et si hoc a tota requirit Ecclesia, in qua et viduae continentur etnuptae: quantum, putas, exspectat a virgine, quae ex pulcherrimo hoc quodam Ecclesiae parato, velut augustior quidam flos videtur electa! Assume ergo omnem illum ornatum, per quem placere Christo potes. Satis pulchram Deo crede faciem tuam, si hominibus pulchra apparere non studeas. Istud ornamentum serva capitis, quod acquisivisti Chrismatis sacramento, cum tibi in coelestis regni mysterium, diadema quoddam regalis unctionis impositum est. Optima ornamenta sunt aurium, verba Dei. Ad ea sola paratus esse debet auditus virginis: eaque pretiosissimis lapidibus anteferre. Omnia prorsus membra decorentur operibus 30.0039A| sanctitatis: totaque virginalis animi pulchritudo, gemmati monilis instar, vario virtutum fulgore resplendeat. Tunc vere concupiscet rex decorem tuum, dicetque tibi: Tota formosa es, proxima mea, et macula non est in te (Cant. V, 7). Et haec tibi ornamenta quae dixi, etiam erunt munimenta maxima: et quae ipsa te [ Al. te ipsam] ornare Deo, et contra diabolum armare possint, qui per leve interdum quodcumque vitium ad animam ingreditur: et si virtutum propugnacula non resistant, nostro nos repellit loco, et continuo de hoste fit dominus. Propter quod Scriptura nos adhortatur, et dicit: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris (Eccl. X, 4).
CAP. XXV.--Ab eo jam tempore, quo primum per virginitatis professionem Domino consecrata es, adversarii 30.0039B| in te crevit odium. Et qui aliena lucra pro suis damnis habet, se amisisse ducit, quidquid te possessuram dolet. Grandi tibi opus est vigilantia, grandique cura: et tanto sollicitius cavendus est inimicus, quanto apud Deum ditior esse coepisti. Vacuus viator et nudus non timet latronis insidias. Securus a nocturnis furibus dormit pauper, etiam si claustra non muniat. Diviti vero opes suae latronis semper imaginantur occursum, et jugi sollicitudine, noctium somnum adimunt. Unde tuae quoque divitiae, coelestis thesaurus, ista cautione indigent atque custodia. Quanto ditior es, tanto debes esse vigilantior. Qui enim plus possidet, plus debet timere ne perdat. Invidere non cessat auctor invidiae. Et qui semel a Deo ipse projectus est, tanto 30.0039C| majori livore torquetur, quanto aliquem apud eum viderit clariorem. Qui invidit Evae paradisum, quanto magis invidet tibi regnum coelorum! Cuncta, mihi crede, ille nunc circumit, ut beatus Petrus ait, devorandi te cupidus (I Pet. V, 8): in modum rugientis leonis ingreditur, vel more dolosi hostis universa perlustrans, explorat omnes aditus animae tuae: an sit aliquid infirmum et minus tutum, per quod possit irrepere. Rimatur nunc ille omnia, et singula quaeque pertentans, quaerit vulneri locum: cujus tu insidias sollicite debes providere, ut quae cum Paulo non ignores astutias ejus (II Cor. II, 11). Qui cum terribiles diaboli potestates principatusque describat, nos nihilominus hortatur ad pugnam, hostiumque vim pandit, ut augeat sollicitudinem militum. 30.0039D| Non enim vult nos esse timidos, sed paratos. Denique non fugam suadet, sed arma suggerit: Propterea, inquit, accipite arma Dei, ut possitis resistere in die malo, ac in omnibus perfecti stare (Ephes. VI, 13). Ac statim instrumenta singula spiritualis pugnae tradens, addidit et dixit: State ergo succincti lumbos vestros in veritate: et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere: et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem rationem et obsecrationem. Et quoniam de hoc bello licet etiam feminis triumphare, suscipe haec arma Pauli, et tanti hortatione ducis certam 30.0040A| praesume victoriam. Haec enim si tu omnia instrumenta possideas, secura procedes ad praelium spirituale, nec pavebis diabolum cum toto exercitu suo. Cadent enim a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabunt (Psal. XCI, 7). Beatus quoque Jacobus ille Christi miles emeritus non minor nobis auctoritate de hoc bello victoriam pollicetur: Subditi, inquit, estote Deo: resistite autem diabolo, et fugiet a vobis (Jac. IV, 7). Ostendit quomodo resistere debeamus diabolo, si utique simus subditi Deo, ejusque faciendo voluntatem, ut divinam etiam mereamur gratiam: et facilius nequam spiritui, auxilio sancti Spiritus resistamus. Neque vero aperta contra nos pugnat acie, nec publica nobiscum fronte congreditur, sed 30.0040B| dolo vincit ac fraude, nostraque contra nos utitur voluntate. De consensu nostro adversarius vires [ Al. de consensu adversariorum vires] accipit, nostroque nos, ut dici solet, jugulat gladio. Infirmus hostis est qui non potest vincere nisi volentem. Procul a nobis desperatio, procul omnis ab animo recedat pavor adversariorum. Non adjuvemus, sed vincamus adversarios. Dant illi quidem consilium, sed nostrum est vel eligere, vel respuere quod suggerunt. Non enim cogendo, sed suadendo nocent. Non extorquent a nobis consensum, sed expetunt. Unde etiam Ananiae dicitur: Quare tentavit cor tuum Satanas mentiri te Spiritui sancto (Actor. V, 3)? Quod utique illi Apostolus numquam imputaret, si id absque ipsius voluntate diabolus fecisset. Ipsa 30.0040C| etiam Eva ideo [ Al. jam] condemnatur a Domino (Gen. II): quia ab eo quem poterat superare, superata est. Nec enim meruisset a Domino, injustitiae puniri quae victa est, nisi vincere ipsa potuisset.
CAP. XXVI.--Hujus nequissimi hostis est illa vel prima calliditas, et ars doli plena, fatigare cogitationibus rudes animas: et novellis in proposito mentibus de ipsa interdum conversatione afferre moerorem: ut facile ab hujus rei profectu deterreatur animus, cujus initia amara cognoverit. Itaque solet tam sordidas nonnumquam et impias cogitationes inserere menti, ut qui tentatur, dum suum illud putat esse quod cogitat, deteriorem se per spiritum immundum proposito suo arbitretur effectum; multoque puriorem animam habuisse se 30.0040D| credat, cum adhuc res saeculi amaret. Vult enim his, quibus invidet callidissimus inimicus horrorem propositi ex desperatione facere sanctitatis, ut eos, obsidente tristitia, et si a proposito non revocat, certe retineat a profectu. Propter quod maxime sanctarum tibi Scripturarum studium diligendum est: illuminanda divinis eloquiis anima: et coruscante Dei verbo, diaboli repellendae sunt tenebrae. Cito enim fugit ille ab ea anima, quam sermo divinus illuminat, quae coelestibus semper cogitationibus occupatur, in qua assiduum est Dei verbum, cujus vim nequam spiritus non potest ferre. Et idcirco beatus illud Apostolus spiritalis belli inter caetera instrumenta gladio comparavit (Ephes. V, 17). 30.0041A| Est autem futissimum atque perfectum, ut assuescat animus sollicita semper pervigilique custodia discernere cogitationes suas: et ad primum animi motum [ Al. deerat motum] vel probare, vel reprobare, quod cogitat: ut vel bonas cogitationes alat, vel statim exstinguat malas. Hic namque fons est boni, [ Al. Hinc . . . . et quod origo] et origo peccandi, omnisque ingentis delicti in corde principium est cogitatio [ Al. cogitatione principium est, quae], quae unumquodque opus velut in quadam cordis tabula depingit, antequam faciat. Nam sive ille actus, sive sermo sit, ut proferatur, ante disponitur, et cogitationum consilio discernitur quod fururum est. Vides quam brevi interdum momento quaeque ista quis cogitet, cogitataque perficiat: nec 30.0041B| quicquam omnino, vel lingua, vel manu, caeterisque membris agitur, nisi cogitationes ante dictaverint. Unde et Dominus in Evangelio dicit: De corde hominis procedunt cogitationes malae, adulterium, fornicatio, homicidia, furta, falsa testimonia, avaritia, nequitia, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. Haec sunt quae coinquinant homines (Matth. XV, 19, 20). Omnis ergo sollicitudo tua, omnis intentio debet esse in custodia [ Al. cordis custodia]. Ibi te maxime oportet observare peccatum, ubi nasci solet: statimque ad primam tentationis repugnare faciem: et malum antequam crescat, exstinguere. Nec enim exspectandum est augmentum ejus rei, quae timeri debet a parvo: et quae tanto facilius vincitur, quanto ei citius repugnatur. 30.0041C| Ideo clamat Scriptura divina: Omni custodia serva cor tuum: ex eo enim exitus vitae (Prov. IV, 21).
CAP. XXVII.--Distinguendum est autem inter istas cogitationes, quibus voluntas favet, quas cum dilectione amplectitur, et inter eas cogitationes, quae tenuis umbrae modo praetervolare mentem solent, seseque tantummodo, vel transeundo monstrare: quas Graeci τύπους vocant: vel certe inter illas quae repugnanti ac invito animo suggerunt, quibus mens cum horrore quodam renititur ac resistit: quibus ut contristatur admissis, ita gaudet expulsis. In illis quidem quae se leviter menti ostendunt, et quasi fugiendo demonstrant se, nec peccatum omnino, nec pugna est. In iis autem, cum quibus aliquandiu anima luctatur, quibus resistit 30.0041D| voluntas [ Al. voluptas], aequale certamen est. Aut enim consentimus, et vincimur: aut respuimus et vincimus, et acquirimus de pugna [ Al. pugnatione] victoriam. In illa ergo tantummodo cogitatione peccatum est, quae suggestioni consensum mentis dedit: quae malum suum blande fovet: quae in factum gestit erumpere. Hujusmodi, cogitatio etiamsi ex aliquo impedita casu, non impleat voluntatem, nihilominus actione criminis condemnatur a Domino: ut illud in Evangelio legimus: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matt. V, 28). Apud Deum, cui nota sunt omnia etiam antequam fiant, voluntas perfecta faciendi, reputatur pro opere facti. 30.0042A| Qua de re debes (saepe enim repeto quod fieri semper [ Al. semel] volo) sanctas Scripturas sine intermissione meditari, hisque tuam replere mentem: et malis cogitationibus locum auferens, divinis animum sensibus occupare: quantumque Deum diligas, ex dilectione legis ejus ostendere. Unde Scriptura dicit: Qui timent Dominum, inquirent quod beneplacitum est illi: et qui diligunt eum, replebuntur lege ejus (Eccl. II, 7). Tunc sentiens quantum ad ejus amorem adjuvet te sapientia: quantum sit in te divinae legis auxilium, et Domino cum David laeta cantabis, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Ps. CXVIII, 16, 31 et seqq.). Excitandus est enim spiritualibus stimulis semper animus, et majori quotidie ardore renovandus. Orationis 30.0042B| instantia, illuminatio lectionis, sollicitudo vigiliarum, et diurna, et nocturna ejus incitamenta sunt. Nihil enim in hoc proposito otio deterius est: quod non solummodo non acquirit nova: sed etiam parta [ Al. parata] consumit. Sanctae vitae ratio processu gaudet et crescit: cessatione torpescit, et deficit. Quotidianis ac recentibus virtutum incrementis mens instauranda est: et vivendi nobis hoc iter, non de transacto, sed de reliquo metiendum. Quamdiu sumus in hoc corpore, numquam nos ad perfectum venisse credamus: sic enim melius pervenitur. Tamdiu non relabimur retro, quamdiu ad priora contendimus. At ubi coeperimus stare, descendimus: nostrumque non progredi, jam reverti est. Cesset omnis ignavia, et inutilis de praeterito 30.0042C| labore securitas. Si volumus non redire, currendum est. Beatus Apostolus de die in diem vivens Deo non quid ante fecisset, sed quid facere deberet semper attendens, dicebat: Fratres, ego me non arbitror comprehendisse aliquid. Unum autem, quae quidem sunt retro obliviscens, ad ea vero quae sunt priora me extendens, ad destinatum persequor bravium supernae vocationis Dei (Phil. III, 13, 14). Si beatus Paulus vas electionis, qui ita Christum indutus erat, ut diceret: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II, 20); adhuc tamen se extendit, adhuc crescit et proficit: quid nos facere debemus, quibus optandum est, ut in fine nostro, Pauli principio comparemur? Ergo tu hunc imitare qui dixit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. 30.0042D| IV, 11). Obliviscere omne praeteritum: et quotidie inchoare te puta: ne pro praesenti die, quo debes servire Deo, praeteritum imputes. Optime quaesita custodies, si semper inquiras. Damnum parata sentient, si parare cessaveris.
CAP. XXVIII.--Dicas forsitan: Grandis labor est. Sed respice quod promissum est: Omne opus leve fieri solet, cum ejus pretium cogitatur: et spes praemii solatium est laboris. Sic durus agricola inaratum diu campum, et pinguiores otio glebas violento vomere scidisse se gaudet, et mirum in modum ipsa operis difficultate laetus spem segetis de labore metitur. Sic negotiator avidus maria contemnit; spectare ausus fluctuum spumas rabiemque ventorum. 30.0043A| Dumque in omni labore ac periculo lucrum cogitat, et lassitudinem simul obliviscitur et timorem. Considera, quaeso, magnitudinem praemii tui, si tamen considerari potest quidquid immensum est. Post abscessum animae, post carnis interitum, post favillas et cinerem, in meliorem statum virgo reparanda es. Mandatum terrae corpus in coelum elevandum est: et mortale tuum immortalitatis honore mutandum est. Post haec angelorum es donanda consortio: regnum acceptura coelorum, ac in perpetuum mansura cum Christo. Quid ergo retribues Domino pro omnibus quae retribuit tibi (Psal. CXV)? Quid tanto remuneratore durum putabis, cujus tanta sunt praemia? Unde beatus Apostolus, Nullae, inquit, sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur 30.0043B| in nobis (Rom. VIII, 18). Quid enim dignum vel facere, vel pati possumus in brevi hoc tempore vitae nostrae: cum id immortalitate sit compensandum?
CAP. XXIX.--Propter quod idem Apostolus ait: Id enim quod in praesenti saeculo est momentaneum ac leve tribulationis nostrae: supra modum in sublimitate, aeternum gloriae pondus operatur in nobis (II Cor. IV, 17). Respuantur honores, despiciantur divitiae. Ipsa quoque vita nostra martyrii amore comtemnatur. Et haec omnia etiam si pro aeternitatis praemio non darentur, essent tamen quandoque peritura. Amittunt etiam hoc illi qui semper cupiunt possidere. Quam multos memoria nostra retinet in maximis honoribus ac divitiis constitutos, repente de summo 30.0043C| illo potentiae fastigio concidisse: et eos qui tumore elati, aliud quiddam quam homines esse se putabant, exitu tandem suo docuisse nos quid fuerint. Quid enim in hoc mundo stabile? Quid vero firmum est? Quid porro non breve et incertum, et casui non serviens? Quale istud bonum est, quod semper timeas amittere? quod vel auferendum abs te metuas, vel a te relinquendum scias? Nam et si nullo id eripiatur casu, vel morte certe perdendum est. Et si vita nostra tendatur per mille annos: et ad extremum illum totius diem aetatis, quotidiana deliciarum voluptate veniamus: quale hoc, quaeso, diu est, quod fine deletur! Aut quis illius voluptatis fructus est, qui statim ut cessaverit, videbitur tibi non fuisse? Age jam, transactum vitae tuae tempus animo revolve. Nonne 30.0043D| videbitur tibi umbra quaedam fuisse quod transiit: et ad instar somnii tenuis, incertum esse omne quod videtur? Hoc idem et decrepitus senex sentire potest, cui convenit dicere cum propheta: Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui (Psal. XXI).
CAP. XXX.--Quod si haec etiam hic possumus dicere: ubi quamvis brevis, tamen quia praesens est vita ista, magni penditur: quid in futuro dicturi sumus, ubi majore aeternitatis praesentia [ Al. scientia] transactum omne pro nihilo est? Haec tu tecum diligenter revolvens, et brevitatem vitae hujus aeternitatis contemplatione despiciens, ipsum quoque contemptum mundi, majori animi virtute contemne: et ad 30.0044A| illum tantum diem totam [ Al. tac. totam] para te, in quo mundi gloria finienda est. Illum, inquam, diem, quem Salvator diluvio comparavit: qui multos fallaci securitate deceptos, furtivo, ut ait Apostolus, comprehendet adventu (I Thess. V, 2). Quem beatus quoque Petrus describens ait: Adveniet autem dies Domini sicut fur: in qua coeli magno impetu transibunt. Elementa vero a calore resolventur. Cum igitur [Al. tacet igitur] haec omnia dissolvenda sint, quales oportet nos esse in sanctis conversationibus et pietatibus exspectantes et properantes in adventum Domini Dei, in quo coeli ardentes solventur, et elementa ignis calore tabescent (II Pet. III, 10)? Recens factum est, et quod ipsa audisti, cum ad stridulae buccinae sonum, Gothorumque clamorem, lugubri oppressa metu domina 30.0044B| orbis Roma contremuit. Ubi tunc nobilitatis ordo? ubi certi et distincti illius dignitatis gradus? Permixta omnia, et timore confusa, omni domui planctus, et aequalis fuit per cunctos pavor. Unum erat servus et nobilis. Eadem omnibus imago mortis: nisi quia magis eam timebant illi, quibus fuerat vita jucundior. Si ita mortalis timemus hostis humanam manum: quid faciemus cum clangore terribili tuba intonare de coelo coeperit: et ad illam archangeli vocem, omni buccina clariorem, totus simul remugiet mundus? cum viderimus super nos non manufacta arma concuti, sed et virtutes coelorum commoveri, sicut Propheta dicit: Cum venerit Dominus ponere orbem terrae desertum: et peccatores perdere ex eo (Isa. XIII, 4): quis tunc nobis pavor, quae caligo, 30.0044C| quae tenebrae, cum nos saepius ac toties admonitos, et tamen imparatos dies ille repererit? Tunc, inquit, plangent super se omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate. Tunc dicent montibus. Cadite super nos: et collibus, Operite nos: et petris, Aperite vos nobis (Matth. XXIV, 30 et seqq. Luc. XXI, 27 et seqq.). Verum haec eorum sint, qui variis hujus mundi detenti curis, de mundi non cogitant fine. Tu vero cui adventus Christi dierum noctiumque meditatio est, cui pro conscientiae puritate, Domini est optanda praesentia: quae consummationem saeculi quasi certum praemii tui tempus exspectas, exsultationem de coelo capies, non timorem. Tunc enim tu sanctorum mixta choris, et sanctis comitata virginibus, 30.0044D| sponso obviam subvolabis, et dices: Inveni quem quaesivit anima mea (Cant. III, 4). Nec ullius jam temporis separationem timebis, quae semel immortalitatis gloria, et incorruptionis splendore donanda es: et cum Christo semper futura es, Apostolo dicente: Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo: et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus: qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aere: et ita semper cum Christo erimus (I Thess. IV, 16, 17). Haec sit igitur cura tua semper, hoc studium: haec jugiter virginis corde volvantur. In his totius diei versetur labor. In his nocturnus [ Al. noctis] somnus reponatur. In 30.0045A| haec [ Al. hoc] anima rursus evigilet. Etenim nullus labor durus: nullum tempus longum videri debet, quo gloria [ Al. dona] aeternitatis acquiritur.
EPISTOLA II. AD GERUNTII FILIAS. De contemnenda haereditate.
- I.
Cuncti mei sensus affectu vobis vacant, etsi interim loco segregor: nam et videre vos mihi videor et audire: tam me occupatum habet vestra dilectio. Quod si vos invicem faciatis, cum illud impossibile sit fieri per carnem, possibile redditur ex spiritu, ut fiat duorum hominum corpus unum. 30.0045D| Nam ut probem etiam vestra mecum vigilare colloquia, accipite quid de haereditate, quod suggessistis cogitanti altius videatur, quoniam me etiam in carnalium arbitrium per spiritualia delegistis. Possem quidem dicere: Quis me constituit judicem, aut divisorem inter vos (Luc. XII, 14)? si non infideles processisset ista sententia. Judaeorum enim incredulitas hac Domini responsione repercutitur, non seritur. Nam ipsi aliquando Judaei in ipso Moyse visitationem illam Domini non videntes qua Aegyptium fratris liberator occiderat: sequentique die fratrum discordias rixasque volens sedare, ausi sunt dicere: Quis te constituit principem, aut judicem super nos (Exod. II, 14)? Ac proinde suo illis Dominus 30.0046A| ore respondit, quo amplius confutarentur, si proderentur, falso se quaerere quem sprevissent, dicente ipso: Si credidissetis utique et mihi (Joan. V, 46). Sed quoniam et ego vester sum, et vos vere scio quaesisse judicium ejus, qui Aegyptium gaudenter occidit, et cum adversario, dum in via estis, nitimini cito confoederare concordiam, apud Judaeos sibi suam sententiam relinquemus, super ipsos qui eam protulere venientem. II. Nos humilibus de Domini lenitate dicemus: Vobis datum est scire mysterium (Matth. XIII, 11). Ac proinde, ut ad exordium diverticuli revertamur, haereditatem illam vobis arbitror contemnendam. nec aliquid a judice saeculi postulandum. Quomodo enim vobis illos licet adire, qui etiam suo judicio 30.0046B| nesciunt veritatem? Quandoquidem Pilatus ex ipsorum curia, sic loquitur ad Dominum: Quid est veritas (Joann. XVIII, 36)? Nempe hic judex erat, et negotia causasque litigantium libripende justitiae tanto statuto jure solvebat: et quid hic valebat facere, si non noverat veritatem? Certe Evangelistae adeo justum fuisse Pilatum commemorant, ut innocentem mallet absolvere quam punire: et tamen veritatem quasi discere cupiat, inquirit. Nam veritatis ignoratio, interrogationis est actio. Quid ergo dicemus? Inanes sine dubio mortalium curas, et uniformem mundialium rerum prodidit falsitatem: ibique judicia vera non esse, ubi sint mentita negotia: seque in rebus carentibus veritate, carere vero judicio judicat. Quid enim quasi nostrum apud illa 30.0046C| tribunalia repetemus, si, praescribente Apostolo, nihil intulimus in hunc mundum: verum nec auferre quid possumus (I Tim. IX, 7)? Si enim nihil intulimus in hunc mundum veniendo, et nihil auferre poterimus abeundo: falso aliquid nostrum hic esse dicimus, ubi nobis totus pene mundus alienus est. De quo nobis quid judex saeculi tribuere [ Al. retribuere] poterit, si nihil natura donavit? Quid Pilatus veritatis interrogator potius quam prolator: quid, inquam, nisi Barrabam, quem ideo Judaei Deo coeli praeferunt, quia ad judicem saeculi convolarunt? In quo utique perfidus populus non reum, sed reatum accepit. Sed haec de judicio sint dicta, non de negotio. III. Caeterum quod ad causam pertinet, non solum 30.0046D| moneo, sed obtestor, ut si Geruntium pro Christo offendistis, in ea offensione duretis. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Nam si causa offensionis est Christus, amplexandum est impii patris elogium, non dolendum: ne recedamus a Christo, cui nos illa exhaeredatio commendat, sicut scriptum est: Beati estis cum persecuti vos fuerint, et maledixerint nomini vestro tamquam malo, propter filium hominis: gaudete in illa die, et exsultate: ecce merces vestra multa est in coelo (Luc. V, 21 et seqq.). Hanc mercedem offensio illa providit, cujus poenitet veritatis. Quod si vocatae ad Dominum in imagine Levitarum, spiritualibus gladiis, corporeos occidistis affectus: 30.0047A| quem patrem desideratis? Unus est enim pater noster qui in coelis est, ac proinde Dominus haereditas vestra. In Christo enim possidendum est, quod cum Christo est possidendum. Ne revertamini ad mortuum, qui sequimini viventem. Mortui, inquit, sepeliant mortuos suos (Matth. VIII, 22). At si jampridem dixistis: Pater, non novimus te: ut testamentum Domini servaretis: quid adhuc repudiati patris quaeritis testamentum? Hic est ille gladius qui a Domino per terras, patrem a filio separaturus immissus est (Matth. X, 34). Hoc est vere circumcidere naturam, quod Judaei forma, et non veritate custodiunt: et circumcidere cultro petrino (Jos. V, 4). Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Is utique qui dixit: Si quis amaverit patrem, aut matrem 30.0047B| super me, non est me dignus (Matth. X, 37). Hoc vos gladio utentes, illos imitamini Levitas, ab interiori homine per exterioris vestri castra currentes, obvios affectus pro Domini amore jugulate: juxta legislatoris imperium pertranseuntes primum virtutum exercitum cum reditu: videlicet ut praeterita transeuntes, nec saeculi mirabilibus inhaerentes; ubi primum ad eum, qui nos misit in mundum, cum femorali gladio redeamus: resistentes nobis, remorantesque hos, propinquum, proximum, fratremque, ne per hos elongetur nostra peregrinatio, perimamus: et haec a porta faciamus ad portam: id est, ne cum in porta oculi fratrem fuero persecutus, portam fortasse auris obsideat, et per aliam portam praetermissus occurrat. Hae siquidem sunt portae 30.0047C| animae nostrae, per quas ad illam saeculi blandimenta descendunt: et per quas sensus carnis introeunt: per quas nisi, late strage facta, viam virtutibus quadam impietate fecerimus, numquam ad regem verae pietatis pervenire poterimus. IV. Quod ubi pro vestra devotione fueritis viriliter exsecutae, statim vobis ab ipso Moyse talis facti laudatore dicetur: Implestis hodie manus Domino: hoc est mundum [ Al. saeculum], qui vobis conditione carnis et substantiae propinquus est, et proximus: occidentes actus vestros, qui manus sunt, implestis Domino, cum nulli praeter quam Domino imperanti servire annuistis. Sic Abraham Domino dexteram suam, dum parricidium facere non recusat, implevit (Gen. XXII). Qui filii sui, dum 30.0047D| illam Deo armat, oblitus est, et in praecepti respiciens majestatem, atrocitatem operationis non dignatus est retrectare. Implentur namque manus Domino, cum Domini occupantur imperiis: cum Domini traditae voluntati, non hominis incipiunt esse, sed Dei: quando non affectui carnis obtemperant, sed divinae serviunt jussioni. Sic Judith ob libertatem civium vel salutem, se sub specie fornicationis implevit Deo, et inermis armatum, et virum mulier occidit (Judith. XII, 13). Sic vos Domino plenae carnis affectibus triumphatis: non quaeratis refugam, qui a vobis, etiamsi occurreret, foret occidendus. Remittite pallium tunicam detrahenti (Luc. VI, 29). Pecunia eorum cum ipsis sit in interitum, 30.0048A| qui Christo pecuniam praetulerunt (Act. VIII, 20). Exeuntes semel de Sodoma, cuncta relinquamus incendiis. Videt Lot uxoris exemplo iram Domini, quae in iram, quia retrospexit, incurrit. Noluit vobiscum Geruntius in coelestibus habere partem: cur vos partem ex censu ejus desideratis in terris; quod si ille vestra gloriosa tentopere contempsit: cur non vos illius inhonorata contemnitis? Ferte, oro vos, patienter fidei notas, stigmata Christiana, Ecclesiae paupertatem. Ferte, inquam, impudicorum elogia, virginitatis haeredes. Visitatas vos esse cognoscite, et tanta visitatione clarificatas, ne partem cum infidelibus haberetis. Mundus iste vos cum Domino vestro non agnovit. Si de saeculo essetis, saeculum vos amaret. Reges saeculi 30.0048B| a filiis suis tributa non poscunt. In domibus regum sunt, qui mollibus vestiuntur (Matth. XI, 8). Zebedaeus Jacobum et Joannem non sequitur. Sinite Geruntium in navicula remanere cum retibus, dummodo cum Apostolis Christi jaceatis in pectore. V. Vae divitibus, quoniam receperunt consolationem suam (Luc. VI, 25)! Vobis autem, filiae, in futuro consolatio vestra debetur; vobis exhaeredatio illa, futurae haereditatis in coelestibus fecit augmentum: vobis sua mundus ipse subduxit, ubi vos non suas esse cognovit: imo diris dives ardoribus, Lazaro in sinu patris Abrahae recumbente, torquetur (Luc. XVI, 25). Et quid mirum si pauperculus et peregrinus in terra quidem aliena sepulcrum emit Abraham a filiis Heth? O veritas! nequeo enim 30.0048C| silere, quin exclamen, O altitudo sapientiae et scientiae Dei (Rom. XV, 33)! Sepulcrum sibi patriarcha peregrinus emit? Quid est sepulcrum? Locus est quietis, ubi, juxta mundi rationem, defunctorum corpora collocantur. Vota ergo intelligentia, locum sibi requietionis pater Abraham fide sua et contemptu pecuniae comparavit (Gen. XXIII, 17). Istud sibi sepulcrum et Paulinus noster nuper ipse divitiis cum sua matrefamilias comparavit, qui conversatione saeculi morientes, a mundialibus operibus jam quiescunt, dicente Apostolo: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III, 3). Et iterum: Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum Christo (Rom. VIII, 10). Hoc est illud duplex sepulcrum, 30.0048D| exterioris hominis et interioris quies una. Nam si homo ex duabus substantiis constat, merito et sepulcrum duplex habere debebit: ut cum alterutra substantia in suam naturam dissociata remeaverit, requies utrique non desit. Quoniam cum ex corpore et anima homo sit: tamen nec anima sine corpore homo dici potest, nec corpus sine anima homo est: cum tamen anima et corpus homo. Sed ubi hoc nomen, quod ex duobus nominibus suis, proprie tertium duorum commixtione perficitur, eorum dissidio fuerit vacuatum, sua singulis loca ad requiem censentur: quoniam utrumque vivit, et moritur utrumque. Nam sicut praeter hanc vitam, alia vita est beatorum: ita praeter hanc mortem, mors alia 30.0049A| impiorum est. Sed inter hanc vitam et mortem, atque illam vitam, et mortem, interest hoc, quod istae naturae sunt, illae sunt meritorum. Atque ita duplex sepulcrum et naturae debetur et meritis. Hoc sepulcrum sibi duplex patresfamilias isti, de quibus locuti sumus, providerunt: qui Senatum, honores, divitias relinquendo, mortui illis videbantur, quibus esse videntur etiam dum vivunt mortui. Ecce unum sepulcrum, in quo conversatio veteris hominis cum crepundiis suae nobilitatis absconditur. Illud erit aliud cum ipsum corpus, quod naturae lege caducum est, dissolutum revertetur in terram: de qua scriptum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19): anima tamen in refrigerio requiescente. Nam qui duplex sibi sepulcrum noluerit comparare, habebit 30.0049B| forsitan juxta conditionem naturae, ubi corpus mortale condatur: non habebit juxta meriti legem, ubi anima requiescat. Quod quidem ita constitutum est, ut mors ista, quae per dissolutionem animae generatur et corporis, media sit et duarum mortium et duarum vitarum. Bis enim hominem necesse est mori, et bis ei vita debetur. Nam et beatus Paulus duas breviter vitas designavit, dicendo: Pietas autem ad omnia valet, promissionem habens vitae, et ejus quae nunc est, et futurae (I Tim. IV, 13). Et beatus Joannes in Apocalypsi duas mortes ostendit, dicendo: In eos mors secunda non habet potestatem (Apoc. XX, 6). Secundam enim dixit, quia est et prima. Cap. VI.--Sed illud nobis magna ratione tractandum, 30.0049C| et diligenti circumspectione providendum est, an ante istam mortem, quae separatione, ut dixi, animae corporisque generatur, mori saeculo huic (anathematizatis, si potest dici, omnibus ejus voluptatibus, quae nobis extra lineam vitalis substantiae mundi copiis suggeruntur) malimus: an post naturalem interitum, qui animam corpusque discernit. Unde et interitus dicitur, quod inter ipsa eat, ac medium se inter duas substantias, quae hominem sui conjugatione faciebant, tertium illum gradum perfectae substantiae sublaturus immergat. Quoniam qui hic mortuus fuerit, mundi voluptatibus non utendo, et corporis stimulos obterendo, consepultus esse videtur cum Christo (Rom. VI, 11): et si consepultus, utique in sepulcro, sine quo esse 30.0049D| non potest sepultura. Huic et mors alia communis illa debetur, quae animam a vinculis corporis solvit et liberat, cui corpori aeque suum sepulcrum, et sua sepultura debetur. His duabus mortibus post geminum sepulcrum, beata illa et perpetua vita succedit. Caeterum qui totum mundum hic lucrifecerit, ambiendo, rapiendo: quoniam hic facta carnis mortificare contempsit, post istam naturalem mortem, quam transire non possumus, dicitur merito uno et simplici sepulcro esse conditus, vel potius commendatus: et in secundam mortem miser incurrit, quae plena est et dolorum aeternitate, et lacrymarum perpetuitate.
30.0050A| Cap. VII.--Haec sunt itaque duo sepulcra, quae sibi et Paulinus vir singularis ad imaginem patriarchae sollicitissimus requisivit: unum, ubi et veterem hominem cum actibus suis spoliatus occuleret: et licet necdum corpus deposuisset, carnalia non haberet in carne: aliud, ubi corpore ipso, cum venerit Dominus confringere terram ejus, exposito, animam collocet in quiete, ut fidei tunc pater ille haec filiis contemptu, ut diximus, pecuniae comparavit: in quo dives cum paupere non potuit recubare. Huc omnes peregrinos mundi, huc egentes, huc etiam exhaeredatos pro Christo saecularibus recipiet testamentis. Ideoque nec vestigium habuit in hac terra, quoniam nemo qui eum sequeretur inventus est. At nunc vos, filiae, confidite, quae ex 30.0050B| eo vestigium Abrahae estis, ex quo de terra non esse coepistis. Obsequimini voluntati patris vestri, cujus corruptelae obsecutae non estis: qui vobis a filiis Heth sepulcrum emit, quod sibi et caeteris suis noluit comparare: apud quos utique mortuae estis, quando cum eis id quod vivi in mundo possederint, non tenetis. Gratiasque illi semper agite, qui vos hoc fecit vestigium non habere: ut ibi cum Lazaro signum Abrahae haberetis. Possideat ergo ille pecuniam, vos sepulcrum: ille imagines escarum, vos requiem Prophetarum.
EPISTOLA III. AD MARCELLAM. Exhortatur ut adversa toleret.
- I.
Magnam humilitati nostrae fiduciam scribendi ad venerationem tuam, Christi charitas dedit: quae te fecit humilem corde pietatis, et divitem operibus benedictionis. Talis etenim de sanctis fidei tuae divitiis fama processit, ut ad nos quoque in longinquo positos penetraverit, et auditu gratiae Dei, tamquam oleo laetitiae, impinguaverit ossa nostra. Notum enim factum est nobis bonum tuum, quoniam illuminavit Deus vultum suum super te. Segregavit te 30.0051A| ex utero cognationis et terrae tuae: non regione, sed spiritu bonae voluntatis: ut de terrenis opibus fidelem sibi constituat in coelestibus, earum participem de quibus scriptum est: Mulieres sapientes aedificaverunt sibi domos (Prov. XIV, 1 sec. LXX). Haec autem audientes de tua felicitate coelesti, effudimus coram Deo corda nostra, et in voce exsultationis epulantes (Ps. XLI, 5), diximus: Dominus mortificat, Dominus vivificat, deducit ad inferos, et reducit. Dominus divites pauperes facit, humiles exaltat (I Reg. II, 6): sed quoniam [Al. quia] calix in manu Domini est, hunc humiliat, et hunc exaltat. Quod etsi ad omne mysterium regni pertinere videtur, attamen et ad tuam specialiter gratiam referri potest: quae magno Domini miserantis consilio exaltata es ut humiliareris, 30.0051B| et humiliata ut exaltareris. II. Non enim ignoramus, venerabilis soror et benedicta filia, tuam praeteritam in hoc saeculo gloriam. Nam etiam vidimus te in tempore illo, quo domum tuam regalis affinitas ambiebat, eminentem in his honoribus, qui destruuntur: quia etsi ipsi quoque a Domino altissimo tribuuntur, quia omnis potestas a Domino Deo est (Rom. XIII, 1): attamen caduci et fragiles sunt, qui sub hoc mundo aguntur: cujus figura ut umbra praeterit. Unde et impensius admiramur gratiam quae tibi data est, et magnificamus in te Dominum, qui te in laboribus hominum posuit, et salutifero paternae pietatis verbere visitavit: ut te in paucis vexatam, in multis bene disponeret, teste Apostolo: In hoc mundo corripimur, 30.0051C| ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 32). Unde et David ait: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CXL, 5): ita et in Salomone scriptum esse, sine dubio in studiis spiritualibus posita, didicisti: Quoniam Dominus quem diligit, corripit et flagellat (Prov. III, 12, juxta LXX). Castigat autem omnem filium quem recipere dignatur disponendum ad vitam aeternam (II Cor., XI, 39). De eo et Apostolus non confunditur, nec atteritur: sed magis gloriatur, et potens fit in infirmitatibus suis, qui ut nos suo confortet exemplo, fatetur et praedicat sibi ipsi: cui etiam usque in tertium coelum patuerat ascensus: et quem neque ignea illa romphea ab aditu paradisi potuerat excludere: ubi etiam ineffabile 30.0051D| omni linguae audierat arcanum; sed tamen, ne extolleretur propter excellentiam revelationum, ita se ipsius a quo intantum glorificabatur Domini moderamine gubernatum refert, ut apposito angelo Satanae in stimulum carnis suae, id est, in tribulationem corporis deprimeretur salubriter, ne inflaretur inaniter: Propter quod, inquit, ter Dominum rogavi, ut recederet a me: et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (I Cor. XII, 8). III. Quamobrem cum tali magistro et auctore instructa, ad virtutem patientiae et spem gloriae aeternae, confidens esto, filia, sicut esse coepisti, et gloriare in praeteritis passionibus tuis, recolens et illa ejusdem doctoris eloquia: Fideliter enim ut conscius 30.0052A| arcanorum coelestium contestatur, non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Tribulatio enim, inquit, patientiam operatur, patientia autem probationem: probatio vero spem, spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris (Rom. V, 30): in qua charitate radicati omnia sustinemus. Propterea et David ait: Diligam te, Domine, virtus mea (Ps. XVII, 2, juxta Psal. Rom.). Dilectio enim Domini virtus salutis est: quia Deus dilectio est, et qui manet in charitate, in Deo manet. Sciens autem et propheta, quia momentaneum tribulationis in hoc saeculo immensum perennis gloriae, ut Apostolus ait, pondus operatur, sanctus ille rex in Psalmo ut dignus habeatur igniri tentationum examine, 30.0052B| dicit: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Unde et iterum idem psalmographus noster, quasi poenitens mundi hujus gloriae, confitetur, cum dicit: Priusquam humiliarer, ego deliqui (Psal. CXVIII, 67). Et quia humiliatione curatus sit, statim dicit: Propterea eloquium tuum custodivi. Ob hoc rursum Propheta: Da nobis, ait, auxilium de tribulatione. Et, Vana salus hominis est (Psal. LIX, 13). Est enim vana salus hominum, quae putatur in hac tantum vita mortali esse: de qua homini dicitur: Homo sicut fenum dies ejus (Psal. CII, 15). Et quidem tu, sancta filia, etiam documentis edocta es probare sententiam: quia omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni (Isa. XX, 6-8). Aruit fenum, et flos ejus decidit: verbum autem Domini, 30.0052C| et qui fecit illud, manet in aeternum, sicut ipse Dominus manet in aeternum, qui est ante in saecula. Ob hoc vere dictum est: Vana salus hominis, quia vana omnia sub coelo. Unde et in Psalmis habes: Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6). IV. Sed de quo genere hominum ista dicat, in consequentibus docet: de eis scilicet qui vane conturbantur amore divitiarum suarum, in quas sicut belluae caecae inhiant sine fine cupiendi et congerendi, thesaurizantes in terra, et ignorantes cui congregent eas (Ibid., 7). Relinquent, inquit, alienis divitias suas (Psal. XLVIII, 12), et postquam in vanitate defecerint dies eorum, rapti in infernum omnes, non domini, sed servi divitiarum suarum; nihil illic invenient in manibus suis (Psal. LXXV, 6), quia nihil 30.0052D| praemiserunt, nisi aeternarum merita poenarum. Ilia autem non est vana salus hominis, de qua dicitur: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua (Psal. III, 9); et iterum: Salus autem justorum a Domino est (XXXVI, 39). Ideo et spes in Deo posita non confundet (Rom. V, 5), sicut salus vana non est quae speratur in Christo, et confertur a Christo. V. Ergo quia accepisti auxilium de tribulatione, ne concupisceres humanam diem, et vana salute hominis gauderes; gloriare in Domino, et benedic eum, qui tibi tribuit intellectum (Psal. XV, 7), ne in via peccatorum (Ps. I, 1) stare persisteres, neque in filiis generationis istius permaneres, quibus non 30.0053A| est salus (Psal. CXLV, 3, juxta LXX): quia praevalescunt in vanitate sua, veritatis immemores. Quia dum confidunt in multitudine divitiarum suarum, non ponunt Deum adjutorem suum (Psal. LI, 9). Tibi autem facta est sors in haereditate Jacob, et illuminati sunt oculi tui in agnitionem veritatis: ut intelligeres, quia melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas (Psal. XXXVI, 16). Ideo enim misericors et miserator Dominus (Psal. CX, 4), quia talibus suis praeparat adinventiones suas ad vitam hominum propagandam, permisit te istius saeculi fluctibus ventisque jactari: ut experta naufragium, de caetero similiter periclitari caveres. Itaque cuncta quae passa es, sicut intelligis, vulnera quidem corporis tui, sed et animae remedia fuerunt. 30.0053B| VI. In circumcisione cordis fac opera tua: ut gloria tua non sit ex hominibus, sed ex Deo (Rom. II, 29): qui deponit potentes de sede, et exaltat humiles, et esurientes implet bonis, et divites dimittit inanes (Luc. I, 52). Deus scientiarum Dominus (I Reg. II, 3), vide quanta gloriam tuam recompensatione mutavit, qui te maluit participem rerum coelestium fieri, quam ad finem terrestrium permanere, ut ab humana dignitate transires in regnum Dei: Et quidem multis hominibus hujus saeculi vanitate captivis, similia Deus auxilia percipiendae in aeternum salutis offerre dignatur, sed plerique, superantibus [ Mart. plerisque spernentibus] sana consilia sollicitudinibus divitiarum, ac delectationibus corporum, nolunt intelligere, ut bene agant (Psal. XV, 4): et malunt 30.0053C| lata via perditionis spatiari cum multis, quam angustam semitam invenire cum paucis (Matt. VII, 13). Unde et tu, beatissima, cui donatum est non indurari pia castigatione, sed corrigi: neque gloriari in divitiis, sed spem et rem in Deo ponere, et a sorte divitum peccatorum dividi: quorum cor ut coenum est, quia et cor sicut thesaurum suum in terra demergunt: transi ad beatorum pauperum sortem, quorum formam Christus accepit, et factus est refugium pauperi (Psal. IX, 10). Neque divites, sed pauperes beati quorum esse pronuntiat regnum coelorum (Matth. V, 3). VII. Tuum est ergo nunc in magna gratiarum actione confiteri, et psallere Domino: quae ita ut audivimus, et habitu et corde humilitatis ornata 30.0053D| es, ut linguae tuae et menti tuae Davidica verba conveniant: Bonum mihi est, quod humiliasti me, ut discerem mandata tua (Psal. CXVIII, 71). Adjicere etiam quod statim sequitur vere poteris: Bonum mihi est lex oris tui super millia auri et argenti (Psal. CXVIII, 72). Elegisti enim thesauros tuos ponere in praeceptis Altissimi. Dicimus et nos congratulantes tibi in verbis Prophetae: Gaude, filia Sion; laetare, filia Jerusalem (Zach. II, 10, juxta LXX), et obliviscere malorum, quae tibi de hujus saeculi bonis orta sunt: quae elegisti tibi bonam partem, quae non auferetur tibi (Luc. X, 42). Nemo enim potest auferre thesauros repositos in sinu Christi, neque evertere domum in ipso angulari lapide fundatam. 30.0054A| Non enim ligno putribili, neque stipula fragili, aut feno arescente, super infirmam arenam aedificium collocasti, sed super immobile fundamentum, quod est Christus, praeter quod aliud fundamentum nemo potest ponere in consummandum (I Cor. III, 11): argento et auro et lapidibus pretiosis extruere coepisti in Christo. Et quia perficis hoc aedificium (Dei enim aedificatio est) (I Cor. III, 9) ille sapiens architectus insistit operi tuo ut doceat te percurrere cursum bonum, oblivisci quae retro sunt: et extendi ad bravium supernae vocationis (Philipp. III, 13), ut apprehendas in quo apprehensa es, et accipias coronam justitiae, et diadema gloriae de manu Domini. Cumque magna dies illa in igne coeperit revelari, non concremetur opus tuum sapientis ignis examine, 30.0054B| sed probetur (I Cor. III, 13). Nec exstinguatur lumen tuum, sed inter stellas clariores emicet, inter illos qui fulgebunt sicut sol in regno Dei (Matth. XIII, 43), et sicut luna in aeternum perfecta (Psal. LXXXVIII, 38): quos etiam per diem sol non uret, neque luna per noctem (Psal. CXX, 6). Erunt enim in Jerusalem urbe illa coelesti permanentes: cui ipse Dominus, ut scriptum est, erit et nomen et lumen (Apoc. XXI, 21). VIII. Videntes ergo et praevidentes in spiritu revelationis, magnam tibi perennium gaudiorum messem florescere, exsultamus in Domino, et gaudentes fructibus tuis, in voce exsultationis psalmi canimus: Magna opera Domini, exquisita inter omnes voluntates ejus (Psal. CX, 2): quia multum abundavit 30.0054C| bonitas ejus, superabundare tribulationibus tuis: quandoquidem te in eorum sorte vocavit perenni laetitia et haereditate coelesti, et in honore regali, et in consessu superjudiciali. Tolerandae sunt in hoc saeculo humilitatis passiones, quae tibi a Deo recompensabuntur: et tu benedicta similiter interim his verbis consolare: ut et veterum dolorum obliviscaris, et in praesenti proposito, quo ad opera salutaria elevasti manus tuas, corde perfecto firmata, fiducialiter futurorum bonorum tibi perpetuam felicitatem festiva meditatione promittas: teque ipsam in coelum animo gestiente praecurras: ut dum corpore moraris in terra, jam ad Christum mente pervenias: dumque Christum conaris imitari, et vestigio ejus affigeris, depositis oneribus, et impedimentis 30.0054D| atque compedibus, quibus saeculi hujus divites attinentur, sedentes in tenebris et umbra mortis (Psal. LXXXVII, 7): tu jam liberata et expedita comiteris Dominum majestatis crucifixum, cujus imaginem non potest portare, nisi qui in hoc saeculo nudum se reddit et mortuum: ut secundum ipsum Dominum dicat: Venit enim princeps mundi hujus, et in me nihil invenit (Joan. XIV, 30). Vel secundum prophetam David: Factus sum inter viventes quasi mortuus (Psal. LXXXVII, 6): ut sic inter mortuos libera, possis juxta Apostolum dicere: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20). Gaude quia facta es sicut gloriosa Judith, inter virtutes pudicitiae meritis viduitatis incorruptae petens: 30.0055A| sicut et Anna venerabilis in jejuniorum castimonia orationis instans nocte ac die.
EPISTOLA IV, SEU CONSOLATIO AD VIRGINEM IN EXSILIUM MISSAM.
- I.
Si Deus ac Dominus noster Christus Jesus securitatem, 30.0055B| pacem, tranquillitatem, quietem, prosperitatem, laetitiam, et quaecumque alia esse jucunditatum genera possunt, servis et cultoribus suis tam in praesenti, quam in futuro promitteret, esset nobis non immerito dolendum atque flendum, si qua in praesenti vita contraria pateremur, eo quod praeter inspiratum dolorem, cujus eo semper acerbior vis est, quo magis repentinus acciderit, futura quoque promissio esset ambigua, praesenti spei sollicitatione frustrata. At vero cum e contrario sollicitudines, bella, tempestates, inquietudines, miserias, tristitias, odia, ac alia quaecumque incommodorum atque aerumnarum genera esse creduntur, in praesenti nos passuros esse praedixerit, contra praedictae commutationis taedium, de promissa non 30.0055C| erit quis prosperitate securus. Si vero commonitus fueris, in ipsa commonitione habebis solatium. Et quamvis ex praedicto malo adversae valetudinis quispiam acerbissime perturbetur: perturbationem tamen non absque consolatione suscipiet, qui in ea promissae sanitatis signa esse cognoscit. Pari ratione nos quoque jucundos esse ac laetos, dum spei nostrae signa conspicimus, comprobationem ejus sumimus, cum per mala praesentia, futura bona indubitatae fidei manibus jam tenemus. Siquidem, ut dictum est, salus nostra in tempore tribulationis (Psal. CXXXVII, 39). Nullam ergo debet generare tristitiam qualecumque illud est, quod maximam videtur significare laetitiam. Est enim ille superbus ac invidus, aut sui fastidiosus boni, quem ejus probatio 30.0055D| reddit tristiorem. Dicit enim in Evangelio Dominus: Vos lugebitis, et flebitis, mundus autem gaudebit: vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI, 20). Amplectenda est ergo tristitia quae gaudium parit: et non ejus materia est consideranda. Quia saepe per dulcedinem fructus placet, quod amarum horruit in radice. Et iterum ait Dominus: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in hoc autem mundo pressuram habebitis (Ibid., 33). Quid hoc est quod dicit, ut in me pacem habeatis, in hoc mundo pressuram habebitis? nisi ut tanta in nobis sit ejus credulitas pollicitationis, ut cum mundi mala patimur, futurae spei 30.0056A| fiducia, in summa pace nos esse credamus: tantaque sit in nobis spes futurorum, ut omnino non sentiamus nos sustinere illa quae patimur, sed ea potius arbitremur jam obtinere quae credimus. Siquidem dictum est, unde totum nos in futuro habere cognoscimus: Spe salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24). Ad hoc ergo tantam in nobis fidei stabilitatem Dominus esse desiderat: ut certius esse quod credimus, quam quod patimur, judicemus: et verius habeamus speranda quam sensibilia: et praesentes angustias non sentiamus, dum in futuram spem tota animi intentione protendimur. Ac si bellator aliquis dolorem vulneris aut contemnat, aut nesciat, dum omnibus vivacitatis sensibus solam videtur cogitare victoriam. Nam et qui tempore hyemis vadit ad balneas, prius asperitatem 30.0056B| frigoris nudus patienter excipit, quia eum secutura calefactio consolatur. Ita certa spes rem vincit instantem, ut illud quodammodo esse incipiat quod futurum est, et desinat esse quod praesens est. In me, inquit Dominus, pacem habeatis, hoc est dicere: Firmius vobis sit quod in me est, qui semper sum, quam quod in temporali geritur mundo. Quia mundus transibit, et malitia quaecumque agitur in ipso, finietur. Pax vero mea nulla umquam defectione temporis solvetur. Et alibi dicit: Mulier cum parit, tristitiam habet, quoniam venit dies ejus. Cum autem pepererit puerum, non meminit jam pressurae, propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Et vos nunc quidem tristitiam habetis, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Iterum autem videbo 30.0056C| vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XII, 21). II. Aptissimum namque ad comparationem tribulationum praesentium et futurorum gaudiorum, praegnantis mulieris induxit exemplum: quae quamvis causam partus non absque ingenti sciat dolore transire: quia aviditate nimia liberos cupit, doloris tormentum spernit, dum quod satis diligit, concupiscit, et ante gaudet ex prole, quam contristetur ex partu: nec recusat foecunditatis exordia, quamvis certa sit ea non absque magnis angoribus eventura: quoniam dum majus gaudium cogitat, tristitiae causas amplectitur. Sic et in omnibus pene rebus humanis difficile potest esse laetitia, nisi tristitia ante praecesserit, et amaritudo praeeuntis doloris commendat 30.0056D| amplius gaudia secutura. Sic quidem pretiosior salubritas est, quae post languoris recuperatur incommodum: et a qualibet parte, ex majore saepe laboris necessitate, ad ampliorem solet felicitatem veniri. Sic qui litterae scientiam desiderat habere, si discendi non susceperit taedia, peritiae gaudia adipisci non poterit. Nec cujuslibet eruditionis quisquam habere poterit gloriam, nisi animi aestus ante fuerit perpessus. Agricola quoque de ubertate frugum laetari non poterit, nisi prius terram multo labore confecerit. Et tanto magis prosperitatis spem congerit, quanto se amplius desudasse cognoverit: et de labore impenso sperat ubertatis augmentem. 30.0057A| Quid quod in creaturis pene omnibus ita esse cognoscimus: illic majorem fructum gigni, ubi onerosae acerbitatis causa praecesserit? Nam et aestatis et autumni temporibus, quae tempora ministra sunt frugum, sterilitatem nimiam nonnumquam hyemis lenitas intulit, cum foecunditatem maximam frigoris saepe praestiterit austeritas. Et quidquid clementia veris resolvit, spem ubertatis amisit. Arbores vero ipsae tanto numerosiore gravantur fructu, quanto acerbioris frigoris violentia reprimuntur. Cum praecoces flores opportuna castigatio refrenando ad periculum festinare non patitur, utile impedimentum pruinae: et quod reprimit, non obfocat, sed includit. At vero si paulo clementior vis exstiterit imbrium, quanto luxuriant prius indisciplinata festinatione, 30.0057B| tanto post fructibus deseruntur, cum futurae vires importuno tempore consumuntur. Semina quoque ipsa terrae jacta atque commissa, quanto glaciali frigore arcente tardius surgunt in frogem, utili radice proficiunt, ac tanto postmodum amplioribus fructibus praegravata curvantur. Navigantibus quoque ipsis longe serenitatis spem pollicetur nimis valida et diuturna tempestas. Sic et omnium fere creaturarum spem difficile exsultatio aliqua, nisi moerore praeeunte, succedit. Quae cum ita sint, aequanimiter ferre convenit: etiam si nos tribulationum ac dolorum asperioris hyemis procella concusserit, tanto ampliorem aestatis fructum delaturi, quanto praesenti frigore vitam habere contigerit acriorem. Digerit enim austeritatem, quam poterat reservare, 30.0057C| quidquid primo impetu eripit in exitum. Nec ulla nos insurgentis pelagi debet terrere tempestas, cum ventura nostra sit etiam numquam finienda tranquillitas. Domini est enim vox illa, dicentis: Beati estis cum vos maledixerint homines, et persecuti vos fuerint, et dicent omne malum adversum vos: gaudete et exsultate, quia merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V. 11, 12). Quisquis enim mercedis et beatitudinis suae causas non cum ingenti gaudio suscipit, certum est, eum aut infidelitate aut imperitia laborare. Optandum est etiam quamvis sit amarum, quod lucrum parit: et cum laetitia majore sumendum, quidquid ampliorem generat mercedem. Nec congestio laboris vitanda est, quae est augmentatio commodorum. Sic namque negotiatorum aviditas amplioris 30.0057D| quaestus causa, nec maria pertimescit, nec terrena discrimina, quae interdum etiam causae solent esse damnorum: et propter majoris lucri spem, navigationis et peregrinationis incommoda libenter assumit: quia quamvis magnus, facile contemnitur labor, ubi non tam laboris quantitas, quam ejus utilitas cogitatur. Et si id fieri propter temporalia, et incerta lucra conspicimus: quid nobis propter aeterna, et sine ulla ambiguitate ventura, sit agendum cogitemus. Nam cum illorum lucra, insidiae, vel pericula praecedant: similiter nostra commoda dispendiis cumulantur, et sub periculo feliciora contingunt. Quae incommoda intantum tribulationem non metuunt, ut etiam mors possit propter illa contemni. 30.0058A| Siquidem pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 16). III. Sed ego te cur ad tribulationis patientiam, humanis aut praesentis vitae provocare conor exemplis: cum nullum pene sciamus fuisse sanctorum, qui procellosum hujus temporis agonem absque tribulationis tempestate transierit: et tantorum odia infectationemque pertulerit, quantos vitae suae dissimilitudine castigarit? Castigare enim alium videtur, qui ab ejus conversatione dissentit. Nonne sanctus Abel, qui in hoc mundo primus innocentiam conservasse reperitur atque justitiam, cum illibata Deo obtulisset munera, mox ut munerum respectu Deo placuit, usque ad mortis illationem, humanum, vel quod sceleratius est, fraternum statim invenitur 30.0058B| odium invidiamque sensisse: et fratris ejus, qui illi et pro germanitatis necessitudine, et pro solatii causa (quia soli adhuc praeter humani generis principes in universo mundo erant) majorem debebat charitatis affectum? Sed injustitiam maluit omni consolatione destitui, quam justi cujuspiam societate dissona confoveri: si tamen consolatio recte dicenda est, ubi tantum dissidet animus, quantum vita discordat. O Cain miserande! quid agis? cur in fraterni et innoxii sanguinis effusionem crudeli satis odio furiosoque prorumpis? Quid tibi solitarius commeruit frater? quam vim intulit, quam fecit injuriam? Sed quae major injusto injuria esse potest, quam vita justitiae [ F. vitae justitia]? In hoc tantum tibi displicuit solitarius frater, quod Deo 30.0058C| placere gestivit? Fuisses et tu Deo placens: numquid et te ille excluserat? An tam pauperem Dei charitatem esse cognoveras, ut vos simul amare non posset? Sed quando hoc amens sentit invidia, quae contra bonum semper laborat, et non videt? Denique quod justum est videndo non passa est: moriendo, magis accepta vilefacit. Erubesce, o nimis miserande, livore testaris meliorem te esse, cui te exhibes nociturum. Quae igitur haec tantae crudelitatis duritia fuit, ut non vel solitudinem tuam recogitares? Quo animo postmodum parricidali illi campo reversus es, qualiter postea absque unico fratre solus in toto mundo vixisti? non tam in fratre lucrans haereditatem, quam quod duo eratis, auxilium sollicitudinis perdens. Quid enim intra cogitationis 30.0058D| tuae secreta volvebas, quando tecum illum, quem solum familiarem, quem solum socium, quem solum collegam habere consueveras, non videbas? Num sanius fuerat, si ita te furor invidiae compulisset, ut ipse in te sceleratas verteres manus, et arma parricidalia, tua quam fratris vita sensisset? Nullus tam crudelis homicida est, quam qui ita erga alterum saevit, ut non parcat sibi. Quid miser facinus tuum interroganti Deo negas: et dum excusare credis, accusas: ut nulla tibi nec confessionis nec mendacii possit ratio subvenire? Nam nisi scivisses malum esse parricidium, non negasses. Sed haec consuetudo peccantis est, ut malum semper velit negando geminare, et dicere se, aut non fecisse quod fecit, 30.0059A| aut bono operatum esse zelo, quod eum constat malo gessisse livore. Et putas, miser, quod illum facinus latuerit tuum, quem indigni muneris tui causa non latuit. Non ergo quia illum quicquam lateat, interrogat, sed ne tibi ignorantiae excusationem relinquat. Nam cum fratrem negas te scire, quid gesserit confiteris, et asperitatem criminis suppressa confessione confirmas. IV. Haec ideo paulo latius executi sumus, ut tam invidiae malum, cujus extimari crudelitas non potest, quam in praesenti vita conditionem justitiae panderemus, quae statim cum odio sui coepit. Quae ne tunc quidem absque multa persecutione esse potuit, cum unum tantum haberet inimicum. Et si tam grande odium ab uno hoste perpessa est, ut usque ad vitae 30.0059B| interemptionem veniret, non homo quicumque, sed frater, quid ex ea tunc sustinere posse credendum est eum, qui hostes tot extraneos habet: et nisi per molem auctae pravitatis a multis potest audire sociorum quisque justitiae cultorum; Venite, circumveniamus justum, quoniam inutilis et contrarius est operibus nostris (Sap. I, 12)? Sed dicet aliquis: Quisquis vitare invidiam cupit, timeat pluribus innotescere, vel placere. Ecce justus Abel nullos habuit, quibus innotesceret, vel placeret: et tamen invidiae odium vitare non potuit. Errat enim quicumque absque hominum amicitiis contrahi non posse opinatur invidiam: cum illa non tam humanas amicitias, quam solam Dei amicitiam persequatur. Unde ne ille quidem absque invidiae infestatione esse 30.0059C| potuit, qui vel soli Deo placere gestierit. Sufficit enim ad invidiae stimulos incitandos, si te illi placere cognoverit, ultra quem alius esse non potest. Sed nec sanctum Noe in praesenti vita inconcussae securitatis quietem habuisse cognovimus, dum iniquis existentibus cunctis, solus in universo orbe nititur custodire justitiam: dum arcam fabricat, reparandi orbis semina continentem: dum se futuro diluvio praeparat, et fidem venturae inundationis, sedula cura denuntiat: dum tam sibi quam suis, quamque cunctis animantibus alimenta conquirit, justitiae merito, vitam mortis tempore reservaturus: dum post tantam hominum numerositatem, solum se cum suis remansisse superstitem dolet. Sed solatium non perdit desolata justitia, cui consortium Deus est, omni 30.0059D| celebritate festivior. Ecce et ille rem passus exsilii, perempta hominum frequentia, et si non omni solatio destitutus partis, tamen pene solus relictus, agnovit se Domino valde servire. Unde non magnopere exquirebat vanam hominum consolandi gratiam, qui jucundiorem ac pleniorem habebat in Deo fiduciam. Sanctus quoque Abraham, quae vel quanta perpessus est, dum fidem solus inter cunctos servat incredulos: dum patriam et propinquos deserit: dum uxoris sterilitatem dolet: dum propter estae inopiam, modo in Aegypto, modo in terra Geraris peregrinationis sentit injurias: dum mori propter uxoris pulchritudinem timet: dum sibi ereptam moeret: dum proferre eam non meruit, quod aequissimi judicis 30.0060A| Dei non est passa justitia: dum corpori vulnus jubetur circumcisionem inferre: dum filium cum matre ejicit: dum in Isaac dilecto tentatur: dum religiosus parricida esse praecipitur: Sed facile ad omnem jacturam consentit fidelis, cui magis ac magis ac maxima succrescunt: quandoquidem etiam centuplum receptura promittitur. Ipse vero Isaac quibus tentationum generibus quatitur, dum escae [ Mart. esse] inopiam patitur: dum peregrinationis experitur labores: dum propter uxoris speciem nimiam ipse metuit, qui anxietate conficitur, et eo ipso quo oblectabatur, affligitur cum illi forma conjugis, quae in securitate placuerat, in formidine displicebat, dum regis aemulationem patitur: dum eam quidem possidere illi absque invidia non licet. Sanctus quoque 30.0060B| Jacob quam multa patitur. Primum cum fratris sui Esau, propter collatam sibi benedictionem, mortiferam sibi invidiam contrahit: cum ejus odium, indignationemque declinans, ad Laban solus pergit: cum propter uxorem servit: cum dilectae sponsae soror non amata supponitur: cum prioris amoris damno, matrimonia illi fraude geminantur, et rursum pro non optato connubio, septenni servitio subjugatur: cum fraudem patitur de mercede: cum post viginti annorum mercenariam servitutem, occulta magis fuga, quam libera proficiscendi expeditione discedit: cum Laban persecutionem timet: cum fratris sui formidat occursum: cum delusam filiam suam Dinam perhorrescit: cum dilectissimae uxoris Rachel funus deflet: cum dilectissimum filium 30.0060C| [ Al. tac. filium] Joseph acerbo funere consumptum a bestiis dolet, sine solatio sepulturae: cum Benjamin, quem etiam consumptum odiose putabat, contulerat [ Al. in quem contulerat] charitatem: et quem se non amplius esse visurum metuebat. Defessus jam tam annis quam laboribus senex, et pater justissimus ingemiscit. Sanctissimus etiam Joseph de tentationum generibus conflictatur et qualitur, cui ac si tribulationum semina species videntur fuisse justitiae. Nam quoties aliquid sanctae vel pie gessit, toties intolerabilium tentationum discrimina subire compulsus est, justitiae consentiens, et spe confortante perdurans: ut laborandum nobis sit, quid in eo laudando primum debeamus assumere justitiae: sanctitatisne [ Mart. sanctitatisque] perseverantiam, an 30.0060D| patientiae aequanimitatisque virtutem. Nam cum fraterna dilectione somnium, ut frater fratribus indicaret, invidiam eorum odiumque contraxit: quasi aut ipse se [ Al. si] somniasse finxisset, aut visionem illam ad subjugandorum ac terrendorum indicium nuntiasset. Inde cum ad ipsos cognoscendae salutis eorum causa fuisset a patre directus, injunctum sibi iter festinus aggressus est, quo celerius eorum posset odia saturare.
EPISTOLA V. AD AMICUM AEGROTUM.
- I.
Quamquam certissime noverim, experientiam tuam alieni consolaminis levaminibus atque remigiis non indigere: cum languores aerumnasque languidi corporis, stuporemque membrorum rigentium, vigentis calentisque animi felicitate ipse confoveas, ac medica ratione cures atque componas: tamen inter adversa praesidium, inter morbos remedium, inter curas solatium, in fluctibus alienae manus 30.0061B| remigium semper quaeritur et optatur. Pars est enim procul dubio maximarum medelarum fraterni consolaminis fructus: et fomes dictorum, dulcedine consolantium, levamen fessis animis introducit. Et si non corporeis in membris, recessibus animi tamen et abditis, spirituali studio componit hominem, et inserit ut medicus sospitatem, juvatque conamina exhaustarum virium, sub longarum sarcina pressurarum: maxime cum scriptum sit: Frater fratrem adjuvans exaltabitur (Psal. VIII, 10). Ob hoc igitur quoniam dominicarum rerum religiosa necessitas ita me tenet occupatum, ut frequentatu corporalis accessus, aerumnas tuas illustrare non detur facultas: placuit sicut petisti, ut qualicumque solatio litterarum lenirem tam longa tentamenta virtutis, imo 30.0061C| potius salutis commodum visitarem; et animum Christiana virtute fundatum in robur maximum promoverem. Qui regnorum coelestium praedam censumque muneris sempiterni contendimus occupare, esse non possumus sine aliqua congressione victores. Numquam enim delicata ac ignara certaminis virtus, victoriae palmiferum culmen ascendit: aut praemium de subactis adversis accipit, qui victoria chariorem vilissimam judicat sui corporis vitam. Nec mortis enim concutitur metu, cui de morte vita nascitur. Pretiosunt est illi et sanguinem fundere: felicitatis est cum infelicitate pugnare: Summae sanitatis est acerba vulnera sustinere: jacturam quoque ferre membrorum, opinatur maximum lucrum. Et quod est ultimum dicam, praeclarum est illi in ipso certamine 30.0061D| palmiferam creditori animam revocare. Melius enim est, sicut ratio determinat, si quod naturae debetur, virtuti [ Mart. virtute] solvatur. Ferenda sunt, frater, ferenda sunt igitur cuncta, per quae te Dominus afflictione longissima voluit experiri, et in magna praemia destinare: II. INFIR. Quis animus, non jam submissis viribus ferat istos inevitabiles casus et perniciosae calamitatis incursus, atque morbos infestos: quantum video jam cum ipso corpore morituros?--HIER. Cum periculis jam necesse est congrediatur et certet, quem 30.0062A| tempestas inter fluctus invenit. Et quamvis nemo libens periculum patiatur aut ferat, tamen sub pondere periculi, cogente necessitate, duratus.--INFIR. Sed alia mihi anxietas accedit, quae moeroribus duplicatis, meos sensus involvat, et mordacibus curis, inexplicabiles curas imponat. Movet enim me, quod cum talibus tentamentis, et cum tam obstinati morbi certamine mihi soli contigerit dimicare? cum alios noverim et mitioribus plagis esse correctos, et compendioso luctamine exstitisse victores. Cur mihi Dominus non cum caeteris certamen indixit? Cur me non sicut caeteros castigavit?--HIER. Primo enim non debes in tam arduo certamine constitutus de humilibus cogitare. Inferiora sunt enim praemia inferioribus pugnis. Ubi denique fortia fortibus imperantur, 30.0062B| fortiorem fortior muneris sequitur census: et ideo ignominiam judicat fortis cum inferiore componi. Magnus est enim qui vicerit magna: devotionis est maximae maxima sustinere: ingentis virtutis est, ingentia superare. Namque meritis eminentioribus excellit caeteros apud regem, quem plurimum turbaverit cauma bellorum, et reddiderint superata victorem. Adest denique praeda, in ipso conflictu congruens qualitatis certaminis, merito destinata victoris. Numero castrensi pondera pro viribus reges imponunt: medici pro causis medelas impendunt. Qui curandus est, non dicit medico qua lege curetur. Nec miles eligit quo mittatur: nec servus quo verbere castigetur. Quod enim ex majoris pendet arbitrio, non est in potestate subjecti. Ergo qui superna regimur 30.0062C| potestate, et inter mundi miserias multiformes corrigendi, versamur, nec nostrum est de potestate Domini, aut plagas eligere, aut alia certamina quae ferendo vincamus: sicut nec servorum est eligere de dominis genera flagellorum. Numquam enim ex arbitrio pendentis pendet licentia verberantis. Potestatis est emendare, conditionis est subjacere. Regis est onus imponere, et militis est sustinere. Quippe cum ab [ Al. et ab] ipso rege nihil geratur injustum, qui suis legionibus pro virium qualitate bellicos sudores imponens, fortes mittit ad fortia: inferioribus competentia jubet, ut nec inferior contra proprias vires certamine potentioris arceatur, nec potentior inferioris certamine, degradatis meritis, humilietur. Et dum hoc agitur, ut nullus in alieno minoretur, 30.0062D| aut certe succumbat, omnes cupit esse victores. Nec inimicus est medicus qui ferit, ut periculum tollat, et vulnere vulnus excludat. Nec adversatur paternus affectus, si liberos doceat amplexibus flagellorum. Paterna enim flagella exercitia sunt innoxiae pietatis. Ergo quoniam castigatio corrigentis, amoris est causa, cum de pietate descendat: ama medicum percussorem, cujus plaga mater est medicinae. Nihil enim impium pietas parit: ut virtutibus amplexis, fructum pietatis spiritualiter curatus includat; Ego, inquit, Dominus, necabo, et vivere faciam: percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39). 30.0063A| III. INFIR. Sed aisti: Ergo ferit pietas?--HIER. Fecit utique, ne impietas judicetur, si non corrigat delinquentem. Cum enim non desit in homine, quod curetur, ferit ut curet: ut sunt manus medici, quae multa laedendo conferunt sanitatem, non sine murmure patientis. Hoc modo et nos sub cura ictus medentis, inter ipsas moeroris angustias, sic in Dominum murmuramus, ut in medicum vulnerati, qui curantur et dolent. Aggredere igitur, frater, aggredere sustinentiae remedium, quo valeas gravidam tentationibus sarcinam levigare, et pericula dum pateris superare. Jacentia membra animus rigidus consoletur et curet. Regnum teneat virtus intra corpus anxietatibus captivitatum; ut anima inclusa periculis vigeat ipsius libertate virtutis, quae in conflictu 30.0063B| tentationis, varie legalibus tubis jamdudum jussa est praeparari, et in ipso vestibulo dominicae servitutis, contra infestas calamitates armari. Fili, inquit, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccl. II, 1): Ergo cum tentatio nostris utilitatibus prorogetur, non est mirandum, si nobis ejus ardor accidat: sicut beatissimus Petrus in Epistola sua monet, ac dicit: Nolite mirari ardorem accidentem vobis: qui ad tentationem vestram fit, ne excidatis inter varios saeculi fluctus (I Petr. IV, 12). Frequentibus procellis Christiana vita quatitur atque tentatur, et pressuris innumeris laetatur et crescit. Quod Salomon beatissimus propheta et satis illustris testatur et probat. Conjungere, inquit, Domino et sustine, ut 30.0063C| crescat in novissimo vita tua (Eccli. II, 3). Navigium vitae nostrae agitationibus gaudet: sola tranquillitate turbatur. Stupet enim cursus, cessantibus ventis; periclitatur, si periculis non probetur. Incertum est enim utrum ad Dominum pertineat, quem pressura mater gloriae ventilando non purgat, premendo non nutrit, castigando non probat, caedendo non curat. Nam cum verbera nobis atque varia tentamenta amor divinus impendat, ac sicut medicus conferat remedium de contrariis, et torquendo succurrat: non se probat ad amorem pertinere Domini, qui plagis medicinalibus non meruit subjacere. Sed forsitan dicis: Si meus est amator Deus, cur me igitur amatoris mei flagella gravi laceratione moestificant, et laedendo conturbant? si me amplexibus flagellorum 30.0063D| torquet qui amat, jam partes odii falsus amor exercet: jam malo oderit, ne torqueat. Imo cave non oderit, roga ut amare dignetur. Amor enim emendat, odium vero supplicium comminatur. Amor disciplinam consuevit impendere, odium vero, dictante sententia, reatum recitare. Quod odium nativitate humani generis ex Deo in hominem propagatur. Et ideo est hominis, quod odit, aut irascitur Deus: odit dum offenditur, irascitur dum non rogatur offensus. In odium enim sui provocat Dominum, qui factis odibilibus se odibilem facit, et offensum rogare contemnit. Caeterum amat Deus hominem, ut artifex fabricam, sed odit mala opera, quibus fabrica urgetur in lapsum, et cogitur in labinam. Et qui 30.0064A| mala opera odit, malorum operum non potest amare factorem: sicut Salomon sanctissimus protulit: Odio sunt, inquit, Deo impius et impietas ejus (Sap. XIV, 2). Ergo melius est in hoc mundo annis vergentibus perituro, cujus senectutem premit ac sorbet occasus, ex amore Domini medicinalia sustinere verbera, quam ex odio exspectare insanabilem plagam et sub fulmine sententiae ducere damnabilem vitam. Melius est inter manus medici transiturum ac modicum sustinere tormentum, quam renuntiare medico, et incurrere supplicium aeternis tortoribus vexaturum. Aut si adhuc miraris amatoris nostri medicinam, per flagella constare, illud quoque debes mirari, quod torqueant remedia quos medicus amat, qui nocendo quod nocet excludit. Utique qui 30.0064B| nocentia quaerit excludere, non potest non nocere: et ideo nocendo curat, ut charior sit sanitas praeparata moeroribus. Si enim medicina non laceraret sanandum, meritum sanitatis ire semper delectaret in voluntarium vulnus. Si non mordacibus adjumentis nocentium medelarum cura pretiosa constaret, curandum causa non cogeret in moerorem. Et ideo remediis nocentibus cura perficitur, ut moeroris pretio redempta sanitas, charior habeatur et grata. Ergo qui amandus est, quolibet examine non potest non emendari: qui corrigendus est, non potest non flagellari amatoris verbere: qui curandus est, medentis mordacitate non potest non noceri. Quid miraculo stupes de periculis exspectat auxilium, quem curat ignis et ferrum. Multa sunt enim quae non nisi 30.0064C| percussa sanantur. Multi sunt quos medici sine ferro curare non possunt. Qui sanitatem diversa per tormenta rogati concedunt, amarissima pocula, exigente morbo, remedii causa non sitientibus saepe propinant, quae non sine frontis rugositate sorbentur. Nam si vultum bibentis attendas, tristis et anxius bibit, ut laetus et incolumis vivat. O rationabilis et incommodis commoda satis perversitas medicinae! Urgetur homo bibere quod non sitit: cui remedium est aliquando quod sitit. Nam quia interdum ciborum abstinentiam praecipiunt: indicta jejunitate corpus exonerant, ut de ipsa lassitudine refectum atque fortissimum reddant. Repentina vulnera quae casus in castris advexit, fovent, ligant, sarciunt, curant, moestificando laetificant, fatigando confortant, laedendo 30.0064D| medentur. Nam dum patulo vulneri continuata partium cute quibusdam fibulis inferunt sanitatem vitam consolando pollicentur, quam curando componunt. Sed leviora sunt ista quae diximus: apud quos est remedium non sine scalpello demere putredines enervatas, et amputare de homine vivo mortuas partes; licet unum membrorum non sine sensu totius corporis amputetur, homo tamen suis damnis consentit ut vivat. Apud illos aliquoties detractis cutibus, et ipsa ossa raduntur, ne totus homo periens eradatur. Apud ipsos nonnumquam collectio verminans et aestuans tumor, medicinali ferro sulcatur. Apud ipsos ignis urit, ut refrigeret: mordet et lacerat pulvis, ut sanet. Quid plura? Sub medica pietate 30.0065A| homo plurimum torquetur, ut plurimum vivat. Ecce necessarium periculum, in quo beneficium est fidele tormentum. Periclitatur pro certo quem medicus curat, sed perit et decipitur cui renuntiat. Huic enim, licet sub tormento, vita promittitur: alii vivendi spes denegatur. Ergo ubi necessitas exigit, periclitari melius est quam perire. Incommodis nocere cum fructu commodius puto, quam negatis incommodis interire; id est, satius est remedio sibi noceri, quam non posse curari. IV. Hoc secundum coelestem medicum loquor, et ad curam magis refero spiritualem, non ad illam solam quae arte moritura, mortalibus versatur in membris. Nobis est ergo melius a Domino redargui, castigari, et sub ejus plaga curari, quam ab ejus medicina 30.0065B| incurabiles removeri. Arcet enim a suis vultibus Deus, quos viderit incurabilis morbi iniquitate vexatos: et sicut pulverem aut paleam impetu turbinis per vitia dissipatos atque dispersos: sicut ipse in sua voce loquitur, dicens: Recedant a me iniqui, vias enim illorum scire nolo: quoniam lucerna eorum exstincta est, et gemitum habebunt in vita sua. Erunt enim sicuti paleae, quae a vento volant: et sicut pulvis, qui a tempestatibus tollitur (Job. XXI, 16, 17, 18). Eorum vias non vult scire, qui viam omnino nolunt tenere perducentem ad sublimia. Ad unum enim Dominum una via in Christo tenenda est, quae angustantibus tentamentis in spatio longae securitatis inducat. Huic soli viae patet palatium coeli. Caeterae vero voluptatum anfractibus tortuosae regionem 30.0065C| flammiferam petunt. De quibus Salomon sic propria voce testatur et dicit: Sunt viae quae videntur hominibus justae, et in fine illarum tristitia et dolor (Prov. XIV, 12). Et per has vias illi praecipites gradiuntur, quibus cursus inimicae vitae, blandimentis fallacibus adulatur; quos fallit surdum tempus et decipit, recipit interitus et includit. Quos sicut in scopulos perituram navem tempestas impellit, sic infelix felicitas in interitum pronos et labiles ducit. Et sicuti aliquem securis incessibus gradientem, repentino casu, aut marmoris levitas, aut labina pavimenti subversa pedum tutela contorsit; ita quos infeliciter ducit secundarum rerum iter incertum, vitaque male jucunda, necesse est in irrevocabilem lapsum subitaneus casus impingat: sicuti Salomon sanctissimus 30.0065D| testatur, et clamat: Sicuti, inquit, qui in pavimento cadit, sic casus malorum festinanter veniet (Eccl. XX, 20). Hi sunt procul dubio, qui non merentur alicujus miseriae ventilatis flagitationibus agitari, quibus aeterna aegritudo nutritur, nec verberari cum sanctis, Domino castigante, cum quo post flagella regnetur: quorum David hoc carmine flagitat mentionem: In cogitationibus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur: ideo tenuit eos superbia eorum (Psal. LXXV, 1). Cernis igitur medicinali flagello immeritos despici, et meritos amicabiliter castigari. Parens enim omnium Deus, ut est medicus fidelis erga susceptos, et genitor circa liberos suos, quos amat, sic ferit, ut corrigat, non ut occidat. Ergo 30.0066A| felix est qui vapulat, ubi amoris est plaga. Beatus quem superni verberis remedium curat, corrigit, emendat, atque componit: cum David beatus propheta et satis illustris sic concionetur, et clamitet, dicens: Felix quem tu emendaveris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). Ergo quoniam ex divino premissu, diversae mordacitatis languoribus subjacemus, ac longa calamitate curandam gerimus vitam, in examen nostrae virtutis, praedictas olim miserias aequanimiter perferamus. Infelices ac multiplices casus, anxietates et fletus quos incurrimus nati, mentis felicitate portemus. Nec mirandum est enim, quod malorum frequentium stragibus variis sic mortalium vita populetur in mundo, in quo nemo nascitur ridens, in quo nemo lumen vitae nisi cum 30.0066B| lacrymis auspicatur. Cum nos denique maternae vulvae tentorium ostenderet mundo, flentes didicimus mundum: ut quasi malorum primitias in primis lacrymis gustaremus. Salomon propheta hac pronuntiatione testatur: Ego, inquit, natus accepi communem aetatem, et in similiter factam decidi terram: primam vocem similem omnibus emisi plorans. In involumentis nutritus sum et curis magnis. Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. Unus est ergo omnibus introitus ad vitam, et similis exitus (Sap. VII, 1, 2, 3). Necesse est enim ut qui venerit, transeat, ubi vitam egerit peregrinam: maxime cum ita Salomon protestetur: Unus, inquit, introitus ad vitam, et similis exitus. Quid ergo prosperitatis aut laetitiae potest nobis occurrere, ubi primo discitur 30.0066C| fiere, et inter ipsa cunabula nascentis infantiae, et in ipso vitae vestibulo, nihil aliud novi de mundo quam fletus occurrit? Limina mundi cum fletu calcavimus, flebimus equidem transituri. O angustum et satis anxium tempus vitae mortalis, ubi cum initio nominatur et finis, initium nostrum cum fine suscipimus! Jam captus est morte, qui natus est. Testes sunt mortui, cum non negant se morituri. Ergo quoniam ituri venimus, peregrinantium more quod acciderit intra mundi hospitium, quasi transeuntes ferendo vincamus: mala imposita, bona devotione portata vincuntur. Pejus enim nocet malum, si male portentur. Ibi profecto solamen virtutis opus est (sub contemplatione scilicet supernae mercedis) ubi sic desideratur finis et exitus vitae, sicut in pelago 30.0066D| tutela portuensis optatur. Quis enim inter anxietates vagantis saeculi aerumnasque morborum laudentium, non magis mortem desideret, quam longam satis et languidam vitam, dicente Salomone: Melior est mors, quam vita amara: et requies aeterna, quam languor perseverans (Eccl. XXX, 12)? Et alibi: Melius tibi mori, quam vivere (Eccl. XL, 29). Mors enim omni homini dat requiem. Pro certo inter mala grassantia necessario exitus sitienter optatur. Sed sicut nec nostrum fuerat nasci, ita nec potestatis nostrae est mori. Alioqui si in nostra potestate mori consisteret, esset in potestate non mori. Ad hoc inter nostras angustias mortis requiem flagitamus, quia inter mala de bono solamen est non tacere: 30.0067A| navigantium more, quibus refrigerium est inter infestos atque sollicitos cursus loqui de securitate portuensi, ad quam etsi non liceat, quantum animus cupit, celerius pervenire; juvat tamen et satis pulchrum est, meliores partes optare. Sed quoniam nec nostrae potestatis est potiri melioribus, quae de morte nascuntur, exspectantes meliora, bonum interim geramus inter mala certamen. Bonum autem certamen est, malis non cedere, sed mala virtutis bono portare, per quae in meliora de morte nascentia morbis atque carentia sublimati portemur. Sine ducatu enim atque morsu infelicitatis, in triumphos immortalis gloriae non pervenitur: quia per discrimina conficitur cursus in portu. Primo triumphator non potest dici, nisi cui victoriam virtus invenit: 30.0067B| quae omne quod timetur, sub se cernit elisum, trahitque invicta captivum. V. Est interea saeculum, ut est mare impatiens natura, et sine ventis inflatum, erigens scilicet in ipsa tranquillitate minaces atque terribiles fluctus, quod licet sessores non noceat suos, habet tamen aliquid formidinis etiam innoxia magnitudo, nec navigantibus desunt formidines frequenter et ictus undarum. Numquam denique gubernator totos sinus securus explicuit. Et in hoc mundo qui fragosum vitae hujus et turbidum quaerimus cursum, malorum tangimur minis frequenter et causis: maxime quos inter regia castra militia coelestis signatos inclusit. Jam diximus saeculum pelago comparari, in quo rara sunt prospera, densa sunt turbulenta, expavescitur, 30.0067C| timetur, morbi quoque non desunt: solus exitus securitatis est portus. Hinc atque illinc ingruunt calamitatis incursus infestae: sed usque ad portum, id est, ad exitum, virtutis est tolerare. Inter pericula gubernator navem tuetur et servat. Inter calamitates animus rector hominem gubernat et regit. Quamvis aliquis periculis paululum temperatis, navigium tractabile ducat: sed potius illa exspectatur, atque triumphis majoribus excipitur navis, quae turbido flumine coactos in verticem fluctus potenter excussit. Hanc excipit profundo cum gaudio turba portuensis. Hanc excipit securitas triumphalis. Speciosus est miles in exercitu constitutus armorum: squalet vero deformi virtute segnis et vacuus, qui in campo nec sibi est cognitus, nec 30.0067D| alteri notus. Caret enim laudibus, caret et praemiis. Et ideo nocivum non debet esse periculum, ubi nascitur praemium. Nec debet miles revocari, aut pati formidinem, ubi sequitur palma victoriae. Sua enim felicitate miser est, qui cum infelicitatibus, quibus gloria gignitur, numquam meruit habere conflictum. Nec suam virtutem didicit, quem calamitas non excussit. Semper denique inertibus membris, suarum virium jacet miles ignarus et ignotus sibi, qui numquam bellorum calentium gloriosis aestibus anhelavit, numquam sudoribus triumphos invenit. Nec eum sequitur felicitas praemiorum, qui sarcinam gestare non vult armorum. Et ideo in usu debet esse quod praemium generat, et optabile quod gloriam parit. 30.0068A| Ergo quoniam cum diversis tentationum jaculis dimicandum est nobis: si quid emerserit, quod vires examinet, quod membra concutiat, quod animam probet: quasi occasionem muneris arripiamus amplexu virtutis. Ita debet esse animi immobilis virtus, atque mentis inconcussae robur invictum, ut est petra in mari, quam inter fluctus natura fundavit, quae undarum tumentium collisione frequenti vapulat, nec movetur. Itaque ubi hominem adversa in praelium provecat, et in certamen calamitas urget et cogit, animus felix virtutis clypeo producat armatum, praestetque inter pericula tutum et securum, inter infelicia ostendat felicem, inter angores exhibeat laetum, inter morbidas aegritudines sanum: efficiatque sustinentiae jaculo, victa calamitate, victorem. Superatur 30.0068B| enim morbus in corpore, si discat animus sustinere: et ideo ubi corpus jacet infirmum, in recessibus major alenda est virtus, parandumque quod nec lassitudo decutiat, aut aetas inclinet. VI. Tene igitur, frater, tene fidei robur invictum: tene munimen immobile Christianum, superni vigoris firmitate fundatum: inter languentia membra satisque rigentia, incolume validumque gere fidei animaeque scutum, et pigrum viceris morbum perniciosumque languorem. Arietantibus malis, obicibus occurre virtutis. Vince dum vapulas, sic enim potentia Christiana alitur incommodis, malis promovetur adversis. Militiae convenit Christianae excuti calamitatibus et probari. Ipsius est sub infelicitatibus et angustiis feliciter ampliari, sub pressuris adolescere, 30.0068C| et pressuras pubescendo calcare. Ipsius est exercitationibus crebris proprium nutrire munimen, et cum periculis habere certamen. Ipsius est ad portum perpetuae felicitatis per furentia mundi discrimina navigare, et sub ictibus disciplinae medicinalis, potenter ipsa necessitate regnare. Nostrum est, inquam, calamitatis exercitio in gloriae fastigium sublimari, et malis prementibus, in bona praemia promoveri. Apud nos infirmitas vel quaelibet pressura, argumentum est potentiae, et mater pro certo palmatae virtutis: sicuti beatissimus apostolus Paulus, inter varios ictus diversaque verbera et impetus procellosos in morborum praelio constitutus, ut coelestis armiger infirmitatibus potens, gloriatur, et dicit: Libentissime itaque magis gloriabor in infirmitatibus, 30.0068D| ut inhabitet in me virtus Christi (II Cor. XII, 9): propter quod libet mihi gloriari, in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis propter Christum. Cum enim infirmor, tunc potens sum. Et iterum: Quoties, inquit, infirmor, tunc verius probor, et placeo mihi in infirmitatibus meis. Et iterum cum a se stimulum carnis rogaret auferri, didicit in infirmitate virtutem posse nutriri. Datus est, inquit, mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae qui me colaphizet, ut non extollar: propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me. Et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (Ibid. 7 seq.) Numquam igitur virtus documentis eruditur mollioribus, 30.0069A| cum perierint maximarum exempla virtutum. Navigium nostrum agitationibus gaudet; cum in turbinibus erigitur, cum insanis fluctibus verberatur, cum hoc iter adversis emergentibus confragrosum non parcit, in assiduum certamen devotam lacessendo virtutem. Secus enim apud Dominum haud possumus esse felices, nisi contigerit infelicitatibus et terreno squalore purgari. Ille porro judicandus est miser et aeger, qui voluptatibus marcidus per illecebras volutatur et jacet. Ille se noverit infelicem, qui vagatur inter oblectamenta vitiorum enervata felicitate confossus. Miser et infelix est, qui non fuerit infelicitate tentatus. Caret enim munere, qui caret et certamine. Qui tela formidavit adversi certaminis, numquam meruit nomen sortiri 30.0069B| victoris. Proculdubio jacentis est animi formidolosa timere: humilis et inertis est tuta sectari. Imperfectum ac languidum bonum est in otium sine certamine projecta virtus. Jacet enim vigor enervatus ac debilis, jacet animus aeger, jacet candor obscurus, et ideo a fortissimo milite semper in acie standum est, et quaerenda occasio, qua virtus enitescat excussa. Amatori enim praeliorum ornamenta sunt vulnera. Ergo ad contemnendos labores ad virtutis notitiam, experimenti opus est usu, eligendarum scilicet virium nutritore. Solidum enim corpus est, molesque robusta membrorum, quam frequens usus agitaverit. Agricolis denique frequenti opere lacertosae sunt vires, tritae sunt manus, dum inter sentes ac tribulos, curvato corpore sudoribus, quaeritur 30.0069C| fructus. Ars nautica, cujus navigium saepe procella contorsit, dum inter pericula tendit in portum, didicit fluctus transmittere, et cum tempestate pugnare. Ad excutienda tela laceratus exercitus valet: et victorias inter vulnera quaerit, regi proprio placiturus. Agilia sunt membra cursoribus, et hos usus magister docuit et instruxit. Quid pluribus? Nemo non accessione tentationum perfectiores partes ascendit, et praemium victor invasit. VII. Itaque nos dum primum exigua sustinemus et mediocria, necesse est ut ampliora, vel maxima perferre discamus. Nostrae enim militiae specimen est, lucidum per ardua componere gradum, per dura vectari, et miseriarum duram duris viribus perferre censuram. Ad coelum nobis per aspera, 30.0069D| per angusta, per duros anfractus et loca sita est via, quam viam non tenuit qui tentari noluit. Ad coelum Deus fortissimum militem vocat, quem comitantibus gloriis pressurae deducunt, praemiaque victorem suscipiunt regnaturum. Numquid nobis interea aliquid imponit abruptum, quod excedat librati ponderis qualitatem? Numquid ingerit quod excessu transcendat, idoneitatem nostrae virtutis? Fidelissimus moderator sarcinam pro viribus jubet imponi. Hoc Pauli praeconium testatur et probat: Fidelis, inquit, Deus qui non patietur tentari supra id quod potestis sufferre (I Cor. X, 13). Ita nos a Domino agi, regique credamus, ut a praeceptoribus ludorum reguntur discipuli: eis plurimum laboris ingerunt et 30.0070A| imponunt, quos viderint solertibus ingeniis caeteris eminere: et nos animalibus dominio nostro subjectis onus pro qualitate virium temperamus: imponimus fortioribus fortia, et exilibus parva, quibus usus nutritor ille virtutis, in juventutis maximum robur erigat et promoveat vires. Hoc modo nostra rudimenta levibus verberantur, ut exinde gravioribus, ex amore scilicet divinae virtutis, usitatas praeparent vires. Quae ratio quamvis divinis redundet ploribus documentis, tamen aliquo et de mundanis utamur exemplo, non enim nocet alienis uti ea parte qua nostra sunt. Numquid tu invisos esse Lacedaemoniis liberos proprios opinaris, quorum indoles et artus teneros, adhuc scilicet laboris ignaros experiuntur, et admotis verberibus publicis, ipsa illos paterna 30.0070B| pietas adhortatur, ut ictus flagellorum fortiter ferant: et laceratos et semianimes deprecantur et rogant, ut perseverent vulnera praebere vulneribus. Quid mirum, si te Deus et generosos liberos propriamque familiam ob nitorem alendae virtutis, dure tentari permittat, regna perpetua victoribus collaturus? qui sic laboris pretia contra quaecumque mala pollicetur et dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Et iterum: Venite ad me omnes qui laboratis, et oncrati estis, et vobis ego requiem dabo (Matth. XI, 28). Exiguum temporis perituri, aeternitatis est pretium. Devotio tribulationis reddetur sempiternis fructibus fecundata. Apud nos fecunda captivitate regnum quaeritur, securitas periculis emitur, suderibus requies comparatur. 30.0070C| Nam virtus, inquit Apostolus, in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). Commodius est profecto affectibus languidis carnaliter agitari, quam sanis artubus supplicio caeco conscientiam portare vexatam. Plerique enim peccatis aegrotant ex ipsa inanitate membrorum. Dum enim ab infirmitatibus vacant, morbida laxitate fluat necesse est corpus, atque lethali morbo solvatur, hominemque per vitia ac silvas errorum nequiter sanum praecipitem ducat. VIII. Liberos tu judicas, aut a morbis alienos, quos voluptates barbarae devinxerunt? Non habent catenam, sed eos luxuria ferali mordacitate in vinculis tenet. Ita inciderunt in laqueos feralium voluptatum, sicut aves aucupali fraude captivae: quae quo magis conantur evadere, eo innumeris se nexibus 30.0070D| illigant, et in profundiores sinus demergunt. Profecto illi sani sunt, quos morbus involvit atque jactat insanus. Incolumis vero est quem quolibet verbere corrigit Deus, qui se hominis amatorem castigando testatur. Quos diligo, inquit Dominus, redarguo et castigo (Apoc. III, 12). Et ideo se sanum non judicet, qui aut morbis, aut sordibus caret, nec infirmitatis remedio confovetur. Illi vero sunt miseri qui nimiae felicitatis inerti tranquillitate torpescunt: quibus fucata sanitas ut fallat et decipiat, adulatur: quos videlicet aeterna tenebit aegritudo, aeterno tortore totum hominem postmodum vexatura. His tantae sunt viae, quantae succurrerint voluptates. His iter est, quod comes libido periculis dictaverit 30.0071A| peritura. Arrepti enim anfractibus vitiorum trahentium, vario lapsu rotantur in interitum miseri, incertissimam viam non redituri: in exteriora tendunt animum more rivulorum, quorum numquam regressus est in proprium fontem. Siquidem hanc vitam cui finis est comes, ut ipsi opinantur, prosperis cursibus ducunt: sed gradus in ultimis male omnino sinitur, dum dure in novissimo statur. Et quid prodest per discrimina prospere cucurrisse, si post cursum contigerit interire? Frustra denique navis per superbum pelagus et insanum, amicis fluctibus commoda prosperitate cucurrit in portum, si cum naufragio pervenit, et perituram portus acceperit? Commodius igitur est cujuslibet ducatu pressurae ad portum gloriae pervenire, quam delicato navigio, 30.0071B| morbidae laxitatis peracto cursu, in poenas exire. Saepe itaque potior est paupertas opibus, deformitas forma, contumelia laudibus, servitus potestate, imbecillitas viribus, libertate captivitas, humilitas dignitate. David illustris propheta hujusmodi carmen expressit: Bonum est, inquit, mihi, Domine, quia humiliasti me, ut cognoscam justificationes tuas (Psal. CXIX, 71). Ergo melius est supernae disciplinae judicio humiliari, quam cum mundo damnari, dicente Apostolo: Cum judicamur, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (II Cor. XI, 32). Ergo quod ex amore Domini nostris utilitatibus praerogatur, sine murmure sufferamus. Impenditur enim, ut a medico remedium, a Domino disciplina. Artis est medicinae aliquoties ignibus et ferro curare. Quid 30.0071C| mirum, si Dominus nostrarum medicus animarum, turbinibus excutiat, morbis examinet, calamitatibus purget? Fortitudinis est nostrae quasi per ignes et flammas vasorum more purgari, quod Scriptura divina testatur et probat: Vasa, inquit, figuli probat fornax et homines justos tentatio tribulationis (Eccl. XXVII, 6). Et alibi inquit: Aurum et argentum et ferrum et plumbum, et omne quod per ignem transierit, emundabitur (Num. XXXI, 22). Numquid vasa dicunt figulo, cur nos arbitrio flammarum examinas, et incendiis coquentibus uris et probas? quae nisi arbiter ignis judicio suo aptissima pronuntiaverit, in usu esse non possunt. Nos quoque nisi tentationum purgaverit judicium vel examen, nostrorum figulo membrorum inutiles invenimur, qui nos urit ut curet 30.0071D| tentat, ut liberet, vexat ut salvet. Nihil enim tam inquinatum, tam sordidum, quod non a vitiis purgationibus expietur. Saepe denique vidimus sordidatos improperio, venisse in candorem, ferrumque situ obductum in antiquam faciem splendescere. Vidimus aurum argentumque flammae disciplina purgari, et arbores truncatas cultu laetissimo reviviscere, amoenisque virgultis ornari. Vidimus in foecunditatem sterilia revocari, et exhausto stipite extre radicem, et frugem maximam comitari. Ita quoque in nobis, quod forte peccatis prementibus aestuabat, quidquid macula squalentis vetustatis obstabat, hoc aegritudinis luce exclusum est. Et ideo te sanum, frater, medica reddidit aegritudo membrorum. Sola in te 30.0072A| materia carnis indiget virium sanitatis: ac ne te forte vexaret, utili modo vexatur et morbo. Haec est quam in omnibus percutit canicula senectutis, et sicut fenum arescit, florem proprium perditura, sicut scriptum est: Omnis caro fenum, et omnis claritas ejus ut flos feni. Aruit fenum et cecidit flos: verbum autem Domini manet in aeternum (Isa. XL, 6, 7). Aequanimiter igitur perferamus, si corpus, quod sicut fenum legimus, casuris floribus periturum, laedentibus malis jactetur exhaustum: cujus sanitas, animae morbum consuevit inferre: et contra commoda spiritualia, ferales ac barbaras eligere voluptates. Saepe denique caro milites castitatis effrenata discinxit. Pro nobis est igitur, si longis flagellis et mordacibus castigemur: cujus tamen castitate impugnamur. 30.0072B| Amamus carnem stolidi: haud dolemus animae carcerem et sepulturam. Thesaurum itaque ipsius carnis fragilitate contempta, quod acciderit, devotionis amplexibus rapiamus. Meticulosum est enim Christianum militem velle laetantium modo in tranquillo consistere. Dejectae mentis est turbinem formidare, contrarium vero inter contraria non trepidare. Infelicitatis est adversa nescire: felicitatis est cum adversis nosse congredi et scire pugnare. Nam cum omnes ictus, ut jam diximus, quibus quatimur, divino gignantur ex munere: exterum se noverit ab amore Dei, qui nescit tentationibus vectitari, cum legalis tuba multiplici carmine auditui nostro inculcet et dicat: Tentat, inquit, Dominus Deus vester vos, ut sciat si diligatis eum ex toto corde vestro, et ex tota 30.0072C| anima vestra (Deut. III, 3). Et alibi: Fili, inquit, ne neglexeris disciplinam Dei, et ne defeceris ab eo correptus. Quem enim diligit Deus, corripit (Prov. III, 11, 12). Et iterum: Correptionem, inquit, Domini noli contemnere. Ipse enim dat dolorem, et ipse refrigeria. Percutit, et manus ejus sanitatem praestant. IX. Sed forsitan dicis: Utinam ut caeteris, sub spe sanitatis daretur per intervalla tentari. Utinam sospitatem intercapedine qualiscumque successus liceret paululum degustare. Quid hoc est, ut morbus in membris ita versetur, et degat inclusus, ut excluserit sanitatem non redituram? ut perniciosus comes usque ad terminum vitae concussa membra deducat: deducatur quoque ipse morte cum membris excludendus? Quid est hoc ut sanitatis 30.0072D| sensu per omne spatium vitae frustrati sint artus? Inducto frigore venarum calidus vigor evanuit in algorem: incessus quos natura dederat torpor inclusus exclusit. Non denique ad exercitium tabidi corporis iter, vel paululum degustatur. Non genua solitas flectuntur in preces: digitorum impar ordo interno stupore turbatus, arcetur solita contrectare. Quid pluribus? Omne officium corporis stationibus quondam solitum nervorum adesse, sic alget inclusum. Proh dolor! solus sic debui castigari: solus tam perniciosis ictibus subjacere, et diuturnis malis involvi!--Quaeso te, frater, ut haec murmura patientiae frenis arceas, et silentio querulas voces includas, cum te solamen propheticum sic allequatur 30.0073A| et dicat: Conjungere, inquit, Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. Omne quod tibi applicitum fuerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe, quoniam igne probatur aurum et argentum; homines vero receptibiles in camino humiliationis (Eccl. II, 3, 4, 5). Cum legalia jura atque carmina recenseo prophetarum, auctoritatis quoque mundanae egregias sententias concipit auditus, ni fallor, divinae legis furtivas, quae necesse est praeceptis legalibus inserantur. Non enim nocet alienis uti ea parte qua nostra sunt. Haec prima sententia est: Aurum, inquit, probat ignis, et miseria bonos viros. Et alibi: Nihil, inquit, eo videtur infelicius: cui nihil umquam evenit adversi. Non licuit illi se experiri, ubi omnia illi ex voto fluxerunt. Et alibi: Miserum, 30.0073B| inquit, te judico, quod non fuisti miser, transisti sine adversario vitam: nemo sciet quid potueris, nec tu quidem. Opus est enim ad notitiam sui experimento. Quid quisque possit, nisi tentatus, non didicit. Et alias: Diu enim esse felicem, et sine morbo animi transire vitam, ignorare est rerum naturae alteram partem. Ergo miserias emergentes, quibus ignota discuntur, et felicitas nascitur, virtus quoque excussa purgatur, felici animo perferamus: sive quia pati nos oportebat, sive quia captivi jam detinemur. Auro nisi addiderit flamma fulgorem, vilitatem patitur purgamentis obscurum: ita qui non fuerit miseriarum tentamentis excussus, jacet partium felicitatis ac suae virtutis ignarus. Merito Salomon hac voce testatur: Qui tentatus in aliquo non est, nescit 30.0073C| qualis sit (Ibid., XXXIV, 11). Benedic ergo Dominum tempore tribulationis, quem laudasti tempore sanitatis. Utere carminibus vocis propheticae: Benedicam, inquit, Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIV, 1). Vox illa quam maxime beati Job, ex te constanti praeconio depromatur, qua defectae vires ingenti nutrimento lactantur, et in novella talia reparatae consurgunt. Si bona suscepimus de manu Domini: quare mala non sustineamus? Dominus dedit, Dominus recepit: ut Domino visum est, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21). Adversum igitur satisque contrarium est, probationis tempore in Dominum murmurare: qui aut vitae nostrae pestiferam labem, aerumnarum jactatione vexat ut liberet, aut justitia 30.0073D| ventilat, ut coronet, ac vexatione membrorum, aut delictum vapulat, aut justitia probatur ut vincat. Namque ut ad solamen passionum tuarum probationis antiquae palmae tuum meritum revolvamus, justissimis utamur exemplis. X. Quamquam notum sit, personarum merita longis gradibus discrepare, non est iniquum, si hominis Christiani certamen, victricis justitiae congressionibus comparemus. Mediocria sunt quae videris in hoc mundo perferre, si recensueris quid Job familiaris Domini quiverit, permittente Domino, sustinere. Temperavit Deus, ut congrueret, atque competeret viribus tuis. Primo ne posses, qui impar es, justitiae titulis esse succedentibus aequalis? 30.0074A| Minus autem viro justo quateris, sed gravius a caeteris vulneraris: illius sunt magna, sed nec minora sunt tua. Namque ipse magnus es qui sequeris magnum. Unus hic fuit Job patriarca, majestatis cultor invictus, aequalitatis censibus opulentus et dives, cujus illustrium meritorum praeco exstitit Dominus, cum inimicae factionis instrumenta feralia, laudis praeconio praeveniret: Animadvertisti puerum meum Job, quia non est ei similis quisquam in terris, homo sine querela, verus Dei cultor, abstinens se ab omni opere malo, et permanens in innocentia sua, et in simplicitate cordis (Job. II, 3). Igitur cum ex divino permissu hostilibus jaculis quateretur, eumque frequens latronis insinuatio truculenta pulsaret, emergentes ictus, patientiae clypeo debellavit, malorumque 30.0074B| ingruentium silvam feralem, sagittis atque crucibus plenam, obicibus justitiae robustus occurrit. Ille inimico turbine, ademptis opibus; non sentit aliquod damnum, qui lucrum in damnis invenit, qui Dominum pectoris sinibus portabat inclusum. Ille cum aedificium concussis angulis vis repentina torqueret in lapsum, liberis subductis orbatur, et fide stabilis et immobilis perdurabat. Cujus innoxia membra atque Domino plena, cum bestiarum legionibus verminarent, et plagatum infestis ictibus corpus, vermium globus per cuniculos confossae carnis perniciosus erraret, intra vulnera justus incolumis militabat. Et quem pestilentibus plagis rabies infesta carpebat, hostiles turbines tranquillitate mentis, ut cederent perferebat. Justus vapulando vicit, inimicus 30.0074C| caedendo defecit. Huic suorum negatur servitium famulorum: circa te tui funguntur servitiis ministrorum. Te amici frequenti accessu consolantur, et dolent, ut si natura permitteret, hoc onus tecum forte portarent. Una est, frater, una est animi virtus, quae nos ex hujus vitae turbinibus, quasi de pelago eruens, in portum tranquillitatis inducat. En dies pronis lapsibus accelerat in occasum. Ecce mundus immundus sordibus senectutis rotatur in lapsum. Ecce nos [ Al. vos] suffragio mortis victores suscipit coelum. Cuncta, nobis evadentibus, pereunt, et occasu jam finitimo non reditura sorbentur. Apud nos post perditum mundum, post corporis mortem sanata sunt omnia: laetabimur incolumitate membrorum, ubi vita nullo morbo vexabitur. Ideo in te, 30.0074D| frater, officia corporis impedita, praestantissimus animus illustri ducatu ita gubernet et regat, ut haec calamitas corporis sit occasio votiva virtutis. Non enim est arbor solida nec robusta, nisi quae assidui turbinis incursione, stipitibus concussis huc atque illuc inclinata tentatur, aut in quam saepe ventorum turbinum flamen incurrat: ipsis enim vexationibus constringitur, premitur, fixisque radicibus certius roboratur. Ita nos mordacibus flagellis malorum frequentium munimur extensi, corrigimur verberati, constringimur caesi: caremusque squaloribus, dum longis casibus ventilamur. Ergo inter dolores crebrescentes, immanibusque miseriis affectos artus, regnet coelesti vigore robusta atque incolumis virtus: 30.0075A| qua ferantur contraria, et illa commoda quae vocantur adversa. Inter ipsas angustias sapiens adminiculo solaminis pari laetatur et pubescit, et ambitiosa ratione ampliatur et vivit. Ignorat denique quae patitur, qui memor est invictae virtutis, qui ducatu rationis, plerosque comperit fuisse malis oppressos, et malo suo magistra ratione auctos atque nutritos. Ergo tibi patent solatia rationis, ut jam pro commodis habeatur calamitas corporis, quaeque jacet totius corporis massa captiva. Sed veniet resurrectio, te incolumem redditura, quaeque tota in te membra sunt occupata. Sed lingua in laudes Domini quotidiano nutriatur augmento, copiam laudis in regnis coelestibus narratura. Dominus te medicina coelesti confoveat, et sub tali pondere inflexibili 30.0075B| virtute durare permittat.
- EPISTOLA VI. AD AMICUM AEGROTUM. De viro Perfecto.
Ecce iterum ad te scribo, et nihil dignum quod prudentiam tuam legere deceat invenio: et quid mirum si, te [ Al. tac. te] absente, velut a sole destitutum, frigidi cordis alget ingenium, et mens a lumine peregrina, stultitiae nubilo suffocata torpescit, ac tanto minus sapio, quanto a te latius separor? Quod si impraesentiarum quid tibi in meo sermone placuerit, tuis mihi orationibus praestabitur. Denique ut omnem stultitiam meam diligentius recognoscas: etiam stomachum meum post illud susceptum ceratum, tuum, te absente, curavi, a quo pejus mereor 30.0075D| pati: cui post sanctum ministerium tuum et angelicam servitutem manus intuli medicorum, quasi propheta non esset in Israel, ut mihi si quid paterer, facilius esse debuerit ad te reverti, quam gentiliter cogitare: et melius vel difficillimi itineris laborem perpeti, quam conspectus tui tam pretiosa visione fraudari, ut quaevis potius compensatio sequeretur, quam ad muscam religionis Accaron devenirem. Haec mihi, te absente, mundus iste suggessit, qui, te praesente, in me non habebat consilium. Tu me enim curiam feceras prophetarum, non conventiculum sirenarum. At nunc in me ad destructionem sancti contra me operis tui omnis stultitiae senatus ingrediens, quadruplici forma mecum agit. Nam fenus de 30.0076A| absente exigit, quod, te praesente, non praesumpsit, ut intelligas si quid apud te juxta Deum sapui, tuum fuisse quod sapui. Sic absente Moyse, populus Israeliticus fornicatur (Exod. XXXII, 1): sic in navi, Domino dormiente, apostoli tempestate turbantur (Matth. VIII): sic in Bethsaidae porticibus hominem non habentem aqua piscinae salutaris ignorat (Joan. V, 4). Quamquam et hic aliud genus culpae advertam. Corpusculum curavi, cum anima langueret: exteriorem hominem fovi, cum interior aegrotaret: humanis subveni, cum divina laborarent, vitio publicae consuetudinis inclinatus, quo omnes sumus in minimis cauti, et in maximis negligentes. Hocque ideo fit, quia ubi vera vita sit ignoramus. Fallit nos videlicet sol iste, decipit dies ista, tractus nos iste circumvenit. 30.0076B| Mundus inducit, dum et sole amplius esse nil putamus, et lucem arbitramur esse quam oculis videmus: et hominem judicamus esse, quem cernimus: et mundum credimus facere cum vita, ignorantes ubi sit homo, et quid sit homo, et quae ejus hominis vita sit: quod si intelligeremus, non aliud generati aliud viveremus. Ita vitae origine deserta, vivendi quoque perdidimus rationem. Ac primum ubi homo sit iste, de quo loquimur, audiamus.
I. Quoniam disputationem quamdam nobis ipsa divisio generavit quem [ Fort. hominem] intra hoc corpus: quod Dei artificis manu e limo terrae formatum est, velut quodam vasculo intellige contineri, dicente Apostolo: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7): qui ubique 30.0076C| per hoc corpus infusus, vitalem sensum qui sibi non deficit, cum carne mutuatus est. Regit ipse, non regitur, et habet potius quam habetur: ut vitam non accipiat, sed ministret. Nam cum terrenam istam pigramque materiam in usum ministerii sumptam spiritus liquidus animaret, fit dominus corporis, non homo sub corpore. Denique hoc quod dixi vasculum ipso [ Al. pro ipso] vivit praesente, et ipso moritur abeunte. Hic ergo et visibilis et caducus, illius interioris vel habitatio, vel minister, vel vagina est. Ipse vero, qui vere est homo, quoniam [ Al. tacet quoniam] sic secundus factae divisionis est locus, ut ipse invisibilis, ita omnia ejus invisibilia sint, necesse est. Non ad illum si aegrotat, manus valet pervenire medicorum: non herbarum succis si deficit reparatur. 30.0076D| Nihil ad eum corporeum intrare potest: substantiae tantum suae illi similitudo descendit, verbo curatur, obedientia convalescit. Denique cum sibi in Ecclesia Laodicensi et beatus, et dives, et bene oculatus, et bene vestitus secundum exteriorem hominem videretur, increpatur a Domino, diciturque illi: Nescis quia tu es miser et miserabilis, et pauper et caecus, et nudus (Apoc. III, 17)? Qui utique, ut dixi, nec sine veste, nec sine oculis, nec sine divitiis habebatur. Sed ille invisibilis Deus noster illum invisibilem hominem in paupertate, in caecitate, in nuditate esse cernebat: cui etiam suadere dignatur, ut ab ipso aurum mercetur ignitum, et vestem albam qua gloriosissime vestiatur, et collyrium quo recipiat visum. 30.0077A| Habet ergo et suos oculos praeter istos carnales, quos potest vel amittere vel curare: et est juxta se nudus, adeo ut egeat vestimento: sed miro modo ad medicum, ut ipse ait Dominus, loquitur, et jubet illum a se divitias comparare. Quibus mercibus si et nudus et pauper est, vel illam vestem nobilissimam, vel illud aurum purgatum jam igne mercabitur? Unde commercii talis poterit esse impensa? videlicet si aut exterioris hominis emolumenta transfoveat, aut ipsis quibus ipse dives forinsecus videbatur, non utendo ditescat: oculosque corporis, quibus mundialium rapiebatur ardore, despectu corruptae universitatis obcaecet. Ita ille invisibilis homo, qui vere, ut diximus, homo est, et in contemptu hujus exterioris attollitur, et nuditate vestitur, et caecitate illuminatur. 30.0077B| Sic Jacob, Ephraim et Manassen, nepotum suorum, non solum loca, verum etiam merita, corporea caecitate cernebat (Gen. XLVIII, 14). Nam cum illum Joseph filius suus, qui supradictos parvulos offerebat, nec ante pedes suos cernere judicaret, sensit in parentis responsione illum etiam quae essent futura, prospicere. Sed ut ille interior homo exteriorem istum facit sua vita viventem, et de fonte naturae suae animat irrigando; sic rursum exterior per corruptelam mortiferae materiei suae, illum si cupiditatibus illicitis alligarit, occidit. Et cum alter naturae videatur alterius, transit in victoris unusquisque substantiam, ut aut carnalem quoque spiritualis spiritualem suis virtutibus praestet, aut carnalem animam caro victrix ejus efficiat. Denique cum 30.0077C| Dominus diluvio delere humanum genus cogitaret iratus: Non permanebit, inquit, Spiritus meus in hominibus, quoniam caro sunt (Gen. VI, 3). Et quia utique omnes carne vestimur, et sine dubio in carne non sumus, qui non secundum carnem ambulamus, hinc etiam gignitur, ut non semper homo isto appellationis nomine censeatur. Nam pro virtutibus suis aut vitiis, et formas sumit et nomina. Denique ait Propheta: Nolite fieri sicut equus et mulus (Ps. XXXI, 9). Sunt ergo homines qui apud Dominum sunt equi et muli. Et Dominus ait: Nolite projicere margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6). Sunt ergo homines et porci. Et iterum ipse Dominus: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Ibid., XIX, 6). Sunt ergo homines et lupi; et econtrario homines sunt et 30.0077D| oves. Et ait adhuc Dominus Petro: Pasce oves meas (Joan. XXI, 17): et ipse prius: Veni post me, et faciam te piscatorem hominum (Matth. XIV, 19). Sunt ergo homines et pisces. Sed hae formae actuum videntur esse, non corporum. Nam corporis nostri certus est status, ut omnium animantium: sed quoniam apud Deum non de statu corporis nostri, sed de vitae meritis judicamur, apparet omnem hominem mente sua sibi ipsi statum nomenque formare. Quod utique ex illius quem describimus invisibilis hominis, aut culpa aut virtute praestatur. Ipsius siquidem vitium est, si subjectus passus sit esse subjectus; si contra divinam dispositionem sit in dominatu servitus, et in servitute dominatus. Sed ne videar (quoniam 30.0078A| paululum dejecto velut pariete ad illum invisibilem hominem disputatione perveni) corpus omnino destruere, quod adeo magni est sacramenti, ut in hoc ipso, id est, in nostro fragili et infirmo Dominus venerit, non hoc egi, aut hoc ago: sed illud ostendere tentavi, hujus exterioris vitam, illius interioris vita consistere: iterum, interioris mortem descendere hujus de morte: ubi propinatum venenum per vitia fuerit, nihil habere istum de vita: nisi ab illo irrigatus fuerit, nihil tenere: alterumque in naturam alterius, ut dixi, aut infectum vitiis, aut detersum virtute transire. Igitur quoniam jam et ubi sit homo, et quid sit homo, breviter licet ostendi, quae nunc ejus hominis vita sit, videamus. II. Si enim ista certe mundialis vita, quae mala 30.0078B| pro bonis habet, et bona pro malis, quam totus orbis sequitur et colit, non haec in affluentia divitiarum est, non in fastigio potentiae, non in jurisdictionis astu, non in pompositate facundiae, non in viribus per praelia gloriosis, non in mercibus, provinciarum mutatione et sui peregrinatione crescentibus, non in lenocinio formarum, non in ambitu munerum, non in his est denique omnibus quae videmus; quoniam cuncta haec occidunt, et sine istis beate etiam juxta saeculum, vivi solet. Sed illa est vita vera, vita veneranda, Deum nosse, timere ejus potentiam, amare pietatem, mundum in opifice mirari, interpellatorem contemnere, esse victu modico pro naturae necessitate contentum, veste vili vel pro pudoris ratione, vel pro temporis injuria communitum. Sic reliquam 30.0078C| creaturam, non ex sui copia, vel pro vitali ratione, sed pro adjumento hujus lucis attingere. Quidquid enim amplius est, a malo est, omnem hominem amare quasi fratrem, nullum laedere, servire omnibus, formam servi sustinere cum Domino, qui nobis praeter ministerium, quod interius continetur, quotidie servit in mundo producendo solem, emittendo lucem, pluvias infundendo, tempora variando, fruges vel gignendo, vel maturando. Nobis enim in totius creaturae facie, vel ubertate deservit, quoniam pro nobis cuncta generavit. Sed ut ad hominis officia revertamur, nudum tegere, alere esurientem, sitientem potare, infirmos visitare, tristibus condolere, mortuos sepelire, nihil apud se habere quasi suum, sed omnia sua cum omnibus judicare communia, ac 30.0078D| tunc magis sibi vivere, cum vivere aestimatur aliis, sibique recondere cum aliis creditur erogare. Et haec tamen adhuc exterioris hominis lineamenta contingunt. III. Caeterum illa interioris hominis vita in divinarum rerum cognitione consistit: non qua coelum terrae parte volvatur, non an contrario cursu sidera rapiantur, non an Oceano generet plenitudo lunaris augmentum, non an orbem mundi rotunditas ipsa suspendat, an quadriforma angulis prominentioribus astringat, an unus ipse mundus sit, an plures sint. Nam haec ad animae non tendunt utilitatem, et apud Deum stulta judicantur: sed in illis sanis cogitationibus, si quando versatur, tunc vivit, et pascitur. Quae sunt autem istae sanae cogitationes? Illae sine 30.0079A| dubio, cum mens nostra sui recordatur auctoris: cum illum velut per quamdam resipiscentiam sui, opificem suum veneratur, ac contuetur: cum ejus opera, ipsum in ejus operibus visura miratur, dicente beato Paulo: Invisibilia enim ejus a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, et sempiterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I, 20): id est, cum ex immensis visibilibus creaturae, ad universitatem invisibilis Creatoris extendimur, et illum per haec dum inaestimabilem discimus, aestimamus, cum ejus altitudinem per donum Spiritus sancti evolventes (quoniam ipse solus nos in ipsum, qui ex ipso est intromittit omnia principia creaturae surgentis) quasi facti ab ipso anteriores aspicimus, et cum ea quae Deus fecit, quasi faciat adhuc, intuemur: 30.0079B| mundique totam originem transcurrentes, seu antiquiores efficimur quam sumus aetate: et cum universa prius quam nos essemus effecta sint, naturam tamen omnium, quasi per nos genitam, dum auctori inserimur, reputamus: in quam non ut serviremus, sed ut dominaremur, intravimus. Separati itaque a sapientia mundiali, quae universa, aut fortuitis, aut atomis ascribit, divinis meditationibus sublimati, et ab illis, qui aut materiam semper fuisse dixerunt, Deumque tantum artificem rerum voluerunt, separati per ipsius adjutorium: aut qui [ Al. quia] haec ipsa pro diis elementa coluerunt: aut qui familias deorum per sexus, per aetates, per partes, velut per plebem aliquam subjectam sensibus introduxerunt, discreti per Spiritum sanctum, et in altiora 30.0079C| subducti vera vita viventes, hoc est veram sapientiam sapientes, qua stultitia ista caret: recordemur quod mundus ex nihilo a Deo factus est, et quod cuncta animalia per Deum, Verbo opifice, vocata venerunt, quae a natura non fuerunt: quoniam soli ipsi fas est vocare quae non sunt, tamquam ea quae sunt: quod ipsum hominem cui tanta possessio parabatur, ad imaginem suam non aliquis Prometheus ex fabula, sed ille conditor universitatis manu quoque sua, ne qua pars ejus vacaret in nobis, de limo terrae facere dignatus est: quae cogitatio, ut dixi, vita est animae: quoniam haec prima est ratio vivendi, ut cui se debeat anima, non ignoret: ne alium praeter hunc decepta veneretur, ne vitae suae ministeria velut vitae auctores adoret: ne in tantum 30.0079D| elementa miretur, ut non digna judicet quae facta credantur: cum ille magis sit admirandus, qui tam miranda produxit. O quam augusta [ Al. angusta] est haec divina cogitatio, et quam vitae plena est! O quantum ipsum hominem ad omne studium probitatis accendit! O quantum illi majestatem sui commendat auctoris, cum aliud ille nihil in creatura omni praeter se manu Dei formatum esse considerat non terram, non maria, non coelum, non denique sidera, tam munda, tam pura, tam lucida: hominem solum cujusdam limi et gravioris et sordidioris elementi, illa formatum esse dextera, cujus dexterae palmus coelum mensurat in mensura: cujus pugillus terrae spatia tam infinita jacentis includit: tanti fuit illum fuisse olim. 30.0080A| IV. Videamus tamen quantum illi praeterea applaudat benignitas Creatoris, quae non illum de sideribus effecit, quoniam si esset inde creatus, de materiae potius claritate, quam de artificis dignatione polleret, cum minor ipse sui corporis origine videretur, si de coelestibus factus ad terrarum cultum deduceretur ad terras: cui esset gloriosius mox futurum de humo excitatum sideribus imponi. Suum, inquam, Deus noster, suum proprie voluit esse quod sumus, nihil materiae, nihil elementis, nihil quibuslibet principiis, vel magnis, vel minimis nos debere. Quae cuncta si retractet, et in se mens conversa consideret, ex nostris fiunt moderatiora et angustiora primordiis. At ubi per contactum formati manus Dei desivimus esse quod fuimus, et in novam materiae 30.0080B| qualitatem subjacens, opifici suo per elementi conversionem clarificata natura est, novumque corporis nostri inter elementa, si fas est dici, esse coepit elementum: statim omnibus mundi corporibus sublimiores sumus effecti, non naturae substantia, sed potentia conditoris: per quam de subjacenti caeteris creatura ortum est, quod creaturis omnibus imperaret. Denique si metallum nostrae carnis et corporis intuearis, nihil humilius, nihil vilius, nihil invenies omni injuriae passionique subjectius. Sola terra elementorum caeterorum videtur ancilla: sola in se cunctorum potentias non sine detrimento sui sentit, vel dum ventis pulverulenta dispergitur, vel dum fluctibus humefacta absorbetur; vel dum siderum ignibus cocta devoratur: ut homo ex ea se 30.0080C| esse, non modo gloriari non queat, sed etiam possit erubescere. At vero si statum nostrum contemplemur, quoniam praestantior est caeteris animantibus, dum ad suam imaginem Deus informatum inducit, invenies, terram ipsam semen esse nostri corporis. Si quis in ea sensus est, gaudere potuisset, quod propter nos in quibus imaginem et similitudinem Creatoris accepit, felicior facta sit, demutata, quam sit orta: manus enim Dei contigit eam, cujus contactum sui causa dum fieret, ipsa non meruit. Quid enim hoc statu praeclarius? quid poterimus nosse sublimius? Quid tam diligenter in membra digestum? quid tam decore per articulos inflexum? Quid tam sublimiter in ora et oculos erectum? quid tam vocaliter in verba modulatum? quid in corde tam vivaciter 30.0080D| animatum? quid in sensu ditius? quid in cogitatione secretius? quid in sermone effusius? quid in ingenio fortius? quid in dispositione instructius? quid in memoria tenacius? quid in affectu blandius? quid in cogitatu subtilius? Ut evidenter appareat quod illum protoplastum, jam tum omnibus dignitatibus venustatum, imo statum filii sui Dei nostri ad finem saeculorum pro redemptione nostra venturi in hoc corpus ornarit: cui paradisum etiam illo tempore velut amoenissimum praedium, et urbanis convenustatum, et rusticis consitum, sub lege donatum, mortis ille praeseminator invidit: venenumque suum decipiendo primorum hominum credulam novitatem in corpora nostra latenter immersit: et ex 30.0081A| duabus substantiis, unicam hominis perfectamque naturam quadam divisionis discordia dissecavit: ut cum nobis una mens esset, id est, illa, quam germanitas animae, et corporis gignebat: aliam voluntatem per vitiatam naturam contra animam parturiret. Denique et Apostolus ait: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae: et captivitatem me in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Et alibi: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec invicem adversantur sibi, ut non quaecumque vultis illa faciatis (Gal. V, 17). V. Hinc etiam iste noster conditor, qui vel nos nobis, vel mundum pro nobis fecerat, a primis illis hominibus offensus, maledicta super singulos prout 30.0081B| criminis quantitas exigebat, effudit. Et quamvis iratus, mox tamen mysterium nostrae salutis, ut pius pater ostendit. Neque aequum fuerat alio tempore de salutis nostrae remedio cogitare, nisi eo quo mors esset inventa. Sic a prudentioribus prima fronte morbi adhibetur medicus: ut capite valetudinis deprehenso, facilius remedium salutare succurrat. Non ergo tunc tantum Dominus ac Salvator noster promissus est cum clamat Isaias: Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium (Is. VII, 14); et tunc cum ad Abraham dictum est: Ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius (Gen. XVIII, 10). Nam hoc erat pene jam sero, et tanta millia patriarcharum sine spe mortua videbantur: quibus utique vita esse non potuit, si Dominum non speraverunt esse venturum, 30.0081C| dicente Apostolo: Spe enim salvi facti sumus. Spes enim quae videtur non est spes, sed quae speratur (Rom. VIII, 11). Et qualis [ Al. qualiter] spes esse potuit, si non fuit repromissa? Imo ut primo homini illa sapientior omnibus bestiis bestia, mortem sapuit: ita oportuit illum Dominum nostrum veram sapientiam, jam tum illo tempore suffragium sapere vitale, quod et fecit. Neque destitit publicare, ne tanta ejus factura uno inimici ariete propulsata, sine praesidio alicujus lapsui potius, quam decori generata videretur: simul ne is validior haberetur, qui tantum opus alienae virtutis obruere potuisset, quam ille, si opus suum, quod super omnes creaturas ineffabiliter fecit, aut servare non potuisset, aut reparare noluisset. Defendit, inquam, ille se hac invidia. 30.0081D| Defendit ille noster conditor et redemptor: pariterque se et posse et velle monstravit, quoniam nec virtus potentiae defuit, nec dignatio pietati. Haec nobis magis adoranda, quod sub ipsa erroris nostri tempestate non substitit: majorque etiam dum exacerbatur erupit, dum ubi poenam merebamur spes redemptionis ostenditur, et dum in naufragii acerbo discrimine portus salutis aperitur: ut novo more quae materia fuerat iracundiae, esse coeperit origo clementiae. Sic arcana operatione manifestans, quod infirmitatem nostram argumentum suae 30.0082A| voluerit esse virtutis: quantumque nos amaret, dum in ipsum peccavimus, ostenderet, quorum oblivisci etiam post errata non posset, imo quos pretiosius redimeret, quam [ Al. quae] fecisset. Quaerat nunc humana crudelitas criminosis, vel privata ergastula, vel publicos carceres, cum manicis ferreis et duris rigida trabe compedibus irata suspiret, et in poenas multimodas adinventionum laxet ingenia: omnisque judex surrecti capitis, castitatem propriae mentis discrimine probet alieno: hoc magis amicus atrocitati, quo magis alienus est crimini. Ipsi enim solent truculentiores esse in reos, qui sunt a reatu puriores. Hi studiosius maleficia, vel criminosorum contagia persequentes, quo minus ac negligentius facinorum vitavere consortia. O miseros 30.0082B| et omni praeditos caecitate, qui bonum exornant malo, qui continentiam sub gestu crudelitatis attollunt, et crudelitatem propriam aliena infelicitate commendant: quando virtutibus suis miserorum astipulantur exitio, et innocentiae judicantis noxiorum cruciamenta supplaudunt. VI. Deus autem noster contra omnem spem, contra omnem pene fidem, ex divitiis misericordiae suae in malo bonum nactus, in iracundia generans confirmansque pietatem, peccandi semen, in fructum voluit evadere miserendi: et qui nos propter transgressionem perdere debuisset, propter suam misericordiam reparaturum se esse promisit. Et illo tempore quo supplicia merebamur, argumentum salvationis ostendit: ut intelligere possemus, quantum 30.0082C| valeret praestare non laesus, qui tantum donaret iratus. In primo ergo homine, ut loquebatur, statim nobis judiciarium spopondit auxilium, statim de bono thesauro bona produxit, statim ignotum ipsis angelis sacramentum, quod implendum esset in novissimo tempore, publicavit: et terreno Adae Adam promisit e coelo. Nam cum serpentem pro merito suo maledicto fulminaret, jubet eum terram pro cibo habere, supra ventrem repere: et quoniam mortem illam ipse fecisset, addidit, dicens: Et ponam inimicitias inter te et mulierem, et inter semen tuum et semen mulieris: Ipsa calcabit caput tuum, et tu ejus observabis calcaneum (Gen. III, 15). Nonne consideras: nonne conspicis, quod eidem tunc minabatur in Christo? Aliud enim semen mulieris nullum prorsus 30.0082D| accipio, nisi illud quod Apostolus ait: Factum ex muliere, factum ex carne (Joan. I, 14). Illud quod, ut Evangelista ait, Joseph filius putabatur esse (Luc III, 23): sed non erat: illud utique, quod Verbum caro factum est (Gal. IV, 4). Nam si generandi publicam istam et naturalem circumspicimus rationem, semina non habent mulieres: denique nulla concipit sine viro: ac per hoc quoniam jam tunc in Adam semen humanae generationis esset transgressione vitiatum, semen coeleste promittitur, ut Apostolus sentit, non ex corruptione viri, sed ex Deo: quod 30.0083A| cum caro fieret muliere, etiam elementa illa corporeae substantiae, id est, humoris et sanguinis, in ipso sibi vasculo, in quo ipsa elementa sita sunt, naturaliter aptaret. Mater itaque Domini nostri Jesu Christi, in illa jam tunc muliere promissa est. Haec inimicitiis opposita est serpentis: Ponam, inquit, inimicitias inter te et mulierem (Gen. III, 15): non certe pono dicit, ne ad Evam hoc pertinere videretur. Verbum promissionis est, quod transmittitur in futura. Ponam, inquit, inimicitias inter te et mulierem. Illam utique mulierem, quae Salvatorem parturiat, non quae generet fratricidam. Ponam, inquit, inimicitias inter te et mulierem: id est, suscitabo mulierem, quae repudiata facilitate credendi, non solum te non audiat, si aut suavitatem pomorum 30.0083B| pro adapertione monstraveris oculorum, aut diis similem esse promiseris: sed etiam ipso Gabriele deferente verbum, rationem de promissionis exigat novitate, dicendo: Quemadmodum erit istud, quoniam virum non cognovi (Luc. III, 74)? Illam utique, quam ad visionem angeli pudor aureus tremefecit: fidei tamen ardor et constantia, labi nesciam, ad inquirendam rationem reddidit audacem: et quae advenienti praestitit de pudore, quod tacuerit, haec promittenti de admiratione non cessit. Nam et sollicita de eo quod annuntiabatur, exquisivit. Denique et angelus non infidelitatem redarguit, ut in Zacharia: sed instituit de divinae operationis novitate, dicens: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi. Ecce istud semen mulieris, 30.0083C| quod non per traducem genitalium ministeriorum, commixtione sexus utriusque infunderetur in uterum, sed claustro clauso, indefloratae Virginis inveniretur in utero. Denique rem novam plenamque miraculi, novo verbo Propheta dum promittit, exsequitur: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium (Ose. VII, XIV). Quotidie certe de procreandi necessitate mulierum conceptus et cernimus et audimus, de nulla tamen dicitur: In utero concepit: quoniam substantia futuri hominis, fusa per virum, coalescit in femina: uterusque mulieris non principium est nascituri hominis, sed depositi nutrimentum. Maria autem non tam prima quam sola in utero concepit, cujus pudoris illibatio conceptum uteri fine damno virginitatis expressit: quae sola nobis peperit, 30.0083D| quod non accepit ex nobis, dicente Domino: Vos de inferioribus estis, ego de superioribus sum (Joan. VIII, 23). Quae sola mater est filio, cum virgo sit marito: cujus conceptionem ignorante virginitate, partus agnovit: quae sola mulier dicta est, non concipiendo, sed pariendo. Ex hac ergo semen promissum est mulieris, quo secundum hominem Dominus Deus noster est: qui non infusus est in utero, sed inventus, evangelista confirmante, cum dicit de Maria: Inventa est in utero habens (Matth. I, 18). Ecce et ab ipso praecedente Prophetae sermone non deviat quod fuerat nuntiatum: Virgo in utero concipiet; sed in mysterii novitate, sermonis etiam parilitate concordat: eoque stylo facti historia designatur, quo faciendum denuntiat. 30.0084A| Et propheta ait Isaias: Virgo in utero concipiet? (Isa. VII, 14): Matthaeus refert: Inventa est in utero habens. Verbo ipso promissionis respondet effectus, quod non aliter loquitur evangelista quam vates, nec ad exprimendam operis novitatem inventae elocutionis difficultate confunditur. Ubi sunt grammatici? Ubi consiliarii? Quae istos, ut extra consuetudinem loquantur, schola produxit? Quae tam aperte signatae novitatem monstravit doctrinae? Non indicant humano sensu, quoniam non opus humanum est quod loquuntur. Et tamen rem novam nec antea factam sic notant, ut intelligas cum mirabili opere, et mirabilem natum esse sermonem. Repetamus denique sanctas feminas patriarcharum, videamusque si sic de aliqua scriptum est. Legimus de Sara: Et Dominus visitavit Saram, sicut 30.0084B| dixit: et fecit Deus Sarae sicut locutus est ei, et concepit et peperit Abrahae filium (Gen. XXI, 1, 2). In Isaac divina benevolentia monstratur his verbis: Et exaudivit illum Deus: et concepit Rebecca uxor ejus (Gen. XX, 21). Denique et de Jacob uxoribus sic ponitur: Et concepit Lia, et peperit filium Jacob, etc. (Gen. XXV, 12). De nulla certe harum scriptum est, in utero concepit: quae tamen quidquid concipiebant, extra uterum concipere non poterant: sed quoniam de conventu virili concipere se noverant, quibus non proveniebat salva virginitate conceptus. Sola vero Maria in utero concepit cum irreserato aditu seminali, clauso utero concepit: ad hujus conceptionis semen si recte ratiocinabimur, et interius divina tractaverimus, praecessit in figura pro 30.0084C| tempore illa sententia, quae primogenita benedictionibus, vel obligationibus obligavit, dicente Domino: Omne masculinum quod aperit vulvam, sanctum Domino vocabitur (Exod. III, 23; Luc. II, 23). Quod est istud masculinum, quod aperit vulvam: cum omnium feminarum vulvas aperiat non puerperii necessitas, sed maritalis agnitio? Denique nulla virgo dicitur post maritum, quod nomen clausis videtur futuris mysteriis convenire. Et superius de Rachel Scripturam habere monstravimus: Et exaudivit illam Deus, et aperuit ejus vulvam, et concepit. Certe non prius dixit, concepit: et post, aperuit ejus vulvam: sed prius, aperuit: videlicet, ut maritus apertis vulvae januis, velut seminaturus agrum paratum seminibus intraret. Denique subjungit, et concepit. Non itaque partu, sed 30.0084D| conceptione, imo conceptio patefacta est: nec illam parturiendus dum nascitur, sed, qui parturiendum seminaturus fuerat, designavit. Et si jam ante conceptum, quippe ut conciperet reserata est, non eam certe ille qui natus est diu post poterat reserare, dum dicitur, nasciturus: qui etiam concipi, dum esset illa clausa, non potuit. Omne masculinum, inquit, quod aperuit vulvam, sanctum Domino vocabitur. Quae est ista ratio, quae nec secundum sensum videtur impleta? Jacob primi locum fratris fraudulenter invadit, nec nascendi ordine prohibetur, nec dolositate damnatur. Joseph filii per avum praepostera secundum nascendi gradum benedictione signantur, nec caecitas errat futura prospicientis, 30.0085A| nec monitor filius dexteram parentis, quae pinguioris benedictionis succo minorem irrigabat, inflexit. Quae utique omnia sunt contraria, si putamus de his dictum esse: Omne masculinum, quod aperit vulvam, qui de virili semine primi nascuntur ex feminis. Sed quoniam aliud interius habet illa sententia, ideo istiusmodi primitivi cedunt et benedictiones perdunt. Jesse filius David, non primus, aut secundus, aut tertius, sed omnium ultimus ungitur a Propheta, et despicabilior cunctis eligitur in regem. Nec illi primo aut secundo contra David sententia legis de primitivis promulgata blanditur, quia judicasset utique maximos, si ab his matrum vulvas meminisset aperiri: quando hoc utique, aut in qua dicimus impletum, quod utique non poterat non impleri. Quae 30.0085B| est ista, cujus vulvam foetus reserat, non maritus? quae virgo concipit, quae non ut conciperet, virgo esse desiit? Non certe illa de qua Scriptura dicit: Cognovit Adam uxorem suam, et peperit ei filium (Gen. IV, 1); sed illa de qua evangelista signat: Et non cognovit eam Joseph, donec peperit filium (Matth. I, 25). Igitur in Maria hoc sine dubitatione perfectum est, cujus vulvam non deflorator virginitatis aperuit: sed partus effusus, quae virgo peperit, quae virgo concepit, quae prius mater facta est quam maritata. De hac istud masculinum, quod vere sanctum vocandum esset, exiit: quique vulvam secundum promissionem partus editus, non secundum consuetudinem naturamque communem, dum concipitur viri semine reseravit. VII. Sed quoniam divites Dei sensus velociter explicare 30.0085C| non possumus, tantis se Scripturarum molibus ad unam speciem opponentibus, ut lassari sit facilius quam evadi: quando omnis Scriptura cunctorum sensuum unus trames sit, quem humano sermone decurrere quis valebit, nec si angelicas pennas mortalium linguis spiritus ascribat: redire ad propositum convenit, et parvo navigio non in altum vela configere, ne in periculum currat audacia, sed pro infirmitatis solatio in conspectu littoris navigare, ut si quid formidinis oriatur, vel spes sit facile teneri posse quod cernitur. Dicebamus semen mulieris Dominum sanctum, quia secundum carnem patrem hominem non haberet: eumque jam infestum esse serpenti, quem in utero virginis Dei Spiritus, non materialis generasset humor. Denique quod sequitur 30.0085D| majorem ab homine virginis promittit effectum, dicendo: Ipsa tuum calcabit caput (Gen. I, 15, sec. LXX): quis ambigit, quod praeter Dominum nostrum caput serpentis nemo calcavit? Ipse enim solus super dracones et scorpiones ambulavit: ipse captivam duxit captivitatem. Nam quod subditur: Et tu ejus observabis calcaneum, ad quem alium credimus pertinere? Calcaneus quidem pars extrema vestigii est. Et Dominus post Joannis baptismum, post dierum quadraginta jejunium, cum ab eodem serpente tentatur, tertiae illius dolositatis jam victor, exclamat: Vade retro post me, Satana (Matth. XVI, 2). Quid aliud nisi a tergo positum, vel relictum, jubet suum observare calcaneum? Haec supra dixi, et inde 30.0086A| ad hoc nos ipsa deduxit oratio, quod homo ille interior cum cogitat, non in hoc mundo, sed supra ipsum mundum, cum illo opifice rerum ac suo vivere videtur, dicente David: Beati qui scrutantur testimonia ejus (Psal. CXIX, 2), ut pene hoc sit, si fas est dici, Deum fieri, divina meditari: illum Dominum nostrum salutis nostrae jam tunc prodidisse mysterium. Unde et in Psalmis ait: In capite libri scriptum est de me (Psal. XL, 8). Caput libri est Geneseos principium, quoniam omnis Scriptura unus est liber, et unus, de quo scriptum est Deus, et istam promissionem de ipso esse videmus in capite, et caput vitae nostrae spes est, et ideo caput libri vitalis spes facta per Deum. Illum inquam, ut saepe diximus, conditorem, senescente jam mundo, quod in prima 30.0086B| mundi aetate promiserat, praestitisse. Unde Propheta ait: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Psal. LIII, 4). Virga mater est Domini, ex qua baculus iste, fesso jam per aetatem mundo, qui eum sustentaret exiit. Illum ergo in Virginis uterum delapsum, ut redemptionis nostrae totam historiam retexamus, partu effectum hominem, se exhibuisse pro homine, et creaturam suam se de Creatore fecisse. Illum formam servi accepisse, sed se exinanisse potestatis voluntate, non natura deitatis, per quam non poterat non esse quod fuerat. Illum maledicta pro salutaribus meruisse miraculis. Illum sputa, illum palmas, illum coronam spineam, illum postremo crucem fuisse perpessum: illum inferna penetrasse, illum tertia die resurrexisse in id corpus quod cruci fuerat 30.0086C| affixum: illum hominem post mortem Deum vivum coelum petiisse victorem, sedere ad dextram Dei, venturum suo tempore ad judicium faciendum: illum spiritu Dei per sanctorum suorum ora quotidie celebrari. Haec cogitasse vixisse est, haec cogitatio pastus animae est: in haec relabi vel recurrere, cum Domino jungi est, et cum ipso per haec humiliari, est cum ipso pati, cum ipso mori, et cum ipso etiam suscitari. Quid dicam de ipsa resurrectione, in qua cum rideamur a gentibus, non separamur a Christo: licet et multi qui se Christianos dicunt resurrectionem carnis excludant. Sed sic sint illi sine corpore, quibus forte conceditur, si fas est dici, aliter repraesentari Domino, quam Dominus remeavit ad patrem, nos ut credimus, et loquamur. 30.0086D| VIII. Quid, inquam, hac cogitatione laetius? Quid hac spe esse poterit erectius? fixumque magis in nostris animis inhaerere debet, nos aliquando cum hinc exierimus ad corpora nostra esse redituros, et animae interim et corporis divortium, non id agere ut nihil simus omnino, sed ut meliores per Dei spiritum reformemur: quoniam jam hic Dominum id pignus nobis promisisse, accepimus. Et hoc corpus quod in sui natura caducum est, et merito pristinae transgressionis gravatum, ut maledictione divina fertur, ad terram ibit (Gen. II, 27): id rursum post multa tempora, id est, in fine saeculorum, cum minima pars favillae sit, aut forte jam nulla, ab eadem terra, quae illud corrumpit in nihilum: quoniam ipsa liberanda 30.0087A| est a servitute corruptionis, in integram membrorum suorum soliditatem, et in statum pulchritudinis decoremque renovandum. Quem talis cogitatio non cum admiratione delectet? Reliquias, inquam, corporum nostrorum, aut nullas aut minimas certe, et quantulascumque: attamen sordidas, et animi numquam sine horrore inspectas, in suum iterum hominem, non ut Pythagoras mentiens et delirans in Euphorbo esse credatur, sed in proprium suum corpus et nomen, per ossa, et nervos, per venas, per cuncta vitalia, non modo artuatim, verum etiam articulatim recompaginandum. Hoc autem non est angustum, cum omnium vel frugum, vel stirpium semina, majora et pulchriora in graminibus redeant, quam in terra vel ab hominibus sata sunt, vel sua sponte ceciderunt. 30.0087B| Quis non seminari se in terra, ut ita dixerim, laetetur, quae nos meliores quam acceperat, reddet, dicente Apostolo: Resurrectio mortuorum seminatur in corruptione, surget autem in incorruptione (I Cor. XV, 42). Quae possessio praesentium huic spei poterit comparari? Aut quid erit aliud quod ad contemptum mortis attollat, quam haec meditatio divinis promissionibus et prophetarum vocibus excitata? Quid tale Cleombrotus Ambraciota in Platonis libro disputante didicerat, qui homicida sui esse non timuit, ac se altissimo praecipitavit e muro, dum et nullum post mortem autumaret esse judicium: et sine discrimine meritorum aliquo, omnes animas post corpora aequaliter ferri arbitraretur ad coelum. Quod adeo omnes pro vero tenuerunt, et sic omnes 30.0087C| illos saeculi sapientes una nebula hujus erroris involvit: ut et ipse tam laudabilis, ut putant, doctor Socrates, homicidam ipsum se privatim, ne publice occideretur, occiderit. Aliud longe beatus Apostolus praemeditatum habebat et cognitum: Qui non ab hominibus, sed per revelationem Domini nostri Jesu Christi (Gal. I, 12), quod docebat, acceperat, nec Academiae nemorose obscuris tectus umbraculis, sed coelesti illustratus lumine: nec in ludo aliquo litteratorio inter puerulos oscitantes, sed in tertio coelo inter angelos coruscantes imbutus, in contemptum vitae praesentis exclamat: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Phil. I, 21). Non certe murum de quo se praecipitet ad mortem, sed Christum Dominum, per quem hoc mortale ab immortalitate absorbeatur, 30.0087D| inquirit. Etenim intelligit ei lucrum esse mori, cui sit vita futura cum Christo. Sine Domino autem nihil prodest, etiamsi totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum esse passurum. Credebat igitur vir ille, vas electionis, se per Christum Dominum nostrum de hac terra, quae numquam sine usura reddit quod accipit: sed alia minore, alia plerumque majore cum fenore: ut tricesimum et sexagesimum et centesimum, Domino ipso in Evangelio germina quae plantaverat sic legente: de qua terra, etiam veritas, quam Pilatus ignorabat: quam nemo utique principum hujus saeculi vidit: Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8): de ipsa, inquam, se Apostolus transformatum 30.0088A| corpori claritatis Domini in lucentia membra rediturum ait (II Cor. III, 18): per Salomonem quoque istud sapientia promittente, cum dicit: Fulgebunt justi, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Et ideo in hanc vocem: Mihi vivere Christus est (Phil. I, 21), securus erupit, in qua utique quae fuerunt merita victura sunt: qui autem longe, ut ignoraverunt, ita et ignorabuntur. Nunc si videtur, quid sententia illa Salomonica promiserit, inquiramus? Fulgebunt justi, et tamquam scintillae in arundineto discurrent (Sap. III, 7; Matth. XIII, 43). Quid est ut quibus flammarum claritas condonatur, his tam humilis locus ubi discurrant, et abjectus offertur, ut loci despectu decrescere videantur, qui corporum luce creverunt? Quid est, inquam, quod 30.0088B| astris per arundineta comparati volitabunt, et in siderei forma fulgoris, stirpes terrarum miserrimas permeabunt: cum longe incongrue misceantur, vel fulgores arundinetis, vel arundineta fulgoribus? Animadverte, oro te, divini verba mysterii, cui ut non de bobus, ita nec de arundineto cura est, aut in resurrectione arundineta quid faciunt, nisi quod nos per omnium formas, vel pecudum, vel stirpium laborat ostendere, ac per hoc, ut Apostolus ait, pro nobis cuncta scripta sunt (Rom. XV, 4). Intellige per arundineti imagines, infideles homines et incredulos demonstrari: eorumque corpora, superficie grata et interius cassa virtutibus, quae ubi primum spiritus vanitatis inflarit, sibila serpentis imitentur, et sanos partus, viperarum progenies obsequantur. 30.0088C| Scintillae, inquit, in arundineto. Sancti ergo inter peccatores, quoniam non omnis caro eadem caro. In arundineto, ait, id est, vacua luce corpora, et alienis arsura fulgoribus, quibus sanctorum claritas futura pro poena est: quoniam Deus ignis consumens est, et justi in imaginem deitatis advenient. Fecit enim Deus hominem, ad imaginem suam fecit illum (Gen. I, 27): et Apostolus testatur credere, se, quod illi similis sit futurus. Necessarie. Si enim similis Deo fuit cum factus est, et similis futurus est cum resurget: quoniam quidquid nunc in nobis dissimile videtur auctori, id omne vitio transgressionis impressum est: et vivam veritatis formam, artifex mendaciorum strumosis actibus deformavit, suamque pravitatem, nostris etiam membris, dum 30.0088D| mentes corrupit, inscripsit: quae per resurrectionis gloriam male adjecta, aut imminuta diluentur: et id solum quod auctorem rerum tamquam in speculo reddat, emicabit: ut interpolator opus suum se doleat perdidisse, et homo tandem se integrum esse glorietur. Non tamen hoc omnes, ut jam diximus, sed justi tantum in luce erimus: Quoniam omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (Thes. VI, 15): discretionem enim faciet personarum, diversitas meritorum. Nam etsi inter ipsos sanctos erit aliqua de operatione distantia, dicente Apostolo: Stella a stella differt in claritate (I Cor. XV, 41): quam diversitatem vel de impiis, vel de peccatoribus sentiemus: quorum alii in judicio, alii in sanctorum 30.0089A| consilio resurgunt? Qui etsi resurrectionis ipsius tempore segregantur, quid de habitu formaque dicemus? Quae, ut mihi videtur, non veste aliqua textili, neque mulierum elaborata pensis, sed suis meritis et orationibus erit inventa: beato Joanne hoc in revelatione monstrante, qui sanctos, ait, indutos byssinum se vidisse (Apoc. XIX, 14). Et ne forte subtegimina byssini, aut stamina quaereremus, et materiale, vel corruptibile ac fluxum aliquid exerceri in coelestibus opinaremur, subdidit: Byssinum autem justificationes sanctorum sunt. Tunc ergo, ut intelligo, in superficie corporis nostri venient, quae nunc sunt testa sub corpore. Tunc unicuique, miserum me, conscientia sua vestis fiet. Tunc ea, quae de fundamento illo, quale aliud non potest poni (I Cor. XIII, 11), 30.0089B| ab unoquoque superaedificata sunt praeeminebunt, ut aut mercedem accipiat, qui mansura constituit; aut detrimentum patiatur, qui arsura construxit. Jam quid illa commemorem quae sequuntur, quae tota sanctorum sunt carnem sine terra, corpus sine doloris sensu, animam sine metu, vitam sine fine, aetatem sine tempore, lucem sine nocte, beatitudinem sine fine. Video hominem, et in homine Deum: quoniam Deus omnia in omnibus est (Ibid., XV, 28). Totum quidquid nunc impossibile homini cernitur, id tum fieri per munificentiam perpetui regis velare et revelare, liquescere ac resolidare, eumque fieri quem et intrare ad discipulos concreta et corporea parietum valvarumque non senserunt: et discipuli tamen stare omnes ante se intus conspexerunt: et omnia quae sine hoc corpore 30.0089C| Dei spiritus fovebat, corpus cum Dei spiritu esse facturum. Satiari delectatione harum cogitationum Christianitas non potest. Haec illi requies, hoc oblectamentum est, haec voluptas, hae deliciae ire mente in sedem Dei, ibique sibi locum et partem sedis, non sua praesumptione, sed divinitatis pollicitatione usurpare. Nec hoc illi arduum videtur, postquam jam ibi in Christo Domino suum esse hominem cognoscit. Vendicat sibi aequum jus de cognatione per Deum carnis assumptae: quoniam de carne ejus sumus, et de ossibus ejus. Ipse enim est caput corporis Ecclesiae (Col. I, 18), ipse principium omnis principatus et potestatum, evangelizante sic Apostolo: Ex quo totum corpus sic compactum et productum per conjunctionem, et copulatum, crescit in augmentum Dei. Quid ergo venturum 30.0089D| judicium, et diem Domini, piis optabilem, et impiis fugiendum; quid illud igneum diluvium non aquarum, fumante terra, fugiente mari, coelo in libri speciem complicato, loquar? IX. Tristia haec sunt divitibus saeculi, sed exspectanda pauperibus Christi, pro quibus in Psalmo Dominus suspirat, dicens: Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exsurgam (Psal. XII). Quid tribunal illud ex majestate judicantis immensum, et duodecim sedibus adorandum, tantamque datam a filio potestatem, ut in judicando habeant etiam angelorum substantias, quasi eorum creator addictas, dicente Apostolo: Nescitis, quoniam et angelos judicabimus (I Cor. V, 3)? Et quid erit quod non 30.0090A| mancipandum illis esse credatur, quibus et spiritualis illa nequitiarum natura subjicienda est? Quid ergo tunc facient, qui nunc in honoribus gloriantur: qui per terribiles praefecturas, et fasces, et aeternos, ut existimant, consulatus, Deo se comparare nituntur rapina, non natura? Quid faciet qui conjungit domum ad domum (Isa. V, 3)? qui perturbata civitate, et cunctis quibus stringebatur hinc inde limitibus fractis, montes, flumina, mariaque transiliens, quantum ad ipsum pertinet, unam vult possessionem esse, quae communis omnium terra est, et insatiabili cupiditate latitudinem immensi orbis excedens in Alexandri Macedonis anxietatem, et innumerabiles Epicureorum mundos diffunditur: acquisitisque per aviditatem mundi hujus angustiis, in alium credulus 30.0090B| non aestimata proprii corporis possibilitate accenditur, autumans passurum se damnum esse de jure, si fidem non adhibuerit de furore? Quid hi facient, qui tamquam correptores morum, Domini familiam attentius castigatiusque viventem, aut in vestibus humili colore, aut in cibi arida parcitate, aut in vigiliarum non otiosa sobrietate, velut aut indumentis mollioribus delicatam, aut epulis copiosioribus saginatam, aut thoris calidioribus oscitantem, divellunt ac vexant, nescientes quod in sanctis Dei, martyribus, confessoribusque oculi ejus pupilla feriatur? Peribunt sine dubio, peribunt in illa die omnes cogitationes eorum: nec eos apud tribunal illud aut Lucius Crassus defendet, aut M. Antonius, aut istis eloquentior Tullius: quoniam omnis tunc saeculi lingua 30.0090C| obmutescet, et sola erit in rusticulis suis facunda justitia: quae infantium fecit ora diserta, et mutorum linguas novum solvit in canticum, coelestemque sibi harmoniam per sui misericordiam de suis oviculis acquisivit. Ad cujus gloriam celebrandam, etiam si hominum studia cessaverint, in confusionem generis humani, lapides clamaturi monstrantur. Sed quo ego a materia proposita, velut mortalium improbitatem increpaturus excessi? et uniformis mali, tamquam publicus accusator, mundanis vitiis, dum me aliquorum miseret, non peperci: cum etsi judicandi tempus esset, lapidem tamen mittere super adulteram non auderem: et si ad innocentis judicium purioris conscientiae me armaret auctoritas, tempus tamen exspectare debebam, docente Apostolo, qui 30.0090D| sanctis non judicium sustulit, sed distulit. Ait enim: Nolite judicare ante tempus (I Cor. IV, 5). Illud nempe resurrectionis tempus innuens exspectandum, quo per incorruptionis gloriam rediviva caro miranda assistet judici. De aeternitate jam manente constantia, cum absistet formido de lapsu, non trepidabit tunc in alium ferre sententiam, cum de se meruerit esse securus. Caeterum nunc cuncta sunt dubia, cuncta nutabunda, dicente Apostolo: Considerans te ipsum, me et tu tenteris (Gal. VI, 3), qui alium utique status tui nescius, facile judicas de ruina. Quid et si miseris fiduciam, ut beatis Deus det? Praemia potius sanctorum, id est, vera laudemus, quam improvidi, aut intempestivi, 30.0091A| vel de conscientia, vel de tempore denotemur. X. Redeamus ergo ad illas sanctorum nobilissimas et laetissimas cogitationes: nam nihil laetius est, quam mortalem de promissa sibi haereditate meditari. Illum quidem quem diximus, ante oculos collocemus: quandoquidem securius est vera celebrare, quam miseranda culpare: licet vera felicia sine peccatorum non possint infelicitate narrari. Cernamus utique, ut constituimus, Dei sanctos cum facibus per omnia volitare, et coruscantibus ad vindictam dextris, ancipites gladios stringere. Haec enim est gloria sanctorum Dei; haec in hoc saeculo despicabilis militia: haec linguis omnium in detractionibus dissipata. Hic tunc patientiae nostrae fructus, haec sufferentiae merces erit. Haec praemia pro nomine 30.0091B| blasphematorum, subjecta sibi habere omnem animam superbam, et omnem extollentem hominem, potentissimos quondam reges mundi, et toto adoratos orbe cum manicis ferreis compedibusque sistendos, nobilesque eorum immanium pondera catenarum, collo et cervicibus sustinentes, ante fulgorem illius augusti tribunalis, his quibus aliquando contempserant, despexerant, irriserant, offerendos. Mutata enim vice, ut hoc saeculum lautorum sit, aliud futurum credere miserorum. Vae enim divitibus, quoniam perceperunt consolationem suam: sed illis divitibus, quibus dicendum erit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non potastis me (Matth. XXV, 35). Illis utique divitibus, qui de injusto mammona amicos facere noluerunt: qui meditati 30.0091C| sunt in cogitationibus suis exuberante fructu, quo neminem refrigerabant, nova immensis fructibus receptacula moliri: qui in crastinum comederent, ignorabant. Anima eorum eo tempore expostulabatur, sub una tamen nocte vana solitudine occupata, cum thesaurizare non cessaverint, nec defossis vigilare opibus omiserint. Hinc Lazarus pauper cum eo patriarcha, qui peregrinus vixit in mundo, laetatur in cubili suo. At dives econtra in aeternis flagrat incendiis, et omnis exspoliatus dignitate atque substantia, despecti quondam inopis divinum implorat auxilium, ejusque vel minimo exoptat digitulo contigi, cujus egestatem inter opimas dapes suas, et copiosa convivia ne micis quidem de mensa decidentibus sustentabat. Cum itaque praescriptum judicium per nos, id 30.0091D| est, per sanctos est celebrandum, nobis vindicta in nationes et in populos est donata. Quod cum cogitatur, quae in nobis mens? quis ardor animi? quod desiderium futurorum? quis praesentium contemptus? facilius sentiri quam dici potest. Aut quis est, qui non ad ista festinans dissolvi se cupiat, et esse cum Christo (Philipp. I, 23)? Aut quid magnum est si pro tantis ac talibus bonis mors contemnatur, pro quibus etiam haec vita contemnenda est: quoniam pro iis qui perdiderit animam suam, salvat illam. At contra qui hic salvaverit animam suam, perdet eam (Matth. X, 39). Etenim cum plerique in hoc mundo velut furialibus flammis, ita sint animi ambitione succensi, ut non opibus conditis, nec patrimoniis, 30.0092A| nec ipsis quoque filiis parcant, quos etiam de avaritia accusati opponere consueverunt, dum praefecturas consularitatesque mercentur, quas potestates et mors admittit, et successor excludit: quae dementia est non ea potius impensis omnibus et detrimento vitae ipsius comparare, quae promotos faciant vel de vitae aeternitate securos, vel de judicii perpetua dignitate gloriosos? XI. Tempus admonet, et locus ipse suggerit, nec materia videtur aliena, quoniam de meritis coepimus tractare sanctorum, ut infelicissimae infelicitatis blasphemias diluamus, quae ad hanc videtur speciem pertinere. Exstiterunt enim qui virtutes egregias et coelestes per sanctorum reliquias jam utique prope nostris temporibus operantes, maluerunt detractione 30.0092B| mordere, quam veneratione suscipere: antiquum illud venenum in Dei famulos Judaicae infidelitatis evomentes, quod illi quondam in ipsum Dominum viperinis linguis et mortiferis sibilis effuderunt, dicentes: In qua potestate hoc facit? Et, quis tibi dedit hanc potestatem? Recitabant namque nobis juxta positis, quae divinis et beatissimis Gervasio et Protasio infidelitas stulta loquebatur, quos dum papae Ambrosio aliqui decerpere machinantur, violare sacrilegis sermonibus non timeant, hoc modo rationem miraculorum conquirentes. Quid est istud, quod ex eo quod martyres sunt, virtutum dona meruerunt? Cur tam tarde, quod jam pridem illis concessum est, exercetur? Aut si ea tempestate cum passi sunt, non ostenderunt, quomodo nunc operati sunt? quid 30.0092C| est hoc, quod modo videntur ostendere? Aut illos majores revelatione Ambrosius fecit, quam dignatio martyrii? Agnoscitisne aliis licet verbis, ita mendaciter quod de Domino prodidimus, martyribus ingestum: In qua potestate hoc facis? Et, Quis tibi hanc dedit potestatem (Matth. XXI, 23)? Tepida, ut arbitror, consolatio, et de livore generata, quaerere, an divinum sit, quod videas esse divinum et rationem poscere, cum credere sit necesse. Et cum Apostolus dicat: Charitas omnia credit (I Cor. XIII, 7): quis dubitat, quod sine charitate Dei sunt qui fidem tantis non applicuere virtutibus? Negat autem fidem, qui quasi tentator inquirit. Unde haec potestas? Quasi non manifestum sit in ea sanctos martyres nunc in spiritu miracula facere, in qua potestate adversarios 30.0092D| suos prius in carne et in passione vicerunt. Conferamus pedem contra istos, si dici fas est, filios Judaeorum, et ut nuper eorum parentem, id est, Judaeum qui se in sacrilegio prudentem nimium putabat, dono Deitatis oppressimus: ita et hanc sub Christiano nomine blasphemiarium sobolem destruamus, per eum qui dixit: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobrabo (I Cor. I, 17): ut et nos in triumpho gemino per Dominum gloriemur; et illi agnoscant intelligentiam rerum divinarum in fide catholica, non in sapientia saeculi constitutam, monente Domino: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9): ut manifestius constet, et fidelibus patere infidelitatis obscura, et 30.0093A| ab infidelibus fidelitatis etiam plana non cerni. XII. Forsitan quaeras pro tua sollicitudine, et vigilantia, diligentiaque, vitali, quae fuerit illa quaestio, in qua trophaeum nobis Dominus de falso Israelita donavit. Referam, nec tacebo, quoniam his rebus paginam tibi amas extendi. Et si enim non congrue, necdum prioribus absolutis, alia coepta videantur interseri: tamen pro te malo aliqua etiam non suo ordine loqui, quam tuis mihi modo orationibus donata praeterire. Quidam de inimicis crucis Christi, inter familiares Dei, et quidem doctores, de scandalo illo gentis suae, quod in Dominum nostrum susceperunt, spiritu blasphemiae Dominum pulsans, protulit exempla de lege. Et ut quondam pater ejus homicida in pinna Templi Dominum tentans, quid de 30.0093B| ipso promissum esset in lege improbus praedicabat: ita hic ne aut minus doctae perfidiae videretur, aut nudum pateret sine majori auctoritate mendacium: Plura, ait, miracula propheta noster fecit Elisaeus, quam Dominus vester Christus. Nam cum pro magno Lazarum de morte in lucem revocatum esse referatis (Joan. XI, 14), quid amplius dicere poteritis, quam a vivo mortuum resuscitatum? Profero quod verum esse, etiam vestra confessione censetur. Elisaeus enim noster jam mortuus appositis ossibus ejus, mortuum (quem juxta corpus ejus piratarum fugiens adventum, supremi officii deserens munus turba projecerat) exanimis animavit, et de frigidis ossibus atque exsangui corpore, alienum cadaver vitali calore perfudit: nec quod habuit, dedit: sed alii, 30.0093C| quod ipse tunc non habebat, indulsit (II Reg. XIII, 21). Hoc credo vobis majus caeteris virtutibus videatur, mortuum in auras vitales remissum esse per mortuum: et eo tempore quo ipse esset naturali lege constrictus, alteri legem solvisse naturae. Hoc si praestat cunctis operationibus, cur hic potior non habeatur, quem tamen prophetam, non Dominum confitemur: aut si vel simile huic aliquid nostis, edicite, ut et honore praecellat, qui fuerit merito virtutis excellentior. Obstupuere ad haec dicta proceres nostri, et nullum referentes responsum, nec quod telum repercuteret producentes, pene sub inani adversarii machina, inutilique ariete conciderunt: adeo ut ille qui profuga omnium, ut aiunt, esse debuisset, etiam victoris gloriam sine certamine reportaret. Quod ubi 30.0093D| mihi est nuntiatum, ingemui, tantam nobis inesse negligentiam, ut nec veritatem possimus astruere, cum alii valeant inculcare pro veritate mendacium: rogatoque Domino, quoniam nihil nostrum est, ut suis arma suggereret, quo ejus ignaviae auferretur opprobrium. Cedo mihi, inquam, istum magniloquum dicentem: Labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est (Psal. XII, 5)? Proferam profecto per eum qui disperdit linguam magniloquam, ut intelligant Domino famulum non aequandum: licet ipsi noverint Judaei, prophetas veteres nulla miracula propriis edidisse virtutibus. Denique ipse Elisaeus cum spiritu magistri haereditatis, velut insolentior donorum remuneratione venisset, scindere tamen aquas nisi 30.0094A| Dei invocatione non potuit (II Reg. II, 4). Sed fateor ipsius hanc quae proposita est interim fuisse virtutem, ut major gloria nostrae fidei sit, si tentatorem etiam dum credimus, opprimamus. Quid ais, Domini blasphemator? Elisaeus, inquit, ipse mortuus alium mortuum contactu sui corporis suscitavit. Hoc loco plene, ut in omnibus, Domino suo prohetae virtus assurgat, quae in Domino Jesu Christo cum sepulcrum ejus lapidibus infidelitas vestra muniret, lapidem milites obsiderent, credo ne resurrectio ejus idoneis testibus indigeret. Nam resurrecturum si volebatis credere, noveratis. Subito enim ille infernis terrae cardinibus concussis, cum stupore militum et ruina saxorum, non alium aliquem, sed se suscitavit in lucem. Elisaei haec propria dona si fuissent, 30.0094B| sibi dare maluisset: nec praestare alii poterat, quo indigeret sibi. Denique hoc majus esse vestri etiam prodiderunt majores, dum Dominum in cruce deriderent, dicentes: Alios salvos fecit, seipsum salvum faciat, descendat de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 42): vestrorum ergo sententia vincimus. Vestri promiserunt se credituros esse, si praestitisset sibi, quod aliis praestare consuevisset. Cur non creditis, quod esse praestantius non negatis? Nemo certe hanc habuit potestatem. Denique et Dominus dicit de anima sua: Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo resumendi eam (Joan. X, 18). Recense superbas majorum tuorum imagines, et patriarcharum retexe virtutes, et inveni quis talem habuit potestatem. Quare non ei credam, quod possit liberare animam 30.0094C| meam, qui potuit et suam? Plura dicturo, suggessit recordatio, volumen crescere, et ideo cursum hujus quaestionis esse revocandum: quoniam adhuc prior illa astat in januis, cui aeque sua spatia etsi habenis restrictioribus, tamen adhuc illibata debentur. Et vere non fuerunt necessario in hac parte multa dicenda, ne et ille cresceret: si tamen magnum protulisse aliquid putaret se, quod quaereret prolixa disputatione victoriam: cujus non sapientiam, quae nulla in eo erat, sed superbiam, quae abundabat, infregimus. XIII. Repudiato vero isto Israelita: vel ne pugnam se fecisse gloriaretur (quandoquidem quae diximus ad instructionem nostrorum potius, quam ad illorum certamen conflictumque protulimus, qui nec tunc vult credere cum vincitur) ne aut sanctum 30.0094D| canibus impudenter dedisse, aut margaritas porcis sparsisse judicemur (Matth. VII, 6), revertendum est illuc, unde ad illum locum pene praecisis sensuum tramitibus deviavi: et oves domus Israel diligentius circumeundae sunt: quoniam si charitas Dei in nobis est, quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 20)? Docendique magis sunt, ne usque ad blasphemias loquantur, si forte aut non teneant, aut non intelligant prophetata. Quaerunt an divina virtus sit, quae nunc coepit in martyribus apparere. Cujus legis homines hoc requirunt? Nempe Christianae: quae sic est prophetationibus instructa, ut nihil tam novum, tam inopinatum nostris temporibus possit ingruere, quod 30.0095A| fides aut admiretur electior, aut blasphemetur [ Al. blasphemet] infirmior. Omnia usque ad Dominum, prophetae veteres praedixerunt. Omnia post Dominum, quae deerant, apostoli prophetarunt: beato Paulo per libertatem sancti Spiritus non tacente, qui ait: Ex parte scimus et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 12): non quod omnia nesciat, aut omnia non prophetet, in quo praesertim loquitur Christus: sed ex parte de toto prophetat, et ex parte de toto scit. Prophetat nobis id, quod scit illius temporis esse, quod futurum erat. Quod vero prophetat, venturae utique prophetizat aetati. Prophetat autem totum, etsi prophetat ex parte. Haec enim prophetat, quorum apertione pars ejus temporis, quae usque ad finem superest, indigebat. Ex parte ergo 30.0095B| prophetat, quoniam jam ex parte fuerat prophetatum: et ideo propheta sciebat ventura quae prophetabat. Cujus prophetiae particulas plenitudo, ut ipse dixit, temporis abolevit, hoc modo: Cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est, destruetur (I Cor. XIII, 10): scilicet, cum in conclusione mundi, nec scientia major, nec prophetia ulterius sit quaerenda. Denique intelligentiae istius virtutem, ut apertius demonstraret, subjunxit: Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Per figuram interim sunt universa, et quibusdam imaginum lineis obumbrata, ut infirmitas carnis nostrae, terrenaque substantia, magis se ad spiritualium extendere veritatem, ut ea illi desiderium pulchritudinis suae etiam per speculum tenuiter ostensa faceret: quantaque 30.0095C| ipsa esset in sua substantia nos doceret, cum tam admirabilis etiam in repercussis luce sua aenigmatibus appareret: et ideo nunc per speculum pollicita conspicimus, non tamen propter virtutum merita possidemus: et ostensa adhuc miramur, non tradita tenemus. Tunc vero prophetia scientiaque cessabunt, quae promittebatur erit ingressus. Hinc etiam prophetia semper obscura est, quod alio tempore canitur, alio cernitur. Quod dicitur, dum non videtur, quasi non praedictum non creditur. Denique Isaias cum redemptionem nostram tanto ante in Virginis utero agnoscere, eamque velut jam praesentem populo demonstraret, dicens: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isa. VII, 14): praesentem et futuram infidelium Israelitarum turbavit 30.0095D| aetatem. Nam et illi veteres prophetam suum, quoniam non viderent quod ostendit, interemerunt: et hi prophetatum sibi, quoniam prophetiam non receperunt, occiderunt. Quod nobis etiam ut non in Dei martyres accidat, praecavendum est, si eos quos prior aetas insecuta est, nostra blasphemet. Et quoniam, ut diximus, quod praedictum fuerat, venit: venturum nihil est, quod non fuerit ante praedictum: Domino ipso sic dicente: Ecce praedixi vobis omnia (Mar. XIII, 23). Videamus potius si haec aliquando majorum auribus probantur infusa, quae modo nostris oculis tamquam impleta finguntur. Videamus si haec omnia operatur unus atque idem spiritus (I Cor. XII, 11). Si denique nec angelus de coelo evangelizet, praeterquam 30.0096A| evangelizatum est nobis: licet ipsae quae fiunt virtutes Domini per daemonum tormenta testentur, quando Satanas non dejiciat Satanam: quia uniformitas nequitiae, indivisa naturaliter societate conflata, similitudinis accessione non detrimentum sui metuat, sed capiat augmentum. Nam et multos in unius formam legionis pravitatis spiritus [ Al. tacet spiritus], et iniquitatis viperinae confoederatio conglobaverat: nec sibi oberat multitudo, quae sicut acquirebat miseram sociata infirmitate virtutem: ita formidabat incurrere divisa permixtione inanis substantiae vacuitatem. XIV. Sed hac parte interim argumentationis omissa, sicut proposuimus ea quae in Ecclesiis Domini, sanctorumque coemeteriis admiramur, credenda esse divinitus fieri, si prophetata fuerint, comprobemus. 30.0096B| Atque in hac tam dura difficilique materia, nec ab aliquo antea pertractata, Dominum consulere deberemus, si, cessante merito, repudiari non timeremus prae audacia: quoniam quae ipsius sunt, nemo extra ipsum poterit explicare. Etenim mirum unde miseris tanta fiducia: unde est interpellandi Dominum familiaritas tam amica, ut in hanc vocem audeamus erumpere: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 3)? Quis tantum concepit optatum? Quis tam grandia vota, sui aestimator negligens suspiravit: ut ipsius os cominus concupiscat attingere? Atque vel utinam nos eorum dignetur osculo, quos ipse dignatus est osculari; ut in secundis postremi tertiique sistentes, de eorum labiis aliquam ex parte scientiam trahere mereamur, qui totam sapientiae plenitudinem de Domini 30.0096C| ipsius ore didicerunt. Quamquam etsi magnorum meritorum privilegiis fulciremur, posita erant in exemplis, velut alta quaedam repetita fundamina verecundiae: ne quid indecens et inordinata praesumptio levitatis auderet. Quidnam electius beato Petro? quid ad spem erectius, quid liberius in fide, quem oris sui osculo Dominus se osculatarum esse promisit, dicens: Tibi dabo claves regni coelorum. Et illud: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 29). Tamen hic pondere se quodam pudoris incurvans, fiduciam, quam elatior habebat ex merito, verecundior ad interroganda submittit, cum in coena Domini, non per se quis Dominum esset traditurus, inquirit, humiliterque pudibundus osculum Domini, ore petit alieno: quod illi etsi apud Dominum fiducia 30.0096D| erat, ut subinde etiam homini inconcessa praesumeret: ut ibi, cum per maria gradientem Dominum audet poscere, ut ipsum pariter solidata sub vestigiis aquarum terga sustentent: aliquid sibi diffidentior, sed consultior nobis, quibus suo actu imitabiles formas tamquam in speculo collocabat. Si per legatum praescientiam Domini cautus explorat, quid hac instructione dignius, quid hac consulendi arte subtilius? Quod nos facere debemus, quibus cum fiducia nullius sit meriti, debet esse saltem pudor exempli: imitantes vel in hac parte beatum Petrum, qui non solum qua humilitate, verum etiam per quae ad desiderata pervenire possimus, ostendit? Ab illo absolutionem quaestionis hujus, quam ipse non erubuit interrogare, 30.0097A| quaeramus. Ab illo, inquam, qui in ipso Domini pectore, velut super arcam novi veterisque Testamenti recumbens, non modo ad vestibulum aliquorum divinorum oraculorum diligens inquisitor accessit, sed ipsum penetrale secretae dispositionis, tamquam familiaris sacerdos intravit: et ideo solus vidit in principio verbum, quando illi velut exterior sacrosancti templi ara, sic interior metienda committitur. Ipse nos de eo libro, quem septem signaculis clausum flevit, reseratumque laetatus est, non per aliquem pseudothyrum, sed per patentes januas in suum pectus veritatis inducat. XV. Atqui ne, dum consulitur, immoremur, praevenit, inquirentes, etiam praescientiae compendio: quod trepidum aliquando nostris mentibus futurum cernebat illuminat. Reddit enim velut percunctatus responsa 30.0097B| de Pathmos. De eo utique loco ubi coelorum secreta praeclusa Caesari, non alienus intravit, et angelorum sacramenta pulsus ab hominum conversatione cognovit. Ait enim: Vidi sub ara Dei animas occisorum martyrum propter verbum Dei, et testimonium Jesu, quod habebant: et datae sunt illis singulae stolae, et clamaverunt voce magna, dicentes: Usquequo, Domine, sanctus et verus, non vindicas sanguinem nostrum ab iis qui in terris habitant? Et datae sunt eis singulae stolae albae, et dictum est eis, ut requiescant adhuc parvo tempore, donec compleatur numerus conservorum et fratrum eorum, qui occidentur postea exemplo eorum (Apoc. VI, 9, 10, 11). O Apocalypsim vere divinam, et tanto Apostolo merito confessionis tempore patefactam, ut magis ad 30.0097C| tolerantiam duraretur, cum illi passorum merita monstrarentur. Non ergo errandum est, per folia sibyllarum, quarum ut paginae incertis mundi malis spiritibus luctabuntur: ita loca ventis hujus aeris turbabantur. Ecce evidentissime Apostolus hoc quod habebat, enucleat: et obscurissimae quaestioni lumen infert. Senserat haec aliquando dicenda, quae nunc sinisterior lingua, tamquam oleo mollitis arte sermonibus, in audientium et suum jaculatur interitum. Et propterea: Vidit, inquit, sub ara Dei animas occisorum martyrum. De fide testis nullus ambigit: testimonium ventiletur, intelligentia responsi nutet, non dicentis auctoritas. XVI. Ac primum istud est animadvertendum, quod animas occisorum martyrum Apostolus testatur se 30.0097D| vidisse, ne quis cum de muneribus disputare coeperimus, post resurrectionem dicat tribuenda martyribus, quae adhuc animis docentur indulta: praesertim cum istud astipuletur nobis, quod de mora judicii conqueruntur: quam resurrecturus utique, non qui jam resurrexit, accusat: quoniam aliud est poscere ut teneas, aliud jam tenere. Stolae autem martyrum donantur exercitui: et tamquam tantae libertatis ingratus, magna coelum pulsat invidia de tarditate vindictae: quia non levi pondere sermonis exprobrat, dicendo: Quousque, Domine, hoc est dicere: Quousque non vindicas, quos statim vindicare debuisses? Quousque, Domine, hoc est dicere: numquid nos ultra finem differs saeculorum? Nam jam ad finem usque 30.0098A| perventum est, et de nostra ultione non loqueris. Quod cum dicunt, mirabiliter subjungunt: Non vindicas sanguinem nostrum ab iis, qui in terris inhabitant? Ergo non quousque, si adhuc illi mortales versantur in terris, qui Domini famulos fuste, lapide, ungula, flagris, plumbo, ferro, bestiis, igne sunt persecuti. Quousque enim imputatio est prolixioris aetatis, ut aut quousque, sit sine fine: sed adhuc persecutores morantur in carne, aut illi vita excesserunt: etiam si in terris habitant, si quousque non fallit. Sed nihil falsum profertur a testibus veritatis: et ideo magis interpretatio, non fides quaerenda est, quae sub obscura elocutione non excluditur, sed velatur. Cum ergo dicunt: Quousque, Domine sanctus et verus, non vindicas sanguinem nostrum ab iis qui 30.0098B| in terris inhabitant: non eorum mortalium sanguinem mortesque desiderant, qui in eos quondam, aut populari seditione saevierunt, aut tribunalibus suffulti, capitales sententias promulgarunt, quoniam in terris adhuc inhabitant. Nec fas est ut accusentur defuncti, qui, dum viverent, sunt defensi his verbis: Ne statuas illis, Domine, hoc peccatum (Act. VII, 60): ignorant enim quid faciunt. Quod si inter passionum tormenta, et amaros mortis dolores, tam pie quilibet, pro injustis, pro impiis, pro cruentis, pro blasphemantibus supplicarunt: si eo denique tempore, quo ipse angustiarum sensus extrema patientium poterat excitare ad maledictum, precatio pro homine fusa est: quis non intelligit, non mentes martyrum, sed persecutorum personas fuisse notatas, 30.0098C| eosque appeti, quos in terris adhuc inhabitare credendum est illo tempore, quos quidem ignorantia non defendit: non eos qui in terris habitare jam per conditionem naturalis substantiae desierunt, et olim ab ipsis martyribus sub ignoratione sunt excusati? Qui isti sunt, non ignoramus. Spirituales sine dubio nequitiae et tenebrarum potestates, quae et in terris adhuc inhabitant, et non cum ignorantia in Dei famulos peccaverunt. Nam cum ipsi Domino dixerint: Quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29): quomodo ejus famulos nescierunt, quos nec persecuti essent, si ejus famulos ignorassent? Ergo cum persecuti sunt, scierunt quos per tormenta a Domino suo detrahere conabantur. Ac inde cum beati martyres pro hominibus intercedunt, eosque 30.0098D| ignorantiae excusatione defendunt: sequitur ut scientes teneantur in crimine, quique ipsas ignorantiae tenebras hominibus suffuderunt, quorum furor etiam impietates excusat humanas: quos non alios dicere poterimus, quam qui etiam suis non amici sunt, dum eis non permittunt esse quod bonum est: etiam Dei famulis inimici sunt, dum eos quod bonum nesciunt, persequuntur. XVII. Post harum sanctarum animarum querelam, sequentia videamus. Et datae sunt, ait, eis singulae stolae albae (Apoc. VI, 11). Quid hoc est quod iterum vestiuntur? Nam prius, ut scriptum est, a Deo vestes sunt consecuti, et nunc indumentis gemina libertate donantur. Quae utique vestimenta cum spiritualia 30.0099A| sint, non possumus vereri, ne illa quae prius data sunt, extra videantur: nec sane querela generata est. Igitur quoniam diversitas ipsorum et significatio vestium, non sine mysterio est, intelligere debemus donorum varietates, et operationum divitias: quoniam omnia subministrat unus atque idem spiritus. Accipiunt ergo vestes prius ubi per confessionem corpora posuerunt: credo ut vestiti, non nudi invenirentur. Rursus accipiunt alia vestimenta post interpellationem, imo post immutationem tam longae patientiae sustinentiaeque. Quae utique cum accipiunt, quis non intelligit, ut nova illos veste, ita virtute perfusos, qua nunc emicant et apparent? Quod si aliud postulassent, aliud accepissent, aut dona respuerent, aut amplius quaererent irrisi. At cum nec 30.0099B| irridere illos, Dei sit, quibus magna promisit: et hi post secundam munificentiam non querantur, dubitamusne ad consolationem querelarum eam speciem pertinere, quae vindictam postulantibus est donata? At si ad consolationem, quae major consolatio poterit inveniri hac potestate qua daemones, id est, suos persequuntur inimicos? Nam si stolas istas ad speciem nostrarum vestium conferamus: alias quoque aliquas, ne in his reponendis egeant, inquiramus. Sed hoc ridiculum est, quod statim occurrit, quia a vera et necessaria interpretatione discedit. De vindictae mora generata est querela. In finem utique temporum, id est, nostrorum: in nos enim fines saeculorum devenerunt, ut mora credatur, ad hanc diluendam stolis animae vestiuntur, ne omnino nudae 30.0099C| sine majori protectione putarentur. Alia enim ratio animarum est corpore exspoliatarum, alia hominum adhuc in carne viventium. Nobis ovium vellera et operatio mulieris indumenta procurant: illis faciunt merita vestimentum. Cum ergo post querelam martyrum, animae stolis amiciuntur, divina protectione donantur, qua se supervestiri etiam ille vas electionis optabat: quam vestem Adam cum amisisset, etiam in paradiso nudus inventus est. Denique indicat operatio quid stolas intelligere debeamus. Si postulasse vindictam martyres credimus: ergo ad consolationem credimus interim aliquid accepisse. Si propter stolas, velut quasdam vestium largitiones, querela sedata est: cur non haec et prima dona meruerunt? Sed quoniam, ut dixi, virtutum varietates, 30.0099D| quibus divinitus praeclarae animae muniuntur, in stolis sunt designatae: ideo post secundam magnificentiam, juxta postulationis formam, in eos persecutores, qui in terris inhabitant, quid consecuti videantur, ostendunt, quid adhuc etiam habituri erunt: dum pari persecutione conservos eorum, donec praedestinatus testium numerus impleatur, occident. Hic et istud non otiose est accipiendum, quod inter duo persecutionum tempora, haec martyrum vox praecessit, ut designent illos blasphemare, qui eos nostro tempore novi aliquid consecutos fuisse mirantur. Nam et cum fuisse crudeles persecutiones videamus, et venturas credamus medium, ergo istud tempus quo martyres qui praecesserunt remunerantur, hoc nostrum 30.0100A| est. Et ideo nunc operantur, non de merito quod semper habuerunt, sed de virtute quam nuper adepti sunt. XVIII. Forsitan moveat aliquem, quid sit quod exspectare jubeantur, si jam ad maturitatem poenae judicium daemonibus illatura virtus erupuit, resurrectionem ut sustineant, admonentur. Caeterum haec illis gloria, et in David carminibus fuerat promissa his verbis: Laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX, 2). Dum sepulti sunt, utique laetabuntur. Cubilia posuit pro sepulcris, de quibus et resurrecturi sunt, cum voce archangeli et tuba Dei fuerint excitati (I Thess. IV, 15). Cubilia ergo vere dicuntur, in quibus nunc quiescunt. Et si laetabuntur in cubilibus suis, prius hoc futurum erat, nempe quam surgerent de quiete, surgerent de sepulcris. Quod adeo 30.0100B| impletum est, ut in cubilibus suis illos sine dubitatione gaudere videamus. Nam quae alia talis gratulatio animas illorum poterit intrare, quam cum ante ipsa cubilia, id est, ut diximus, sepulcra sanctorum, ibi eos inimici sui, quos se quondam occidisse credebant, nunc et vivere, et ulcisci se non sine tormentorum acerbitate profitentur? Hoc illis stolae istae, quas iteravit specialis largitio, contulerunt, per eas et qui non nominabantur, implorantur, et qui nesciebantur, celebrantur: et qui non videbantur, apparent. Has stolas, ut legimus, hucusque non habuerunt, sed nunc habere coeperunt. In hac forma mulier illa in Salomone laudatur, quae duplices vestes facit viro suo: unam in patientia passionis, alteram in virtute vindictae. Sic nobis legere sanctum 30.0100C| atque pium est: alias nec loqui debemus, ne vel infidelitas nostra, vel ignorantia in tenebras gentilitatis blasphema disputatione descendat: cum prophetia ex eo praecesserit, ut venturis lumen inferret. Nunc superest ut credenda sint divinitus fieri quae probavimus et promissa: nec tantum promissa, quantum, et postulata. Quod si et postulata sunt, et non aliis quam poscentibus attributa, quid mirum est, si aut quod postulaverant, aut quod gaudent se ante accepisse, non occultant. Exigunt poenas ab his, qui inhabitant in terris: quos accusatio comprehendit, hos virtus impugnat. Ipsi enim inhabitant in terris, qui possident mentes hominum terrena possidentium: quos cum martyres ad supplicia [ Al. martyria] deposcunt, etiam pro his 30.0100D| quos possederant, deprecantur. Denique et ipsa mirabilia sua sic agunt, ut eos a terrena habitatione, id est, ab obsessis terrenis hominibus excludant. An calumniamur, cur daemones torqueantur, et favemus inimicis? Martyres contra ipsos pene invidiosa indignatione insurgunt, et sustineri illos tanto saeculorum spatio conqueruntur: et nos fingimus nos mirari quid istud sit, quasi non debeant vel nostro tempore solvere, quod ab Adam merentur? Quod autem istud miraculum Mediolani videtur primum exortum, vel bono Ambrosio proprie prae caeteris fuisse concessum, quis non videt fidem nostram propter Arianorum perfidiam divinis testimoniis approbatam? Namque cum in Italia catholica fides 30.0101A| intolerabilem tyrannidem sub Auxentio sustinuisset, tandem, donante Domino libertatem veterem, et jam eo tempore quo praedicto Ambrosius substitutus est, respiravit: huic tamen ipsi in adversariorum confusionem et nostram spem scilicet, omnis coelestium gloria, omnes etiam martyres consensere, qui, cum jampridem apparendi haberent tempus, hominem cui se proderent, inquirebant. Illum certe, cui sub ea fide revelarentur, qua martyria fecissent. Sic donatum est Ambrosio, quod Auxentio denegatum est: quoniam quae Auxentius blasphemabat, Ambrosius praedicabat. Sed cum haec virtus martyrum per omnes provincias sit itura (omnibus enim non Ambrosio soli sine personarum acceptione donanda est), necessario tamen primum in Italia processit, 30.0101B| cui infidelitas Ariana fuerat dominata. Quoniam signa non fidelibus, sed infidelibus donata sunt (I Cor. XIV, 23). Nam a Domino, qui signum postulant, infideles sunt: scribae postulant, pharisaei postulant: apostoli tacent, et credunt, et sequuntur. Et propterea non mirandum, quod divina virtus operatur per sepulcra sanctorum, quod nec his remediis potuit haeretica mens curari, ut vel tandem episcopum eum sequeretur, cui communicare etiam martyres ipsa revelatione suarum virtutum dignatione vidissent. XIX. Nunc ad meditationem perfecti hominis redeamus: ex qua cumulus iste prius, quam mensura illius expleretur, excrevit. Et haec disputatio est ipsarum meditationum de quibus David dicit: Quoniam beatus qui in lege Domini meditabitur die ac 30.0101C| nocte (Psal. I, 2). Et sane difficile est, silvam legis ingresso, singularum quaestionum materiam segregare: cum altera alteram veluti ramulis quibusdam, ita societate praeceptionis attingat, ut sine alterius inchoatione, coepta non valeat explicari. Ecce haec ipsa hominem illum nostrum nosse, quam pulchrum est, solum in talibus non stupere, cum reliquis solum quasi quibusdam fortuitis non moveri, distinguere operationum species. Et quia et ipsi daemones operantur, intelligere naturas, quae vera sint, quae falsa, quae novisse, est non decipi, non errare, non inimico assignare quae Dei sunt, nec Deo adjudicare, quae sunt daemonum: scire tempora, signa cognoscere, habere Domini cognitam voluntatem: et alia Dei mirabilia cum gratiarum actione venerari, alia 30.0101D| cum digna exercratione vitare. Talem virum etiam saeculi homines laudavere, dicente Virgilio: Felix qui potuit rerum cognoscere causas. Bona sententia, si ad eam suo itinere venisset, ut appareat illum ignorasse quod laudat: primis omissis, quae sunt secunda, celebravit. Nam et ordine praepostero etiam sapientis vertit officium, dum non rerum causae, sed rerum creator inquirendus est, per quem ad causas rerum, si ipsum didicerimus, intrabimus. Caeterum illo omisso, causas rerum qualiter cognitas habere poterimus, cum quis prius haec fecerit, deinde quare fecerit, sit inquirendum? Verum reperto rerum auctore, rerum quoque invenimus 30.0102A| et causas. Quod iste usque adeo non vidit, ut principalem locum hunc, quo rerum causas potuisset agnoscere, praedicaret, secundum quod subjungit, qui Deos tamquam minus opus exsequens adorasset: ut quivis agnoscat eos creatores rerum non fuisse, a quibus cognitio rerum, quasi aliena disjungitur: nec coli oportere, si haec quae laudantur, ut prima praestare non possunt. Nesciunt autem ea, quorum opifices non fuerunt. Denique et inventione illorum diis suis detracta, humano eam assignant ingenio. Illis scilicet qui sapientia excellunt, quod idola non colunt: ut jam diis eorum homo sit potentior, si ad haec quae dii ipsorum ignorant, altiori cogitatione pervenerit. Ab his autem deos praecipit coli, qui plene prae stultitia rerum causas non queant 30.0102B| invenire: quorumque praecordia, ut ipsius verbis utar, frigidus sanguis includit. Adhuc homo noster et Deum colere, principalem scit esse sapientiam, et rerum causas compertas habet: non quaerit ex Syracusia ratione saeculi sapientis eminere: sed illo docente, quem colit, quem ante inquisivit quam rerum causas: quoniam res ipsas rerum conditor antecedit: qui illum monuit, quae quibus essent ventura temporibus. Cujus dispositionem, sine ipso qui disposuit, nullus agnovit: quoniam nemo scit quae Dei sunt, nisi Spiritus Dei. Nos vero ut Apostolus ait: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est (I Cor. II, 12): et ideo quae ipsius sunt, non edocti humanae sapientiae verbis, sed Spiritu Dei, et ejus superfusa nobis dignatione callemus. 30.0102C| Haec est illa stultitia saecularium, haec sapientia vocatorum, cogitare semper in corde: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXVI, 12)? Ipsum habere semper in ore, quoniam verbum est: esurire eum, quoniam panis est. Ipsius spiritu etiam ebrios mente excedere, quia calix est novi Testamenti, et vinum de vinea, quam de Aegypto ante transtulerat, quae vinea populus Israel fuit: quorum patres, ex quibus Dominus Jesus Christus secundum carnem processit. Illum loqui omni tempore: quoniam linguas nobis novas Spiritus ejus advexit. Quae sunt autem istae linguae novae, nisi istae, in saeculo esse, et sermonem de saeculo non habere: aliis linguis loqui populo, quam loqui populus secum ipse consuevit? Praeterea et istud est loqui aliis 30.0102D| linguis, Deum confiteri unum, ab eo qui plures Deos solitus erat confiteri: et ipsum in nostra fide novis linguis unum loqui et profiteri, et credere Trinitatem. Illum quoque amare, quia interpellat pro nobis: metuere, quia Pater omne judicium dedit Filio. Illum momentis omnibus adorare, ab illo petere necessaria nobis, et ipsi placita: qui peti se vult, adeo ut poscenti verba haec demonstret. Qui quod est novum inter nos, solus petentes se amat. Qui etiam solus, quod mirabile est, irascitur, nisi petatur. Infidelitas enim est, nihil praesumpsisse de Deo. Nihil illum credit posse, qui quod judicat posse, non poscit. Haec est illa, fili dilectissime, angusta via, hoc illudacus foramen, per quod non introeunt sarcinati, 30.0103A| aut animalia ponderibus attributa. Quoniam angusti et pusilli aditus, non solum informia haec cum oneribus jumenta non capiunt, verum etiam ipsum nostrorum oculorum, si multimodis distrahatur, frustrantur obtutum. Unde et Dominus per Prophetam ait: Vacate, et videte (Psal. XLVI, 9): et quando erit ut possit intrari, quod per occupationes saeculi necdum coeptum est inveniri. XX. Implevimus divisionibus suis propositas quaestiones, exteriorem hominem interioremque monstrando, cum vitam, quae sit sancta, et in quo actu posita, quo studio teneatur, qua substantia vegetetur, ostendimus: totumque cursum ejus breviter, licet saltibus potius si dici potest, quam passibus, pro festinatione ad finem usque perduximus. Nunc 30.0103B| quare non ab hominibus etiam istius mundi videatur, accipe rationem: quandoquidem te mea verbositas delectat, quam negligentius judicas, dum attendis studiosius ad divina. Cum ille qui primus nobis mortis semen invexit, mundum istum, id est, passionem hominis, victo sibi homine subjugasset, regnumque illius ipso rege jam capto, sub pedibus suis et ditione cepisset: eaque omnia quae in mundo sunt, velut suis peculis, et victoriae suae manubiis uteretur: ne quando homo amissam sapientiam, aut debitum sibi vitae quaereret testamentum, sic cunctis fucis suae artis infecit, ut et stultitiam sapientiae colore vestiret, et mortem mentitae vitae lenociniis obumbraret: ut mala non fugerent, qui non cernerent opposita meliora. Denique ex illo tempore sic passim 30.0103C| humanum genus graditur: stultitia pro sapientia habetur, dicente Psalmista: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur (Ibid., X, 3). Tunc vita putatur esse quae mors est: et sub specie boni mala decipiunt, cum ad intelligentiae fraudem, dolo bonorum omnium virtus operitur. Nam divitiae non secuturae post hominis mortem amantur. Honor fascium, qui per successorem exolescat, ambitur: injuriam fecisse virtutis est: aliena possidere, potentiae est: innocentem circumvenire, astutiae est: non Christum sapere, sapientiae est: Prophetam horrere, eloquentiae est: sic plena sunt omnia erroribus, sic infusa per hominum mentes caligine, alium alio incursante, mundus involvitur, et ad hoc usque veritas obscuratur, ut in 30.0103D| mortis gremio jacuisse, beatitudo dicatur. Quod ubi ille Deus, nos semper cogitans et nostra, vidit per sapientiam mundi, qua sibi mundus collusor interpolatores invenerat: suam sapientiam fuisse desertam, placuit etiam ei econtrario adversus astutiam veteratoris, sapientiae suae divitiis innumerabilibus uti, et scientiae altitudinem, quam nullus poterit investigare: sicuti est, et suam sapientiam stultitia velare, et vitam suam mortis quadam obscuritate celare, ut ad sapientiam pervenire non posset, qui in hoc saeculo opinionem stultitiae fugisset: et ad vitam ejus non accederet, qui non contemptum mortis habuisset. Namque sic Filium Salvatorem nostrum misit in hominem, id est, sapientiam suam 30.0104A| carne vestivit, quod stultum est: vitam suam pati crucem fecit, quod mors est. Sic adversis adversa destruxit, et per dissimiles ante saecula operationes ingenii artificis illius machinas elisit, ut partibus quibusdam salutaribus vestigiis, licet impressa, mortifera illius stigmata delerentur. Sed hoc studium nisi concupierimus, quoniam quod stultum est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 27), sapientiam ejus non tenebimus. Hanc mortem, quod crux est, nisi amaverimus, quoniam quod infirmum est Dei, fortius est hominibus: vitam ejus non poterimus intrare. Quid igitur sequitur, nisi ut relicta saeculi et sapientia et vita, et stultos nos haberi patiamur, et mori nos cum Domino semper optemus: ut in spe adventus ejus, qui utriusque erit rei revelatio, partem aliquam 30.0104B| habere mereamur? Tunc enim scissis omnibus velamentis, talia qualia sunt singula, cuncta cernentur, id est, et stultitia mundialis falsae sapientiae involucris denudata sistetur, et mors mentitae beatitudinis deoperta velamine, inhiante semper ore et patente in profundum gutture, vitalium inimica prodetur. Tunc et coelestis sapientia, quae saeculariter stultitia nominatur, interposita altitudinem scientiae Dei, sine alicujus labore elucubrationis intrabit, et vera vita nullis mortis tenebris obscurata lucebit, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor in saecula saeculorum. Amen. XXI. Vides, o fili, qua valetudine laborat animus suspecti, qui ista non cogitat. Corpusculo adhibui palpamenta, quod si negligerem, anima plus 30.0104C| valeret, quae tunc infirmatur, cum exterior roboratur. Sed istam quam dixi animam, morbo stultitiae vitiatam, orationum tuarum frequentatus sanet: cujus anima saeculi intemerata flagitiis potest aliis subvenire. Non enim aeger salutis suae adhibere potest medelam aegrotatione confossis: et anhelans altitudinem plagarum, vulneribus non medetur alienis. Sanus qui sit, certe curabit infirmum, oculatus caecum per praecipitia ducit. Tu itaque ut et sapiens Domino supplica, ut quod non sapui sapiam, et tuis suffragiis velut quibusdam remediis me fac sanari. Reprehendat aliquis, quod intantum delectabili disputatione processerim, ut meritorum meorum resipiscentiam non haberem, aut subito augustam Moysi cathedram indignus talium disputator ascenderim. 30.0104D| Sed vere amore id egi tuo, non usurpatione mea. Nam ego dictum legeram peccatori, ne Domini auderet narrare justitias per os suum. Quod si contra interdictum pro tua dilectione praesumpsi, in eo tua gratia compensare dignabitur: ut litterulas, quae ad plenum emendatae non sunt (sicut ipsis apicibus, quibus exarantur apparet), tam facile ad publicum non perducas: et si ego verecundus pro me esse non potui, ut debui, vel tua modestia verecundiae parcat meae. Et quia de me habent quod male scriptae sunt, de te habeant quod caelentur. Vale, et nos in Domino dilige, in quo diligeris a nobis.
- EPISTOLA VII. Instituit amicum in scientia divinae legis.
I. Praesumptionem meam excusare conarer, si me non et tempus et causa, simulque tuerentur et charitas: et si nunc propria magis verba quam divina vellem tuis auribus intimare. Accedit insuper quod exhortatio nostra habet ex simplicitate fiduciam, et ex veritate virtutem: quia non de immunditia est, neque de errore, neque de dolo: hoc plane praemoneo, ne contemplatione mediocritatis meae, Domini verba despicias, quae pio affectu tibi, nunc Ecclesiae parvulo, ad confovendam infantiae novitatem, lactea interim porriguntur: donec aut per te postmodum, aut per alios eruditus in virum perfectum, escis solidioribus 30.0105D| roboreris. Ad plenum ergo te scire cupio, quod ex parte nosse te credo, ob hoc Dominum et Dei Verbum descendisse de coelis, ut assumpto naturae nostrae homine, humanum genus, quod ab Adam jacebat, erigeretur in Christo: tantumque novo homini per obedientiam praestaretur salutis, quantum veteri per inobedientiam perditionis acciderat. Verum quoniam sive obedientia sive inobedientia, vocabula illa, ut mihi videtur, incorporea sunt, non materiae corporalis: et quia incorporalia ex corporalibus generari omnino non possunt, manifestum est, incorporea ex incorporalibus nasci: et si obedientiam incorporalem, quae inobedientiae remedium est, ex incorporali anima gigni ratione, 30.0106A| probabile est, manifestum est obedientiam ex animi consilio, non ex corporis materia procedere. Qua ratione colligimus vocationem nostram juxta vocantis dignationem, etiam nostrae voluntatis stare consensu: ita ut lavacrum quod corpus credentis acceperit, animae magis beneficio consequatur, et utriusque substantiae purgationem, quae in aqua constat et verbo, merito mentis debeat afferre. Verum ut ea quae diximus, manifesta probatione firmemus, evidentia de Scripturis exempla ponamus. Scriptum est in Apostolo: Sic Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut eam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet eam sibi gloriosam et immaculatam (Eph. V, 25 seqq.). Per aquam et verbum mundari dixit Ecclesiam; Ecclesia 30.0106B| utique nos sumus, si tamen sine vitio et macula, ut praecipitur, vixerimus. Corporalia corporalibus, et spiritualia spiritualibus purgantur. Anima verbo et aqua, corpus aqua solummodo videtur ablutum. Animae intrinsecus pristinis in sordibus et concupiscentiis residenti, Evangelistae est timenda sententia, dicentis: Pharisaee caece, munda prius quod intus est, ut fiat mundum et id quod foris est (Matth. XXIII, 26). Et revera si corpora nostra vasa sunt animarum, tunc erunt vere munda, si intus sincerum habeant purumque liquorem. Caeterum quamvis calix aureus sit, et ornatu gemmarum ac splendore pulcherrimus: si in se venena contineat, nonne pretiositatem metallorum lethalis poculi virus obfuscat, et micantem specierum nitorem violabit? 30.0106C| II. Sed ne a proposito longius meae pollicitationis excedam, praefatiunculae meae verba, verbis Dominicis probabo: ut hoc quod dico, non ex humano sensu inventum, aut ingenio proprio excogitatum putetur, sed divinis sententiis videatur esse constructum. In Evangelio Joannis Dominus ad discipulos ait: Vos autem jam mundi estis propter sermonem meum quem audistis (Joan. XIII, 10). Non dixit, propter quod loti estis tantum: sed, propter sermonem meum quem audistis, ideoque mundi estis. Omnes quidem sciebat lotos esse: sed non omnium interiora munda esse probavit, quia inter caeteros erat Judas, qui post aquae purgationem, animi malitia sordebat. Propter quod quamvis cum aliis lotus ante fuisset: immundus tamen Domini sententia perhibetur: Cujus 30.0106D| exemplo evidenter manifesteque monstratur, illum in veritate Dei gratiam percipere, qui eam eo ordine quo Scriptura docuerit, consequatur. Nam si aliquis corpore tenus renatum esse se credat per aquam, et verbo non sit regeneratus in spiritu, sua salute frustratur, quia coelestis novitatis haec causa est, ut corporis qualitate manente, homo vetus in novam animi mutetur voluntatem. Caeterum quomodo corpus sordidum, si aqua non est ablutum, permanebit immundum: ita anima nisi verbo fuerit mundata divino, sordibus vitiorum corrupta manebit. Ergo si ejus consilio corpus aqua mundatur, qua ratione spernitur quod majus est, si quod minus est, jam tenetur? Stultitia est si ex parte salvari cupit, qui ex toto periit. 30.0107A| Qui cum integram habeat in potestate salutem, media velit esse contentus: et contra jura naturae, putet solo corpore se salvatum, cum possibilius sit, ante resurrectionis tempus animam sine corpore vivere, quam corpus sine anima stare. Si quis duobus oculis, duobusque laboret pedibus, et utriusque membri habeat in potestate medicinam, et uno pede vel oculo uno sanato, ab alterius cura velit medicum prohibere, nonne vesanae mentis, et medici judicio, et omnium hominum erit sententia condemnandus? Sed dicit aliquis, si totum ex nostro labore exspectatur, ergo gratia nihil praestat. Nolo quisquam ignorantiae titulo gratiam Dei temere faciat ingratam: ne fidem suam vertat in scandalum, et fiat ei causa salutis, interitus et perditionis occasio. Cujus rei ratio si 30.0107B| cum moderatione quaeratur, tum demum proficiet ad vitam, quae per praesumptionem forte praecipitasset ad mortem. Sed gratia quidem gratis peccata dimittit, sed cum consensu et voluntate credentis. Sicut Philippus eunucho in Actibus apostolorum probat dicens: Si credis ex toto corde, licet te baptizari. Quo testimonio intelligitur, non minus periculum esse, si baptizetur incredulus, quam si vere credenti baptismum denegetur. Credens autem ille est juxta Scripturas, qui ex toto corde crediderit. Et si ex tota cordis arce credendum est, ut ex credulitatis merito baptismum fidei detur, aqua non sufficit baptizato, quae credentis animum in corde non attingit. Et ne periclitetur meritum cordis, verbum quo contingi et mundari cor possit, accipiat oportet. Quia si aqua 30.0107C| contentus sit ille, qui credidisse se dicit, qua membra extrinsecus diluuntur, et verbum, quo gloriatur anima, non requirit: jam non videbitur ex corde, ut debuit, sed ex corpore credidisse, quod nequaquam fieri posse ratione ulla conceditur, ut sine sententia mentis solum, corpus peculiarem intelligentiam habere judicetur. III. Unde confidens de prudentia tua, quae pro benignitate sibi insita, praeposterum quidquam fieri, nec alii homini pateretur: rogo ut ad institutionis plenitudinem, verbum Domini, hoc est, Evangelium diligentius legas: ex quo scientiam ampliorem ejus quam credidisti lucis excipias, ut possis in omnibus nosse quid facturus sis. Nam sine divinae legis et disciplinae coelestis scientia, difficile esse quemquam 30.0107D| posse salvari, non meus, sed divinus sermo probabit. Ait Isaias propheta: Qui non didicerit justitiam Dei, veritatem non faciet (Isa. XXVI, 9). Item de hoc ipso in libro Sapientiae: Et quis erit consummatus inter filios hominum? si abfuerit ab illo sapientia Dei, in nihilum computabitur. Vani sunt enim omnes homines, quibus non est scientia legis Dei (Sap. VII, 19). Unde Dominus in Evangelio ad eos qui aliter quam se veritas habeat, suspicantes erant, respondit: Erratis nescientes Scripturas (Matt. XXII, 29): ostendens in summa rerum salutarium nebula et tenebris constitutos eos, qui spiritualem lucernam, id est, divinae legis scientiam habere nollent accensam. Quam quidam repellentes, per Prophetam a Domino repelluntur, 30.0108A| sicut scriptum est: Quia tu scientiam repulisti, repellam et ego te (Ose. IV, 6). Nullo igitur modo passim nos nostro judicio committamus, ne nobis exclamet Isaias: Vae qui prudentes sunt apud semetipsos, et in conspectu suo periti (Isa. V, 21). Unde et Paulus apostolus ait: Si quis sibi videtur sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III, 38); sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum. Propter quod ad regem Tyri dicitur, humana sapientia gloriantem, Sapientes enim non erudient te: id est, doctrinae coelestes, et sapientia Dei. Est et sapientia hominum, non negamus: sed una suadet ad vitam, alia impellit ad mortem: quia sapientia humana quae stultitia reprehenditur, et ab Apostolo Spiritu sancto definitur, janua mortis, et materia aeterni 30.0108B| interitus approbatur. Sicut scriptum est in Propheta: Simul insipiens et stultus peribunt (Psal. XLIX, 11). Insipiens qui dixit in corde suo: Non est Deus; et stultus quamvis Deum ore fateatur in actione praesentis vitae, in perpetuum non prospexit, sicut scriptum est: Melior est puer pauper et sapiens, quam rex stultus et senex, qui nescit in posterum providere (Eccl. IV, 13). Bonum est quidem homini sapere, si juxta Scripturas ad hoc sapiat, ut providentiam habeat futurorum: mortalitatis statum, per quotidie morientium hominum exitus, et totius saeculi paulatim per detrimenta labentis ruinam considerans. Caeterum si quis usurpatae semel intentionis ducatur intuitu: et sua se magis, quam Dei velit gubernari sententia, divinaque lege postposita, propria consilia Dei consiliis 30.0108C| anteponat, hanc prophetae clamantis timeat vocem: Vae despicientibus legem Domini (Jer. XXVIII, 6); timor, fovea, et laqueus super eum. Sicut pluvia valida inutilis est: ita qui relinquunt legem, laudant impietates: qui autem diligunt legem, circumdant sibi murum. Beatus vir qui in lege Domini die noctuque meditatur (Psal. I, 2): cujus animus aliud nescit, quam sermonis Dei eloquia retractare. Quanto a terrena cogitatione remotior est, tanto Deo vicinior et coelo est. Quem non immerito divinus sermo et collaudat, et vere ditiorem divitibus praefert, dicens: Beatus homo qui invenit sapientiam. Melius est enim eam mercari, quam auri et argenti thesauros: pretiosior est lapidibus pretiosis. Item: Omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum 30.0108D| existimabitur argentum ab illa (Prov. III, 13 seqq.). IV. Sed dum in exhortatione sapientiae diutius immoramur: ne qui forte existimet nos contra Apostolum, doctorem legis praeferre factori, suo ordine respondebimus, oportere prius nosse quid jussum sit, quidve prohibitum, ut scientes utrumque servemus. Alioquin ante scientiam mandati impossibile est nosse quid fiat. Temerarium satis est, si nostrae voluntatis legem nobis putemus posse sufficere, cum etiam Apostolum legamus fuisse sub lege, ipso dicente: His qui sine lege erant, quasi sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege Christi essem (I Cor. IX, 2). Et alibi: Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi (Gal. VI, 2). Qui paterna pietate 30.0109A| Christi passione redempti sunt, et qui ad hoc redempti sunt, ut redemptoris jura servantes ad vitam se in coelo repositam praeparent: ad quam redempti licet nullo modo pervenire dicantur, nisi ea quae jubentur obsequii competentibus exsequantur, sicut scriptum est: Si vis ad vitam ingredi, serva praecepta (Matth. XIX, 19), hoc est, ab omni illicito quo prohiberis, recedas, et ad omne bonum quod juberis, promptus accedas: ne in pristinis vitiositatis concupiscentiis perseverans, fidem qua credidisti, veteris peccati alicujus adhuc amore corrumpas, et agnitio Dei, quae per novam gratiam revelata est, per delicta violetur, dicente Propheta: Mendacium et non fides praevaluit super terram: quia a malis ad mala transierunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. 30.0109B| Unde et beatus apostolus Joannes paria testatur, dicens: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est (I Joan. II, 4). Et iterum: Omnis qui peccat, non videt Deum, nec cognovit eum (Ibid., III, 6). Et peccatum non in uno tantum mandatorum genere, sed in utroque consistit. Peccat quidem ille qui imperata neglexerit, sed plus peccat qui interdicta non servat. Sacrificia et vota reprobabuntur oblationum, nisi purus et sanctus fuerit animus offerentis: et immaculatam hostiam faciunt indignam praecordia maculata, dicente Domino: Si offers munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversus te, relinque illic munus tuum, etc. (Matth. V, 24). Omni oblatione et hostia pretiosior obtemperantia mandatorum, dicente 30.0109C| Propheta: Ecce dico, obedientia melior est quam victima, et obauditio, quam adeps arietum (I Sam. XV, 22). Et alibi: Initium bonae viae facere jussa, quae accepta sunt apud Deum magis quam immolare hostias (Prov. XVI, 5). Et alibi: Qui conservat legem, multiplicat oblationem. Sacrificium salutare est, attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate, et propitiationem litare sacrificii super injustitia. Non nobis blandiri debemus in factis jussorum, si in prohibitorum transgressionem peccemus, cum transgressionis crimen benefacti meritum tollat. Quod non mei sensus assertio, sed utriusque testamenti exempla probant: ubi invenimus etiam Dei amicos ob unius contemptus errorem, bonorum retrofactorum munificentiam perdidisse. Sic Adam cum diabolo facile 30.0109D| credidit seducenti, post familiaritatem et colloquium Dei, unius pomi cupiditate superatus, perdidit paradisum, et quia per transgressionem unum habere praesumpsit, multa simul bona amisit (Gen. I). Sic uxor Loth post angelorum obsequia, contra interdictum retro respiciens, in figmentum salis repente mutata est (Ibid., XIX, 26). Sic Sameias eadem die, qua mirabilia fecerat gratia prophetali, a leone dejectus occiditur (I Reg. XIII). Sic infelicissimus Judas, post electionis meritum, post signorum gloriam, post apostolicam dignitatem, exiguae stipis amore deceptus, cui tribunal promittebatur in coelo, laqueo captus est in terra (Matth. XXV, 5). Et ne nobis per alienarum solummodo rerum fraudulentiam periculum 30.0110A| imminere putemus, reminiscamur Ananiam et Saphiram, non de aliena appetita pecunia, sed de sua timide erogata damnatos (Act. V, 5). Rogo post tot documenta, et tot mortes, unde in nobis crescit impunitas delinquendi? Quis hic praesumptionis spiritus, qui tantam in animo nostro operatur audaciam, ut cum sanctos homines de levibus etiam culpis videamus esse punitos, et nos quotidie in majoribus et pluribus delinquentes, aeternos in media damnatione fore credamus. V. Quamquam leve numquam sit, Deum etiam in exigua contemnere, qui non tantum ad qualitatem peccati respicit, sed ad personae contemptum. Propter quod homini non solum intendendum est, quale sit quod jubetur, sed quantus sit ille qui 30.0110B| jubet. Excluditur hoc loco vulgaris illa sententia, qua mihi, suo judicio religiosi, et qui sapientes sibimet videntur, dicere solent: Sufficit nobis, ut non criminalia peccata et majora faciamus, facilis est enim omissio minorum delictorum. Qui dum animali sapientia occupant animos, spiritualem intelligentiam et consuetudinem divinae legis ignorant: quae saepe peccatum ostendit, quod nobis non videtur esse peccatum: et quae illic pietatem facit, ubi nos opus impietatis ostendimus. Saul et Josaphat reges fuerunt populi Israel, et dum misericordiam his quos Deus oderat, praestiterunt, Dei offensam in opere pietatis incurrunt. E contrario Phinees, filiique Levi, gratiam Dei humana caede et suorum parricidio meruerunt. Vides quantum ab humanis sensibus per 30.0110C| nostram imperitiam discrepat divina sententia, ut nobis interdum coelestis judicis dispensationem nescientibus, injusta videantur, quae per causarum scientiam juste satis et recte facta probantur? Rursum ea quae nostro judicio bona probantur, apud Deum plerumque reproba et ingrata videntur. Quis hodie patris Abrahae exemplo, innoxium volens filium trucidare, humano judicio non crederetur insanus? E contra, quis in tactu arcae divinae imitatus Ozam hominum sententia damnaretur? Episcopus Ephesiorum angelus in Apocalypsi nuncupatus, qui causa nominis Christi passionum multarum merita intra conscientiam retinebat, quia in ipsis passionibus a primo conversationis fervore tepuerat, cum calorem paululum temperasset, ad poenitentiam revocatur, 30.0110D| dicente Scriptura: Novi opera tua, et patientiam tuam, et quia potes sustinere malos: sed habeo adversus te pauca, quia charitatem tuam pristinam reliquisti. Momento unde excideris, et age poenitentiam (Apoc. II, 2, 3, 4, 5). Consideremus quantus casus sit temere contemnentis, cum tanta ruina esse dicitur in negligentia obsequentis: vel quam damnationem excepturos credimus esse indevotos, cum tantam exprobrationem devotus exceperit? Tepidum discipulum non amat Christus. Qui vult meus discipulus esse, ait, abneget semetipsum sibi, et tollat crucem suam et sequatur me (Matth. XVI, 24). Oportet vos per multas tribulationes introire in regnum coelorum (Act. XIV, 22). Beati estis cum vos maledixerint homines, et persecuti 30.0111A| fuerint, et dixerint omne malum adversus vos: gaudete et exsultate, quia merces vestra multa est in coelis (Matth. V, 11, 12). VI. Futurae vitae gloria praesentis vitae incommodis comparatur. Christianis vexilla crucis sunt deliciae: trophaea nostrae vitae non pompis, sed miseriis reportantur. In nostra classe viri fortes opprobria sciunt portare, non munera. Paupertati, non nobilitati, futurorum beatitudo promittitur. Retrahit quidem verecundia senatorem, ne sequatur pauperem Christum, sed audiat a Christo: Qui me confusus fuerit, et mea verba in generatione hac adultera et peccatrice: et Filius hominis confundet eum in gloria Patris sui cum angelis sanctis (Matth. VIII, 38). Turpe est inter parentes senatores atque grammaticos, scholasticum, 30.0111B| pro Christo voluntaria humilitate dejectum, verbis simplicibus esse contentum. Displicet amicis, si post ambitiosi habitus cultum, plebeia et ignobilia indumenta mutentur. Sed si hominibus placere vellem, ait Apostolus, Christi servus non essem (Gal. I, 10). Et Propheta in psalmo: Quoniam Deus dissipat ossa eorum, qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos (Psal. LIII, 6). Quantum bona est humana offensio, per quam invenitur servitus Christi: tantum perniciosa est amicitia, quae Dei praestat offensam, sicut scriptum est: Qui voluerit amicus fieri hujus mundi, inimicus Dei constituetur (Jac. IV, 4). Dicat unusquisque quod velit: ergo interim de me pro sensus mei parvitate judicavi melius esse confundi coram peccatoribus super terram, quam 30.0111C| coram angelis sanctis in coelo, vel ubicumque judicium suum Dominus voluerit demonstrare. Isaias vir in sua gente nobilissimus, qui socer regis Ezechiae fuisse refertur, jussu Dei deposito cilicio nudus incedit: nec tam ardui praecepti pudore deterritus est, quo minus Dei imperium sequeretur: quia nihil honestius esse homini, quam Creatori suo parere, judicabat. Joannes quoque Baptista, nobilis et in carne et in spiritu natus, cilicium a pueritia in habitum, et locustas elegit in cibum: qui nec peccati conscientia, nec paupertatis inopia, ad hujus gloriam oneris, sed sola futuri saeculi beatitudine trahebatur. Apostoli jam sperant, et adhuc stulti et inutiles et tenuis fidei arguuntur. Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis 30.0111D| (Rom. VIII, 18). Inde Paulus, oculo mentis futura contemplans, dicebat: Qui nos separabit a charitate Christi: tribulatio, an angustiae, an persecutio, an fames, an periculum, an gladius (Ibid., 36)? Illos pericula non separant, nos voluptates. Illi catenas bajulant innocentes: nos aurum circumferimus criminosi. Illi in carceribus vincti: nos in tricliniis delicati. Illi in nervo positi Deum puro corde et sincera cogitatione laudantes: nos in ipsa forte Ecclesia de forensibus calumniis cogitamus; et cum omnibus aequaliter legis data sit gratia, gehenna, seu coeli regna promissa sint, alii de divitiis, alii de virtutibus meditantur. Cumque dictum sit generaliter omnibus: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies 30.0112A| (Matth. IV, 18; Deut. VI, 13; X, 20): aliis innocentia, misericordia, castitate, jejunio, Deo fideliter et sine cessatione servientibus: nos nobis adulteros, quibus servire volumus, eligimus. Siquidem juxta Evangelii sententiam: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Et revera si amator pecuniae sum, si gloriae, si superbiae, si ambitionis aut pompae: dum illi omne studium meae voluntatis impendo, Domino servire non possum, quia duobus dominis neminem servire posse, scriptum est. Non estis vestri, dicit Apostolus: empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 29). Clementer Spiritus sanctus nostro jure nos convenit, sciens hoc in usu publico apud omnes [ Al. add. homines] custodiri: ut tanto 30.0112B| servus in opere Domini esset cautior, quanto majore esset peculio comparatus: ut intelligamus, quam strenui esse debeant in opere Dei qui redempti sunt sanguiue Christi: vel quam criminosi debeant judicari, qui cum sciant pro pretio suae salutis Christi sanguinem datum, alteri qui nihil praestitit, magis praebeant servitutem. Rogo quo pudore obsequii, aut laboris sui mercedem, sperabit in coelo, cujus fuerit sollicitudo omnis in terra? Mercenarius saeculi non potest accipere praemium Christi. Omnis miles in castris jure sperat annonam, qui fortiter in praelio pro civibus laboraverit. Dignus quidem est operarius mercede sua (Luc. X, 7): sed et hoc dignum est, ut inde praemium operis accipiat, ubi totius operam laboris impendit. Nemo militans Deo, implicat se negotiis 30.0112C| saecularibus: ut placeat ei, cui se probavit (II Tim. II, 4), Apostoli vox est. Unde satis timeo ne forte in illa retributionis die, qua ante tribunal Christi unicuique secundum sua facta reddendum est: his qui in terrenis magis negotiis, quam in coelestibus laboraverunt, justi judicis responsione dicatur: Ite si potestis: et illic ubi tota devotione servivistis, mercedem vestrae servitutis exigite. Talis causa est virginum de Evangelio quinque stultarum, quae dum sollicitudine saecularium vanitatum, se contra professionis suae ordinem occuparunt, oleum unde verum lumen accenderent, non habentes, in tenebris remanserunt. VII. Sed dicit aliquis: Ista exempla ad paucos pertinent, quos Deus ad hoc peculiare officium delegavit, quia scriptum est: Multi sunt vocati, pauci vero 30.0112D| electi (Matth. XXII, 14). Hoc primum quaerere a te et audire volo, quisquis es qui ista proponis: si ipsius Dei electio est, cujus est et vocatio, quid voluit plures vocare, qui paucos de pluribus erat electurus? Certe de duobus vocatis illum vis stare, quem Deus electione statuerit: et illum contra cadere, quem Deus electionis virtute non muniat. Quod si ita est, nec bona ad nos pertinent hac ratione, nec mala: et sic erit, ut nec culpa poenam habeat, nec benefacta laudentur. Sed ad haec respondit Apostolus: Si ita est, quomodo Deus judicabit hunc mundum (Rom. III, 6)? Deinde si paucos [ Al. tacet paucos] quos dicis electos, solos sanctos existimas: qui vocati sunt, reprobos dicis, quomodo idem apostolus Paulus in epistolarum 30.0113A| suarum principiis vocatos sanctos vocat, sicut in fronte codicis ad Romanos loquitur, dicens: Omnibus qui sunt Romae in charitate Dei vocatis sanctis (Rom. I, 8). Si pro paucis passus est Christus, justum est, ut pauci mandata Christi custodiant. Si autem indiscrete omnes qui credimus, sacramentum in baptismo passionis accipimus: si omnes aequaliter renuntiamus diabolo et mundo: si omnibus haud recte viventibus gehennae poena promittitur: omnes debemus eadem diligentia et cavere prohibita, et explere praecepta. Scimus quidem multas esse apud Patrem in coelestibus mansiones (Joan. XIV, 2). Sed mansionum justitia justiores mansiones differre: sicut et stellam stella, dixit Apostolus, esse clariorem. Sed stellam cum stella, non lapidem comparavit; quia 30.0113B| terrenus lapis inter coelestes stellas esse non poterat: sicut nec peccator inter justos in regno coelorum. Sed sunt quidam gradus gloriae inter justos in coelo: sicut et inter peccatores gradus poenae: Sed sicut alia eum, qui fratrem fatuum dixerit, alia eum qui racha, tormenta cruciabunt: ita et in regno, alia Paulum apostolum, qui ut alios salvos faceret, omnia omnibus factus est: alia eum, qui se vix aedificare potuit, laicum gloria manebit. Sed utinam consentiam paucos esse, qui Dei mandata custodiant: verum timeo, quia pauci sunt, qui Dei credant in veritate judicium. Ecce si umbrato repente de coelo, solis claritas nostris aspectibus denegetur, et productis in nostram humilitatem nubibus, pluviae terris immineant: si commotis ut assolet elementis, in rotam 30.0113C| sui currus tonitrua concitentur, et hinc inde fulgorum jacula palpebris terribiliter objecta coruscent, quamquam in consuetudine ista contingant: pavemus, contremiscimus, et proni ad terram, deposita superbia, cervices submittimus. Quid faciemus in illa die miseri: quando revoluto coelo cum angelicis virtutibus, igneus Dominus totus adveniet: quando cadentibus desuper stellis, sol in tenebras, et in sanguinem luna mutabitur: quando montes sicut cera liquescent: quando terra ardebit, et arescent flumina, et maria siccabuntur, et contra rerum naturam, consumpto divinitus humore, ariditatem in aquis ignis operabitur: quando peccatores dicent montibus: Cadite super nos: et collibus, tegite nos? Quando vocabunt homines mortem, et vocata non veniet: quando 30.0113D| discrimina vertentur in vota, et quod semper oderunt homines, concupiscent: quando illud implebitur tempus, quod lugubri Jeremias praedicit affectu, dicens: Respexi in terram: et ecce non erant luminaria. Vidi montes, et ecce erant trementes, et universi colles turbati. Intendi aciem, et ecce non erat homo, et omnes volucres coeli pavebant. Vidi, et ecce Carmelus desertus, et omnes civitates succensae igni a facie Domini, et a facie irae indignationis ejus: et interierunt universa (Jer. XXIII). VIII. Verum ne ex suggestione diaboli haec ad terrorem, non ad veritatem dicta crederentur, de praeteritis futura probantur, quando talia in diluvio, in Sodomis, in Aegypto, in Jerosolymis saepe ob delicta 30.0114A| hominum facta referuntur. Et apostoli, qui hunc horrendum diem impiis et peccatoribus praevidere meruerunt, humiles erant, mortuos suscitantes: et nos supra omnes erigimur, qui peccando quotidie nosmetipsos occidimus, non respicientes in nobis flebilem infirmamque naturam, quae nec in adversis fortis est, nec in prosperis aliquando secura. Si intemperate cibus sumptus, aut immoderate potus acceptus, levem corpori febriculam concitarit, dejicimus animum, affligimur, suspiramus: nulla cura tunc est saeculi, nulla villarum: nemo de patrimonio cogitat, nemo de foro: omnes calumniae, omnia lucra in periculis corporis conquiescunt. Curritur ad medicos, et pro remedio carnali promittuntur munera, aurum, argentum: interdum etiam mancipia 30.0114B| traduntur, et pene totum patrimonium, aut negligitur, aut donatur, ut consulatur vitae quandoque periturae: et pro aeterna salute omnis admodum homo negligens est, omnis avarus: illic omnis frugalitas largitoris, animi tenacitate constringitur, ubi promptior voluntas et copiosior largitas deberet operari. Et cum Scriptura dicat: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II, 15): nos sic mundana concupiscimus, sic amamus, quasi aliquid nascentes intulerimus in saeculum, aut recedentes de saeculo nobiscum auferre possimus. Nemo ad brevitatem temporis, nemo ad naturae respicit conditionem, nemo considerat, nemo retrectat vana esse omnia, quae aliquo fine clauduntur. Si autem contigerit, ut inter caeteros languidum visitantes, aut clericus, 30.0114C| aut sacerdos, aut etiam laicus Dei servus adveniat, rogatur ut oret: et qui saepe pro nihilo contemptus fuerat, necessitatis tempore supplicatur, ut precibus suis commeatum vitae longioris obtineat. Sic causa discriminis, quae vicina timetur, dum despecta eliguntur, et pretiosa vilescunt, vitae illius quae post mortem permutatio figuratur: ubi jam et Lazarus pauper recipitur in requiem, et dives in hac vita pomposus vexari fertur in poenis. Et cum sic Dominus, aut sanctorum motus oraculis, aut creaturae suae beneficio, aut medici arte conferta misericordia restituat sanitatem, cito succedente oblivione, in contrarium omnia permutantur. Timor in insolentiam, gratia vertitur in contemptum: et quasi nihil umquam incommodi senserimus, aut qui revocari 30.0114D| rursus ad talia nequeamus, rebellamus, efferimur, et concessum ad poenitentiam vitae spatium negligimus, nec poenitendo pristina lacrymis peccata diluimus, sed peccata non poenitendo cumulamus. Legamus Isaiam prophetam (Isa. XXXVIII, 4), et necessarium Ezechiae regis aptum huic causae quaeramus exemplum: cui morituro anni quindecim ad superiorem vitam propriis fletibus, et prophetae precibus augentur. Quique accepta tanti muneris gratia, non peccatis, non voluptatibus, non deliciis, sed soli Domino indultum vitae spatium, humilis et sanctus exhibuit. IX. Verum, quia tibi, honorabilis et dilectissime parens, per novam gratiam omnis lacrymarum causa detersa est, age, cave, curre, festina. Age, ut in spiritualitate 30.0115A| proficias. Cave, ne quod accepisti bonum, incautus et negligens custos amittas. Curre, ut non negligas. Festina, ut celerius comprehendas. Siquidem Paulus jam Christi catenam pro Evangelii annuntiatione circumferens, nondum se comprehendisse dicebat (Phil. III, 13), quamvis hora sexta, hoc est media aetate Domini vineam operaturus, quasi fervidus opifex et fidelis, aliorum longam dubietatem languidumque vinceret teporem. Dum tempus habemus, seminemus in spiritu, ut messem in spiritualibus colligamus. Nec attendamus ad paleas: quas ventilabrum Christi continuo separabit a tritico, donec qui venturus est veniat. Et juxta Prophetae vaticinium discernatur inter justum et injustum, et inter servientem Deo et non servientem. Sicut et alibi 30.0115B| Dominus dicit: Ecce qui serviunt mihi epulabuntur: vos vero esurietis. Ecce qui serviunt mihi laetabuntur, vos autem contristabimini (Isa. LXV, 13). Non nos [ Al. vos] inertes vindictae dies et retributionis inveniat, qui imminens ac vicinus esse, et saeculi ruinis undique concurrentibus, et Scripturarum contestatione probatur. Consideremus quod in hac terra hospites sumus, et peregrinorum more pro diebus novissimis habitamus. Vos enim de hoc mundo non estis (Joan. XV, 19), dicitur nobis. Quid ergo in aliena satagimus? quid turbamur? Nemo in deteriori et extranea patria plus eligit possidere, quam in sua. De his tantum sollicitudinem habere debemus et curam, quae nobiscum transferre possumus. Ambiant terrena gentiles, quibus coelestia non debentur. Concupiscant 30.0115C| praesentia, qui futura non credunt. Christianis divitiae et haereditas, sit divinitas Christi. Nec enim debent aegre ferre, quasi minus a caeteris habeant, qui auctorem omnium perceperunt. Superest, ut acceptum in corde Deum honorent obsequiis, operibus colant, sermone semper et cogitatione fateantur: ut in adventu ejus, non cum contumacibus et contemptoribus puniantur, sed cum sanctis et Deum timentibus coronentur. Hoc sane prudentiam tuam precor, ne me putes haec superstitionis alicujus persuasione dictasse. Ego te Christianum volo esse, non monachum dici, et virtutem propriae laudis possidere magis quam nomen alienum. Quod frustra a Latinis in turba commorantibus imponitur, cum a Graecis solitarie viventibus legitime deputetur. Accipe 30.0115D| ergo, fili, sermonem nostrum, ea simplicitate et veritate qua diximus: quia non quaerimus hominum gloriam, Deus testis: nec ad hoc loquimur, ut humanas amicitias aucupemur, ne nostrae adulationis sermone, et nos et alios decipiamus: nec ut nos apud homines aliquid videamur, sed ut apud Deum homines magna mereantur. X. De quaestionibus autem tuis, ut pace tua loquar, quia turbulentius proponebas, ego simpliciter respondere nolebam, quia bellanti dexteram pacis dare non poteram: licet etiam praeposterum forte videatur, inde aliquid in fine epistolae retractare. Sed quoniam apud Christianos non tam ordo quaeritur, quam profectus, pauca quae tibi reor fore necessaria, 30.0116A| credidi subnectenda: donec de caeteris, quae ut assolent, te movent, praesens si jusseris cum praesente, remota omni animositatis contentione tractemus. Dixisti enim, ni fallor, hoc jure te mala malis reddere, et cum jurantibus jurare debere, quod aliquando juravit Dominus, aut mala malis restituit. Scio primum non omnia nobis convenire servis, quae Domino conveniunt, ne in comparatione famulorum, Domini videatur injuria. Alioquin forsitan reclamare incipiamus: cur non de virginibus, sed de mulieribus generamur? Aut cur mortui nostri die tertia non resurgunt? Juravit, scio, saepe Dominus, qui nos jurare prohibuit, nec statim ex hoc temere blasphemare debemus eum, qui alios vetuerit quod ipse faciebat: quia dici nobis potest, juravit Dominus 30.0116B| quasi Dominus, quem jurare nemo prohibebat: nobis quasi servis jurare non licet, qui Domini nostri lege jurare vetamur. Verum ne in ejus exemplo scandalum patiamur: ex quo tempore jurare nos noluit, nec ipse juravit. Et qualiter de juramenti causa brevi sermone satisfactum est: ita etiam ad vindictae negotium hunc eumdem sensum facile prospicis posse sufficere: quia aliud nunc tempus gratiae, in quo plenitudo perfectionis advenit: aliud fuit legis, aliud prophetarum, dicente Domino: Audistis quia dictum est antiquis (Matth. V, 21), ne occiderent: ego autem perfectiora praecipio, quae in ordine Evangelii digesta suo loco lector inveniet. Ex quo enim Filius Dei, filius hominis factus est: ex quo vetus fermentum Judaicae traditionis est factum nova conspersio: ex quo agnus 30.0116C| non in figura, sed in veritate comeditur: ex quo secundum Apostolum, vetera transierunt, et facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17): ex quo jussum est imaginem terreni hominis deponere, et assumere formam coelestis: ex eo commortui vivimus, et virtutibus consurreximus in Christo.
- EPISTOLA VIII. De tribus virtutibus.
I. Tres quodammodo virtutes Dei assumens Propheta, fortitudinem, sapientiam, atque prudentiam, 30.0117A| unicuique earum propria opera distribuit. Fortitudini terram, sapientiae orbem terrarum, prudentiae coelum. Audi quippe Scripturae ordinem: Dominus qui fecit terram in fortitudine sua, et erexit orbem in sapientia sua, et prudentia extendit coelum. Et nos igitur in nostra terra (dictum est quippe ad Adam, [Gen. III, 19] terra es ), necessariam habemus fortitudinem Dei, quia absque ea impossibile est nobis id exsequi, quod carni repugnat. Cum autem mortificata fuerint membra super terram, tunc parent spiritus voluntati. Siquidem juxta Apostolum, Spiritu gesta carnis mortificantur (Rom. VIII, 13): Dominus autem fecit terram in fortitudine sua. Si autem ad hanc terram venias, et consideres id quod in Job scriptum est (Job. XXVI), juxta emendatissima tamen 30.0117B| exemplaria, quomodo statuerit eam super nihilum, invenies fortitudinem Dei in medietate mundi terrae libram sustinere. Veniam ergo ad orbem terrarum, qui Graece οἰκουμένη nuncupatur, id est, inhabitata. Scio animam inhabitatam, scio desertam. Si enim non habet Deum Patrem: si non habet Filium dicentem: ego et Pater veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23): si non habet Spiritum sanctum, anima deserta est. Habitata autem est, quando plena est Deo Patre, quando habet Christum Filium et Spiritum sanctum. Verum haec differenter et varie in Scripturis dicuntur: in anima hominis Patrem et Filium et Spiritum sanctum commorari. Nam et David in psalmo confessionis tres spiritus postulat, dicens: Spiritu principali 30.0117C| confirma me: spiritum rectum innova in visceribus meis: spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 12). Qui sunt isti tres spiritus? Principalis spiritus, Pater est: rectus spiritus, Christus est: spiritus sanctus, Spiritus sanctus est. Hoc in approbationem ejus rei diximus, quod habitata, id est, orbis terrarum, in sapientia Dei fabricata sit. Sapientia quippe auxiliabitur justo, super decem civitates habenti potestatem (Eccl. VII, 20). Sapientiam autem et disciplinam qui abjicit, infelix est, et vana est spes ejus, et labores ejus insensati et sine fructu, et inutilia opera ejus, ait Sapientia, quae titulo inscribitur Salomonis (Sap. III, 11). Idcirco quanto possumus labore nitamur: ut habitata nostra, sapientia Dei erigatur. Cecidit quippe et de sublimi corruit, 30.0117D| venientibus nobis in locum istum miseriarum. Cecidit habitata nostra, postquam peccavimus, inique fecimus, injuste egimus, impie gessimus (Psal. CVI, 6): et post ruinam indiget erectione. Si autem non vis ista sententia adduci, communem totius orbis quaeramus ruinam, et post casum ejus consequenter Deus erigens praedicetur. II. Quicumque est in orbe isto, ante erectionem cecidit. Si autem cecidit, consequenter erigendus fuit: Nemo quippe sine casu sublevatur. Si autem erectus est, videamus quae ruina praecesserit: Omnes corruimus per peccatum in orbe terrarum. Et Dominus qui erigit elisos, elevavit nos jacentes. In Adam omnes morimur: atque ita corruit orbis terrarum, 30.0118A| et indiget erectione, ut in Christo omnes vivificemur. Igitur duplicem intellectum de orbe tradidimus. Unum, quomodo singulae animae, aut inhabitatae sint, aut desertae: alterum, quomodo universus orbis pariter ceciderit: et in sua prudentia extendit coelum. Non fortuito prudentia in coeli extensione assumpta est. Invenies et in Proverbiis dictum: Dominus sapientia fundavit terram, praeparavit autem coelos prudentia (Prov. III, 19). Est ergo aliqua prudentia Dei, quam nolo ut extra Christum requiras. Omnia quippe quae Dei sunt, Christus est. Ipse sapientia ejus, ipse fortitudo ejus, ipse justitia, ipse sanctitas et redemptio, ipse (ut ad praesens veniam) etiam prudentia. Sed cum sit idem in subjacenti, pro varietate sensuum, diversis vocabulis 30.0118B| nuncupatur. Aliud significat sapientia, aliud justitia. Quando enim sapientia dicitur, disciplinis te divinarum humanarumque rerum instituit. Quando justitia, distributor et judex meritorum significatur. Quando sanctitas, illa virtus describitur, quae credentes Deo, efficit sanctos. Ita ergo et mihi prudentiam ejus intellige: cum doctrina est, et demonstratio bonarum, aut malarum rerum, sive neutrarum: atque in hunc modum extendisse nunc dicitur coelum in prudentia sua. Quomodo autem extendatur coelum, extendente id prudentia, audi: quoniam non extendit verba non attendentis. Asserit quippe extensionem quamdam esse verborum similiter, ut nunc dicitur coeli: juxta illud quod in alio loco scriptum est: Qui extendit coelum ut pellem (Ps. CIII, 2). 30.0118C| Extenditur autem et anima nostra, quae prius fuerat contracta, ut possit capax esse sapientiae Dei. Verum, ut ad propositum revertamur, diximus de eo, quod prudentia coelum factum sit: et nunc affirmamus eos, qui coelestem hominem portant, esse coelestes. Si enim ad peccatorem dicitur: Terra es, et in terram ibis: quare non dicatur ad justum, cujus est regnum coelorum: Coelum es, et in coelum ibis? Aut si propter γήϊνον, id est, terrenum, dicitur ei qui portat imaginem, γῆ εἶ, id est, terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19): cur propter coelestem, ei qui imaginem coelestis portat, non convenit dici: Coelum es, et in coelum ibis? Unusquisque autem nostrum, aut coelestia facta habet, aut terrena. Si terrena facta sunt, ad cognatam sibi terram deducunt 30.0118D| eum, qui thesaurizat ea in terra, et non coelo. Rursumque haec quae juxta virtutem gesta sunt, thesaurizatorem suum appropinquantem sibi ad coelorum regiones subvehunt. Et eduxit nubes ab extremo terrae (Psal. CXXXV, 7). Istiusmodi disputatio in psalmo nuper incidit, et dictum est a nobis, quomodo Deus eduxerit nubes ab extremo terrae: quod quidem nunc cogimur rursum tractare: ut et hi qui audierunt, plenissime eorum quae sciunt, reminiscantur: et hi qui aut non interfuerunt, aut obliti sunt, contextum sermonis agnoscant: quem tunc, prout valuimus, exhibuimus. Diximus autem sanctos esse nubes. Etenim hoc quod scriptum est: Veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXVI, 6), non potest 30.0119A| referri ad inanimales nubes, sed veritas Dei usque ad illas nubes est, quae audiunt mandatum Domini, et noverunt quo pluvias deferant, et a quibus eas suspendant. De his nubibus dictum est: Et mandabo nubibus meis, ne pluant super eam, imbrem (Isa. V, 6). De his enim quae ex densato aere constare dicuntur: si non fuerit pluvia, non praecipit Dominus ne pluant super vineam, aut super quamcumque regionem, imbrem; sed omnino non apparent, ut in tertio Regum libro legimus (III Reg. XVIII, 44), quando in tempore siccitatis nubes nulla apparuit, et postea juxta prophetiam Eliae futurae pluviae signum in vestigio hominis ostensum est, atque ita post nubem conglobatam, imber descendit ad terras. Istis vero quasi subsistentibus nebulis, 30.0119B| jubetur pluviam continere, cum indigna fuerit anima imbre coelesti, et dicitur: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Itaque unusquisque sanctorum nubes est. Moyses nubes erat, et quasi nubes loquebatur: Attendite, coeli, quae loquar, et audiat terra sermones ex ore meo. Exspectentur ut pluvia verba mea, et descendant ut ros eloquia mea (Deut. XXXII, 1, 2). Si non fuisset nubes, numquam dixisset: Exspectentur ut pluvia verba mea, et descendant ut ros eloquia mea. Quasi nubes dicebat: ut imber super gramen, et pruina super fenum, quia nomen Domini invocavi (Ibid., 3). Similiter et Isaias, ut nubes loquebatur: Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quia Dominus locutus est (Isa. I, 2). Et quia nubes ipse erat, et sciebat alias nubes comprophetantes 30.0119C| sibi, ideo vaticinans aiebat: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem (Isa. V, 6). Si autem jam dicimus qui sint nubes; videamus quomodo Deus educat nubes ab extremo terrae. Ait Salvator: Qui vult in vobis esse primus, sit omnium novissimus (Marc. IX, 25). Servavit hoc mandatum Paulus, et fuit novissimus in hoc mundo, dicens; Puto enim, nos Deus apostolos novissimos ostendit, quasi mortificatos, quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis et hominibus. Si quis ergo sanctus custodiens praeceptum Domini Salvatoris, factus fuerit in hac vita novissimus, iste fit nubes. Et eduxit Deus nubes, non a finibus terrae, non a consulibus, non a ducibus, non a divitibus, sed ab extremis terrae. Beati enim pauperes, quoniam vestrum est regnum coelorum 30.0119D| (Matth. V, 2). Vides, quomodo ab extremis terrae educat Deus nubes et corporeas nebulas? Propterea si volumus nubes fieri, ad quas pervenit veritas Dei, novissimi omnium fiamus, et tam affectu quam opere dicamus; Puto enim, nos Deus apostolos novissimos ostendit. Quod si non sum apostolus: licet tamen mihi fieri extremum, ut educens nubes ab extremo terrae, educat et me, et fulgura in pluviam faciat. Aiunt naturalium causarum scrutatores (Ex Isidoro, Origin. lib. XIII, cap. 11), quia fulgura ex nubium collisione generentur, more silicum duriorum: quos cum comploseris, id est, colliseris sibi, medius ex his ignis extritus elabitur, atque ita cum fulgore pariter et tonitrua mugire: tonitruo, scilicet, 30.0120A| sonituum indicante concursus, et fulgura excussi luminis claritate. Si intellexisti exemplum, considera nunc nubes rationales. Moyses nubes erat: Jesus Nave nubes erat. Isti si secum collocantur, ex sermonibus eorum fulgura micant. Jeremias et Baruch nubes erant: sermocinentur invicem, et videbis rutilare fulgura. Potes et tu ipse de Scripturis sanctis in hunc modum nubium invenire concursus, ex quibus ignes emittantur. Ut autem ad novum Testamentum veniamus: Paulus et Silvanus duae nubes in unum convenerunt, et ecce totum mundum Epistolae eorum fulgor illuminat. Fulgura, et pluviam fecit, et eduxit ventos de thesauris suis (Psal. CXXXV, 7). Ergone hi venti, qui super terram perflant, in thesauris Dei sunt, et non horum natura 30.0120B| manifesta est, quomodo et qua ratione subsistant? Sed sunt quidam ventorum thesauri, thesauri spirituum, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et virtutis, spiritus fortitudinis, scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini, fortitudinis, dilectionis et charitatis. Potes et ipse de Scripturis hos ventos congregare, et istorum spirituum invenire thesauros. Ubi sunt isti thesauri? Utique in eo in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Col. II, 3). In Christo sedem habent: inde oriuntur hi spiritus, ut alius sapiens sit, alius fidelis, alius eruditus, et alius quodcumque donorum Dei possideat. Alii enim per spiritum datur sermo sapientiae: alii sermo scientiae juxta eumdem spiritum: alii fides in eodem spiritu (I Cor. XII, 8). Eduxit ergo 30.0120C| nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit: et eduxit ventos de thesauris suis, et nos juxta misericordiam Dei ad hos thesauros occursuros putamus. Et quia plures sunt thesauri: forte juxta ordinem resurgentium erit et requies in thesauris Dei. Quod autem dico, istiusmodi est: resurrectio mortuorum in quibusdam ordinibus futura est. Ait quippe Apostolus: Unusquisque autem resurget in suo ordine (I Cor. XV, 23), et non ut libet miscentur ordines resurgentium. Alius ordo erit in illo et in illo thesauro Dei: alius ordo in alio et in alio thesauro Dei. Isti autem omnes thesauri unum habent thesaurum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Et quomodo possideo unam pretiosissimam margaritam per plures alias margaritas: sic venio 30.0120D| ad thesaurum thesaurorum, et Dominum dominorum, et regem regum, cum dignus fuero spiritibus in Dei thesauro commorantibus. Eduxit enim ventos de thesauris suis. III. Infatuatus est omnis homo a scientia (Psal. CXXXV, 7). Si omnis homo infatuatus est a scientia, et Paulus homo est, Paulus infatuatus est a scientia. Ex parte enim, ait, cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 9). Infatuatus est a scientia, videns per speculum, et in aenigmate, portiunculam quamdam videns, et si sic expedit dicere, ipsius quoque portiunculae partem minimam recognoscens. Econtrario autem intellige quid sit: infatuatus est omnis homo a scientia. Comparatione peccatorum Jerusalem, 30.0121A| Sodomorum peccatum justitia est: justificata est enim, ait, Sodoma ex te (Ezech. XVI, 48). Quomodo enim non habent justitiam Sodomorum peccata per se, sed ad collationem majorum scelerum justificantur: sic econtrario scientia Pauli ad illam coelestem scientiam, ad illum consummatum electionis intellectum, stultitia reputatur. Infatuatus est idcirco omnis homo a scientia. Tale quiddam Ecclesiastes, ut arbitror, deprehendens effatus est: Dixi, sapiens efficiar, et ipsa elongavit se a me longius quam erat, et alta profunditas: quis inveniet eam (Eccl. VII, 24)? Volumus quiddam, audenter licet, dicere: quoniam hoc quod descendit in mundum, evacuavit seipsum, ut evacuatione ejus mundus compleretur. Si hoc autem quod descendit in mundum, evacuavit se, evacuatio 30.0121B| ipsa insipientia est: quoniam quod fatuum est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 17). Si ego dixissem fatuum Dei, quomodo aucupes sermonum meorum, et semper dediti ad criminandum, venenatas in me linguas vibrarent? Nunc vero Paulus sapiens, et potestatem habens apostolicam, ausus est dicere, omnem sapientiam terrenam, quae in se, quae in Petro, quae in caeteris apostolis erat, quae in istum mundum descenderat, stultitiam esse Dei (I Cor. III, 19). Ad comparationem quippe illius sapientiae, quam terrenus non capit locus, ad illam sapientiam, quae coelestis est, quae mundi limitem excedit, hoc quod descendit ad homines, fatuum Dei est. Verum id ipsum fatuum Dei, sapientius est hominibus. Quibus hominibus? Non utique stultis, sed sapientibus: 30.0121C| dicat licet, sapientes hujus saeculi, sive principes, sive vates. Istis sapientibus saeculi, hoc quod nos exposuimus fatuum Dei sapientius est. Mirabile quiddam volumus inserere: quoniam sapientia mundi stultitia est apud Deum: et infatuavit Deus sapientiam mundi, non in sapientia sua infatuavit mundi sapientiam, ut esse stultitia arguatur. Neque enim dignatur sapientia Dei ad mundi sapientiam convincendam tota descendere, sed potius modicum, hoc est Incarnationis sacramentum. Quid necessarium fuit, quod fatuum Dei erat, ut hoc parvo et fatuo Dei, infatuaretur saeculi sapientia? Non enim valebat saeculi sapientia magnitudinem in se venientis sapientiae sustinere. Verum exemplum interponam, ut perspicue possit intelligi, quomodo fatuum Dei, stultam 30.0121D| fecerit sapientiam mundi. Fingamus paulisper me, qui aliquid putor nosse, cum insipiente aliquo et inerudito conferre sermonem, qui nihil intelligat, nihil acutae disputationis interroget: numquid opus mihi est ad istius stultitiam coarguendam, dialecticae artis calliditatem et profundorum sensuum acumen adhibere? Nonne ad unius sermonis jactum vilis et modici, qui tamen illius intelligentiae videatur acerrimus, fatuum eum et insipientem esse convincam? Sic igitur ad mundi sapientiam stultificandam, non est opus sapientiam Dei descendere, et cum ea colluctari, quae deorsum est sapientia, sed sufficit fatuum Dei: quoniam sapientius est hominibus: et infirmum Dei, fortius est hominibus: et omnia contraria 30.0122A| Salvator meus et Dominus assumpsit, ut contrariis dissolvat contraria, et confirmemur ab infirmitate ejus, et sapientes efficiamur a fatuo ejus, et in hoc introducti possimus ascendere ad sapientiam et virtutem Dei, Christum Jesum, cui est gloria et virtus et imperium in saecula saeculorum.
- EPISTOLA IX. AD PAULAM ET EUSTOCHIUM De assumptione beatae Mariae Virginis.
30.0122C| I. Cogitis me, o Paula et Eustochium, imo charitas Christi me compellit, qui vobis dudum tractatibus loqui consueveram, ut novo loquendi genere, sanctis quae vobiscum degunt virginibus, Latino utens eloquio, exhortationis gratia, sermonem faciam de Assumptione beatae et gloriosae semper Virginis Mariae, more eorum qui declamatorie in Ecclesiis solent loqui ad populum: quod utique genus docendi, necdum attigeram. Sed quia negare nequeo quidquid injungitis, nimia vestra devictus dilectione, experiar quae hortamini affectu infantium, more balbutientium, qui quaecumque audierint, fari gestiunt, cum necdum possint ad plenum verba formare: maxime, 30.0122D| quia propter simpliciores quasque id me depromere compellitis, ut habeat sanctum collegium vestrum sermone Latino, quibus se occupet laudibus eadem die, quibusve divinis vacet lectionibus: praesertim cum et eadem in multis festivitatibus, multorum sanctorum Patrum studia, miro cuderint eloquio, quae de hac quidem uberius ubique in Scripturis divinis praedicata leguntur. Quid enim aliud sonant Evangelia, nisi Dominum nascentem ex Maria virgine? et omnia ejus incrementa, quousque fuit in mundo dumtaxat, divinis efferunt praeconiis. Porro ab exordio sancti Evangelii Gabrielem archangelum colloquentem Mariae didicistis, et deinceps reliqua omnia plenius legistis. Ad praesepe quoque, o Paula, 30.0123A| te teste, nato puero inter crepundia novi partus, et querelas nescii ploratus, pro fescenninis, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis: multitudinem angelorum cantantium audivisti, et radiantem stellam vidisti. Pastoribus insuper evangelizantibus credidisti. Magos praeterea tria deferentes munera, in visione beatis oculis conspexisti: ipsa eadem munera bene intelligendo votis omnibus fide Deo obtulisti. Nam et cum eisdem magis Deum puerum in praesepio adorasti. Sed forte conquesta me delatorem, qui [ Al. quod] te prodiderim, clamabis. Ad quod ego: Si celatum esse volebas teste conscientia, mihi narrare ante praesepium, ubi plurimum lacrymata es, non debueras: quod ut verum fatear, Christi praeconia, etiamsi voluero adjuratus, neque 30.0123B| tuas laudes omnino tacere queo. Idcirco tuae te interrogent filiae, quas lacte nutris: tu ea melius reserabis, quae nescio si per speciem aliquam, aut certe in spiritu vidisti. Unde vos, o filiae, pulsate matrem precibus, pulsate ad ostium invitantis amici: si quomodo tandem vobis aperiantur, quae reserata sunt matri. Verumtamen de his quid plura dicam? Omnia Salvatoris gesta, et beatae Mariae obsequia, necnon actus vitae ex Evangelio didicistis. Et nunc quid superest, ut ab aliquo doctorum requiratis? II. De Assumptione ejusdem tamen beatae Dei genitricis semperque Virginis Mariae, qualiter assumpta est, quia vestra id deposcit oratio, praesentia absens scribere vobis curavi, quae absentia praesens devotus obtuli, ut habeat sanctum Collegium vestrum in 30.0123C| die tantae solennitatis munus Latini sermonis, in quo discat tenera infantia lactis experiri dulcedinem, et de exiguis eximia cogitare: qualiter favente Deo, per singulos annos tota haec dies expendatur in laudem, et cum gaudio celebretur: ne forte si venerit in manus vestras illud apocryphum, De Transitu ejusdem Virginis, dubia pro certis recipiatis: quod multi Latinorum pietatis amore, studio legendi charius amplectuntur: praesertim cum ex his nihil aliud experiri possit pro certo, nisi quod hodierna die gloriosa migravit a corpore. Monstratur autem sepulcrum ejus cernentibus nobis usque ad praesens in vallis Josaphat medio, quae vallis est inter montem Sion et montem Oliveti posita: quam et tu, o Paula, oculis aspexisti, ubi in ejus honore fabricata est Ecclesia 30.0123D| miro lapide tabulata: in qua sepulta fuisse (ut scire potestis) ab omnibus ibidem praedicatur: sed nunc vacuum esse mausoleum cernentibus ostenditur. Haec idcirco dixerim, quia multi nostrorum dubitant, utrum assumpta fuerit simul cum corpore, an abierit relicto corpore. Quomodo autem, vel quo tempore, aut a quibus personis sanctissimum corpus ejus inde ablatum fuerit, vel ubi transpositum: utrumne resurrexerit, nescitur: quamvis nonnulli astruere velint eam jam resuscitatam, et beata cum Christo immortalitate in coelestibus vestiri. Quod et de beato Joanne Evangelista ejus ministro, cui virgini a Christo Virgo commissa est, plurimi asseverant: quia in sepulcro ejus (ut fertur) nonnisi 30.0124A| manna invenitur: quod et scaturire cernitur. Verumtamen quid horum verius censeatur, ambigimus. Melius tamen Deo totum, cui nihil impossibile est, committimus, quam ut aliquid temere definire velimus auctoritate nostra, quod non probemus: sicuti et de his, quos cum Domino (Evangelio teste) resurrexisse credimus. Sed utrum redierint in pulverem terrae, certum non habemus, nisi quod legimus: Quia multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt, ac venerunt in sanctam civitatem, scilicet, Jerusalem, et apparuerunt multis (Matth. XXVII, 52, 53). De quibus profecto nonnulli doctorum senserunt, et etiam in suis reliquerunt scriptis, quod jam in illis perpetua sit completa resurrectio. Fatentur enim quod veri testes non essent, nisi et vera eorum 30.0124B| esset resurrectio. Unde et beatus Petrus dixisse legitur, cum de David loqueretur in testimonium: Et sepulcrum, inquit, ejus apud nos est (Act. II, 23): quasi non sit ausus dicere, quod ipse, aut corpus ejus apud nos est: sed tantum sepulcrum quo conditus fuerat: hinc aiunt resurrexisse et eum cum caeteris sanctis: et ideo vacuum remansisse mausoleum, ut hunc beatae Mariae cernitur. Quod sane factum, et de aliis quibuslibet locis Scripturarum affirmare conantur: quod hi jam cum Christo regnent resuscitati in aeterna societate. Quod (quia Deo nihil est impossibile) nec nos de beata Maria Virgine factum abnuimus, quamquam propter cautelam (salva fide) pio magis desiderio opinari oporteat, quam inconsulte definire, quod sine periculo nescitur. 30.0124C| III. Unde de his ex quibus certi sumus, tantisper loquamur ad exhortationem vestram qualicumque sermone, ad aedificationem et laudem nominis Dei: ut et religio conservetur pro famulatu, et devotio augeatur pro affectu: quoniam haec est Virgo, quae sola interemit universam haereticam pravitatem: sola post Deum quae nos confirmet in omni veritate, suisque commendet meritis, et precibus auxilietur, ut et ipsi digni inveniamur in ejus laudibus. Quod si quaeritur post ascensionem Domini quid egerit, unum pro certo est, quia Virgo sancta corpore ac mente permansit: quam sane angelus Gabriel, ac si coelestis paranymphus, intactam custodivit. Et Joannes apostolus, atque evangelista, cui Christus eam de cruce commisit, virgo virginem servavit, suisque 30.0124D| ei deservivit obsequiis: non quod eximius ille sanctorum chorus apostolorum deseruerit eam, inter quos post resurrectionem intrans et exiens, familiarius contulit de Christi Incarnatione: tanto siquidem verius, quanto ab initio plenius per Spiritum sanctum cuncta didicerat, et perspexerat oculis universa: licet et apostoli per eumdem Spiritum sanctum omnia cognoverint, et in omnem edocti pervenerint veritatem. Quam sane beatam Virginem, etsi omnes venerati sunt discipuli, eique famulabantur affectu dilectionis, Joannes tamen amplius ac specialius usque in finem vitae, qui sibi commissam accepit in suam, quasi matrem filius: cui benignus magister de cruce: Mulier, inquit, ecce filius tuus; ad discipulum 30.0125A| autem: Ecce mater tua (Joan. XIX, 26, 27); ut virgo virgini cohaereret et deserviret officiosissime cura adoptionis. Non enim pudicissima virginitas alicui discipulorum rectius quam virgini commendatur ut esset ad invicem grata societas et floridus aspectus? necnon et venustas conversandi vernans, alternatim pudicitiarum splendore decoratur. Una siquidem virtus virginitatis in ambobus, sed altera proportio in Maria: altera quidem, quia fecundior, sed ipsa. Ipsa vero, sed altera: quia etsi ipsa eademque incorruptio, tamen fecunditas integritatis longe gloriosior quam virginitas. Idcirco et fecunditas in illa tota deifica est et virginitas. Alioqui nusquam secundum naturam nascendi virginitas, ubi fecunditas praedicatur: neque fecunditas, ubi 30.0125B| virginitas integra conservatur. Ideoque totum superexcellit de illa quae dicuntur: quia sunt divina atque ineffabilia. Unde virginitas et fecunditas prolis supereminens novitas est, quamquam humanum cernatur ex carne quod nascitur. Verumtamen etsi magnificentior multum virginitas in Maria propter gratiae excellentiam: una tamen integritas carnis, et una virtus, quae ad invicem tamquam cognata sociatur. Hinc quoque Joannes, quidquid est quod Maria genuit; evangelizando, suo commendat eloquio. Verbum, inquit, in principio erat, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Hoc quippe Verbum quod erat in principio, et apud Deum erat, et Deus erat, ipsum genuit beata et gloriosa Virgo Maria ex se carnem factum. Idcirco 30.0125C| virginitas longe sacratior, et fecunditas (ut ita dicam) multo ineffabilior, quam suo potuerit ille explicare eloquio. Verumtamen quanto virginitas cognatior virginitati, tanto beatus evangelista caeteris excellentior et vicinior Verbo. Ideo quidquid est quod Virgo genuit, totum prout potuit homo per Spiritum sanctum nobis reservavit manifestius et docuit. IV. Caeterum ad exemplum humanae vitae, conversatio ejus post ascensionem Christi generaliter cum apostolis fuit quousque disperguntur: sicut Lucas meminit, dicens: Quod regressi quidem a monte Oliveti, Jerosolymam venerunt, et ascenderunt in coenaculum, ubi manebant Petrus et Joannes et Jacobus, et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus 30.0125D| et Matthaeus, Jacobus Alphaei et Simon Zelotes, et Judas Jacobi: Hi omnes, inquit, erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Jesu et fratribus ejus (Actor. I, 12, 14). Ecce Jesu ascendente cum quibus Virgo vacat in schola virtutum, et meditatur in lege mandatorum Dei, ut et ipsa sit forma disciplinae Christi, et exemplum perfectionis virginibus. Conversatur autem cum testibus sanctae resurrectionis et ipsa testis. Conversatur cum senatoribus coeli intra curiam paradisi sub Spiritus sancti disciplina et magisterio totius divinae majestatis. Invenitur prima beata Maria inter primas summi regis cohortes, quorum vita jam non erat de terris, in quibus Christus praeliabatur, 30.0126A| sed de coelis. Hinc ascendisse leguntur in coenaculum, in quo pascha dignissime celebrabatur: ibi quippe manebant cum Maria matre Jesu unanimiter aspirati in charitate, perseverantes in oratione, donec induerentur virtute ex alto. Coeperant enim jam orare qui dudum cum Domino conversantes virtutibus et miraculis pascebantur. Et bene perseverabant in oratione nihil haesitantes, donec acciperent munera Spiritus sancti quae poscebant. Quos et vos, o filiae imitamini, quae in schola Christi permanere vovistis: perseverate in orationibus unanimiter viventes, donec intrare possitis gaudia aeternae vitae, quo beata Virgo feliciter hodie introivit, alternantibus hymnidicis angelorum choris intra pascua aeternae viriditatis: ubi una societas civium supernotorum, 30.0126B| ubi dulcis solemnitas angelorum, ubi post labores et aerumnas felix et suavis refectio animarum. Hodie gloriosa namque semper Virgo Maria coelos ascendit: rogo, gaudete: quia (ut ita fatear) ineffabiliter sublimata cum Christo regnat in aeternum. Regina mundi hodie de terris et de praesenti saeculo nequam eripitur: iterum dico gaudete, quia secura de sua immarcescibili gloria ad coeli jam pervenit palatium. Exsultate, inquam, et gaudete, et laetetur omnis orbis, quia hodie nobis omnibus ejus intervenientibus meritis salus aucta est. Vobis quoque diligentibus eam, honor, et virtus una cum reliquis sacris virginibus amplior praestatur et gratia. Idcirco, dilectissimae, laetamini et laudate, quia si Deum ore prophetico in sanctis suis laudare jubemur, 30.0126C| multo magis eum in hac celebritate beatae Mariae Virginis matris ejus oportet cum hymnis et canticis diligentius extollere, et dignis Deo jubilare praeconiis, ac mysticis honorare muneribus. Nulli enim dubium, quin totum ad gloriam laudis ejus pertineat quidquid digne genitrici suae impensum fuerit, atque solemniter attributum. Ex quo timeo satis, et valde pertimesco, dum vestris cupio parere profectibus, ne forte sicut improbus, ita et indignus laudator inveniar. V. Profecto cum nec sanctitas vel facundia suppeditet, ut beatam et gloriosam Virginem Mariam digne laudare queam: quoniam (ut verum fatear) quidquid humanis dici potest verbis, minus est a laude coeli: quia divinis est et angelicis excellentius 30.0126D| praedicata et laudata praeconiis. A prophetis quidem praenuntiata: a patriarchis figuris et aenigmatibus praesignata: ab evangelistis exhibita et monstrata: ab angelo venerabiliter atque officiosissime salutata. Praeterea qualis et quanta esset, ab eodem divinitus declaratur, cum dicitur: Ave, gratia plena, Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Talibus namque decebat Virginem oppignerari muneribus, ut esset gratia plena, quae dedit coelis gloriam, terris Dominum, pacemque refudit, fidem gentibus, finem vitiis, vitae ordinem, moribus disciplinam. Et bene angelus ad Virginem Mariam mittitur: quia semper angelis cognata virginitas. Profecto in carne, praeter carnem vivere, non terrena vita est, sed coelestis: 30.0127A| Unde in carne angelicam vitam acquirere, majus est meritum, quam habere. Esse enim angelum, felicitatis est: esse vero virginem, virtutis: dum hoc obtinere viribus virgo nititur cum gratia, quod habet angelus ex natura. Utrumque tamen et esse virginem et angelum, divini muneris est officium, non humani: Ave, inquit, gratia plena (Luc. I, 28); et bene plena, quia caeteris per partes praestatur: Mariae vero simul se tota infudit plenitudo gratiae. Hoc quippe est quod David canit: Descendet sicut pluvia in vellus (Psal. LXXII, 6). Vellus itaque cum sit de corpore, nescit corporis passionem. Sic et virginitas cum sit in carne, nescit vitia carnis. Coelestis plane imber in virgineum vellus, placido se infudit illapsu: tota divinitatis unda se contulit in carnem, quando 30.0127B| Verbum caro factum est: ac deinde per crucis patibulum expressum, terris omnibus salutis pluviam effudit, et stillicidia gratiae humanis praestitit mentibus. Dominus, inquit, tecum. Mira res et jam cum Virgine erat, qui ad Virginem mittebat Angelum, et praecessit nuntium suum Deus, sed a Deo non recessit: nec teneri potuit locis qui omnibus habetur in locis: et totus ubique est, sine quo nihil totum. Ergo Verbum Patris numquam a Patre discedens, homo pro nobis fieri dignatus est, secreto suo mysterio, quod ipse novit: qui quoniam totum suscepit quod est hominis, homo totus est: et totum retinens quod Dei est, omnino aliud quam Deus (qui natus est ex Maria) esse non potuit. Scit enim Deus omnia et potest. Propterea quia ita est, scivit se ac potuit 30.0127C| in utero Virginis sine sui corruptione miscere atque unire, ut unus esset Christus Deus et homo, una persona, unaque substantia. Ob quod Dei genitrix electa et praeelecta jure ab Angelo salutatur, et praedicatur gratia plena. Vere plena, per quam largo sancti Spiritus imbre superfusa est omnis creatura. Et ideo satis eam devotissime primum Angelus veneratur et salutat. Miratur itaque et ipse qualis aut quanta sit quam salutat: non enim simplex, fateor, vel consueta fuit ista salutatio, sed omni admiratione digna. Siquidem venerationis fuit delatio, oblatio muneris, famulatus obsequii. Quia etsi in sanctis patribus et prophetis gratia fuisse creditur: non tamen eatenus plena. In Mariam vero totius gratiae, quae in Christo est plenitudo venit, quamquam aliter. 30.0127D| Et ideo, inquit, benedicta tu in mulieribus, id est, plus benedicta quam omnes mulieres. Ac per hoc quidquid maledictionis infusum est per Evam, totum abstulit benedictio Mariae. Insuper gratiam refudit Christi ortus, quam non habuit prius omnis mundus. Igitur quod natura non habuit, usus nescivit, ignoravit ratio, mens non capit humana, pavet coelum, stupet terra, creatura omnis etiam coelestis miratur: hoc totum est, quod per Gabrielem Mariae divinitus nuntiatur, et per Christum adimpletur. Qua de causa de tali tantaque loqui, me indignum fateor: sed et puto quod nemo sit qui praesumat, nisi qui quanta sint quae panduntur, penitus ignorat. VI. Tamen etsi ad haec nemo idoneus invenitur, 30.0128A| votis omnibus cessare non debet etiam quilibet peccator a laudibus, quamvis explere non queat quod sentit. Unde sermo divinus cum de peccatore ageret in Psalmis: Sacrificium, inquit, laudis honorificabit me: protinus addidit: et illic iter est quo ostendam illi salutare Dei (Psalm. XLIX, 23): ac si patenter dicat, Illic iter est laudis ad aeternam laudem sine fine mansuram: sed nemo apprehendet illud, nisi ego praemonstravero. Propterea, charissimae, quia iter salutis nostrae in laudibus est Salvatoris, hortor vos et commoneo in hac sacra solemnitate genitricis Dei Mariae, nolite cessare a laudibus. Quod si virgo es, gaude, quia meruisti esse et tu quod laudas: tantum cura ut sis, quae digne laudare possis. Quod si continens et casta es, venerare et lauda, quia non 30.0128B| aliunde constat, ut possis esse casta, quam ex gratia Christi, quae fuit plenissime in Maria quam laudas. Quod si conjugata certe aut peccatrix, nihilominus confitere et lauda, quoniam inde misericordia omnibus profluxit et gratia ut laudent. Et quamvis non sit speciosa laus in ore peccatoris, noli cessare a laude, quia inde tibi promittitur venia, unde et omnibus, ut laudes. Alioqui nisi juxta modulum ingenii nostri Deum laudare in Sanctis suis studeamus: quomodo eum, secundum quod canimus, juxta multitudinem magnitudinis ejus, laudare poterimus? omnino quippe praetermittendum non est, quod impleturi sumus quandoque, secundum quod dicitur: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psalm. LXXXIII, 5). Interdum vero quia 30.0128C| immensus est, quod voce non possumus, nec facundia valemus, exsequamur votis et medullis cordis: quia magnus et bonus est atque immensus, tantus ac talis quantum ac qualem ipse se novit, ore ac spiritu confiteamur ad justitiam et salutem. VII. Hinc, rogo, omnes pariter festivitatem gloriosae semper virginis Mariae devotissime celebremus: quia haec est dies praeclara, in qua meruit exaltari super choros angelorum, et pervenire ultra quam nostrae humanitatis est natura. Ubi non substantia tollitur, sed gloriae magnitudo monstratur, cum elevatur in dexteram Patris, ubi Christus pro nobis introivit pontifex factus in aeternum ad coeli palatium. Haec est, inquam, dies, in qua usque ad throni celsitudinem intemerata mater et virgo processit, atque in regni 30.0128D| solio sublimata, post Christum gloriosa resedit. Sic itaque ubique confidenter sancta Dei canit Ecclesia, quod de nullo alio sanctorum fas est credere, ut ultra angelorum et archangelorum dignitatem merito transcenderit: quia etsi similitudo repromittitur sanctis, veritas tamen negatur. Hoc quippe privilegium non naturae est, sed gratiae beatae virginis Mariae, de qua natus est ipse Deus et homo. Idcirco et ipsa plus est meritis, et non natura quam virgo et homo. Unde et si caeterae virgines imitantur illam usque ad contemptum partus, et Gabrielis novae salutationis obsequium: deinceps totum divinum est, quod operatum est in ea, teste angelo: Quia Spiritus sanctus et virtus Altissimi obumbrabit te. Ante hoc 30.0129A| ipsum sane uterus Virginis, quamvis mundus, quamvis impollutus et alienus a contagione [ Al. cogitatione] peccati, quamvis sanctus: tamen adhuc vilitate humanitatis induitur: ut ita dicam, ac si lana candidissima, suoque colore dealbata: ad quam sane cum accessisset Spiritus sanctus, quasi ipsa eademque lana cum inficitur sanguine conchylii vel muricis, vertitur in purpuram: versa est et ipsa sine coitu in matrem: ut non sit jam amodo quod fuerat, sed purpura verissima ad indumentum et gloriam summi regis divinitus aptissime dedicata: ut nulli deinceps ea uti usu femineo licuerit nisi Deo. Quippe (ut ita loquar) beata et gloriosa virgo Maria eo modo, quamvis dudum incomparabilis esset universis quae sub coelo sunt virginibus, ut decenter posset in se 30.0129B| suscipere divinitatis admixtionem, salva utraque natura: tamen cum gratia repletur, cum Spiritu sancto perfunditur, cum virtute Altissimi obumbratur, fit pretiosior meritis, celsis sublimior fastigiis, pulchrior sanctitate, gloriosior suorum praerogativis meritorum: ita ut nullis jam usibus sit ipsa eademque mancipanda nisi divinis. Unde, o sanctissimae virgines, etsi imitari oportet tantam ac talem virginem, tamque praeclaram venerari: multum tamen convenit, et ultra angelicam quodammodo dignitatem, quantum fas est, cum gaudio laudibus eam dignissimis efferre: quae, ut diximus, non temere per Christi gratiam super choros angelorum exaltata, devotissime hodie praedicatur: quia praecessit eam Dominus et Salvator noster ex ea vera fide genitus 30.0129C| ad coelestia: ut pararet ei, sicut ipse suis repromisit discipulis, in aethereis mansionibus locum. Hinc quoque David propheta olim gratulabundus Christo canit: A summo, inquit, coelo egressio ejus: et occursus ejus usque ad summum ejus (Psalm. XVIII, 7). Ascendit ergo eamdem gloriam resumpturus, licet non amiserit, quam prius habuerat antequam mundus fieret. Ascendit et praeparavit huic sanctissimae et gloriosissimae Virgini locum immortalitatis, ut cum eo regnare posset in perpetuum. VIII. Et haec est hujus praesentis diei festivitas, in qua gloriosa et felix ad aethereum pervenit thalamum. Quae profecto festivitas, sicuti beata Maria incomparabilis est virginibus caeteris, ita incomparabilis est omnium sanctorum festivitatibus: et admiranda 30.0129D| est etiam angelicis virtutibus. Propter quod ex persona supernorum civium in ejus ascensione admirans Spiritus sanctus, ait in Canticis: Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus (Cant. III, 6)? Et bene quasi virgula fumi, quia gracilis et delicata, quia divinis extenuata disciplinis, et concremata intus in holocaustum incendio pii amoris, et desiderio charitatis. Ut virgula, inquit, fumi ex aromatibus: nimirum quia multis repleta est virtutum odoribus: manans ex ea fragrabat suavissimus odor etiam spiritibus angelicis. Ascendebat autem Dei genitrix de deserto praesentis saeculi, virga de radice Jesse olim exorta: sed mirabantur electorum animae prae gaudio, quaenam esset 30.0130A| quae etiam meritorum virtutibus angelorum vinceret dignitatem. De qua rursus idem Spiritus sanctus in eisdem Canticis: Quae est ista quae ascendit, inquit, quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata (Cant. VI, 9)? Admiratur autem Spiritus sanctus, quia omnes de ascensu hujus Virginis admirantes facit, quod quasi novi diluculi aurora rutilans, ascensu suo resplendeat, multis freta et vallata sanctorum agminibus. Unde dicitur, terribilis ut castrorum acies ordinata. Siquidem terribilis suis facta virtutibus, ut castrorum acies admodum ordinata: hinc inde angelorum sanctorum fulta praesidiis: pulchra ut luna, immo pulchrior quam luna, quia jam sine defectu sui coruscat, coelestibus illustrata fulgoribus. Electa 30.0130B| ut sol, fulgore virtutum, quia ipse elegit eam sol justitiae, ut nasceretur ex ea. Ad cujus profecto exsequias (quantum fas est credere) famulabantur angeli, et universae coelorum congratulabantur curiae. Nec mirum, quia honor maternus ejus est, qui est natus ex ea: quem omnis coelorum ordo veneratur et adorat super se elevatum cum Patre in sede majestatis Domini. Legimus enim quam saepe ad funera et ad sepulturas quorumlibet sanctorum angelos advenisse, et exsequiis eorum obsequia praestitisse: necnon et animas electorum usque ad coelos, cum hymnis et laudibus detulisse: ubi et utriusque sexus chori commemorantur frequenter auditi, laudesque cecinisse: interea et quod perspicacius est, multo nonnumquam lumine eosdem resplenduisse; 30.0130C| insuper et adhuc viventes in carne, ibidem miri odoris fragrantiam diutius persensisse. Quod si ad recreandam spem, dilectissimae filiae, et corroborandam fidem interdum astantium, Salvator noster Jesus Christus, ob merita suorum amplius comprobanda, talia et tanta dignatus est exhibere per suos coeli ministros circa defunctos: quanto magis credendum est hodierna die militiam coelorum cum suis agminibus festive obviam venisse genitrici Dei, eamque ingenti lumine circumfulsisse, et usque ad thronum olim sibi etiam ante mundi constitutionem paratum, cum laudibus et canticis spiritualibus perduxisse! Nulli dubium, omnem illam coelestem Jerusalem, tunc exsultasse ineffabili laetitia, tunc jucundatam esse inaestimabili charitate, tuncque cum omni gratulatione 30.0130D| jubilasse: quoniam festivitas haec quae nobis hodie revolvitur annua, illis omnibus facta est continua. IX. Nec immerito: creditur enim quod Salvator omnium ipse, quantum datur intelligi, per se totus festivus occurrit, et cum gaudio eam secum in throno collocavit. Alias autem quomodo implevisse creditur quod in lege ipse praecepit: Honora patrem tuum et matrem tuam (Matth. XV, 4)? Porro quod patrem honoraverit, ipse testis est, cum ad Judaeos ait: Ego gloriam meam non quaero: est qui quaerat et judicet: sed ego honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me (Joan. VIII, 49, 50). De matre vero Evangelista: Cum rediret veniens, ait, Nazareth, erat subditus illis (Luc. II, 51). Sed alia est natura, qua 30.0131A| Deus Pater secundum se honoratur, alia qua idem parentibus subditur. In utraque tamen unus idemque Christus recte creditur: eo quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, unus Emmanuel, quod est, nobiscum Deus. Hanc quippe unionem divinitatis atque humanitatis inconfusam atque indivisam fides catholica servat: quem sane intelligendo cognoscit naturalis, atque secundum substantiam conventio unitatis, ut neque conversio in alterutram duarum substantiarum partem recipiatur, nec divisio. Sic namque credere, honorare est matrem Domini quae Deum nobis genuit et hominem: neque hominem sine Deo, neque sine homine Deum, sed Deum et hominem unum et verum Jesum Christum. Alioqui Dei genitrix dici non posset, quod multi 30.0131B| haereticorum negare conati sunt, nisi Deum vere genuisset incarnatum: et propterea duas in Christo recte confitemur nativitates. Unam videlicet de patre sine initio, et sine tempore sempiternam et coaeternam Deo Patri. Alteram de matre cum tempore, quando miserationem induens et misericordiam, spontanea voluntate ad nos descendit homo natus Deus: ac per hoc juxta veritatem et matris gestatur utero, qui semper Deus agnoscitur. Hinc etiam Theotocon eam veraciter confitemur, Dei scilicet genitricem, necnon et Christotocon: non quod Verbum carnem secum detulerit, neque olim praefatae carni copulatum sit: sed tunc quando Verbum caro factum est ex carne virginis, divinitatis atque humanitatis substantia in utero ita inconfuse unitur, 30.0131C| ut una persona sit Deus et homo Christus. Ex duabus siquidem naturis sine confusione alterius, nonnisi unus invenitur Jesus Dominus manens Deus in forma Dei, qui semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Phil. II, 7): manens unus idemque in forma servi quam suscepit: totus quippe Deus in carne Virginis de qua natus est, et totus homo. Hinc quoque Apostolus: In quo habitat, inquit, omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. II, 9). Quapropter, o filiae, estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16): ut ex prudentia perfectae intelligentiae, annulum fidei vestrae, et margaritam, pro qua omnia reliquistis, integram inviolatamque servitis: ne dotem simul et arrham Spiritus sancti (quod absit) perdatis. Diligentius itaque 30.0131D| procurate, si quomodo simplicitas columbae, quae fuit in Maria, illaesa inviolataque in vobis custodiatur. De qua Salomon in Canticis quasi in laudem ejus: Veni, inquit, columba mea, immaculata mea: Jam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit (Cant. II, 11). Ac deinde inquit: Veni de Libano, veni, coronaberis (Ibid., IV, 6, 8). Non immerito igitur venire de Libano jubetur, quia Libanus candidatio interpretatur. Erat enim candidata multis meritorum virtutibus, et dealbata nive candidior Spiritus Sancti muneribus, simplicitatem columbae in omnibus repraesentans: quoniam quidquid in ea gestum est, totum puritas et simplicitas [ Mart. tacet totum puritas et simplicitas], totum veritas et gratia fuit, 30.0132A| totum misericordia, et justitia, quae de coelo prospexit: et ideo immaculata, quia in nullo corrupta. Circumdedit enim virum in utero, sicut Hieremias sanctus testatur, et non aliunde accepit. Faciet, inquit, Dominus novum super terram, et mulier circumdabit virum (Hier. IX, 32). Vere novum et omnium novitatum supereminens novitas virtutum, quando Deus (quem ferre non potest mundus, neque videre aliquis ut vivere possit) sic ingressus est hospitium ventris, ut corporis claustrum nesciret: sicque gestatus, ut totus Deus in eo esset, et sic exivit inde, ut esset (sicut Ezechiel fatetur) porta omnino clausa. Unde canitur in eisdem Canticis de ea: Hortus conclusus, fons signatus, emissiones tuae paradisus (Cant. IV, 12). Vere hortus deliciarum, in quo 30.0132B| consita sunt universa florum genera et odoramenta virtutum: sicque conclusus, ut nesciat violari neque corrumpi ullis insidiarum fraudibus. Fons itaque signatus sigillo totius Trinitatis: ex quo fons vitae manat, in cujus lumine omnes videbimus lumen. Quia, juxta Joannem, Ipse est qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Cujus profecto emissio uteri, supernorum civium omnium est paradisus. De isto namque ventris agro patriarcha Isaac longe odorans, aiebat, dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27): quamvis putent parum intelligentes, quod priores sancti minus de Christo intellexerint mysterium Incarnationis, cum et ipsi eadem salvati sint gratia. 30.0132C| X. Unde constat tempus non praejudicasse sacramento uniti hominis ac Dei: ita ut jam esset in illo per unitatem personae ab initio saeculi, qui nondum erat natus de Maria Virgine: quod multis Scripturarum declaratur indiciis. Unde Dominus ad Judaeos: Antequam Abraham fieret, inquit, ego sum. Quibus utique verbis ostendit se qui loquebatur, in eo semper fuisse mysterio unitatis. Quam ut commendaret, Antequam Abraham fieret, inquit, ego sum (Joan. VIII, 58). Nam, Abraham antequam fieret, humanitatis est brevitas. Ego autem sum, aeternitas naturae declaratur: in qua nimirum aeternitate jam se fuisse qui loquebatur, per sacramentum suae incarnationis insinuat. Quod apostolus Judas volens apertius dilucidare: Jesus, inquit, populum ex Aegypto salvans: secundo 30.0132D| eos, qui non crediderunt, perdidit (Jud. I, 5). Et alibi Paulus: Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt (I Cor. X, 9): non quod jam esset Jesus aut Christus natus ex Maria: sed quia in illo unico Filio Dei jam unitas personae commendabatur, quae occulta erat in mysterio. Quod et alibi evidenter Paulus: Qui elegit nos, inquit, ante mundi constitutionem in ipso (Eph. I, 4): quia profecto quidquid Deus fecit ab initio, Christus fecit totum per unitatem sacramenti. Et ideo jam Jesus erat in filio, qui populum educebat, et Christus in eo qui tentabatur: quoniam semper per sacramenti unitatem in Deo fuisse non dubitatur. Alioqui nisi ita credideris, aut Christus Deus non erit omnino, aut 30.0133A| contra prophetam Deus recens esse videbitur. Sed ne talibus quatiamur calumniis, scrutandae sunt Scripturae, in quibus unitas in Christo commendatur personae, quoniam non praejudicat tempus, ne unus semper dicatur. Hinc quoque beatus Petrus loquens de patribus, ait: Per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi (Act. XV, 11). Namque illos Dominus solus ducebat: et non erat cum eis Deus alienus: unde nec nobiscum Deus recens: quia unus idemque est qui et eorum ductor fuit, et noster per passionem carnis suae Redemptor: unus siquidem sua in carne, unus in sacramento, atque unus in spiritu: nec admittit ratio, ut alius filius hominis, alius filius Dei intelligatur. Qui nec tempore praescribitur, nec passione separatur: 30.0133B| sed totus Deus in Christum, et Christus in Deum transit, ut quidquid Dei filius est, Christus dicatur; et quidquid in carne Christus pertulit, id Deus pertulisse recte credatur: alioqui si ad rationem respicias et ad sensus humanos, nequaquam ita hactenus potuerunt inter se convenire deitas et humana conditio: convenerunt tamen in Christo, et unus est ex ambobus Emmanuel. Unde mihi videtur quod altitudinem tanti mysterii diligenter intelligere et videre non potuerunt, qui aut duos filios certe, aut aliud Christum, quam Dei filium existimavere. Quapropter nec nos hominem seorsum colimus, quod nefas est, nec adoramus; sed Deum magis incarnatum, qui proprium sibi corpus animatum univit, ita ut Deus Verbum caro fieret: et non in alium quemlibet, 30.0133C| sed in semetipsum caderet unitas, qui unus et verus Dei filius semper erat. Idcirco non alium quam eumdem, ipsumque Dei filium et colimus et adoramus. Qui nihil ipse pro assumpto homine est auctus, nihilque quod Verbum caro factum est, imminutus, vel immutatus est: et ideo unus idemque semper cum Deo Patre Filius adoratur, non novus, non recens ex tempore, non alienus a natura, vel genere. XI. Quod si tibi novum videtur, quod pro te hominem assumpsit: noveris quod hoc semper cum eo et in ejus consilio fuit ut sic fieret: et nunc quando plenitudo temporis venit, id factum est quod in Christo semper factum fuit. Talibus quippe priores sancti divinitus afficiebantur odoramentis, talibus inspirabantur de Christo praesagiis, quod nasciturus esset 30.0133D| in mundo, in quo esset omnium salus et benedictio aeternae haereditatis. Istae siquidem sunt fidei vestes: istae quibus priores sancti vestiebantur: istae quas Rebecca, immo Spiritus sanctus secum domi habuit, quibus induit Jacob filium suum. Alias autem nisi a Spiritu sancto servatae domi et prolatae essent, quid miri odoris in eisdem pater Isaac hauriret, ita ut diceret, cum praesensisset vestimentorum fragrantiam: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27)? Sed forte dicturus est aliquis: Quid ad Rebeccam Spiritus sanctus pertinet, cum multis in locis personae pro Deo figurate accipiantur? Verumtamen et spiritus in Hebraeo RUA feminino genere dicitur, non quod sexus in Deo monstretur: 30.0134A| immo ne forte suspicetur, sub regula trium linguarum, Spiritus sanctus diverse accipitur: in Hebraeo scilicet, ut dixi, feminino genere legitur: in Graeco vero, ne sexus in eo credatur, πνεῦμα neutro invenitur: et in Latino masculinum esse decernitur. Qui nimirum Spiritus sanctus bene per Rebeccam intelligitur: et ideo totum est in mysterio quod geritur, ut per vestimentorum fragrantiam Christus annuntietur: quem nos omnes quicumque baptizati sumus induimur, in quo benedixit nos non qualicumque, sed omni (ut ait Apostolus) benedictione spirituali in coelestibus (Eph. I, 3). Unde et angelus Mariae loquens, a benedictione exorsus ait: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui (Luc. I, 28). Cujus profecto in spiritu longe odorem trahens pater Isaac 30.0134B| benedicebat filium, in quo coelestis omnis benedictio mundo effloruit. Et bene ab eo plenus ager dicitur, quia plena gratia virtutum virgo Maria pronuntiatur: de cujus utero credentibus fructus vitae effulsit. Et nos (inquit evangelista) omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16), gratiam pro gratia. Quapropter obsecro vos, o filiae, talem ac tantam gratiam ne in vacuum recipiatis, quae est in Christo Jesu, in quo est Deus et homo, sic unitus in una eademque persona, ut legatur quam saepe in Scripturis divinis homo Deo coaeternus protper unionem substantiae: ac deinde Deus homini videatur compassus, cum nec initialis sit homo, nec passibilis Deus, tamen sic unitus est Deus suo corpori, ut nullam patiatur fieri inter Deum et hominem humana opinione distantiam: 30.0134C| ne forte (quod absit) alius filius Dei, et alius filius hominis credatur: praesertim quia Scriptura divina sic connectit et concorporat Deum et hominem, ut nec in tempore hominem admodum quis a Deo, nec in passione possit ab homine Deum discernere. Unde si ad tempus respicias, invenies quidem pro certo semper filium hominis cum filio Dei. Si ad passionem, invenies semper cum filio hominis eumdem Dei filium ita unitum et individuum, quantum ad vocem Scripturae pertinet, ut nec homo separari a Deo tempore, nec ab homine Deus valeat passione. XII. Siquidem (ut haec apertius intelligatis) ipsius Christi verba discutite: Nemo ascendit, inquit, in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est 30.0134D| in coelo (Joan. III, 13). Quis, quaeso, est qui loquitur? Christus utique. Ubi, rogo, tunc erat, quando haec loquebatur? In terra scilicet. Et quomodo se de coelo antequam nasceretur descendisse testatur? Etiam et cum loquitur, in coelo se esse fatetur, eumdemque se filium hominis dicit; cum utique de coelo, nisi Deus descendere non potuerit: et cum in terris loquitur, nonnisi unus idemque Christus fuit. Et haec est mira et admirabilis novitas, immo omnium novitatum supereminens novitas unitatis. Quam nisi diligenter, prudens virgo, ab exordio sancti Evangelii animadvertas, magis errare in omni Scriptura videberis divina, quam intelligere veritatem. Constat igitur unum eumdemque Christum secundum utrasque 30.0135A| formas operatum, humanitatis scilicet ac divinitatis, ac per hoc duas exercuisse operationes. Operata est enim utraque forma vel natura cum alterius communione quod proprium habuit: Verbo siquidem operante quod Verbi est, et carne exsequente quae carnis erant: communicante ei siquidem Verbo in eadem operatione, dum et idem Deus atque homo in una substantia vel persona, sine divisione aut commixtione creditur, et praecognita una identitas praedicatur. Verumtamen Deus Verbum est, et non caro, quamquam carnem rationabiliter animatam assumpserit: hancque sibi [ Al. tacet sibi] unione naturali et secundum substantiam connivit. Similiter et caro est animata, et non Verbum: licet Verbi Dei caro conspecta sit ac visa. Unde et Joannes: Quod fuit ab initio, 30.0135B| et quod audivimus, inquit, et vidimus et perspeximus, et manus nostrae tractaverunt de verbo vitae (I Joan. I, 1): cum profecto nemo Deum verum videre aut tractare possit manibus, nisi per sacramentum sibi uniti hominis. Quae nimirum unitio tam mira est, ut discerni nequeat. Alioquin quod fuit ab initio Verbum, quomodo recte dicitur hoc totum esse quod apostoli audierant, quod viderant, quod manibus tractarant: nisi quia Christus unus idemque erat? Ac per hoc quod audierant, quod viderant, quod tractarant, Verbum vitae erat: et nihil aliud ex duabus naturis quam unum juxta subsistentiam vel personam. Hinc est quod unus idemque manens Filius unigenitus, indisseparatus in utriusque naturis conspicitur, et quae sunt utriusque substantiae naturaliter 30.0135C| operabatur [ Al. operatur], secundum unicuique vel insitam essentialem qualitatem, vel naturalem proprietatem: quae in naturam haberet singularem et inconjunctam, non ageret utique. Nunc autem Emmanuel dum unus est, et in eo ipso utraque, id est, Deus et homo, quae utriusque naturae sunt, veraciter gessit, secundum aliud et aliud quae gesta sunt operans. Ergo secundum quod Deus, ipse idem egit quae divina sunt: secundum quod homo, idem ipse quae humana sunt, seipsum volens ostendere quod Deus idem ipse et homo sit. Et ideo idem ipse tam quae divina sunt agit, quam quae humana similiter: et non alius quidem miracula operatus est, alius perpetravit humana, passionesque sustinuit: sed unus idemque Christus filius Dei atque 30.0135D| hominis filius, qui divina gessit et humana: siquidem inseparabiliter atque indivise communes Christus habuit actiones. Sed intelligendae sunt ipsorum operum qualitates: contemplandumque semper ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo divinitatis: ita ut per omnem textum sancti Evangelii videatur nihil caro sine Verbo agere, neque Verbum sine carne quidquam efficere. Unde quod concipit et parit Virgo, sicut non sine potentia Verbi est, ita non sine veritate carnis quod nascitur, quod pannorum fasciis jacet involutum, et in praesepio reclinatur. Porro quod stella duce a Magis adoratur (Matt. II, 11), sicut deitatis est: ita et humanitatis, cum in Aegyptum per fugam ne capiatur, 30.0136A| adducitur. Sic itaque omnia virtutum opera consideranda sunt, ut reddamus Deo quae Dei sunt, et homini quae sunt hominis. Quoniam sicut est unus qui Lazarum verbo potentiae suae vocat, ut exeat foras a monumento: sic idem ipse unus est qui flevit humanitatis affectu. Sic quippe cuncta oportet considerare: quatenus et plena divinitas in Christo intelligatur homini unita, et plena humanitas in Deum assumpta. XIII. Haec idcirco dixerim tantisper de fide Incarnationis Christi, charissimae: quia, quod plures Orientalium circumeunt suis faecibus obvoluti, moneri debuistis, ne suo obnubilare vos velint obscuritatis eloquio, vel Graeco turbine Latinam confundere puritatem. Sunt enim et prudentes virgines, 30.0136B| sunt et fatuae. Et ideo, dilectissimae, imitamini, quam amatis beatam et gloriosam Virginem, cujus hodie in terris festa colitis: de qua dicitur: Maria autem conservabat omnia verba haec (quae de Christo dicebantur, scilicet), conferens in corde suo (Luc. II, 51). Conferte ergo et vos in cordibus vestris, charissimae, quae de ipso eodemque Domino catholice dicuntur: ut et fidem integram servare possitis, et matrem ejus debite venerari. Quoniam nullus honor ejus est alius, nisi cum ille jure honoratur, qui nasci dignatus est ex ea. Caeterum rogo quaecumque estis filiae, quaecumque matres, cogitate attentius, et perpendite diligentius, quibus afficiebatur beata et intemerata virgo Maria doloribus post Christi ad coelos ascensum, expletis omnibus quae de ipso erant 30.0136C| ab angelis praedicata, et a prophetis multifarie multisque modis praesignata, divinis declarata oraculis, virtutibus exhibita, et quae humanitatis sunt ostensa praesagiis. Quaeso, si qua sunt in vobis viscera pietatis, considerate quo cruciabatur amore, quoque desiderio aestuabat haec virgo, dum revolveret animo cuncta quae audierat, quae viderat, quae cognoverat. Puto quod quidquid cordis est, quidquid mentis, quidquid virtutis humanae, si totum adhibeas, non sufficiat ut cogitare valeas, quanto indesinenter cremabatur ardore pii amoris: quantis amovebatur repleta Spiritu sancto coelestium secretorum incitamentis: quia etsi diligebat Christum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute, novis tamen quotidie inflammabatur praesentia absens desideriorum 30.0136D| affectibus: tanto siquidem validius, quanto divinis illustrabatur intus visitationibus: quam totam repleverat Spiritus sancti gratia: quam totam incanduerat divinus amor: ita ut in ea nihil esset, mundanus quod violaret affectus, sed ardor continuus, et ebrietas perfusi amoris. Nam et Christus ab hominibus est amandus, ex toto corde, et ex tota anima, atque ex tota virtute quaerendus: maxime tamen ab ea ardentius, cujus et Dominus erat, et filius. Fortassis ergo prae nimio amore, in loco quo sepultus dicitur, interdum habitasse eam credimus: quatenus piis pasceretur internus amor obtutibus. Sic namque locus medius est hinc inde constitutus, ut adire posset ascensionis ejus vestigia, et locum 30.0137A| sepulturae ac resurrectionis, et omnia in quibus passus est, loca invisere: non quod jam viventem quaereret cum mortuis, sed ut suis consolaretur aspectibus. Hoc quippe habet impatiens amor ut quae desiderat, semper invenire se credat. Ignorat siquidem judicium, ratione multoties caret, modum nescit, nec aliud cogitare potest quam quod diligit. Amor non accipit de impossibilitate solatium, neque ex difficultate remedium. Quae scilicet beata virgo Maria, quamvis jam in spiritu esset, tamen dum in carne vixit, carnalibus movebatur sensibus, et ideo quam saepe locorum recreabatur visitationibus: et quem genuerat, mentis complectebatur amplexibus. Denique amor Christi, desiderium pariebat! desiderium vero gliscens, quasi novis reparabatur ardoribus, 30.0137B| intantum ut credam nonnumquam, quod omnia etiam et semetipsam transcenderet: quia omnino amor impatiens, quod amat, non potest non videre. Hinc est, charissimae, quod omnes sancti omnia quae meruerant, pro parvis duxere, si Dominum quem amaverant, non viderent: sicuti et venerabilis beata virgo Maria, non indignum pro innumeris et immensis beneficiis reddebat interdum obsequium sanctitatis, dum beneficiorum in terris posita non poterat videre largitorem: et ideo hodie, dilectissimae, elevatur super choros angelorum, ut possit speciem vultumque videre Salvatoris, quem amaverat, quem cupierat ex toto desiderio cordis. XIV. Quod si gaudium fit in coelo de quolibet peccatore converso, multo magis putandum pro tantae 30.0137C| Virginis exaltatione et gloria, quod exsultatio fiat in supernis: cujus nimirum festivitas, omnium supernorum civium est gratulatio: praesertim quia ejus celebritas laus et favor est Salvatoris. Unde credimus, ut supra dictum est, quod non hunc tantum diem solemnem ducunt pro ejus honore annuum, verum etiam continuum et aeternum jucunditatis et laetitiae ac venerationis obsequio, cum omni colunt tripudio amoris et gaudii. Nec immerito igitur omnis illa coelestis civitas congratulatur et veneratur matrem: cujus super se adorat filium regem: ante quem tremunt potestates, et curvatur omne genu. De hujus nimirum ad coelos ascensione, multo admirantis intuitu secretorum contemplator coelestium in Canticis: Vidi, inquit, speciosam ascendentem, 30.0137D| quasi columbam desuper rivos aquarum. Et vere speciosa quasi columba, quia illius speciem columbae ac simplicitatem demonstrabat, quae super Dominum venit, et docuit Joannem, quod hic est qui baptizat. Et bene, desuper rivos aquarum, quia super aquam refectionis educaverat eam Dominus et nutriverat (Psal. XXIII, 2): ex qua multi deducti rivi, omnem irrigant terram deliciarum, et infundunt hortum voluptatis, ex quibus quotidie ita et perfusa beata Dei genitrix ascendit hodierna die speciosa valde et admirabilis: cujus odor inaestimabilis erat nimis, et ideo ineffabilis. Ad cujus profecto fragrantiam odoris, omnis illa coelestis Jerusalem laeta decurrit, quam circumdabant flores rosarum et lilia convallium, eo 30.0138A| quod omnes animae martyrio rubricatae, eam aeternae dilectionis complectuntur amplexibus: et virginitatis splendore candidatae, ac si lilia in valle humilitatis enutritae, circumdant eam, venerationis gratia obsequentes. Recte igitur: quoniam beata Dei genitrix et martyr, et virgo fuit, quamvis in pace vitam finierit. Hinc quoque quod vere passa sit, testatur Simeon propheta, loquens ad eam: Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II, 35). Ex quo constat quod supra martyrem fuerit. Alii namque sancti, etsi passi sunt pro Christo in carne, tamen in anima, quia immortalis est, pati non potuerunt. Beata vero Dei genitrix, quia in ea parte passa est, quae impassibilis habetur, ideo, ut ita fatear, quia spiritualiter et caro ejus passa est gladio passionis 30.0138B| Christi, plus quam martyr fuit. Unde constat, quia plus omnibus dilexit, propterea et plus doluit, intantum ut animam ejus totam pertransiret et possideret vis doloris, ad testimonium eximiae dilectionis. Quae quia mente passa est, plus quam martyr fuit. Nimirum quod ejus dilectio amplius fortis, quam mors fuit, quia mortem Christi suam fecit. Nunc autem circumdant eam flores rosarum, indesinenter ejus admirantes pulchritudinem inter filias Jerusalem (Cant. V, 7): in qua posuit rex thronum suum, quia concupivit ejus speciem ac decorem: fuit enim plena charitate et dilectione: idcirco sequitur post eam purpuratorum exercitus, et candidatorum grex. XV. Quam si diligentius aspicias, nihil virtutis est, nihil speciositatis, nihil candoris gloriaeque, quod ex 30.0138C| ea non resplendeat. Et ideo bene circumdant eam flores rosarum, et lilia convallium, ut virtutes virtutibus fulciantur, et formositas decore castitatis augeatur. Nam omnis splendor et gloria, quanto illustratur fulgore suo sublimius, tanto apparet praestantior claritate quorumlibet subjectorum, et eximior praedicatur. Sic et beata Dei genitrix, cujus plantatio ac si rosae in Jericho, specialius refulsit, et candor virginitatis splendidius emicuit, cum circumdata officio charitatis, submittitur illi sanctorum claritas: ut ejus amplius splendor et gloria commendetur: quae super angelorum choros elevata, jam beata praedicatur, et jam beatissima. Nam angelorum quamvis celsior natura sit: non tamen gratia major, quia et ipsi gratuita gratia, ne corruerent, sunt salvati. 30.0138D| Unde David, Verbo Domini, inquit, coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXIII, 6). Quod si spiritu oris ejus omnis virtus eorum subsistit: constat beatam et gloriosam virginem Mariam, in quam supervenit Spiritus sanctus, et Deus totus illapsus portatum novem mensibus in utero, ut credendum est, ampliora promeruisse virtutum privilegia, et percepisse gratiam ab angelis etiam collaudatam. Unde et si mirabilis est eorum virtus, et firmitas perpetuitatis: mirabilior tamen in Maria, quam obumbravit virtus Altissimi: ut ultra omnem virtutem sit angelicam, quod factum est in ea, et admirabile cunctis saeculis sacramentum. Ac per hoc etiam angelis exinde major praestatur gratia, 30.0139A| cum instaurantur ab ea omnia, quae venerantur et adorant super se Christum regem Dominum natum ex eadem Virgine. Hinc et Maria cunctis tanto venerabilior, quanto gratiosior: et quanto virtute Altissimi extollitur ad sublimia, tanto clarior resultat in gloria. Plena siquidem gratia, plena Deo, plena virtutibus, non potest non possidere plene gloriam claritatis aeternae, quam plenissime accepit, ut mater fieret Salvatoris. Quam viderunt omnes filiae Sion, et beatissimam praedicaverunt, ac reginae laudaverunt eam: quoniam tantam eam viderunt, quantam nullus narrando explevit mortalium; quanto magis Deum, qui talem ac tantam fecit eam, ut ipse fieret per eam! Unde David: Et homo, inquit, natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVII, 2). 30.0139B| Beata igitur talis ac tanta nativitas, beata et supernorum civium societas, et admirabilis charitatis eorum unanimitas: ubi nemo angelorum, nemo archangelorum, non dico beatae virginis Mariae, verum neque alicujus sanctorum invidet gloriam: sed totum in altero unusquisque possidet, quod gratis praestatur omnibus: ut de omnibus, et in omnibus glorificetur Deus, honoretur et adoretur ab omnibus: ubi non sexus, non aetas, non dignitas generis, sed meritorum qualitas sola discernitur: ubi plurimum stella a stella differre claritate, quamvis omnes in suo sint ordine suscitandi. Quod si est alia claritas solis, et alia claritas lunae, et alia claritas stellarum (I Cor. XV, 41): una tamen claritas est, qua illustrantur omnia. Idcirco beata Dei genitrix, quae adhuc 30.0139C| tantis in terra praedicatur laudibus, non immerito creditur hodierna die exaltata et glorificata, necnon et clarificata, quantum novit ille qui eam elegit in sua sapientia, qua disposuit omnia. Quod si in domo patris mansiones multae sunt, credimus splendidiorem matri hodie filium praestitisse, quam sibi olim aedificavit domum, subnixam columnis septem: in qua domo nimirum parantur nuptiae Ecclesiarum Dei, et foederantur terrenis coelestia. In eo namque utero Virginis, sponso immortali virginitas consecratur, ut sit totum coeleste commercium. XVI. Et ideo, charissimae, celebrate solemniter Virginis festum, quae coelestem vobis vitam in terris ostendit: quoniam qui non nubent, neque nubentur, erunt sicut angeli in coelo. Nec mirum si angelis 30.0139D| comparatur virginitas, quae angelorum Domino, foedere copulatur nuptiarum. Et si quaelibet virginitas tantum erigitur, ut angelis comparetur, multo magis beata et gloriosa virgo Maria, quae singulari commendatur privilegio, et immenso dicatur mercimonio. Idcirco, dilectissimae, amate quam colitis, et colite quam amatis: quia tunc eam vere colitis et amatis, si imitari velitis de toto corde quam laudatis. Haec namque vita vobis de coelo fluxit, quam professae estis: supra usum naturae haec vita est, quam tenetis: de coelis venit sponsus, quem sequi cum matre debetis: nec immerito vivendi usum de coelo quaesistis, quae vobis de coelo sponsum petistis. Ideo vestra conversatio in coelis sit semper: quoniam Verbum 30.0140A| Dei quod amatis, non nisi in sinu Patris invenitur. Licet igitur ubique totus sit, et non longe ab unoquoque nostrum, tamen non nisi casto sursum hauritur pectore. Prope est enim, inquit Moyses, in corde tuo et in ore tuo, tantum eum recto si quaesieris corde (Deut. XXXI, 11). Unguentum exinanitum est nomen ejus: propterea, adolescentulae, diligite animo, quod pro vobis effusum est. Habetis namque, sanctae virgines, sponsum virginem, virginitatis et castitatis amatorem, qui matrem virginem ideo elegit, ut ipsa omnibus esset exemplum castitatis, in qua velut in speculo refulget forma virtutis. Habetis igitur in ea magisteria probitatis expressa, quid primum eligere, quid respuere, quid sequi debeatis. Prima ejus virtus est fundamentum omnium virtutum et custos, humilitas 30.0140B| ipsa, de qua gloriatur: Quia respexit, inquit, humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Luc. I, 18). Ergo primum discendi incitamentum, nobilitas est magistri: deinde merces laboris optimi, fructus beatitudinis. Quid igitur nobilius matre Domini, quid splendidius ea, quam splendor elegit paternae gloriae? Quid castius ea, quae corpus Christi sine contagione corporis generavit? et tamen in ea solum humilitatem respexisse Dominum confitetur, quae custos est caeterarum virtutum. Collocaverat enim in tuto stationis portu, sublimia meritorum suorum exercitia: et ideo divinitus illustratur. Unde Dominus ait: Ad quem respiciam, nisi ad humilem et quietum, ac trementem sermones meos (Isa. LXVI, 2)? Fecit enim quod promiserat, 30.0140C| et respexit humilitatem ancillae suae: unde et beata jam ab omni saeculo praedicatur. Idcirco et vos, o filiae, si vere virgines esse vultis, humilitatem sectamini: et matrem Domini, quae se ancillam vocat, cordis amore imitari procurate, quae didicit ab ipso sponso, cui vos devovistis humilitatem, quam vos ex se docuit. Unde ait idem: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 27). Non ergo beata Dei genitrix a filio suo Domino nostro didicit coelos fabricare, non angelos creare, non miracula deitatis insignia operari: sed tantum humiliari, caeteraque virtutum documenta, intra humilitatis custodiam aggregare. Unde cum ea semper singularum virtutum pudicitia comes irremota mansit: quia omnino pudor individuus virginitati esse debet, sine 30.0140D| quo recte castitas vera servari non potest. Numquam igitur beata virgo Maria sine pudoris sui custode processit, et ideo si placet vobis, charissimae, talis ac tanta virgo, placeat et opus virtutis, cujus vita omnium est disciplina, cujus mores instituta sunt Ecclesiarum, quae praecessit cunctos, supereminet universis. Propterea quaecumque virgo sibi ab ea optat praemium et implorat auxilium, debet imitari exemplum. Rogo vos, o virgines, rogo et viduae, imitamini Paulam viduam matrem, exemplar continentiae et castitatis. Imitamini Eustochium, quam habetis vobiscum virginem, et formosam perfectae integritatis. Quod si minus in eis est, quam in matre Domini, immo quia est, habetis prole fecundam et 30.0141A| virginem perpetuam: quia sicut in comparatione Dei, nemo bonus, ita et in comparatione matris Domini nulla invenitur perfecta, quamvis virtutibus eximiis comprobetur. Unus est Pater noster, qui in coelis est: unus et magister: una est forma virginitatis in Maria, cui vos omnes ut imaginem reformetis integritatis, faciem imprimere debetis in sculpturam Spiritus sancti. Quoniam haec est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquarum viventium (Cant. IV, 15), ad quam nulli potuerunt doli irrumpere, nec praevaluit fraus inimici, sed permansit sancta mente et corpore, multis donorum privilegiis sublimata. Idcirco hanc imitamini moribus, sequimini castitate, hujus implorate auxilium. XVII. Quod si me, quia ita loquor, praesumptionis 30.0141B| velit arguere invidorum aliquis, quod vobis scripserim: arguat charitatem atque dilectionem, quia rogantibus vobis ne hoc quidem inexpertus judicavi negandum. Malui enim excipere ruborem pudoris, quam non exsequi jussionem vestram, quarum precibus nonnumquam Deus noster obedire videtur; praesertim cum habeatis vobiscum, quas imitari virtutis est, cum quibus discere potestis: affectum a me potius quam magisterium ad laudem hujus diei requisistis. Unde excusare non debui propter observantiam gravitatis, ne impartirem devotioni vestrae, quae mandastis. Quod si docere nequivi, saltem ad laudem tantae virginis exhortari omnino curavi: quatenus non deessem vobis quem diligitis in die tantae festivitatis, sed jungerer precibus, jungerer votis, si quo 30.0141C| modo mente ad ea vobiscum elevari merear vestris suffragantibus meritis, ad quae pervenit beata et intemerata virgo Maria. Ecce hodierna die ad illum praeclarum et splendidum thronum angelorum, ipsa per humilitatem et integritatem carnis ascendit, unde intemperantia olim eximios archangelorum et superbia dejecit. Quapropter gaudete, gaudete, inquam, quia vobis via patefacta est coelorum. Quamvis enim nobis eadem promittantur: vobis tamen jam praesto sunt, quae cum angelis incorruptionem servatis. Quae licet de hoc mundo sitis, tamen, favente Deo, jam in hoc mundo non estis: quia et si saeculum vos habere meruit, tenere omnino non potuit. Beata itaque Maria hodie jam ab omnibus gentibus longe lateque praedicatur: et vobis quae secutae estis exemplum 30.0141D| tantae virginis, beatitudo condonatur coelestis. Quas non illecebrae sollicitant corporis, non colluvio praecipitat voluptatis, non aestus inflammat incentivae carnis, immo angelica imitatio delectat in terris: quorum in futuro aequalitas repromittitur in coelis. Beatae igitur estis, filiae, sed et beatae viduae, quae coelibem in Christo vobiscum ducunt vitam: quia secundum Apostolum liberatae a lege viri, sic permanserunt. Beatior, inquit, erit, si sic permanserit secundum meum consilium. Puto enim, ait, quod et ego spiritum Dei habeo: evidenter volens exprimere, quid intersit inter eam, quae adhuc est juncta lege viro, et inter eam, quae jam soluta vinculo beatior praedicatur. Quod si utraque beata, quia in Christo, beatior 30.0142A| tamen quaecumque jam soluta est vinculo, et coelestia sectatur. Ideo viduae semper virginibus bene copulantur, ut ait Apostolus: Mulier innupta, et virgo, cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. IX, 34): quodammodo enim magisterium virginitatis, viduarum gliscit et confortatur exemplis, quae cum viris castum servaverint connubium, docent integritatem magis virginibus Deo servandam: et quod propemodum non inferioris virtutis est a conjugio abstinere, quod aliquando delectaverit, quam conjugii delectamenta nescire: In utroque siquidem gradu fortitudo laudatur, et coelestis vitae praedicatur virtus. Idcirco cognationem jam cum Christo uterque ordo sortitur. Unde Dominus: Si quis, inquit, fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis 30.0142B| est, ipse meus frater, soror et mater est (Matth. XXXII, 5): ubi non sexus, non aetas, non conditio discernitur, sed, qui fecerit, inquit, voluntatem Patris mei, qui in coelis est. XIX. Unde quia libera facultas cunctis prestatur, estote, charissimae, ad id quod vos Christi gratia vocavit, estote matres Christi ac sponsae, estote sorores ac propinquae: quia quod carne non potuistis, gratia totum condonatum est vobis. Et ideo diligite matrem Domini, quae vobis sponsum genuit immortalem: cujus et vobiscum soror est ipsa, quia voluntatem patris fecit, ut esset mater. Propinqua quidem vobis non carne, sed spiritu: ut unitas commendetur Ecclesiae, et societas corporis Christi intelligatur. Ex quo Dominus: Volo, Pater, inquit, quia ego 30.0142C| et tu unum sumus, ut et ipsi in nobis unum sint (Joan. XXXVII, 21). Quae profecto unitas per unum mediatorem Dei et hominum efficitur. Facite ergo voluntatem Patris et vos, ut unum esse possitis. Ornate lampades vestras, occurrite sponso, quia jam ad ostium pulsat, et matrem, si eam diligitis, sequimini. Intus autem parate et ornate lampades vestras, quia filiae regis estis. Omnis enim gloria vestra ab intus sit, et intus habete, quod foris luceat: ne forte inter has solemnitates priusquam sponsus veniat, vestrae lampades exstinguantur. Nam celebritas hujus diei, non nisi accensis lampadibus intus et foris recte colitur. Ideo emendum est oleum dum vacat, ne cum sponsus venerit, quod absit, vacuae inveniamini. Propterea quae sursum sunt sapite, ubi beata pervenit 30.0142D| Virgo, et non quae super terram; quia vestra conversatio, si estis jam quod vovistis, in coelis fore debet. Illuc dirigite mentem, illuc abscondite vitam vestram, donec pertranseat furor Domini, quo beata Dei genitrix hodie pervenit: ibi namque habetis sponsum, ibi pontificem, ibi omnia quaecumque quaesistis. Illuc dirigite mentem, ut cum Christus Virginis filius apparuerit in fine saeculi, cum ipso et vos appareatis in gloria. Amen.
- EPISTOLA X. De Assumptione B. Virginis Mariae.
I. Scientes, fratres dilectissimi, auctori nostro 30.0143B| multum nos debere conditos, plus redemptos, redemptionis nostrae commercium veneremur, et sacratissimum uterum, ex quo homini Deus unitus apparuit, et si nequimus meritis, saltem celebremus obsequiis: scientes erroris nostri tenebras, partim ejus fulgore dispersas: quia quae homines per protoplastorum negligentiam, primae matris contumaci tam arrogantia, quam gula [ Al. regula] perdiderant, hujus sacrae Virginis partus, non solum restauravit diruta, sed dona contulit sempiterna: et ideo cunctis praeconiis veneremur salutis auctricem, quae dum auctorem suum concepit ex coelo, nobis redemptorem ostendit in saeculo: et quia ad vicem ejus, matris nostrae Ecclesiae forma constituitur, ipsa eam inter procellas saeculi frequenter aspiciat, ipsa inter incursus mundiales 30.0143C| continua oratione confoveat. Neque enim dubium est, illam quae meruit pro liberandis ferre pretium posse, impartiri suffragium liberatis: nostra inter haec oratio jugis ad Dominum dirigatur, ut qui pro honore nominis sui, viscera illa quae sanctificaverat intravit, quae etiam nos ipsi sedulitate debita veneramur, prosit nobis ad remedium, quod per eam se nobis dedit pretium. II. Merito igitur beata Maria singulari a nobis praeconio attollitur, quae singulare commercium mundo praebuit: merito inter feminas tunc etiam laetabatur, cum singularem medicinam pudico alvo gestabat. Sciebat quidem pondera ventris, quae pudorem non perdiderat castitatis. Mirabatur partus insignia, quae nulla noverat viri contagia. O bene fecunda virginitas, 30.0143D| quae novo inauditoque genere et mater dici posset et virgo. Peperit enim a quo concepit, portavit a quo creata exstitit. Siquidem ipse est auctor Mariae qui est ortus ex Maria. Sic inenarrabiliter beata Maria mater et virgo est, quae dum fructum praegnationis extulit, integritatis dispendium non incurrit: apud quam ita coelestis providentia negotii ipsius conditionem disposuit, ut magis obedientiam exhiberet in mandato, cum honorificentiam suam cognosceret ex angelo. Neque enim fidem derogat nuntii, quae dignitatem intelligit nuntiantis, angelo ei dicente: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Credidit 30.0144A| admonita quod audivit, meruit sanctificata quod credidit. Denique tantum sese ad coeli fastigium sublevavit, ut Verbum in principio apud Deum, id est Dei Filium, de summa coeli ara susciperet. Cumque se per mysticum divinitatis arcanum carni nostrae fragilitatique commisceret, latuit in homine divinitas, ut divinitate humanitas non periret: et sub [ Al. dum sub] velamento assumptae carnis absconditus, pretiosius redemit perditos, quam si defensaret ab imminente hoste captivos. Immensa pietas, et supra quam fari possit praedicanda majestas, viscera puellae aura sancti Spiritus implebantur: innupta virginis vulva, Verbi semine crescente, turgebat. Replebantur, inquam, arcana viscerum sacri Spiritus fecunditate repleta, et erat spes in partu, 30.0144B| quia non erat voluptas in coitu. Stupebat pretiosissima genitrix, et apud se tacita rerum novitate mirabatur. Urebatur aestu cogitationis ab igne, et perculsa [ Al. percussa] rerum novitate obstupescebat mirabiliter. Sciens enim suam integritatem, mirabatur ventris ubertatem felix Maria. O genitrix gloriosa, o puerpera sublimis, cujus visceribus auctor coeli terraeque committitur: felicia oscula labris impressa lactentibus, cum inter crebra indicia reptantis infantiae, utpote verus ex te filius tibi mater alluderet, cum verus ex Patre Dominus imperaret. Nam auctorem tuum ipsa concipiens, edidisti in tempore puberem, quem habueras ante tempora conditorem. Felix puerperium, laetabile angelis, exspectabile sanctis, necessarium perditis, congruum profligatis: qui 30.0144C| post multas assumptae carnis injurias, ad ultimum verberatus flagellis, potatus felle, patibulo affixus, ut te veram matrem ostenderet, verum se hominem, patiendo tormenta monstravit. Tu ergo, beata gloriosaque Maria, inter ista laudabilis, quae sic meruisti donum fecunditatis, quae virginitatis non amisisti suffragium. Tu es enim benedicta inter mulieres. Tu praerogata cunctis virginum catervis. Tu sequeris Agnum quocumque perrexerit. Tu virgineos choros et ab incentivae carnis illecebris alienos, per albentia lilia rosasque vernantes, ad fontem perennis vitae invitas. Tu in illa beatorum felicissima regione, primi ordinis dignitatem adepta es, plantis roscidis oberrans, inter paradisi amoenitates et gramineos choros tenero poplite pergens, felicique palma violas 30.0144D| immarcescibiles carpis. Tu concinentibus sine fine angelis conjuncta, archangelisque sociata, indefessa clamitare voce, sanctus, sanctus, sanctus, non desinis. III. Sed quid dicam pauper ingenio, cum de te quidquid dixero, minus profecto est quam dignitas tua meretur? Si matrem vocem gentium, praecellis: si formam Dei appellem, digna existis: si nutricem coelestis panis vocitem, lactis dulcedine reples. Lacta ergo, mater, cibum nostrum, lacta cibum angelorum, lacta eum qui talem te fecit, ut ipse fieret in te: qui tibi munus fecunditatis attulit conceptus, et decus virginitatis non abstulit natus: qui priusquam nasceretur, te matrem creavit, ex qua nasceretur, ut illinc procederet tamquam sponsus de thalamo suo, 30.0145A| quo mortalibus oculis posset videri. Quanta fuit haec dignatio, ut crearetur ex te, quam creavit: portaretur manibus, quas formavit: sugeret tua ubera, quae ipse implevit! Quas itaque laudes charitati Dei dicemus, quas gratias ei agemus? qui nos ita dilexit, ut propter nos homo fieret, ut matrem hominis eligeret, ut uterum nostrae conditionis intraret, ut contumelias nati infantis subiret, atque cuncta humanitatis necessaria sustineret. Agentes ergo, quantum sufficimus, Creatori nostro gratias, Assumptionem gloriosissimae Dei genitricis cum gaudio celebremus. Dignum namque est cum summa ei gratulatione famulari, per quam insignia virginitatis pullularunt: siquidem ipsa Virgo exstitit ante conjugium, virgo in conjugio, virgo praegnans, virgo 30.0145B| pariens, virgo lactans: et dicta merito mater, non de marito. Sanctae quippe Matri omnipotens Filius nullo modo natus virginitatem abstulit, quam nasciturus elegit. Exsultent ergo virgines, virgo peperit Christum: nihil ex eo quod voverunt putent exterminatum, quia mansit virgo post partum [ Al. abest haec pericope usque ad agnovit]. Exsultent viduae festum virginis celebrantes: Anna vidua virginem matrem agnovit. Exsultent conjugatae solemnia beatae matris frequentantes: Elizabeth conjugata a virgine matre salutata est Domini. Exsultent et pueri continentiam voventes puero. Ipse integritatem pueritiae consecravit, qui suae matri fecunditatem attulit, virginitatem non abstulit. Ipsi gloria per infinita saecula saeculorum. Amen.
- EPISTOLA XI. De honorandis parentibus.
I. Parentum meritis subjugans filios omnipotens Deus, serviendi legem in officiis posteris dedit, ut hoc divino cogantur facere imperio, quod debuit pietas suadere: dicente illo in libro Exodi, in quo ita scriptum est: Honora patrem tuum et matrem tuam, sicut praecepit tibi Dominus, ut bene sit tibi: et sis longae vitae super terram, quam Dominus Deus 30.0145D| tuus dabit tibi (Exod. XX, 12). Audite, filii, salutiferam jussionem: et praecepta legis affectu debiti amoris implete. Servite patribus, futuri patres: et matres vestras tenera diligite pietate, ut et vestrae conjuges mereantur matrum nomine nuncupari. Nemo patrem asperis verbis laedat, non fiat amara dulcedo. Hoc sit inter parentes et filios, quod jubente Domino, natura continuit. Affectum sonet quidquid linguae dixerint liberorum. Inter charas conjunctasque personas, pietatis jura serventur. Hoc filiorum ora loquantur, quod parentes delectat audire. Praebeatur patribus amori mixta formido, qui primi nobis sunt causa nascendi. Exhibete patribus, filii, quod vos potestas paterni nominis cogit, 30.0146A| quae adeo est eorum meritis attributa, ut ipsa de vobis exigat quod natura jubere non potuit. Matribus quoque debitam impendite reverentiam, quae vobis uteri labore servientes, pondus vestri corporis tolerant, atque ignotam portantes infantiam, famulatum quemdam exhibent nascituris. Illo tempore non sibi tantum mater esurit, nec acceptos sola digerit cibos. Materno victu alitur et ille qui latet, ejusque membra alterius comestione pascuntur: ut homo futurus, alienis morsibus saturetur. Quid ipsa memorem nutrimenta, et tenerae infantiae dulces injurias, quas nutritoris affectus de suis parvulis sumit? Quid cibos in matre confectos, qui femineis manantes ex membris, lacteum solvuntur in succum, et fauces invalidas liquido sapore perfundunt. 30.0146B| Cogente natura, sumunt infantes de matre quod bibant, et dente non nato, hoc sibi currentibus labris eliciunt, quod non sit necesse mordere. Serviunt materna posteris pectora, serviunt ipsis incunabulis, manus et terga membris devota lactentium gratos artus accipiunt. Optat mater parvulum crescere, optat cito videre majorem, eumque numeris juvenum miscere festinat, numquam sibi forsitan serviturum. His tot tantisque praecedentibus factis, parentibus, matri tota debet alacritate serviri. Reddatur naturae debitum, reddatur et posteris quod debetur. Exsolve, fili, quod debes, et officia debita qualicumque exhibe famulatu, quia parentibus nemo potest reddere quod debetur. Humilitas talibus oblata personis, vivendi tempus extendit: et morte dilata, multum nostram 30.0146C| prorogat vitam, vicemque facientibus reddens, officia nostra, Domino jubente, commendat: qui intantum nomen parentum diligit, ut seipsum Patrem jusserit dici. II. Irreverens autem filius, quid de Domino ipse mereatur, Salomonis dicta testantur: Contumeliis afficiens patrem, et contemnens senectam matris, confundetur, et in opprobriis erit. Filius derelinquens custodire disciplinam patris, meditabitur sermones malitiae. Maledicenti patrem et matrem exstinguetur lumen, et pupillae oculorum ejus videbunt tenebras (Prov. XIX). Audi, fili, patrem qui te genuit: nec contempseris quia senuit mater tua. Pareat patri lingua, quam genuit, et matrem suam nemo crudeli verbo percutiat. Sic te rapiat, fili, juvenilis aetatis 30.0146D| auctoritas, ut noveris unde sis natus. Memento Scripturae sententiae [ Ms. Ambros. sanctae], ubi, Spiritu sancto loquente, dictum est: Quia qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur (Lev. XX, 9). Memento ergo parentum esse quod talis es: quorum manibus crementa sumpsisti. Fauces tuae necdum lacteum perdiderunt saporem, quem tibi pia mater infundens, linguam istam pavit potu corporis. Impende debitum patri matrique servitium: qui numquam tuos vagitus horrentes, totum in te lambebant osculis corpus. Sit tibi grata salus ipsorum, quibus charior est tua vita quam propria. Redde amoris vicem colendae pietatis. Facta parentum tuis cunabulis commoda, officiis propriis exsolve. Parentes 30.0147A| enim ideo debent haberi dulciores, quia per alios reparari non possunt: et cum eos lex naturae subtraxerit, nec patrem tibi alterum poteris invenire, nec matrem. Mutato conjugio nec vitricus pater est, nec noverea potest nomen matris implere. Nullus igitur filiorum auctorem lucis suae caedat injuriis. Nemo parentibus optet adversa, qui liberos [ Ms. Ambros. livores] suae saluti anteponunt. Intolerabile nefas est, ex illo ore protervum audire sermonem, aut illis pulsari manibus, quas amor diligit [ Duo mss. diluit]. Oculorum vestrorum timete sententiam, quam Dominus promisit ingratis. Meretur enim caecitatis suae subire supplicium, qui parentum vultus vel torvo visu despexerit, et elatis oculis laeserit pietatem. Si quidquam sapitis, filii, eo animo videte 30.0147B| venerabiles facies, quo vos ipsae conspiciunt, et eorum labris dulcibus osculis inhaerete, quia eorum oscula adhuc habetis in membris. Senibus servire perfacile est, quos nemo potat, nemo nutrit succo corporis sui. Foveatur itaque parentum senectus, et factis eorum vicissitudo reddatur. Habet enim quamdam senectus infantiam. Videant liberi vestri quid faciant, vobis vicem similem reddituri. Imitamini filium Machabaeum, qui matri mortem suadenti servivit, et durum imperium gratanter aggressus est, ne offenderet genitricem (II Machab. I). Maluit fratrum sociari funeribus, quam voluntati matris obsistere. Ita enim matris suadentis voluntas perfecta est, ut Deo filium faceret martyrem, et fratrum coronis comparticipem. Denique obsequium 30.0147C| suum melius, morte probans, suasionem sermonis matris implevit: et lucem istam moriendo contemnens, consors martyrum factus est, ut illa germanitas aeterno collegio firmaretur. Ecce quid praestitit animus matri subjectus. Devotus filius obediendo promotus est, qui nolens maternam aliquatenus laedere pietatem, perpetuam vitam passione suscepit: qui Dominum confitendo, meretur cum fratribus a Domino coram angelis coronari.
- EPISTOLA XII. SEU OPUSCULUM DE SEPTEM ORDINIBUS ECCLESIAE.
Sufficere quidem fidei tuae arbitror conversationem sanctam, quam habes in Christo Jesu ad sacerdotalis ordinis dignitatem, arctam tibi et angustam intellectus viam in Domino reserare, quia praecedentibus meritis ac virtutis insignibus, ad hoc officium electus a Deo es. Licet in multis gratia Christi sine operibus comprobetur, et cessante merito conversationis 30.0148B| ac vitae, sola Dei dona fructificient. Tamen quia tu prae caeteris electus a Deo ob hoc comprobaris, qui et legis opera impleas, et commoraris in gratia usque ad supereminentem scientiae charitatem, intellectu Dei tecum loquente, festinanter existentibus cogitationibus insignibus, hoc vis nosse quod factus es. Totius tibi Ecclesiae prout praecipis sacramenta reserabo: doctrinae ordinem et locum custodiens, et quid qualiter observare debeas docens: si modo ad injuriam non revoces novelli exhortatoris industriam ac te non pudeat paulisper minorem esse dum discis: quia seposito, ut vides, privilegio dignitatis, habes de nobis amplius quod quaeras. Et id quod jam pridem in consecratione consecutum te esse credis, restat ut capias: ne minor inveniaris in Christo, 30.0148C| quam in mundo interim nominaris ac si falsi vocabuli inutilis pastor existas, cum haec quae in Domino latent sacramenta nescires. Nos tamen tenentes in omni disputatione rationem, ac tecum simpliciter fabulantes, verum te episcopum animarum debere esse monstrabimus: ut factus tibi ipse judex, hoc quod loquimur implere festinans, et nobis consentiens, verecundia et confusione rejecta, eligas abjectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Sic enim Jesus ait: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent, Domini vocantur; vos autem non sic: sed qui major est vestrum, fiat sicut minor, et qui princeps est, fiat sicut minister. Quis enim major est, qui recumbit, an qui ministrat? In gentibus quidem qui discumbit, major est: inter 30.0148D| vos autem non sic, sed qui ministrat. Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Et vos quia estis permanentes mecum in tentationibus meis: ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis in mensa mea in regno meo, et sedatis super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Luc. XXII, 25, seq.). Et alibi: Rectorem posuerunt te, noli extolli, sed esto tamquam unus ex ipsis. Et alibi: Non ut domineris clero, sed ut forma sis omnibus [I Pet. V, 3]. Et alibi: Templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. (I Cor. III, 16 seq.). Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, 30.0149A| ipsi gloria in saecula: unus enim Deus noster et Pater Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (Rom. XI, 36; I Cor. VIII, 6.). Sed non in omnibus est scientia. Caecitas enim contigit ex parte in Israel; donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Conclusit ergo Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur (Rom. XI, 25 32.). Ante omnia humilitatem dilige: quia superbia apostatare facit a Deo: et initium omnis peccati, superbia est. Deus enim noster formam servi accipiens, humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. I, 8.). Omnes Scripturas mente percurre, totum Canonem lege: atque habens ante oculos exempla sanctorum, imitare quod bonum est, aemulare quod sanctum est. 30.0149B| Factusque tibi Jerosolyma coelestis, Deo vota restitue. Domum in te, et templum Salomonis aedifica, tabernaculum fabrica, et diligentius exornare festina. Intra Sancta sanctorum, indeficiens lumen accende, perfectionem in omnibus tene. Pone custodiam ori tuo, et ostium circumstantiae labiis tuis. Non des in tentationem animam tuam, et non obdormiet qui custodit te. Exalta vocem tuam, et dic: Omnis caro fenum, et omnis gloria hominis ut flos feni. Aruit fenum et flos decidit: verbum autem Domini manet in aeternum (Isa. XL, 6, 7, 8). Sacerdos enim Domini qui de ore suo profert justitiam, et exquirentibus annunciat veritatem, angelus Dei omnipotentis est. In omnibus causis serva justitiam. Peregrinantem, et orphanum, et viduam, et pauperem, vel pupillum, 30.0149C| vacuo gremio non dimittas. Ibique thesaurum tuum, ubi et cor tuum est, conde. Cum omnibus fratribus tuis, sicut scriptum est, pacem habe. Consilia impiorum fuge: ne dum judicas, condemneris. Sic enim scriptum est: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I, 1, 2). Potentum personas, divitum notitias, salutantium obsequia ita accipe, ut pauperem non contristes, nec ulli fastidium excusationis inducas. Non recedat liber legis, ut scriptum est, de manu tua, sed meditare in eo die ac nocte. Sic enim scriptum est: Sine offensione estote Judaeis, et Craecis, et Ecclesiae Dei: sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens 30.0149D| quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 32, 33). Priusquam audias, ne judices quemquam: atque ante probationem accusationis illatae, neminem a tua communione suspendas: quia non statim qui accusatur reus est, sed qui convincitur criminosus. Nec praestandum odiis singulorum est, ut innocentum fratrum dominetur injuria: quinimmo timor Domini ante oculos semper est habendus: et totum quod agitur, Deo et Christo scias esse praestandum, non tempori. Nam praeterit figura hujus mundi, et Deo magis obedire convenit quam hominibus, qui scit praeterita, et de futuris aestimat. Uno enim sermone tota lex adimpletur: Omne quod tibi fieri nolueris, alii ne feceris (Matth. VII, 12). Domi si fieri potest postposita personae 30.0150A| tuae cura officiique reverentia, servum servis esse te convenit: atque ita Israel in omnibus perdocere: ut quicumque te audiunt, conversatione tua magis, quam sermone proficiant. Sic enim scriptum est: In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt (Col. IV, 1). Non te extollat salutatio plurimorum. Munera divitum et obsequia te non vincant: quia munera, ut scriptum est, excaecant oculos judicum. Nec plus sit apud te matrona nobilis et dives, quam professa pauper atque mendica, aut vidua maritali auxilio destituta, aequalis ei, quae habet virum potentem in saeculo, videatur. Alienum te a personis omnium reddendum judica; ac propter injustitiam in judicio pauperem non defendas, nec propter gratiam diviti indecenter assistas. Aut si hoc non potes facere, cognitionem 30.0150B| respue causarum. Sola esto tibi lectione et oratione contentus. Neminem enim, ut scriptum est, diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia habitat, ac nullum laedit (Eccl. IV, 13). Ista si feceris, Deo utilis in omnibus comprobatus, perfectum sacerdotium [ Al. tacet sacerdotium] in te retentabis. Expelle de templo Christi, oves et boves et columbas vendentes, et nummulariorum everte mensas; quia domus Patris nostri, domus negotiationis esse non debet, sed orationis. Et quod judicio Dei projicitur, desiderari propter damnationis sententiam non oportet, ne reprobi inveniamur in Christo. Sicque fiet ut in veritate consistens, septiformis Ecclesiae sacramentum nosse merearis, quod in omnipotentia Dei cum sua veneratione consistit, id est, in Patre, et 30.0150C| in Filio, et in Spiritu sancto, in archangelis, in angelis, in sapientia, in hominibus. Quae omnia si diligenter aspicias, totius in his dispositionibus Ecclesiae catholicae fundamenta cognosces. Et per hos gradus, si universa observaveris quae scripta sunt, Deus erit in memoria tua, et tu in domum tuam reverteris.
I. De primo gradu Ecclesiae, qui Fossariorum ordo est. Primus igitur in clericis fossariorum ordo est: qui in similitudinem Tobiae sancti, sepelire mortuos admonentur, ut exhibentes visibilium rerum curam, ad invisibilium festinent: et resurrectionem carnis credentes in Domino, totum quod faciunt, Deo se praestare, non mortuis cognoscant. Tales ergo fossarios esse Ecclesiae convenit, qualis Tobias 30.0150D| propheta fuit: ejus fidei, ejus sanctitatis, ejus scientiae atque virtutis. Non ergo putes parvum esse officium fossariorum, aut sicut caeteri sacerdotes in famulis Dei despicias sacramentum, ac plus diversorum servis deferas vel amicis, quam Christi in templo, cum preces fundis, cujus membra veneraris, cum omnibus participare te convenit, non solum in altari, sed et domi, cum omnibus esse convivam, atque inter domesticos parietes simpliciter residere. Si amas Tobiam prophetam, et si ejus imitaris exemplum, si imples quod scriptum est: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet (Matth. X, 41): cave ne huic officio per superbiam tuam aliqua irrogetur injuria, 30.0151A| quam laicus, qui minor est Tobia, non moretur. Te enim ita de Dei membris oportet habere judicium, ut intelligas Ecclesiae sacramentum. Religionis enim et sanctitatis est, quod episcopus diceris, non Romani consulatus aut juris. Si hoc vis esse quod factus es, serva ordinem tuum, locumque custodi. Defer prophetae, ut propheta serviat tibi. Dilige mysteria Dei, ut ameris a Christo. Noli aliquem contristare illicite, aut injusto odio prosequaris: quia sicut tu Christi es, sic et illi Christi sunt: et nemo potens est in hoc saeculo, qui aliquem servorum suorum velit ab aliis conculcari. Tu ipse quoque, si libenter accipias, quod dicturus sum, cunctorum famulis propter eos, quibus serviunt, honorem defers: atque unumquemque prout potens est 30.0151B| ejus Dominus, veneraris. Dic mihi, quaeso, quis major est Christo? aut cui tantum debes, qui pro te sanguinem suum fudit, et qui te Ecclesiae suae praeposuit, et qui te honoravit in cunctis, qui omnium tibi divinorum sacramenta concessit? Numquid meretur Dominus Deus tuus, ut cum haec praestiterit propter bonitatem et misericordiam suam, conservos tuos deprimas, deroges Christo, ac nullum nisi te solum putes ad Dominum pertinere: tibi tantum existimes reverentiam deferendam, ac famulos Christi in conversatione tibi creditos, non in ministerio ut liberos habeas, sed ut servos in dominatione possideas? Haec enim prae caeteris Deus damnat, et nihil gravius fert, quam ut, cum scias hominibus deferendum, Deo ipse non deferas: cum servum 30.0151C| principis atque ejus militiae deputatum persequi et lacessere non audeas, eos qui veri Dei servi sunt, et vero Christi charactere censiti, ac per baptismi gratiam liberi, et per clericatus officium militantes, abjectioni putes et ignominiae deputandos: ut plus interdum apud conscientiam tuam, si injuriam non faciat nostra correptio, servis quam clericis parcas: et in his aliquem vernaculum diligas, illos velut alienos despicias, et malis mundo placere quam Christo. Pro fide, pro religione, pro proposito sanctitatis deferre interdum clericus servo cogitur: et ad ignominiam non ferendam, vilis judicatur in mundo, qui summus in coelo est. Recte haec repudias, recte ista non servas, si episcopus esse non vis, si coelorum regna contemnis, si nullum cum Deo cupias habere 30.0151D| consortium. Certe si electum te a Deo gratularis, si factum te pastorem gregis, si te creatum sacerdotem clericis recognoscis, laborare debebis, ne tibi tua membra displiceant, ne id quod Christi est reprobetur. Sic enim ait Apostolus: Numquid potest caput pedibus dicere: Non desidero opera vestra? Unum enim corpus et multa sunt membra (I Cor. XXXII, 2). Si tu caput es, pedum tibi officia necessaria sunt: pertinere ad honorem tuum atque ad substantiam corporalem pedes, ipse cognoscis: sine his, ut ipse nosti, ambulare non potes. Hi te sustinent, hi totum corpus promovent, hi dirigunt caput, hi primum te esse faciunt. Perditis his, contemneris 30.0152A| a cunctis fidelibus: ac tibi ipse odibilis factus, amaram vitam in saeculo retentabis. II. De secundo gradu Ecclesiae, qui Ostiariorum ordo est. --Secundus ostiariorum locus est, qui claves regni coelorum tenent, quae patriarchis dantur, quoniam praesunt portis Jerusalem, atque inter bonum et malum habentes judicium, aperiunt quod nemo claudit, et claudunt quod nemo aperit. Jam hic considerare te convenit, quae circa ostiarios Dei debet esse diligentia, quanta his membris atque officiis reverentia per te deferenda sit. Intrare templum nisi per hos non potes. Hi enim sunt ordinati per vices suas, ut omnia quae intus sunt, extraque custodiant, atque perfecti in omnibus fideles recipiant, respuant infideles. 30.0152B| III. De tertio gradu Ecclesiae, qui Lectorum ordo est. --Tertius lectorum ordo est, qui Deo, Christo et prophetis datur, secundum quod scriptum est: Exalta vocem tuam, et dic: Omnis caro fenum, et omnis gloria hominis sicut flos feni: aruit fenum, et flos decidit, verbum autem Domini manet in aeternum (Isa. XL, 6, 7, 8). Denique Dominus noster legens in templo, formam lectoris assumpsit. Hi sunt ergo lectores, qui cantant canticum Moysi et Agni: hi sunt qui sequuntur immaculatum Agnum quocumque ierit, qui cum mulieribus se non coinquinaverunt, virgines enim sunt (Apoc. XIV, XV). Horum numerus est angelorum: et nomen Angeli convenienter sacerdoti adaptatur, qui usque adeo aequales tibi sunt per haec officia sanctitatis, sicut scriptum legis: Sacerdos qui de 30.0152C| ore suo profert justitiam, et exquirentibus annuntiat veritatem, angelus omnipotentis Dei est (Malach. II, 1). IV. De quarto gradu Ecclesiae, qui Subdiaconorum ordo est. --Quartus ecclesiasticae dispositionis in subdiacono est ordo, qui in Esdra Nathinnei appellantur, in humilitate Domino servientes. Propter hoc in Evangelio Joannis Jesus ad Nathanael ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Cui respondens Nathanael dixit: Magister unde me nosti? Et ait Jesus: Antequam Philippus te vocaret; cum esses sub ficu novi te (Joan. I, 47, 48). Quod propterea scriptum est, ut tu ejus locum dispositionemque cognoscas. Propterea Dominus noster formam servi accipiens, humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod semper genu flexo orare mandamur. 30.0152D| Omnis enim qui se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XXIV, 11). Propter hoc Aegyptus competentibus plagis percutitur a Domino. Haec dies profectionis ex Aegypto, pascha Domini nuncupatur; ut quia pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7), plenitudinem totius mysterii atque sacramenti, in rerum officiis recognoscas, nec per arrogantiam non ferendam, despicias eos qui aut oblationes in templo Dei suscipiunt, aut secretorum omnium testes, participes etiam passionum sunt et caetera. Hi enim primi desideria nostra suscipiunt, hi probant in nobis optimas voluntates, hi repudiant malas, hi ut a Deo suscipiamur, assistunt, quorum tibi sicut visibiliter ministeria adesse cognoscis, 30.0153A| ita etiam invisibiliter pacem et concordiam utilem esse perpende, ne conficere corpus Christi ac sanguinem ultra non possis, si venturus ad altarium Dei, Ecclesiae membra neglexeris. V. De quinto gradu Ecclesiae, qui Levitarum seu Diaconorum ordo est. --Quintus in diaconibus ordo sacramenti est: quorum sors Deus est, qui recedere de templo Domini die ac nocte prohibentur, qui columna et fundamentum veritatis sunt, qui Ecclesias Dei sustinent, qui altare Christi sunt, in quo conficiuntur sacramenta, in quo offertur oblatio. Quid ergo in templo Dei, ut ipse nosti, venerabilius altari esse potest? quis non se ad mensam Domini accessurus humiliet? Et hi sunt, quos in Apocalypsi legimus, septem angeli Ecclesiarum (Apoc. I, 20), hi sunt 30.0153B| septem candelabra aurea, hi voces tonitruorum, hi in similitudinem Noe sacramentorum justitiae praecones, non habentes in se maculam aut rugam: atque in candorem lucis effecti, in omni Israel Deum valent prospicere, puri mentibus, animabus candidi, virtutum operatione praeclari, humilitate praediti, quieti, humiles, evangelizantes pacem, annuntiantes bona, dissensiones et rixas et scandala resecantes, soli Deo colloquentes, in templo nihil de mundo penitus cogitantes: dicentes patri et matri, non novimus vos: et filios suos non agnoscentes. Denique et Levi, ut scriptum legimus, sacerdotalis tribus est, et caput omnium sacerdotum: sine hoc sacerdos nomen non habet, ortum non habet, officium non habet: hic minister Dei dicitur, quia scriptum est: 30.0153C| Quis major est, qui ministrat, an cui ministratur (Deut. X, c. 8 seqq.)? Et sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro est sacramenti dispensatio. Illi orare, huic psallere mandatur. Ille oblata sanctificat, hic sanctificata dispensat. Ipsis etiam sacerdotibus propter praesumptionem non licet de mensa Domini tollere calicem, nisi eis traditus fuerit a diacono: ut praecedente ministerio sanctitatis, humiliatus paulisper post consecrationem, dum ministro reverentiam exhibet, quantam ministerio Dei debeat recognoscat: ita enim Deus noster omnipotens universa disposuit, ut qui majorem se esse crediderit, minor sit: et qui videretur minor, major existeret. Denique quam hoc verum sit, ipse perpende. Levitae inferunt oblationes in altari. Levitae 30.0153D| componunt mensam Domini. Levitae cum sacerdotibus, dum sacramenta benedicuntur, assistunt. Levitae ante sacerdotes orant, ut si distinctio locorum creditur in mundo, etiam in altari Dei videant sibi episcopi, si superbi sunt, diaconos anteponi. Si humilitatem diligunt, majores se esse in eo quod sunt humiles, cognoscant. Tunc deinde ut aures habeamus ad Dominum, diaconus acclamat, ipse praedicat, ipse hortatur, ipse commonet astantibus sacerdotibus, ne leviter hanc vocem, quae loquitur, et pacem annuntiat, aut negligenter aspicias, aut condemnandam putes. Sufficit huic ordini tantum per Dominum fuisse concessum, ut non solus sacerdos in templo totum agere et implere videatur. Eget 30.0154A| officio diaconi sacerdos, sicut et diaconus sacerdotis: nec dives sine paupere, nec pauper sine divite esse potest. Post consecrationem enim omnium sacramentorum, post orationes, post recitationes nominum, post omnia mysteria deitatis, perfectio rursus Levitis in altari datur. Diaconus, ut superius dixi, calicem tradit, testis passionis, testis dispensationis, testis humilitatis, ne elatus in superbiam is qui obtulit, nihil sperandum sibi a diacono recognoscat. Ideo Levita in consecratione perfectus est, nec ultra jam sicut laicus benedicitur, quia perfectam in se habere jubetur Domini sanctitatem. Denique ex omnibus tribubus in Jesu Nave libro (Jos. XXI), Levitae civitates accipiunt: ut tu intelligas, nullum esse hominum genus, nullam terram, 30.0154B| nullum locum, nullam gentem, quae non huic propter Dominum servire jubeatur. De Levitis autem decimas decimarum accipiunt sacerdotes, nec dare ipsis, sed accipere mandantur. Nunc autem ex quo in Ecclesiis sicut in Romano imperio crevit avaritia, periit lex de sacerdote, et visio de propheta. Singuli quique pro potentia episcopalis nominis, quam sibi ipsi illicite absque Ecclesia vindicaverunt, totum quod Levitarum est, in usus suos redigunt: nec hoc sibi quod scriptum est vindicant, sed cunctis auferunt universa. Mendicat infelix clericus in plateis, et civili opere mancipatus, publicam a quolibet deposcit alimoniam: et quidem ex eo despicitur a cunctis sacerdotale officium, dum misericordia desolatus, juste putatur ad hanc ignominiam devenisse. 30.0154C| Eget in sede presbyter, in altari levita, in secretario subdiaconus, in lectione lector, et in templo ostiarius, in sepultura fossarius: moriuntur fame, qui alios sepelire mandantur: poscunt misericordiam, qui misereri aliis sunt praecepti. Et dum ista fiunt, sacerdos qui hoc non fecerit, condemnatur. Solus incubat divitiis, solus ministerio utitur, solus universa sibi vindicat, solus partes invadit alienas, solus occidit universos. Nam si secundum divinos libros omnia faceremus: nec deesse quidquam visibiliter poterat cunctis, et sola in Christi Ecclesia sanctitas abundaret. Hinc propter sacerdotum avaritiam odia consurgunt, hinc episcopi accusantur a clericis, hinc principum lires, hinc desolationum causae, hinc origo criminis. Etenim si 30.0154D| unusquisque, ita hunc mundum visibiliter possidere mandatur, at sua tantum possessione contentus sit, ac res non invadat alienas: non agrum pauperi tollat, non vineam, non subjectorum aliquod, non famulos, non fructus: quanto magis qui Ecclesiae Dei praeest, debet ita in omnibus servare justitiam, ut sibi hoc tantum vindicet quod sui juris esse cognoscit! Aliena non contingat, aliena non rapiat, aequalem se caeteris faciat: et sicut sine his in Ecclesia non fuit, ita et sine his in Ecclesiae ministerii dispensatione non vivat. Certe, ut ipse nosti, qui visibiliter in hoc mundo jus invadit alienum, accusatur a paupere, damnatur a judice: ita et in Ecclesia Dei cum unusquisque stipendia sua perdit, 30.0155A| clamat ad Deum, exauditur a Christo, nec differtur in hac parte ultionis sententia, si non redduntur universa. Moderatio enim Dei, preces, ac solum nostrum reditum quaerit, ac nos quaerit sua bonitate salvare. Sed si non convertimur, si duri corde sumus, si in peccatis usque ad mortem illicite perduramus: Assidue peccanti, sicut scriptum est, Deus non miseretur. VI. De sexto gradu Ecclesiae, qui Sacerdotum ordo est. --Sextus seniorum ordo est qui sacerdotibus datur, qui presbyteri dicuntur, qui praesunt Ecclesiae Dei, et Christi sacramenta conficiunt. Hi autem in benedictione cum episcopis consortes ministeriorum sunt. Nulla in conficiendo corpore Christi ac sanguine inter eos et episcopos credenda 30.0155B| distantia est: et Eucharistiam jam pridem per presbyteros benedictam, si usus exegerit, episcopi accipere debent, ac se Christo, ac plenitudini ejus communicare cognoscere. Nam si quis ad injuriam revocet, aut putet se accipere non debere Eucharistiam, quam presbyter benedixit: is profecto perversus est, credens Dominum duo corpora habuisse: unum majus, et unum minus. Majus quod episcopus conficit: quod presbyter, minus. Hic Christum dividit, eique facit injuriam. Ergo inter baptismum et baptismum potest esse distantia, ut sanctior judicetur, quem baptizavit episcopus, quam is quem Levita: sicut in Actibus apostolorum legis, eunuchum a Philippo diacono baptizatum fuisse, ut scriptum est: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? Et ille ait: 30.0155C| nihil, si credis (Act. VIII, 5, 6). Fides enim est quae facit mundum: et quia non est dantis, sed accipientis: ita credendum est in omni anima baptismum esse perfectum, et in omni sacerdote corpus Christi esse perfectum. Qui non communicat Eucharistiae presbyterorum, non communicat Christo: nec Eucharistiam ipse benedicit, quia in eo in quo judicat, condemnatur, atque in similitudinem Judae traditoris tradens Dominum, nullo cogente, ipse sibi infert manus ac suspendio perit, quia superbia peccat in Deum. Nec ego dico praesentibus episcopis atque astantibus altari, presbyteros posse sacramenta conficere. Sed si forte usus exegerit, ut venientes ad ecclesiam sacerdotes eisdem horis, quibus aut oblatio parata non sit, aut non possit offerri, non debere 30.0155D| episcopum repudiare Eucharistiam presbyterorum, si ponatur in altari, quam accipi oportet propter Christum, quoniam corpus Christi est, sicut scriptum est: Vos enim estis corpus Christi et membra ex parte. Charitas enim cooperit multitudinem peccatorum: Fides, spes, charitas, tria haec, major his est charitas. Charitas patiens est, benigna est, non aemulatur, non inflatur, non perperam agit: omnia credit, omnia sustinet: charitas numquam excidit (I Cor. XIII, 13; ibid. vers. 4 seqq.). Et quia scriptum est: Presbyteri duplici honore honorentur, maxime qui laborant in verbo Domini (I Tim. V, 17): praedicare eos decet, utile est benedicere, congruum confirmare, convenit reddere communionem, necesse est visitare infirmos, 30.0156A| orare pro invalidis, atque omnia Dei sacramenta complere, praesertim cum in Oriente eam consuetudinem et in Illyrico, et in Italia, atque in Africa omnibus in locis, temporibus apostolorum fuisse manifestum sit. Ac sola propter auctoritatem summo sacerdoti clericorum ordinatio, et virginum consecratio reservata sit, cum basilicae, altaris et chrismatis dedicatione, vel sanctificatione, ne a multis disciplina Ecclesiae vindicata concordiam sacerdotum solveret, scandala generaret. Propter hoc et nuper episcopalis electio ad metropolitanum remissa est: et cum huic summa datur potestas, aliis adimitur haec facultas, et incipiunt etiam summi sacerdotes pati, non ex jure, sed ex necessitate alium sacerdotem. Nemo hinc episcoporum invidia diabolicae 30.0156B| tentationis inflatus irascitur in templo, si presbyteri interdum exhortentur plebem, si in ecclesiis praedicent, si plebibus, ut scriptum est, benedicant: etenim abnuenti mihi ista sic dicam, qui non vult presbyteros facere quae jubentur a Deo, dicat, quis major est Christo? aut quid corpori ejus, aut sanguini poterit anteponi? Si presbyter Christum consecrat, cum in altario Dei sacramenta benedicit: benedicere populo non debet, qui Christum etiam meruit consecrare? Virgines etiam Dei, licet Apostolus dicat: De virginibus praeceptum Domini non habeo (I Cor. VII, 25): tamen hoc ratione faciente, si usus exegerit, per eum benedici, si necesse est, manifestum est: quia Maria mater Domini Christi, soror est virginum, et Eucharistia Christi est corpus, 30.0156C| et minor Maria quam Dominus: tamen credendum est summi sacerdotis judicio, et hoc faciendum quod jusserit circa laicos et mulieres. Jubentibus vobis injustissime sacerdotibus, non recte presbyter Dei benedictionis perdit officium, amittit linguae opus, non habet confidentiam praedicandi: truncatus est omni parte virtutum, solum presbyteri nomen habet, plenitudinem ac perfectionem, quae consecrationi ejus competit, non retentat. Quis hic, rogo, o sacerdotes, honor vester est, ut damna gregibus inferatis? quoniam cum pastoribus per potentiam vestram aufertur Deo digna diligentia, contagium quoddam et calamitas crescit in gregibus: ac Deo nostro, non patrimonii sui damna conquiritis, dum soli vultis in Ecclesiis potentari? Denique et 30.0156D| chrismatis ea ratio est, atque hic ordo legitimus consecrandi, baptizatum Dominum et in similitudine columbae in specie chrismatis a patre unctum fuisse manifestum est, ac plenitudo sacramenti, corpus ejus et sanguis ostensus. Quae cum offerre licet, etiam reliqua, quae in eo sunt consecrare, quia in Christo omnis plenitudo divinitatis corporaliter habitat. Presbyteri ergo, si necesse est, possunt chrisma conficere, quia in corpore ejus chrisma est. Siquidem haec regula etiam nunc servatur a plurimis, atque in ecclesiis multis sic ista faciunt: tamen meae hoc scito esse sententiae, nulli episcopo super hoc injuriam esse faciendam, nec legem a me opponendam esse ei, qui lex est presbyteri. Ab initio, ut legimus, 30.0157A| negotiorum judices esse mandati sunt presbyteri, interesse sacerdotum consilio. Quoniam et ipsi presbyteri, ut legimus, episcopi nuncupantur, secundum quod scriptum est ad Titum: Hujus rei gratia reliqui te Cretae: ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, quemadmodum ego tibi disposui (Tit. I, 5), et caetera. Vides ergo presbyterum episcopum dici, et apostoli Pauli esse sententiam? Et alibi ad Timotheum de Ecclesiae ordine: Oportet episcopum irreprehensibilem esse (I Tim. III, 2), et caetera. Vides ergo hic presbyteri non fieri mentionem, sed hunc esse locum, quem episcopatum vocat? Et alibi ad Timotheum episcopum: Praecipe haec et doce: nemo adolescentiam tuam contemnat, sed forma esto fidelium in sermone, 30.0157B| in conversatione, in charitate, in fide, in castitate (Ibid. 4), et caetera. Intelligis ergo in presbytero summam sacerdotii collocari? Et alibi ad majores natu: Qui vos posuit episcopos regere Ecclesiam suam Philippis (Act. XX, 28). Certe una Macedoniae civitas est: et cum ibi Paulus episcopis et diaconibus scripsit, quid nisi eos qui praesunt presbyteri, episcopos vocat? Denique et apostolus Joannes episcopus scribit: Senior electae dominae quam diligo in veritate (II Joan. I). Nam presbyter aetatis est nomen, episcopus dignitatis; Salomon quoque ait: Presbytero humilia animam tuam. Sed oderunt hoc sacerdotes superbi in presbyteris nomen, qui nolunt esse hoc quod Christus, qui discipulorum pedes lavit, qui baptizatus est a Joanne, licet baptizandum 30.0157C| se Joannes a Domino proclamaret. Propterea haec scribo, ut si praeteriti temporis error non potest jam revocari, vel ad praesens in ecclesiis servetur humilitas, ut presbyteri hoc in ecclesiis suis faciant quod Romae, sive quod in Oriente, quod in Italia, quod in Creta, quod in Cypro, quod in Africa, quod in Illyrico, quod in Hispania, quod in Britannia, quod etiam ex parte per Gallias, quod in omnibus locis ubi humilitas perseverat, quod in coelis fit, quod majus est, ubi sedes eorum legis esse dispositas, ut terrena contemnas, ut nihil tibi de mundi istius conversatione praesumas. Respice Jerusalem matrem omnium sanctorum ornatam patriarchis, prophetis, apostolis et angelis Dei: ipsius consuetudinem sequere, ipsius sacramenta custodi. Nihil tibi sit commune 30.0157D| cum caeteris, qui errorem suum illicita praesumptione defendunt, et consuetudinis dicunt esse quod voti est. Nam si aliquis nostrum praeteriti temporis consuetudinem possit agnoscere, probarem tibi hoc quod loquor, ab initio semper, cum apostoli praedicarent, in ecclesiis fuisse servatum, et postmodum odio singulorum vitiata aliqua, aliqua praesumpta. Sed nemo damnandus est, nemo judicandus, immo omnes in mansuetudine et charitate spiritus [ Mart. tacet spiritus] amplectendi, ut dum nobiscum bonitatis Christi fundamenta cognoscunt, ad aedificium Dei spontanea voluntate conveniant, ut in culmine templi nobiscum manere mereantur. 30.0158A| VII. De septimo et praecipuo gradu Ecclesiae, qui ordo Episcopalis, seu Episcoporum est. --Septimus autem in his dispositionibus episcopalis ordo est, et qui primus et perfectus in cunctis est, qui omnipotentiae Dei, et in Christo donatur, ex quo processus omnium gloriarum et plenitudo est virtutum, ex quo omnia, in quo omnia. Ipse enim ordinat sacerdotes, ipse levitas, ipse subdiaconos, ipse lectores, ipse ostiarios, ipse fossarios, ipse arundinem tenens metitur Jerusalem, ipse fabricae Dei praeest, ipse quod unusquisque facere debet ostendit, ipse damnat, ipse recipit, ipse ligat, ipse ligata solvit, ipse claves regni coelorum habet, ipse thronum Dei reserat et claudit, supra se nihil habens. Si humilis et bonus sit, si perfectus ut scriptum est: Estote perfecti sicut et Pater 30.0158B| vester perfectus est (Matth. V, 40): si observat omnia, si hospitalis, si sine crimine, si habens testimonium bonum, si unius mulieris vir est, id est, sua tantum carne contentus, alieni corporis illecebras non requirat: filios habens subditos in castitate et sobrietate: quia peccare in operibus non debet, qui in electione perfectus est. Hujus sacerdotalis vestis, est perfecta Dei gloria. Ad hunc pertinet chrisma: quia ipse Christus Christianorum est, id est, sanctus sanctorum, et Episcopus animarum, secundum quod scriptum est: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psal. CIV, 15). Huic summa a cunctis clericis atque ab omni populo deferenda reverentia est: quia non dicit figmentum ei qui se finxit, utquid me finxisti sic? Aut non habet potestatem 30.0158C| figulus luti, ex eadem massa facere, aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21)? Huic non cogitare de crastino, pro perfectione mandatur. Hic de vestimento et victu sollicitus esse prohibetur. Hic per omnia similis Deo est, si non recedat a Christo, secundum quod scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Hic in carne ambulans, non secundum carnem militat. Hic non vult esse nisi cum Jesu. Hic neminem damnat: hic ipse etiam Judae, sciens eum talem esse in passione, pacificus est. Hic osculum ei dat a quo traditus est. Hic pro cunctis patitur: Hic salvat universos. De hoc officio amplius disputare nihil possum, quoniam quod in clericis consecratum esse praedidicisti, episcopum solum habere manifestum 30.0158D| est. In illis esse partes et membra virtutum, in episcopo plenitudinem divinitatis habitare corporaliter. Atque ita est, ut in episcopi Dominum, in presbyteris apostolos, qui et ipsi sunt, recognoscas: Sed quia scriptum est: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16): summus sacerdos qui elegit, dicitur; qui vero electi sunt, sacerdotes. Omnem enim suam potestatem Deus discipulis suis dedit: et Moysen Deum dici voluit Pharaonis. Atque ipse homo Jesus Christus major in eo quod in carne apparuit, fuit. Et hoc est mysterium Ecclesiae, quod Esdras descripsit, quod in quinque gradibus collocatum, sensus nostri capitis tenet. Namque visui episcopatus presbyteria dantur, secundum quod scriptum est, 30.0159A| Speculatorem te posui domui Israel (Ezech. III, 17). Levitae odoratui, quia ipsi sacerdotibus juncti, columnae et fundamentum veritatis sunt, ipsi spiritus forma, puris mentibus odor vitae in vitam sunt, et per omnes eorum odor sacrificii ascendit in conspectu Dei. Nathinnei auditui, ut audiant universi divinis verbis ac praeceptis sacerdotum et officiis levitarum. Sacri cantores sermoni, quod est linguae. Ostiarii sive fossarii ori, sicut scriptum est: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL, 3). Ex verbis enim nostris justificabimur, et ex verbis nostris condemnabimur: in ore enim hominis vita et mors: ideo in fossariis spiritus prophetarum prophetis subjectus est; in ostiariis doctores, in lectoribus prophetae, in subdiaconis angeli, in diaconibus 30.0159B| archangeli, in presbyteris apostoli, in episcopis Deus. Denique scriptum est, primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores (I Cor. XII, 28). Et ideo de Episcopo usque ad Diaconum spiritus dispositio est. De subdiaconibus usque ad ostiarios animae: in fossariis corporis. Sicque has omnes dispositiones in Ecclesia Christi, quasi unum hominem Deo servientem esse cognosce, secundum quod scriptum est: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (Ibid. III, 16; VII, 18). Praedica autem verbum Dei cunctis, ut scriptum est: Exhortare omnes, divitibus hujus saeculi praecipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum (I Tim. VI, 17), sed divites 30.0159C| esse in operibus bonis. Nemo adolescentiam tuam contemnat: non recedat liber legis de manu tua, sed meditaberis die ac nocte in eo (Joan. I, 7). Ante omnia curam habe pauperum, quia propter nos Christus pauper factus est cum esset dives, ut inopia illius ditaremur. Professas et eas quae vere viduae sunt, require: egentibus necessaria subministra: nec in quoquam peregrinationis nomen horrescas. Quoniam quamdiu sumus in carne, peregrinamur a Domino. Juniores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt (I Tim. V, 11). Uxori tuae propter antiquam consuetudinem ac periculum sacerdotii, non des animam tuam in potestatem: ne forte in similitudinem Adae in paradiso positus confundaris, atque acceptam legem, si peccaveris, perdas: 30.0159D| ac nuditatis tuae conscius, confusionem mentis excipias, et locum consecrationis amittas. Amanda quidem uxor est, sed sicut Ecclesia aut Templum Dei: orandum cum ea, legendum, abstinendum, communicandum in altario, non in opere: spiritu, non carne vivendum. Venerari autem et te propter conjunctionem legis debet, non desiderare propter consuetudinem deliquendi: quia aperte tibi usum conjugii interdictum esse perpendis, cum te episcopum esse cognoscis. Habere se et illa ex hoc Christum gaudeat, non maritum: esse cum Deo, non habitare cum conjuge: possidere intra domesticos parietes vernaculam sanctitatem. Exsultet in Domino, gratias agat Deo, quod de corruptione liberata est, tibi quoque 30.0160A| debitrix sit, quod ad hoc officium volasti, qua consentiente electus es a Domino, quod prius de omnibus cum tuis, ut decuit, transegisti, quam episcopatum rogatus acciperes, et separatus a conjuge in Ecclesia permaneres. Certus autem sum exemplo bonae vitae tuae omnes haec esse facturos, ut in adolescentia credentes Deo, dum contemnunt terrena, divina percipiant, et emendati, in omnibus Domino consecrentur, ut doctores plebium facti, post emendationem sui praedicent universis, et salus omnium nuncupentur. Saeculares autem viros ad ministerium non assumas Ecclesiae, sic enim legis: Manus temere nemini imposueris. Et iterum: Hi primum comprobentur, et sic ministrent sine crimine constituti (I Tim. V, 22; III, 10). Sunt enim multi qui 30.0160B| sequentes vota populorum, disciplinam Ecclesiae non observant, ac sine experimento bonae vitae, eligunt non conversos. Atque ut consuetudinem reprehendam: peccantes nobilitatem potius, quam mores optimos benedicunt: et ante regni coelestis gubernacula tradunt, quam de terrena conversatione securi sint: quasi vero Deo deficiant sacerdotes, aut clericatus officium possit implere, qui necdum castus didicit esse abstinendo. Taceo de reliquis vitae documentis, quod ignorat libros, quod consuetudinem nescit: et prius doctor gentium dicitur vel minister, quam discat aliquid imperitus, alieno judicio imposterum vivens, non Dei, sed cujuscumque facit in omnibus voluntatem. Deum enim instruenti se obedientiam debet, cedit ad tempus, et invitus discipuli 30.0160C| nomen accipit in magistro, minorque fit minimo. Concurrunt ad Ecclesiam populi, a sacerdote novo aliquid audituri quod aedificet cunctos, quod salvet universos, ultra solitum morem forte nihil dicitur, ceras nectit, paginas ignotas cunctis versat in pectore, et delicta omnia recognoscens, sola impudentia utitur excusantis, et hoc ipsum quod rogatur, irascitur. Quale tunc erit, quaeso, Episcope, judicium tuum cum interrogatus nihil dixeris: ac mulieres laicosque pro scientia agnitionis vitae, intrare Ecclesiam recognoveris? Sacramentorum vero haec ratio est, atque hic ordo omnium nascentium, qui in carne descendimus: ut qui venientes in mundum venundamur sub peccato, idolis servientes primitus nuncupemur. Quis enim a quo superatur ejus servus addicitur: et ejus 30.0160D| operi mancipatur, praestat officium, cujus desiderium gestat in sensu: praevalente enim ignorantia, regnat avaritia, quae radix omnium malorum est, et inquisitio idolorum: et hoc est malum quod difficile superatur, qui non aut habendi voluntate, aut paupertatis timore teneatur. Sed quia primitus in exhortatione prophetiae sermo praedicandus est, necesse est, ut in illis unus Deus avidus et loquatur et nominetur, secundum quod scriptum est: Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Hi sunt quos catechumenos nominamus, et subjacentes castigationi, et liberum ad Christum habentes arbitrium: quia principium sanctitatis est Dominum Jesum Christum Dei Filium confiteri, secundum quod scriptum est: Corde 30.0161A| creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Secundus Competentium locus est, qui ad Dei gratiam festinantes, aliquid amplius quam fuerint esse desiderant. Qui ideo Competentes dicuntur, id est, poscentes Dei gratiam, Deo jam utiles et per desiderium voluntatum competentes coelorum regna, ac volentes juri suo per misericordiam principalem haereditatem Deum vindicare: ab omnibus abstinentes, sperantes lavacrum, casti atque sinceri, et praesentis vitae positum sibi terminum recognoscunt, et ordinem futurae conversationis aspiciunt: ut qui antequam accipiant, serviunt Christo, post acceptam fidem Dei, dona non perdant, aut irritam faciant gratiam, cui servire voluerunt. Tertius baptizatorum ordo est, in quibus jam Christus est, 30.0161B| dicente Apostolo: Nescitis quoniam quicumque baptizati estis in Christo, Christum induistis (Gal. III, 27)? Et ideo cum cogitamus aliquid boni liberati a gentilitate, cathecumeni sumus: cum volumus quod sanctum est, competentes: cum operamur bona, baptizamur et commorimur Christo. Sed si forte, hoc impugnante diabolo, quacumque peccati maculatione violamur, poenitentia competit: quae in similitudinem divini fontis, ipsa peccata mortificet, ac nos salvet in corpore. Qua completa quartus reconciliationis locus est, ut caput corporis nostri Christum esse credamus, quia Ecclesiae suae vir, caput mulieris: id est, omnium animarum quae Deum tota mente perquirunt. Sal autem propterea catechumenis datur in mysterio: ut nos esse sal terrae, id est, sapientiam 30.0161C| Dei noscamus: Invisibilia enim ejus, ut ait Apostolus, a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas: ita ut sint inexcusabiles (Rom. I, 20), et caetera. Baptismus vero aqua est, quae tempore passionis de latere Christi exivit: et nullum aliud elementum est, quod in hoc mundo purificet universa, quod omnium poculum sit, quod vivificet cuncta. Et ideo spiritus vitae in aqua est, et congregatio aquarum, maria nomen accepit. Christo enim renascitur, qui baptizatur in fonte: fons enim origo omnium gratiarum est. In quo septem gradus sunt, tres in descensu, et tres in ascensu: septimus vero est, qui et quartus, id est, similis filio hominis, exstinguens fornacem ignis ardentis, stabilimentum pedum, fundamentum 30.0161D| aquae: in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter. Oleum vero et chrisma esse sanctorum, silentium ipsius et pinguedinis natura demonstrat. Corpus Domini panis verus et coelestis e coelo est. Sanguis ejus, hoc est quod scriptum est: Ego sum vitis vera, vos autem sarmenta (Joan. XV, 1, 5). Et quia multa membra, unum autem corpus, totius mundi natura contrita est invisibilibus speciebus in candorem lucis effectum, atque per baptismum aquae in veritate: cum semper secundum speciem corporis, et puritas et veritas voluntatis apparet probata per ignem, ut his omnibus impletis alimentis, nihil desit visibilitati, nihil desit mysterio Dei, ac resurrectio carnis apertissime comprobetur: cum haec quae visibilia 30.0162A| sunt, sanctificata per verbum et orationem, Christi corpus effecta sunt. Quae omnia, si in veritate complecteris, intelligens Deum, opus vitae agis, et commoraris in Christo. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Te Decet hymnus Deus in Sion, ut reddas vota in Jerusalem (Psal. LXIV, 2). Tibi convivium Christus est, gaudium Christus est, cogitatio Christus est, desiderium Christus est, lectio Christus est, quies Christus est, atque imperans mundo Pharaonis Deus es, postquam universa vicisti. Haec cunctis plebibus tuis, si dignaris ut moneam, prout potes semper insinua, memoriam mei habens in orationibus tuis sanctis, ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judaea, ut remissionem consequar peccatorum. Certus sum enim 30.0162B| ego, quia supra quam dico facies: debitorem enim te mihi esse cognoscis, ut pro me Deum rogare non desinas, quoniam sicut jubere dignatus es, officium disputationis impendi. Nec tibi legem quam sequi debeas posui, sed qualis esse jam debeas, stylo favente descripsi. Unum tamen illud prae caeteris rogo, ut quia multa secundum consuetudinem tuam, nova tibi videntur esse conscripta, praesumptioni meae dare veniam digneris. Nec putes nos perversitatem aut novitatem aliquam, sed solam, si [ Al. sic] dici fas est, diversarum provinciarum consuetudinem publicare: sed sicut reprehendi neminem, ita et damnandum nullum descripsi: praesertim cum omnes Ecclesias Deus fecerit: et in omnibus apostoli praedicaverint; nec deceat quemquam studere 30.0162C| discordiae, ubi pro omnium pace servanda, in disceptatione ecclesiasticae disciplinae vincit ille qui vincitur, ac se victum gratulatur. Ego tamen in omnibus vobis cedo, qui omne quod facitis laudo, et in aemulationem bonae rei istud vestris sensibus derelinquo; ut unus alterum exhortans, invicem vos de consuetudine nostra et de contemplatione doceat: mihi hoc solum peculiarius relaxetis, ut pro me orare dignemini: qui ad emendationem omnium quae conscripta sunt, obedientiam gerens, ita libenter habeo mihi aliquid imputare, ut mei primitus sciatis esse judicii: hoc tantum jussi ab omnibus condemnandum, quod aut consuetudo Ecclesiarum, aut divinorum librorum scripta non retinent.
- EPISTOLA XIII. Virginitatis laus.
I. Quantam in coelestibus beatitudinem virginitas sancta possideat, post Scripturarum testimonia, Ecclesiae etiam consuetudine edocemur, qua discimus 30.0163B| peculiare illi subsistere meritum, cujus specialis est consecratio. Nam cum universa turba credentium paria dona gratiae percipiat, et iisdem omnes sacramentorum benedictionibus glorientur, istae aliquid proprium prae caeteris habent, cum de illo sancto et immaculato Ecclesiae grege, quasi sanctiores purioresque hostiae, pro voluntatis suae meritis a sancto Spiritu eliguntur, et per summum sacerdotem Dei offeruntur altario. Digna revera Domino hostia tam pretiosi animalis oblatio, et nullius magis, quam suae imaginis, hostia placitura. De hujusmodi etiam Apostolum dixisse reor: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1). Possidet ergo virginitas, et quod alii habent, et quod 30.0163C| alii non habent: dum et communem et peculiarem obtinet gratiam, et proprio, ut ita dixerim, consecrationis privilegio gaudet. Nam et Christi sponsas virgines dicere, ecclesiastica nobis permittit auctoritas: dum in sponsarum modum eas consecrat Domino: velut ostendens eas vel maxime habituras spirituale connubium, quae subterfugerint carnale consortium, et digne Deo per matrimonii copulationem spiritualiter copulantur, quae ejus causa dilectionis humana connubia spreverunt. In his quam maxime illud impletur Apostoli: Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Grande est et immortale, et pene ultra naturam corpoream, frenare luxuriam, et concupiscentiae flammam adolescentiae facibus aestuantem, animi virtute restinguere, 30.0163D| et spirituali conatu vim genuinae oblectationis excludere, vivereque contra humani generis legem, despicere conjugii solatia, dulcedinem contemnere liberorum, et quaecumque praesentis vitae commoda sunt, pro nihilo spe futurae beatitudinis computare. II. Magna haec, ut dixi, et admirabilis virtus est: et non immerito pro magnitudine laboris sui ingenti praemio destinatur: Dabo, inquit Dominus, spadonibus meis in domo mea, et in muro meo locum nominatum meliorem filiis et filiabus Israel: nomen aeternum dabo illis, quod non deficiet (Isa. LVI, 5). De quibus spadonibus Dominus in Evangelio repetit dicens: Sunt enim spadones qui seipsos castraverunt propter 30.0164A| regnum coelorum (Matth. XIX, 12). Magnus quidem est pudicitiae labor, sed majus praemium: temporalis custodia, sed remuneratio aeterna est. De his et beatus Joannes apostolus loquitur: quod sequuntur Agnum quocumque ierit (Apoc. XIV, 4). Quod ita intelligendum puto, nullum eis locum in coelesti aula claudendum, et cuncta eis divinarum mansionum habitacula reseranda. Sed ut illustrius virginitatis meritum clareat, et quam Deo digna sit, manifestius intelligi possit: illud cogitetur, quod Dominus et Salvator noster Deus, cum propter humani generis salutem hominem dignaretur assumere, non alium quam virginalem elegerit uterum. Et ut hujuscemodi plurimum sibi placere monstraret, et pudicitiae bonum utrique sexui intimaretur, virginem 30.0164B| habuit matrem, virgo mansurus. In se viris, et in matre feminis praebuit virginitatis exemplum: quod demonstraretur in utroque sexu beatam integritatem divinitatis haberi, et plenitudinem meruisse, dum totum in matre fuit, quidquid habebatur in filio. Sed quid ego satago excellens, ac sublime pudicitiae meritum revelare et gloriosae virginitatis bonum ostendere, cum de hac re plerosque perorasse non nesciam, et ejus beatitudinem manifestissimis rationibus comprobasse: et nulli sapienti venire in dubium posse, eam rem majoris esse meriti, quae sit amplioris laboris? Quisquis etiam pudicitiam, aut nullius praemii, aut parvi existimat: certum est illum, aut ignorare, aut non voluntarium ferre laborem. Inde illi semper castitati derogant, qui eam aut 30.0164C| non habent, aut habere coguntur inviti. III. Nunc itaque quoniam, paucis licet, tam laborem, quam meritum integritatis ostendimus, ne res quae grandi virtute constat, ingenti praemio destinata, carere fructu suo possit, diligentius excubandum est. Quanto enim quaecumque species pretiosor fuerit, tanto majore sollicitudine custoditur. Et quoniam multa sunt, quae bono proprio carent, nisi aliarum rerum juventur auxilio, ut est mellis species: nisi cerarum custodia, et favorum cellulis conservetur, et ut verius dixerim, nutriatur, naturalem gratiam perdit, et subsistere per seipsam non potest. Sicut vini species quod nisi boni odoris vas sit, et reparatis crebro picibus foveatur, genuinae suavitatis vim amittit. Attentius ergo providendum 30.0164D| est, ne forte et virginitati aliqua sint necessaria, sine quibus nequaquam afferre fructum sufficiat, et tantus nil proderit labor: dum vane prodesse creditur, quod absque viribus necessariis possidetur. Nisi enim fallor, ob coelestis regni praemium, pudicitiae servatur integritas, quod sine vitae aeternae merito, neminem consequi posse, satis certum est. Aeterna vita, non nisi per omnem divinorum praeceptorum custodiam promereri potest, Scriptura dicente: Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matth. X, 17). Vitam ergo aeternam non habet, nisi qui cuncta mandata legis servaverit, et qui vitam non habuerit, coelestis regni non potest esse possessor. In quo non mortui, sed vivi quique regnabunt. 30.0165A| Nihil enim virginitas sola proficiet, quae coelestis regni gloriam sperat, nisi et aliud habuerit, cui promittatur perpetua vita, per quam coelestis regni praemium possidetur. Ante ergo omnia pudicitiam integritatemque servantibus, et ejus remunerationem a Dei aequitate sperantibus, mandatorum sunt custodienda praecepta, ne gloriosae castitatis et continentiae labor in irritum deducatur. Supra mandatum vel praeceptum esse virginitatem, sapiens ex lege nullus ignorat, Apostolo dicente: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 25). Cum ergo obtinendae virginitatis consilium dat, non praeceptum statuit, supra mandatum vel praeceptum eam esse professus est. Quicumque ergo virginitatem servant, magis 30.0165B| faciunt quam praeceptum sit. Tunc enim proderit magis fecisse quam jussum est, si quod jussum est feceris. Nam quomodo plus fecisse gloriaberis, si minus aliquid non facias? Cupiens divinum implere consilium, ante omnia serva mandatum. Volens virginitatis praemium consequi, amplectere meritum vitae, ut tua castitas remunerari possit. IV. Nam ut vitam praestat observatio mandatorum, ita econtrario generat praevaricatio mortem. Et qui per praevaricationem in mortem fuerit deputatus virginitatis coronam sperare non poterit, neque pudicitiae praemium exspectare constitutus in poena. Tres enim sunt species, per quas regni coelestis possessio introitur. Prima est pudicitia: secunda mundi contemptus: tertia vero justitia. Quae ut connexe 30.0165C| plurimum se possidentibus praestant, ita possunt divisae difficile prodesse: dum unaquaeque earum non propter se tantum, sed propter aliam efflagitatur. In primis igitur quaeritur pudicitia, ut facilius subsequatur mundi contemptus: quia ab illis mundus contemni levius potest, qui matrimonii nexibus non tenentur. Mundi vero contemptus exposcitur, ut justitia conservetur: quam difficile implere possunt, qui saecularium bonorum cupiditatibus, et mundanarum voluptatum negotiis implicantur. Quisquis ergo possidet primam speciem pudicitiae, et secundam quae est mundi contemptus, non obtinet pene: sine causa possidet primam, quando secundam non habet, propter quam quaesita est prima. Si primam et secundam habet, cui tertia 30.0165D| quae est justitia desit, frustra laborat: quoniam superiores duae propter tertiam praecipue requiruntur. Quid enim propter mundi contemptum prodest pudicitiam habere, et propter quod eam habeas non habere? Vel cur res mundi contemnas, si justitiam propter quam pudicitiam et mundi contemptum habere te convenit, non custodias? Quia ut prima species propter secundam est, ita prima et secunda propter tertiam: quae si non fuerit, nec prima, nec secunda proficiet. Dicas forsitan, doce me ergo, quid sit justitia, ut eam si cognoverim, facilius implere sufficiam. Dicam breviter, ut valeo, et verborum utar simplicitate communium: quia causa de qua agimus talis est, quae disertioribus 30.0166A| facundiae sermonibus nequaquam debeat obscurari, sed simplicioribus eloquentiae narrationibus pandi. Omnibus enim in commune necessaria, communi debent sermone demonstrari. V. Justitia ergo non est aliud, quam non peccare. Non peccare autem legis praecepta servare. Praeceptorum vero observatio duplici in genere custoditur: ut nihil eorum quae prohibentur facias, et cuncta quae jubentur implere contendas. Hoc est quod dicit: Recede a malo, et fac bonum. Non enim in hoc putes constare justitiam, ut malum non facias, cum et bonum non facere malum sit, et in utroque legis praevaricatio commitatur. Quoniam qui dicit: Recede a malo (Prov. III, 7): et ipse dicit, fac bonum. Si a malo recesseris, et non feceris 30.0166B| bonum, transgressor es legis: quae non tantum in malorum actuum abominatione, sed in bonorum operum perfectione completur. Neque enim hoc solum tibi praecipitur, ut vestitum non spolies suis indumentis: sed ut spoliatos operias tuis vestimentis. Neque ut habenti panem non auferas suum, sed ut non habenti tuum libenter impertias. Neque ut pauperem non repellas hospitio suo, sed ut pulsum et non habentem recipias tuo. Praeceptum est enim nobis flere cum flentibus. Quomodo cum illis flemus, si in nullo eorum necessitatibus participamus, nec aliquid eis in his, propter quas lacrymantur causas, praebeamus auxilium? Neque enim fletuum nostrorum Deus infructuosum humorem quaerit: sed quia lacrymae doloris indicium sunt, vult te ita alterius 30.0166C| angustias sentire ut tuas: et quomodo tibi in tali tribulatione si esses, subveniri cuperes, ita alteri ipse subvenias propter illud: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis similiter (Matth., VII, 12). Nam cum flente flere, et nihil, cum possis, flenti conferre, subsannationis, non pieratis indicium est. Denique Salvator noster cum Maria et Martha Lazari sororibus flevit, et immensae misericordiae affectum, lacrymarum contestatione monstravit: et verae pietatis indicia, mox opera subsecuta sunt; et cum suscitatus Lazarus, cujus causa lacrymae fundebantur, sororibus vivus redditur. Et hoc fuit pie flere cum flentibus, occasiones fletus auferre. Sed quasi potens, inquies, fecit: sed nec tibi aliquid impossibile imperatur. Implevit omnia, 30.0166D| qui quod potuit fecit. VI. Sed ut dicere coeperamus, non sufficit Christiano a malis se abstinere, nisi etiam bonorum operum officia perfecerit. Quod illo vel maxime testimonio comprobatur, quo comminatur Dominus aeterni ignis reos fore, qui quamvis nihil mali gesserint, non fecerint omne quod bonum est, dicens: Tunc dicet rex his qui ad sinistram sunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 41, 42), et caetera. Non dicit: Discedite a me, maledicti, quia homicidium fecistis, quia adulterium perpetrastis, aut quia furtum fecistis: non enim quia malum fecerunt, 30.0167A| sed quia bona non fecerunt, condemnantur, et aeternae gehennae incendiis addicuntur. Nec quia quae prohibita erant, admiserunt: sed quia quae praecepta erant, noluerunt implere. Unde advertendum est quam spem habere possint, qui adhuc aliquid eorum faciunt quae prohibentur: cum etiam illi aeterni ignis rei sunt, qui non fecerunt quae jubentur. Nolo enim in hoc tibi blandiaris, si aliqua non feceris, cum scriptum sit: Qui universam legem servaverit, offenderit autem in uno, factus est omnium reus (Jac. VIII, 10). Adam enim semel peccavit, et mortuus est: et tu te vivere posse existimas, illud saepe committens, quod aliud cum semel perpetrasset, occidit? An grande illum commisisse crimen putas: unde merito poena damnatus sit acriori? Videamus 30.0167B| ergo quid fecerit contra mandatum: de fructu arboris edit. Quid ergo? propter arboris fructum Deus hominem morte mulctavit? Non propter arboris fructum, sed propter mandati contemptum. Ergo non agitur de qualitate peccati, sed de transgressione mandati. Et qui dixit Adae, ut de fructu arboris non ederet: ipse tibi praecepit, ut non maledicas, non mentiaris, non detrahas, nec detrahentes auscultes, ut omnino non jures, non concupiscas, non invideas, non sis tepidus, non sis avarus: ut nulli malum pro malo reddas: ut inimicos tuos diligas: ut pro maledicentibus et persecutoribus ores: ut percutienti maxillam, alteram praebeas: ut in judicio saeculari non litiges: ut si quis tua voluerit auferre, gratanter dimittas: ut nec iracundiae, nec zeli, nec livoris 30.0167C| malum intra pectus admittas: ut crimen avaritiae fugias. Ut omnis jactantiae ac superbiae malum caveas, ut humilis et mitis Christi exemplo vivas: malorum consortia intantum devitans, ut cum fornicatoribus atque avaris, aut maledicentibus, aut invidis, aut obtrectatoribus, aut ebriosis, aut rapacibus cibum non capias. Quem si in aliquo contempseris, si pepercit Adae, parcet et tibi. Immo illi magis parcendum fuerat, qui novellus erat adhuc et rudis, et nullius ante peccantis et propter peccatum suum morientis retrahebatur exemplo. Tibi vero post tanta documenta, post legem, post prophetas, post Evangelia, post apostolos, si delinquere volueris, quomodo indulgeri possit, ignoro. VII. An tibi de virginitatis praerogativa blandiris? 30.0167D| Memento Adam et Evam virgines deliquisse, nec integritatem corporis profuisse peccantibus. Virgo quae peccat, Evae, non Mariae comparanda est. Non negamus in praesenti tempore remedium poenitentiae: sed hortamur magis praemium sperare debere, quam veniam. Turpe est enim illis delicti indulgentiam postulare, quae palmam virginitatis exspectant: et illicitum aliquid incurrere, quae se etiam a licitis castraverunt. Licitum quippe est matrimonii consortium inire: et ut laudandae sunt, quae propter Christi amorem et coelestis regni gloriam, copulam contempserunt nuptiarum: ita damnandae non sunt, quae propter incontinentiae voluptatem, nondum Deo devotae, remedio apostolico abutuntur. Ergo, ut 30.0168A| diximus, quae connubia deserunt, non illicita, sed licita spernunt: ejusmodi autem, si jurent, si maledicant, si cupiant aliena, si detrahentes patiantur audire, si malum pro malo reddant, si avaritiae in alienis aut propriis incurrunt crimen, si zeli, si livoris venena possideant: si contra legalia et apostolica instituta indecens aliquid aut loquantur, aut cogitent: si in carne placendi studio, compte et ornate procedant, et alia quaecumque, ut solet fieri, illicite faciant: quid proderit eis sprevisse quod licuit, et exercere quod non licet? Si vis prodesse tibi quod licita contempsisti, vide ne quid eorum quae non licent facias. Stultum est enim timuisse quod minus est, et non timere quod majus est: aut ab his non vitare quae prohibentur, si subterfugerint 30.0168B| quae conceduntur. Dicit Apostolus: Innupta cogitat quae Dei sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu: quae autem nupta est, cogitat quae sunt hujus mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34). Nuptam viro placere asserit, cogitando quae mundi sunt; innuptam vero Deo, eo quod nulla illi cura sit saeculi. Dicat ergo mihi, quae virum non habet, et tamen quae mundi sunt cogitat, cui placere desiderat? nonne incipiet illi nupta praeponi: quia illa cogitando quae mundi sunt, complacet vel marito: ista vero nec marito, quem non habet, potest placere, nec Deo. Sed nec illud silentio praeterire nos convenit, quod dixit, Innupta cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu. Quae Dei sunt, inquit, cogitat, non 30.0168C| quae saeculi, non quae hominum, sed quae Dei sunt cogitat. Quae sunt ergo Domini, dicat Apostolus. Quaecumque enim sancta, quaecumque justa, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, ista sunt Domini (Philip. IV, 8). Quae sanctae et verae et apostolicae virgines, die noctuque sine ullo temporis intervallo meditantur et cogitant. Domini est etiam regnum coelorum, Domini est resurrectio mortuorum, Domini est immortalis incorruptio, Domini est splendor solis, qui sanctis promittitur: sicut in Evangelio scriptum est: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum (Matth. XIII, 43). Domini sunt plures justorum in coelestibus mansiones, Domini est fructus tricesimus, et sexagesimus, et centesimus. Haec cogitant, et quibus 30.0168D| possint operibus promereri quae Domini sunt, cogitant. Domini est etiam lex novi et veteris Testamenti, in quibus oris ejus eloquia sancta refulgent. Quae si quae virgines sine intermissione meditantur, quae Domini sunt cogitant, ut impleatur in eis propheticum illud: Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Domini in corde mulieris sanctae. Sequitur: Quomodo placeat Deo: Deo, inquam, non hominibus: ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34). Non dixit, ut sit sancta membro, aut corpore tantum, sed ut sit sancta corpore et spiritu. Membrum enim una corporis pars est: corpus vero omnium compago est membrorum. Cum ergo dixit, ut sit sancta corpore, omnibus membris eam sanctificari 30.0169A| debere testatur: quia non proderit sanctificatio caeterorum membrorum, si inveniatur in uno corruptio. Et jam non erit sancta corpore, quod ex omnibus constat membris, quae vel unius fuerit coinquinatione polluta. Sed ut quod dico, manifestius et lucidius fiat: esto sit omnium membrorum purgata sanctificatione, et lingua tantummodo peccet, qua aut blasphemet, aut testimonium falsum dicat, numquid liberabunt omnia membra unum? an propter unum judicabuntur et caetera? Ergo si sine aliorum membrorum sanctificatione pudicitia nihil proderit, cum in uno sit vitium, quanto magis si diversorum flagitio peccatorum omnia corrumpantur, unius nihil proderit integritas? VIII. Unde quaeso te, virgo, ne in sola tibi pudicitia 30.0169B| blandiaris, neque in unius membri integritate confidas: sed secundum Apostolum, totius conserva corporis castitatem. Munda ab omnibus inquinamentis caput: quia crimen est, illud post chrismatis sanctificationem, aut croci, aut alterius cujuslibet pigmenti fuco, vel pulvere sordidari: aut auro, aut gemmis, vel cujuscumque terrenae creaturae specie comi, quod jam coelestis ornatus splendore refulget. Grandis quippe est divinitati contumelia, mundani et saecularis ornamenti praelatio. Munda frontem, ut humana, non divina opera erubescat, et illam confusionem recipiat, quae non peccatum, sed gratiam Dei parit, Scriptura divina dicente: Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens Dei gratiam (Eccl. IV, 25). Munda collum, ut non aurea reticula 30.0169C| capillus portet, et suspensa monilia, sed potius illa ornamenta circumferat, de quibus Scriptura dicit: Misericordia et veritas non deficient a te (Prov. III, 3, sec. LXX). Suspende autem illas in corde velut in collo tuo. Munda oculos, dum eos ab omni concupiscentia retrahis, et ab omni intuitu pauperum numquam avertis, et ab omnibus fucis liberos, ad ea quae Dei sunt facta custodias. Munda linguam a mendacio: quia os quod mentitur, occidit animam. Munda eam a detractione, juramento, ac perjurio. Nolo praeposterum ordinem putes, quod prius a juramento quam a perjurio linguam dixi debere mundari: quia tunc perjurium facilius fugies, si in toto non jures: ut impleatur in te illa sententia: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum 30.0169D| (Psalm. XXXIII, 14). Et memor esto, dicente Apostolo: Benedicite et nolite maledicere (Rom. XII, 14). Sed et illius crebrius recordare: Videte ne quis alicui malum pro malo reddat, neque maledictum pro maledicto. Sed econtrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis (I Thess. V, 15). Et illud: Si quis autem in verbo non offendit fratrem, hic perfectus est. Nefas est enim ut labia illa, quibus Dominum confiteris, rogas, benedicis, et laudas, alicujus polluantur sorde peccati. Nescio qua conscientia et lingua quis Dominum rogat, qua aut mentitur, aut maledicit, aut detrahit. Labia sancta exaudit Dominus: et ipsis annuit cito precibus, quas lingua immaculata pronuntiat. Munda 30.0170A| aures, ut non nisi sermonibus sanctis et veris auditum praebeant, ut numquam obscoena, aut turpia saeculariaque verba suscipiant, aut aliquem de altero audiant derogantem, propter illud quod scriptum est: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccl. XXVIII, 28): ut cum eo habere partem possis, de quo dicitur: Quoniam auditu et visu justus erat (II Petr. II, 8): hoc est, nec aure, nec oculis delinquebat. Munda manus, ne porrectae ad accipiendum sint, ad dandum autem collectae: nec ad feriendum paratae, sed ad omnia misericordiae et pietatis opera satis promptae. Munda pedes, ne latam et spaciosam viam pergant, quae ducit ad splendida saeculi et pretiosa convivia: sed ad arduum magis et angustum gradiantur iter, quod tendit ad 30.0170B| coelum: quia scriptum est: Iter rectum facite pedibus vestris (Prov. IV, 31). Agnosce, tibi a Deo artifice non ad vitia, sed ad virtutes membra formata. Et cum universos artus mundaveris ab omni sorde peccati, et toto fueris mundificata corpore, tunc tibi castitatem intelligas profuturam, et cum omni fiducia palmam virginitatis exspectes. IX. Quid sit sanctam esse corpore, breviter quidem, sed plane exposuisse me arbitror. Nunc quod sequitur, et spiritu, nosse debemus. Hoc est, ut quod opere nefas est fieri, nec cogitatione concipere. Illa enim est tam sancta corpore quam spiritu, quae nec mente nec corpore delinquit, sciens etiam cordis speculatorem esse Deum. Et idcirco satagit, ut omnino etiam animam cum corpore mundam habeat a 30.0170C| peccato, sciens scriptum esse: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23). Et iterum: Diligit Dominus sancta corda; accepti sunt autem ei omnes immaculati. Et alibi: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V. 8). Quod de illis dici arbitror, quos conscientia in nulla redarguit culpa peccati. De quibus et Joannem in Epistola sua dixisse reor: Si cor nostrum non reprehendit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quaecumque petierimus, accipiemus ab eo (Joan. III, 21, 22). Nolo existimes te peccati crimen fugisse, si voluntatem non sequatur effectus, cum scriptum sit: Quicumque viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Nec dicas: cogitavi quidem, sed non feci: quia etiam concupiscere nefas est, quod fieri crimen est. Unde 30.0170D| et beatus Petrus praecipit, dicens: Animas vestras castificantes (II Petr. I, 6). Qui si nullam animae constuprationem nosset, nec castificari, ipsam desiderasset. Sed et illum locum quo continetur: Hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt: hi sequuntur Agnum quocumque ierit (Apoc. XIV, 4): attentius considerare debemus et animadvertere, si solius integritatis ac pudicitiae merito, isti divino comitatui copulentur, et per omnia coelorum tabernacula discurrant: an et alia sint quibus adjuncta virginitas, tantae beatitudinis gloriam consequatur. Sed unde hoc scire poterimus? Ex consequentibus, nisi fallor, in quibus scriptum est: Hi empti sunt ex omnibus 30.0171A| primitiae Deo et agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt. Vides ergo quod non in uno virgines tantum membrorum Dominicis referantur inhaerere vestigiis: sed illi qui praeter virginitatem ab omni contagione peccati immaculatam gerunt vitam. X. Idcirco vel maxime virgo nuptias spernit: ut dum securior est, facilius quod etiam a nubentibus quaeritur, ab omni se delicto custodiat, et universa legis mandata perficiat. Nam si non nubat, et ea nihilominus faciat, a quibus et nuptae esse jubentur immunes, non nupsisse quid proderit? Quamquam enim nulli Christianorum peccare liceat, et omnes quicumque spiritualis lavacri sanctificatione purgantur, immaculatam decurrere conveniat vitam, ut 30.0171B| Ecclesiae (quae sine macula, sine ruga, sine aliquo ejusmodi esse describitur) possint visceribus intimari: multo magis tamen hoc virginem implere necesse est, cui nec mariti, nec filiorum, nec alterius necessitatis causa prohibet, quo minus divinam Scripturam perficiat: nec si peccet, aliqua poterit excusatione defendi. O virgo, serva propositum tibi magno praemio destinatum. Praeclara est apud Deum virginitatis et pudicitiae virtus, si non aliis peccatorum et malorum lapsibus infirmetur. Agnosce statum tuum, agnosce locum, agnosce propositum. Christi sponsa diceris, vide ne quid indignum ei cui desponsata esse videris, admittas. Cito scribit repudium, si in te videat vel unum adulterium. Quaecumque ergo humanorum sponsaliorum pignoribus 30.0171C| subarrhatur, statim a domesticis, a familiaribus, ab amicis, et servulis sponsi sollicite et diligenter requirit, quales juvenis habeat mortes: interrogat quid potissimum diligat, quid accipiat libenter, quo usu vivat, qua se consuetudine regat, quibus utatur dapibus, in quibus maxime rebus delectetur et gaudeat. Quae cum didicerit, ita se in omnibus temperat, ut sponsi moribus suum obsequium, sua dilectio, sua jucunditas, sua vita, sua diligentia concordet. Et tu quoque Christum sponsum habens, a domesticis ac familiaribus ejus, sponsi tui mores interroga: et strenue ac solerter inquire, in quibus praecipue delectetur. Qualem in te compositionem vestium diligat, cujusmodi concupiscat ornatum: dicat tibi ejus familiarissimus Petrus, qui ne nuptis 30.0171D| quidem corporalem, sed spiritualem permittit ornatum: sicut in Epistola sua scripsit: Mulieres similiter subjectae sint viris suis, et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrificentur, considerantes in timore castam conversationem vestram: quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorumque cultus; sed absconsus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples (I Petr. III, 1 seqq.). Dicat et alius apostolus beatus Paulus, qui ad Timotheum scribens Epistolam, eadem de fidelium feminarum disciplina testatur: Mulieres similiter in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate, ornantes se, non in tortis crinibus, 30.0172A| auro, aut margaritis, aut veste pretiosa, sed quod decet mulieres, promittentes castitatem per bonam conversationem (I Tim. II, 9). Sed forsitan dicas, cur haec iidem apostoli virginibus non jusserunt? Quia non necessarium judicabant: ne talis virginibus commonitio potius injuria, quam emendatio videretur. Sed nec eas umquam tantae temeritatis fore crediderunt, ut ne nuptis quidem concessa carnalia ornamenta et terrena praesumerent. XI. Revera ornare se et componere virgo debet. Nam quomodo sponso suo placere poterit, nisi composita et ornata processerit? Ornetur plane, sed interioribus ornamentis; spiritualiter, non corporaliter componatur: quia Dominus non corporis, sed animae decorem in illa desiderat. Ergo et tu quaecumque 30.0172B| animam tuam diligi et habitari a Christo concupiscis: omni eam diligentia compone, et spiritualibus indumentis exorna. Nihil in ea indecorum, nihil foedum appareat. Resplendeat auro justitiae, et gemmis refulgeat sanctitatis, ac pretiosissima pudicitiae margarita coruscet, et pietatis tunica vestiatur. Pro bysso et serico, castitatis et misericordiae tunica vestiatur et induatur, secundum quod scriptum est: Induite vos sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, humilitatem, etc. (Col. III, 12). Non decorem cerussae aut alterius pigmenti quaerat, sed innocentiae simplicitatisque candorem habeat. Roseum verecundiae colorem, et pudorem ruboris, pudorisque possideat, coelestis abluatur nitro doctrinae, et lavamentis spiritualibus emundetur. Nulla in ea malitiae, 30.0172C| nulla delicti macula relinquatur: et ne quando malo redoleat odore peccati, unguento suavissimo sapientiae et scientiae perfruatur. Hujusmodi Deus quaerit ornamentum, et animam taliter compositam concupiscit. XII. Memento te esse filiam, secundum quod ait: Audi, filia, et vide. Sed et tu ipsa quotiescumque Deum patrem nominas, te Dei filiam esse testaris. Ergo si filia Dei es, vide ne quid eorum facias, quae Deo patri incongrua sint, sed age omnia quasi filia Dei. Cognosce quomodo hujus saeculi filiae nobilium se gerant quibus assuescant moribus, quibusve se disciplinis instituant. Tanta in quibusdam est verecundia, tanta gravitas, tanta modestia, ut caeterorum hominum ritum intuitu humanae ingenuitatis excedant, 30.0172D| et ne quam honestis parentibus suis per lapsum suum infamiae inurant notam, alteram sibi quodammodo inter homines consuetudinis fecere naturam. Et tu originem tuam respice, genus intuere, gloriam nobilitatis adverte: ac non hominis tantum esse, sed Dei filiam, et divinae nativitatis nobilitatis decoratam. Ita te exhibe, ut in te coelestis nativitas appareat, et ut divina ingenuitas clarescat: sit in te nova gravitas, honestas admirabilis, et stupenda verecundia, mira patientia, virginalis incessus, et verae pudicitiae habitus, sermo semper modestus, et suo in tempore proferendus: ut qui te viderit, admiretur, et dicat: Quae est haec nova inter homines gravitas? Quae pudoris verecundia 30.0173A| Quae honestatis modestia? Quae maturitas sapientiae? Non est ista humana institutio, nec disciplina mortalis. Coeleste hic aliquid in corpore humano refulget. Puto quod habitet in quibusdam hominibus Deus. Et cum te filiam Christi cognoverit, majore stupore tenebitur, et cogitabit qualis iste Dominus sit, cujus talis ancilla est. Si vis ergo partem habere cum Christo, Christi tibi exemplo vivendum est: qui ab omni malitia et nequitia ita fuit extraneus, ut ne inimicis quidem vicem redderet, quin potius pro ipsis orabat. Nolo enim ut eas animas Christianas existimes esse, quae aut fratres, aut sorores non dico oderunt, sed etiam proximos toto corde conscientiae coram Dei testimonio, non diligunt: cum Christiana Christi similitudine, inimicos etiam 30.0173B| amare necesse habeat. Si sanctorum cupis habere consortium, a malitiae et nequitiae cogitatu pectus emunda. Nemo te circumveniat, nemo fallaci sermone seducat: nonnisi sanctos et justos, et simplices, et innocentes, et puros coelestis aula suscipiet. Nullum apud Deum habet locum malitia. Ab omni nequitia et dolo mundum necesse est esse, qui cupit regnare cum Christo. Nihil tam contrarium, nihil tam exsecrabile Deo: quam aliquem odisse vel laedere velle. Nihil tam probabile, quam omnes amare. Quod Propheta prospiciens testatur dicens: Qui diligitis Deum, odite malum (Psalm. XCVI, 10). XIII. Vide ne aliquam humanam gloriam diligas: ne et tua inter eos portio computetur, quibus dictum est: Quomodo vos potestis credere, gloriam ab invicem 30.0173C| quaerentes (Joan. V, 44)? Et de quibus Propheta dicit: Auge eis mala, auge mala gloriosis terrae: ut confundamini a gloriatione vestra, et opprobrium fiatis in conspectu Dei. Nolo enim illas respicias, quae saeculi, non Domini sunt virgines: quae propositi sui et professionis immemores, gaudent in deliciis, in opibus delectantur, et corporeae nobilitatis origine gloriantur. Quae profecto si Dei filias se esse crederent, numquam post divinos natales nobilitatem admirarentur humanam, nec gloriarentur in quolibet patre honorato. Si patrem Deum se habere sentirent, nobilitatem carnis non amarent. Quid tibi in generis nobilitate blandiris, et complaces? Duos homines ab exordio fecit Deus, ex quibus totius humani generis silva descendit. Mundanam nobilitatem 30.0173D| non naturae aequitas praestat, sed cupiditatis ambitio. Certe omnes per divini lavacri gratiam aequales efficimur, ut nulla inter eos discretio esse possit, quos nativitas secunda generavit, per quam tam dives quam pauper, tam servus quam liber, tam nobilis quam ignobilis Dei efficitur filius, et terrena nobilitas splendore gloriae coelestis adumbratur, et nusquam omnino jam comparet: dum quae retro in saecularibus honoribus impares fuerant, coelestis et divinae gloriae nobilitate restituuntur aequaliter. Nullus ibi jam ignobilitatis locus, nec degener quisquam est, quem divinae nativitatis ornat nobilitas: nisi apud illos qui non putant humanis coelestia praeponenda. Aut si putant, quam vanum est ut sese illis 30.0174A| in minoribus praeferant, quos sibi in majoribus pares esse sentiunt? et quasi infra se positos in terra existiment. quos sibi in coelestibus aequales crediderunt? Tu autem quae Christi, non saeculi virgo es, omnem praesentis vitae gloriam fuge, ut omne quod in futuro promittitur consequaris. Contentionum verba et animositatis causas evita. Discordiarum quoque et litium occasiones subterfuge. Nam si, juxta Apostoli doctrinam, servum Dei litigare non decet (II Tim. II, 24), quanto magis ancillam Dei non expedit? Cujus quo verecundior est sexus, animus debet esse modestior. XIV. Linguam a maliloquio cohibe: et ori tuo legis frenos impone: ut tunc si forte loquaris, quando tacere peccatum sit, caveas ne quid quod 30.0174B| in reprehensionem veniat, dicas: Lapis emissus est sermo prolatus. Quapropter diu antequam proferatur, cogitandus est. Beata quippe labia sunt, quae numquam quod revocare velint, emittunt. Pudicae mentis debet etiam sermo esse pudicus, qui aedificet semper magis, quam aliquem destruat audientem, secundum hoc quod Apostolus praecipit, dicens: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV, 29). Pretiosa Deo lingua est, quae non nisi in divinis rebus novit verba construere: et sanctum est os, unde coelestia semper eloquia proferuntur. Absentium obtrectatores, quasi malignos Scripturae auctoritate deterre. Quia etiam hoc inter perfecti virtutes hominis Propheta commemorat. 30.0174C| Si ante conspectum justi malignus ad nihilum deducatur, qui contra proximum non probanda protulerit, non licet tibi alterius vituperationem patienter audire, qui nec ab aliis optas recipi tuam. Injustum quippe est, quidquid contra Christi Evangelium venit, si alteri quod tibi ab alio fieri molestum est, patiaris inferri. Linguam semper tuam de bonis loqui assuesce, et auditum tuum magis ad bonorum laudem, quam ad malorum vituperationem accommoda. Vide ut omnia quaecumque bene facis, propter Deum facias, sciens ejus rei tantum te a Domino recepturam esse mercedem, quam ejus timoris et amoris causa perfeceris. Sancta magis esse quam videri stude, quia nihil prodest aestimari quod non sis: et duplicis peccati reatus est, non habere 30.0174D| quod creditur, et quod non habeas, simulare. XV. In jejuniis magis quam in epulis delectare, illius viduae memor, quae non discedebat de Templo, Deo serviens jejuniis et orationibus die ac nocte. Et si vidua quidem Judaea talis erat, qualem nunc virginem decet esse Christi? Divinae magis lectionis convivium dilige, spiritualibus te satiari dapibus concupisce. Illos potius require cibos, quibus anima magis quam corpus reficiatur. Carnis et vini species, quasi caloris fomenta, et libidinis incitamenta fuge. Et tunc si forte vino uteris exiguo, cum stomachi dolore nimio corporis compellit infirmitas, iracundiam vince, animositatem cohibe. Quidquid illud est, quod post factam poenitentiam ruborem ingerit proximo 30.0175A| ut criminis abominationem devita. Satis tranquillam, satis quietam esse convenit mentem, et ab omni perturbatione furoris alienam, quae Dei habitaculum esse desiderat, qui per Prophetam testatur, dicens: Super quem alium requiescam, nisi super humilem et trementem sermones meos? (Isa. LXVI, 2.) Omnium operum et cogitationum tuarum speculatorem Deum crede, et cave ne quid quod divinis oculis indignum sit, aut opereris, aut cogites. Cum orationem celebrare desideras, talem te exhibe, quasi quae sis cum Deo locutura. Quando psalmum dicis, cujus verba loquaris, agnosce: et in compunctione magis cordis quam in tinnulae vocis dulcedine delectare. Lacrymas enim psallentis Deus magis quam vocis gratiam approbat. Sicut Propheta dicit: Servite Domino in timore, 30.0175B| et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). Ubi timor et tremor est, ibi non vocis elatio, sed animus flebilis est, et lacrymosa dejectio. Omnibus actibus tuis, diligentiam adhibe, quia scriptum est: Maledictus homo qui facit opus Dei negligenter. XVI. Crescat tibi cum annis gratia, crescat cum aetate justitia, et fides eo perfectior videatur esse, quo senior est. Quia Dominus noster Jesus Christus, qui nobis exemplum vivendi reliquit, proficiebat, non aetate tantum corporea, sed sapientia et gratia spirituali coram Deo et hominibus. Omne tempus, in quo te non meliorem senseris, hoc aestima perdidisse. Coeptum virginitatis propositum ad finem usque conserva, quia non inchoasse tantum, sed perfecisse virtus est. Sicut in Evangelio Dominus ait: Qui autem 30.0175C| perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Cave ergo, ne cui concupiscendi occasionem tribuas, quia sponsus tuus Deus zelans est. Criminosior est enim adultera Christi quam mariti. Unde pulchre Romana Ecclesia, apostolico sine dubio, cujus sedem obtinet, spiritu animata, tam severam nuper de hujusmodi sententiam statuit, ut vix vel poenitentia dignam judicaret, quae sanctificatum Deo corpus libidinosa coinquinatione violasset. Esto ergo vivendi omnibus forma, esto exemplum, praecede et in actu quos in castitatis sanctificatione praecurris. Virginem te in omnibus exhibe, nihil corruptionis objiciatur capiti tuo, cujus corpus integrum est, ut et tua sit inviolabilis conversatio. Et quoniam sicut in exordio epistolae praefati sumus, te Dei sacrificium 30.0175D| factam, quod utique sanctificationem suam etiam aliis impertit, et quisquis ex eo digne sumpserit, sanctificationis et ipse sit particeps. Ita ergo per te, quasi per vivam [ Al. divinam] hostiam sanctificentur caeterae, cum quibus te ita in omnibus exhibeas, ut quisquis vitam tuam, aut visu, aut auditu contigerit, sanctificationis vim sentiat, et tantum sibi intelligat gratiae ex tua conversatione transfundi: ut dum te imitari concupiscit, Dei sacrificio et ipse sit dignus.
- EPISTOLA XIV. De his quae Deo in Scripturis sanctis attribuuntur.
30.0176| (Vide S. Augustinum loc. supra cit.)
- EPISTOLA XV. SEU DAMASI SYMBOLUM.
(Vide hoc symbolum inter scripta S. Papae attributa tom. XIII nostrae Patrol.)
EPISTOLA XVI. SEU EXPLANATIO SYMBOLI AD DAMASUM. (Cum ad hanc explanationem, quae Pelagii vulgo habetur, refutandam, eam pene totam excripserit S. Augustinus in libro de Gratia Christi, tom. X, ibi videsis.)
- EPISTOLA XVII, SEU EXPLANATIO FIDEI AD CYRILLUM.
I. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium Creatorem: et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium ejus, natum de substantia Dei Patris, quod Graece dicitur ὁμοούσιον, Deum de Deo, lumen de lumine, 30.0176D| Deum verum de Deo vero, natum, non factum, sicut haeretici dicunt: per quem omnia visibilia, et invisibilia facta sunt, tam in coelis quam in terra: qui propter nos homines et nostram salutem incarnatus, homo factus, passus, resurrexit tertia die, ascendit in coelos, venturus inde judicare vivos et mortuos: et in Spiritum sanctum, qui de Patre processit proprie, et Deus est verus sicut Filius. Hos autem qui dicunt, erat tempus quando non erat Filius natus, et priusquam nasceretur, non erat, aut quod ex nihilo factus sit, aut natus sit, aut mutabilem, aut convertibilem Filium Dei dicunt esse: hos anathematizat Catholica et Apostolica Ecclesia: quod fides invisibilium rerum est, non visibilium. 30.0177A| Unde Ariani Salvatorem videntes in carne, putaverunt ejus divinitatem talem esse qualem et carnem, passibilem, et mutabilem, convertibilem, comprehensibilem, et quasi formidantem, et quasi nescientem omnia, et proficientem aetate et sapientia, et nihil facientem ex se, et subjectum, et orantem ad Patrem, et gratias agentem, et edentem, et patientem, et lacrymantem, et gementem, et quiescentem. Et postremo quae sunt creaturae propria, haec carni creatae Salvatoris ascribenda sunt utique, non divinitati, quia dicitur in Scriptura Deus et homo. Quia ergo propter nos et homo dicitur, non debemus quae sunt carnis Deo ascribere, et quae sunt Dei, carnis aestimare propria. Si quid igitur minus, aut inaequale, aut impotens dicitur in Scriptura, aut subjectum, 30.0177B| aut humile, carnis ejus est assumptae. Quia vero natus est de carne, et quia cum hominibus triginta et plus annos conversatus est, et vere habebat pati: et ideo et verus homo propter carnem accipitur, et verus Deus incarnatus est, in carne passus natura passibili, non deitatis. Haec enim quae pati debuerat caro hominis transgressoris, pro hominibus pati dignatus est Deus per carnem passibilem: ut et divinitatis ejus inenarrandam potentiam in re visibili praedictam sentiamus: et bonitatis ejus divitias, id est, per passionem, remissionem peccatorum credentes in eum consequamur. II. Quale est igitur malum hoc, ut audeat quis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quam pro nobis fecit se humilians, ut nos exaltemur, humanis sensibus 30.0177C| et voce haeretica, non solum non intelligere, insuper etiam periculosis blasphemiis, et ad irritum eam adducere, atque ultro ei adversari, dicente Scriptura: Scitote enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam dives cum esset, propter nos pauper factus est, ut nos ejus paupertate divites existamus (II Cor. VIII, 9)? Absit igitur in Filio Dei aliquid plus minusve, aut in loco, aut in potentia aut in scientia, aut in aequalitate, aut in tempore, aut in subjectione cum dicitur, haec ut divinitati ejus, non carni ascribantur. Si enim plus minusve aut tale aliquid invenitur, excepto hoc, quod genuit Pater Filium, et excepto hoc, quod Filius non a semetipso natus est, sed de Patre natus est proprie, non in tempore, sed semper, non aliunde, sed de sua substantia: forte secundum 30.0177D| verbum eorum, aut invidens, aut impotens Pater putatur, insuper etiam et temporalis agnoscitur. Et cum aperte hoc vetet Scriptura et exsecretur: quomodo temporalem Deum, quemadmodum Gentiles venerantur, ipsi etiam similiter adorant? Nam si temporalis est, nec verus potest esse: et si non verus, nec potens omnia. Et quid jam huic tali Deo credendum est, qui erat aliquando, quando non erat, et ex nihilo natus est, dicente Scriptura: Si audieris me, Israel, non erit in te Deus recens (Psal. LXXX, 9)? Si ergo Deus recens, non debet verus credi. Si autem sempiternus: quippe hic sempiternus Deus erat, qui loquebatur in omnibus sanctis, et legem dedit Moysi in monte Sina, et omnia potens, et omnia 30.0178A| sciens, et Adae in paradiso visus est, et in praedestinatione carnali futura enuntians ei, et cum Jacob luctatus est: et quemadmodum humana fragilitas capere poterat, condescendens infirmitatibus omnium, diversorum genera approbat, aliis in gloria, timoris omnium causa, aliis in humilitate, eminentis ejus bonitatis agnoscendae. Si ergo sempiternus Filius de Patre est genitus, quippe et omnia sciens, omnia potens, et omnia salvans, omnia continens, judicans, creans cum Patre semper et Spiritu sancto, accipe igitur quod creatura Deus verus non potest esse, neque creatura creaturam salvare, dicente Scriptura: Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus Deus in saecula (Rom. I, 25). Vides igitur, quod paganitatis est hoc magis 30.0178B| quam Christianitatis? Et quod non tempore est natus, sed semper natus erat de Patre, dicit Apostolus beatus: Invisibilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas (Ibid., 20). Vides igitur, quod Christus Filius Dei est, non temporalis, sed sempiternus? Quod de substantia divina Patris natus est semper, ipse ait Salvator in Evangelio: Quod nascitur de carne, caro est: et quod nascitur de Spiritu, Spiritus est, quoniam Deus Spiritus est (Joan. III, 6). Et quod verus est Filius Dei, dicit Scriptura: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Et iterum ipse Evangelista beatus Joannes: Hic est Jesus Christus Deus verus. Et quod semper erat, ait ipse: In 30.0178C| principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et quod omnipotens est Filius omnium creator, ait ipse Evangelista beatus: Omnia per ipsum facta sunt. Si ergo omnia per ipsum facta sunt, visibilia et invisibilia: quomodo dicit ante passionem Salvator, quod de die et hora nemo novit, neque angeli coelorum, neque filius hominis nisi Pater? Attendens igitur vides, quod propter utilitatem hominum, dixit se nescientem praefinitionem, ne negligentiores efficiantur homines. Nam et humilitatis suae causa hoc dixit propter carnem passibilem, quia quasi homo hominibus videbatur, et causa utilitatis omnium tacuit: res quidem gerendas in saeculo annuntians atque enumerans, diem autem et horam non eis aperiens. Quod ergo pro utilitate 30.0178D| nostra tacuit, et se humiliavit, non debemus ultro ei esse ingrati: et non solum non intelligentes, insuper etiam Judaico more, et hominem aestimantes, ejusdem aetatis et ignorantiae et impotentiae participem judicantes quomodo Judaei. Quod non divinitas naturaliter patiebatur, sed caro, ipse ostendit Judaeis, dicens: Solvite hoc templum, et in tribus diebus ego suscitabo illud (Joan. II, 19). Et cui hoc dubium est, quod Deus hoc dicebat, id est, Filius Dei aeternus, Verbum vivens Patris, et sapientia Dei, et virtus Dei aeterna et sempiterna, et imago Dei invisibilis, ab invisibili natus, non factus? Facta autem est caro et plasmata, in qua Deus erat, quam et indutus erat propter invisibilitatem et impossibilitatem visionis 30.0179A| nostrae. Neque enim intrinsecus erat solum, sed extrinsecus et intrinsecus, et in coelis et in terra, et omnia continens implensque omnia. Nihil ergo imperfectum in Filio Dei, nihil inaequale, nihil impotens, nihil temporale, nihil incognitum: omnia vera, omnia possibilia, omnia ingentia, omnia aequalia Patri, dicente Salvatore: Nemo novit Filium nisi Pater: et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Vides aequalitatem Filii ad Patrem? Cum ergo Patrem novit Filius, inenarrandum, et incomprehensum diem nescit et horam quam ipse fecit? Absit a sensibus nostris hoc. Iterum ipse Salvator dicit: Da illis, Pater, ut honorificent Filium sicut honorificant Patrem (Joan. VI, 23). Aequalis igitur Deo est Filius deitate, dicente 30.0179B| Apostolo: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est cum esset aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II, 6, 7). Vides quod utrumque Scriptura non abneget in Filio Dei, et quod Dei est virtus omnipotentis, omnia scientis, omnia complentis, omnia continentis, omnia habentis, omnia dantis, judicantis, salvantis, creantis: et quod creatae naturae est, id est, carnis ejus, et patientis et plorantis, et quasi nescientis, et quasi non potentis omnia, quasi subjecti, et caetera huic similia? Non ergo debet esse confusio rerum, quamvis conjunctim res mortalis immortali Deo conjuncta est propter nostram salutem; et ita creditur et post passionem corporis, in quo apparuit in eo 30.0179C| etiam permanens in perpetuum; ut et illi qui crucifixerunt eum aspiciant, et impassibilem suis conspectibus ejus naturae divinae per materiam conspicibilem contueantur, et judicium visibiliter terminetur, et mysterii secreta scientia reveletur, et potentiae ejus majestas et bonitas a cunctis hominibus cognoscatur. III. Quid quod et Spiritum sanctum verum Deum invenimus in Scriptura, et de Patre proprie esse, et cum Patre et Filio semper, sed et regnare, et creare, et ubique esse, et salvare, et vivificare, et peccata dimittere, et omnia implere, et sanctificare, et judicare, et docere, et omnia scire, et inhabitare: et quemadmodum Filius Dei, ita et Spiritus sanctus, persona tertia sicut Filii et Patris? Tres enim personae 30.0179D| sunt quibus credimus, vere aequales: divinae, uniusque substantiae, id est, de Patre Filius, et Spiritus sanctus proprie et vere de Patre Filioque procedit. Primum igitur accipe quod de Patre est proprie Spiritus sanctus, dicente Scriptura: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psalm. XXXII, 6). Et Salvator ait: Cum autem venerit Paracletus, Spiritus veritatis qui de Patre procedit, ille de meo accipiet, quoniam ipse me glorificabit, et veniens annuntiabit vobis (Joan. XV, 26). Et solvit statim interpretans Dominus, ostendens primum quidem quod persona sit Spiritus sanctus, dicens: Ille de meo accipiet. Et ut ne sicuti servum, aut creaturam, aut Patrem putemus, monstret Patri 30.0180A| non imparem: solvit interpretans, et dicit: Ideo autem vobis dixi, quoniam ille de meo accipiet: quia omnia quae Patris sunt, mea sunt. Si igitur ea quae Patris, ea Filii sunt, et omnia quae Filii sunt, ea omnia Spiritus sancti sunt, nihil ergo in omnibus deest Filio, quod non attineat ad ejus potestatem, nihil quod non ab eo factum sit, et ejus nutu ac moderamine non regatur. Cum ergo omnia Filius habeat in potestate, in omnibus nihil ei deest. Horum igitur omnium habet potestatem et Spiritus sanctus, quorum et Filius. Sic enim dicit de Spiritu Salvator: Ille judicabit mundum et convincet, et docebit de peccato et de justitia, et de judicio. De peccato quidem, quod non crediderunt in me: de justitia autem, quoniam vado ad Patrem meum: de judicio autem, 30.0180B| quod princeps hujus mundi jam judicatus est (Joan. XVI, 8 seqq.). Vides igitur quod Spiritus sanctus annuntiat Filium, et docet de Filio: et Filius de Patre et Spiritu sancto: et Spiritus sanctus docet de Patre et de Filio? Trinitas igitur quia vera est, inenarranda est, invisibilis est, omnipotens est, sese praedicat, sese annuntiat dignanter omni creaturae, visibili et invisibili, non valenti dignanter, aut narrare, aut mirari, aut comprehendere, aut investigare, aut quemadmodum est humanis eam sensibus occupare. Constat igitur infirmari hominem, sanctae venerandaeque Trinitatis in enarranda gloria, majestate, aut potentia. Hujus igitur vim Trinitatis narratio gloriae si excedit, quanto magis frustrabuntur, qui audent inter Patrem et Filium, et Spiritum 30.0180C| sanctum, aut locum, aut tempus, aut aliquam causam humanam ponere: qui non solum quid sit Deus non intellexerunt: sed nec etiam quid sit homo attendere potuerunt? Nihil ergo in Trinitate subitaneum, nihil nuperrimum, nihil temporale, nihil impotens, nihil minus, nihil inaequale: Trinitas veneranda, deprecanda, Trinitas inenarranda, investiganda, incomprehendenda. Et quod invisibilium rerum fides est, nobis dicit Apostolus: Est autem fides sperandarum substantia, rerum invisibilium examinatrix (Heb. XI, 1). In hac enim testimonium meruerunt seniores. Et iterum in Evangelio: Deum nemo vidit umquam. Et iterum: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, et quo vadat (Joan. I, 18; III, 8). Quod Deus est Spiritus, dicit 30.0180D| beatus Petrus apostolus: Ut quid mentitus es Spiritui sancto, Anania? Non es mentitus hominibus, sed Deo (Act. V, 4, 5). Non dixit Patri et Filio, sed Spiritui sancto. Vides igitur quod Deus est Spiritus sanctus. Et quod ubique est, dicit sanctus Propheta: Quo fugiam a spiritu tuo, Domine? aut a facie tua quo vadam (Psalm. CXXXVIII, 7)? Et quod omnia complet Spiritus sicut Filius, ait Propheta: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. XV, 7). Et ita in Actis apostolorum: Haec dicit Spiritus jubens: Separate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod vocavi eos mittere (Actor. XIII, 2). Et iterum Apostoli: Placuit Spiritui Sancto, et nobis (Actor. XV, 28). Et in libro Regnorum dicit Deus in Judaeos: Regnaverunt 30.0181A| non per me, neque per spiritum meum (Ose. VIII, 4). Et in Prophetis ita Dominus: Israel concitavit spiritum Domini (Isa. LIII, 10). Et quod habitet in homine Spiritus Sanctus quomodo Filius, dicit Apostolus: Quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti qui habitat in vobis. Et iterum: Nescitis quoniam templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. VI, 19)? Et quod omnia noverit Spiritus, dicit sanctus Apostolus ita: Alii datur per spiritum verbum sapientiae, alii verbum scientiae in eodem spiritu, alii fides, alii linguarum genera, alii interpretationes in eodem spiritu, alii gubernatio. Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens omnibus sicut vult (I Cor. XII, 7, seqq.). Non dixit, sicut jubetur, sed sicut vult, ostendens non creaturam, 30.0181B| sed verum Deum Spiritum de Deo esse, et omnia posse sicut Filium. Unde ait statim Apostolus: Quemadmodum nemo novit hominum quae sunt in homine, nisi spiritus hominis qui est in eo: sic et quae sunt Dei nemo novit, nisi spiritus qui de Deo est. Spiritus enim Dei perscrutatur etiam alta Dei. Vides, quemadmodum omnia scientem Spiritum sanctum, et omnia potentem, et ubique esse, et omnia creasse, et omnia salvare, sancta nobis Scriptura annuntiat. Unde et Salvator in Evangelio, blasphemiam Spiritus sancti, neque hic, neque in futuro hominibus statuit dimittendam, dicens: Ideo dico vobis, quod omnis blasphemia, et omne peccatum dimittetur hominibus: blasphemia autem Spiritus sancti, neque hic, neque in futuro hominibus dimittetur (Matth. XII, 31): 30.0181C| non utique blasphemiam dicebant aliam Spiritus sancti Judaei, nisi hoc quod Deus non erat, aut de Deo proprie non est. Nam invenimus quoniam Judaei non audent denegare spiritum: sed in Scripturis sicubi legentes, aut creaturam accipiunt, sicut Angelum, aut ipsum Patrem existimant, et tertiam personam accipiunt, aut compositum arbitrantur Deum Patrem, cum sit propriae naturae Spiritus Pater. Ex his etiam spiritum alterum putant eum consistere et Verbo, cum sit hoc magis rei composititiae et realis, quam verae, divinae, incorporeae simplicisque. Solet a Judaeis hoc sic intelligi, et a paganis interdum. Nobis igitur unus Pater, et unus Filius ejus verus Deus, et unus Spiritus sanctus verus Deus: et hi tres unum sunt, una divinitas, et 30.0181D| potentia, et regnum. Sunt autem tres personae, non duae, non una, non secundum revelationem, aut collectionem, aut confusionem, sed semper manentibus personis divinis. Harum fides datur in baptismo, ab his et remissio datur peccati, et vita aeterna sine aliqua dubitatione speratur. Huic Trinitati credentes vere sancti et beati patriarchae, prophetae, apostoli, martyres, et martyrii gloriam meruerunt, et spem vitae perennis adepti sunt, et regnum coelorum haereditatione non ambigua sortiti sunt.
- EPISTOLA XVIII. AD PRAESIDIUM. De Cereo paschali.
I. Nulla res (vetus inquit Comicus) tam facilis est, quin difficilis fiat, si invitus facias. Quod si ille rem facilem difficulter fieri invito animo putavit, quid me facere posse existimas in re maxima, et nullius umquam edisserta eloquentia? Nam quicumque voluerunt 30.0182D| de laudibus Cerei dicere, plenisque, ut aiunt, ventis ingenii sui intendere vela, et quasi quaedam pelagi alta penetrantes, vicina abscondere littora: statim in orationis foribus retinet oratorum clamor, florum, pratorumque descriptio, et in modum sonantis aurae molliter verba cadentia, dum describuntur apes, quod sine coitu generantur et generant, quod solae a concubitu liberae, natos ore legunt, arte componunt, et quadam ratione vitali, animas apiculis, non de suo inserunt. Praeterea Virgilii totus Georgicorum liber profertur in medium, rex advolans agmen inducit, tantoque strepitu diversa narrantur munia, ut militaribus castris interesse te credas. Sed cum haec audieris sive legeris, laudabis 30.0183A| oratoris eloquentiam. Et ut breviter signem, puto te Quintiliani controversiae recordari, in qua pauper causatur, dolens ob interitum apum, flores ab impotentissimo divite venenatos. Esto haec jucunda sint, et aurem composito pede mulceant, quid ad diaconum [ Al. tacet quid ad diaconum], quid ad Ecclesiae sacramenta, quid ad tempus Paschae quo agnus occiditur, cum accinctis lumbis carnes cum ossibus devorantur: cum tacente episcopo, et presbyteris in plebeium quodammodo cultum redactis, Levita loquitur, docetque quod pene non didicit: et festivissimo praedicans tempore, toto dehinc anno justitium vocis ejus indicitur? Videsne quam grandia sint? intelligis te difficilia postulare. In eodem quippe momento et praedicanda conscribere, et cur ita praedicata 30.0183B| sint docere, omnium difficillimum est. Nam illud pene me praeteriit, quod divinis magis quam humanis vocibus disserendum est. Lege Pentateuchum, Instrumentum percurre vetus: nusquam in Dei sacrificiis mella, nusquam cerae usum, sed lucernarum lumina, et oleo fotos videbis igniculos. Quid causer de veteri Testamento? Novos percurre libros. Hi, ut opinor, sunt Evangelia quatuor, apostolorum Actus, Epistolae, Joannis Apocalypsis. Nihil praeter ista; numquid alicubi cereus? Nonne in fine [ Al. fide] Evangelii detonantis inter septem candelabra et lucernas aureas, sponsus revelatur incedens? Ad haec respondebis: Et ego a te fieri idcirco postulavi, quia scivi esse difficile quod petebam. Leviter omnis solvitur quaestio, et par pari refertur sententia. 30.0183C| Et ego me idcirco facere debere non putabo, quia rem difficillimam postulasti: attamen ne te causando differam, si coram pariter fuerimus, audies universa quae sentiam: ut si quid forte nescimus, in tua aure moriatur. Nam qui scribit, multos sumit judices: alius in alterius livet ac grassatur ingenium. Ille si unus sermo defuerit, quasi claudam oratiunculam diffugit. Alius si paululum se loquentis cothurnus extulerit, non presbyterum latrabit esse, sed rhetorem. II. Itaque si vis te mihi hoc obligari munere, Placentinas delicias desere, sectare Abrahae habitum, relinque natale solum, spretisque urbibus ad deserta secede, ut possis orare cum Christo. Erit quidem durus et mucidus, et hordeaceus forte panis. Sed 30.0183D| delicatum militem rex non amat. Jerusalem, quae similam et mel, et oleum manducavit, fornicationis arguitur: non quod mali sint cibi, quos paterna indulget clementia; sed quod mollis praeliator ad primam statim aciem concidat, et post umbram solem ferre non queat: post sudarium galeam oneri potius reputet, quam tutamini. Quod si exire cupienti mater obsistit in limine, loquere ei verbis Domini tui: Mater et mea fratres mei hi sunt qui faciunt voluntatem Patris mei, qui in coelis est. Si vernaculae, cum quibus nutritus es, flere, et paterni ruris memoria, ipsius quoque domus anguli, et secreta retinere te coeperint, in quibus infans volutatus es, lusisti puer, adolescentulus lascivisti: recordare omnes, qui nunc 30.0184A| accolae eremi sunt, coelestes illos choros, per eosdem erupisse tramites, iisdem institisse vestigiis. Et ut longam orationem compendio breviem (epistola quippe librum redolere non debet) aut parva aut magna sunt, quae tibi deserenda suademus. Si parva, non difficile putes parva contemnere. Si magna, majora magnis praemia praeparantur. Sed dicis: Volo prius paternum rus vendere, et exiguis sumptibus congregatis, sive viaticum viae sternere, sive in pauperum me alimoniam praeparare. Et hic Evangelicam audi sententiam: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, et sequere me (Matth. XIX, 21). Plures jam anni sunt quod coepisti servire Deo. Mens Christum sequens non diu saeculi sustinet onus, nec se patitur 30.0184B| istiusmodi vinculis alligari. Quin potius timendum, ne dum occasio distribuendi patrimonii praetenditur, dum non vis rem majoris pretii minoris vendere, sit impedimentum in proposito tuo. Decem aliquid emptum est nummulis, vel unum libenter accipiam, dum me ad praelium festinantem nullae praepediant morae. Matthaeus sedens ad teloneum audit: Sequere me (Matth. IX, 9). Numquid prius ratiocinia supputavit, et reversus domum suorum passus est lacrymas, praediorumque auctione sollicitus, nequaquam potuit Domini sequi vestigia, nisi mundi se prius onere liberaret? Ille discipulus qui renuntiare parentibus ante cupiebat, voce Salvatoris arguitur. Et certe multum est inter eum, cujus brevis ad domum recursus statim venturi reprehenditur, et te, qui 30.0184C| tanto jam tempore, aut non vendis tua, quod cito potes facere, aut non contemnis: sed vides multa tibi impedimento esse ne facias. III. Cum haec legeris, ad asylum Romuli fugies, et Comoediae conscendens aram, verba Domini saevientis eludes. Diaconus, inquies, ecclesiam tuto deserere non possum: vereor ne incurram sacrilegium, si altaria derelinquam. Euge, meus, plus de te exacturus sum, si ad vitam monachi, clerici aliquid dignitatis accedit: si in apostolico stans ordine, quotidie Christi corpus pia plebi famulatione distribuis. Sed considera, obsecro, satis esse difficile locum Stephani implere vel Pauli, in angelico stare ministerio, et populos subjacentes cadenti desuper veste despicere. Pretiosum est margaritum, sed cito 30.0184D| frangitur, fractumque non potest instaurari. Navis quamvis sit rudis, et solidis confixa clavis, tumentes fluctus tabulata non sentiant: cito tamen si periculose navigat, perforatur: et licet plenis ventis lucrosius ad optata perveniat: tamen magis secura sunt quae tranquilla; et ut apertius loquar, plus te quidem dicis habere mercedis, si in media urbe consistens, monachorum vitam victites. Haec sunt vera quae dicis, sed non tam facile explentur opere quam dicto. Ut enim caetera praetermittam, quae nos ab austeriore vita retrahunt, illud inferam, ad cujus comparationem etiam quae dissimulaverim, immo timuerim dicere, intelliges. Alius barbam caedit aequaliter et hilaritatem frontis, nitenti desuper 30.0185A| coma protegit. Tu si paululum, ut nos solemus facere rusticani, capillum usque ad cutem persequeris, risum praebebis omnibus. Quod si pulla fuerit tunica, etiam praetereuntium digitis denotaberis. Cave, inquam, ut non strictae sint caligae ne crura non candeant. Nisi formosus fueris, sanctus esse non poteris. Aliquis invitat de optimatibus ad prandium, omnes votivis pergunt feriis: certe aut eundum tibi est, aut negandum. Si ieris, aut eisdem vesceris cibis, aut aliis. Si aliis, convivarum offendentur oculi. Si iisdem, perit abstinentia. Quod si ire nolueris, tunc miser in prandio comederis. Ad singulas quasque phialas et delibuta mellis vina potaberis. Alius in tuum vultum cavillabitur, ille incessum ridebit, hic habitum. Et imitatores forsitan Judaeorum: Nonne 30.0185B| hic est, inquient, filius fabri? Nonne fratres ejus et sorores apud nos sunt (Matth. XIII, 35)? Ego illum memini ante tot ferme annos illud fecisse turpe, dixisse turpius. Alius furem clamabit et moechum, seque sceleris finget fuisse participem. Omnia pariter prandia consonabunt, et in te temulentum convivium dissolvetur. Quod si vilibus abstinueris carnibus, et non crebro balneas frequentaveris, tunc fere per omnes columnas Manichaei tibi titulus ascribetur. Si volucrum edulium refutaveris, et tenellas columbas, crassosque turtures expetenti gutturi durior dominus denegaveris, sacrilegii crimen affigetur. Statimque aient: Hi sunt qui creatorem mundi contemnunt: in usus nostros facta sunt omnia. Audivi, teste Domino, non mentior, quemdam in suam gulam disertum, 30.0185C| cum me rumore cognovisset esculentioribus cibis abstinere; dixisse: Numquid porcellus ideo factus est, ut togatus in senatu sententiam diceret? Quo videlicet me stultitiae condemnaret, qui putarem ea quae sunt in hominum usus creata, non sumere. Haec et istiusmodi cum vitam in urbibus lacerent bonam, quid facies, frater, in medio? aut vitiis, aut anathemati colla submittes: id est, aut sectaberis quae sunt adversa continentiae: aut si facere nolueris, ipse damnaberis. Praetermitto crebras salutationes, obsequia matronarum, variasque illecebras, quibus etiam rigidissimi emolliuntur animi, et sireneo cantu ad naufragia pertrahuntur: quod ad speciosas quasque formas oculus saepe invitus abstrahitur, quod aures obscoena dicta feriunt; nunc 30.0185D| illud affirmo, quod etiamsi ista non essent, ad comparationem tam ingentis boni, minora deserere debueras. IV. Adde quod diaconus es, sed abscessu tuo, ecclesiae damna non sentient. Helias vixit in eremo. Heliseum Prophetarum secutus est chorus. Praecursor Domini Joannes nutritus in solitudine, ad hoc tandem descendit ad Jordanis ripas, ut populos argueret confluentes, et pharisaeos intelligens, clericos Judaeorum generationes vipereas denotaret. Nuper Aegypti deserta vidisti: intuitus es angelicam familiam. Quanti ibi flores sunt? quam spiritualibus gemmis prata vernantia? Vidisti serta, quibus Dominus coronatur. Ille tibi in pectore ignis exaestuet. 30.0186A| Illa quotidie cogita, tracta, desidera, et quasi quodam carcere detentus exclama: Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est! Et in paradisum mente conscendens, toties in terra non eris, quoties terram despexeris. Eadem nobis certe cum his qui habitant per deserta conditio est. Iidem oculi, totidem manus. Iisdem infirmitatibus, vel virtutibus subjacemus. Si te aquae potus vexat, quanti nobiliores, non dicam vina nesciunt, et carnium ignorant cibos, sed infuso tantum legumine sustentantur? Si balnearum te lavacra sollicitant, quanti principes civitatum, sive ob culpam propriam, sive ob invidiam, ad insulas deportati, sine praemio futuraque mercede absque balneis perseverant? Nemo id necessitate pati non potest, quod 30.0186B| pro Deo voluntate pati detrectat. Habebis cellulam quae te solum capiat. Immo non eris solus, angelica tecum turba versabitur. Tot socii, quot sancti. Leges Evangelium, confabulabitur tecum Jesus. Replicabis apostolos vel prophetas. Numquid poteris talem alium tuis sermonibus habere consortem? Terra sumus, et cinis: et per omnia momenta de nostra salute suspensi, continuo in pulverem dissolvendi. Quid retrectamus de necessitate facere virtutem? Certe quandoque moriendum est, et stercoribus plena vitalia, quae nos quotidie nostrae commonent vilitatis, in similem putredinem omne secum tractura sunt corpus. Quam cito mundi relinquamus angustias, et si forte ob continentiam (quod tamen raro accidit) dolere stomachum, aestuare febribus 30.0186C| coeperimus, perpetuae vitae januam morbum putemus, plenamque victoriam. Quia Scriptura docente cognoscimus, nullum ante vitae hujus finem plene beatum esse dicendum. Quanti in mediis opibus, et inter infulas consulatus repentina morte subtracti sunt? Nuper imperator Valentinianus, cum adversus Sarmatas, Quadosque propter Illyrii vastationem in consistorio saevus infremeret, et totius gentis excidium rigidus minaretur, sanguine erumpente discrepuit. Quid loquar de fratre ejus, quem contra regale fastigium Thraciae ignis absorbuit? Necdum annus completus est, quo principem Gratianum, prodente exercitu suo, ante foeda captivitas, dehinc miserabilior oppressit interitus. Et, ut ista taceam, etiam qui communi fine perierunt, post 30.0186D| mortem pari cum omnibus conditione sociantur. Quotusquisque eorum in die judicii minimo de monachis comparabitur? Sectemur saltem mulierculas, sexus nos doceat infirmior. Quantae divitiis pariter et nobilitate pollentes (nolo enim vocabula dicere, ne adulari videar) relictis facultatibus, pignoribusque contemptis, id factu facile judicaverunt, quod tu proprio putasti timore difficile? Id de cerei carmine disce. Illud tibi de variis floribus lumen exorna. Esto et ipse apis. Debborae victoriam imitare. Barach tecum Sisaram persequatur, et liberato Israel, Judicum carmen ingemines, ut Christi mella componas. Si sic lampadem praeparas, sponso veniente non dormies, cubiculum regis intrabis. Plura 30.0187A| cum dicere vellem, et te mecum tali exhortatione retinere, subito nuntiatum est, asellos esse conductos, qui me Romam usque pertraherent. Itaque invitus Placentiam te remitto, sub ea conditione quam nosti, ut quoties haec legeris, tibi scias esse quo pollicitus es, veniendum. Pelicani cum suos a serpente filios occisos, mortuos inveniunt, lugent, et se et sua latera percutiunt et sanguine excusso ad corpora mortuorum sic reviviscunt. Aquila quando senuerit, gravantur ipsius pennae et oculi, quaeritque fontem, et erigit pennas, et colligit in se calorem, et sic oculi ejus sanantur: et in fontem se ter mergit, et ita ad juventutem redit. Phoenix avis est in India, et per quingentos annos de Libano implet se aromatibus, et sic nidificat 30.0187B| sacerdoti Heliopolitano mense Famenoth, aut Farmuth. Implet aram sacerdos sarmentis, et ibi confert phoenix aromata, et electrum arae imponit. Et primo solis ortu, phoenix quidem movet pennas, solis vero calore accenditur electrum, et sic exuruntur aromata, et ipsa phoenix incenditur. Crastino die de cinere gignitur vermis: secundo pennas effert, tertio ad antiquam redit naturam, et sic ad sua loca revertitur. Anguis quando senuerit, perdit aspectum: et si voluerit redire ad juventutem, jejunat quadraginta diebus, ut laxetur pellis ejus: et sic angustum foramen inquirit, ut dum nititur exire inde, pellem senectutis dimittat. Coluber ad bibendum veniens, in aqua venenum deponit, ne eum venenum 30.0187C| aqua concretum occidat. Nudum hominem timet, vestitum persequitur, caput tamen suum celat quando percutitur, ubi scit esse mortem suam. Serpens quidem si semel calamo percutiatur, moritur: sin vero iterum percutiatur, confirmatur. Brumali tempore infirmior efficitur, et a soricibus devincitur. Igitur ante hiemem circa se colligit segetes, ut illis escam praebeat. Viperae per os coitum faciunt, masculi mortem contemnunt, sed femina in ipso coitu, sive magna dulcedine exagitata, sive futuri praescia periculi, dum absorbet semen, caput masculi abscindit, et sic eum occidit. Sed cum conceperit, viscera illius ab ipsis quos concepit, comeduntur, et sic matrem occidunt. Formicae quae nil portant, non rapiunt onera earum quae portant: sed 30.0187D| cum deposuerint triticum, dividunt grana, timentes ne si fuerit pluvia, florescant. Vulpes si diu esurit, volutat se in pulvere, et fingit se mortuam. Ergo volatilia veniunt, et dum volunt illam comedere, comeduntur. Vulpecula cum leporibus ludit, et sic illos 30.0188A| occidit. Panther pardo similis est, et est varii coloris, et mitis. Si saturatus fuerit, tribus diebus dormit. Post tertium diem levat se et clamat, et sic odorem suavem emittit, et convocat omnes feras, quae odore ducuntur, et est omnibus feris amicus, praeter draconi et aspidi. Testudo marina, quae est grandis tamquam insula, dum emergit se de alto, ostendit se in ipso mari tamquam petram, nec se movet inde, quoadusque homines naves ligent. Et cum haec senserit, trahit se in altum. Sed cum esurierit, aperit os, et bonum odorem reddit: ad quem caeteri pisces colliguntur. Perdix aliena ova calefacit, perditis suis. Sed cum creverint pulli, ex nido evolant, et ad parentes suos redeunt, mentitum parentem omittentes. Perdices sibi insidiantur, et si 30.0188B| afferant illos ad silvam qui eos habent, vocem emittunt absconsi, et sic caeteri veniunt, et retibus capiuntur: plus pedibus quam pennis fugiunt aucupantes. Et si ad hoc fuerit ut capiantur, similem sibi colore lapidem quaerunt, et ibi se supinos ponunt. Vultur cum coeperit ova edere, primum de terra Indiae Instintium sumit, et est tamquam nux, et intus habet aliquid quod movetur, et sonum reddit. Hoc sibi apponit: et multos quidem facit foetus, unus vero remanet. Nam cum non habuerint escam, observant se dormientes, et comedunt se usque dum unus remaneat. Myrmicoleon, ab ante leo, retro formica, de duabus feris nascitur. Esca vero ipsius in primis est lac matris, id est, formicae. Nutritur enim mater legumine tamquam formica.
- EPISTOLA XIX. De vera circumcisione.
30.0188D| I. Superiore epistola quam ex me consultatio vestra deprompsit, quam et ad tuum et sororis tuae nomen misi, rationem circumcisionis rapide transcurri, 30.0189A| quoniam procinctus itineris mei, in quo confecta est, non solum ei limam nitoris, verum etiam perfectionem operis invidit, licet me et illa terreant quae limantur. Quod si non placent polita, formidat animus cogitare quid judicii mereantur informia: quamquam ego illam non ad judicum subsellia, sed ad faventium mihi coronam transmisi. Denique mea sententia non prodisset, nisi fuisset per vos de secreto verecundiae, velut manu quadam charitatis educta. Sed quoniam jam illam meliorem facere non possum, placuit mihi, ut semel emissum repetens apud te verbum retractarem, cujus conversatio circumcisionis est interpretatio, et vita totius legis enarratio. Ex eo siquidem lex videtur obscura, quoniam rarus in quo conspicitur existit: Dei enim verbum 30.0189B| vita est, et nos aliter vivendo quam vita est, verbum Dei facimus obscurum. Quod si ea vita quae solum vita est viveremus, enarratione legis ejus opus non erat, quam facilius erat videre quam loqui: quandoquidem non in sermone est regnum Dei, sed in virtute (I Cor. IV, 20). Nobis ergo ex abundanti licet apud te dissertare, quod didicimus in te, tibi prodere quod nobis vita tua praestitit, ne esset obscurum. Sed quid novum loquimur, si aut tu quod locuturi sumus hoc vivis, aut si apud te quod in te didicimus hoc loquimur: cum et memor eorum quae meminit monita non quaerat, et doctus non ea quae jam callet inquirat? II. Tu quidem, filia dilectissima, circumcisione vivis: mihi tamen propositum est illud tecum loqui, 30.0189C| quare non in digito, non in aure, aliave corporis parte fiat circumcisio Judaeorum, quae utique sine ratione esse diceretur, si a Deo inventa non esset. Nihil enim sine ratione fit per Deum: nihil casibus, ut gentes loquuntur, fortuitis, nihil denique fortunae in illo temeritati licet. Ipsi enim caeci sunt, qui illam putant habere aliquid potestatis. Deus autem, qui ipse ratio est, ut nihil non plena ratione formavit: ita nihil ab homine fieri sine ratione mandavit. Nam si elementa quae cernimus tanta ratione digessit, ut terra haec esset, super quam reliqua moverentur, immobilis, ut aquarum venae altioribus montibus conderentur, a quibus orta flumina dum per multa spatia decurrunt late, potandi usum per omnem tractum cursus sui animantibus exhiberent: ut 30.0189D| ipsum mare aquis influentibus non excrescat, sed ut velut venter quidam laticum aquas sitire videatur: ne vel fontibus in aeternum manantibus, vel fluminibus sine fine currentibus, vel pluviis assidue ruentibus, perpetuo terra diluvio tegeretur: ut coelum praeter plenitudinem illam lucis in sole, nocturnis etiam sideribus radiaret, ne quod tempus egenum luminis haberemus. Si ergo haec transitoria, ut ipse ait: Coelum et terra transibunt (Matth. XXIV, 35), sic sapientia descripsit, ut aliter ea non potuisse esse credamus; quid homines ipsos, pro quibus haec nunc ita excogitavit, ordinavit, instituit, sine ratione forte vivere permisit: quorum adoptio est filiorum, et gloria, et Testamentum, et legislatio, et obsequium, et 30.0190A| promissa? ex quibus etiam est Christus secundum carnem, qui est benedictus in saecula. Absit ergo, ut a quibus etiam filium secundum hominem voluit oriri, eis non plena ratione conderet testamentum. Sed quoniam tam evidenter constat omnia ordinata per Deum plena esse rationis, ut assertore non egeant: videamus unde digressi sumus, quae causa est, ut eam partem corporis, quae secretior et occultior est, aut eam quae a Graecis φύσις, a nobis dicitur natura, ad circumcidendum Dominus elegerit: qui utique ob signum quo volebat famulos suos in Abrahae semine censeri, id potuisset eligere, quod in propatulo positum ab omnibus cerneretur, et alio nomine vocaretur: ubi nec in signo obscuritas, nec confusio esset in nomine. 30.0190B| III. Sed utraque imago rationem habuit geminae veritatis: quam dum loquar impende patientiam, ut quae circumcisionem illam in vita tua non esse credebas, nunc vitam tuam in illa circumcisione conspicias. Ac primum de secretiori parte corporis quid figurabat, adverte. Illud sine dubio quod postmodum Dominus monstravit, ne justitiam nostram coram hominibus faceremus, sed in occulto coram eo solo, cui soli nihil occultum est, et quem solum remuneratorem bonorum novimus esse factorum. Nam hic nostra circumcisio non videtur: quoniam stultitiae velamine velut veste tegitur mundiali: Nec sane a nobis magnopere desiderandum est, ut contemplationi omnium circumcisio aperte subjaceat, ne merces operis pene eos sit, quos volumus hanc videre, 30.0190C| dicente Domino: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2): sed ita modeste, ita verecunde habenda est, et velanda juxta eam imaginem, quam abundantiori honore vestimus, ut videntes eam non videant, sed quaerentes rimantesque intus nos juxta Apostolum, quos seductores putant, veraces esse fateantur: quos nihil habere credebant, omnia possidere cognoscant: quos mori judicabant, vivere in aeternum testentur (I Cor. VI, 9). Haec est gloria circumcisionis occultae: haec partis verecundae illis ad videndum, nobis in nostro corpore non verendae: hoc testimonium gloriosum cum conversi amare cupiunt, quos odisse gaudebant. Unde non in carne palam, sed in occulto cordis Judaei esse debemus, non littera, sed spiritu. Nam littera oculis subjacet 30.0190D| nostris: spiritus nobis carnalem refugit aspectum: ut laus juxta Apostolum ex Deo, non ex hominibus acquiratur: vereamur autem audire a Domino: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV, 8). Juxta illum qui quod pertinebat ad labia, magistrum bonum de bono quaesiturus appellat: cui vetus lex, id est, carnalis circumcisio velut in superficie posita recitatur, quam se complesse testatus, ubi quod ad circumcisionem cordis pertinebat audivit: Vende omnia quae habes, et sequere me (Matth. XIX, 21): tristis abscessit, miser prorsus, qui sequi noluit quem bonum ignorare non potuit. Interius ergo illud est signaculum praefiguratum, quod in invisibili mente nostra, ab illo invisibili 30.0191A| nostro Deo videtur, ut non eum a quo invocetur audiret, sed eum a quo crederetur attendere. Oculi enim Domini super justos (Psalm. XXXIII, 16), si ad justitiam corde credatur. Verum autem nos credere toto corde mentimur, si ab hominibus accipimus honorem. Accipimus enim ab hominibus honorem, si eleemosynas nostras tuba populo praedicatura praecedat, quas nec per officium ministrandi dexteram cum sinistra communicare concessum est. Accipimus ab hominibus honorem, si jejunia nostra et abstinentia ciborum, populi oculis fractior mentitae infirmitatis commendet incessus, et favorem vulgi tristi vultu advocatus pallor acquirat: si vero ad formam laetitiae vultus erectus, lavacris etiam serenatur: si caput ad imaginem festivitatis inungitur, 30.0191B| ut soli Deo jejunia nostra commendantes, possimus dicere: Voluntarie sacrificamus tibi, Domine (Psalm. LIII, 8).Vides, filia, nempe quod vivis, et conversationem tuam secretae illius circumcisionis agnoscis: foris egena, intus larga: foris sine lege, intus sub lege: populi oculis publicum vitando convivium, vocatorum sensu autem Evangelistae sociando meritum. IV. Sed ad veram ipsam vitam aliquando veniamus, id est, ad Dominum nostrum Jesum Christum: videamus an tale aliquid docuit et fecit, quoniam quod factum est in illo vita erat (Joan. I, 4): si et ipse circumcisionem veluti in occulta parte corporis operatus, voluit ab hominibus, et ea quae faciebat, et ille quis esset agnosci. Ac primum post coelestem 30.0191C| illam doctrinam de monte descendens, populorum se admirantium stipatus agminibus, leprosi hominis sordes emaculans (Matth. VIII, 1), pro salutis tantae beneficio, non laudem, non celebritatem communi hominum more desiderat: sed sibi soli quid esset conscius, majorum non indiget testimonio. Jubet illum nemini narrare suam virtutem: secretum quoque divinae Majestatis, quod mysterium Incarnationis occuluit, ab eo qui sanatus fuerat, vult sileri: ne gloriam quasi homo quaerere videretur, quam alio more et mystica ratione suscepit. Nam ut se ostendat sacerdoti, et munus Deo offerat, imperavit: et hoc munus, quod praecepit Moyses in testimonium illis, ut dum tacet quod quasi filius hominis imperavit, legis potius mandata quam Moysi Deus ipse dedit, 30.0191D| efficiat: ut et dum hominem quem in carne viderat laudare prohibetur, Deum tamen in muneris oblatione magnificet. Sic gloria filii hominis quae per januam prohibetur, per se uterum videtur intrare, dum non [ Mart. vero] quasi homo praedicandus est, cui ut Deo sunt curationum vota solvenda: nec in platearum angulis carnaliter celebrandus, qui spiritualiter sit adorandus in templo: ut si secundum hominem nil requirit, secundum Deum divinae virtutis gloriam promereatur. Addit huic similia, ut veritas locupletiori testimonio fulciretur. Quaerit a discipulis quis habeatur in populo egregius: Illi nominant prophetas. Quid ipsi sentiant, sollicitus excutit. Cui beatus Petrus: Tu es, inquit, Christus Filius 30.0192A| Dei vivi (Matth. XVI, 16): exclamat Dominus beatum, cui non caro istud revelasset et sanguis, sed Pater ejus qui esset in coelis. Tunc et Petrus vocatur a Petra, postquam angularem illam petram primus agnovit. Jubet tamen post multas donatas Petro benedictiones potentiasque virtutis, ne quis discipulorum diceret, quod ipse esset Christus. Mira ratio, non vult praedicari quod gaudet intelligi: agnosci amat, et odit ostendi: sic mysterium obtectae circumcisionis exercens. Nam mavult se inventum esse quam proditum, ut virtus sua illum, non favor manifestaret alienus: quamquam in hoc praecepto et aliud intelligentiae genus occurrat. Vetat Dominus hoc unde Petrum laudaverat praedicare: offendendus utique, si contra voluntatem ejus quod Petrus senserat 30.0192B| faterentur, quoniam si facultatem loquendi tribuere voluisset, excusatio proditori praedestinata videbatur: poteratque dicere, permisisti nobis discipulis tuis, ut te omnibus panderemus, nec imputandum mihi est, si alio ad te aliquis animo venit quam ego te tuus laudator ostendi. Sed quoniam quidquid prohibetur illicitum est: a nullo se voluit digne celebrari dum a Juda proderetur indigne. Jubet ergo discipulis ne cui dicant, quod ipse est Christus. Tendit sententia interdictalis in Judam, et praevisum jugulat proditorem, ipso verbo praecepti majestatem signans, quae erat designanda praecepto. Refert Evangelista his verbis: Tunc imperavit discipulis suis, ut nemini dicerent quod ipse esset Christus (Ibid., 20). Et Judas proditor his qui cum ipso venerant 30.0192C| ait: Ipse est, tenete eum (Matth. XXVI, 48). In verbum prohibitionis declinatio obsecundationis incurrit, et ne obtentui ad excusationem esse posset oblivio, infelix memoria in sacrilegium volvenda suggessit, dum ipse proditur de sermone quo cavet, sic utrique ratio non aequanda subsistit. Nam et Dominus ostendit sic se prodendum esse dum prodit. V. Sed ignosce, quod in alium tramitem expositionis sensus Dei verbo copiosior excessit, licet te amplius contristent suppressa quam prodita: et magis de his rebus silere tibi quam dici copiosius irascaris, quae Domini judicia pro auro et pretiosis lapidibus concupiscis, in quibus mel tibi favumque compensas, et desideriorum non cares etiam plenitudine, etsi satureris. Ac proinde factum adhuc 30.0192D| exemplum ab ipso Domino repetamus, ut juxta legem in ore duorum vel trium testium omne verbum consistat (Matth. XVIII, 16): et quem prodi se diximus noluisse, etiam se videri voluisse doceamus: ut non ab aliis se modo honorari pateretur: verum etiam ipse sibi in quantum fieri poterat debitam detraheret dignitatem. Lazari amici sui mortem non audit et nuntiat (Joan. XII, 11): faciebat hoc de Deitate, quid mirum? ut cum localiter perspiceretur in homine, ex divinitate nusquam abesse crederetur. Festinat in Bethaniam, submussitantibus pene discipulis, pietas factura miraculum: defuncti sorores occurrerunt tetro habitu, ore lacrymoso, crine conscisso, quas bono animo jubet esse, si credant. Lazarum 30.0193A| vivere, si illae non sunt dubitaturae, confirmat: videt etiam multitudinem Marthae et Mariae, quae ad solatium comes convenerat. Infremuit, inquit Evangelista, spiritu, et turbatus est. et ait: Ubi enim eum posuistis (Joan. XI, 33, 34)? quid est hoc? quae confusionis causa? quae formidinis? Quid aut erubescit aut metuit, cum et virtus sit peractura miraculum, et deitas non sit subjecta terrori? Quae sepulcri tam inconsulta requisitio? Ut omnino credas de turbato confusoque profectam: Ille Deus noster qui discipulis constanter dixerat de absente: Lazarus mortuus est; qui sororibus ejus confidenter promiserat de mortuo, resurrecturus est: sub nova nescio qua confusione sepulcrum quaerit, quasi hoc solum qui omnia et nosset et praestare poterat, 30.0193B| ignoret: non plane hoc est: nam alius intellectus occulitur: in dictis promissisque superioribus satis se divinitas publicaret. Aderat turba Judaeorum, tantis semper non amica miraculis. In planum, Deus si non aliquid secundum hominem videretur ignorare, processerat. Turbatus est, inquit, id est, fetulentia carnis divinitati non prodendae miscetur, et ad ignorantiam humanam deitas velanda revocatur. Sic turbatur et fons, cum excitatus casu aliquo limus, puritatem liquidi densat elementi, et duarum rerum una confusio discrimine proprietatum dum separatur excluditur. Ait namque, ubi eum posuistis? Et hic turbatus Judaeis deitatem celat in homine, et splendori divinitatis in tantae operationis coruscatione ignorantiam mortalitatis obducit, ut cum possit in suscitando 30.0193C| Lazaro Deus adorari, homo in sepulcri ejus ignoratione vilescat. Sic dum a caecis videtur, et a videntibus non videtur: sic dum de lapidibus suscitat filios Abrahae (Matth. I, 9), filios perditionis in lapidem offensionis impingit: et illud mysterio occultae operationis exsequitur, ut eum infirmi ac debiles ad poscendam opem salutis, nullo monstrante, cognoscant, et persecutores vel inimici quem tenere debeant, nisi prodatur ignorent. VI. Hic est ille liber intus et foris scriptus, hic secretus et publicus, hic apertus et opertus, hic paginis superioribus videndus, interioribus non videndus, quia incomprehensibilis (Apoc. V. 1). Intus siquidem scriptus est, cum Propheta dicat: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Foris scriptus est, cum 30.0193D| Evangelista ait: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham (Matth. I, 1). Intus scribitur, cum Deus dicit: Eructavit cor meum verbum bonum (Psalm. XLIV, 2). Foris scribitur, cum Isaias vaticinatur: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel (Isa. VII, 14). Intus scribitur, cum per Joannem dicitur: In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus Verbum (Joan. I, 1). Foris scribitur per Matthaeum: Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph. Intus scribitur: Inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I, 18). Quid utique habens? Verbum Domini, Verbum carnem factum sub lege. Foris scribitur, cum apostoli interrogati, quis esse 30.0194A| Dominus diceretur, et alii dicerent Eliam, alii Jeremiam, alii autem unum ex prophetis responderent (Matth. XVI, 14). Intus scribitur, cum Petrus exclamat: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16). Unde et ipse Dominus: Non revelavit tibi, Petre, inquit, istud caro aut sanguis, sed Pater meus qui in coelis est (Ibid., 17). Cujus caro et sanguis? Numquidnam Petri ipsius caro et sanguis obstabant quin Filius Dei diceretur? Non, inquam, sed ipsius Domini caro et sanguis, in quibus dum homo cernitur quod erat Dei Filius, non credebatur esse quod erat. Impossibile enim hominibus videbatur Deum credere cum hominem viderent, et tantam illam majestatem, in qua inhabitat omnis plenitudo divinitatis, quam ipse non capit mundus, in corpusculo despectae 30.0194B| etiam imaginis inclusam. Ait ergo, non haec caro mea tibi et sanguis, me esse Dei Filium pro diderunt. Nam ista non patiuntur me hoc credi. Denique Propheta dixerat: Et homo est, et quis cognoscet eum? Evidenter ergo illi secundum hominem vel oculum judicantes, me aut Eliam prophetam, aut aliquem unum ex prophetis loquuntur, quoniam hominem me esse habitu carnis agnoscunt, sed tibi revelavit Pater meus, qui in coelis est. Quando revelavit? Quo tempore Deus cum Petro locutus est? Revelavit, inquit, Pater meus qui in coelis est: hoc est dicere, operibus credidisti quae loquuntur Filium Dei. Sed ut loquebamur, foris scriptus est liber iste, cum Dominus esurit: Intus scribitur, cum quinque panibus multa hominum millia saturavit (Matth. XIV, 30.0194C| 20). Foris scribitur, cum amici morte lacrymatur (Joan. XI, 35). Intus scribitur, cum ipsum quem flebat exsuscitat. Foris scribitur, cum affigitur cruci; intus scribitur, cum paradisum latroni promittit in cruce. Foris scribitur, cum spiritum moriens secundum rationem humanae carnis emittit; Intus scribitur, cum in passione sol fugit, dies absconditur, terra concutitur. Foris scribitur, cum sepelitur; intus sribitur, cum tertia die, sepulcri liminibus remotis, erumpit in lucem (Matth. XXVIII, 3). Foris scribitur, cum Apostolis clavorum et lanceae vulneribus ostensis, escam etiam postulat (Luc. XXIV, 40 seqq.); intus scribitur, cum inter eosdem apostolos, clausis ostiis, qui intrare visus non est, apparet. Sed miro modo cum interior Scriptura libri magis 30.0194D| obscura sit, amplius hominum mentes turbat exterior et videntes illa quae per hominem videri non possunt, ista quae possunt per hominem videri, nova ratione non cernunt. Nam Manichaei quod videri non potest credentes, id quod potest videri non credunt: cum beatus Joannes invisibilem et visibilem Deum et hominem, brevi quasi charactere signaverit, sic enim ait: Quod fuit ab initio, fratres, quod audivimus (I Joan. I, 1). Ecce libri illius interiorem partem. Quod sequitur: Et vidimus oculis nostris, et manus nostrae palpaverunt de Verbo vitae: Ecce libri pars exterior, quae oculis ac manibus subjecta hominum, et videri et tractari potest. VII. Hanc partem libri Manichaeus ignorat, videns 30.0195A| opera quae fiunt, et non videns facientem. Potest quidem dicere iste: Tu es Christus Filius Dei vivi: sed non potest dicere, Dominus est sabbati filius hominis: et mira perversitate quod vident negantes, quod non vident confitentur: invisibilem in virtutibus recognoscunt, visibilem in homine, quod facillimum esse debuit, non agnoscunt. O caecitas! o ignorantia veritatis! et omni ratione damnanda praesumptio: isti sunt qui Deo ipsi se praeferunt: sic credendo in carne constituti, spiritualiter se vivere profitentur, quod Deum non credunt potuisse. Minor enim sine dubio ab istis Deus est, si quod isti possunt, ille non potuit. Nam si isti possunt in carne constituti alienam capere naturam: cur ille in carne positus suam servare non possit; 30.0195B| videlicet ut semper Deus sit, ne corruptelae admixtus incipiat esse corruptus? Mira disputatio, Deum destruit, cum honorat. Minoris autem virtutis est obtinere in terrena substantia deitatem, quam Deum spiritualiter in deitate durare. Quid ergo mirabor in Deo, nisi quod cum esse homo dignatus sit, in homine quod Deus esset aperuit? Non quod ipse destitit esse quod fuerat, sed quod carnem fecit esse quod Deus est: quod in excusationem materiae vitiosae mansit ipse sine excusatione: quod dum pro nobis peccatum factus esset, peccator esse non potuit. Sed hic Manichaeus, Arianus iterum superiorem partem libri utraque complexus [ Al. circumplexus] manu, illam interiorem paginam sic reserare formidat, quasi sacrilegium facturus sit, si Deus in 30.0195C| carne veniens non amiserit deitatem: vidensque Dominum in navicula dormientem, non videt ventis et fluctibus imperantem; cui deitatem se tribuere sine simulitudine paterna mentitur. Deus enim esse nisi Patri, id est, Deo similis sit, non potest: similem autem esse, nec illum qui foris scriptus est de interioribus aliquid perdidisse, illos quotidianus sermo instruere debuisset, quo filios patribus suis similes ita cupimus approbare, ut dicamus, De ore ejus exiit. Ergo omnis filius, quamlibet secundum carnalem generationem aliter generetur: tamen si forte patri per omnia similis sit, dicetur ab ore ejus profectus. Quis non videt Deum Verbum de corde Patris eructatum, nec aliunde in spiritu quam ore prolatum, etiam juxta communem omnium sensum 30.0195D| Patri similem judicari? Quod ubi fideliter senserimus, te, et ea quae foris scripta sunt, et ea quae intus divinitus annotantur, credere, unum librum dicere poterimus: in quo legem totam scriptam videntes, non philosophorum argumenta sectemur, ut veritatem opinatione colligamus; sed formam vitae ante oculos constituamus, et eam ipsam tractabilem miremur, in qua quidquid obscurum esse poterit, effundetur. Quam Manichaei non videntes in carne, Ariani non intelligentes in spiritu, unius libri paginarum confoederatam dissecuere juncturam, et mediatorem duorum consertis manibus, haeretico furore ruperunt. VIII. Sed quid mirum, si hos nimium sibi in 30.0196A| singulis paginis sapientes ac de mundiali philosophia venientes, tanta operti apertique libri concatenationis subtilitas praeterivit: cum eum nec Judaei qui ipsius erant, cum in sua venisset, agnoverunt? Qui dum de coelo signum postulant, quasi coelestia non essent quae in salute vel debilium, vel mortuorum coelesti virtute faciebat, obcaecati infidelitate sua, videndo etiam non videre meruerunt. Iratusque [ Al. add. est] Dominus, cur in ipso deitatis contemneretur operatio, illud de divitiis sapientiae suae procuravit, ut et forma servi despicabilis haberetur, et quibus non per virtutem suam divinitas radiasset, his omnimodis positus contemptui, irreverenda in ipso juxta saeculum videretur humanitas: et cum Dominum suum in spiritu Israel non receperit: cur vel fratrem 30.0196B| suum in carne Juda reciperet et cognosceret? Neque enim aequum erat, ut qui majora subruerent, et qui sacrilegium ut volebant existimari, committerent ignorantes, non homicidium facerent scientes. Denique et Jonae signum promittit infidis: et miser quidem populus, in uno eodemque homine, servum Dei contemptor sui occidit, ut quem juxta legem suam non agnovisset ut Deum, hunc extra legem suam gentiliter damnaret ut reum. Haec itaque ignobilia passionis, velut velata, sicut loquebamur operatione promeruit, cum deitatis naturam mortalitatis veste circumdat: dum apud erubescentes agnitionem ejus ipse confunditur: dum quod homo de Deo sit non credit: dum ipsum denique in se hominem indespicabilem caeteris formam, ut 30.0196C| patiatur inclinat: dum apud discipulos Dei Verbum est, et apud principes homo verbum non habens invenitur. Unde si Dominus coeli et terrae: cujus nomen super omne nomen est, formam servi accipiens, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 7), in hominem se despectum velata studiose divinitate projecit: neque videri in se voluit, quod non poterat non agnosci: quid homines observare sub specie secretae circumcisionis expediet, quos praeter naturam exemplo humiliavit et praecepto? Consultius utique facient, si etiam cum omnia fecerint dicant: Servi inutiles facti sumus, quod imperatum est fecimus (Luc. XVII, 10): quam fiducia praesumptionis elati, ut unus a dextris, et a sinistris alius in regno ejus sedeant, postulaverint: ne illis ipse Dominus respondeat, 30.0196D| qui illos amare amplius credebatur, nescitis quid petatis (Matth. XX, 22). Quibus et statim formido passionis ab eo opponitur, quae juxta carnem humiliat elatos: quam ubi intrepide poposcerunt, recte quidem dicit illis, sedere ad dexteram, aut ad sinistram, non est meum dare vobis. Numquid nam hic se potentiae indignum esse professus est, aut omne sibi non licere testatur, qui ait, Pater neminem judicat, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22)? Non est, ait, meum dare vobis, id est, sic petentibus superbe, insolenter, elate, de carnis tumore, non spiritus lenitate. Nam ego qui resisto nunc vobis, humilibus dare gratiam consuevi. Ita Dominus dum humilitatem et verbo et actu vere audientes docet: cur in secreta 30.0197A| parte corporis praefigurationem verae circumcisionis habere voluerit, ostendit. IX. Dixi de occulto circumcisionis, quae putavi esse dicenda: superest ut de ipsa circumcisione tractemus, quae figura sit, cur non oculo circumcidamur et manu, dicente Domino: Nam si oculus tuus scandalizat te, erue eum: et si manus tua scandalizat te, abscinde eam (Matth. V, 29). Quae tanta ibi praefiguratio est, ut per unam partem corporis totus omnino homo circumcisus esse credatur: et cum hoc nos post Christum, ut Judaei faciunt, non faciamus in carne, facere tamen per eumdem judicemur in corde? Veniamus ad regenerationis nostrae sacramenta coelestia, ut circumcisionem spiritualem in spirituali nativitate quaeramus: et in ipsis fidei nostrae 30.0197B| cunabulis, quo tempore circumcisio celebratur, primos vagitus sacratae repetamus infantiae: et abrenuntiationem illam, qua praeputiis denudamur, ante oculos collocemus, quoniam sicut qui carnaliter nascebantur in mundo, carnaliter circumcidebantur in lege: ita qui nunc ad coelorum regna generantur ex verbo, per verbum circumciduntur a mundo. Sic namque dicimus abrenuntiare nos mundo et pompis ejus, quoniam quidquid est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum est, et ambitio saeculi, quae non est a Patre (I Joan. II, 16). Illa ergo promissio et circumcisio est, quam non patimur ut servi, sed exhibemus ut liberi: nec postquam nati fuerimus celebramus, sed ut renascimur offerimus: omnique in procinctu baptismatis indumento nudati, 30.0197C| sola sanctorum oculis confessione vestimur: nec ad speciem naturam nostram arsura filorum veste velamus, quia in Evangelio arbor foliis exuberans, cum in ea fructus non esset repertus, exaruit: sed cuncta carnis repudiata natura, sexus immemores, nil veremur: nec cum primo illo terreno homine, Adam ubi es (Gen. III, 9)? Deum fugientes audimus: sed cum illo secundo coelesti. Ego hodie genui te (Act. XIII, 33). Deum sequentes audimus. Praeputia itaque quae Adam transgressor acquirit, per subjectionem coelestis obedientiae respuentes, naturam circumcidimus vitiorum, et per unam corporalis membri formam, omnes exercentes in praeputium sensus persequimur ac truncamus. Non enim naturam, sed naturae superflua resecamus: scientes, quoniam 30.0197D| quidquid amplius est, a malo est. Sic Domini dignationem consequimur, ut nos qui secundum carnem praeputium dicimur, id est, velut ignorantia quadam naturaliter obtecti, tamen revelata facie gloriam Domini speculemur: cum illi qui secundum carnem circumcisio dicuntur, tamen ne in legem introspiciant, obtentis prae facie obcaecentur aulaeis. Evacuata est itaque circumcisionis figura corporeae, et in vim nominis ejus tota transcendit, quando etiam sic praeputium circumcisio reputatur. Quod tunc evenit, si aut post verbum Domini, naturae hujus corruptae acquiescimus blandimentis, et denuo incentiva sequimur vitiorum: aut etiam non circumcisi in carne, eam ipsam naturam cum suis persequentes, 30.0198A| verbum Domini, dum non custodimus, obterimus. X. Porro haec an ita se habeant, et fidei patrem, et circumcisionis interrogemus auctorem: quoniam ab ipso utraque haec, et quae ad mentem, et quae ad corpus pertinent, processerunt: ipse nobis respondebit ex gestis, utrum ne illum Deo Judaica circumcisio, an vero nostra haec quam dicimus commendarit. Ac primum audit a Domino: Exi de terra tua et de cognatione tua (Gen. XII, 1). Sub hoc verbo juxta carnem in praeputio constitutus, a parentibus se circumcidit, et patriam naturamque omnem, qua per affectum tenebatur, abrumpens, verbum Domini sequitur peregrinus. Hinc deinde ex conjuge sterili et annosa, id est, et contra vitium naturae, et contra 30.0198B| conditionem deficientis aetatis, posteritatis promittitur multitudo: non considerat corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae conjugis suae, cui desierant fieri muliebria, etiam si ante sterilis non fuisset: sed in promissionem spem supponens, justificationem credendo promeretur. Prius ergo quam in carne circumcidatur, eligitur. Prius enim scriptum est: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Rom. IV, 3). Jubet igitur Deus: Circumcidatur omne masculinum vestrum, et circumcidemini carnem praeputii vestri (Gen. XVII, 10). Addidit et significantiam hujus rei, ne esset obscura. Ait enim: Et erit in signum testamenti inter me et vos. Signum ad oculos pertinet, videlicet, ut eorum esset agnitio, qui 30.0198C| non putarent eum mundialem naturam per verbum Domini respuisse: ac si qui essent illi qui Abrahae fidem et virtutem operationis ignorarent, per signum velut per imaginem aliqua comparatione depictam, quid verum esset agnoscerent. Deinde et Propheta infideli populo, qui Deum ex eo quod videri non potest, nollet credere, signum visibile promittit dicendo: Dabit vobis Deus vester ipse signum: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isa. VII, 14). Et ipsi Judaei cum Dominum tantum in carne conspicerent, et fidem ejus virtutibus denegarent, signum postulant de coelo, nempe ut crederent si viderent. Deus ergo pro tempore cum Abrahae posteritas paribus si posset vestigiis ingredi in fidem electionis suae, notam 30.0198D| in signo hoc voluit esse justitiam, ut qui mundialem naturam animae respuisset, ei circumcisio carnalis appareret in corpore, ac velut per hoc quod videtur posset intelligi. Sic multa quae a prophetis populo denuntiabantur, ab ipsis prius a quibus praeconabantur effecta sunt. Nudos in captivitatem filios Israel esse ducendos, Per prophetam iratus Dominus minabatur: certe dictum jam ad partium omnium intelligentiam poterat intrare. Vadit tamen nudus ipse Propheta per populos, et in se quod aliis vaticinabatur ostendit. Videt vulgus, non audit, et in Isaiae corpore quae sibi erant ventura cognoscit. Fit signum de vate, et in libero adhuc populo amaritudinem sentit Propheta captivi. Sic Abraham designat 30.0199A| in carne quod exercebat in mente, et per nomen membri velut virtutem circumcisionis intelligit, non per hoc signum exprimens carnis: sed signum fidei. Denique post illam carnis circumcisionem suae, si erat plenitudo justitiae, quare majora adhuc Deus in Abraham fidei experimenta quaerebat? cur in patrio postmodum tentatur affectu, si jam in alla circumcisione benedictionis summa tenebatur [ Al. summam tenebat]? Sed quoniam non illa virtus, sed signum jubebatur esse virtutis, quaeritur a singulari viro, utrum ne qui jam et patriae et cognationi renuntiasset, et circumcidi se passus esset, non parceret et filio? Quem ubi ad victimam non tristis exhibuit, pro digna pignoris impietate, fit carnali pietate sublimior. Lucratur orbitatem, dum parricidium meditatur: 30.0199B| et cum unico non parcit in terris, stellas pro filiis annumerare jubetur in coelis: carnalisque despector naturae, in natura siderum collocatur: et humani contemptor seminis, pater vocatur astrorum. Sic fidelis non filio, sed praecepto, dum mandatum Domini religionem ducit esse, non crimen, dum offerre filium Deo sacrificium judicat esse, non parricidium, pene meruit praevidere, quod Deum ad tentationem probandae mentis parricidium voluit offerri, sed noluit impleri. XI. Ab hac veritate, forma Judaicae circumcisionis admissa est: haec nominis erat figura, non membri. Sic naturam nostram Deus voluit denudari, ut non in nobis aut cupiditas arderet, aut ambitio sudaret, aut affectus carneus praeemineret, sed ab omnibus 30.0199C| praeputiis nos Dei amor et praesentium contemptus exueret. Dixit quidam satyricus gentium poeta: Probitas laudatur et alget. Testimonium hoc verum est: nullus eam stipat populus, nulla multitudo ambit, homo nullus amplectitur: et in mundo isto velut in novercali domo horret, etiam necessariis deoperta, quamdiu non vestem suae habuerit dignitatis. Age si videtur, totum tramitem veritatis per patriarcharum gesta velut per viva vestigia decurramus, ut in circumcisionem quae sanctificat demonstremus. Transeo Isaac peregrinantem; quod ipsum in circumcisionis forma consistit: Rebeccamque propter Philistinorum insidias sororem de uxore dicentem (Gen. XXVI, 7): quod aeque quam magni sacramenti sit, tibi existimandum relinquo. Taceo Jacob per duas annorum 30.0199D| hebdomadas, matres duodecim tribuum servitute mercantem. Omitto ejus filios, quos per patriam benedictionem et sanctitatem, naturalis quaedam necessitas continebat. Ad Job veniam, in aliam generationis lineam de Isaac germine jam prolapsum, nec inter duodecim Jacob filios haereditatum, per Esau genitum, primitivae benedictionis extorrem, primogeniti dignitatibus exspoliatum, inter Edom principes qui Deo placeret inventum. Hic tamen an circumcisionem naturalem aequanimiter possit ferre tentatur. Fit pauper ex divite: sed hoc etiam saeculi homines contemnere noverunt. Tot orbitatibus vulneratur, quot successionibus gloriabatur. Exclamat forti voce, nudus censu nudus et filiis, nudum se 30.0200A| exisse de utero matris suae, nudum etiam iturum sub terras, Dominum dedisse, Dominum abstulisse (Job. I, 21). O virum naturam saeculi respuentem, non se lacrymis, non se gemitibus, non se etiam tenebris tradidisse, sed potius detrimenta pignorum, suscepisse adjumenta meritorum dolorum victor, etiam sensu egenus, affectu fit fortior cum infirmatur, et in valle lacrymarum turrim occupat gloriarum. Ubi es in sola carne circumcisa Judaea? Confer cum hoc viro pedem, et contende gloria: attolle te majorum superba virtutibus: latusque tuum benedictis nobilium patriarcharum circumcinge nominibus: ut in te justificationum vetus illa virtus et avorum splendor appareat. Job adversum te procedit in medium, sanguinis auctores non erubescens, 30.0200B| nec per Esau inconcessam benedictionis fortem transfusione mentitus. Nam illa, nec prodesse novimus, nec obesse, dicente Domino: Anima patris et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). Ac proinde ei spes est, quod in his vincat te omnibus, et procedit plus sibi de virtute vendicans propria, quo minus ex gloria promittit aliena. Denique exspoliatus Job bonis omnibus, nil requirit. Tu Aegyptum in eremo post manna deliciosa suspiras. Illum ab spe in Deo posita, tot malorum tentamenta non avocant: te ad eam spem bonorum omnium blandimenta non provocant. Ille manum Domini sentiens benedixit in vulnere: tu virtutibus de Pharaonis jugo exuta non subjaces. Hinc illi et pro circumcisis veniam postulare conceditur: 30.0200C| tibi velut incircumcisae Amorrhaeus pater et mater ingeritur esse Cethaea: ut manifeste liqueat, et illum per virtutes operum non observantiam circumcisionis benedictionem sibi restaurasse quam proavus amisit: et te per jactantiam circumcisionis virtutes negligentem, eam benedictionem, quam Jacob sola subtilitate acquisierat, perdidisse. XII. Quid enim sibi Judaeorum arrogantia non usurpet? Job iste qui Deo placuit, quodammodo gentis est meae, et circumcisus est forte, quoniam de Esau circumciso hucusque generatur: licet in hoc non circumcisio fuerit praedicata, sed virtus: nec an sine praeputio vixerit, sit quaerendum, sed quod nihil labiis suis peccaverit, sit tenendum. Ad alienigenas ad quos provocavit veniamus, quoniam nullam 30.0200D| nobis arborem exemplorum ager divinorum omni ligno feracium plantariorum, nec in eo germina de vimine, sed de fruge censentur. Ostendamus in Israel gloriam peregrinam: et benedictionis germen in ligno fluxisse non suo, dicimus Ruth [ Mart. in ligno fluxisse suo: non dicimus Ruth], quo magis confundantur in foemina. Promittitur per prophetas de radice Jesse virga pro nostra salute proditura: in quam flos conscenderet, qui solus utique pleni agri odore fragraret pro consortibus suis: quem in odorem unguentorum super omnia aromata laetitiae oleo pater unxisset. Hic tamen Jesse aviam non Israeliticam habuit, sed Moabitam. Cui tantum peregrinae conceditur, quantum nulla de patriarcharum germine 30.0201A| promeretur, ut suo utero destinatae benedictionis semen accipiat, et Israeli non Israelita parturiat dignitatem; cornuque populi sui, in alterius populi benedictionibus aliena sustollat. Unde istud, oro, promeruerit? Credo, quia dicit socrui suae: Populus tuus, populus meus est: et Deus tuus, Deus meus est (Rut. I, 16). O virtutem viris etiam praeferendam! Abrahae fidem incircumcisae gentis mulier imitatur, quam virilis circumcisio dereliquit, et per aliena vestigia meritum justificationis ingreditur, a quibus majorum caeca haereditas deviavit. Deos suos Moabita contemnit, cum tu, Israel, desideres alienos. Illa in unum Deum suorum jam oblita conjurat, et tu post multitudinem fornicaris idolorum: hinc eligitur a Domino, hinc fit Israelita mente, non genere; fide 30.0201B| non sanguine; virtute, non tribu: hinc usque adeo benedicitur, ut prophetarum tuorum mater vocetur et regum. Lucet prorsus die clarius, regnum coelorum vim pati, et a vim facientibus invadi, diripi, possideri: nec justificationem gentis esse, sed vitae: quando non circumcisi per frugem probitatis, aulam sanctificationis introeunt; et circumcisi in eadem aula geniti, per pudenda gestorum sceptrum sanctificationis amittunt. XIII. Sed rursum ad benedictum velut duodecim tribuum sanguinem redeamus, ut in eo jam tunc praecedens ecclesiastici mysterii veritatis umbra probetur. Longum est singulorum formas enumerare sanctorum, eorumque gesta tuis, filia dilectissima, enarrare virtutibus: quid sit quod Joseph de domo 30.0201C| Aegyptii regis, veste projecta, nudus aufugerit: quid sit quod hic populus mare transierit, et Pharaonis non transiit exercitus, et species labentis naturae sub hominum pede mutatur. Quid est, quod ipsum mare evadentibus Aegyptum Jacob filiis occurrat? Tibi haec cuncta examinanda, et juxta tuam vitam, et juxta Ecclesiae mysteria derelinquo: ut in his veritate circumcisionis arcana, quam in Abraham aspicis, vacuatam formam signi Judaici non mireris. Igitur quoniam strictim universa dicenda sunt, ne in longum sermo procedat, seges mihi omnis Israelitae gentis est invadenda, et in ea ipsius circumcisionis ventilandus effectus. Jesus Nave populos haereditaturus in terris, prius illa omnia velut divinae plebis circumcidere jubetur examina: quasi vero non tota eremus per 30.0201D| varias peccaminum plagas circumcisae gentis ossibus albicaret. Quid ergo jubebat hoc fieri, quod peccati meritum non sanabat? Dicit Dominus, Fac tibi cultellos petrinos nimis acutos (Jos. V, 2). Quid est, quod tantopere cavet, ne habeantur obtusi? Nimis, ait, acutos, ut videlicet non qui particulam aliquam corpusculi sui sensu doloris abscindant, sed multa lima atque usu cotis assiduo tenui acie, mortiferos sensus mentis subtiliter discriminent. Circumcidit ergo, ni fallor, in illis Aegypti desiderium, murmurationem, contumaciam, idolorum fornicationem, consuetudinem peccandi, pro quibus iram Domini eorum sensere majores. Et illis etiam sine dubio circumcidit metum positorum ante faciem praeliorum. Nam 30.0202A| jam antequam terras promissas sibi, Jesu illas speculante, vidissent, gigantes ibi esse fortissimos conquerebantur, cum quibus manus consereret formidarent. Circumcidit et oculos, ne alienigenarum conjugia contra licitum concupiscant: aliudque in illis regionibus velint possidere quam terras. Non enim si non circumcidantur, sed si haec negligant, per iram Domini moriuntur: quoniam illud signum est benedicti, non meritum benedicendi. XIV. Sed pleni sunt omnes libri, plena exemplorum vetustas, quod non praesectione nescio cujus membri, sed naturae nostrae circumcisione Dominus delectatur: in qua se cum etiam ille major omnium prophetarum Joannes circumcidit, non vestitur mollibus, non exquisitis ad gulam dapibus saginatur: 30.0202B| sed in hoc mundo pene sine mundo est, cunctam desideriorum deserens curam mundialem; setosa durum virum horridant tegmina, non decorant; humifero esu, melleo tenuiter sudore saturatur: quae alia circumcisio praestantior debebit inquiri? Denique hic non agnum illum quem in umbra veritatis soliti erant Judaei habere pro pascha, per quem mundi peccata non poterant aboleri: sed illum verum agnum, cujus omnis esset mortalitas cruore salvanda; relictis nonaginta et novem ovibus, unam gestari pastoris veri humeris primus agnovit, dicendo: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Illud etiam in eo mirandum est, quod eremum elegerit, Domini praedicaturus adventum; non in templis, non loquitur in plateis, multitudinem multitudini profuturus horrescit: 30.0202C| et cur vox est clamantis, si declinatur auditor? Opus est utique multitudo doctori. Et quae in eremo multitudo? Sine dubio nulla. Et quid faciet propheta, qui vox est, et vox clamantis? Elegit, ni fallor, locum, non ubi eum nullus audiat, sed ad quem populos de naturae corruptae conversatione reducat, ut in Propheta novam vitam videntes, divinam mirari discant, seque omnibus vitiis circumcisos in eremo esse patiantur. Locus ergo ipse forma doctrinae est, et ipsa praedicatio solitudo est virtutum. Operatur habitatio, dum urbium frequentiam sollicitus relinquit auditor, et eremum a contagione mundi velut a theatro hoc voluptatum avulsus ingreditur. Prohibet denique ne Abraham patre glorientur: videlicet quod ejus vestigia non sequantur. Certe si ad circumcisionem 30.0202D| illam Judaicam veniamus, circumcidamur ut Abraham fuit circumcisus. Si ad sanguinem, cur filii Abrahae non dicantur esse qui filii sunt? Sed et fidei pater non potest esse nisi credentium: et filii non de signo circumcisionis, sed de operis similitudine recognoscuntur. His ergo cum inhibebatur, ne se Abraham parente jactitarent, illud ostendebatur, non quia signum fidei illius, sed quia signum patrium non haberent. Tunc autem rite filii Abrahae sunt dicendi, si ad formam parentis non facie, sed vita respondeant. Si ad verbum Domini, nec patria diligatur, et filius possit occidi: cum ipse etiam totus homo illi, qui pro nobis mortuus est, pari debeat charitate commori. 30.0203A| XV. Si Simeon senex: Nunc dimittis, ait, Domine, servum tuum in pace: Quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29). Forma est utique quod qui Christum videt, jam sit saeculo moriturus. Et haec est circumcisio, non adhuc sub tabernaculo significationis adumbrata, sed praefiguratione veritatis occultata, etiam in lucem facis imagine expoliata procedens: quam Abraham priorum mysteriorum pene omnium initiator ostenderat, cum post verbum Domini locum sibi a filiis Heth, non ubi viveret, sed ubi moreretur, acquirit. Magi quoque, adorato Domino, ne cui genti, ut docuimus, praeputium corporale fraudi esset ad gloriam, suis se affectibus circumcidere, cum thesauris suis, id est, secretis mentium patefactis, animorum motus mactavere pro munere; eosque morbos 30.0203B| per quos aliquid aut cupimus, aut metuimus, aut dolemus, velut ante pietatis aram et misericordiae altare foderunt, ut vel in auro avaritia, vel in thure idololatria, vel in myrrha fieret Domino subjecta mortalitas: a quo ejus utique erat captiva ducenda captivitas: et in hanc petram et sacra pecuniae cupiditas, et profana errorum superstitio, et amata mortalitatis conditio, velut illisae morerentur: jampridem Babyloni Psalmista praecinente: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos [Al. tuos] ad petram (Psal. CXXXVI, 9). Sub his ergo Magorum et nominibus et oblationibus, omnimode ille divinorum operum interpellator exuitur: Quoniam Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Quis enim jam aut aurum sibi audeat possidere, si Domini est? aut idolis thura concremare, 30.0203C| si Christi sit? aut mortuum nisi mortuus sepelire, si myrrha jam vivi est? Denique et a diabolo velut per hanc trium aleam tesserarum Dominus ipse tentatur. Nam et continentia in fame, et religio in adorando, et vita in praecipitio periclitatur. Sed facile cuncta superavit, quia pater et rex bonorum omnium thesaurorum, et sacerdos repositorum ante saecula mysteriorum, et resurrectio destinatus fuit mortuorum. Magi tamen ex illo veteris vitae reliquere vestigia: novumque iter ingressi, vacui sarcinis, non vacui benedictione, cantaverunt: Revertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi (Psalm. CXIV, 7). Nec non ille ad quem Dominus ingressus est, omni dicitur praeputio circumcisus vitiorum: nam et dimidium ex substantia sua dat egenis, 30.0203D| et si cui quid fraudavit, reddit in quadruplum. Ille utique qui Dominum non poterat videre dum dives esset, nisi postquam de terra, in qua cor ipsius videbatur esse cum thesauro, sycomorum qua Dominus esset transiturus ascendit. Tunc velut de cognata necessitate a crucifigendo conspectus in arbore cognoscitur, et filius dicitur Abrahae. Cur dicitur? Si erat, testimonio non egebat. Sed quoniam non omnes erant filii Abrahae, qui esse credebantur: hic de opere agnoscitur filius, non de gente: et virtute, non de sanguine. Hae circumcisiones sunt notae de circumcisionis effectu. XVI. 30.0204A| Jamne vides, filia, jamne consideras totam circumcisionem per operum formam, velut per quaedam membrorum lineamenta deductam, et per actuum diversitatem quasi colorum varietate depictam: unum tamen justificationis apicem virtutum gradibut impletam? Cernis alium patriam relinquentem, nec de parricidio dubitantem: alium tanti census naufragium non curantem, nec in orbitatibus lacrymarum, immo et in putredine corporis sui de peccato potius conjugis quam suo vulnere suspirantem. Illam populos suos deosque deserentem, nec in alienam gentem inopem virilis auxilii venire metuentem. Hunc repromissionis ingressurum terras, cultellosque animorum non in ense ponentem, sed de caute facientem, ut ex se habeat petrinus, quod ferreus acquirit 30.0204B| aliunde. Alium in solitudine viam Domini praeparantem, et rectas semitas in eremo facientem. Alium porro dimitti de saeculo deprecantem, et pacem Domini malle quam mundi. Hos vero suis affectibus spoliatos, in auro, thure et myrrha conversationum itinere mutato, qui per Herodem venerant, per angelum redeuntes. Istum etiam nunc acervos fraudium cum fenore removentem, et Abrahae filium non naturae beneficio, sed gestorum suffragio nuncupatum: ut evidenter appareret omnem mundi naturam per singulorum operationes fuisse demissam.
XVII. Sed quoniam tamquam circa nuptialis convivii finem, pene vinum quod per patriarchas ministrabatur expendimus, et novum coepimus aquarum conversione libare, de novis quoque utribus aliqua 30.0204C| proferamus: ut quale sit quod receperunt, de eo quod ipsi redolent aestimemus. Fervet quidem uniformiter per omnium apostolorum mentes plenis musto pectoribus, et mensuram corpoream inundatio spiritualis excedens, ebrietatem non celat gloriosam. Nobis tamen ab illo est incipiendum a quo hauriendi sitis est inchoata: ut ex desiderii magnitudine, sacrae infusionis plenitudinem doceamus ex uno sitim parilem sociorum, non avara divinae sobrietatis propinatam. Ecce inclytam sodalitatem. Augustum caput Petrus extulit, novi signifer testamenti et in creatione ejus primitivus: alius quod sine dubitatione loquor Abraham, nescio an major: certe quod sentio non secundus. Illi generatio larga promittitur, huic generatio pascenda committitur. Ab illo 30.0204D| justificanda procedunt: in hoc justificata fundantur: ita quod ille sperat, hic accipit. Illi dicitur: Faciam te in gentem magnam (Gen. XII, 2); huic dicitur: Faciam te in piscatorem hominum (Matth. IV, 19). Illi dicitur: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XII, 3); huic dicitur: Judicabis duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Illi dicitur: Ut stellae erit semen tuum (Gen. XXII, 17); huic dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 39). Ac per hoc, ille foecunditate seminis benedicti impletur: hic ante semen ipsum evangelizaturus asciscitur. Abrahae pro filiis claritas monstratur astrorum, sed Petro traduntur 30.0205A| regna coelorum: videlicet ut in ea, sine Petro, nec filii Abrahae possint intrare. Hic ergo non quo circumcisus sit juxta gentem suam apud Dominum gloriatur, sed dicit: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid erit nobis (Matth. XIX, 27)? Quae sunt ista omnia apud eum, qui praeter instrumentum artis piscatoriae nihil habebat? omnia, inquit, utique quae ad concupiscentias mundus ingerit, quae praeputia possunt dici, si congregantur ad lenocinia peccati: quae vehementius praecidenda succrescunt, si cum proventu mentitae felicitatis adulantur: interioremque illam mentis nostrae naturam circumvestire nituntur: ut majoribus tenebris ipsum etiam quod nobis pro lumine datum est, tenebrescat. Omnia, inquit Apostolus, reliquimus, et secuti sumus 30.0205B| te. In fidem veteris exempli nepotum virtus tam sera quam mira, per discipulum primogenitum novae justificationis aspirat: et obsolescentibus jam pene imaginibus veritatis, Abraham reformatur in Petro: omnia se reliquisse testatur: non in alto fluctuat, artis cura non geritur, nec socrus aegra sine Domino visitatur. Omnis singularis viri affectus in Christo est, hunc sequitur substantiae contemptor, studii negligens, affinitatis oblitus: et id quod Abrahae ut faceret imperatum est, hic jam fecisse non celat: videlicet ut simili circumcisione sicut virtutis haeres est, fiat haeres et gloriae. Omnia, inquit, reliquimus et secuti sumus te, quid erit nobis? Hoc est dicere, totis vitae prioris vitiis desecatis, in forma utris in pruina jacentis, dum te sequor, exarui: nihilque in 30.0205C| hoc mundo praeter te, quo impleri cuperem elegi: cujus non frustra hujusmodi siccitas sancti Spiritus ubertate pensatur; per quam ebrietatem novae gratiae in se Apostolus ipse, dum linguis infidelium infamatur, agnovit. Sed et caeteri apostoli ejusdem musti spumavere fervore, et unius botryonis superfluenti maduere vindemia, qui tamen in odorem ejus nectaris ad beati Petri similitudinem cucurrerunt. Aspice illos geminum sidus in terris, nec incassum tonitrui filios nuncupatos, cymbam, linum, patremque deserentes, nec victus sollicitudine dubitantes, nec officii usibus inhaerentes, nec potestatem paternam reverentes, sumptu, negotiatione, affectione castratos. Quid aliud utique quam natura saeculi circumcisos veste, fluctu arida, manu sicca aere, corde, 30.0205D| pietate non molli: nudo etiam de navali parata vestigio? Credo ad eam formam, jam tunc et Moysi, ut pedum solveret vincula, praeceptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem (Rom. X, 15)! Et ideo non sunt velanda quae pulchra sunt in conspectu Domini, nec mortuis vestienda quae vita diligit. Hunc rursus respicit de teloneo publicanum, quaestum damnantem, consuetudinem respuentem, et nomen actus fidei nomine commutantem, ut ab omnibus omnino non pars corporis, sed natura prorsus iniquae consuetudinis circumcisa monstretur. Totum dicerem novae vocationis examen, nisi in similibus convenirent, et eamdem virtutem haberet diversitas personarum, naturamque mundialem multitudo licet 30.0206A| hominum, uno tamen contemptu rerum velut falce succideret. XVIII. Et quoniam satis abundeque exempla et veterum protulimus et novorum, mentisque cursum ne velut caeca nocte ad ignorantiae scopulos deveniret, sanctorum imaginibus quasi per sermonem coeli notandis sideribus instruximus: nunc ex obscuro noctis egressi, non solum diem et solem, sed ipsius solis et luminis lumen, sub quo errari non potest, contemplemur. Illorum enim quaerit ipsa multitudo judicium, et in copia formarum, necesse est ut eveniat subinde similitudo flammarum; ut saepe nautis confuse attonitis per pavorem, ut lucifer vesperum, et vesper luciferum mentiatur: solis sine societate parili sola est claritudo miranda, cum dubia etiam 30.0206B| sub nubilo a similitudine sit vindicata si paruit. Ac per hoc etiamnum Dominus, quoniam carnem sumpsit, et homo esse dignatus est, aliquid tale fecerit requiramus: ut velut solem sub nubilo, ita sub specie corporali etiam id quod radiaverit admiremur: aliumque potius opponamus quam ipsum aliunde sumpsisse credamus. Quem autem alium, pro fide divina humanaque in hoc saeculi pelago numquam sine metu naufragii navigantes, ad dirigendum veritatis cursum sequemur, quam illum qui, disclusa penitus parilitate sui, solus etiam cum pro nobis in nostra carne obscuratur, immensus est? Qui nec in nomine potest celari, dum mortalitatis naturam substantia divinitatis exsuperat: qui non elementum, sed virtus elementorum est: in quo tenemus initium et consummationem 30.0206C| et medietatem omnium: per quem solum solis et anni cursus sunt, et stellarum dispositiones, mensium quoque mutationes: quoniam in ipso vetera transierunt, et facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). Et cum magorum iter ejus stella duxerit, quid mirum erit, si nos quoque gestorum ejus claritas, velut ipso thesauro immensi fulgoris instruxerit? Atque utinam ad certam dationem tanti splendoris et luminis, nostrorum oculorum avertatur infirmitas: ut ille se subtraheret et negaret, inquis? non, sed palam omnibus coelestis splendor appareret: modo ad eum sequax mens amica voluntate convertatur, in solo inveniet plenitudinem quam guttatim per singulos colligebat. Octavo die circumciditur, a matre utique quasi homo qui promissus fuerat ipsi Abrahae, 30.0206D| cum de circumcisione doceretur, dicente Domino: Et erit testamentum meum in carne vestra in testamento aeterno (Gen. XVII, 11). Dei testamentum in nostra carne esse, Domino in nostra carne dignante, quis dubitat? Illudque testamentum aeternum videri, quod citharis et psalteriis psalleretur. Cujus rei quoniam prolixa est disputatio, et necessaria videtur esse transcursio, ne per ramorum copiam robur ipsum propositae materiae derelinquens, incastigata erret effusio: praesertim cum mihi difficilius sit naturam ejus implere quam quaerere, et satis superfluum moerentibus brachiis laberare, quamquam ipsam materiam gracile non sustentet ingenium: et necessarium pene sit, ut et disputationibus aliquibus circumcidamur, 30.0207A| dum de circumcisione tractamus, quando nobis ad excusandam etiam imperitiam nostram, opportunitatem materiae ipsius praestet auctoritas. XIX. Igitur ad propositum redeuntes, interrogemus ipsum hominem suum: nam de Domino loquebamur, ipso qui erat in homine circumciso, cum jam secundum legem circumcisus haberetur, clamat ut evangelista testatur: Vulpes foveas habent et volucres coeli nidos suos, ubi requiescant: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20). Rogo hic ubi sub Cyrino census investigatio? ubi edictum Caesaris? ubi necessitas profitendi? ubi Joseph ipsa professio? Nova ratio illic habet nihil quod descriptor inveniat, et vere. Nulla enim Dominum saeculo mancipata delectant, nec sibi usurpat quidquam 30.0207B| quod vel Caesari, vel mundo voluit esse captivum: docens nullum duobus dominis posse servire. Circumciditur ergo haereditate Joseph et Maria: nihilque sibi de mundialibus vendicat sub tributo, qui utique eis dixerat: Nescitis quia oportet me in paternis meis esse (Luc. II, 49): scilicet in templo, non in saeculo: in sacrificiorum mysterio, non in malignantium concilio; in paternis utique spiritualibus: nam patrem in carnalibus non habebat. Denique de eo templo et oves abegit et boves, et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit (Matth. XXI, 12). Sic templum etiam ipsum, quod figura est corporis sui, carnali concupiscentia circumcidit, ut intelligeret homo, haec sibi in sua mente esse facienda: nec sane suis parcit affectibus: nam eum 30.0207C| gladium quo alios circumcidebat docendo: Si quis amaverit patrem et matrem supra me, non est me dignus (Matth. X, 37): sua convertit in viscera, et sibi ipsi facit quod credentibus est facturus cum dicit: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei (Matth. XXII, 48)? O mysterium! matrem Mariam sibi Dominus abjurat, cum extra verbi esset audientiam constituta, eo potissimum tempore, quo verbum praedicaretur a Verbo, et ipsum se ministrandum discipulis ministraret: quod apertius postmodum in illa unguenti effusione patefecit, dicendo: Me autem non semper habebitis (Matth. XXVI, 11). Irascitur ergo cum eum magistrum vita docenda non eligat, qui eam matrem per virginem parturiendus elegit, et cur ad eum quem extranei etiam tam facile interpellare 30.0207D| possent, mater nollet intrare: nam fratres ejus necdum credebant in ipsum. Quis hic erit, rogo, qui excusationem praeferat aut gratiae, aut amori? si et Mariam merito nulla vincit, et Christum Dominum nostrum nemo superat pietate. Illa mater enim negatur a filio, ut vera illa [ Al. etiam] circumcisio doceatur: quoniam magister et parens vitae debuit vivere, prout docebat esse vivendum. Hic est ille gladius femoralis, quo Levitae suos propinquos et proximos occiderunt: quo etiam Dominus ipse a Patre jubetur accingi: quem omnes capiunt qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum: quem gladium Dominus mittit in terras, ut filium separet a patre, filiam a matre sua, nurum a socru sua. Hoc gladio 30.0208A| etiam beatus Paulus Ecclesiam circumcidit, dicens: Reliquum est, ut qui habent uxores, tamquam non habentes sint: et qui emunt, tamquam non possidentes sint: et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur (I Cor. VII, 30, 31). Hic totius justitiae virtus, hic ratio est circumcisa omni carne, id est, parentum, fratrum, cognationum, affinitatum, nullum amplius amare quam Dominum: ut ad crucis imaginem Dei verbo, non ad aliquos mundi actus, moneamur affixi matrem commendare discipulo. XX. Res loquitur ipsa, cur illa pars corporis per quam Judaeus se autumat justificari, defectioni adjudicata videatur: adeo ut difficilius fuerit modum adhibuisse sermoni, quam argumenta requisisse: et hanc veram esse circumcisionem, si abrenuntiantes 30.0208B| mundo, ex quo juxta carnem nostra natura est, et parentibus, et quae fidei scandalum faciunt circumcisis, oculo etiam et manu et pede, nudi et soli, debiles etiam, si fieri potest, Dominum sectemur, cantantes vere: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me (Psal. XXVI, 10); ut a Domino mereamur assumi, et corporea denudati natura, spiritalium indumentis actuum gloriosius vestiamur, scientes quoniam quod de carne nascitur, caro est: et quod de spiritu, spiritus est, dicente Apostolo: Et si cognovimus Christum secundum carnem, verum jam non novimus, in quo non novimus, in quo nobis mundus crucifixus est, et nos mundo (II Cor. V, 16): ut praeputiis, quae sunt in superficie conversationis, abscisis, nudum illud et solum nostrae generationis 30.0208C| secretum, quod superfluis tegebatur, appareat. Si enim fenum quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis nos (Matth. VI, 30), si fide modicos non esse praeviderit! Cultello itaque petrino corporis nostri circumcidenda est natura: Petra autem Christus est: cujus cultellus amor est, quo crescente in nobis, saeculi desideria decrescent. Quem qui amaverit, dicit patri, non novi te: naturamque circumcidens suam, nec ut patrem sepeliat mortuum, separabitur a Christo: et exspoliatus veterem hominem cum actibus suis, quod praeputium est, aliam naturam suae videbit esse substantiae: id est, ut sicut primus homo terrenus a terra: ita secundus coelestis incipiat esse ex coelo: nec dicet jam cujus circumcisa est natura patrem, 30.0208D| praeter cum qui in coelis est, se habere: sed praecepto Domini lucido, illuminatis oculis, sedere ad dexteram virtutis filium hominis agnoscet. Obterendae sunt omnes animi voluptates, relinquenda studia delectationum, quoniam hic circumcisionis est veritas, non figura. Nitendum in summa, ut cunctis naturalibus amputatis, conversatio nostra tendat ad coelum, ubi Christus est ad dexteram Dei (Col. III, 1). Quod ita verum erit, si ludi, si jocus, si convivium, si sermo pene familiarium deserantur: et tamen qui circumciduntur arescunt, ut non nos mundo, qui vitae imagines sumus, sed mundus nobis mortuus esse credatur: nec agglutinari eorum aliqua quae circumcisa sunt inimici arte sinantur: sed 30.0209A| clamemus, sedit sanguis circumcisionis: ut cum in nobis calculus coeperit operari, in quo nomen novum solus novit ille, qui accepit, non timeamus, in loco revelationis occidi: quinimo et imputantes aliqua nostro Domino per amorem: nam et operarius ibi benignus admittitur, ut superius in beato Petro novae gratiae susceptore didicimus: tota credulitatis nostrae harmonia intortis vehementius per artem fidibus resultemus: Propter verba labiorum tuorum, Domine, ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). XXI. Anne est aliquid tam durum, tam ferreum quam repugnare naturae? Et cum omnia in mundo per Deum nobis sint facta, ipsos nos, velut non nostra circumstent, repellere, non videre: mundumque 30.0209B| ipsum nobis se cum omnibus divitiis et pulchritudinibus suis ingerentem manu quadam repudiare virtutis, obseratisque omnibus sensibus quibus ad animam substantia vitalis accedit, pene ad imaginem obrigescere mortuorum: non visu, non auditu, non odore, non tactu, non sapore capi, et in natura corporis naturam corpoream non habere, hominemque se quod homo sit oblivisci: eum tamen hoc ipso quod ambiat non teneri, quia vere quod homo sit teneat, et eo magis despiciat se, quo se magis agnoverit. Tum quia durum est praesentia sibi abdicare dum vivit; et futura sperare post vitam. Haec natura corporis, hoc, ut diximus, nisi circumcisa non patitur: facileque se gestit jactare in suis, sibi cernens terras, sibi maria, sibi videns solem et universa coeli 30.0209C| astra servire: et quando se fraudari a terrestribus patietur, cum dominetur et coelo? Tantorum ergo elementorum tam importuno circumventa famulatu, usque ad oblivionem suae conditionis inducitur: et in despectu totius sublimata mundi, vincere ipsa ex eo quod sibi obsequuntur praesumit elementa: hinc montibus scrobibus fodiendo, hinc valles substructionibus opplendo, hinc maria molibus arando, nunc arida irriguis foecundando, nunc stagna paludesque siccando, vel campos consitis nemoribus vestiendo, ac silvosorum montium juga, vetustis nemoribus denudando, ut pene dominam se naturae esse non credat, si fecerit aliter. Cujus naturae concussione, natura nostra his meditationibus agitatur: durum est vias Domini custodire, in quibus non experimentis, 30.0209D| sed detrimentis potentiae desudatur: nec quaeritur ut supra nos quod amat universa mortalitas, sed ut sub nos vita ducatur, ne amplius nos existimando quam sumus, incipiamus nec id obtinere quod sumus, cum per hoc ipsum si velimus despicere, quod sumus, mereamur in melius esse quam sumus, dicente Domino, et nostrae illi imputationi quam praesumimus, subscribente: Amen dico vobis, nemo est qui relinquat domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, qui non recipiat centuplum in tempore hoc, et in saeculo venturo vitam aeternam haereditabit (Matth. VIII, 8). Et talibus promissionibus viae [ Al. vitae] illae durae, quas ob verbum Domini custodire necesse est, 30.0210A| molliuntur. In quarum custodia utique multa retributio est. XXII. His mercedibus invitamur, quos oportebat et cogi, dum velle nos ambit quod poterat et jubere. Denique cum verbum vitae durum dicerent esse sermonem, et ob hoc turbati omnes qui eum sequebantur abscederent: respiciens discipulos suos, numquidnam et ipsi abire vellent, inquirit iratus: adeo eligit potius se nobis bona omnia debere, si volumus, quam imperare si cogimur, dicente Apostolo: Si enim volens hoc ago, mercedem accipio: si autem invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17). Haec voluntas femoralis illius vagina cultelli est: quae ubi in se amorem Dei, quem cultellum esse diximus, receperit, merebitur intelligere Dominum 30.0210B| vera praedicasse: Jugum enim meum suave est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 10), quoniam superfluis omnibus amputatis, et cunctis oneribus circumcisi, belluae quadam sarcinalis imagine tenuata, vere etiam nos cum Psalmista dicimus, qui vel per glaciem, vel per liquidam etiam mollemque substantiam angustum illud acus foramen transire possumus, quod introire qui in equis sperant et curribus, non valebunt, quoniam tales etiam via illa quae lata est et spatiosa, vix capiet. Laborum itaque arduos montes et difficultatum propemodum muros, quibus coelestia ab humanis velut provincia cujusdam limitibus separantur, divina invitatrix munificentia liberalitasque deplanat. Et sicut tubis sacerdotalibus muros illius Jericho: ita prophetarum vocibus turrim nostri 30.0210C| interitus elidet, si modo contra spem in spe credentes, et quodam concitatorum luminum, videndi saliente transpectu, in fraudem praesentium caducorum promissa tamquam manibus jam apprehensa miremur: et hac circumcisi natura in aliamque naturam transpositi, mente illa et animo teneamus, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Dominus iis qui diligunt eum: de quorum numero non est, nisi qui per demonstratam superius circumcisionem velut cum Domino confixus in cruce, semper peccatis suis passione est dignus. Ille vero Dominum nostrum dignum tali passione non credens dixerit: Domine, memor esto mei cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Quem, dum adhuc loquitur, ipse Dominus promptus 30.0210D| interpellantis auditor consolari, ut consuevit, pro sua pietate dignabitur, dicendo: Forti animo esto: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
- EPISTOLA XX, SEU IN SUSANNAM LAPSAM OBJURGATIO.
(Haec epistola, quae non unanimiter ab auctoribus adjudicata est Hieronymo, multis revera signis verius esse S. Ambrosii videtur. Quare, Benedictinos secuti, eam jam edidimus inter opera S. Episcopi; ubi videsis, t. XVI nostrae Patrol. col. 365, sub hoc titulo, de Lapsu virginis consecratae. )
- EPISTOLA XXI, SEU EXPLANATIO IN PSALMUM XLI.
(Habetur etiam apud Augustinum in Appendice tomi VI, inscripta Sermo in Psalmum XLI, ad Neophytos. Erasmus ait: Apparet hoc fragmentum esse ex Homiliis alicujus in 30.0211A| psalmos mysticos: certe nihil habet Hieronymianum. Videsis ergo loc. cit.)
- EPISTOLA XXII, SEU EXPLANATIO IN PSALMUM CXVII.
I. In omni psalmo Dominus noster Jesus Christus prophetatur atque canitur. Siquidem ipse habet clavem David quae aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit (Apoc. III, 7). Sed praecipue in centesimo decimo septimo psalmo, qui nunc psallendo lectus est, resurrectionis mysterium praedicatur. Hic enim psalmus, 30.0211B| in quo a Spiritu sancto praesignati vocantur ad confitendum Domino in laude: vel ad confessionem gentium veri Israelitae in poenitentia veri sacerdotis Aaron domus, quod est in Ecclesia: sive generaliter omnes timentes Deum recte pro tantis muneribus pietatis Patris qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, a confessione incipitur. Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Rom. VIII, 31, 32). Quis enim nostrum poterit esse considerans ea quae in eo quotidie exsultans canit Ecclesia: hoc est, passionem Domini Salvatoris resurrectionem sive ascensionem: et non magis erumpat in vocem, compos [ Al. consors] illorum parvulorum effectus, Domino cum ramis et palmis exsultantium, O Domine, salvos nos 30.0211C| fac, o Domine bene prosperare. Unde et ipse victor ad Patrem ascendens imperat Angelis, dicens: Aperite mihi portas justitiae: et ingressus in eas confitebor Domino (Psalm. XXIV, 7). Hae sunt portae, de quibus in vicesimo tertio psalmo inter se invicem angeli loquebantur, ingressum Domino praeparantes: Levate portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Sed pulchre levari jubentur portae, et in sublime erigi. Siquidem juxta dispensationem carnis, et mysterium et victoriam crucis, major regreditur ad coelos, quam ad terras venerat. Haec porta Domini, justi intrabunt per eam. Per hanc portam ingressus est Petrus, ingressus est Paulus, ingressi sunt omnes apostoli, ingressi sunt et martyres, et quotidie sancti quique ingrediuntur. 30.0211D| Per hanc portam primus latro cum Domino ingressus est. II. Habetote fiduciam, et vos sperate similia. Sic enim ipse Apostolus dixit: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus in dextera Dei sedet. Non dicit hic psalmus, soli apostoli, soli prophetae et martyres intrabunt per eam: sed justi introibunt per eam. Quicumque ergo juste agit, et inter justos Domini esse meruit, fiducialiter agat in eo sperans, quia intrabit per hanc portam. Quia Dominus non quaerit sanguinem confitentium: sed fidem, pro qua sanguis effunditur credentium. Si habuerimus fidem quae potest sanguinem fundere, imputabitur nobis et cruoris effusio. O vere infelices 30.0212A| Judaei! o miseri atque miserabiles! lapidem qui per Isaiam repromissus est, quod poneretur in fundamentis Sion, et populum utrumque conjungeret, esse Dominum Salvatorem, esse Filium Dei, non agnovistis. Hunc vos reprobastis, aedificantes quondam congregationem Domini, et Templi Dei mysteria custodientes: qui reprobatus a vobis, factus est in caput anguli: et primam Ecclesiam de Judaeorum populo congregatam, et credentes ex nationibus in unum gregem et ministerium foederavit. A Domino factum est illud: hoc est mirabile in oculis nostris: ut nos qui ante passionem Domini sine testamento eramus exleges, adoptaremur in filios Dei: et priori cingulo putrescente, aliud sibi Deus lumbare contexeret, alium populum praepararet. 30.0212B| III. Vos ergo, Judaei, habetis Scripturam, vos legitis libros, et nos in eum qui in eis scriptus est libris, ipsum adorantes, credimus. Vos tenetis paginas, nos sensum paginarum. Vos complicatis membranas animalium mortuorum, nos possidemus spiritum vivificantem. Quid mirabilius potest esse istius modi sacramento? Quid hac die felicius, in qua Dominus Judaeis mortuus est, nobis surrexit? In qua Synagogae cultus occubit, et est ortus Ecclesiae: in qua nos homines fecit secum surgere, et vivere, et sedere in coelestibus. Et impletum est illud quod ipse dixit in Evangelio: Cum autem exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea. Omnes dies quidem fecit Dominus, sed caeteri dies possunt 30.0212C| esse Judaeorum, possunt esse haereticorum, possunt esse gentilium. IV. Dies Dominica dies resurrectionis, dies Christianorum, dies nostra est. Unde et Dominica dicitur: quia in ea Dominus victor ascendit ad Patrem. Quod si a gentilibus dies solis vocatur, et hoc nos libentissime confitemur. Hodie enim lux mundi orta est, hodie sol justitiae ortus est, in cujus pennis est sanitas. Numquid sol pennas habet? Respondeant Judaei, et qui tantum secundum litteras Scripturas intelligunt similes Judaeorum. Nos autem dicimus, quicumque sub alis istius solis fuerit, qui dixit in Evangelio: Quoties volui congregare filios tuos, quasi gallina pullos suos sub alas, et noluisti! iste securus erit ab accipitre diabolo, ab aquilis volantibus in 30.0212D| Ezechiele, et omnia peccatorum ejus vulnera sanabuntur. V. Ut autem sciatis, fratres mei, quod proprie psalmus iste de Domino scriptus est: et in Evangelio pueri sicut meminimus, qui intrante Jerosolymam Salvatore palmas levantes, clamaverunt atque dixerunt: Osanna in excelsis, benedictus qui venit in nomine Domini, Osanna in excelsis (Marc. XI, 9): de centesimo decimo septimo psalmo istos versiculos assumpserunt: O Domine, salvum me fac. In Hebraeo scribitur, HOSIANNA. Unde et Judaei impatienter ferentes volunt prohibere parvulos: de quibus in Isaia loquebatur Dominus: Ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Dominus (Isa. VIII, 18). Tacentibus enim senibus 30.0213A| et invidiae livore cruciatis, parvuli clamant, et Christum parvuli confitentur. Quod si et illi tacuissent, lapides utique clamarent, id est, gentilium populus: de quibus in Evangelio scriptum est: Potens est Dominus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9): nos significans qui duro quondam corde fuimus: sed nunc credentes in Christo Jesu in filios Abraham [ Al. tacet in filios Abraham], in filios Dei omnipotentis, adoptati sumus per ipsum Dominum: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
- EPISTOLA XXIII. AD DARDANUM. De diversis Generibus Musicorum.
30.0213B| I. Cogor a te, ut tibi, Dardane, de aliquibus generibus musicorum, sicut res docet, vel visione, vel auditu brevi sermone respondeam. Alia enim ad lucidum proferre non possum: quia unaquaeque res secundum ingenium ejus est: quae autem possunt enarrari libenter explicabuntur. Primum omnium ad organum, eo quod majus esse his in sonitu, et fortitudine nimia computantur clamores, veniam. De duabus elephantorum pellibus convacum conjungitur, et per quindecim fabrorum sufflatoria comprehensatur: per duodecim cicutas aereas in sonitum nimium, quos in modum tonitrui concitat: ut per mille passuum spatia sine dubio sensibiliter utique 30.0213C| et amplius audiatur, sicut apud Hebraeos de organis quae ab Jerusalem, usque ad montem Oliveti, et amplius sonitu audiuntur, comprobatur. II. Duo genera organi a plerisque esse dicuntur. Primum est, quod praediximus, et aliud quod de peregrinatione Israelitici populi apud Babylonios inscribitur: Super flumina Babylonis (Psalm. CXXXVI, 1), et caetera. Hoc totum figuraliter ac spiritualiter significat Evangelium Christi, quod et illud duabus pellibus, id est, duarum legum asperitate conjungitur per quindecim sufflatoria fabrorum, id est, per patriarchas ac prophetas: per duodecim cicutas aereas, id est, per apostolos sonum nimium emittit, sicut scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum (Psalm. XVIII, 5), et reliqua. Quod est in modum 30.0213D| tonitrui, id est, vox Evangelii in toto orbe terrarum, sicut scriptum est: Vox tonitrui tui, Deus, in rota (Psalm. LXXVI, 19). Per mille passus, id est, perfectum numerum decem verborum legis impletur: sonus [Al. sensus] ejus in salicibus, id est, per laborem uniuscujusque doctoris labiorum Evangelium praedicatur. III. Tuba itaque, de qua in Daniele scriptum est: Cum audieritis vocem tubae, fistulae, citharae (Dan. III, 15), et reliqua, diversis figuris ac formis efficitur. Aliter enim est tuba congregationis populi, aliter conductionis, aliter victoriae, aliter persequendi inimicos, aliter concussionis civitatum: et reliqua. Tuba autem consuetudinis apud rerum peritissimos 30.0214A| hoc modo intelligitur: tribus fistulis aereis in capite angusto inspiratur. In capite per quatuor vociductus aereos, qui per aereum fundamentum quaternas voces producunt, mugitum nimium vehementissimumque profert. Ita Evangelium terna confessione trium personarum sanctae Trinitatis in capite angusto, id est, in nativitate Christi, divinitate inspiratur: et per quatuor vociductus, id est quatuor Evangelistas, per eremum fundamentum stabilitatem fidei et operum in toto orbe voce nimia clamores, quos in modum tubae congregationis fortiter emittit. IV. Fistula praeterea artis esse mysticae, sicut fusores earum rerum affirmant: reperitur ita. Bombulum aereum ductile quadratum latissimumque, quasi in modum coronae cum fisoculo aereo ferreoque commixto, 30.0214B| atque in medio concusso, quod in ligno alto spatiosoque formatum superiore capite constringitur: alterum altero capite demisso: sed terram non tangi a plerisque putatur, et per singula latera duodecim bombula aerea, duodecim fistulis in medio positis, in catena fixis dependent. Ita tria bombula in uno latere per circumitum utique figuntur, et concitato primo bombulo, et concitatis duodecim bombulorum fistulis in medio positis, clamorem magnum fragoremque nimium supra modum simul proferunt. V. Bombulum itaque cum fistulis, id est, doctor in medio Ecclesiae est, cum Spiritu sancto, qui loquitur in eo: constringitur in ligno alto, id est, Christo, qui a sapientibus ligno vitae comparatur: in 30.0214C| catena, id est, in fide: et non tangit terram, id est, opera carnalia: duodecim bombula, id est, duodecim apostoli: cum fistulis, id est, divinis eloquiis. Cithara de qua in quadragesimo secundo psalmo scriptum est: Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus (Psal. XLII, 4), propriae consuetudinis est apud Hebraeos, quae cum chordis viginti quatuor, quae in modum Deltae litterae, sicut peritissimi tradunt, utique componitur: et per digitos Pindari variis vocibus tinnulis ictibusque in diversis modis concitatur. VI. Cithara autem de qua sermo est, Ecclesia est spiritualiter: quae cum quatuor et viginti seniorum dogmatibus trinam formam habens, quasi in modum Deltae litterae, per fidem sanctae Trinitatis manifestissime sine dubio significat: et per manus viri, 30.0214D| Petri apostoli, qui praedicator illius est in diversos modulos veteris et novi Testamenti, aliter in littera, aliter in sensu figuraliter concutitur. VII. Sambuca itaque quae apud peritissimos Hebraeorum ignota res est, antiquis temporibus apud Chaldaeos fuisse reperitur: sicut scriptum est: Cum audieritis vocem tubae, fistulae, citharae, sambucae (Dan. III, 15): et reliqua. Bucca vocatur tuba apud Hebraeos: deinde per diminutionem buccina dicitur. Sambuca autem sol apud Hebraeos interpretatur, sicut scriptum est: Samson sol eorum. Propterea autem apud eos sambuca inscribitur, quia multi corticem arboris esse putant, et per soliditatem mellis, ac venti mutabilitatem, quasi in modum 30.0215A| tubae de ramo arboris moveri potest: ideo sambuca dicitur, quia aestatis tempore fieri potest, et usque ad frigoris tempus durare potest. Arescit enim secundum communem consuetudinem. Typus eorum est, qui Dominum in bonis operibus laudant, et in tempore frigoris, id est, tribulationum vel persecutionis, laudare eum non possunt, propter infidelitatem vitae et abundantiam divitiarum suarum. VIII. Psalterium quoque Hebraice Nablon, Graece autem psalterium, Latine autem laudatorium dicitur. De quo in quinquagesimo quarto psalmo dicitur: Exsurge, psalterium, cum cithara. Est autem cum chordis decem, sicut scriptum est: In psalterio decem chordarum psallam tibi (Psalm. CXLIII, 9): forma quadrata. Psalterium itaque cum decem chordis, 30.0215B| id est, cum decem verbis legis contritis contra omnem haeresim, quadrata per quatuor Evangelia potest intelligi. IX. Tympanum paucis verbis explicari potest quae minima res est, eo quod in manu mulieris portari possit: sicut scriptum est in Exodo: Sumpsit autem Maria prophetes soror Aaron tympanum in manu sua (Exod. XV, 20): et est minima sapientia Legis veteris in manu Judaeorum. Synagogae antiquis temporibus fuit chorus quoque simplex pellis cum duabus cicutis aereis: et per primam inspiratur, per secundam vocem emittit. Typus populi prioris, qui angustam intelligentiam legis acceperat: et per angustam voluntatem praedicationis omnia infirmiter praedicavit. Si autem terrena sapienter 30.0215C| ac diligenter respiciam, et spiritualiter ac mystice intelligenda sunt.
- EPISTOLA XXIV, SEU SERMO DE RESURRECTIONE DOMINI.
I. 30.0215D| Exsulta, coelum, et in laetitia esto, terra (Joel. II, 21): dies iste amplius nobis ex sepulcro sepulcro radiavit quam de sole refulsit. Ovet infernus quia resolutus est: gaudeat, quia visitatus est: resultet, quia ignotam lucem post saecula longa vidit, et in profundae noctis caligine respiravit. O pulchra lux, quae de candido coeli fastigio promicasti: et inter fluenta purpurea sedentes in tenebris, et in umbra mortis subita claritate vestisti!
II. Confestim igitur aeterna nox infernorum, Christo descendente, resplenduit: siluit stridor ille lugentium, dirupta ceciderunt vincula damnatorum: attonitae 30.0216A| mentes obstupuere tortorum: omnis simul officina impia contremuit, cum Christum repente in suis sedibus vidit. Mox igitur ferruginei janitores, descendente Christo, talia inter se caeci per umbrosa silentia cum umbra submurmurant: Quisnam est iste terribilis, et miro splendore coruscus? Numquam talem noster excepit tartarus. Numquam in nostra caverna talem evomuit mundus: invasor est iste, non debitor: et fractor [ Al. factor] est, non precator: judicem videmus, non supplicem: pugnare venit, non succumbere: eripere, non manere. Ubinam, putatis, socii nostri ac janitores dormiebant cum ille debellator claustra vexabat? Iste si reus esset, audax non esset. Si eum aliqua delicta fuscarent, numquam fulgore suo nostras tenebras dissiparet. 30.0216B| III. Sed si Deus est, utquid huc venit? Si homo est, quid praesumpsit? Si Deus, quid in sepulcro facit? Si homo, quare captivos solvit? Numquidnam cum auctore nostro foedus composuit? An forte et ipsum aggressus vicit, et sic ad nostra regna transivit? Certe mortuus, certe victus erat. Illusus est praeliator noster in mundo, nescivit quia hic stragem procuraret inferno. O crux illa fallens gaudia nostra, et parturiens damna nostra! Per lignum ditati sumus, per lignum evertimur. Periit potestas illa cunctis semper populis formidata. Nullus sub sede nostra captivus palpitavit. En quod gemebundum est exsultat. Non jam audiuntur antiqui fletus, nulli jam resonant ejulatus, omnis mugitus gementium obmutuit. Putasne, iste sine nostro redibit exitio? Nemo ad nos 30.0216C| umquam vivus intravit, nemo sic audax fuit, nemo sic carnifices terruit, numquam in hac habitatione nigra semper et fuligine caeca jucundum lumen apparuit. An forte sol de mundo migravit? Sed nec coelum nobis astraque parent: et tamen infernus lucet. Quid faciemus? Quo convertemur contra istum? Cruentas domos et obtinere nostrae cavernae portarum custodias non valemus: male intravimus, tantam lucem obtenebrare nequivimus, opprimere tanta virtute praeditum non valemus, nostra quoque urgeri colla conspicimus, et de nostro insuper interitu formidamus. Quid nobis e coelo? Plagis recentioribus ultra justam ultionem flagellamur: nocte nostra contenti fuimus: antris nostris occultabamur. Quare radiis solis prodimur? quare violentia disturbamur: 30.0216D| quare in nostris sedibus captivamur? IV. Mox igitur Christus in ipsos crudeles ministros poenarum acies dirigit, atque implacabiles turmas framea divina concidit: fremunt diri sub tortore carnifices, et rabiosis adacti stridoribus contabescunt. Ipsa quoque antra ferrei cubilis intrante fortissimo, a fortiore aeternis nexibus colligantur. Hoc namque ita futurum Dominus ipse promiserat, dicens: Nemo intrat in domum fortis, et vasa ejus diripit, nisi prius alligaverit fortem, et sic vasa ejus diripiet (Marc. III, 27). Tristes igitur mox lugentesque diuturno squalore turbae populique vexati concurrunt, 30.0217A| et rectoris sui vestigiis advolvuntur. V. Ecce apostolica dicta probantur: in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Phil. II, 10). Mox igitur captivae animae de custodiis relaxatae, a tartaro prodierunt. Regnaque coelorum ista supplicatione deplorant [ Al. implorant]: Venisti tandem, clementissime Jesu, succurre jam et parce fessis: Nunc, Christe, saevas exstingue minas, jam miserandos resolve mugitus: redemisti vivos cruce tua: eripe mortuos morte tua. Pari nobiscum sorte mundus ipse interierat, et ad adventum tuum omnis creatura pendebat: tibi nostra tormenta suspirabant, te semper infernus iste pavebat. Dum hic es, absolve reos; dum ascenderis, defende tuos: dum hic es, universa claustra solvantur; 30.0217B| dum ascenderis, non claudantur. Tu solus caput draconis comminuere potuisti, tu portas aereas et vectes ferreos valuisti conterere. Pateat, quaesumus, precantibus janua: lux non desit pia: et si redieris ad corpus majestate tua, non privetur infernus potentia tua. VI. Post auditas itaque preces, post compositas leges, post demersos in altae voraginis fossa tortores, rex noster hodie de inferis triumphator et laureatus exivit, nec candidatum officium defuit: sed laeta cum principe suo, omnis beatorum turba processit: sicut in Evangelio scriptum est: Quia resurgente Domino, multa corpora sanctorum qui dormierant resurrexerunt cum eo: et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis (Matth. XXVII, 52, 53). Repedat 30.0217C| igitur ad stadium suum triumphator iterum vivus, ut noverit omnis mundus quia redivit ab inferis Christus. Glorientur ergo credentes: plaudant manibus omnes gentes, quia rex noster et in saeculo triumphavit, et inferos vicit. VII. Beneficia Dei nostri cum magna atque mirifica sint: tamen nec nova probantur esse, neque subita: sed ab initio saeculi et praedicta sunt oraculis, et praefigurata mysteriis. Sacram Domini passionem ab ipsis mundi coalescentis exordiis, veteris Testamenti responsa cecinerunt: et ideo Christum Dominum praedicatum, ac enuntiatum suis fidelibus, apparere ex ipsorum libris et voluminibus asserimus. Validis absque dubio nititur privilegiis, qui causam suam de adversarii asserit instrumentis: 30.0217D| speciosa victoria est contrariam partem chartulis suis, velut propriis laqueis irretire: et testimoniorum suorum vocibus confutare, et aemulum telis suis evincere, ut oppugnatoris tui argumenta, tuis probentur utilitatibus militare. Itaque in Domini nostri persona, dum ex Adae primi hominis costa mater cunctorum viventium Eva producitur: ex hujus sacro latere, et salutari vulnere Ecclesia omnium fidelium parens, reparanda monstratur. In ejus typo Abel victus occiditur: et innocens fraterna tamquam 30.0218A| Judaica impietate mactatur. Hic idem Dominus in novissima mundi senescentis aetate per figuram beati Abrahae longaevi patris offertur ad victimam: quo tempore dum novo sacrificio in unici filii sui jugulum pius parricida consurgit, ex improviso aries oculis ejus apparuit: sicut eloquitur sermo divinus: et vidit Abraham arietem inter vepres haerentem cornibus (Gen. XXII, 13). Inter vepres, inquit. VIII. Requiramus quae ista sit novitas: id est, in multitudine circumstantium peccatorum. Haerentem cornibus: id est, ad crucis cornua clavorum crucifixione pendentem: sicut in alio loco legimus: Cornua in manibus ejus sunt (Hab. III, 4). Hoc ideo quia venerandas manus ejus patibuli brachia susceperunt. Inter spinas autem deputatus est, quando spineo 30.0218B| serto innocentiae et justitiae auctor illusus est. Sed aliud introspicere debemus, quidnam sit, quod Isaac a patre altaribus admovetur, ac subito aries pro eo non mutata, sed duplicata oblatione supponitur. Gemina hic adoranda substantia redemptoris ostenditur. Dei enim unigenitus offertur, et virginis primogenitus immolatur. Hoc quoque Dominicae passionis praefigurabat insignia, quod legimus beatum Helisaeum sepulcro conditum, ingesto a latrunculis cadavere intra tumulum suum, corpus exstincti tactu sacri corporis suscitasse. IX. Quis hic alius praefigurabatur, nisi Dominus noster Jesus Christus, qui resurrectionem de morte largitur, et vitam sepultus operatur? In latronibus etenim mundum, in Prophetae virtutibus Christum 30.0218C| Dominum recognosce. Adhuc celeberrime per Scripturas sanctas, etiam in prophetae Jonae laboribus et aerumnis, Christi passio ac resurrectio praesignantur. Hic Jonas (quod fidei vestrae non arbitramur incognitum) typum Domini gessisse praescribitur. Ipse enim Dominus dixit: Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus: ita erit filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 40). Hic, inquam, Jonas ad praedicandum Ninivitis irae coelestis offensam, Domino jubente, dirigitur: praescius tristem sententiam Propheta populi conversione vacuandam, navim profugus quae Tharsum petebat ingreditur: sed nautis exorta tempestate turbatis, sorte fluctibus datur, et faucibus ceti piscis demersus excipitur. Sed pisce illaesum eructante 30.0218D| depositum, tertia die terris refunditur. X. Videte Dominum etiam in veteri Testamento in servi forma mirabiliter apparere: videte quomodo se ante actis saeculis indicavit, secundum servilis formae humilitatem venturum. Jonas iram Domini praedicaturus ad magnam Ninivitarum destinatur urbem dicturus: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Et Christus ad mundi mittitur civitatem, ut diem salutis et praefinitum judicii tempus annuntiet. Jonas navim expetit, Christus Ecclesiam. Jonas fluctibus 30.0219A| agitatur, Christus mundi turbinibus exercetur. Nisi Jonas perditum detur, navis periculum non sedatur. Sic non liberatur Ecclesia, nisi Christi morte salvetur. Nautae dimissuri Jonam, tamen verentur et dicunt: Domine, ne des super nos sanguinem innocentem (Jon. I, 14). Nonne vobis videtur nautarum imprecatio Pilati esse confessio? Qui tradit Christum, et tamen lavat manus suas, et dicit: Mundus ego sum a sanguine justi hujus (Matth. XXVII, 24). Quam congrue per personam gentilem fides gentium praedicatur! XI. Dicit itaque Jonas in oratione sua: Tolle igitur, Domine, animam meam, quia melior est mihi mors quam vita. Dicat hoc nobis Dominus noster Jesus Christus: quia melior est mihi mors quam vita: id 30.0219B| est, vivens unam Judaeorum gentem salvare non potui: moriar, ut universus mundus mea morte salvetur. Jonam cetus piscis excepit immersum, sed non contigit devoratum: et quem malitia hominum perdidit, bestia esuriens custodivit: plenis visceribus famem patitur, et in praedam quam absorbuit, nil sibi licere miratur. Quis est iste qui inter avidos rictus absumi potest, consumi non potest? Cibus est, corruptio non est. Traditur perditionis profundo, et servatur ipsius mortis obsequio. Quis est iste, qui vastissimos sinus periculorum totus ingreditur, et sub altitudine conclusus immensa atque mortifera, vitali aere pascitur, et dimissus in alienam rerum naturam, in vitae exsilium cum vita peregrinatur, et mortis superstes annuntiat mundi salutem? 30.0219C| XII. Puto quod hic est Dominus noster Jesus Christus, quem saeva mors, inexplebilis bellua, in escam suam rapuit, et praedam suam captivam contremuit: quem etsi terra sorbuerat crucifixum: tamen quem non invenerat reum, non poterat tenere damnatum; quia culpam non facit poena, sed causa. Quasi solitum cibum perditum in origine mundi hominem devoravit: sed magnam esse sibi ipsius dignitatem praefocata cognovit. Atque ideo divinus sermo commemorat, et praecepit pisci, et evomuit Jonam in aridam: Praecepit ergo bestiae, praecepit morti semper esurienti, praecepit abyssis et inferno, ut mundo restituat Salvatorem. Evomuit autem, hoc debemus accipere, quod ex imis visceribus mortis victrix vita remeaverit: atque eam ex imis praecordiis 30.0219D| inferni perditio exulcerata reddiderit. XIII. Videmus itaque in prophetae afflictionibus apertissime praefiguratam pariter et mortem et resurrectionem. Quapropter quod impletum cernis in servo, credere non cuncteris in Domino. Quae cum ita sint, perspice, homo, quantum valeas, et perpende quid debeas: perspice quantum valeas, ut tandem vilis esse tibi desinas: ut vel per hoc erubescendis subjacere vitiis dedigneris, dum generositatem tuam de creatoris ac reparatoris dignitate metiris. Habet causas quibus te ispe confundat: cur indignis dominis victo corde subdatur, cui gloria aeterna promittitur; et sic gemino privilegio, qui dudum divinae imaginis participatione fulgebas, efficeris etiam commercii nobilitate 30.0220A| pretiosus. Unde quam fortis esse possis contra hostem tuum; interroga statum tuum, quod tibi Dominus ad debellandum in membris tuis mundi principem, et spiritales nequitias superandas liberam contulit facultatem: ac sic impossibile non putes, ut transferri obtineas in angelicas beatitudines: cum in hoc saeculo angelicas deviceris potestates. Non ergo te degenerem ac despectum faciat vita, quem vel factura probat illustrem protulisse vel gratia: sed cursum fidelis Christi sanguis ad superna fiducialiter extollat. Nam qui se coelesti pretio vident redemptos, ad coelestia non dubitent praeparatos.
- EPISTOLA XXV, SEU SERMO DE NATIVITATE DOMINI.
I. Hodie verus sol ortus est mundo: hodie in tenebris saeculi lumen ingressum est. Deus factus est homo, ut homo Deus fieret. Formam servi Dominus accepit, ut servus verteretur in Dominum. Coelorum habitator et conditor habitat in terris, ut homo colonus terrae migraret ad coelos. O dies omni sole lucidior! o tempus cunctis saeculis exspectatius! Quod praestolabantur angeli, quod cherubim et seraphim et coelorum ministeria nesciebant: hoc in nostro tempore 30.0220C| revelatum est. Quod illi videbant per speculum et per imaginem: nos cernimus in veritate. Qui populo Israelitico loquebatur per Isaiam, Jeremiam caeterosque prophetas, nunc nobis per Filium loquitur. II. Videte quid sit inter vetus Testamentum et novum. In illo loquebatur per nebulam: nobis loquitur per serenum. Ibi Deus videbatur in rubo, hic de virgine Deus nascitur. Ibi ignis erat populi peccata consumens: hic homo est populi peccata dimittens, immo ignoscens servis suis. Nemo enim potest peccata dimittere, nisi solus Deus. Sive hodie Dominus Jesus natus, sive hodie baptizatus est, diversa quidem opinio fertur in mundo, et pro traditionum varietate, sententia est diversa. Nobis illud constat ad liquidum, quod sive hodie natus ex Maria virgine est, sive renatus 30.0220D| ex baptismo, et nativitas carnis et spiritus nobis proficit: utrumque mysterium meum, utrumque utilitas mea est. Dei Filius non habebat necessarium, ut nasceretur, ut baptizaretur. Neque enim peccatum fecerat quod ei remitteretur in baptismo: sed illius humilitas, nostra sublimitas: illius crux, nostra victoria est: illius patibulum, noster triumphus est. III. Gaudentes hoc signum levemus in humeris nostris: victoriarum vexilla, et immortale lavacrum portemus in frontibus. Cum hoc signum diabolus conspexerit in frontibus nostris, contremiscit. Qui aurata Capitolia non timent, crucem timent. Qui contemnunt sceptra regalia et purpuras Caesarum et dapes, Christianorum sordes et jejunia pertimescunt. 30.0221A| Denique in Ezechiele propheta, cum omnes qui missus fuerat angelus occidisset, et interfectio coepisset a sanctis, illi tantummodo sospites reservantu, quos Thau littera, id est, crucis pictura servaverat. Exsultemus itaque ad crucis similitudinem: sanctas in coelum levemus manus: cum sic nos armatos daemones viderint, opprimentur. Quando Moyses erectas habebat manus, vincebatur Amalech: si paululum illae conciderant, invalescebat. Antennae navium et velorum cornua, sub figura nostrae crucis volitant. Aves quoque ipsae quando in sublimiora tolluntur et pendent per aerem, extensis alis imitantur crucem. Sed et trophaea ipsa et victoria triumphorum ornamenta crucis sunt: quam non solum in frontibus, sed in manibus quoque nostris habere debemus: ut 30.0221B| si sic fuerimus armati, calcemus super aspidem et basiliscum, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- EPISTOLA XXVI, SEU SERMO DE EPIPHANIA DOMINI.
30.0221C| I. Dies Epiphaniorum Graeco nomine sic vocatur. Quod enim nos apparitionem, vel ostensionem dicimus, Graeci ἐπιφάνειαν vocant. Hoc autem ideo, quia Dominus noster hodie et Salvator apparuit in tenebris. Licet enim olim natus esset ex Maria, et triginta jam annorum explesset aetatem: tamen ignorabatur a mundo. Eo tempore cognitus est, quo ad Joannem Baptistam, ut in Jordane baptizaretur, advenit, et vox de coelo Patris intonantis audita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Quem Pater de coelis monstraverat voce: hunc Spiritus sanctus versus in columbam, et super caput illius sedens, tactu quoque ipso voluit demonstrare, 30.0221D| ne quis alius Dei Filius putaretur a populo. Quid hac humilitate sublimius? quid hac vilitate nobilius? Baptizatur a servo, et a Domino Filius appellatur. Inter publicanos, et meretrices, et peccatores, ad lavacrum venit, et sanctior est Baptista suo. Lavatur a Joanne in carne, et ipse Joannem in spiritu lavat. Aquae quae caetera mundare consueverunt, Domino nostro lavante, mundatae sunt. Jordanis fluvius, qui eo tempore quando populum Israel eduxit Jesus ad terram repromissionis, fuerat exsiccatus: nunc membris Domini tactis, si potuisset, undas uno loco voluerat 30.0222A| congregare, ut Domini corpus attingeret. II. Videte, fratres, quomodo id quod in Evangelio lectum est, in vigesimo octavo psalmo fuerit ante praedictum: Vox Domini super aquas (Psal. XXVIII, 3). Locutus enim Dei Filius ad Joannem: Sine modo, sic enim oportet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15). Sequitur: Deus majestatis intonuit, quando Pater Filio testimonium reddidit, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Vox Domini confringentis cedros. Baptizatus est enim Christus, et erecti prius atque sublimes daemones corruerunt: Succidit eos Dominus tamquam cedros Libani: et comminuit eos Dominus tamquam vitulus fragmenta arborum ventilans, et calcibus stirpes in diversa dispergens. Et econtrario de Salvatore quid dicit? Et 30.0222B| dilectus sicut filius unicornium. Dilectus Dominus noster atque Salvator est, filius unicornium, filius crucis: de quo dicitur in cantico Habacuc: Cornua in manibus ejus, ibi abscondit fortitudinem suam (Hab. III, 4). Postquam ergo dilectus iste crucifixus est, impletum est illud quod sequitur in psalmo: Vox Domini intercidentis flammam ignis. Illo enim baptizato, et universo mundo, Christo lavante, mundato, gehennae ignis exstinctus est. Vox Domini concutientis desertum. Deserta fuit Ecclesia, quae prius filios non habebat. III. Ad praedicationem Christi, deserta commota est, et parturivit et peperit: et nata est in una die gens tota simul illa, quae ante dicebatur desertum Cades, hoc est, desertum sanctitatis: Siquidem quae non habuerat sanctitatem, coepit parere cervos, et sanctorum 30.0222C| emittere greges, qui serpentes interficiunt, qui venena contemnunt: quibus discurrentibus in toto orbe, et Christi Evangelium praedicantibus, in templo ejus omnes dicent gloriam Deo. Sequitur: Dominus diluvium inhabitare facit. Consideremus totum orbem, respiciamus barbaras nationes. Romanum quoque mente lustremus imperium: ubique in Christum credunt, ubique in nomine Domini baptizantur: et ita fit ut non una aqua, sed quodammodo sit diluvium baptismorum. Quapropter consummatum est tabernaculum: hoc enim psalmi istius titulo praenotatur: quoniam Ecclesia ex vivis lapidibus exstructa est. Afferamus Domino filios Dei, afferamus ei filios arietum, Apostolorum et sanctorum: et imitemur Salvatorem nostrum (quia ipse et pastor et agnus 30.0222D| et aries appellatur) qui pro nobis immolatur in Aegypto, qui pro Isaac cornibus tenetur in sentibus, et dicamus: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae, ibi me collocabit. Super aquam refectionis educavit me; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- EPISTOLA XXVII, SEU SERMO DE QUADRAGESIMA.
I. Quomodo miles semper exercetur ad praelium, et simulatis ictibus, veris postea vulneribus praeparatur: ita omnis quidem Christianorum vita indiget abstinentia: sed maxime quando hostis prope est, et praeparatum adversum nos exercitum ducit inimicus. Omni servis Dei tempore jejunandum est: sed tunc amplius cum ad immolationem agni, ad mysterium baptismatis, ad Christi carnem et sanguinem praeparamur. Statim enim ut oves suas recedere velle de proprio grege viderit diabolus, fremit, irascitur, furit, et foris adversus eas viribus commovetur, 30.0223B| perire sibi existimans quidquid Christo salvatur: et mori synagogae suae, quidquid Ecclesiae vivificatur. II. Quia ergo, fratres charissimi, ad Domini sacramentum quadraginta dierum jejunio praeparamur, jejunemus tot diebus pro peccatis nostris, quot pro sceleribus nostris Dominus jejunavit. Illum post baptismum tentat diabolus. Non enim sciebat eum esse Filium Dei: propterea negligebat: Denique postea cognoscere cupit in tentatione, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Et, Si Filius Dei es, mitte te deorsum (Matth. IV, 3 seqq.). Nos autem quia scit velle filios Dei fieri, propterea expugnare nititur, et quasi serpens lubricus nostros involvere pedes, ne ascendere valeamus ad coelum. Si autem Dominum tentare ausus est versipellis et 30.0223C| nequam: quanto magis nos decipere non timebit! Si contra Dei Filium et figulum suum, vas perditum repugnavit: quanto magis contra nos qui inferioris ab eo naturae sumus audebit insurgere! Si justus vix salvabitur, impii et peccatores ubi permanebunt (I Petr. IV, 18)? Non quo Dominus noster decipi potuerit a diabolo, sed quo formam servi acceperit, in omnibus se tribuere volens exemplum, ut nemo sibi in sanctitate confidat, cum etiam ille tentatur, quem non possunt tentamenta superare. III. Hoc totum idcirco replicamus, fratres charissimi, ut sollicita mente caveamus, ne exeuntes de Aegypto, et per quadraginta dies, quasi per quadraginta annos ad repromissionis terram per eremum festinantes, desideremus carnes et ollas Aegypti, et 30.0223D| a serpentibus mordeamur. Exivimus de Aegypto: quid nobis cum Aegyptiis cibis? Qui habemus coelestem panem, terrena alimenta quid quaerimus? Reliquimus Pharaonem, invocemus auxilium Domini: ut nobis Aegyptius rex in credentium baptismate submergatur. Ibi pereant equi et ascensores eorum: ibi fremens adversarii necetur exercitus. Non murmuremus adversus Dominum, ne a Domino percutiamur. Non detrahamus de sacerdotibus nostris: et magis a vitiis jejunemus quam a cibis: licet et ciborum abundantia sint fomenta vitiorum. Si Aaron et Maria contra Moysen murmurantes, Dei pro servo suo senserunt vindictam: quanto magis si aliquis nostrum praepositum suum vipereo ore laceraverit, 30.0224A| divina sententia punietur! Sed et sacerdotibus simpliciter praecavendum est, ne duplici mente sint, ne Domini ambigant potestatem. Si etiam Moyses et Aaron (qui ad aquam contradictionis visi sunt fluctuare) non meruerunt terram repromissionis intrare: utique multo magis nos qui peccatorum premimur pondere, non valebimus fluentum Jordanis transire: et ad locum circumcisionis, id est, Galgala pervenire, si scandalizaverimus unum de minimis istis. Unde tam labores pastoris, quam gregis fecunditas: tam ubertas messium, quam agricolae studium, Domini horreis praeparentur. Toto nisu ac labore tendamus, ut digni efficiamur adventu paschae, et carne ac sanguine agni Christi Jesu. Amen.
- EPISTOLA XXVIII, SEU SERMO IN VIGILIA PASCHAE. De Esu Agni.
30.0224B| (Habetur et inter supposititia Augustini opera in appendice tomi VI, inscriptus, In pervigilio paschae, de Esu Agni. Alius in Veronensi perantiquo ms. huic praemittitur, hoc titulo: Unde supra Moyses quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunavit. Erasmus hujus et qui proxime praecedit, esse eumdem auctorem sentit.)
- EPISTOLA XXIX, SEU SERMO DE RESURRECTIONE DOMINI.
I. Non queo, fratres charissimi, quem mente concepi, ore proferre sermonem, et cordis mei laetitiam 30.0224C| lingua non explicat. Hoc autem non solum ego patior, qui cupio narrare quae sentio; sed etiam et vos mecum patimini, plus exsultantes in conscientia, quam eloquio proferentes. Videtur mihi hic dies caeteris diebus esse lucidior: sol mundo clarior illuxisse: astra quoque et omnia elementa laetari: et quae, patiente Domino, proprium lumen retraxerant et fugerant, et noluerant Creatorem suum aspicere crucifixum, haec nunc victorem illum, et ab inferis resurgentem, suo (si dici potest) fulgore, suo prosequuntur officio. Credit coelum, credit terra: et sagena quae totum mundum piscata est, Judaeos tenere non potuit. II. Haec dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psalm. CXVII, 24). Quomodo Maria 30.0224D| virgo mater Domini inter omnes mulieres principatum tenet: ita inter caeteros dies haec omnium dierum mater est. Rem novam dico, sed quae Scripturarum vocibus comprobatur, haec dies et una de septem, et extra septem est. Haec est dies quae appellatur octava. Unde et in quibusdam psalmorum titulis superscribitur, pro octava. Haec est in qua Synagoga finitur, et Ecclesia nascitur. Haec in cujus numero octo animae salvatae sunt in arca Noe (Gen. VIII, 16). Similiter, inquit Petrus, et vos salvos facit Ecclesia. Haec est de qua Ecclesiastes praecipit: Date partes septem, date et octo (Eccle. XI, 2). Hi sunt octo gradus, per quos in Ezechiele templum Dei scandimus. Haec octava dies, de cujus sacramento, 30.0225A| et omnium nationum in Christi fide, octavus quoque psalmus incipit: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra (Psal. VIII, 2)! Et quid me necesse est infinita replicare? Dies me deficiet, si voluero omne diei istius exponere sacramentum. III. Hoc tantum dico, quod universa sabbati gratia et antiqua illa festivitas populi Judaeorum, diei istius solemnitate mutata est. Illi in sabbato non faciebant opus servile, nos in die Dominica, hoc est, Resurrectionis, opus servile non facimus: quia vitiis et peccatis non servimus. Qui enim facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Illi de domibus suis non egrediebantur: et nos de domo Christi non egredimur, sumus enim in Ecclesia. 30.0225B| Illi non accendebant ignem in die sabbati: nos e contrario accendimus in nobis ignem Spiritus sancti, et omne vitium excoquimus peccatorum: de quo igne Dominus ait: Ignem veni mittere in terram: et quam volo ut ardeat (Luc. XII, 49). Desiderat Dominus ignem istum ardere in nobis; secundum Apostolum, id est, Spiritu nos sancto fervere, ut non refrigescat in nobis charitas Dei. Illi per diem sabbati non ambulant in itinere: perdiderunt enim illum qui dixit: Ego sum via (Joan. XIV, 6): nos autem dicimus: Beati immaculati, qui ambulant in lege Domini (Psalm. CXVIII, 1). Et iterum: Viam veritatis elegi, et viam justificationum tuarum doce me. Illi de spinis Dominum coronaverunt: nos autem, si fuerimus lapides pretiosi, Dominum nostrum 30.0225C| coronabimus. Caput imperatorum istius saeculi ornat diadema: nos ideo in capite nostri regis imponimur, ut ornemur a capite. Illi non susceperunt Christum, et suscepturi sunt Antichristum: nos recepimus humilem Filium Dei, ut postea habeamus triumphantem. Ad extremum noster hircus ante Domini immolatur altare: illorum hircus Antichristus consputus et maledictus, projicitur in solitudinem. Noster latro cum Domino ingreditur paradisum: illorum latro homicida atque blasphemus, moritur in peccato suo. Illis Barabbas dimittitur: nobis Christus occiditur. Pro quibus universis, fratres charissimi, consona pariter voce cantemus: Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psalm. CXVII, 24). 30.0225D| IV. Ignitam illam romphaeam et paradisi januam quam nullus potuit effringere, hodie Christus cum latrone reseravit: ideo hodie Christus dixit ad angelos: Aperite mihi portas justitiae, ingressus in eas confitebor Domino: quae cum semel aperta est, numquam credentibus clauditur. Ex eo tempore quo passus est Dominus usque ad praesentem diem, semper haec porta clausa et reserata est. Clausa est peccatoribus et incredulis. Reserata est justis et credentibus. Per hanc ingressus est Petrus: ingressus est Paulus. Per hanc omnes sancti et martyres intraverunt. Per hanc quotidie de toto mundo justorum animae ingrediuntur. Duae portae sunt, porta paradisi et porta Ecclesiae. Per portam Ecclesiae intramus 30.0226A| portam paradisi. Ita debemus vivere, ne ejiciamur de domo illa, et ejecti foras a bestiis devoremur: quas in alio loco Propheta formidans, ait: Ne tradas bestiis animas confitentium tibi (Psalm. LXXIII, 19). V. Ecce nunc Dominus stans in paradisi janua loquitur ad nos qui sumus in domo ipsius: cum quicumque sanctorum fuerit ingressus: quamvis diabolus prohibeat, quamvis inimicus accuset: ipse est siquidem accusator fratrum nostrorum, ipse est vindex inimicus: sicut in centesimo vigesimo sexto psalmo dicitur: Qui sanctus fuerit non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta: in Jesu Christo cui est honor et gloria in saecula saeculorum: Amen.
EPISTOLA XXX. AD EUSTOCHIUM. De Vinculis beati Petri. I. Saepissimo rogatu, o virgo Christi Eustochium, 30.0226C| a me tua deposcit charitas, ut tibi tuisque virginibus notum faciam, unde beati Petri apostoli in kalendis Augusti, quae celebratur festivitas, initium habuerit; et quare nec post, nec antea, sed prima die mensis. Ingeritis autem quosdam esse qui hoc die apostolum Petrum eductum esse ab angelo de carcere credant. Ad ultimum petitis vobis declarari, qualiter psalmus centesimus trigesimus sextus apostolorum principi beato Petro conveniat, vel si de ipso prophetatus sit. II. Ad quae duo priora, breviter me respondere oportet, ut in postremo mihi liceat immorari. Beatum Petrum apostolum hoc die de carcere eductum esse qui credit, ipsius repetitionis Evangelicae legat textum, et inveniet errorem se passum esse: in tantum 30.0226D| enim aperte refertur, ut cunctis legentibus facile sit ad intelligendum. Nam Herodes rex, Herodis majoris filius, qui in Salvatoris necem consentiens fuit, Domini nostri Jesu Christi doctrinam, quae per apostolos praedicabatur subvertere studens, misit manus ut affligeret quosdam de Ecclesia (Act. XII, 1). Ibi datur intelligi plures ipsius significatos conatus esse, qui adhuc superbiae suae ramos extendens, occidit Jacobum fratrem Joannis gladio, et hoc tantum facinus diebus azymorum facere studuit. Erat, inquit, dies azymorum. Et qui Dominum Salvatorem anno praeterito diebus azymorum occiderant, Petrum apostolum ipsis in diebus exstinguere satagebant. Quem cum apprehendisset, misit in carcerem: tradens 30.0227A| quatuor quaternionibus militum custodiendum: volens post pascha producere eum populo. Sed non est consilium, non est scientia, non est sapientia, nec fortitudo aliqua contra Deum (Prov. XXI, 30). In ipsa, inquit, nocte cum producturus esset eum Herodes, erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus: et custodes ante januam custodiebant carcerem: et ecce Angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo carceris. Percussoque latere Petri, excitavit eum dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus ejus, et exiens sequebatur Angelum. Ecce quomodo Petrus diebus azymorum incarceratus, post pascha ereptus sit, et non in kalendis Augusti. III. Sed haec festivitas tanti apostoli qualiter adinventa sit, pandam. Octavianus Caesar imperii sui 30.0227B| aemulum M. Antonium habuit, quem assiduis congressionibus ac praeliis vix exstinguere valuit: quem Cleopatra conjux mortuum dolens, seque ipsam vivam sepeliens, uberibus suis aspides apponens, maluit viro suo commori, quam manus incurrere Romanorum. Caesar vero de tyranno celebrata victoria, Romam repedavit ducens secum infinitum captivorum numerum, et antiquorum Ptolemaeorum omnium gazas: ut nec ante, nec post, tanta copia auri, argenti, gemmarumque Romam adducta fuisse noscatur. Cum autem hoc die Romam ingrederetur, ob triumphum tantae victoriae, ac pacem firmissimam toti orbi collatam, vocatus est Augustus, qui primo solum Caesar dicebatur. Coronatur civitas, fit laetitia ingens in populo, statuitur a senatu, et omnibus 30.0227C| Romanis scriptis firmatur, nuntiaturque per universum orbem, omnibus gentibus Octavianum Augustum inter deos debere coli: et ut mensis iste qui antiquitus in ordine mensium Sextilis dicebatur, in honorem Augusti Augustus vocetur: et hoc tripudium solemnitatis ob triumphum Augustalis victoriae, lege perpetua volumus custodiri. IV. Sic quousque ad magni Constantini imperium ventum est; qui postquam dignatione superna, per sanctos apostolos Petrum et Paulum visitatus, et per Sylvestrum papam baptizatus est, et ex persecutore fidei defensor, et mandatorum Christi custoditor assiduus factus, harum solemnitatum phantasmata perhorrescens, papae dicit Sylvestro: Hactenus, Pater, humanis utens legibus, sicut ipse nosti, 30.0227D| omni studio, et hos dies et alios excolebam. Nunc quia placuit Domino Jesu Christo, me peccatorem sibi famulum facere: iniquum mihi videtur harum celebritatum favorabilibus laudibus extolli. Vide ergo quomodo ad honorem summi Dei, beato Petro apostolo hanc diem dedicem. Sanctus autem Sylvester hoc audiens, gaudio repletus, gratias Deo retulit, et cum sui cleri concilio Augusto respondit: Est carcer in quo beatus Petrus apostolus pro Christo agonizans, vinculatus fuit, et sacri fontis lavacro, pluribus ibi baptizatis dedicavit; hunc omni sorde purgari facias: quatenus Ecclesia ibi fabricata, ad honorem tanti apostoli, fidelium vota perenniter reddantur. Hoc audiens Augustus, laetus efficitur: purgatur locus, 30.0228A| fabricatur Ecclesia, et haec consecratur ab eodem papa. V. Affuit ibi Augustus; et sacris scriptis per veredarios toti orbi mandare studuit, in haec verba: « Notum esse volumus omnibus Christum pie colentibus, beatum Petrum apostolum a Deo nobis datum pastorem et principem summo studio venerari vel assidue, et maxime in hac die kalendarum Augustarum, in quo ut deus a vobis soliti eramus adorari: ut ipse pius pastor, precibus Deo fusis, nos et imperium nostrum adjuvare dignetur: Valete. » Sanctus autem Sylvester hunc diem celebrem omnibus Ecclesiis esse instituit, ut sicut celebrabatur ad honorem terreni principis, ad decus celebretur clavigeri coelestis. Accepit autem haec celebritas nomen beati 30.0228B| Petri apostoli ad vincula, propter vinculorum quae ibi passus est tormenta: ut ubi abundavit peccatum, superabundaret et gratia (Rom. V, 20). Haec domus vinculorum, hoc ordine facta est domus sanctarum orationum. VI. Haec breviter ad duo inquisita respondi, nunc ad psalmum veniam: et si beato Petro conveniat, ut in nullo vestrum bonum desiderium fraudetur, ostendam. Dicat ergo verbis propheticis Domino beatus Petrus: Domine, probasti me (Psal. CXXXVIII, 1), quoniam vocasti: cognovisti, quoniam praesumpsi, et ausus fui dicere: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Tu autem cognovisti omnes cogitationes meas a longe, antequam eas cogitarem: semitam meam et directionem meam investigasti: et 30.0228C| omnes vias meas praevidisti et probasti, quia non erat dolus in lingua mea, cum dicerem: Si me oportuerit mori tecum, non te negabo (Matth. XXVI, 35). Tu autem firmasti me, et posuisti manum tuam super me: firmasti me de tua praesentia, quod essem negaturus: et posuisti manum tuam super me: ut peccatum lacrymae sequerentur. Mirabilis facta est potentia tua ex me: confortata est, nec potero ad eam. Conatus sum non negare: promisi etiam me mori magis eligere quam negantis crimen incurrere: sed praescientia tua ita confortata est, ut non potero ad eam. Quid nunc faciam? negavi Dominum et magistrum, nec (ut quidam opinantur) hominem negavi. Ego illum negavi, cui dixi: Tu es Christus Filius Dei vivi. Illum negavi, quem pedibus ambulantem 30.0228D| super aquas expertus sum. Illum quem voce sua vidi mortuum vocantem de sepulcro. Illum quem coelis patentibus, vidi cum Moyse et Elia, et vocem audivi super eum de coelo: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite (Matth. XVII, 5). Illum qui caecum tactu suo illuminavit, qui verbo leprosos mundavit, qui jussu daemonia expulit, et multas virtutes suae deitatis ostendit. VII. Quid nunc facimus, Novatiane? Perdimus apostolum Petrum: an recipimus revertentem ad Christum? Ecce Christus eum recipit, tu ejicies? Sed clamat contra te Paulus: Si Deus justificat, tu quare condemnas? Dicis: Credite, baptizatis non debet poenitentibus subveniri. Ecce apostolo poenitenti 30.0229A| succurritur, qui est episcoporum episcopus, et major gradus redditur ploranti, quam sublatus est deneganti. Quod ut doceam, illud ostendo, quod nullus Apostolorum pastoris nomen accepit: soli enim hujus nominis potestatem post resurrectionem suam Petro poenitenti Dominus concessit, et negatus, quam solus habuit, Petro tribuit potestatem: ut non solum recuperasse quod amiserat probaretur, verum et multo amplius poenitendo, quam negando perdiderat, acquisisse. Hoc magister bonus in electo discipulo formavit exemplum, ut omnis discipulus Christi sit integro animo, et poeniteat si ita evenerit ut delinquat, nec rem noxiam sibi permittere debet, ut decrescat. Sed qui tanto citius vincitur, tanto citius expurgatur. 30.0229B| VIII. Certe omnis sanctitas ad Deum ducit, et omne peccatum ad diabolum. Et sub Domino bono positi, quomodo credimus nobis possibilitatem ad diabolum eundi concessam, et revertendi ad Dominum denegatam? Addo aliquid. Certe hominem per peccatum a se recedere Deus non vult, et peccatorem ad se venire omnem vult: et si illud potuit [ Al. potuerit] fieri quod Deus non vult, quanto magis potest fieri quod Deus vult! Ideo denique cogitatio peccati non est a Deo prohibita per naturam, sed per imperium: ut laboris ejus pugna incumberet, et praemium de certamine proveniret. Voluit enim Deus homini operis fatigationem relinquere, ne in aliqua detrimenti parte praemium impediret. IX. 30.0229C| Duos certe bonorum et malorum populos esse, nemo est qui nesciat. Bonos dicimus credentes, et pessimos non credentes. Non credentes esse sub diabolo: et credentes sub Deo. Magna praedicatio tua, qui servum diaboli ad te vocas, servum Dei a te repellis: quasi qui velis Deum lucrari quod non habet, et perdere quod habet. Hinc ad Dei computans divitias, quod possit Deus mortuos suscitare, et infirmos salvare non possit. Nam increduli mortui, et credentes licet peccatores sint, vivunt in infirmitate sua. Et si Salvator noster habet, immo quia habet potestatem suscitandi mortuos, quomodo virtutem non habet quaecumque fuerint infirmitates curandi? Ex utroque latere blasphematur a vobis, qui poenitentibus negatis effectum. Si enim posse 30.0229D| eum docetis infirmitatem omnem curare: sed si nolit, impium arguitis. Si velle et non posse eum forsitan dixeritis, a deitate excluditis, ut misericordiam vobis ex utroque latere condemnati denegetis, cum negatis, familiae Dei pereunti non posse succurri.
X. Hactenus cum Novatianis sim locutus, revertamur ad Apostolum poenitentem et flentem amarissime atque dicentem: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Scio quia Tu es Christus Filius Dei vivi: quam scientiam non revelavit mihi caro et sanguis, sed Pater tuus qui in coelis est. Quo fugiam, qui te Deum novi et omnipotentem agnovi? Si in coelos ascendero, tu illic es; si descendero in infernum, 30.0230A| ades. Ibi enim per passionem specialiter descendisti; ubi per potentiam tuam, sicut ubique generaliter, praesto es. Si sumpsero pennas meas diluculo, id est, ante lucem. Pennas hoc loco pro cogitationibus ponit, quae repentino volatu ubique sunt: in coelo, in terra, in abysso et ubicumque finiuntur maria. Si ergo, inquit, illuc ante lucem tuae resurrectionis vadam ubicumque inaccessibilitas solet fugitivum abscondere, ut illuc ire possim, manus tua deducet me: et quasi fugitivum tenebit me dextera tua. Ante lucem hic, ante resurrectionem posuit Salvatoris: quia in tenebris fuit omne saeculum, jacente Domino in sepulcro: in quo tempore poenitentia Petri agebatur, in quo etiam dicit: Forsitan tenebrae conculcabunt me: et in tribus negationibus suis, tres fugarum 30.0230B| partes clausas esse sibi si fugeret, memorabat: in coelo, in inferno, et in postremis maris: ergo negare, tenebrae sunt, et fugere conculcatio tenebrarum: hoc timens, ne comprehensus ab ipsis tenebris conculcaretur, quasi tenebris malis suis submersus, operibus esset deditus tenebrarum, habens tractum perennem, juges lacrymas, dolores aeternos. Hoc enim modo conculcantur tenebrae mortis hujus, qua corporaliter morimur. Si vero fuero moriens, inquit, non conculcabor a tenebris: sed ad delicias sanctorum attingam. XI. Nox ipsa illuminatio mea est in deliciis meis. Ibi enim habebo lucem Christum meum, qui non patitur obscuritatem tenebrarum: in cujus conspectu nox sicut dies illuminabitur. Haec docti praedicante 30.0230C| Petro Apostolo, et cantamus et credimus. Sicut tenebrae ejus sunt, ita et lumen ejus est. Tenebrae enim non omnibus creaturis obscurum faciunt. Siquidem et ferae omnes, sed et noctivagae bestiae noctium nullum patiuntur obscurum. Sed et aves sunt quae in noctibus volant. Unde docemur natura oculos non omnia animalia a Creatore hos esse sortita, ut in tenebris videre non possint. Deus enim ad requiem hominum noctes instituit: ut generationi humanae quiete posset esse consultum. Ipsius ergo sunt tenebrae, cujus est lux, quod Manichaeus negat. Ipse etiam creator corporum nostrorum, contra quod suscipit cui [ Al. qui] impoenitens Petrus dicitur. XII. Tu possedisti renes meos, qui suscepisti me de 30.0230D| utero matris meae. Sicut enim in ore dum loquimur, et in opere dum aliqua operamur, cordis nostri cogitata ostendimus: ita quod cogitamus, antequam dicendo vel operando pandatur, a renibus gignitur, secundum illud quod in alio psalmo dicimus Deo: Quoniam tu possedisti renes meos. Dicet enim: quia ita tibi in me nihil occultatum est, ut non solum quae sunt cogitata consideres; sed et cogitanda quae sunt in renibus cernas. Tu, Domine, qui suscepisti me ex utero matris meae: ita ut quidquid ab ortu meo semisonis balbutientis infantiae verbis aliquando forte peccavi, cognoscas: in hoc etiam Confitebor tibi, quia terribiliter mirificatus es, mira opera tua, quae et oculis meis vidi, et exercente te [ Al. exercens 30.0231A| te, Domine Jesu Christe, cognovi: et anima mea cognovit nimis. Intra me est quod credidi: non in superficie verborum, sed intus in visceribus animae: quod ita esse tibi non est occultum. Si quidem tibi occultum non est nec os meum, id est, os meum quod fecisti in occulto. Si ergo nec os meum tibi occultum est, quod occultum naturaliter esse voluisti: quomodo ante te occultum erit in corde, quod manifestari jussisti? XIII. Ad altiora ducimur cum de ossibus et substantia, quae in inferioribus est terrae tractamus. Agitur enim in hoc loco, quod cum dies resurrectionis advenerit, ubicumque fuerit os meum: et si inferioribus terrae fuerit substantia mea, imperfectum meum videbunt oculi tui, quia solo aspectu oculorum 30.0231B| tuorum exsurget. In libro enim resurrectionis qui nati sunt scribuntur quotquot de die in diem formabuntur: et nemo est in eis, qui ibi scriptus non sit. In quo libro mihi non sunt in amore et honore, nisi soli amici tui, Deus: nimis enim confortatus est principatus eorum. Siquidem participes eos tui aeterni imperii repromittis. Nec haeretici audiendi sunt qui dicunt: Non debuit mundus subsistere per eum, qui praescius erat homines per peccata et scelera sua ad aeternum gehennae incendium destinandos. Si enim ita putetis fieri debuisse, consultum magis reis judicabitis quam sanctis: si enim mundus fuisset a suo transitu revocatus, nullus fuisset sanctorum particeps regni: et dum providebatur malis, ne ad interitum devenirent, et ut non perirent pro merito suo 30.0231C| mali, hanc boni accipiebant sententiam, ne vel temporalem vitam susciperent, quibus debebatur aeterna. Nos autem cum propheta, gaudeamus cum sanctis Dei, atque cum apostolo Petro dignis honoribus amicos Domini recordemur: quorum tantus est numerus, ut super arenam multiplicati esse noscantur. Quid autem erit si occidat Dominus peccatores; occidat Neronem; et post eum omnes viros sanguinarios, qui sanctos Domini occiderunt? XIV. Si vestrum, o haeretici, Deus esset secutus consilium, ne perirent Nero aut Diocletianus, vel caeteri interfectores sanctorum, nec fecisset Apostolos, nec martyres nasci, esset par judicium justis et injustis, et omnes una praeveniens sententia, per quam omnes viderentur ante puniti quam nati. Sed 30.0231D| vos, o viri sanguinum, declinate a nobis, qui dicitis, quia in vanum acceperunt civitates suas: hoc est, sine causa sunt mortales effecti: et omnia cum mundo pereunt, et par est ipsa perditio. Non est ita, omnes enim in libro scripti sunt, omnes resurgent: sed aliis dabitur odor vitae in vitam aeternam, aliis odor mortis in mortem perpetuam, ubi devenient hi quibus dicitur: Nonne qui oderunt te, Deus, odio habui, et super inimicos tuos tabescebam? Haec Petrus loquitur, et Ecclesia in Petro pronuntiat: Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. Et 30.0232A| his ideo anathematizatis, proba me, Domine, et scito cor meum, quid de te sentiam, quid de te credam: interroga me, et scito semitas meas: sit tibi sollicitudo de Ecclesia tua, et de ovibus tuis, et de pastoribus tuis: et vide si via iniquitatis in me est. Via iniquitatis diabolus est, qui se ad ambulandum in ea incredulis et haereticis praebet. Et vide, inquit, in populo tuo, ne sit aliquis, in quo via iniquitatis iter erroribus praebeat: excludensque viam iniquitatis, deduc me in viam aeternam: ut portae mortis et inferi non praevaleant mihi secundum verbum tuum, Domine, Jesu Christe, qui regnas in saecula saeculorum. Amen.
- EPISTOLA XXXI, SEU TRACTATUS DE OBSERVATIONE VIGILIARUM.
Dignum est, fratres, aptumque prorsus, satisque conveniens de sanctis Vigiliis nunc dicere et proferre sermonem: quando ipsa lucubratio exigitur a sollicitis. Nox ecce est caligo corporis, quae non solum homines, sed etiam cunctos somno detinet animantes: ut reformatis [ Al. reparatis] viribus per soporem, possint diurnos labores sustinere vigilantes. 30.0233A| Bonus Deus, qui ita prospexit, ita constituit, ut homo exiturus ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam, haberet vicarium tempus, in quo a duris laboribus, et multa fatigatione requiesceret. Ergo diem ad opus, noctem fecit ad requiem, et pro hoc, sicut pro omnibus gratias debemus agere illi qui praestitit. Novimus autem multos hominum, ut aut majoribus suis placeant, aut sibi aliquid peculiariter prosint, noctis particulam ad aliquod opus segregare, id pro lucro ducere, quod furati de sopore suo, operari potuerint. A Salomone vero laudatur et femina, quae pensa et lanificium, ad lucernam vigilanter exercet (Prov. XXXI, 13). Addidit etiam quod ex hoc laus viro ejus in portis et gloria magna nascatur. Quod si in carnalibus instrumentis, 30.0233B| id est, victui, aut vestitui necessariis, qui vigilat non reprehenditur, immo laudatur: mirari me fateor esse aliquos, qui sacras vigilias tam spirituali opere fructuosas, orationibus, hymnis lectionibusque fecundas, aut superfluas existimant, aut otiosas, aut quod his est deterius, importunas.
II. Et quidem si sunt homines a religione nostra alieni, qui ista sic sentiunt, non est mirum. Quomodo enim profanis religiosa placere possunt? quibus si placerent, nostri essent: quia simus [ Al. scimus] utique Christiani. Si vero nostri sunt quos vigiliarum salutifer actus offendit, ut nihil de his deterius suspicer, aut pigri sunt, aut somniculosi, aut quod his est proximum, senes, vel infirmi. Si pigri sunt, erubescant, quia illis resonant verba Salomonis: Vade ad 30.0233C| formicam, o piger, et aemulare vias ejus (Prov. VI, 6, seqq.). Si somniculosi sunt, expergiscantur, Scriptura, proclamante: O piger, quousque dormis? Quando autem de somno surges? Paululum quidem dormies, modicum sedebis, pusillum autem dormitabis, pusillum vero complecteris manibus pectus. Deinde superveniet tibi tamquam viator paupertas: inopia, tamquam bonus et levis cursor cito veniet. Si senex es, quis te compellit ut vigiles? quamquam et non compulsus pro aetate tamen vigilas. Et si stare non potes, et tuam cogitas impossibilitatem, non debes juvenes et valentes ad tuum revocare torporem, quos propter varias tentationes juventutis, seipsos propensioribus macerare decet vigiliis. 30.0234A| III. Si vero infirmus es membris, quod facere non potes noli reprehendere: immo riga et tu secundum Prophetam lacrymis stratum tuum, et dic: Sic memor fui tui super stratum meum (Psal. LXII, 7). Injunge etiam vigilantibus, ut te suis precibus juvent: quo adjutus a Domino super lectum doloris tui canere possis, et tu aliquando merearis dicere: In matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus (Ibid.). Alioquin stultum et satis extraneum est, ut quia ipsi currere non valemus, bene currentibus derogemus. Nam etsi non possumus, debemus congratulari potentibus. Sicut enim de consensu malitiae participatur cum facientibus poena: sic participatio gloriae speranda est de consensione bonitatis. Alios enim effectus coronat: alios voluntas pia laetificat. IV. 30.0234B| Nec sane onerosum, vel difficile videri debet etiam delicatis [ Al. add. vel infirmis] corporibus in septimana duarum noctium, id est, sabbati atque Dominicae, portionem aliquam Dei ministerio deputare. Ista enim quasi purificatio est dierum quinque vel noctium, quibus stupore carnalium [ Al. carnali] ingravescimus, aut mundanis actibus oscitamus. Nec erubescat aliquis in bono studio sanctitatis: cum non erubescant improbi in perpetrando opere foeditatis. Merito ergo Scriptura in Proverbiis ingerit: Est confusio quae ducit ad peccatum (Eccli. IV, 25). In bono enim opere confundi peccatum est; sicut in malo faciendo non confundi pernicies est. Si sanctus es, ama vigilias, ut thesaurum tuum vigilando custodias, et ipse in sanctitate serveris. Si peccator 30.0234C| es, magis cura, ut vigilando et orando purgeris, dum tunso pectore frequentius clamas: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psalm. XVIII, 13). Qui enim jam ab occultis desiderat emundari [ Al. purgari], necesse est ut eum non delectet istis miseriis inquinari.
V. Res exigit, charissimi, ut de auctoritate vigiliarum, et antiquitate, deque ipsa utilitate pauca dicamus. Magis enim quilibet labor libenter suscipitur, si ante oculos proponatur ipsius laboris utilitas. Antiqua est vigiliarum devotio, familiare bonum omnibus sanctis. Isaias denique propheta clamat ad Deum: De nocte vigilat spiritus meus ad te, Deus, quoniam lux praecepta tua super terram (Isa. XXVI, 9). David regio 30.0235A| et prophetico sanctificatus unguento, ita canit: Domine, Deus salutis meae: in die clamavi et nocte coram te (Psal. LXXXVII, 2). Et in alio psalmo: Memor fui [Al. Memoratus sum] nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam (Psal. CXVIII, 55). Sed forsitan in lectulo suo positus haec cantabat: quod aliquanti pigriores sufficere putaverunt, si tantum in stratu suo aut oret unusquisque, aut psalmum submurmuret. Quod quidem et ipsum bonum est: Dei semper et ubique meminisse, salutare est. Sed quod sit melius exsurgere et conspectui divino assistere, accipe ejusdem Prophetae aliam vocem, quae et tempus et locum et habitum deprecantis ostendit: In noctibus, inquit, extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum (Psalm. CXXXIII, 2). Et ne vespertinas tantum horas noctis existimes appellatas, occurrit 30.0235B| et dicit: Media nocte surgebam, ut confiterer tibi super judicia justitiae tuae (Psalm. CXVIII, 62). Habes et tempus expressum exsurgendi, et sollicitudinem, quomodo Deo confitearis, ostensam. VI. Adhuc consideranti mihi intentionem sanctorum, majus aliquid et laboriosius occurrit, et ultra humanae naturae conditionem suggeritur, cum eumdem audio Prophetam psallentem: Si ascendero in stratum lecti mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis: donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob (Psalm. CXXXI, 3 seqq.). Quis enim tantum non stupeat Dei amorem et animi devotionem, ut somnum sibi, sine quo humana utique 30.0235C| corpora deficiunt, penitus interdixerit: donec locum ad [ Al. ac] templum Domino fabricandum rex et propheta reperiet? Quae res nos debet firmiter [ Al. fortiter] admonere: ut si ipsi locus Domini esse volumus, et tabernaculum ejus ac templum cupimus haberi perpetuum: sicut Paulus asserit, dicens: Vos estis templum Dei vivi (II Cor. VI, 16): in quantum possumus exemplo sanctorum, vigilias diligamus: ne de nobis dicatur, ut psallitur [ Al. tacet ut psallitur]: Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt in manibus suis (Psalm. LXXV, 6). Quin potius gratulabundus [ Al. add. vestrum] unusquisque jam dicat: In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus. Quia bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. 30.0235D| Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem (Psalm. LXXVI, 3 seqq.). Haec et hujusmodi tanta ac talia ideo sancti [ Al. add. illi] cecinerunt et scripta reliquerunt, ut nos eorum posteri paribus excitaremur exemplis ad celebrandam etiam noctibus nostrae salutis excubias. 30.0236A| VII. Sed a veteribus veniamus ad nova: de ministris Legis ad ministros Evangelii: de novo etiam Testamento vigiliarum gratia consignetur. Anna Phanuelis filia vidua, continuis orationibus et jejuniis Domino [ Al. tacet Domino] serviens, non discessisse de templo die ac nocte in Evangelio legitur. Pastores illi sanctissimi, dum super greges suos nocturnas exercent vigilias, et angelos in splendore videre, et Christum natum in terris primum audire meruerunt. Jam vero institutio Salvatoris nonne tota diligentia ad vigilandum auditores exsuscitat: sive in parabola boni seminatoris dicendo [ Al. docendo]: Dum dormirent homines, venit malus homo, et superseminavit zizania in triticum, et abiit (Matt. XIII, 21). Quod si non dormissent, nec malus fortasse zizania seminare 30.0236B| potuisset: sive cum dicit: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris: et vos similes estote hominibus exspectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Beati servi illi, quos, cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Et si vespertina, inquit, hora venerit, si media nocte, si galli cantu, et invenerit [ Al. inveniat] eos vigilantes, beati sunt. Illud autem scitote, quia si sciret pater familias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Itaque et vos estote parati: quia qua hora non putatis, filius hominis venturus est (Luc. XII, 35 seqq.). Nec solum verbis docuit vigilias; sed etiam docuit exemplo. Namque testatur in Evangelio: Quia erat Jesus pernoctans in oratione [Al. add. Dei ] (Luc. VI, 12). Pernoctabat Dominus, non sibi, sed ut scirent servi 30.0236C| inopes et infirmi quid agere deberent: quando Dominus dives in omnibus, nec ullius indigens, quam fortissime per noctem in oratione duraret. Sic et increpat Petrum tempore passionis, dicens: non potuisti una hora vigilare mecum (Marc. XIV, 37)? Et ad omnes jam dicit: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Haec verba, haec et ejusmodi exempla, oro vos, quem non de profundo etiam somno et morti simillimo valeant suscitare? VIII. His intructi sermonibus, his confirmati documentis beati apostoli, et ipsi vigilarunt, et vigilias imperarunt. Petrus noctu [ Al. tacet noctu] ab angelo in carcere suscitatur, et ipso reserante portam ferream, in domum Mariae pervenit, ubi erant multi congregati: non stertentes [ Al. dormientes] utique, 30.0236D| sed orantes. Idem in sua Epistola ponit, ac dicit: Sobrii estote, ac vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circumit, quaerens quem devoret [Al. transvoret. ] Paulus et Silas in custodia publica circa medium noctis orantes, hymnum audientibus vinctis dixisse memorantur: Ubi repente terrae 30.0237A| motu [ Al. add. facto] concussis carceris fundamentis, et januae sponte apertae, et omnium vincula sunt soluta. Idem Paulus apostolus a Troade profecturus, sermonem docebat usque ad mediam noctem, accensis lanternis quam pluribus in coenaculo. Ex quo Eutychus adolescens se somno oppressus, disputante Paulo prolixius, a fenestra deductus, cecidit de tertio tecto, et sublatus est mortuus, quo statim reddito vitae, usque ad lucem sermocinatus, Deo gubernante, profectus est. Quam plene idem quamque copiose super exercendis vigiliis adhortatus, Thessalonicensibus scribens ait: Itaque non dormiamus sicut et caeteri, sed vigilemus et sobrii simus. Nam qui dormiunt, nocte dormiunt: et qui inebriantur, nocte ebrii sunt. Nos autem qui Dei sumus, sobrii 30.0237B| simus (I Thes. V, 6 seqq.). Et mire concludit: Sive, inquit, vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. Ad Corinthios autem: Vigilate, state in fide, confortamini, viriliter agite (I Cor. XVI, 13). Sic et ad Ephesios scribit: Orantes in omni tempore in spiritu (Job. VI, 18). Et ipse vigilantis quoque exemplum ponens in catalogo virtutum suarum, fructum de vigiliis multis apud Corinthios gloriatur. IX. Haec sufficiant de antiquitate et auctoritate vigiliarum: superest ut secundum promissum ordinem [ Al. tac. ordinem] de earum utilitate aliquid conferamus [ Al. aliqua proferamus]: quamquam sentiri magis possit per exercitium ipsa utilitas, quam loquentis sermone narrari: Gustandum enim videtur, quia suavis est Dominus (Psalm. XCIX, 5): sicut 30.0237C| scriptum est. Qui ergo gustavit, intelligit et sentit quantum pondus pectoris vigilando deponitur, quantus mentis stupor excutitur, quanta lux animam vigilantis et orantis illustrat: quae gratia, quae visitatio membra universa laetificat. Vigilando timor omnis excluditur, fiducia nascitur, caro maceratur, vitia tabescunt, charitas roboratur, recedit stultitia, accedit prudentia: mens acuitur, error obtunditur, criminum caput diabolus gladio spiritus vulneratur. Quid hac utilitate magis necessarium? quid istis lucris [ Al. add. sanctis] commodius? quid hac delectatione suavius? quid hac felicitate beatius? teste etiam Propheta: qui in principio psalmorum suorum, 30.0238A| beatum virum describens, summam beatitudinem [ Al. beatitudinis] ejus in hoc versiculo collocavit: Si in lege Domini meditetur die ac nocte. Bona est quidem diurna meditatio, sed efficacior est nocturna: quia per diem necessitates variae obstrepunt, occupationes distrahunt mentem, sensum duplex cura dispergit. Nox quieta, nox secreta opportunam se praebet orantibus, aptissimam vigilantibus: dum carnalibus occupationibus expeditum, collectum sensum, intentum hominem divinis conspectibus sistit. Inde diabolus divinarum semper rerum callidus aemulator, sicut jejunia et virginitatem, vana baptismata et inania suis cultoribus dedit: ita et hoc sanctum aemulatus officium, nocturna sacra et vigilias suis commessationibus addidit. 30.0238B| X. Unde jam nostri fideles, si de suorum institutione non excitantur ab habendas vigilias sacras, in adversa varietatis usurpatione cernentes, alienas a Dei rebus non esse fateantur: quas non aemularetur iniquus ad deceptionem, nisi Deo placitas esse cognosceret ad celebrantium benedictionem. Tamen, charissimi fratres, qui vigilat oculis, vigilet et corde: qui orat spiritu, oret et mente: quia valde inutile est oculis vigilare, animo dormiente. Cum econtrario ex persona Ecclesiae Scriptura testetur: Ego, inquit, dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Curandum est etiam ne nimietate cibi vel potus vigilaturi pectus oneretur: ne cruditates eructantes et crapulam non solum ipsi nobis insuaves simus, sed et gratiae spiritus indigni judicentur: Quidam namque vir inter 30.0238C| pastores eximius: Sicut fumus, inquit, fugat apes, sic indigesta eructatio avertit et abjicit Spiritus sancti charismata. XI. Ergo tamquam divino functuri ministerio, ante nos per abstinentiam parare debemus, ut ingravati expeditius vigilare possimus. Cogitatio quoque mala pellatur, ne male vigilantis oratio fiat, sicut legitur, in peccatum. Sunt enim et ex maligno vigiliae: sicut in Proverbiis legitur: Quare ablatus est somnus ab oculis eorum. Non enim dormiunt, inquit, nisi male fecerint (Prov. IV, 16). Absint, fratres, absint ab hoc conventu tales vigiliae. Sit potius vigilantium 30.0239A| pectus clausum diabolo, apertum Christo: ut quem labiis sonamus, corde teneamus. Tunc erunt acceptabiles nostrae vigiliae, tunc pernoctatio salutaris erit, si competenti diligentia, et devotione sincera ministerium nostrum divinis obtutibus offeratur. Haec de vigiliarium auctoritate et antiquitate, nec non utilitate dicta sufficiant. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
EPISTOLA XXXII. AD PAMMACHIUM ET OCEANUM EXHORTATORIA. 30.0239B| I. Qui Aethiopem invitat ad balneas, etsi nigredinem non auferat illi, certe vel pecuniam accipit sibi, et licet in illius candore non gaudeat, certe vel suo in lucro laetatur. Ita sine dubio inobedientem qui divinis sermonibus monet, quamvis refragantis peccata non tollat, mercedem tamen de ministerio verae charitatis sibi acquirit. Sed ideo hoc dico, quia vos sperno? ideo loquor, quia vos forte non diligo? Respondeo Apostoli voce: Testis est Deus (Phil. I, 8), quod facio, et faciam, non contemno, sed doleo, infidelitatis in meis argumenta apparere, non fidei, quia Judaica in vobis testimonia, non Christiana cognosco. Quoniam videntes, non videtis: et audientes, non vultis audire. Rem fortem dicturus sum. Ex 30.0239C| utroque conturbor. Timeo auditores offendere, sed plus timeo contemptores praeceptorum: qui verbum Dei audire dissimulant, pejores idolis habentur. Illa quidem aures habent, sed non voluntatem: non audiunt, non palpant manibus, nec capiunt. II. Unde in malorum hominum comparatione meliora sunt, quia nec concupiscunt oculis, nec per contraria et Deo inimica discurrunt. Et naturaliter surda, recte meliora inobedientibus judicantur. Dicat Propheta, si mentior. Loquatur David qui hujusmodi homines comparandos esse serpentibus non negavit: Sicut aspidis, ait, surdae obturantis aures suas, ne vocem audiat incantantis (Psalm. LVII, 5). Et videant si non recte serpentibus comparantur, qui quod audiunt naturae beneficio, dissimulant calliditatis 30.0239D| astutia. An Christiani dici possunt, qui etiam nomen primae humanitatis amittunt? Ecce Jeremias dicit: Incircumcisae aures eorum, qui hoc non possunt audire (Jer. VI, 12). Non quia non possunt, sed impossibilitatem voluntas naturae inimica superduxit: dum longe vitiositatis usu, genuini mores per adversam consuetudinem corrupti, malis operibus ceciderunt. Etiam vasa limo plena, liquorem puri elementi recipere et continere non possunt. Ager 30.0240A| spinosus nisi ante cultoris labore fuerit exstirpatus, non nutrit in se jacta semina, sed suffocat: ita et animus saecularium sollicitudinum plenus illecebris, verbum non potest sustinere divinum: nisi prius ipsas mundi sollicitudines culparumque omnium materias, evangelica in se falce succiderit. Modo quibusdam minus forsitan videor, Deo dissimulante, peccare: sed aderit illa dies, qua facta nostra quasi in quadam tabula depicta monstranda sunt. III. O quantis in die illa expedisset, si in hac vita et membrorum sensu et viscerum vigore caruissent. Et quanti illic elingues et muti, feliciores loquacibus tunc erunt. Et quanti pastores philosophis; quanti rustici oratoribus: quanti hebetes argutiis praeferendi Ciceronis? Job sanctus in tentatione ad suam 30.0240B| gloriam devotus: sic in dolore suo clamabat: Quid prodest in tormento lux? Ut quid mihi juncta sunt genua? ut quid ubera suxi? Cur non in ventre mortuus sum: et mox ut de utero exivi, non protinus obii (Job. III)? Si hoc Dei amicus dicebat in luce: quid ab inimicis ejus dicetur in tenebris? Si ille ingemiscit quem febris urebat; quid faciet quem gehenna consumet? Si ille sibi dolet genua fuisse conjuncta, cujus pedes semper in Dei amore cucurrerunt: quid dicturus est, cujus numquam in veritate steterunt? Displicet illi quod natus ex utero vixerat, qui bene vixit, quia eum vermis moriturus edebat: quid male viventes facient, quos ignis aeternus, et vermis numquam moriturus exspectat? Durus est hic sermo: quis potest audire eum (Joan. VI, 61). Hoc dixerunt 30.0240C| illi discipuli, qui Christi vestigia in Evangelio reliquerunt: et de divino verbo scandalum passi, saeculum maluerunt amare quam Deum: quorum venter Deus, cultum nolunt audire jejunii. Luxurioso verbum castitatis offensio est: sicut Propheta dicit: Abominatio est viro iniquo directa via. Jam antiquitus dictum est ab Isaia: quod Christus infidelibus lapis offensionis exstiterit. Adulari non possum, ne et fratrem decipiam, et me sermo percutiat Salomonis, qui ait: Verba adulatorum mollia sunt: haec autem feriunt interiora ventris (Prov. XVIII, 8). Non est fidelis medicus qui ante digestam putredinem superducit vulneri cicatricem. Non possumus semper lac dare: quia nec vos semper parvuli esse debetis. IV. Dicite mihi, quot anni sunt ex quo regenerati 30.0240D| sumus in Christo? Consideret unusquisque quantum ex eo tempore in illa coelesti aetate profecerit. Nescio qualiter placeant parentibus illi infantes quibus sunt anni quinque vel decem, si in ea qua nati sunt modicitate perdurant. Quid de nobis dicendum est, quos temporis ratio, non modicos, sed abortivos invenit? Ibunt de virtute in virtutem, de bonis scriptum est Christianis. Videamus si Christiani sumus: quid in nobis (ex quo regenerati sumus in Christo) virtutis 30.0241A| accesserit, quid humilitatis in prosperis, quid patientiae in adversis, quid in tribulatione gaudii, quid felicitatis in damnis, quid indulgentiae in offensis, quid castitatis in occasione luxuriae. Alii de virtute quotidie transeunt ad virtutem: nos de infirmitate ad infirmitatem. Alii meliores per momenta fiunt: nos deteriores saepe efficimur, quasi non eumdem judicem exspectemus. Stulti sumus, si unum probavimus credentium Salvatorem: et non unum judicem fore credamus. Unam fidem, unum baptisma, unam Ecclesiam, unum Deum dicit Apostolus. V. Qui ergo hodie malus, crastina pejor: hodie avarus, crastina avarior. Ante annum meae cupiditati una villa suffecerat: jam hoc anno quinta forte non sufficit. Prius extendebatur animus ut decem 30.0241B| solidos possiderem: jam nunc centum parvi esse coeperunt. Et cum veri Christiani, veri filii Dei qui vadunt de virtute in virtutem, si perdiderint aliquid, de virtutis occasione laetantur: ego nisi aliena accepero, securus prandere non possum. Quid agis, caeca cupiditas? Quid crudelis in parvulo? Quid saeva in alieno filio? Ordinem naturae an religionis evertis? Jam fecisti in pedibus, quod in capite esse debuerat. Aurum insensibile pariter omnibus dominatur. Et quid est illud rogo, vel quale est, quod nos avertit a Deo? Quis splendor et quantus est, per quem mihi splendor veri solis amittitur! Aurum et argentum lutum exquisitum ex arena et minera, et ut Propheta ait, lignum offensionis est aurum: quia judicio mentis everso, per aurum libidini mancipatur: 30.0241C| qui eodem astu acquirit solidum, quo animam perdit: lucratur imperatoris imaginem, et amittit imaginem Christi. Vis nosse quam perniciosus sit amor habendi, et amor requirendae pecuniae? Per hunc Judas tradidit Salvatorem. Et certe quando auditur, aut quando legitur, tantum scelus abhorremus omnes. Et quantum in nobis est, impium discipulum condemnamus: et per ignorantiam nostram nostro nos mucrone confodimus. VI. Quanti inter nos Judae Judam damnant? Quanti in semetipsis cum per cupiditatem suas animas aeternis cruciatibus tradunt: et traditores fiunt pariter et occisi? An putamus, fratres, quod jocando praedicent prophetae, ridendo loquantur apostoli, inutiliter Christus judicium comminetur? Sed joci 30.0241D| non sunt, ubi supplicia intercedunt: si jocando passi sunt, credantur jocando locuti. Isaias serra secatur. Daniel leonibus deputatur. Paulus truncatur gladio. Petrus in cruce, Domini exemplo, suspenditur. Et hoc totum ut nos a peccatis sua doctrina revocarent. Sed timeo ne inobedientibus in contrarium divina beneficia deputentur, et proficiat ad poenam in judicio, quod hic datum fuerat ad salutem. Timeo ne fides nostra magis jocalis sit quam fides et verba illorum. Timeo ne nos jocando non salvemur: et quomodo per risum introimus in [ Al. per] Ecclesiam, sic rideat ille de nobis: sicut scriptum est: Qui habitat in coelis irridebit eos (Psalm. II, 4). Multa sunt quae dicantur, sed fastidio vestro, quod aspera et inculta 30.0242A| facit oratio, et labori meo finem ponit membranae conclusio. Unum dico quod cupio, quia Christiani coelum debent amare, non terram: et verbo Dei plus obedire quam diabolo: et judicium aeternum magis timere quam hominum.
- EPISTOLA XXXIII. AD QUEMDAM QUI IN SAECULO POENITEBAT.
I. Ad te surgo hominem, quem scio esse fidelem. Ad te increpatio mea festinat, quem sentio esse superbum. 30.0242B| Poenitere te asseris, qui totus in saeculo conversaris. Poenitere te asseris, qui ea quae vomeras, iterum sumis. Poenitere te asseris, qui dum opera diaboli sequeris, Dominum praetermittis. Scire a te desidero quid poeniteas. Nescio quid sit tua poenitentia. Poenitere te asseris qui dum justitia Dei praecinctus es, superinduxisti superbiam. Poenitere te asseris, qui dum alienam carnem sequeris, sic fatigaris, ut canis reversus ad vomitum suum: sicut canis famidus, aut sus a calore defecta in limum terrae postrata. Quae sit tua poenitentia, non invenio. Ambulavi in locum poenitentiae et non inveni poenitentiam tuam. Tu qui saeculum deserueras, iterum ibidem inveniris. Qui carnis superbiam deposueras, submittis humerum, ut iterum portes. Qui avaritiae 30.0242C| dederas dorsum, denuo illi obviam reverteris. Qui vanitati remedium [ forte repudium] dederas, iterum reverteris in gratiam ejus. Qui pompam saeculi fugaveras, iterum in manus illius incidisti. Ambulas autem superbus et elatus cervice, nescis, scriptum esse: Quid nobis profuit superbia, et quid honestas cum jactatione nobis contulit? Iterum dictum fuisse: Transierunt omnia illa tamquam umbrae (Sap. V, 8, 9)? II. Fidelem te meministi qui per aquam baptismi fueras renovatus: sicut scriptum est: Lavamini, mundi estote: auferte nequitias ab animis vestris (Isa. I, 16). Illos ad lavandum hortatur: tu autem cum esses mundus, sordidus factus es. Non potes jam denuo lavari: sicut dicit Petrus ad Dominum: Domine, non solum pedes, sed et manus lava, et caput 30.0242D| et me totum. Qui semel lotus est, denuo non indiget lavari (Joan. XIII, 9, 10). Si vis autem ut iterum emunderis, da eleemosynam, et ecce omnia tua munda sunt. Quia eleemosyna est, quae purgat omnem sordem. Humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam. Subditus esto, et obsecra eum, ne aemuleris ut nequiter facias. Nam qui malignantur, exterminabuntur. Ora Dominum quotidie cum lacrymis, si forte peccata tua solventur. Quoniam superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6). Memento filium in longinquo positum, luxuriose vivendo substantiam in meretricibus dispensasse; postea humilis factus, reversus est in semetipsum et ait: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant 30.0243A| panibus: et ego hic fame pereo? Surgam itaque, et vadam ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in coelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis (Luc. XV, 17, seqq.). Pater autem cum vidisset humilitatem filii, et nimis inopia defessum, misericordia commotus est: pro filio humili occidit vitulum saginatum. Memento ergo, fili, quoniam Christus pro te mortuus est, qui ante fuerat vitulus saginatus. Filius autem illius major contristatus est. Quare occisus est Christus, qui erat vitulus saginatus? Pater autem illius corripiebat illum, dicens: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt: Gaudere te oportet, quia hic filius meus mortuus fuerat, et revixit: perierat, et inventus est. O quam beatum populum, 30.0243B| pro quo Christus mortuus est: quale gaudium pater portat, quando quod mortuum fuerat, reviviscit: et quod perierat, inventum est! III. Ecce sanus jam factus es: noli peccare, ne tibi aliquid deterius contingat. Attende ergo unde cecideris, et plange, et age poenitentiam. Si quo minus, veniet Dominus tibi, et movebit candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. Memorare, fili, Christum reliquisse nonaginta novem justos, et quaesisse unum hominem peccatorem: et inventum in invio, humeris suis reportasse. Vel illam mulierem quae perdiderat drachmam, hoc est, Ecclesiam hominum peccatorum: et accendisse lucernam, hoc est Christum, qui est lumen justitiae et illa inventa in stercore, convocasse amicas vel vicinas, id est, Ecclesias 30.0243C| gratulasse super inventum hominem peccatorem: et a stercore erectum collocasse eum cum principibus populi sui: hoc est, cum apostolis et prophetis. Ecce quid faciat poenitentia hominis peccatoris: qui dum in stercore jacet, cum principibus invenitur. Poenitentem hominem dico, qui diebus ac noctibus ingemiscit et peccata sua eleemosynis redimit. Poenitentiam hominem dico, qui plangit quia fecit malum: et rogat Dominum, ut etiam non faciat quod admiserat. Poenitentem hominem dico, qui post concupiscentias suas non vadit, et a voluntate sua se prohibet. Poenitentem hominem dico, qui diligit quod ante neglexerit, et quod fecerat obliviscitur. Adhaereant in te quae bona sunt: et quae mala sunt deleantur. Si poenitentiam non egeris, incides in 30.0243D| manus Domini secundum magnitudinem ejus. Diverte a malo, et fac bonum: inquire pacem, et persequere eam (Psalm. XXXIII, 15); sicut scriptum est: Omisi mala, et quaesivi bona. Fac ergo dignos fructus poenitentiae: et non dixeris: Peccavi: et quid accidit mihi triste? IV. Non adjicias peccatum super peccatum, et dicas, miseratio Domini magna est. Scito autem quod misericordia et ira ab illo est. Revertere ad Dominum, et plange dicendo: Tibi soli peccavi, et malum eoram te feci (Psalm. L, 6). Delicta juventutis meae, et ignorantiae meae ne memineris, Domine (Psalm. XXIV, 7). Ne avertas faciem tuam a me, et ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus es tu, ne derelinquas me, 30.0244A| Domine, neque despicias me, Deus salutaris meus (Psalm. XXVI, 9). Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psalm. L, 13). Sana animam meam, quia peccavi tibi. Libera me de ore leonis, et averte oculos meos ne videant vanitatem. Illumina faciem tuam super servum tuum: et salvum me fac in tua misericordia. Adhaesi testimoniis tuis, Domine: noli me confundere. Ne tradideris me in manus tribulantium me. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me. Peccatum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non abscondi. Confitebor tibi, Domine Deus, in toto corde meo. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Non avertas faciem tuam a me, in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. 30.0244B| In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. Fac mecum signum, Domine, in bonum: ut videant qui oderunt me, et confundantur. Remitte mihi, Domine, ut refrigerer, priusquam abeam, et amplius non ero. V. Ecce poenitentia hominis humiliantis se: quomodo veniam non habebit qui taliter ingemiscit? Quis non audiat illum, et moveatur? Quoniam qui se humiliat exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, 11). Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? Melius est te non vovere, et reddere, quam vovere, et non reddere. Poenitentem te dicis, et carnis libidine delectaris. Peccata tua non desinunt ambulare, et tu dicis quod sedeant. Peccatori autem dixit Deus, quare tu enarras justitias meas, et assumis 30.0244C| Testamentum meum super os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. Si videbas furem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas. Os tuum abundavit nequitia, et lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas: et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te et statuam contra faciem tuam. Intelligite haec qui obliviscimini Dominum: nequando rapiat, et non sit qui eripiat. Sacrificium laudis honorificabit me, et illic est iter quo ostendam ei salutare meum (Psal. XLIX, 16 seqq.). VI. Ecce qualis comminatio Domini in hominem peccatorem. Tu qui dicis, qui asseris te poenitere: ubi est poenitentia tua? Exclusa est per superbiam 30.0244D| et contemptum: sequi Deum praetermisisti. Audi, fili, et retrahe pedem tuum de saeculo, cui renuntiasti. Poenitere ergo de omni pompa iniquitatis. Apprehende fidem quam ante perdideras, ut consentires diabolo et tenebris, et Dominum, qui lux est, post dorsum reliqueras. Memorare, fili, quid est. Misericordiam volo, et non sacrificium (Ose. VI, 6). Miserebitur tibi Dominus: si haec cum legeris, facias, et per obedientiam poenitentiam sequaris. Verum si de toto corde poenitentiam egeris, si Dominum prae oculis habueris, si amissa voragine poculi venenosi, calicem salutaris acceperis, si die ac nocte in lege Domini meditaveris, si omnem sollicitudinem tuam super illum miseris; tunc gaudebis et exsultabis 30.0245A| in Domino, qui vicisti malignum. Tunc erit merces tua copiosa in coelis, quia taliter in opera Domini laborasti: tunc erit Dominus adjutor tuus in die judicii: tunc stabis cum magna fiducia a dextris Domini cum sanctis suis, et dicet vobis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum praeparatum, quod praeparavit vobis Pater meus qui est in coelis (Matth. XXV, 34). Injustis autem dicetur: Ite in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Ubi ignis non exstinguetur, et vermis eorum non morietur. Tunc ibunt justi in vitam aeternam: impii autem et peccatores in ignem aeternum (Ibid., 41, 46).
- EPISTOLA XXXIV. De diversis generibus leprarum.
I. Admirabile divinae dispositionis examen: quae exhiberi sibi Deus ac deferri voluit, magno consilio et solerti scientia ac ratione mandavit. Diversa enim hominum moribus genera naturarum, diversis statuit praeceptorum sententiis gubernari. Aliis enim imaginarium legis opus, quasi sub veritatis colore depinxit. Aliis corpus ipsius veritatis declaravit. Quos enim obvolutos adhuc mundi caligine, ad comprehendenda ea quae germana erant ac solida, perpendit: eis observantiae ordine suspenso, subtili quodammodo 30.0245C| examine susurravit, quos autem deprehendere posse absolutum praedicationis carmen agnovit, eis Deus perfectam harmoniam solidae vocis intonuit. Inde est quod figuris et aenigmatibus lex prisca depingitur, quoniam dum infirma Judaeorum acies hebetatur, et candidum scientiae claritatis vigorem inspiciendi lumen non habent, necesse est ut in variis figuris figurarum color adhibeatur. Nam illis et virtutum praemia, supposita spe, promittuntur; et peccatorum notae inuruntur in corpore. His enim confirmantur alii, quibus alii transferuntur. Praesens lectio exigit hujusmodi ferre sermonem: quae diversa leprarum genera deprehendenda in diversis materiis designavit. Alia enim lepra in parietibus demonstratur, alia humano notatur in corpore, 30.0245D| alia in vasculis, alia in veste, alia designatur in stamine. Deinde quae in hujusmodi vulneris loco, crebra ac varia pellicula deputantur. Quid enim dicam? Tot sunt genera quot colores, alia pallida, alia tetra, alia rubicunda. Deinde si homines lepra, quod est insitum naturae vitio, polluantur, quid hi faciunt, qui gravioribus morbis corporum praegravantur? II. Sed age jam videamus genera leprarum, ut medelarum causas agnoscere atque probare possimus. Si fuerit, inquit, lepra alba vel rubicunda, sive tetra, vel pallida, vel si florens, ait, hoc est toto corpore decurrens. Nam est detestabilis lepra, quae omnino mundari non possit. Est et quae facilem habeat mundationem. Alia quoque adventitia: alia 30.0246A| innata deprehenditur: quae omnia nisi spiritualiter sentiantur: rationem intelligentiae simplicis non admittunt. Nam divina sapientia, legis suae profundum in hujus extrema saeculi regione, quasi templum suo nomine consecratum, intra civitatis alterius moenia collocavit. Cujus constructio atque opus quamvis magnificum videatur, interior tamen aditus non omnibus reseratur. Multi enim mirantur ornamenta vitiorum: sed interioris scientiae aditus reserare non possunt. III. Quare oranda est divina dignatio, ut pulsantibus nobis, intelligentiae patescat ingressus. Jubetur igitur diversa leprarum genera sacerdos templi diligenter inspicere, atque earum habitus, vel colores, pleniori consideratione deprehendere. A coloribus 30.0246B| enim lepra refertur posse agnosci, quos tamen ad peccatum magis animae, quam ad morbum corporis manifestum est pertinere. Diversi etenim colores, diversas animi indicant maculas. Cum igitur pallida lepra conspicitur: languens et aegra fides animae denotatur. Cum autem rubicunda deprehenditur, mens furore atque iracundia inflammata et homicidii cruore respersa cognoscitur. Cum vero alba, tunc haereticorum fucata et male munda conscientia condemnatur. IV. Sed alia lepra in capite, alia oriri perhibetur in barba. Sunt enim haeretici qui Deum Patrem videntur tantummodo blasphemare, ut Manichaeus, qui non solum eum factorem denegat mundi, verum etiam malorum profitetur esse auctorem. Hi sunt 30.0246C| qui lepram in capite portare videntur. Caput enim, inquit Apostolus, viri Christus est (I Cor. XI, 3). Quae vero lepra in barba portatur: hi sunt qui blasphemare videntur in Filium. Christum enim in adventu pristino, perfecti viri aevum agentem, quasi tricenariae aetatis virilitas decoravit. Sed et, si tetra, inquit, et livida fuerit: quid aliud quam lividam et livoris maculis exsecrandam designat? Si autem, ait, nigra fuerit lepra, fumo utique idololatriae, et sacrificiorum nidoribus est notata. Si autem, inquit, florens lepra fuerit, et cooperuerit omnem florem maculationis a capite usque ad pedes, visu sacerdotis dijudicabitur. Videbit enim sacerdos: et ecce lepra cooperuit omnem pellem corporis, et mundabit illum sacerdos a maculatione, quoniam in album mutabitur. 30.0246D| V. In hac lepra, quam quasi albam et florentem designat, diversa crimina varie deprehendit: quia cum mundialis vitae voluptas, quasi candida et florens existimatur, tum grave vitiorum contagium grassatur in corpore. Nam aut avaritiae, aut libidinis maculae perpatescunt. Sed hanc lepram cito dicit posse mundari. Avaritiae enim crimen facile curare potest, qui conversus ad Dominum, et ea quae possederit indigentium alimoniae ministraverit: ita ut Dominus in Evangelio ait: Verum date eleemosynam, et ecce omnia vobis munda sunt (Luc. XI, 41). Libidinem quoque celeriter mundare poterit, si jejuniis frequentissimis et abstinentia corpus retinuerit. Sed his omnibus medelam per sacerdotem praecepit 30.0247A| Dominus adhiberi. Dicit enim esse lepram quae sacrificiorum oblationibus emundetur. Aliam vero quam aquae facilius abluant: necnon et quae extra castra posita mundetur. Esse quoque lepram asserit: quae mundari omnino non possit. VI. Horum igitur secundum figuram graviorum peccatorum crimina congregantur. Alia sunt quae ante baptismum videntur esse commissa: quae tamen per gratiam baptismi diluuntur. Alia vero quae post lavationem baptismatis perpetrantur: quae sive graviora, sive minora peccata sint, visus tamen sacerdotis emundat. Quodcumque enim modicum delictum fuerit, potest a sacerdote omnino relaxari. Quae autem graviora sunt, disciplina debent ecclesiasticae regulae et oratione purgari. Quae vero insanabilia 30.0247B| sunt, Deo judici reservantur. Et inde est quod in hoc loco ait: Unumquemque secundum quod habet propriam curationem, sacrificium offerre debere: id est, unusquisque secundum quod se deliquisse cognoscit, sive per carnalem concupiscentiam, seu per idololatriam, seu perjurio, seu mendacio, quasi leprae se vitiis intelligit maculatum: prout potuerit, Deo sacrificare non desinat. Sed dicit genus esse leprae, quod omnino mundari non possit: et ideo hujusmodi homo extra castra jubetur expelli. Hoc est sane crimen, quod admittitur in Spiritum sanctum, blasphemiae scilicet, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque hic, neque in futuro (Matth. XII, 32). 30.0247C| VII. Adjecit autem Scriptura divina, lepram esse in vasculis, lepram in parietibus, lepram in vestibus, lepram in stamine, sed quomodo in his rebus lepra esse possit, penitus ignoro: quae quia vita carent, etiam sensu carere necesse est. Sed ego arbitror cum in parietibus domus lepra esse referatur, haereticorum perfidiam notari. Quid enim non polluitur, ubi adulterinae doctrinae blasphemia praedicatur? Ideo hanc lepram sacerdos jubetur a parietibus emundare, ut catholicae veritatis doctrina, maculosa haereticorum verba depellat. Cum autem lepra in vasculis dicitur esse, proprii corporis delicta monstrantur. Vasa autem hominum coporibus comparat Apostolus: Habentes, inquit, thesaurum hunc in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). In stamine 30.0247D| autem quomodo lepra esse potest, nisi quia stamine anima hominis fidelis designantur? Quae cum tentationibus, ut fusum filorum tenuitate torquetur: firmioris virtutis soliditate constringitur. VIII. Stat ergo anima, ut densissimum stamen erecta: corporis vero sensus, ut trama stamini subjacebit. Et ideo etiam in trama lepram esse designat: quia alia corporis, alia animae peccata significat. Sed quid pro mundatione leprarum, aut duo agni anniculi, aut tortula olei, aut duae gallinae jubentur offerri? In duobus ergo agnis, duo Christi significantur adventus, 30.0248A| in quibus credere oportet, ut emundari a lepra peccatorum prius mereamur, unum cum venit et passus est, alium quo est venturus in gloria. Sed vitulum, inquit, offerat: hoc animalium genere, gentes crucis Christi jugo subjugandas esse demonstrat. Duae gallinae animam indicare videntur et carnem. Sed unam, inquit, gallinam occides, alteram aqua ablues, et dimittes. Caro utique in passione jubetur occidi: anima vero quae per naturam aeternae morti videtur esse subjecta: abluta aqua baptismatis a criminibus relaxari. IX. Sed et lignum, inquit, cedrinum. Imputribile hoc ligni genus esse, nemo est qui nesciat. Ergo per cedrum, incorruptam mentem et stabilem fidem voluit ostendi: hyssopum autem preces orationesque 30.0248B| demonstrat. Sed et coccum, scilicet martyrii gloriam manifestat. Qui mediocris est, ait, quod valet offerat: id est, si quis non omnes divitias coelestium est charismatum consecutus, vel potest etsi minimum Deo devotionis suae deportare obsequium. Ut si virginitatem quis observare non potuit, unius conjugis saltem castum cubile custodiat: vel qui martyrii tropaeum non valuit reportare, fugae se praesidiis Deo servet invictum. Et olei, inquit, tortulam offerat, utique misericordiae gratiam: etiam si clarissimam sanctimoniae facem praeferre non valuit, lucernam saltem fidei non exstinguat. Videtis ergo, dilectissimi fratres, nullam esse tam exiguam spiritualis gratiae paupertatem, quae ad offerendum sacrificium Deo non quamcumque possit sanctimoniae oblationem 30.0248C| offerre.
EPISTOLA XXXV. SEU HOMILIA DE DUOBUS FILIIS, FRUGI ET LUXURIOSO. I. Omnium quidem de Scripturis quaestionum absolutio illi soli ita ut est, est nota, qui dixit: Ego sum veritas (Joan. IV, 6). Nos autem oportet pia voluntate accedere, et speciali sensu ad inquisitionem divinarum Scripturarum: scientes quod si aliquod vere 30.0248D| invenerimus bonum desiderium mentis attentae Deo, inter fines beatitudinis ejus erimus: de qua dicitur: Beatus vir qui implevit desiderium suum (Psal. CXXVI, 5). Qualis autem sit hujus concupiscentiae species, adjectio beatitudinis facile declarat audire volentibus, id est, prudenter audientibus. Quod si non potuerimus ad plenam veritatis ipsius intelligentiam pervenire: nec tamen sic longe erimus ab illa beatitudine, quam capiunt qui implent desiderium suum. Neque enim si non ceperimus id munus, cujus praestandi potestas in alterius manu posita est, reprehensionem 30.0249A| sustinebimus; sed si in his quae agere praecipimur pareamus, praemium laudis juste adipiscimur. II. Quoniam ergo omnimode demonstratum est, non solum nullius periculi, sed et plurimae utilitatis esse, scrutari divinas Scripturas: disquiramus illam Evangelii parabolam, quae est de patre et duobus filiis (Luc. XV). Nam unius rei causa et de ove et de muliere comparationes nobis contexto ordine supra recitatae sunt. Quaeritur ergo quis ille senior sit frater, qui ex dimidio datam sibi paternae substantiae portionem custodivit, et inseparabilem cum patre suo vitam agere dilexit. Quis vero junior, qui accepta similiter ex patre substantia, profectus est in longinquam regionem, et profligatis illic omnibus 30.0249B| partis suae facultatibus ad inopiam redactus, porcos alienos pascere coactus est. Sed et qualitatem poenitentiae ejus non omittamus, et laetificati patris promptam remissionem modestamque pietatem, qui revertenti filio discessionis praeteritae [ Al. praeterit] levitatem, et dissipatae substantiae flagitia non exprobrat: sed venientem clementer suscipit, et occurrens salutat, et gratulans osculatur, incumbens requiescit in eo, et vitulum illum saginatum pro laetitia recepti filii epulandum immolat. In quo compunctus senior frater dicit patri, etc. Haec quae per partes digesta sunt, expositio vestris sensibus intimabit. Necessarium enim est ante omnia percunctari causam, pro qua, et quid volens de propositis Salvator ostendere, hujusmodi parabolas Judaeis aptaverit. 30.0249C| Si enim vobis causa talium comparationum patuerit: tunc ea quae de ipsis sentimus, an rationabiliter congruant veritati, facile dignoscitur. III. Sunt itaque qui dicunt de duobus filiis istis, seniorem angelos esse et archangelos, vel omnem coeli militiam. Minorem vero ponunt hominem, qui in longinqua peregrinatione abierit, quando ad terram de coelis et paradiso cecidit: et aptant quasi scientia respicientis ad casum vel statum Adae. Sed hic sensus pius quidem videtur. Nescio tamen si verus sit. Dicit aliquis: quare? Quia minor filius et junior ad poenitentiam venit sua sponte, recordatus praeteritae abundantiae patris sui, sicut habet series lectionis. Dominus autem veniens, ad poenitentiam vocavit humanum genus, cum sua sponte regredi 30.0249D| unde ceciderat, non cogitaret. Deinde senior filius, si chorus est coelestium angelorum, ut praedictum est: quomodo in reditu et salute fratris sui, et in vituli immolatione tristatur? Cum in eodem Evangelio dicat Dominus: Laetitiam esse in coelo apud angelos super uno peccatore poenitentiam agente. IV. Discutiemus ergo hujus parabolae rationem non ut illum alium intellectum vituperemus, sed magis ut cum sensu illo id quod nos sentimus, vestris dijudicandum arbitriis [ Al. arbitrariis] conferamus. Jam enim causam exponimus, quam et Domini sermo subjungit: de superiore causa hanc parabolam introducens sicut praefati sumus singularum in his parabolis personarum memoriam facientes. Murmurabant 30.0250A| Judaei, et urebantur invidia, quod a Domino nostro Jesu Christo peccatores suscipi, simul etiam convivari, et publicanos libenter doctrinae Salvatoris intendere viderant. Ad hanc ergo insolentiam Judaeorum aspiciens Dominus, quia reprehendebatur ab eis, incipit primam de pastore illam parabolam, ubi nonaginta et novem ovibus derelictis, ad unam quae aberraverat, requirendam abiit. Et subnectit huic aliam parabolam de drachma decima, quam perditam intra domum suam accensa lucerna mulier invenit. Deinde haec de filiis duobus parabola subsequitur, secundum dispensationem, et providentiae divinae ordinem, harum comparationum textum faciens. Nam quia ipse princeps et auctor salutis nostrae est, seductum hominem, et dolo diaboli perditum, salvare 30.0250B| incipiens, et perfectioni restituere: hoc est numero centesimo reddere, in quo perfectionis plenitudo numeratur: hinc initium comparationis facit. Subjungit autem et mulieris personam, arguens Judaeos, docens autem Ecclesiam, et hominem quasi erraticam ovem diligens pastor inquirit: quem hominem drachmam nominat, propter monetae regalis similitudinem: figuraliter in drachma, quae pecuniae genus est, quod illi tamquam nummo, imago et inscriptio regis coelestis insculpta sit. Quaerit ergo eam drachmam mulier, accensa lucerna et mundata domo invenit; hoc est, homo illuminatus verbo et misericordia Dei, gloriam naturae suae, in qua ad imaginem creatoris sui factus est, quam obscurata peccatis domo cordis, in tenebris cordis amiserat: 30.0250C| emendatis sensibus reperit: et gaudio gaudet quod omnem immunditiam interioris aulae, studiis disciplinae specialis absterserit: et contractas animae de rebus et curis saecularibus sordes, orationibus et increpationibus expurgatas excusserit. V. Secundum praedictum consequenter annectit parabolam, de duobus filiis collationem, ut mihi videor facere: non de Judaeis transgressoribus, nec de gentibus perditis, sed populi ejus, qui per patientiam redditur saluti, quem juniorem filium nominat. Seth, Enos et his juniores, qui ab Eva usque ad Salvatoris humanum adventum, secundum justitiam legis viventes justi videbantur. Ergo quod ait juniorem et seniorem, non in ordine temporis, sed in voluptatum qualitate, praeponens se ei, qui non voluntarie, 30.0250D| sed alieno dolo circumventus aberraverat, sicut ovis, hoc est, irrationabili animali imprudentem hominem comparans, sollicitudinem pastoris adhibens: ut quaerat ovem perditam, et reportet inventam. Ei vero qui arbitrii sui libertate utitur, et recognoscit unde ceciderit, poenitentiae et reversionis utilitatem accommodat. Unde haec inter parabolas supradictas ratio distinctionis est, secundum personas vel mentes peccantium: pater filium non requirat peregrinantem, sed recipiat poenitentem. Pastor vero ovem errantem, et non sapientem reverti, requirat, et humeris suis referat. VI. Videamus nunc si consonent, quae significata sunt ad hanc expositionem. Dicit Scriptura: Dividere 30.0251A| patrem ex aequo filiis duobus substantiam suam. Et quam substantiam hic evangelicus pater dividit filio spirituali, nisi sapientiae intellectum, scientiam boni et mali, quae verae et perpetuae sunt opes animae bene viventi? Dat autem hic pater divitias suas ex aequo. Non enim quisquam aut justus, aut peccator nascitur: sed quae ex Deo est, in prima nativitate hominis portio substantiae rationalis, aequaliter cunctis nascentibus datur. De subsequente autem conversatione unusquisque plus aut minus hujus substantiae possidere invenitur, dum in semetipsis per dissimilitudinem voluntatum negligentes deserunt: diligentes autem custodiunt, ut naturalia bona. Alius autem memorat intelligens Domini Creatoris ea quae a Deo Patre sumpserit, ita ut sui 30.0251B| ea patris esse credens, quasi paterna custodiat. Alius autem sua ex se sibi esse aestimans, sicut propriae possessionis licentia dissipandis abutitur, et cito profligata facultate privabitur. Describitur autem in istis et evidenter ostenditur libertas arbitrii, quam animae rationali specialiter addidit creator Deus. VII. Vide ergo, pater iste quomodo nec illum volentem discedere retineat, nec liberi arbitrii auferat potestatem: neque alium manere cupientem cogat abscedere, ne forte frequentium malorum, quae postea his suo vitio acciderent, ipse potius auctor esse videatur, si illis libertatem propriae voluntatis absciderit. Itaque et petenti dat, quia ex nobis, non a Deo, inopiae et offensionis nostrae causa proficiscitur. 30.0251C| Accipiens autem partem suam junior, peregre, inquit, abiit longe. Quod ait, longe, non locorum intercapedinem, sed declinationem mentis expressit. Qui enim oblivionem Dei ceperit, hic vere peregrinari a Deo dicitur. Sicut econtra conversatio saecularis non solum peregrinum, sed alienum Domino facit. Et, ut breviter dicam, peregrinantes a saeculo, praesentamur ad Dominum: sic etiam permanentes in rebus terrenis, a coelestibus exsultamus. Denique Cain exiit a facie Domini et longe efficitur (Gen. IV, 16), non quia locus aliquis foris esset a conspectu Dei, sed quod sua mente divisus esset a Domini respectu, propter homicidium separatus a Deo. Hac ergo peregrinatione per magnam ignorantiam peregrinatos fuisse nos sciens beatissimus Paulus, dicit: Vos qui aliquando 30.0251D| longe fuistis, nunc autem facti estis prope (Eph. II, 13). Hujusmodi ergo profectus, peregrinationem junior ille filius assumit, et devorat praedictae portionis suae de paterna haereditate substantiam: utique spiritualibus destitutus opibus, id est, providentia Dei et intellectu; cum porcos pascere cogitur, hoc est, sordidas et immundas in anima sua cogitationes nutrire, ut ederet escas irrationabiles pravae conversationis: dulces quidem egenti bonorum, quia suave perversis videtur omne opus carneae voluptatis: quod seductio desiderii et corruptio vitae est, quae virtatem et fortitudinem animae, non modo nullam praestat, sed totum penitus enervat et perimit. Hujusmodi cibos, quasi porcinos et male dulces, prout sunt 30.0252A| dilectio carnium illecebrae, siliquarum nomine Scriptura designat. VIII. Itaque ille digressus a patre, et in longinquam peregrinationem profectus, in terra aliena consumptis facultatibus quae supradictae sunt, omnia digna perpessus, et postea malorum suorum necessitate constrictus: hoc est, et fame et egestate, poenitet erroris sui: et sentit quid ipse sibi nocuerit, qui non de judicio voluntatis suae, sed de patre ad alienos, de domo ad exsilium, de opibus ad eleemosynam, de abundantia ad famem transierit: in hoc loco servitutis et miseriae reminiscens, incipit cogitare de reditu, et secum ipse reputans dicit: Dicam patri meo: Peccavi in coelum et in conspectu tuo, suscipe me, sicut unum de mercenariis tuis. Ostendit 30.0252B| Scriptura haec, Patrem non hominem intelligi debere, sed Deum. Quandoquidem non solum coelum nominat in confessione peccatorum poenitens supplex, sed dicit in conspectu tuo. Deus enim est in conspectu peccatorum omnium solus. A quo nec in corde meditata peccata abscondi possunt, Scrutans, inquit, corda et renes Deus (Psal. VII, 10). Verum nobis hoc ex loco, coelum intelligitur Dominus noster Jesus Christus: ad quem hi gentiles qui in tenebris infidelitatis viventes blasphemaverunt, jam conversi ad fidem confitentes veritatem Dei, in poenitentia erroris sui juste dicunt: Peccavi in coelum et in te. Qui enim in coelum peccat, quod etsi supernum sit, tamen visibile et lunaticum est, ipse est qui peccat in hominem, quem suscepit Filius Dei 30.0252C| pro salute nostra. Proinde in Patrem Deum omnia speculantem peccat. IX. His igitur cogitatis, resipiscentem et per confessionis humilitatem ex regione longinqua remeantem filium ad se videns pater, laetatus occurrit, amplectitur et osculatur. Aperte hic charitas in homines divina describitur. Quid enim aliud est, quod occurrit, nisi quia nos peccatis impedientibus, nostra virtute ad Deum pervenire non poteramus. Ipse autem potens ad invalidos pervenire, descendit: sicut de Zachaeo operibus ipsis significantibus exprimitur: quod cum desiderasset videre Dominum, et ob hoc in arborem conscendisset, praeveniente Domino, conspicitur, et vocatur: et illico Dominus in domum ejus ad convivandum ipse declinaturum 30.0252D| se esse promittit. Vide quomodo credituri fidem praevidens Christus, latentem in arbore, quasi in peccatorum tenebris obumbratum, sollicite ut ovem perditam requirit aspectu: et venire cunctantem vocat, et venientem tamquam humeris suis suscipit: et non audentis invitare Dominum, desiderantis tamen salutiferam benedictionem, peccatoris domum ingreditur, conviviumque participat: ostendens visibili gratia invisibilem sanctificationem, quia Deus sapientia familiariter cor credentis ingreditur, credentemque participat sacramento. X. Ergo occurrens pater filio revertenti superfunditur collo ejus, et in eo lacrymans requiescit. Osculatur autem os ejus, per quod emissa de corde 30.0253A| confessio poenitentis exierat, quem pater laetus excepit. Deinde mox jubet et stolam primam proferri, id est pristinam gloriam, quam ex seductione diaboli nudatus amiserat, reddi: simul et annulum dari, sive signaculum salutaris symboli, seu magis desponsationis insigne et nuptiarum pignus illarum, quibus Christus Ecclesiam suam sponsat: cum omnis anima resipiscens per annulum fidei jungitur Christo. Mandat et calciamenta pedibus apponi: aut propter communienda vestigia ad currendam viam, ut per lubricum mundi istius iter fixus incedat: aut ut excluso in Evangelicis calciamentis carneae contagionis luto, mundos pedes immaculata conversatione conservet et dirigat: aut propter mortificationem membrorum. Vitae enim nostrae cursus 30.0253B| in Scripturis pes appellatur. Et mortificationis species calciamentum apponitur, quia de animalium mortuorum pellibus conficitur. XI. Addidit et vitulum saginatum jugulandum in convivii exhibitione: sine dubio Dominum nostrum Jesum Christum, quem dedit Pater in victimam pro salute nostra: quem vitulum nominat propter hostiam corporis immaculati. Saginatum autem vere dixit: quia pinguis et opimus infantum est, ut pro totius mundi salute sufficiens sit odorem suavitatis et nidorem immolationis ad Deum mittere, et pro omnibus exorare. Propter quod etiam mystica ratione dictum est, Patrem dare aliis immolandum hunc vitolum, ipsumque gaudere, et epulari in victima vituli sui. Sic enim dilexit Pater hunc mundum ut 30.0253C| filium ejus unicum pro salute sua daret (Joan., III, 28). Non ergo ipse immolavit, sed aliis immolandum tradidit: emittente enim Patre, consentiens Filius ab hominibus passus est. Ipse autem qui fide nostra pascitur, et Filii sui pro nobis immolatione laetatur et gaudet, et in reditu Filii sui gaudens creator, acquisitione populi credentis epulatur. XII. Videns hinc laetitiam Patris senior Filius contristatur. Hujus persona illis comparanda ascribitur operariis, qui similiter in Evangelio post operationem vineae ad Dominum murmurant, quod illis tota die in operis labore confectis, illos, qui ad duodecimam horam venerant, pretio mercedis aequasset: ad quos dicit ipse conditor omnium: Si ergo ego bonus sum, quid tu malus? Quod autem hi 30.0253D| sunt qui ad duodecimam venientes, qui ex gentibus salvabuntur, Joannes aperte clamat: Filioli, novissima hora est (I Joan., II, 18). Nihil autem differre videtur utrum duodecima, an novissima hora dicatur. XIII. Qui sunt autem hi qui murmurant, qui laborem et aestum toto die portaverunt, nisi qui justitias legis egerunt et servitutis antiquae pensum reddiderunt? Vide autem quam aperta sint verba quae a Patre dicuntur: ut ab his qui in lege vixerunt, dicta videantur. Quid enim est, quod de agro veniens dicit: nisi significans de legis operibus venientem, et in his gloriantem, et quasi diuturnos labores imputantem. Unde ait: Mandatum tuum numquam praeterivi: 30.0254A| et non dedisti haedum pro me, ut epularer: hoc est nec peccatorem pro nostra requie dedisti. Qui enim, inquit, fecerit quae legis sunt, vivet in eis: qui non fecerit, punietur ex ipsis. Pro isto autem qui fornicatus est, etiam saginatum, inquit, illum vitulum dedisti: id est, Filium tuum dilectum: sicut supra diximus. Sed quid ei respondet Pater? Tu semper mecum es, oportuit autem pro isto gratulari, qui perierat, et inventus est, mortuus fuerat, et revixit. Ostendens in hoc verbo manifeste hominem, qui peccando vita exciderit, et obnoxius mortificatus fuerit, ex reversione autem salutari per poenitentiam in adoptionem filii redierit. Bonum autem hominem, qui manserit in bono, haereditatem paternam jugiter possidere. Itaque si peccaveris, o homo, festina liberando 30.0254B| te reconciliari Deo: ut ex mercede sudoris et digna poenitentia, recipias quod ex gratia donatum tibi perdidisti. Praestet autem Deus magis permanentes vos in fide, cohaeredes esse Domini nostri Jesu Christi: quia ipsa est gloria et virtus, cum Patre et Filio et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.
EPISTOLA XXXVI. VALERIUS RUFINO NE DUCAT UXOREM. 30.0254C| I. Loqui prohibeor: et tacere non possum. Grues coeli tempestates praenuntiant varias: ululae bubonesque, ominosae aves, hiemis gravitatem instantem luctuose praeululant. Et tu subsannas, si venturi dispendii vaticinia vera praesensero. Ideo loqui prohibeor, veritatis augur, non voluptatis. Lusciniam amo et merulam, quae laetitiam aurae lenis concentu placido praeloquuntur: et praecipue philomenam: quae optatae tempus jucunditatis tota deliciarum plenitudine cumulat. Ni fallor, gnatones diligis et comoedos, qui dulces praesusurrant illecebras: et praecipue Circen, quae 30.0254C| tibi suspiratae suavitatis aromate gaudia plena perfundat, ut fallaris, ut sus fias, aut asinus: tacere non possum. Propinant tibi mellitum toxicum ministri Babel: blande ingreditur et delectat, et impetum spiritus tui conducit: et ideo loqui prohibeor. Scio quod novissime sicut coluber mordebit, et virus imprimet impar omni theriacae: ideo tacere non possum. Multos habes voluptatis tuae persuasores, in caput tuum facundissimos, me solum elinguem praeconem veritatis, quem nauseas: ideo loqui prohibeor.
II. Reprobata est fatui vox anseris. Inter cygnos tantum doctos delectare: ea tamen senatores docuit servare urbem ab incendio, thesauros a rapina, se 30.0255A| ipsos a telis hostium. Forsitan et cum senatoribus intelliges, quia prudens es, quod tibi organizent olores interitum, et anser salutem strepat: ideo tacere non possum. Desiderio tuo totus inflammatus, et speciosi nobilitate capitis seductus, chimaeram nescis esse miser quod petis: vel scire devoves, quod triforme monstrum illud, insignis venustetur facie leonis, olentis maculetur ventre capri, anguis insidietur cauda virulentae: ideo loqui prohibeor. Delectatus est Ulysses symphonia Sirenum. Sed quia Sirenum voces et Circes pocula novit, virtutis vinculis sibi vim fecit, ut vitaret voraginem. III. Ego autem in Domino sperans adjicio, quod Ulyssis imitator eris, non Empedoclis: qui, per suam philosophiam (ne dicam melancholiam, id est, atram 30.0255B| bilem) victus, Aetnam sibi mausoleum elegit: et parabolam quam audis, ad veteres attulit: ideo tacere non possum. Tandem validior est ille ignis tuus, quod tibi annuit pars adversa: quam vereor aestus ille tuus, quo in me accenderis, ne minorem major ad se trahat: Et propterea loqui prohibeor. At spiritu loquar, quo tuus sum. IV. Pensentur ignes lance qualibet aequali vel inaequali. Versetur periculum capitis mei: quidquid agas, quidquid judices, indulgendum est mihi, qui prae amoris impatientia, tacere non possum. Prima primi uxor Adae post primi hominis creationem, peccato primo solvit jejunia: propter praevaricatum praeceptum Domini parentavit inobedientiam, quae citra mundi terminum non absistet expugnare 30.0255C| feminas, quae semper indefessae erunt trahere in consequentiam quod a matre sua traxerunt. V. Amice, contumelia viri est uxor inobediens. Cave tibi: veritas quae non potest falli, ait de beato David: Inveni virum secundum cor meum. Hic tamen aegre praecipitatus est amore mulieris ex adulterio in homicidium: ne umquam sola veniant scandala. Dives enim omnis est iniquitas societate plurima: et quamcumque domum intraverit, suis tradidit inquinandam conviciis. VI. Amice, Bethsabee siluit, et in nullo malignata est; et nihilominus tamen facta est stimulus subversionis viro perfecto, et mortis aculeus marito innocenti. Numquid innocens erit, quae contendit eloquentia, 30.0255D| ut Dalila Samsonis: et forma, ut Bethsabee: cum hujus sola pulchritudo triumphaverit etiam nolens. Si non es amplius secundum cor Domini quam David, crede quod et tu praecipitari potes. VII. Sol hominum, Salomon, thesaurus deliciarum Dei, sapientiae singulare domicilium, crasso tenebrarum fuscatus atramento, lucem animae suae, gloriam domus suae, odorem famae suae amisit amore mulieris. Et postremo curvatus coram Baalim, ex Ecclesiaste Domini mutatus est in membrum zabuli: ut adhuc graviori videretur detrudi praecipitio, quam Phoebus in casu Phaetontis, qui de Apolline Jovis factus est pastor Admeti. Amice, si non es sapientior 30.0256A| Salomone, quod nemo est, non es major quam qui potest fascinari a femina: oculos tuos aperi et vide. VIII. Optima femina, quae rarior est phoenice, amari non potest sine amaritudine metus, et sollicitudinis, et frequentis infortunii. Malae autem, quarum tam copiosa sunt examina, ut nullus sit expers malignitatis earum: cum amantur, amare puniunt, et afflictioni vacant usque ad divisionem corporis et spiritus. IX. Amice, philosophicum est: Videto cui des. Ethica est: Videto cui te des. Vexilla pudicitiae tulerunt cum Sabinis Lucretia, et Penelope, et paucissimo comitatu tropaea retulerunt. Amice, nulla est Lucretia, nulla est Penelope, nulla est Sabina. Time 30.0256B| omnes. Ingressae sunt acies ad Sabinas, Scylla, et Myrrha, et Phedra: et secutae sunt eas turbae multae omnium vitiorum exercitu stipatae; et gemitus et suspiria, et tandem infernum captivis suis fecerunt. X. Amice, ne praeda fias in medio praedonum, non dormias earum in transitu. Jupiter rex terrenus, qui et rex coelorum dictus est, prae singulari strenuitate corporis, et incomparabili mentis elegantia, post Europam mugire coactus est. Amice, ecce quem bonitas super coelos extulit, femina te cogere ad mugitum: si non es major Jove, cujus magnitudini nemo alius par fuit. Phoebus qui sapientiae suae radiis totius orbis primitiavit ambitum, ut merito Solis nomine, solus illustraretur, infatuatus est amore Leucothoes, sibi ad ignominiam, illi ad interitum: et 30.0256C| ecliptica diu vicissitudine varius factus est, frequenter sui luminis expers, quo totus universaliter egebat mundus. XI. Amice, ne illud lumen quod in te est, tenebrae fiant, Leucothoen fugito. Mars qui deus bellantium dici meruit, triumphorum familiari frequentia, in quibus expedit vis animi maxime prompta, nil sibi metuens a Vulcano ligatus est cum Venere, invisibilibus quidem catenis, sensibilibus tamen. Hoc autem ad plausum satyrorum, et ad risum coelestis curiae. XII. Amice, meditare saltem catenas, quas non vides, et jam in parte sentis: et eripe te dum adhuc ruptibiles sunt, ne claudus ille faber et turpis, quem deus non est mensa, nec dea est dignata cubili te 30.0256D| Veneri suo more concatenet, et te sui similem turpem et claudum, immo quod magis timeo, loripedem faciat: et non possis quod salvat, fissam habere ungulam, sed alligatus Veneri dolor fias, et irrisio videntium: dum sibi applaudant caeteri. A falso dearum judice reprobata est Pallas: quae non delectare promisit, sed prodesse. Amice, numquid et tu sic judicas? Video enim jam te fastidienti animo tota celeritate percurrere quae legis, et sententias non attendere, sed exspectare schemata. Frustra exspectas; donec hic turbidus amnis effluat, ut haec fetulenta secedens, pura tibi fluenta irrigent. Similes enimvero oportet esse sui fontis rivulos, aut turbidos, aut clares. Sic vero 30.0257A| imperitiam cordis mei, vitium orationis exprimit: et strumosa dictionum imperitia delicatum offendit animum. Hujus imbecillitatis mihi conscius divertissem me ad dissuadendum libenter: sed quia tacere non potui, locutus sum ut potui.
Quod si mihi esset tanta styli virtus, quantus esset scribendi animus: tam elegantia tibi verba transmitterem, et tam nobili maritata conjugio, ut singula seorsum, et omnia simul suum viderentur auctorem benedicere. Sed quia mihi omnia debes quaecumque adhuc nudus amor et infecundus, ne dicam sterilis, mereri potest ex omnibus: mihi praebe interim patienter aurem, dum evolvam quod implicui: et a me non requiras purpurissam oratoris, aut cerussam, quam me nescire fateor et fleo: sed scribentis 30.0257B| votum, et paginae veritatem accepta.
XIII. Julius Caesar, cujus amplitudini strictus fuit orbis, die qua nobilem filium suum ausa est occare saeva nimis Atropos, Tugillio humiles quidem, sed divinos quasi stylos praedocenti, aurem humiliter inclinavit in valvis Capitolii: quod si et animum, poenas ei dedissent, quibus ipse. Tu vero stylorum tuorum mihi praenuntio aurem inclinas, ut aspis veneficiis: adhibes animum, ut aper latratibus: placaris, ut dipsas [ Al. serpens], cui sol incanduit a cancro. Tibi consulis, ut spreta Medea. Tibi misereris, ut aequor naufragis: quod manum contines, reverentia regiae pacis est. Amice, se humiliavit, licet citra perfectum, domitor orbis fideli suo: et pene pedem retulit, quia pene paruit: et pene succubuit, 30.0257C| quia pene obedivit [ Al. audivit], et non penitus. Nihil ei multa humilitas profuit, quia non plena. Quid tibi confert tua tam ferina inhumanitas, et rigor inflexus, et horror supercilii? Quid ultro irruis in latronum insidias inermis: humilia te, cede. Sed ad modum humilitatis ejus, qui totum sibi mundum humiliavit: et audi amicum tuum. Et si Caesarem errasse credis, qui Tugillio non credidit: exaudi et attende, quid et aliis contigerit, ut tibi prosit eorum laesio. Indemnis est enim castigatio quam persuadent exemplaria. Nescio quo refugio tutus es, aut quo torpescis asylo. Caesar immisericordes Persides reperit, et non est reversus: tu si umquam tale gymnasium evasisti, pios, impios invenisti. XIV. Phoroneus rex, qui legum thesauros populis 30.0257D| publicare non invidit, sed is primus Graecorum studia deauravit, die qua viam universitatis ingressus est, ait Leontio fratri suo: Ad summam felicitatem nihil mihi deesset, si uxor mihi semper defuisset. Cui Leontius: Et quomodo uxor obstat? At [ Al. ait] ille, Mariti omnes sciunt. Amice, utinam tu semel maritus fueris, et non sis, ut scias quid felicitatem impediat.
XV. Valentinus imperator octogenarius adhuc 30.0258A| virgo, cum audiret die fati sui triumphorum praeconia recoli, quibus frequentissimus erat: ait una se tantum gloriari victoria. Et requisitus qua? respondit: Quod inimicorum nequissimum devici carnem meam. Amice, hic inglorius migrasset a saeculo, nisi ei fortiter restitisset, cum qua tu assensum familiaritatis pepigisti. XVI. Cicero post repudium Terentiae uxorari noluit, dicens se pariter uxori et philosophiae operam dare non posse. Amice, utinam tibi hoc animus tuus respondeat, vel tua lingua mihi: ut loquendo saltem eloquentiae principem digneris imitari, et mihi spem facias vel vanam. XVII. Cannius a Gadibus Herculis, poeta facundiae lenis, et jucundae, reprehensus est a Livio 30.0258B| Poeno, gravi et uxorato historiographo, quod multarum gauderet amoribus, his verbis: Nostram philosophiam participare non poteris, dum a tot participaris. Non enim eo jecore Junonem amat Tyrus, quod multi vultures in multa divellunt. Cui Cannius: Si quando labor, resurgo cautius: si paulum opprimor, alacrius resumo aerem, vices noctium dies reddunt laetiores: sed tenebrarum perpetuitas instar inferni est. Sic lilia primaeva, verni solis delicata teporibus varietate tum Euri, tum Nothi, tum Zephyri laetitia effusiore lasciviunt, quibus uno spiritu fulminans Libs incumbens occasum facit. Sic Mars ruptis testiculis in mensa coelesti recumbit conviva superum, a qua uxorius Mulciber suo fune longe religatur. Sic levius ligant multa fila 30.0258C| quam sola catena. Sic mihi a philosophia, deliciae tibi solatium. Amice, utriusque verba probo: vitam neutrius. Minus tamen multi morbi laedunt salutis vicissitudine interpolati, quam languor unus, qui doloribus irremediatis non cessat affligere. XVIII. Pacuvius flens, ait Arrio vicino suo, Amice, arborem habeo in horto meo infelicem, de qua prima uxor mea se suspendit: postmodum secunda, jam nunc tertia. Cui Arrius: Miror te in tot successibus lacrymas invenisse. Et iterum: Dii boni, quot tibi, dispendia arbor illa suspendit. Et tertio: Amice, da et mihi de arbore illa surculos quos seram. Amice, timeo ne et te oporteat arboris illius surculos mendicare, cum jam inveniri non poterunt. 30.0258D| XIX. Sensit Sulpitius ubi ipsum calceus suus premebat, qui ab uxore nobili et casta divertit. Amice, cave tibi ne te premat calceus, qui avelli non possit. XX. Ait Cato Uticensis: Si absque femina posset esse mundus, conversatio nostra non esset absque diis. Amice, Cato non nisi vera et cognita loquebatur, nec quisquam feminarum exsecratur ludibria, nisi lusus et expertus, et conscius poenae. His igitur fidem habere decet, qui cum omni veritate loquuntur. 30.0259A| Hi sciunt ut placet delectatio, et pungit delictum. Hi norunt quod flos Veneris rosa est: quia sub ejus purpura multi latent aculei. XXI. Metellus Mario respondit, cum ejus filiam dote divitem, forma nobilem, genere claram, fama felicem ducere noluit: Malo meus esse quam suus. Cui Marius: Immo ipsa tua erit. At ille: Immo virum oportet uxoris esse. Logicum est enim, talia erunt subjecta, qualia permiserint praedicata. Sic facetia verbi Metelli divertit ab oneribus dorsum ejus. Amice, si uxorari oportet, non expedit quidem. Verumtamen sit amor in causa, non census. Et faciem uxoris eligas, non vestem. Et animum, non aurum. Et tibi nubat uxor, non dos. Ergo si quo modo fieri potest, praedicari poteris, ut livorem non 30.0259B| ducas a subjecto. XXII. Lais Corinthia praerogativa pulchritudinis insignis, tantummodo regum et principum dignabatur amplexus. Conata est tamen Demostheni philosopho participare, ut notae castitatis ejus miraculo soluto, videretur specie sua lapides movisse, ut Amphion cithara, attractumque blanditiis tractavit suaviter. Cumque jam Demosthenes emolliretur ad thalamum, petivit ab eo Lais centum talenta pro consensu. At ille suspiciens in coelum, ait: Non emo tanti poenitere. Amice, utinam in coelum et tu acumen mentis dirigas, ut id effugias quod poenitentia est redemi. XXIII. Livia virum suum interfecit, quem nimis odiit. Lucillia suum, quem nimis amavit. Illa sponte 30.0259C| miscuit aconitum: haec decepta, furorem propinavit pro amoris poculo. Amice, contrariis contenderunt votis istae. Neutra tamen defraudata est fine fraudis femineae, et proprio scilicet malo. Variis diversis incedunt semitis feminae, quibusque anfractibus errent, quibusque devient inviis, unus est exitus, una omnium viarum suarum meta. Unicum caput et conventus omnium diversitatum suarum malitia. Exemplo harum experimentum cape: quod audax est ad omnia quae amat vel odit femina: et artificiosa cum nocere vult, quod semper est et frequenter: cum juvare parat, obest. Unde fit, ut frequenter noceat nolens. In fornace positus es: si aurum es, exibis purior. XXIV. Dejanira Tirynthium vestivit interula, 30.0259D| et monstrorum malleum, monstri sanguine ulta est: sibique processit ad lacrymas, quod ad laetitiam machinata est. Amice, trajectum telo Herculis scivit et vidit Nessum ista: nihilominus tamen Nesso credidit in Herculem: et quasi non sponte, quem debuit vestire interula, vestivit interitu. Insani capitis et praecipitis est femina, indeliberata semper voluntate: praecipuum arbitratur quod vult, et quod non expedit: et ut prae omnibus placere cupit, ita placitum suum omnibus praeferre consulta est. Duodecim inhumanos labores consummavit Alcides. A tertio decimo qui omnem inhumanitatem excessit, exsuperatus est. Sic fortissimus hominum, aeque 30.0260A| dolendus ut gemebundus occubuit, qui coeli arcem sine gemitu sustinuerat humeris. Tandem quae umquam inter tot millia millium sedulum sollicitumque peccatorem perpetua contristavit repulsa? vel quae constanter praecidit verba petentis? favorem sapit ejus responsio: et quantumcumque dura fuerit, semper in aliquo verbi sui angulo habebis aliquem petitionis tuae fomitem implicitum: quaelibet negat, nulla pernegat. XXV. Irrumpit aurum in propugnacula turris Acrisii, valloque multiplici signatam Danaes pudicitiam solvit. Amice, sicut virgini quae terram triumpharat, de coelo pluit incestus: sic quam numquam fallit humilis, vincit sublimis. Sic arborem quam numquam movit Favonius, evertit Aquilo. 30.0260B| XXVI. Lycia virgo, vergens in senium, fama castitatis privilegiata constanter, tandem oppressa Apollinis phantasmate concepit, peperitque Platonem. Amice, quam illibatam servaverunt vigiliae, defloravit illusio per somnium: ut semper omne rosarium aliquo turbine sua purpura spolietur. Sed bene si quid hic bene, quod patrissavit Plato in sapientia: et quod simili factus est nominis et numinis patris praecipui. XXVII. Amice, miraris, an indignaris magis, quod in parabolis tibi significem gentiles esse imitandos, Christiano idololatras, agno canes, denique bono malos? Volo sis api argumentosae similis, quae mel elicit ex urtica: ut sumas mel de petra, oleumque de saxo durissimo. Gentilium novi superstitionem, 30.0260C| sed omnis creatura Dei aliquod habet exemplar honesti. Unde ipse, tum aries, tum leo, tum vermis dicitur, sed plurima perversa agunt increduli: aliqua tamen quae cum ipsis interierant, in nobis fructum abundare fecerunt. Quod si illi zonas habuerunt pelliceas causa munditiae, sine spe, sine fide, sine praedicamento, sine charitate: profecto si nos fuerimus asini et sues, aut aliqua inhumanitate brutorum similes, quo fidei, quo spei, quo charitatis merito digni reperiemur: cum videas prophetas, et praecipue illum mandi cordis, quem soli cernere possunt oculi. Illi autem studio suarum artium se multis conatibus afflixerunt, nullo futurae felicitatis intuitu: sed tantum ne animas haberent ignorantes. Quid nobis est, et illuminatio et lucerna pedibus, 30.0260D| et lumen semitis ad vitam aeternam. XXVIII. Utinam hanc eligas, utinam hanc legas, utinam hanc introducas in cubiculum tuum, ut introducat te rex in suum. Hanc dudum floribus tui veris subarasti. Haec in aetate tua exspectat ut facias uvam: in hujus injuriam, non ducas aliam, ne faciens, in tempore vindemiae labrusca inveniaris. Nolo te sponsum Veneris fieri, sed Palladis. Haec sponsa te induet monilibus pretiosis et ornabit: haec te induet veste nuptiali. Hae nuptiae gloriabuntur Apolline paranympho: harum Fescennina decebit cedros Libani. Stilbon uxoratus, spem hujus tam 30.0261A| desideratae solemnitatis devote concepit: sed in timore, causa hujus tota haec lectio facta est. XXIX. Ad hunc finem luculenta tota haec properat oratio. Hic rigor hujus dissuasionis, hic totus armatur, cujus multo chalybe praeduratos sentis aculeos. Dura est manus chirurgici, sed sanans. Durus est hic sermo, sed sanus. Sed utinam tam utilis quam devotus. Amice, arctam tibi, ut ais, infligo vivendi regulam, esto. Est enim arcta via quae docit ad vitam: nec est semita plana, qua itur ad gaudia plena: immo etiam ad mediocra per salebras evadimus. Audivit Jason, quod per mare adhuc intactum, nec ullis devirginatum ratibus aut remis, et per tauros et sulphureos ignes, et per toxicati serpentis vigilias sibi viandum esset ad vellus aureum: et sano consilio, 30.0261B| licet non suavi usus, abiit et rediit, et optabilem thesaurum retulit: sic absinthium veritatis acceptat morosae mentis humilitas: fecundat officiosa sedulitas: in fructum perducit perseverantiae utilitas. Sic sementem serit, pincerna pluviarum Auster. Consolidat scopa viarum Aquilo. In ubertatem promovet florum procreator Zephyrus. Sic dura principia dolci fine munerantur. Sic arctus callis ad ampla palatia perducit; sic angustus trames ad terram ducit viventium. XXX. Sed ne longo te dispendio suspendam, ut majori testimonio mihi fides adhibeatur: lege aureolum Theophrasti, et Medeam Jasonis [ Al. Nasonis], et vix pauca invenies impossibilia mulieri. Amice, det tibi Deus omnipotens feminae fallacia non falli: et 30.0261C| illuminet cor tuum, ne praestigiatis oculis tendas quo ego timeo. Sed ne Oresten scripsisse videar. Vale.
- EPISTOLA XXXVII. SEU DIALOGUS SUB NOMINE HIERONYMI ET AUGUSTINI. De origine animarum.
I. Cum apud vos coelestis eloquentiae purissimi fontis, et litterarum omnium fluenta redundent: ac solida secundum verticem sanitas, vestra cuncta firmo statu membra contineat: miror stupore mentis attonitus, cur stillicidium insulani rivuli dignemini haurire, nitores corporis infirma medentes. Magis ergo quae de Graecorum mutuavi fontibus, sitientibus proferam [ Al. praeferam], atque Latinorum latices limpidissimos ad vestri cordis secreta 30.0261D| perducam. II. Origenes igitur qui nullum proprie de anima edidit librum, in catalogo ecclesiasticae praedicationis animae faciens mentionem, haec dicit: De anima vero utrum ex seminis traduce ducatur, ita ut ratio ipsius vel substantia inserta ipsis corporis seminibus habeatur, an vero aliud habeat initium, et hoc ipsum si genitum est aut non genitum, vel certe si extrinsecus corpori inditur, necne, non satis manifesta praedicatione distinguitur. Item in libro quem 30.0262A| de Epistola Apostoli ad Titum scripsit: Si quis, ait, rationem humanae animae requirat, cum de ea neque quod ex seminis traduce ducatur, neque quod honorabilior et antiquior corporum compage sit, tradiderit ecclesiastica regula: propter quod multi nec comprehendere potuerunt aliter sentiri oportere de animae ratione. Sed et qui aliter sentire vel disserere visi sunt; a nonnullis in suspicione habentur velut novi aliquid introducentes. Fatetur idem ipse Origenes in praefatis opusculis: sed et Eusebius Caesariensis, et Pamphilius martyr: Basilius quoque et Gregorius, Didymusque, et Rufinus similiter in suis, unius substantiae omnes esse animas, et immortales et rationabiles liberi arbitrii ac voluntatis: judicandas quoque esse pro his quae in hac vita gesserunt: 30.0262B| esse tamen eas factas a Deo qui universa creavit et condidit. Quando autem factae sint, olim simul, aut nunc per singulos nascentium, quid periculi esse aiunt, alterum e duobus opinari? Athanasius, Hilarius, et Ambrosius, praeparatis jam in ventre mulierum, deformatisque corporibus, tunc ad praesens creari animas, et inseri deformato jam corpori criminantur. III. Jam vero illi qui ex traduce animas venire confirmant, et simul corporali eas semine seminari: siquidem, ut quidam ipsorum affirmare solent, non aliud dicunt esse animam quam insufflationem Spiritus Dei: illam scilicet quam initio facturae mundi, Deus insufflasse dicitur in Adam, de ipsa Dei esse eam substantia profitentes: quomodo non 30.0262C| isti videbuntur quodammodo haec praeter Scripturae regulam et rationem pietatis asserere, quod substantia Dei est quae peccat, si anima quae de substantia Dei est peccat: insuper etiam quod et poenis subdenda sit pro peccato. Sed et illud se quod absurdum est, incurrere non vident: quia necesse est eam simul cum corpore mori, et esse mortalem, si simul cum corpore, vel seminata, vel formata, vel nata est. IV. Tum deinde illi, id est, Apollonius, Tertullianus, Pompeius, Arnobius, Lactantius, atque Apollinarius, qui unam quidem ex nullis substantiis a Deo factam esse dicunt animam, id est, illam quae prima facta est in Adam: et ex Adam omnium hominum animas existere, et secundum corporalem sine dubio 30.0262D| successionem, traducem quoque fieri animarum: etiam ipsi quid aliud ostendunt, nisi animas esse mortales? Si enim sicut animalia caetera ex solo semine oriuntur: ita etiam de hominibus sentimus; ut cum corpore simul in eodem semine, etiam anima defundatur. Quid dicimus de his qui imperfecti adhuc, et de ventre aborsi sunt: et qui nonnumquam etiam antequam vasculorum naturalium receptaculis semina sint suscepta, depereunt? In quibus sine dubio invenitur, quod simul etiam illae 30.0263A| quae naturali ratione seminibus insertae erant animae, exstinctae sint pariter et corruptae. V. Sive ergo ex insufflatione Domini sunt, sive ab una quae prima facta est, necessarium est, simul ut cum corporibus corrumpantur, si eamdem cum corporibus etiam originem sumunt secundum ipsorum rationem. Aut enim nihil omnino ex rationabili atque immortali anima participavit illud quod adhuc in ventre corruptum est: et repulsa est illa ratio, quae affirmat eam in seminis traducere simul cum corporibus seminatam: aut si participat, necessitas imminet confiteri mortalem esse animam, quod fides nostra utique non recipit, Domino declarante, defunctorum animas et colloquium apud inferos habuisse, et Lazari scilicet in beatorum sedibus ovantem, 30.0263B| et divitis flagrantem in incendiis. VI. Esse namque animas immortales, non tantum divini, sed et philosophorum pleni sunt libri. Quod taliter esse Cleombrotius Ambraciota in Platonis libro, Socrate disputante, didicerat: qui homicida sibi esse non timuit, ac se de altissimo praecipitavit muro, dum et nullum post mortem autumat restare judicium, et sine discrimine aliquo meritorum, omnes animas post corpora aequaliter ferri arbitratur ad coelum. Quod adeo pro vero tenuerunt, et sic illos omnes saeculi sapientes una nebula hujus erroris involvit: ut et ipse tam laudabilis, ut putant, doctor homicidae, ipsum se privatim ne publice occideretur, occiderit. Sic quoque Cato, lecto in nocte ad lucernas Platonis libro, qui immortalitatem animae 30.0263C| docet, stricto gladio revelatum manu pectus semel iterumque percussit. VII. Redeamus ad illas praeterea sanctorum nobilissimas disputationes, non in Academiae nemorosae obscuris textas [ Al. tectas] umbraculis, sed coelesti illustratas ex lumine. Beatus itaque Hieronymus tam sanctum Victorinum martyrem, quam plerosque catholicos secutus, se potius fieri, quam propagari animas: secundum illud quod in Evangelio scriptum est: Pater meus quotidie operatur, et ego operor, credere significavit. Sanctus quoque Augustinus hanc opinionem in octo admodum voluminibus, verbis tueri cernitur. Sed cum originale peccatum poenasque parvulorum, qui sine baptismate moriuntur, declarare nititur, a Deo factam in Adam, et ex ipsa 30.0263D| omnium hominum animas existere, tam suis argumentis, quam Scripturarum testimoniis, ut est illud: Animae quae ingressae sunt cum Jacob Aegyptum, et egressae de femore illius, amplecti propensus comperitur. VIII. Hujus assertionibus beatus Gaudiosus episcopus, animarum et corporum promptissimus medicus, nostrisque temporibus unus martyr: cum nobiscum colloquium familiariter habuisset, per totam orationis suae seriem evidentissimis approbationibus usus est. At vero sanctus Ambrosius, quem jam superius inter viros apostolicos memoravimus. Inhonestum, 30.0264A| inquit, puto animas cum corporibus generari, ut anima nascatur ex anima, quod nec animae ipsi competit: aut si certe singulae coelesti potestate factae sunt, et ex ipsis caeterae natae sunt, potest ex una Adae anima credibile videri caeteras nasci: sed non convenit, quia soli Deo hoc possibile fuit, ut simplex generaret, nec caeteris concederetur, quod tam mysticum est in causa Salvatoris, ut non solum a solis gentilibus vel Judaeis: verum etiam ab ipsis qui Christianos se dicunt, incredibile putetur. Photiniani enim hanc fidem spernunt, non credunt Deum generasse. Nam si eo tempore quo seminatur corpus, et anima generatur ex anima, de Adam costam sublatam legimus: non tamen animam natam ex anima. Sed si costa secum habuit animam: jam 30.0264B| non nata est, sed [ Al. si] detracta in partem. Sed nec hoc scriptum est: propheta enim Zacharias inter caeterea: Qui plasmas, inquit, animam hominis in eum. Nec Isaias ab his dissentiens, ait: Sic dicit Dominus Deus qui fecit te, et finxit te in utero. Si ergo in utero fingitur, jam formato corpori tribuitur. Cum enim omnia membra implet corporis, figurata dicitur in corpore: ut sicut aqua cum sit sine effigie, missa tamen in vas, figurata videtur, ita et anima cum sit natura incorporea et simplex: formatur in corpore, singula membra vivificans: quod quidem Moyses manifestius tradidit, dicens: Si quis percusserit mulierem in utero habentem, et abortiverit: si formatum fuerit, det animam pro anima: Si autem informatum fuerit, mulctetur pecunia: ut 30.0264C| probaret non inesse animam antequam formam. Itaque si jam formato corpori datur, non in conceptu corporis nascitur cum semine derivata: nam si cum semine et anima existit ex anima, multae animae quotidie pereunt: cum semen fluxu quodam non proficit nativitati. IX. Sed si prius respiciamus, videbimus quid sequi debeamus. Contemplemur facturam Adae: in Adam enim exemplum datum est, ut ex eo intelligatur, quia jam formatum corpus accepit animam. Nam poterat Deus animam limo terrae admiscere, et sic formare corpus. Sed ratio infirmatur, quia primum oportebat domum compaginari, et sic habitatorem induci. Anima certe, quia spiritus est, in sicco habitare non potest, ideo in sanguine fertur. Cum 30.0264D| ergo corporis liniamenta compacta non fuerint, ubi erit anima? An foras vagatur, quamdiu immittatur, cum ratio tradat sic dari eam, ut anima in corpus non otiosa vagetur. Sed ex quo detur, dicant, qui aliud putant, ex mare, an ex femina [ Suppl. Ex femina]? Non convenit, quia aliud in exemplo est: proponunt enim ex viro cum costa datam et animam, quod multis rationibus infirmari docuimus. Unde forte videatur dari ex femina, maxime propter Salvatorem: quem scimus sine complexu carnis, de Spiritu sancto natum ex femina: quod si arbitrantur, plus dant feminis: auctoritatem enim 30.0265A| viri mutant in feminam. Cum enim tam corporis quam animae originem ex viro dicant, convertunt se, ut id quod potius est, ex muliere dicant, id est, animam: quod vero minus, ex masculo, id est, corpus; cum [ Al. tac. cum] manifestum sit ordinem exempli a Deo traditum immutari non posse. Qui ergo animas ex una propagari asserunt, et non in corpora juxta exemplum primi hominis a Deo quotidie fieri, anathema sint. Augustinus. Sancte frater Hieronyme, consulens te de his quae nescio, oro Deum, ut fructuosum esse nobis velit [ Al. velis]. Quamquam enim sis tu multo, quam ego sim, aetate major, tamen etiam ipse jam senex consulo: sed ad discendum quod opus est, nulla mihi aetas sera videri potest: quia etsi 30.0265B| senes magis decet docere quam discere: magis tamen discere, quam quid doceant ignorare.
Hieronymus. Beate papa Augustine, in Scripturarum, si placet, campo, sine nostro invicem dolore ludamus. Noli igitur annorum existimare nos numero: nec sapientiam canos reputes, sed canos sapientiam, Scriptura testante: Cani hominis, prudentia ejus. Noli, inquam, fidem pensare temporibus: nec me idcirco meliorem putes, quod prior in Christi exercitu coeperim militare.
Augustinus. Accipe igitur quae mihi peto aperiri, ac disserere non graveris. Quaestio de anima multos movet, in quibus et me esse confiteor: nam quid de anima firmissime teneam, non tacebo.
Hieronymus. Metiris nos virtutibus tuis: et parvos 30.0265C| magnus extollis, ultimamque partem convivii occupas, ut patrisfamilias judicio proveharis. Sed velle fateor, sed eniti praefero, magistrum renuens, comitem spondeo [ Al. respondendo], petenti datur, pulsanti aperitur, quaerens invenit: discamus in terra, quorum nobis scientia perseveret in coelo.
Augustinus. Certus etiam sum animam, nulla Dei culpa, nulla Dei necessitate, vel sua, sed propria voluntate in peccatum esse collapsam: nec liberari posse de corpore mortis hujus, vel suae voluntatis virtute, tamquam sibi ad hoc sufficiente, vel ipsius corporis morte: sed gratia Dei per Jesum Dominum nostrum.
Hieronymus. Anima immortalis, invisibilis et incorporalis est: secundum crassiorem dico corporis 30.0265D| nostri substantiam: dico vel eo certe tempore punietur, et supplicium sentiet, quando pristinus corpus receperit: ut cum quo peccavit, cum ipso puniatur.
Augustinus. Dicitur conceptio humana sic procedere, ut primis sex diebus quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus novem diebus convertatur in sanguinem. Deinde duodecim diebus solidetur: reliquis quindecim formetur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum: et hinc jam reliquo tempore usque ad tempus partus, magnitudine augeatur.
30.0266A| Hieronymus. Sicut nescis viam spiritus et animae ingredientis in parvulum, et ignoras ossium et venarum varietates in ventre praegnantis, quomodo ex vili elemento corpus hominis in diversas effigies artusque varietur, et de eodem semine aliud mollescat in carnibus, aliud duretur in ossibus, aliud in venis palpitet, aliud duretur in nervis: ita Dei opera scire non poteris, qui factor est omnium.
Augustinus. De animae incarnatione utrum ex illa una quae primo homini data est, sic caeterae propagentur? an singulis quibusque novae etiam modo fiant: an alicubi jam existentes vel mittantur divinitus, vel sponte labantur in corpora? Quaenam sit eligenda opinio scire desidero.
Hieronymus. Super animae statu memini vestrae 30.0266B| quaestiunculae, immo maximae ecclesiasticae quaestionis. Utrum lapsa de coelo sit, ut Pythagoras philosophus, omnesque Platonici, et Origenes putant: an a propria Dei substantia, ut Stoici, Manichaeus, et insana Priscilliani haeresis suspicantur: an in thesauro Dei habeantur olim conditae, ut quidam Ecclesiastici stulta persuasione confidunt: an quotidie a Deo fiant, et mittantur in corpora, secundum illud quod in Evangelio scriptum est: Pater meus usque modo operatur, et ego operor: an certe ex traduce, ut Tertullianus, Apollinarius, et maxima pars Occidentalium autumant, ut quomodo corpus ex corpore, sic anima nascatur ex anima: et simili cum brutis animantibus conditione subsistat.
Augustinus. Hoc certe sentis, quod singulas animas 30.0266C| singulis nascentibus etiam modo Deus faciat. Cui sententiae ne objiciatur, quod omnes creaturas sexto die consummaverit Deus, et septimo requieverit, adhibes testimonium ex Evangelio: Pater meus usque nunc operatur.
Hieronymus. Quid enim ambiguitatis in dicto est: ut diversae intelligentiae tribuatur occasio? Constat, et super hoc nulla contentio est.
Augustinus. Doce ergo, quaeso, quae doceam: doce quod teneam. Et dic mihi, si animae singillatim in singulis hodieque nascentibus fiunt, ubi in parvulis peccent, ut indigeant sacramento Christi, remissione peccati, peccantes in Adam, ex quo caro est propagata peccati: aut si non peccant, qua justitia Creatoris ita peccato obligentur alieno? Cum exinde 30.0266D| propagatis membris mortalibus inseruntur: ut eas, nisi per Ecclesiam subventum fuerit, damnatio consequatur: cum in earum potestate non sit, ut eis possit gratia baptismatis subvenire.
Hieronymus. Alienati sunt peccatores a vulva: erraverunt ab utero: locuti sunt falsa: statim ut nati sunt, subjacuere peccato, in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri. Illud quoque quod in volumine Job scriptum est: Numquid mundus erit homo coram Deo, aut in operibus suis irreprehensibilis vir? Si adversus famulos suos non credit: et contra angelos suos pravum quid reperit: quanto magis in 30.0267A| his qui habitant domos luteas: e quibus et nos de eodem luto sumus! Nullus enim absque peccato, ne si unius quidem diei fuerit vita ejus. Si enim stellae non sunt mundae in conspectu Dei, quanto magis vermis et putredo, et hi qui peccato offendentis Adam tenentur obnoxii!
Augustinus. Obsecro te, quomodo haec opinio defenditur, qua creduntur animae non ex illa una primi hominis fieri omnes: sed sicut illa una uni, ita singulis singulae. Ea vero quae dicuntur alia contra hanc opinionem, facile me puto posse refellere: sicut est illud, quod quidam sibi eam videntur urgere, quomodo consummaverit Deus omnia opera sua sexto die, et septimo die requieverit, si novas adhuc animas creat? Quibus si dixerimus, quod ex 30.0267B| Evangelio supra posuisti: Pater meus usque nunc operatur: respondent: Operatur dictum est, institutas administrando: non novas instituendo.
Hieronymus. Hic locus apud imperitos et Scripturarum sanctarum meditationem usumque et scientiam non habentes, videtur opinioni tuae prima fronte blandiri. Caeterum discussus facile solvitur: et cum testimonia Scripturarum aliis comparaveris testimoniis, ne sibi Spiritus sanctus pro qualitate locorum et temporum videatur esse contrarius: secundum illud quod scriptum est: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum suarum. Cerno quo tua tendit assertio: sed de hoc in posterioribus disserendum est, ne dum miscemus quaestionibus quaestiones, obscuram audientibus intelligentiam relinquamus.
30.0267C| Augustinus. Verum est, quod a rebus quae non erant instituendis requievit: et hoc verum est, quod non solum gubernando quae fecit, verum etiam aliquid non quod nondum est, sed quod jam creaverat numerosius creando, usque nunc operatur. Vel sic ergo, vel alio quolibet modo eximus ab eo, quod nobis objicitur de requie Dei ab operibus: ne propterea non credamus nunc usque fieri animas novas, non ex illa una, sed sicut illam unam. Nam quod dicitur, quare facit animas eis quos novit cito morituros? Possumus respondere parentum hinc peccata, vel convinci, vel flagellari.
Hieronymus. Super quo quid mihi videretur, in opusculis contra Rufinum olim scripsisse me novi, 30.0267D| adversum eum libellum quem sanctae memoriae Anastasio episcopo Romanae Ecclesiae dedit. In quo lubrica et stulta ac subdola confessione, dum auditorum simplicitati illudere nititur, suae fidei, immo perfidiae illusit.
Augustinus. Quod in libro adversus Rufinum posuisti quosdam huic sententiae calumniari, quod Deum dare animas adulterinis conceptibus videatur indignum: unde conantur astruere meritis gestae ante carnem vitae, animas quasi ad ergastula hujus mundi juste posse perduci: non me movet multa cogitantem, quibus haec potest calumnia refutari. Et quod ipse respondisti, non esse vitium sementis in tritico, quod furto dicitur esse sublatum: sed in 30.0268A| eo qui frumenta furatus est; nec idcirco terram, non debuisse gremio suo semina confovere, quia sator immunda ea projecerit manu, elegantissima similitudo est, quam et antequam legerem, nullas mihi objectio ista de adulterinis fetibus in hac quaestione faciebat angustias, generaliter intuenti multa bona Deum facere, etiam de nostris malis pravisque peccatis: Animalis autem cujusque creatio si habeat prudentem piumque consideratorem, ineffabilem Creatori laudem excitat; quanto magis creatio non cujuslibet animalis, sed hominis! Si autem causa creandi quaeritur, nulla citius et melius respondetur, nisi quia omnis creatura Dei bona est. Et quid dignius, quam ut bona faciat Deus bonus, quae nemo potest facere nisi Deus? Haec et alia quae possum, 30.0268B| et sicut possum, dico adversum eos, qui opinionem hanc, qua creduntur animae sicut illa una singulis fieri, labefactare conantur.
Hieronymus. Antonius, orator egregius, in cujus laudibus Tullius personat, disertos se ait vidisse multos, eloquentem adhuc neminem. Noli igitur mihi oratorum, et non tuis floribus ludere, per quos solent imperitorum atque puerorum aures decipi: sed simpliciter dic quid sentias.
Augustinus. Cum ad poenas ventum est parvulorum, magnis, mihi crede, coarctor angustiis: nec quid respondeam, prorsus invenio. Non solum eas poenas dico, quas habet post hanc vitam illa damnatio, quo necesse est trahantur, si de corpore exierint sine Christianae gratiae sacramento; sed eas ipsas quae in 30.0268C| hac vita dolentibus nobis versantur ante oculos, quas enumerare si velim, prius tempus quam exempla deficient. Languescunt aegritudinibus, torquentur doloribus, fame et siti cruciantur, debilitantur membris, privantur sensibus, vexantur ab immundis spiritibus. Demonstrandum est itaque quomodo ista sine illa sui mala causa juste patiantur. Non enim dici fas est, aut ista ignorante Deo fieri, aut eum non posse resistere facientibus, aut injuste ista vel facere, vel permittere.
Hieronymus. Diversis testimoniis Scripturarum eadem in quaestione uteris in theatrales praestigias: qui unum eumdemque hominem, personarum varietate mutata, in Martem Veneremque producunt: ut qui prius rigidus et truculentus incesserat, postea 30.0268D| solvatur in mollitiem feminarum.
Augustinus. Cum te iratum sensero, nihil aliud quam veniam deprecabor.
Hieronymus. Quaeso ut patienter audias: non enim de adversario victoriam, sed contra mendacium quaerimus veritatem.
Augustinus. Numquidnam sicut animalia irrationabilia recte dicimus in usus dari naturis excellentioribus, etsi vitiosis, sicut apertissime in Evangelio videmus, porcos ad usum desideratum concessos esse daemonibus: hoc et de homine recte possumus dicere? animal est enim, sed rationale, etsi mortale. Anima est rationalis in illis membris, quae tantis afflictionibus poenas luit. Deus bonus est, Deus justus 30.0269A| est, Deus omnipotens est; hoc dubitare omnino dementis est. Tantorum ergo malorum, quae fiunt in parvulis causa dicatur. Nam cum majores ista patiantur, solemus dicere, aut sicut in Job merita examinari, aut sicut in Herode peccata puniri: et de quibusdam exemplis, quae Deus manifesta esse voluit, alia quae obscura sunt, hominum conjecturae conceduntur, sed hoc in majoribus. De parvulis autem quid respondeamus, edissere, si tantis poenis nulla in eis sunt punienda peccata. Nam utique nulla est in illis aetatibus examinanda justitia.
Hieronymus. Dedit Ecclesiastes primo omnium mentem suam ad sapientiam requirendam, et ultra licitum se extendens, voluit causas rationesque cognoscere: Quare parvuli corriperentur a daemone: Cur 30.0269B| naufragia et justos impios pariter absorberent: Utrum et haec et his similia casu evenirent, an judicio Dei? Et si casu, ubi providentia? Si judicio, ubi justitia Dei?
Augustinus. Doce igitur, quid dicere, quid sentire debeamus, ut constet nobis ratio novarum animarum, singulis corporibus singillatimque factarum.
Hieronymus. Videris mihi obliviosus esse, et quasi nihil supra dictum sit, per easdem disputationis reverti lineas: hoc enim longa dissertione discussum est.
Augustinus. Damnationis in parvulos causam requiro: quia neque animarum, si novae fiunt singulis singulae, video esse ullum in hac aetate peccatum, nec a Deo damnari aliquam credo, quam videt nullum 30.0269C| habere peccatum. An forte dicendum est, in parvulo carnem solam esse peccati: novam vero illi animam fieri, qua secundum Dei praecepta vivente in adjutorio gratiae Christi, et ipsi carni edomitae ac subjugatae possit incorruptionis meritum comparare.
Hieronymus. Demus operam ut perniciosissima haeresis de Ecclesia auferatur, quae semper simulat poenitentiam, ut docendi in Ecclesiis habeat facultatem, ne si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur.
Augustinus. Quaerenda causa atque reddenda est, quare damnentur animae, quae novae creantur singulis quibusque nascentibus, si praeter Christi sacramentum parvuli moriantur. Damnari enim eas, si sic de corpore exierunt, et sancta Scriptura, et sancta 30.0269D| est testis Ecclesia. Unde illa de animarum novarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, sit et mea: si oppugnat, non sit et tua. Nolo mihi dicatur pro hac sententia debere accipi quod scriptum est: Qui finxit spiritum hominis in ipso, et qui fingit singillatim corda eorum. Aliquid fortissimum atque invictissimum requirendum est, quod nos non cogat Deum credere ullarum animarum sine culpa aliqua damnatorem. Nam vel tantumdem valet, vel plus est forsitan creare quam fingere: et tamen scriptum est: Cor mundum crea in me, Deus. Nec ideo putari potest anima hoc loco optare se fieri priusquam aliquid esset. Sicut ergo jam existens creatur innovatione justitiae, sic jam existens fingitur 30.0270A| confirmatione doctrinae. Nec illud quod in Ecclesiaste scriptum est: Tunc convertetur in terram pulvis sicut fuit, et revertetur spiritus ad Dominum qui dedit illum, istam confirmat sententiam, quam volumus esse nostram. Plus enim hoc suffragatur eis, qui ex una putant omnes esse animas. Nam sicut convertitur, inquiunt, pulvis in terram sicut fuit, et tamen caro, de qua hoc dictum est, ad hominem non revertitur, ex quo propagata est, sed ad terram unde primus homo factus est: sic et spiritus ex ipsius unius spiritu propagatus, non tamen ad eum revertitur, sed ad Dominum, a quo illi datus est. Verum quia hoc testimonium ita pro istis sonat, ut non omnino huic opinioni, quam defendi volo, videatur esse contrarium: admonendam tantum credidi prudentiam 30.0270B| tuam, ne talibus testimoniis ex his angustiis me coneris eruere. Nam licet nemo faciat optando, ut verum sit quod verum non est, tamen si fieri posset, optarem ut haec sententia vera esset, sicut opto, ut si vera est, abs te liquidissime atque invictissime defendatur.
Hieronymus. Proposuisti testimonia, quae non de alterius Scripturae loco, sed de propriis libris absoluta sunt: Revertatur pulvis in terram suam, unde sumptus est: et spiritus revertatur ad Dominum, qui dedit illum. Ex quo satis sunt ridendi, qui putant animas cum corporibus fieri, et non a Deo, sed a corporum parente. Cum enim caro revertatur in terram, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum, manifestum est Deum parentem esse animarum, non 30.0270C| homines.
Augustinus. Illam vero opinionem, quod ex una fiant omnes animae, nec discutere volo nisi necesse sit. Atque utinam ista de qua nunc agimus, si vera est, sic abs te defendatur, ut hoc necesse jam non sit. Quamvis autem desiderem, rogem, votis ardentioribus exoptem et exspectem, ut per te mihi Dominus hujus rei auferat ignorantiam: tamen, si, quod absit, minime meruero, patientiam mihi petam a Domino nostro.
Hieronymus. Juxta beatum Apostolum: Unusquisque in suo sensu abundat; alius quidem sic, alius autem sic. Certe quidquid dici potuit, et sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est. Sed quaeso reverentiam 30.0270D| [ Al. verecundiam] tuam, parumper patiaris me tuum laudare ingenium. Nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. Caeterum aemuli, et maxime haeretici, cum diversas inter nos sententias viderint, de animi calumniabuntur rancore descendere. Mihi autem decretum est te amare, suspicere [ Al. suscipere], colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere.
Augustinus. Qui animas ex una propagari asserunt, quam Deus homini primo dedit, atque ita eas ex parentibus trahi dicunt, si Tertulliani opinionem sequuntur, profecto eas non spiritus, sed corpora esse contendunt, et corpulentis seminibus exoriri: quo perversius quid potest dici?
30.0271A| Hieronymus. Qui dicunt prius animas fuisse quam natae sunt, et non corpori secundum exemplum primi hominis a Deo quotidie fieri, anathema sint.
Augustinus. Quis negat non unius tantum, sed omnis animae creatorem factoremque Deum, nisi qui ejus eloquiis apertissime refragatur? Sine ulla quippe ambiguitate per prophetam dixit: Omnem flatum ego feci, animas scilicet intelligi volens.
Hieronymus. Dominus in Evangelio: Videte, inquit, ne contemnatis unum ex his pusillis. Dico enim vobis, quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est. Magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum designatum. Sufficiat nobis memorata credulitas: et nostra tandem finiatur oratio. Ecce, 30.0271B| Deo favente, feci quod flagitasti, immo quod potui: rationem animae juxta exemplum primi hominis, et verbum Salvatoris a Domino Deo quotidie fieri jamque formato corpori dari, totumque cursum ejus breviter licet, saltibus potius, si dici fas est, quam passibus pro festinatione ad finem usque perduxi: atque pro tenuitate ingenioli mei per cunctos Ecclesiae magistros, praesertim per duos pinguedinis libros, Augustinum videlicet et Hieronymum assistentes, aureo dextera laevaque candelabro, instar duorum coeli luminarium cognitioni ad liquidum tradidi: de quamplurimis eorum opusculis, sua eis solerti vigilantia, et sagaci perquisitione investigata restituens dicta, loqui veluti praesentes alternis vicibus feci. Quid tam rectum, quid tam verum, quid tam catholicum, 30.0271C| quid sole clarius, ad instructionem omnium magis utile, vel contra haereticos certe, qui inimica adversum nos mente desaeviunt, quid tam irreprehensibile? Vos ergo catholicorum virorum praecepta tenaciter assequendo, justi haeredes, sed et necessarii inveniemini: qui Latiali eloquio pollentes, sapientioribus praeferamini: et non magis stillantis liquoris, sicut praefatione comprehendi, quam inundantium fluviorum ubertate rigati, redundetis fluentis Sanctorum.
EPISTOLA XXXVIII. SEU HOMILIA DE CORPORE ET SANGUINE CHRISTI. I. Magnitudo coelestium beneficiorum angustias humanae mentis excedit: et propterea ordinavit ita divina providentia, ut quod capere in nobis ratio rerum mole victa non poterat, fides devota conciperet, et intellectum credulitas robusta nutriret. Cum ergo propter transgressionem Adae, origini et morti teneremur obnoxii: prospiciens ex alto Deus, ex quo essemus gravi debitores, juxta qualitatem captivitatis, reparavit munus redemptionis, id est, ut pro debita morte offerret indebitam, quia nec nos 30.0272A| habebamus unde viveremus, nec iste unde moreretur. Materiam ergo de nostra mortalitate suscepit, ut de sua immortalitate collata, mori possit vita pro mortuis. Et quia corpus assumptum ablaturus erat ab oculis nostris, et sideribus illaturus, necessarium erat, ut nobis in hac die sacramentum corporis et sanguinis sui consecraret, ut coleretur vel jugiter, jure per mysterium quod semel offerebatur in pretium; ut quia quotidiana et indefessa currebat pro hominum salute redemptio, perpetua esset etiam redemptionis oblatio, et perennis illa victima, viveret in memoria, et praesens semper esset in gratia. Vera unica et perfecta hostia, fide existimanda, non specie: nec exterioris censenda visu hominis, sed interioris affectu. Unde merito coelestis confirmat auctoritas, 30.0272B| quia Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI, 56). II. Recedat ergo omne infidelitatis ambiguum, quandoquidem qui auctor est muneris, ipse est etiam testis veritatis. Nam visibilis sacerdos, visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui, verbo suo secreta potestate convertit, ita dicens: Accipite et comedite, hoc est corpus meum (Matt. XXVI, 26). Et sanctificatione repetita: Accipite, inquit, et bibite, hic est sanguis meus. Ergo ut ad nutum praecipientis Domini, repente ex nihilo substiterunt excelsa coelorum, profunda fluctuum, vasta terrarum: ita parem potentiam in spiritualibus sacramentis verbis praebet virtus, et rei servit effectus. Quanta itaque et quam celebranda vis divinae benedictionis operetur: 30.0272C| et quomodo tibi novum et impossibile videri non debeat, quod in Christi substantiam terrena et mortalia commutantur: teipsum, qui jam in Christo es regeneratus, interroga. III. Dudum alienus a vita, peregrinus a misericordia, a salutis via, intrinsecus mortuus exsulabas: subito initiatus Christi legibus, et salutaribus mysteriis innovatus, in corpus Ecclesiae non videndo, sed credendo transisti: et de filio perditionis, adoptivus Dei fieri occulta puritate meruisti, in mensura visibili permanens, major factus es teipso visibiliter sine quantitatis augmento, cum ipse atque idem esses, multo aliter fidei processibus exstitisti. In exteriore nihil additum est: et totum in interiore mutatum est, ac sic homo Christi Filius 30.0272D| effectus, et Christus in hominis mente formatus est. Sicut ergo sine corporali sensu, praeterita vilitate deposita, subito nova indutus es dignitate: et sicut haec quae in te Deus laesa curavit, infecta diluit, maculata detersit, non sunt oculis, nec sensibus tuis credita: ita cum reverendo altari coelestibus cibis satiandus accedis, sacrum Dei tui corpus et sanguinem respice, honora, mirare, mente continge, cordis manu suscipe: et maxime haustu interiori assume. IV. Quod si illins veteris legis manna, de quo legitur: Pluit eis manna ut ederent, hoc unicuique sapiebat quod desideriis concupierat: aliudque erat quod sumebatur, aliud quod videbatur: invisibiliterque 30.0273A| sapor ille in singulorum sensibus formabatur: si ergo illud veteris legis manna, coelitus elapsum per multimodas suavitates, naturae suae meritum et generis sui excedebat intuitum: et si creaturam suam dispensatio largitoris multiplici diversitate condiderat, ut praeberet gustus, quod ignorabat aspectus: quia juxta recipientis desiderium, escae illius novitas et dignitas nascebatur: unumquemque enim variis et alienis saporibus reficiebat mellifluum pluviae illius donum, et multiplex sicci imbris obsequium: quae cum ita sint, quod illic aviditas faciebat, hic fides faciat: et sicut in corpore cibus sapiebat, in pectore Deus credulitate proficiat; sicut legimus: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psalm. LXIII, 7). Ideo quod ibi delectatio 30.0273B| obtinebat in faucibus, hic benedictio operetur in sensibus. Ad cognoscendum et percipiendum sacrificium veri Dominici corporis, ipsa te roboret potentia consecratoris, et qui tunc latuit praefiguratus in manna, sit tibi nunc manifestatus in gratia. V. Ipsum autem fuisse in mannae illius specie praefiguratum, etiam Propheta evidenter ostendit, dicens: Panem coeli dedit eis: panem angelorum manducavit homo (Psalm. LXXVII, 25). Et quis panis est angelorum nisi Christus, qui cibo suae charitatis et lumine claritatis nos satiat? Et hunc dat panem, dicente Propheta: Sexta die duplum colliges. Dum enim primo a Dominica die in lege tribuitur, et in solo sabbato denegatur: jam tunc Christus ab Ecclesia, cui Dominicum resurrectionis diem consecravit, 30.0273C| recipiendus ostenditur: et synagogae, ad quam cultus sabbati pertinebat, negandus esse praecipitur: dum dies qui est septimus, coelestis panis fraude mulctatur, de quo pane vetus narrat historia: Nec qui plus collegerat habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: eo quod Eucharistiae perceptio non in quantitate, sed in virtute consistat: quod corpus Domini, sacerdote dispensante, tantum est exiguo, quantum esse constat in toto. Quod cum Ecclesia fidelium sumit: sicut plenum in universis, ita integrum esse probatur in singulis. De quo sensu apostolica sententia derivata est dicens: Qui multa habet non abundabit, et qui modicum habet, non minorabit (II Cor. VIII, 15). Non enim de communi pane accipi dictum potest, quem si forte esurientibus apponeremus, 30.0273D| non ex toto perveniret ad singulos; quia particulatim et minutatim pro portione sua unusquisque praesumeret. De hoc vero pane cum assumitur, nihil minus habent singuli quam universi; totum unus, totum duo, totum plures sine diminutione accipiunt: quia benedictio hujus sacramenti scit distribui, nec scit distributione consumi. VI. Sacramenti itaque hujus formam, etiam in Judaeorum paginis videmus expressam: Nam de Melchisedec in Genesi legimus: Et Melchisedec rex Salem obtulit panem et vinum et benedixit Abrahae. Fuit autem Sacerdos Dei altissimi (Gen. XIV, 18 seqq.); dumque a praeputio, id est, a gentili, circumcisio futura benedicitur, Ecclesiae gloria praedicatur: 30.0274A| et synagogae infideli populus ex gentibus acquisitus praeponitur. Hujus ergo Melchisedec genealogia vel origo notitiam illius temporis latuit: et oblatione panis et vini, hoc Christi sacrificium praefiguravit, de quo Propheta pronuntiat: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec (Psalm. CIX, 4). VII. Nam et Moyses de eo mysterio loquens, vinum et sanguinem sub una appellatione significat: et in benedictione patriarchae Dominicam passionem multo amplius demonstrat: ita inquiens: Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum (Gen. XLIX, 11). Adverte quam evidenter constat, vini creaturam, Christi sanguinem nuncupatam. Et quid adhuc de hac duplici specie inquirere 30.0274B| debeas, ipso Domino attestante, cognosce: Nisi, inquit, manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Quod testimonium contra Pelagii blasphemias evidentissimum atque validissimum est, qui asserere arrepta impietate praesumit, non propter vitam, sed propter regnum coelorum, baptismum parvulis conferendum. Sub his enim Dei verbis, quibus Evangelista pronuntiat: Non habebitis vitam in vobis: aperte intelligendum est, quod omnis anima munere baptismi vacua, non solum gloria careat, sed et vita. VIII. Hoc itaque Dominici sanguinis vinum aqua esse miscendum, non solum traditione, sed ipso genere passionis ostendit: ex cujus sacro latere sanguis 30.0274C| et aqua lanceae illisione profluxit; sicut et Propheta multo ante praecinit dicens: Percussit petram et effluxerunt aquae. Et Apostolus: Bibebant, inquit, de consequente eos petra (I Cor. X, 4). Vides quod qui biberit de Christi gratia, sequitur eum Christi misericordia. Sed in Salomone de ipso Deo praedictum legimus: Sapientia, inquit, aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1), id est, corpus hominis assumpsit: in quo habitat plenitudo divinitatis: Excidit columnas septem: quia illum benedictio gratiae septiformis implevit, mactavit hostias suas: miscuit in cratere vinum suum: et paravit mensam suam. Et in sequenti: Venite, et edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis. Admixtum ergo aqua vinum legimus. 30.0274D| IX. Nunc causam, quare utramque Dominus misceri voluerit, inquiramus. Quando in Judaeorum convivio nuptiali vinum, id est, fides in eis deficiebat: Vinum, inquit, deficiebat: quia vinea fructum negabat: de qua dicitur (Isa. V, 4): Exspectabam ut faceret uvas, fecit autem spinas (unde et sertum spineum capiti Redemptoris imposuit), quando Dominus nuptiali tempore, id est, quando sponsus se Ecclesiae suae paschali exsultatione jungendo, aquas in vinum convertit: manifeste praefigurans multitudines gentium de sanguinis sui gratia esse venturas. Per aquas enim populos significari, sacris aperitur eloquiis: sicut legitur: Aquae istae quas vidisti, populi sunt et gentes et linguae (Apoc. XVII, 15). Unde 30.0275A| et advertimus in aquis figuram gentium demonstrari, in vino autem sanguinem Dominicae passionis ostendi. Ac sic cum in sacramentis vino aqua miscetur, Christo fidelis populus incorporatur et jungitur, et quadam ei copula perfectae charitatis unitur, ut possit dicere cum Apostolo: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio (Rom. VIII, 35)? et reliqua. Deus autem homini suscepta sanctificatione miscetur, quam fides in ipso peccatore affectus justitiae, misericordia pietatis infundit. X. Etiam in hoc ipso, quod in numerosis tritici granis panem confici novimus, unitatem constat assignare populorum. Sicut enim frumentum quod sola purgantis sollicitudine ad candidam speciem molarum 30.0275B| labore perficitur, ac per aquam et ignem in unius panis substantia congregatur: sic variae gentes, diver aeque nationes, in unam fidem convenientes, unum de se Christi corpus efficiunt: et Christianus populus, quasi tritici grana innumerabilia in sacrilegis nationibus fide purgata atque cribrata, discernitur. Et in unum, quasi infidelium lolio pertranseunte, colligitur: et duorum Testamentorum instructione, velut frumentum gemino molarum opere curatum nitescit, et in illam primae originis dignitatem nativo candore mutatur, ac per aquam baptismi, vel per ignem Spiritus sancti, aeterni illius panis corpus efficitur. XI. Sicut ergo separari grana ab illius confectione panis adunatione non possunt: et sicut aquae ad propriam 30.0275C| redire substantiam in vinum permixtae, jam non possunt: sic et fideles quique atque sapientes, qui redemptos se Christi sanguine et passione cognoscunt, ita debent quasi inseparabilia membra capiti suo, fidei observatione et ardentissima religione sociari, ut ab eo non voluntate, non necessitate sejungi, non ulla terrenae spei ambitione, non denique ipsa possint morte divelli. Nec dubitet quisquam, primarias creaturas, nutu divinae potentiae, praesentia summae majestatis in Dominici corporis transire posse naturam, cum ipsum hominem videat artificio coelestis misericordiae Christi corpus effectum. XII. Sicut autem quicumque ad fidem Christi veniens ante verba baptismi adhuc in vinculo est veteris debiti, his vero memoratis, mox exuitur omni faece 30.0275D| peccati: ita quando benedicendae verbis coelestibus creaturae sacris altaribus imponuntur, antequam invocatione sui nominis consecrantur, substantia illic est panis et vini, post verba autem corpus et sanguis est Christi. Quid autem mirum est, si ea quae verbo potuit creare, verbo possit creata convertere? Immo jam minoris videtur esse miraculi, si id quod de nihilo agnoscitur condidisse, jam conditum in melius valeat commutare. Require quid ei possit esse difficile, cui facile fuit hominem de limi materia figurare: imaginem etiam suae divinitatis induere, cui promptum est eum rursum revocare de inferis, restituere de perditione, reparare de pulvere, de terra in coelum levare, de homine angelum facere, corpus 30.0276A| humanum conforme corpori suae claritatis reddere, figmentum suum in regni sui consortio sublimare: ut qui corpus nostrae fragilitatis assumpserat, nos in corpus suae immortalitatis assumat: ad quam gloriosam resurrectionem piis nos operibus praeparare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
EPISTOLA XXXIX. SEU HOMILIA SUPER EVANGELIUM MATTHAEI. I. 30.0276B| Sanctus evangelista docet nos necessitatem inopiae tolerantes, subsidii causa amicum debere perquirere, et id quod deest ad refectionem alterius, oportere altero mutuari. Intantum autem ad postulandum pervicacem esse voluit petitorem, ut ne nocturnis horis pulsare amici januam desinat, nec excitare eum dubitet quiescentem: ita etiam, ut taedium inferens, impudentia mereatur, quod amicitia non meretur, et communicationem panis extorqueat importunitas, quam non impetret humanitas. Ait enim: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte (Luc. XI, 5)? etc.
II. Videtur ergo secundum litteram aliquid persuadere, ut media nocte quiescenti amico et clauso cubiculo, dormienti molesti esse minime desinamus. 30.0276C| Sed si ad spiritualem nos intelligentiam revocemus, inveniemus non dure Dominum, sed utiliter praecepisse. Nam utique postquam discipulos orationem Dominicam docuit, hanc subjecit parabolam, ut intelligeremus importunos nos amicos esse debere, non exspostulando aliquid, sed potius precando: id est, Christum non carnali manu percutiendo, sed spirituali oratione pulsando. Ipse enim, si recte vivimus, amicus noster est. Nam quis amicior nobis est, quam ille qui pretio sui sanguinis nos redemit? Ipse, inquam, amicior omnibus est: qui cum sit Dominus, amicus esse dignatur, dicens ad Apostolos: Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, 15). III. Hujus ergo amici ostium incessabiliter pulsare debemus, et horis eum inquietare nocturnis, et usque 30.0276D| adeo molesti esse, ut importuni etiam judicemur. Sed non hujus importunitatis vereamur offensam: quia haec apud Dominum importunitas opportuna est. Acceptior enim est illi impudens deprecatio, quam secura praesumptio: hoc est, plus meretur qui sollicitus orat instanter, quam qui confidens dissimulat negligenter. Ait enim et ille: si perseveraverit pulsans. Perseverans igitur meretur accipere, quod alibi evidentius dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13). Non multum ergo juvat frequenter orare, cui contigerit aliquando cessare. IV. Semper igitur et sine intermissione petendum est et pulsandum, ne precatio ante acta nihil prosit, 30.0277A| si non ad finem eodem quo coeperit tenore pervenerit. Dico, inquit, vobis, et si non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit, propter importunitatem ejus surget, et dabit. Magna perseverantia est, quae quamvis importuna est, quamquam molesta sit Deo: tamen plus amica est, quam amicus. Ecce enim quod amico negatur, perseverantia promeretur. Illi recusat de fiducia, huic de contentione compatitur. Illi non largitur familiariter pulsanti, huic pertinaciter miseretur oranti. V. Pulsemus igitur ostium Domini, non solum per fidem, sed etiam perseverantia, ut aperiatur nobis: et media nocte pulsemus, ne gravis nos ad vigilandum peccatorum somnus invadat; quoniam scriptum est: Beati servi quos cum venerit Dominus invenerit 30.0277B| vigilantes (Luc. XII, 37). Hoc autem ostium aperiri sibi Apostolus exposcit, non solum tuis, sed etiam propriis orationibus obsecrans se juvari, dicens: Ut aperiatur mihi ostium ad loquendum mysterium Christi (Col. IV, 3): scilicet aperto ostio illos sacramenti panes accipere desiderans, de quibus esurientis gentilis populi ad cognoscendum Dominum inedia saturetur. Et nos ergo pulsemus hoc ostium et perseveranter oremus, ut ex ipso sapientiae et scientiae panem accipere mereamur. Nam nisi substantiam exinde sumpserimus, fraternitatis istius desiderium proprio sermone reficere non valemus. VI. Vel homo iste quilibet Christianus intelligitur, qui fidem Trinitatis tantummodo intelligit: et quod necessarium est, nisi alter eum doceat, ignorat. 30.0277C| Amicus vero ejus, ut diximus, Christus est. Quod dicit, vadit ad illum media nocte, id est, in novissimo tempore, et dicit illi, Commoda mihi tres panes: ac si dicat anima illa ad Christum, Commoda mihi fidem Trinitatis, et fac me intelligere, quemadmodum operari me oportet. Amicus meus venit de via: ac si dicat, sensus meus ambulavit per diversas regiones, et rediens ad me vacuus est, non habeo alimenta spiritalia, quae ante illum ponam, nisi tu me doceas fidem Trinitatis, spem, charitatem, et omne quod ei tribuam: nec unde eum doceam habeo. Noli mihi molestus esse, et caetera. Distulit quidem desiderium, sed non abstulit, ut plus nos quaeramus, et inventus strictius teneatur. Quod vero dicit: Pueri mei mecum sunt: ac si dicat Dominus Christus omnipotens, 30.0277D| sancti mei quos volui jam mecum sunt: Non possum surgere, et dare tibi. Ideo negat petitionem, ut probet cujuslibet perseverantiam. Et quod dicit: Si non dabit illi surgens eo quod amicus ejus est, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios: sic et Dominus Jesus amicus et frater noster [ Al. tac. noster] Christianorum, omni importune fideliterque petenti, pro jugi petitione quidquid in nomine ejus petierit, sine difficultate tribuet. Sicut et sequitur. VII. Ego vobis dico: Petite et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis: id est, petite Patrem, quaerite Filium, pulsate Spiritum sanctum. Vel petite cogitationibus, quaerite verbis, 30.0278A| pulsate operibus. Sive, petite fide, quaerite opere, et pulsate scientia: et ecce omnia aperientur vobis. Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi (Matth. VII, 9)? Ac si dicat: qui petit a Domino charitatem et dilectionem, non illi dat duritiem cordis. Aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi (Ibid., 10)? Per piscem fides intelligitur, per serpentem infidelitas: ac si dicat: Si petis a Domino fidem, non tribuit tibi infidelitatem. Aut si petit ovum, numquid porriget illi scorpionem? ac si dicat: Si habes in Deum spem veram, sive cogitationem sanctam in corde tuo cogitaveris, non contrarietatem, nec insidiarum calumniam a Domino pertimescas. Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit vobis spiritum bonum 30.0278B| timentibus se (Ibid., 11)! Ac si diceret: Si homines carnales inter bonum et malum discernitis, et non vultis ut quisque vestrum de manu vestra malum pro bono recipiat: quanto magis Deus qui cuncta condidit homini, quem ad imaginem suam fecit, fideliter sibi petenti tribuet bona! Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur (Luc. XII, 49)? Quid hoc loco ignem nisi Spiritum sanctum intelligimus: quem Dominus in terram misit, ut urat vitia et peccata, et accendat animas per charitatem atque illuminet?
EPISTOLA XL. AD TYRASIUM SUPER MORTE FILIAE SUAE CONSOLATORIA. Benedicto et dilectissimo Tyrasio Hieronymus. I. Charitatis tuae scripta percepi, in quibus animum tuum dolore commotum de filiae dormitione cognovi. Non aliud principaliter admiratus sum, quam Christiani pectoris in re ablatam virtutem fuisse, ut animum flecteres ad dolorem. Stupeo murum fidei 30.0278D| penetratum vulneribus orbitatis, quem sepire debuerat spes resurrectionis et regni coelestis Numquam spes cum dolore concordat, nec fides aliquando sentit quantamcumque jacturam. Resurgere credimus mortuos, et plangimus? Quid faceremus si mori tantummodo sine resurrectione praeciperet Deus? Voluntas ejus utique sola sufficeret ad solatium, cui nullum praeponere jubemur affectum. Quod dederat abstulit qui creaverat. Quis est qui plangat quod ad tempus acceperat? Commodaverat, ut haberes quantocumque tempore voluisset: ut cum vellet, rursum auferret. Nihil abstulit tuum, qui dignatus est recipere proprium. Creditum suum recipere decuit creditorem, et nihil aliud decet, quam creditori suo 30.0279A| gratias agere mutuantem. Sic Job legimus, quam sequamur devotissimam vocem: Dominus, inquit, dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21). II. Parva ergo non erat haec consolatio contra luctum, quod nemo lugere debeat cum aliquid reddiderit alienum: quia fas non erat apud alium retineri, quod Domino suo fuerat necessarium. Additur consolationis alia providentia, quae jaculis orbitatis occurrat. Plangere debuimus de saeculo recedentes, si saeculi inimicitias contra nos minime sentiremus: et plangimus Domini beneficia, qui novit infirmitati nostrae quid praestet. Periclitari volebat adhuc, qui dolet aliquem dormientem: et inter fluctus vitae praesentis videre cupiebat miserum laborare. Talibus 30.0279B| ac tantis tempestatibus vitae, tot impugnationes diaboli, tot corporis bella, tot saeculi clades evasit. Et lacrymas fundis, quasi nescias quid in te ipso quotidie patiaris? III. Propter quod admonet Dominus Apostolos suos, dicens: Si diligeretis me, gauderetis, quia vado ad Patrem (Joan. XIV, 12). Plane Lazarum flevit mortuum, sed non tuas lacrymas fudit. Resurrectionis promissor dolorem docere non poterat, ne fidem perfidiam faceret, quam docebat. Doluit Lazarum non dormientem, sed potius resurgentem: et flebat, quem cogebatur propter alios ad saeculum revocare. Hanc vitam dans Dominus, ingemiscebat, quam tu doles esse sublatam. Contra lacrymas ejus pugnant lacrymae tuae, et amor tuus amori ejus non convenit. 30.0279C| Hic fletus non habet pietatem. Ille nolebat reddere laboribus, quem dilexerat: et tu amare credebas te, cui laborum volebas adhuc praestare tormenta. Caeterum si putas eum Lazarum doluisse, ante non permisisset exire, qui repellere potuit mortem: aut certe non fleret, qui mortuum suscitare postmodum habuerat potestatem. Unde apparet, sola eum causa fuisse commotum, quod ad hostilem vitam charissimum revocare denuo, et propter credituros aliquos et confundendos incredulos, urgebatur. Denique sic subsecutus est, dicens: Ergo, Pater, ut credant, quia tu me misisti, ait clara voce: Lazare, prodi foris (Joan. XI, 43). Et factum est. IV. Gaude ergo unde ille coactus est flere, ne tu saltem videaris dormientis felicitatibus invidere. Ab 30.0279D| alieno mundo proprium transivit ad Dominum: et de hostili patria migravit ad coelum. Contra sic Apostolus commemorat, dicens: Quamdiu sumus in hoc saeculo, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). Non ergo nobis luctum debet incutere quisquam, cum a peregrinatione redire meruerit ad propriam regionem, maxime cum non inanis et vacuus redire noscatur, qui Christianitatis mercatus est lucrum: propter quod descendit ad mundi commercium. Et ego, inquies, nulla promissionum coelestium dubitatione conturbor, sed sola separatione dormientis aestuans, desolatus solatio pii pignoris jactor. V. Excusatio est haec, benedicte, sine dubio fragilitatis humanae, quae patrocinari non potest diffidentiae. 30.0280A| Si enim desolationes homines ferre non valerent, numquam prorsus parentes a se sua pignora dimisissent. Destitutos se a morientibus conqueruntur: et vivos filios, aut propter honores, aut propter negotia peregrinis regionibus credunt: et gaudent tota vita sine affectibus commorari, dummodo capiant, quod cupiunt de suis pignoribus adipisci: et ut ad palatia pergant, peregrinantur. Ad studia dignitatis navigant acquirenda, vel ad causas patrimonii aliquas explicandas cum labore et periculo, proficiscentes omnes impellunt, nec secum vacare quos diligunt, patiuntur. Et ut ad palatia coeli, ad studia Christi, ad honorem vitae perpetuae, et patrimonium possessionis aeternae cum securitate valeant pervenire, nemo filios suos a se libenter gratulatur 30.0280B| abscedere. Ad comparanda peccata gaudent tam parentes a filiis, quam filii a parentibus, provocante diabolo, separari. Ad indulgentiam percipiendam, nolunt ab invicem, Deo vocante, discerni: ut appareat non pro nostra ratione nos dolere quemcumque videmur amittere: sed indicium magis ostendere diffidentiae. VI. Mihi crede, sola in omnibus incredulitas moeret. Et sicut non potest fides nosse quod doleat, sic diffidentia sola doloribus invenitur ancilla. Nam si dormientes dicimus, dormientes utique credere debemus: et non mortuos, sed requiescentes, secundum vocem Domini: Omnis enim, inquit, qui credit in me, licet moriatur, vivit (Joan. XI, 25). Si tibi medicus hoc promitteret quisquam, nullam sine dubio 30.0280C| promissioni ejus negare poteras omnino laetitiam. Nunc quia Christus fabricator et resuscitator promittit, non times eam plangere, ut fideliorem Christo pariter et potentiorem medicum videaris in promissione judicare. VII. Sed destitutam, dicis, doleo senectutem meam: qui debueram liberos meos potius antecedere, ne in laboribus remanerem. Quando de spiritualibus bonis quodcumque tractatur, nihil est omnino de carnalibus ante oculos proponendum. Ego tibi melius profiteor evenisse: qui non carnalem, sed spiritualem circa te considero felicitatem. Tu dicis de pignoris tui obitu in senectute confectum: ego contra probo sublevatum. Senectuti tuae amputavit Dominus magis sollicitudinem, quae torquebat 30.0280D| de viva, filia ne periret. Melius utique nunc mortuam saeculo credis esse apud Deum vivam, quam hic vivam mortuam. Gaude tibi quod filiam Christianam mereberis sequi: quam secutus, in coelo gaudeas rursus amplecti. Non te deseruit, sed praecessit. Misisti nutrimenta tua Christo. Si luctum horrueris, et te obtulisse pignus Deo deputari poteris. Secundum votum tuum habe post Abraham, si non potes primum: ut quod ille non dubitabat offerre, tu saltem [ Al. forte] videatis de sublato gaudere. Ab illo Dominus postulavit, a te tulit: ille jussioni paruit, tu voluntati consentias. Illum per illicitam legem naturae probavit sibi devotum: te saltem per licitam 30.0281A| conditionem mortalitatis annotet religiosum. In qua parte Christianum te poteris approbare. VIII. Erubescat incredulitas nostra, quae nec cum gentilibus Deo vult esse subjecta. Communis est nobis cum illis exitus mortis: et dolores illorum superamus doloribus nostris. Quid ageremus, si peculiare aliquid exigeretur a nobis? Quod ad dedecus nostrum pertinet, gentiles dolores saepe contemnunt, cum non ad promissa coelestia, sed ad poenas tartari rapiantur: et nos plangimus euntes ad coelum? Considera, Christianus talis quid merebitur deinceps: qui nec imitari contendit exempla sanctorum, nec contemptum habere gentilium? Illi luctus desperando despiciunt: nos et sperando despicere non conamur. Illi servire intrepidanter filios suos mortalibus 30.0281B| tradunt: et nos Deo nostro simul et suos liberos, et nostros liberandos dimittere sacrilega mente cunctamur: quasi tutius apud homines judicemus magis quam penes Deum condemnari. Aliquem filiorum Christiani nolunt vel gratulatione sua deducere ad bona. Gentiles tradere non cunctantur ad mala. IX. Postremo vel cum ipsa felicitate nostrorum morientium cogamur animum flectere: ne desideriis eorum desideria nostra incipiant reluctari. Esto religiosus, vel voto ejus quae evasit, si non potes tuo. Exsulta, quia placuisse cognoscis tui participium sanguinis Christo: maxime quod de occasione debeas tolerare Domini voluntatem, cui non potes contradicere. Et cum sit omnibus communis hic casus: 30.0281C| vanus dolor est, qui nec primus videtur esse nec solus. X. Sed dicis: Nullus me de mea desolatione [ Al. consolatione] mentis angor exulcerat: sed pro derelictis parvulis morientis, humanitatis affectus impulsat. Nec licet commoveri animum Christianum, ne contra Christi imperia reluctetur. Quid interest quandocumque et qualescumque filios dimisisse: quos jubemur a Domino causa devotionis odisse: Melius nunc salvam animam suam moriens dereliquit in pace: ne in persecutione dimittere cum suo interitu non valeret. Ipsis auxiliabitur in mundo, quorum matrem habet in coelo. Et qui matri subvenit, et filiis certe succurret. XI. Postremo vide, si aliquid debeat dolori concedi, 30.0281D| ubi sine aliquo remedio potest animus fatigari. Sapienter debet dolere qui dolet: ne perdat sine causa quod dolet. Nunc autem contra luctum sumenda sunt arma: ut spes nostra possit habere victoriam. Principaliter quod voluit Deus suscipere gratulemur. Deinde quia hoc nobis in mundo commune est, additur privatim peculiare nostrum, quod ad requiem deducamur. Sequitur consummatio omnium gaudiorum, quod in resurrectione invicem nobis, Domino reformante, reddemur: quod Apostolus pollicetur: Nolo vos ignorare, fratres, de dormientibus: ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Si enim credimus quia Christus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt in Christo, 30.0282A| adducet cum illo (I Thess. IV, 12, 13). Haec tibi, benedicte, pro charitate communi transmisi. Caeterum scio te valere, alios consolari. Tunc orbitas non inveniet penetrabilem, si alios contra illam non cesses armare [ Al. amare].
EPISTOLA XLI. AD OCEANUM DE FERENDIS OPPROBRIIS HORTATORIA. I. Diversorum opprobria, tribulationes multiplices, quibusdam insidiantibus, te sustinere cognovi. 30.0282B| Cujus rei causam non tantum, si haec refellas, doleo, quantum gratulor, si libenter excipias: in hoc enim in nobis Christi ostenditur fides, timor cernitur, manifestatur mors, si opprobriis et tentationibus pro suo nos gratanter amore subjugemus. Nec hoc nobis contrarium debet esse, sed gratum, pro eo, vel parva perpeti, qui majora pro nostra salute perpessus est: praesertim cum sciamus regnum coelorum non sine variis tentationibus adipisci: ut scriptum est: Oportet nos per multas tribulationes introire in regnum Dei (Act. XIV, 21). Si ergo per multas tribulationes, quibusdam coelestis regni aditus aperitur: illis utique clauditur, qui volunt [ Al. nolunt] sustinere vel pauca. II. Oportet ergo nos diversa tentationum genera 30.0282C| aequo animo perpeti, per quae nobis coelestis janua promittitur aperiri. Beatus apostolus Jacobus nos hortatur et docet, quales in tribulationibus esse debeamus, cum dicit: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis (Jac. I, 2). Unde satis praeposterum et contrarium est, nos in hujusmodi rebus moestitia aliqua fatigari: in quibus gaudium potius jubemur habere, quam luctum. Et alibi idem apostolus dicit: Beatus vir qui permanet in tentationibus: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Vide ergo quantum homini tentatio prosit: per quam beatitudinem consequitur et coronam. Sed illud intelligendum est cum ita dicit: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit 30.0282D| Deus diligentibus se. Illos, inquit, probatos, et ab his Deum diligi, qui ob nominis ejus causam in tentatione perstiterint, quibus merito corona promittitur: illos vero reprobos et nullius vitae praemio dignos, quos nulla tentationum causa vexarit. III. Quapropter et nos gaudere in tentationibus oportet, et portare debemus, per quae et probati aeternae vitae praemio coronemur. Hoc etiam ipse Dominus in Evangelio suo declaravit, dicens: Beati estis cum vos maledicent, et persequentur: et dicent omne malum adversum vos propter justitiam. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis (Matth. XXIII, 11). Quis ergo post hujusmodi vocem tentari se non sinat? Quis ab hominibus persequi se 30.0283A| justitiae causa non optet? Quis non tribulari velit? Quis se non maledici desideret: ut mereatur Christi voce laudari, et coelesti copiosaque mercede munerari? Utinam ob Domini mei nomen atque justitiam cuncta infidelium turba me persequatur et tribulet! Utinam in opprobrium meum solidus hic mundus exsurgat: tantum ut ego merear a Christo laudari: et suae pollicitationis sperare mercedem! Grata itaque et desideranda tentatio est, cujus praemium speratur a Christo in coelo: nec maledictio gravis est, quae divina laude mutatur. Sustineamus ergo nos paululum in hac vita tentari, ut aeternam postmodum po simus pro temporali capere tentatione mercedem. IV. Hominum quoque opprobria detractionesque patienter et lenitur [ Al. leviter] toleremus, ut Domini laudibus 30.0283B| digni esse possimus. Nam si humanam laudem quaerimus, divinam amittimus. Quisquis enim ab hominibus laudatur, culpatur a Christo, sicut scriptum est: Vae vobis divitibus, qui consolationem vestram habetis. Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis. Vae vobis qui ridetis et gaudetis nunc, quia lugebitis et flebitis. Vae cum benedixerint vobis omnes homines (Luc. VI, 24 seqq.). Vide ergo quam gravis et molesta sit humana laudatio, cui ita Dominus comminatur. Homines animales atque terreni, non nisi quae temporalia et terrena sunt, diligunt: et quae diligunt, haec laudare videntur. De illis scriptum est: Omne animal diligit simile sibi: et sic omnis homo secundum genus suum laudat opes, epulas, et divitias, et eos qui pretiosis et mollibus gloriantur in vestibus, quae 30.0283C| omnia lex sancta prohibet atque condemnat. V. Eos vero qui, dilectione et timore Domini cogente, abjiciunt haec omnia, et sanctos secundum legis ordinem se exhibent, irrident atque subsannant, infelices atque miseri suorum malorum nimietate caecati: quibus non sufficit quod propria nolunt lugere peccata; adhuc insuper eos qui lugere videntur, irrident, et in subsannationem habent, quos debuerant imitari. Sed veniet tempus ut eorum risus vertatur in luctum, quibus nunc noster planctus est risus: et ut se fuisse divites lugeant, qui nunc Christi pauperibus impudenter insultant. De quibus Scriptura dicit: Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt: et qui abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur timore horribili: 30.0283D| et subitatione insperatae salutis dicent intra se poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem eorum sine honore. Quomodo ergo nunc computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est (Sap. V, 1 seqq.)? Ergo non erravimus a via veritatis: et justitiae lumen non luxit nobis: et sol non est ortus nobis. Lassati sumus in iniquitatis via et perditionis: et ambulavimus in solitudines difficiles, dum viam Domini ignoravimus. Quid profuit nobis superbia nostra, aut divitiarum jactatio quid contulit nobis? Transierunt omnia ista tamquam umbra. 30.0284A| VI. O si haec nunc gloriosi et divites lugerent, et qui alios irrident, dum tempus est, et ipsi se flerent, non necesse haberent eo tempore gemere, quo nullus jam gemitus fletusque proficiet. Cujus temporis indicium beatus apostolus Jacobus cernitur memorare, dum divites ut in praesenti se lugeant, hortatur et commonet, dicens: Agite nunc, divites: plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt: et vestimenta vestra a tineis comesta sunt: aurum et argentum vestrum eruginavit: et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Epulati estis, et in luxuriis nutristis corda vestra in die occisionis (Jac. V, 1 seqq.). Sciebat enim quod quisquis se in praesenti tempore flesset, in futuro non fleret. Hoc et ipse Dominus 30.0284B| dicit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. I, 5). Qui lugent, inquit, hoc tempore, ipsi postmodum consolabuntur a Christo. Ridentibus vero dicitur: Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis. VII. Sed ne quis putet quod Dominus generaliter omnibus ridentibus comminetur, cum alibi dicat Scriptura: Vir autem sapiens tacitus ridebit (Eccl. I, 29). Est ergo sine crimine risus et est risus in crimine. Sapientis risus, nihil in se criminis habet. Ille vero indignus est, qui sanctos, et eos qui se Deo exhibent, irridet: de quo dictum esse puto: Qui irridet inopem, ad iracundiam provocat eum qui fecit illum. Sed quis est iste inops, cujus subsannationis causa Dominus provocatur ad iram: nisi ille qui humanas 30.0284C| terrenasque opes idcirco contempsit, ut illi placeret pauper, cui difficile opulens placere potuisset? Merito illis irascitur Dominus, qui propter se pauperem factum irridere non metuunt. Irridebant enim scribae et pharisaei Christum, quia divitias contempserat: sicut scriptum est: Haec audientes scribae et pharisaei, qui erant avari, irridebant eum. Habemus et nos scribas, habemus etiam pharisaeos, qui nunc discipulos Christi spernentes divitias, irrident: sicut illi irrisere Dominum ac magistrum. VIII. Sed dicendum est eis, quod tunc temporis dictum est illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus. Quod enim hominibus altum est, abominatio est apud Deum (Luc. XVI, 15). Non oportet ergo nos quorumdam risu vel subsannatione terreri, 30.0284D| cum etiam ipsum Dominum a talibus non ignoremus irrisum: sed exsultare potius et gaudere debemus, si et nos illa omnia quae Dominus noster ante pertulit, perferamus, recepturi etiam pro ipsa subsannatione mercedem. Quia nihil est quod nobis pro Christi nomine sine praemio irrogetur. Vide ergo quam beati sint atque felices, quibus etiam insipientium risus proficit ad salutem. Ita enim Dominus diligentes se diligit, ita se timentes honorat: ut nec irrideri eos gratuito sinat, quibus et pro subsannatione retribuit ultionem. IX. Haec igitur tu, sapiens sanctaque anima, vide, ne insipientium et infidelium fabulis terrearis: quo minus ea quae sunt legis, facias. Neque enim de gehennae 30.0285A| ignibus nos hominum fabulae poterunt liberare vel risus: sed Christi timor atque justitia. Nolo te nec in hac parte confundi, si tibi pro Christi nomine vel opere, a perituris et vanis hominibus derogetur: quibus et interitum felicitas praestat. Sed gaude potius et laetare, sciens tibi repositam etiam pro ipsa derogatione mercedem. Nam satis iniquum et impium est, si tu tibi pro ejus nomine nec detrahi patiaris, qui propter te tanta perpessus est. Quam vero grave sit pro Domino non sustinere omnia, quae advenerint in hac vita, sive damna, sive derogationes, suspiciones, detractiones, vel caetera, quando ille cum Deus et Dei Filius esset, pro tua salute opprobria hominum injuriasque sustinuit! Valde ab eo alienus est, qui nec detractiones saltem sustinere contentus est. 30.0285B| Nam quomodo eum amare dicimus, si pro eo nihil sustinere parati sumus? X. Quod si in nobis est ipsius vera dilectio, quaecumque pro ejus nomine, quamvis gravia, irrogentur, exigua censemus, et dicimus: Parva sunt ista quae patimur: majora ille pro vita nostra pertulit. Nihil nobis dignum pro ejus nomine irrogatur. Quod si sententiae ipsius memores sumus, intelligemus. Ait enim: Non est discipulus super magistrum: nec servus super Dominum suum (Luc. VI, 40). Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus! Et nos ergo si discipuli, si domestici Christi sumus, debemus opprobria, detractionesque amplecti, et sustinere libenter: et aequo animo ea omnia ferre, quae pro nobis magister et Dominus pertulit noster. 30.0285C| XI. Qui vero haec sustinere non vult, nec discipulum ejus se depromat esse, nec servum, nec filium, nec domesticum. Ille enim innocens, immaculatus, intactus, in quo nulla potuit peccati macula reperiri: de quo Propheta praedixerat: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Isa. LIII, 10; I Pet. II, 22), pro nobis sacrilegis et peccatoribus et aeterno supplicio mancipatis, tamquam atrocissimus reus ab iniquis judicio sistitur, flagellis caeditur, sputaminibus irridetur: et nos propter eum confundimur erubescere, qui propter nos tanta perpessus est. Ille enim pro salute nostra dorsum verberibus, sputaminibus faciem, maxillas palmis non confunditur parare: et nos pro eo leve etiam confundimur audire convitium? Gaudeamus potius, et 30.0285D| laetemur, si pro tam magnis ejus et pro nostra salute passionibus vel parva sustineamus. XII. Caeterum quae spes nobis est, si ob eum audire blasphemiam, aut sustinere confundimur, qui nostri causa de coelis descendit ad terras, et ut nos exaltaret, humiliavit se? Et cum immortalis esset, mori contentus est: ut nos ab aeterno mortis laqueo liberaret. Coronatus est spinis, ut nos qui ante spinei et infructuosi steteramus, fructum bonae arboris apportaremus. Felle et aceto potatus est: ut in nobis jam nec fellis amaritudo, nec aceti esset asperitas. Flius hominis factus est, ut nos filios Dei faceret. Vide ergo si pro isto confundi debemus aliquid sustinere. Vere illa est anima felix et angelis aequanda, 30.0286A| quae pro nomine et opere Christi tanta quanta pro nobis ille sustinuit, voluerit sustinere. XIII. Caeterum grande periculum est justitiae, ejus erubescere exemplo vivere, qui nostram injustitiam non erubuit sustinere. Deinde si aequo animo pensamus id ipsum, quo nobis quis detrahere videtur injuste, laudari nos potius, quam accusari probamur. Nam quid aliud faciunt, cum vera de sanctis dicunt, nisi ut ea dicant quae facimus, jejunos, abstinentes, sobrios: qui jam deliciis non delectamur et epulis, qui divitias spernimus, et pretiosis non gloriamur in vestibus. Qui auri cupiditate minime captivamur, qui non adipiscimur argentum, et quaecumque humana vanitas videtur complecti, contemnimus. Nullus hic confusionis est locus, nullus verecundiae 30.0286B| aditus. Illi magis erubescere debent atque confundi, qui ea quae sanctis displicent, concupiscunt. XIV. Erubescant igitur ebriosi, voraces, injusti, raptores, adulteri, et quicumque suis gloriantur in malis, quos gehennae ignis exspectat: et quibus supplicia praeparantur aeterna. Facientes autem Domini voluntatem, confundi non debent: in quibus nulla confusionis sunt opera. O quam indignum est atque praeposterum, ut justi confundantur in bonis, et peccatores glorientur in malis! Videat ergo anima Deo devota, ne insipientium risus eam, aut stultorum hominum vanissimus sermo confundat, et a suo proposito retrahat: in quo magis per dies singulos proficere debet in melius. Videat ne quis a timore Christi se revocet, ne quis ab ejus dilectione se divellat, 30.0286C| propter quem omnem saeculi gloriam pompamque contempsit, cui nihil dignum poenitentiae comparavit, quem parentibus filii, quem liberis patres, quem conjugiis praeferunt continentes. XV. Crescat in nobis quotidie amor Christi, crescat fides, quia magna nos pro Dei amore merces exspectat: tantum ne ab ejus cultura, vel opere semel devota mens se retrahat, ne ei dicatur: Habeo adversum te pauca, quod charitatem priorem reliquisti. (Apoc. II, 4). Unde certum est, non hominibus placendum, sed Christo: nec humanam laudem quaeri debere, sed divinam. Quid nobis prodest, si illi nos laudent, quibus placere peccatum est? Quidve obest, si vituperent hi, quorum non plus vituperatio prodest, quam obest laudatio? Audiamus magis quid ille 30.0286D| vas electionis doctor gentium dicat, et quo nos ne hominibus placere vellemus, hortetur exemplo: Si hominibus, inquit, placere vellem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). Unde nulli dubium est, eos Christo servire non posse, qui hominibus optant potius quam Christo placere. Contenti ergo interim simus hominibus displicere, tantum ut Christo placeamus. Nec eorum laudibus delectemur, qui non alios quam sibi similes laudant. Nos potius laudent prophetae, et apostoli, laudet in Evangelio suo Christus. Tunc erimus vere felices, si a talibus laudari digni fuerimus. Omnium enim horum voce laudabimur: si quaecumque Dominus per apostolos vel prophetas videtur praecepisse, servaverimus. 30.0287A| XVI. Nobis igitur detrahentibus cunctis et vituperantibus universis, simus sobrii, sancti, humiles, et pudici, et Deum semper fideli corde precemur: ut ipse semper in nostra mente sit, et lex ejus nostro semper in pectore, ut possimus prophetica loqui voce: Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam pro eis (Psalm. CVIII, 4). Et alibi: Humiliavi in jejunio animam meam, et factum est mihi in opprobrium. Et posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam (Psalm. XXXIV, 13). Et iterum: Genua mea infirmata sunt jejunio, et infirmata est caro mea propter oleum. Et ego factus sum in opprobrium illis: viderunt me, et moverunt capita sua. Adjuva me, Domine Deus meus (Psalm. CVIII, 24 seqq.). Vides ergo omnes prophetas et sanctos propter 30.0287B| hoc semper hominum subsannationes pertulisse, quia Deo vellent fideliter servire. Hoc et Apostolus ait: Fidelis sermo. In hoc enim laboramus, et maledicimur, qui speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium, maxime fidelium. XVII. Quid plura? nisi, ut saepe jam diximus, cursum quem in timore Dei coepimus, consummemus. Simus caeteris, in amore Dei, forma: custodientes ne quis in nobis aliquid scurrilitatis reprehendat aut vanitatis, sed magis quidquid est gravitatis et modestiae: quia Christiani vita omnibus in speculo posita est. Qui etiam si quippiam titubaverit, jam cecidisse jactatur, et amplius etiam dicitur quam videtur. Simus ergo sapientes, graves, quieti; numquam vanitatem, numquam opera hominum lingua nostra 30.0287C| loquatur, sed sine intermissione legem Dei nostri meditetur. Tunc si quis exstiterit suae salutis inimicus, qui subsannet et detrahat et derideat: haec non solum non metuamus, sed potius gaudeamus. XVIII. Et hinc nos aliquatenus consolemur, si mereamur odio magis saeculi vivere, quam Christi. Caveamus quoque ambulare indecenter et inquiete, sicut et sanctus apostolus monet, dicens: Rogo autem vos, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis (II Thess. III, 6). Cum haec a nobis omnia omnino nostra virtute fuerint custodita: quicumque putaverit derogandum nobis, propheticae simus sententiae memores, per quam Dominus sui nominis causa tribulatos hortatur, dicens: Et tu, fili hominis, 30.0287D| ne timueris eos, neque paveas a facie eorum, quoniam insanient et convenient adversus te. In gyro et in medio scorpionum tu habitas, verba eorum ne timueris, et a facie eorum ne paveas. Et alibi dicit: Audite me qui nostis judicium, popule meus, in quorum corde lex mea est: Nolite timere opprobria hominum, et blasphemias eorum ne metuatis: quia sicut vestimentum, ita per tempus deficient; et ut lanam, comedet eos tinea. Justitia autem mea in aeternum manet. Salutare vero meum in saeculum saeculi. Servandum prae omnibus: ne alterius laudem velimus [ Al. malimus] servare, quam Christi: ut et nos cum Propheta possimus dicere: Apud te laus mihi in Ecclesia magna (Psalm. XXI, 26). Et iterum: Tamquam prodigium 30.0288A| factus sum multis; et tu adjutor fortis. Et iterum: Maledicent illi, et tu benedices. Qui insurgunt in me, confundantur, servus autem tuus laetabitur in te (Psalm. CVIII, 28). XIX. Haec ad consolationem in Dei timore, devotis mentibus, prout ingenii tenuitas potuit, prosecutus sum breviter. Nunc superest ut aliquid amplius faciat mens devota, quam nostra parvitas sufficit admonere. Salutate omnes qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum, cui cum Patre omnipotente sit laus, virtus et gloria cum Spiritu sancto, et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. Amen.
EPISTOLA XLII. AD OCEANUM. De Vita Clericorum. Sophronius Eusebius Hieronymus Oceano suo salutem.
I. Deprecatus es, ut tibi breviter exponerem, qualiter 30.0288C| clerici debeant victitare in hac vita mortalium. Hinc me plerique maledictis aemuli praestolantur, quia non sileo veritatem; tamen, mihi charissime, ab Apostolo sumamus exordium, qui ait: Humanus sermo et omni acceptione dignus. Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse, sobrium, pudicum, benignum, ornatum, hospitalem, docibilem, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non vinolentum, domui suae qui bene praeest (I Tim. III, 1 seqq.): et reliqua. Totum comprehendit esse cavendum, cum irreprehensibilem ponit. II. Quomodo igitur alterum reprehendet, cum ipse qui accepit potestatem ut doceat, sit reprehensibilis? Quia vita episcopi, forma debet esse clericorum. Ex 30.0288D| episcopo gradus caeteri clericorum condiscunt quomodo debeant vivere in hac vita mortali. Seipsos imitabiles debent proponere sacerdotes: ut alii juniores, gradus humiles consecuti, vita et testimonio sacerdotum possint exsurgere. Praecipue illud reor attentius tibi esse providendum: quia prima tentamenta sunt clericorum, mulierum frequentes accessus. Iste sexus reprehensibiles exhibet clericos. Quid tibi revera cum feminis, qui ad altare cum Domino fabularis? Te cuncti in publico, te in agro rustici, aratores ac vinitores quotidie graviter lacerabunt, si contra dispositum fidei, cum feminis habitare contendis. Et quia, ut arbitror, concupiscis irreprehensibilis inveniri, testimonio bono utere. Numquid in 30.0289A| choro apostolorum feminae affuerunt? Prohibe tecum virgines morari, etiam quae de genere tuo sunt. Dilige eas, exterius ordina, frequenter visita junctus obsequio clericorum: ne dum secretaliter ac solus ingrederis, macules testimonium tuum. III. Illud etiam adjiciendum est; quia si uxorem duceres, lex te non prohiberet habitare cum conserva. Cum uxoris enim consensu ejusmodi ad regimen sacerdotii promoventur: maxime cum Apostoli Epistola praeceptum hoc habeat: Unius uxoris virum ad honorem clericatus eligendum. Te vero non ita salutaria praecepta constringunt. Aliter conjugati, aliter virgines admonentur ecclesiastici onus subire ministerii. Feminarum cum clericis nullo pacto conjuncta praecipitur conversatio. Janua diaboli, via iniquitatis, 30.0289B| scorpionis percussio, nocivumque genus est femina: cum proximat, stimulat, incendit ignem. Flammigero igne percutit femina conscientiam pariter habitantis: exuritque fundamenta montium. Ego judico, si cum viris feminae habitent, viscarium non deerit diaboli: ex eis aucupatus est ab initio peccatum. Ferreas mentes libido domat. Si alligaverit quis ignem in sinu suo, vestimenta ejus non comburentur? Aut si quis ambulaverit super carbones ignis, pedes suos non comburet? IV. Mihi crede, non potest toto corde cum Domino habitare, qui feminarum accessibus copulatur. Sed dicis: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter (Prov. X, 9). Bene et argute. Sed oportet te testimonium bonum habere ex his qui foris sunt (I Tim. III, 30.0289C| 7). Licet coram Deo recte incedas: tamen coram hominibus bona providenda sunt: quia et astutiores sunt filiis lucis filii tenebrarum. Cum ergo hoc genus a te non amputatur: das reprehendentibus te locum: ipse te detrahentium morsibus tradidisti, si Agapetarum consortium non dimiseris. Benignus es, gaudeo: pudicus, falsum est. Si aliquis senserit clericum habitare cum feminis, non credit eum esse castum. Si pudicitiam quaeris, quare habitas cum feminis? Feminam quam bene videris conversantem, mente dilige, non corporali frequentes ornatu. Non vestis tenera clericum facit, aut sacerdotem: sed casta mentis intentio. Haec enim devotionem honoris in te custodit. Honorem quidem gloriosum, boni operis fama conservat. Sacerdotes quippe decet, vel caeteros 30.0289D| clericorum gradus, ut supra dictum est, a feminis segregari. V. Si igitur generis gratia judicas easdem nullo pacto dimittere: memento Thamar, quod ab Amnon fratre suo corrupta sit. Idipsum persequor, dilectissime: ubi unius est tabernaculi conversatio; carnis non facile tollitur delectatio. De duobus enim quod unus desiderat, etsi loqui non potest, tentatur tamen. Remotio igitur viri, castitatis collocat arma: construit in melioribus castra: pudoris honorem consolatur. 30.0290A| Potuit enim et Maria Mater Domini de choro apostolorum non discedere, si liceret. Thecla post tentationem passionis, Antiochiam a Paulo prohibetur pariter pergere. Nemo miles cum uxore pergit ad bellum. VI. Non invideo charitati tuae: sit tibi cum castis virginibus longaeva dilectio. Tunc in bono meritum collocabis, et famam meliorabis, si congregationes constituis puellarum: pulchre censeo in hebdomada secunda visitatione ad benedicendum congregationem venias: sed non solus, ne rumigeruli linguis te lacerantibus maculent. Alienam enim cupiunt vicini discutere vitam, non suam. Propterea digne accipe meorum praecepta verborum: et monita humilitatis, quae fraterno affectu, calamo imperante, expressimus, 30.0290B| dulciter lege. VII. Jam vero ut reprehensibilis divini altaris non sit sacerdos, pauca de reliquis apostoli testimoniis quantum Dominus donat, exponam. Sufficiant superiores causae, quae dictae sunt. Verum ne aliquis minus intelligens, ad episcopos tantum sentiat Apostolum fuisse locutum: quid de diaconibus ad Timotheum praeceptum sit: quid de presbyteris ad Titum, commemorare delectat? Sed praetereundum non est superiorem explanare sententiam, Unius uxoris virum (I Tim. III, 2), et nova et vetus praeceptio sacerdotem censuit eligendum: quia digamos ad ministerium plerique episcopi applicuerunt, sicque asserunt: Concubina fuit illa, haec uxor; quasi non eadem sint commercia foeditatis in illa, quae in hac exercentur, 30.0290C| quae uxor asseritur. An, quia conjugii tabulas non fecit, concupiscentia aliena non fuit? Nullo pacto digamos, vel concubinarum catenis insertos, decet subire sacerdotii ministerium. In Levitico scriptum est ac praefinitum, quales eligi debeant sacerdotes, sicut habes: Et dixit Dominus ad Moysen: Sacerdos uxorem accipiat virginem de semine patrum suorum. Viduam vero aut destitutam, aut a viro marito derelictam, non accipiat. Bene audivi praecipiente Domino Moysi, quia nec uxor debet sacerdoti digama convenire, ne honorem polluat sacerdotii. Sicut unius uxoris virum, sic unius viri mandat uxorem. Si ergo clericus monogamus fuerit, et uxor ejus digama, noli eum ministerio applicare. Digamam enim duxit uxorem. Haec Tito praecepta idem Apostolus de ordinandis 30.0290D| clericis dedit. VIII. Et quia jam liber finem exspectat: ad id redeamus unde digressi sumus. Nec si duae vel tres pariter Dei ancillae morentur, solum ad eas ingredi convenit sacerdotem. Si quis haec praecepta non observaverit, hostis est animae suae. Quod si post monita nostra aliquis clericus agapetas amplius quaesierit amare quam Christum, secundum synodalem regulam conveniatur; et praecepta patrum in Nicaea definita ei legantur. Jam vero si conventus fugerit 30.0291A| praelicta, et reliquerit: consecuti sumus maximum lucrum. Alioquin si neglexerit, talis ab Ecclesia Christi anathematizandus est. Germinant enim feminae spinas cum viris habitantes: et arcana mentium acuto mucrone percutiunt. Proh nefas! dolor est dicere, sed praeterire non decet: Christo istae nubere voverunt, non clericis. IX. Unde sine nuptiis genus novum uxorum? Et hoc ad nos quid pertinet, quod infamare non cessamus? A machaera cessemus. Bonus honor est in Ecclesia, si a consortio virorum feminae sint longe. Monachum vel clericum solitudo facit, non publicum. Quid te virginale delectat alloquium? Cur sanctimoniales contra fidem frequentas in Ecclesia, vel in ipso publico? Si eos quos diligunt viderint, ridentibus 30.0291B| oculis salutationis tenera verba producunt. Deinde cum salutaverint, si eas Dei viros praeterire celerius viderint, contemptores suos judicant, et irascuntur. Ordinatur deinde desertae satisfactio: post satisfactionem prandium, quasi nova laetitia disponitur. Inter pocula improperant verba contemptus: ille vero lamentari se simulat, quasi peccati genus inducens. Lege quia talis debet esse solitarius, qualem Jeremias esse descripsit. Ait enim: Sedebit solitarius et tacebit: quia levavit se super se: Bonum est viro cum levaverit jugum ab adolescentia sua (Thr. III, 27, 28). Et quia Jesus, relictis apostolis, solus ibat orare. Mariam quoque in penetralibus Angelus solam invenit, non cum agapeta loquentem: et illa virilem introitum trepidavit. Tu quae fornax es malitiae, quid a 30.0291C| viro desideras frequentius salutari? X. An nescis quia dupliciter famam perdis: tuam simul et clerici: cujus vita Ecclesia Christi debet ornari? Inordinata consuetudo est, et delicati sermonis fabulosa calamitas. Sed si hospitalitatem cupis habere: habes tuas sorores, illae apud te in domum tuam vocari debent, non clerici. Erit ad aedificationem tuam, sancta virgo, quod dixero. In beatissimi Martini Vita legimus commemorasse Sulpitium, quod transiens sanctus Martinus, quamdam virginem moribus et castitate praecelsam, cupiens visitare: illa noluit, sed xenium misit ei: ac per fenestram respiciens, ait sancto viro: Ibi, Pater sancte, ora: quia a viro numquam sum visitata. Gratias egit Deo sanctus Martinus, quod talibus imbuta moribus, castam 30.0291D| custodierit voluntatem: et benedicens eam, abiit laetus. XI. Hucusque sufficiat de feminis dictum. Consummata quippe virginum causa, transeamus ad reliqua. Hospitalem praecipit Apostolus clericum ordinandum. Hoc praecepto pater Abraham et Loth Angelos susceperunt: quia hospitalitatem inter caeteras dilexerunt virtutes. Sic et Onesiphorus Paulum doctrinae fontem suscepit. Hae imitationes sint vestrae: et ne sinatis incolam praeterire, qui apud vos panem non comedat. Sequitur, Non percussorem: Nec enim 30.0292A| pugilem describit Apostolus. Qui conscientias non percutiat singulorum; sed modestum: et reliqua. Domum suam bene regentem: perquam horribile erit, si domui clerici detrahatur. Laedet sacerdotis opinionem in plebe, quando de proximis ejus male loquitur populus. Super omnia haec praecepit clericis boni testimonii Apostolus fundamenta componere: ut bonorum operum testificatio, casto confirmetur affectu.
EPISTOLA XLIII. AD DAMASUM. De Oblationibus altaris . 30.0292C| I. Noverit sancta auctoritas tua, papa venerande, quia de quaestione, quam clientulo tuo proposuisti, et congrua responsa per epistolam mandasti, hoc est, de panibus a fidelibus in altari oblatis, quis illis jure uti debeat. Quantum praecipuis Ecclesiae doctoribus investigare valui, in paucis tibi rescribere curavi. Testes autem idonei quos ad hanc rem corroborandam concitavi, hi sunt Gregorius Nazianzenus mirabilis doctor, Cyrillus, Athanasius, Theophilus, Anatolius, Joannes Chrysostomus, Eustathius [ Al. Eustachius], Eusebius chronographus, et noster Hilarius: qui omnes uno ore eodemque consensu veluti vera sancti Spiritus organa, anathematis mucrone 30.0292D| censent esse feriendos, qui in usu laicorum panes oblationum contulerint: quia omnino sacerdotibus solis debentur: nisi forte religionis gratia, laici pro benedictione de manu sacerdotis accipiant. Non solum autem de panibus in Ecclesia hoc sanxerunt patres nostri, sed de omnibus quae altari offeruntur: dicentes atque docentes, magnum nefas esse, et per omnia diabolica temeritate hoc fieri ubicumque acciderit, et valde esse intolerabile sanctae Ecclesiae, ut sine vindicta sanctorum Canonum remaneat. 30.0293A| II. Unde Chrysostomus in commentariis super Matthaeum, ubi discipuli spicas manibus vellebant sabbato, et pharisaei reprehendebant, sic ait: « Si non licuit David et viris ejus adhuc sub umbra legis comedere panes Propositionis, quando ab Abimelech panes petiit fame stimulante: quomodo nunc Evangelio coruscante persuaderi debet laicis, ut oblationem panum Deo oblatorum suis usibus rapiant? » Dicit namque perinde Apostolus: Qui altari serviunt, de altari participent. Ergo quia sacerdotes pro omnibus orare solent, quorum eleemosynas et oblationes accipiunt: qua fronte praesumunt laici oblationes, quas Christiani pro peccatis suis offerunt, vel comedere, vel aliis concedere: cum ipsi non debeant pro populo orare? Ob hoc, papa gloriose, mittere oportet 30.0293B| illos praesumptores in excommunicationem perpetuam, ut caeteri metum habeant, et amplius haec in Ecclesia ne fiant.
EPISTOLA XLIV. Beatissimo papae Damaso Hieronymus. Gloriam Sanctitatis tuae nostra humilitas deprecatur, ut secundum apostolicae sedis auctoritatem, quam cognovimus per tuam Sanctitatem gubernari, Actus gestorum a beati Petri apostoli principatu usque ad vestra tempora, quae scilicet in sede tua gesta sunt, nobis per ordinem paucis enarrare digneris, quatenus nostra humilitas sentiens recognoscat, quis meruerit de episcopis supradictae sedis martyrio coronari, vel si quis contra canones apostolorum excessisse cognoscatur. Ora pro nobis, beatissime 30.0293D| papa.
EPISTOLA XLV. DAMASI EPISC. URBIS ROMAE AD HIERONYMUM PRESBYTERUM. (Haec habetur inter apocrypha in appendice ad opera papae Damasi adnexa, tom. XIII nostrae Patrol. col. 441.)
EPISTOLA XLVI. DAMASI AD HIERONYMUM. (Hanc quoque epistolam videris, ubi praecedentem videndam diximus.)
EPISTOLA XLVII. HIERONYMI AD DAMASUM. Beatissimo papae Damaso Sedis Apostolicae urbis Romae, Hieronymus supplex.
I. Legi litteras Apostolatus tui, poscentes, ut 30.0295A| secundum simplicitatem Septuaginta interpretum canens, Psalmographum interpretari festinem propter fastidium Romanorum: ut ubi obscuritas impedit, apertius, et Latine trahatur sensus. Precatur ergo cliens tuus, ut vox ista psallentium in sede Romana die noctuque canatur: et ut in fine cujuslibet psalmi, sive matutinis horis, sive vespertinis conjungi praecipiat Apostolatus tui ordo, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Istud carmen omni psalmo conjungi praecipias: ut fides trecentorum decem et octo episcoporum Nicaeni concilii, etiam vestri oris consortio declaretur. Ubi autem Deus et homo honorabili voce cantatur [ Al. dicatur], Alleluia semper cum omnibus 30.0295B| psalmis affigatur: ut in omni loco communiter respondeatur nocturnis temporibus. In Ecclesia autem post Resurrectionem usque ad sanctam Pentecosten finiatur: inter dierum vero spatia quinquagesimae, propter novitatem sancti Paschae, vox ista laudis canatur in Aleph: quod Graece prologus, Latine praefatio dicitur. II. David filius Jesse cum esset in regno suo, quatuor elegit, qui psalmos facerent, id est, Asaph, Eman, Ethan, et Idithun. Ergo octoginta et octo dicebant psalmos, et CC diapsalma: et citharam percutiebat Abira cum David rege. Et arca Domini in Hierusalem post annos 40 revocatur ab Azoto, cum mansitaret in domo Aminadab. Hanc imposuit in subjugali novo, et adduxit in Hierusalem. Electa 30.0295C| simul ex omni genere filiorum Israel septuaginta millia virorum. De tribu autem Levi electi sunt ducenta octoginta septem millia viri. Ex quibus hi primi esse principes cantionum constituti. Id est, Asaph, Emam, Ethan, et Idithun, unicuique autem eorum dividuntur 72 viri acclamantes laudes cantionum Domino nostro. Et unus quidem eorum ferebat cymbalum, alius cinyram, alius citharam, alius tuba cornea exsultans. III. In medio autem stabat David rex tenens ipse 30.0296A| psalterium. Arca autem Domini antecedebat choris, et ad sacrificia vitulos albos. Populus vero universus sequebatur retro arcam. Sunt ergo omnes psalmi David CL, juxta tenorem, et vocabulum Scripturarum, ita et propositi sunt. Quorum quidem IX fecit ipse David; XXXII non sunt suprascripti; LXXII in David regem; XI in Asaph; XII in Idithun; IV in filios Choreph, unum in Zachariam, unum in Aggaeum, duos in Mosen, duos in Salomonem regem. Finiunt utique omnes psalmi David filii Jesse regis Israel numero CL. Ita dispositio ipsa continet, id est, Diapsalma LXXV, Alleluia XXI, Canticum graduum XV. Caeteri vero prout textu Scripturae continentur, sic recitantur pro suis nominibus. Nam primus psalmus nulli assignatur, et juxta historiam quae 30.0296B| omnium est. Deinde quis alius intelligitur plenissime esse, nisi primogenitus Dei? Ergo merito suprascriptio non fuit necessaria, quia ipse primus psalmus Christi mentionem faciendo, est ad veram Christi exponendam personam. Sed psalmi omnes non secundum suam historiam, sed secundum prophetiam pene intelliguntur. Nam psalmi omnes qui scribuntur, ipse David, ad Christi pertinent sacramenta, quia ipse David dictus et Christus. Nunc autem exposuimus originem omnium psalmorum. Et exponimus, quomodo Hebraei librum psalmorum in quinque dividant libros. Primus liber sic continetur a psalmo primo usque ad quadragesimum. Secundus liber sic continetur a XLI usque ad LXXI. Tertius liber sic continetur a LXXII usque ad LXXXVIII. Quartus 30.0296C| liber sic continetur a LXXXIX usque ad CV. Quintus liber sic continetur a CVI usque CL. Oret pro nobis Beatitudo tua, beatissime papa.
EPISTOLA XLVIII. CHROMATII ET HELIODORI EPISCOPORUM AD HIERONYMUM. (Hanc habes epistolam inter scripta Chromatio attributa, tom. XX hujusce Biblioth. col. 369.)
EPISTOLA XLIX. HIERONYMI AD CHROMATIUM ET HELIODORUM. Dominis sanctis et beatissimis Chromatio et Heliodoro episcopis, Hieronymus exiguus Christi servus in Domino salutem.
I. Qui terram auri consciam fodit, non illico arripit quidquid fossa profuderit lacerata, sed priusquam fulgens pondus vibrantis jactus ferri suspendat, interim vertendis suspendendisque cespitibus 30.0297B| immoratur, et specialiter qui nondum lucris augetur. Arduum opus injungitur, cum hoc fuerit mihi a vestra beatitudine imperatum, quod nec ipse sanctus Matthaeus apostolus et evangelista voluit in aperto conscribi. Si enim hoc secretum non esset, Evangelio utique ipsius quod edidit, addidisset: sed fecit hunc libellum Hebraicis litteris obsignatum: quem usque adeo edidit, ut et manu ipsius liber scriptus Hebraicis litteris a viris religiosissimis habeatur: qui etiam a suis prioribus per successus temporum susceperunt. Hunc autem ipsum librum, numquam alicui transferendum tradiderunt: textum ejus aliter atque aliter narraverunt. II. Sed factum est ut a Manichaei discipulo, nomine Seleuco, qui etiam Apostolorum gesta falso 30.0297C| sermone conscripsit, hic liber editus, non aedificationi, sed destructioni materiam exhibuerit: et quod talis probaretur in synodo, cui merito aures Ecclesiae non paterent. Cesset nunc oblatrantium morsus: non istum libellum canonicis nos superaddidimus Scripturis, sed ad detegendum haereseos fallaciam, apostoli atque evangelistae scripta transferimus: in quo opere non tam piis jubentibus episcopis obtemperamus, quam impiis haereticis obviamus. Amor igitur est Christi, cui satisfaciemus, credentes quod nos suis orationibus adjuvent: qui ad Salvatoris nostri infantiam sanctam per nostram potuerint obedientiam pervenire.
- EPISTOLA L. De Nativitate sanctae Mariae.
30.0297D| Petitis a me, ut vobis rescribam, quid mihi de quodam libello videatur, qui de Navititate sanctae 30.0298A| Mariae a nonnullis habetur. Et ideo scire vos volo multa in eo falsa inveniri. Quidam namque Seleucus, qui passiones apostolorum conscripsit, hunc libellum composuit. Sed sicut de virtutibus eorum et miraculis per eos factis vera dixit: de doctrina vero eorum plura mentitus est: ita et hic multa non vera de corde suo confixit. Proinde ut in Hebraeo habetur, verbum ex verbo transferre curabo. Si quidem sanctum evangelistam Matthaeum eumdem libellum liquet composuisse, et in capite Evangilii sui, Hebraicis litteris obsignatum opposuisse: quod an verum sit, auctori praefationis et fidei scriptoris committo. Ipse enim ut haec dubia esse pronuntio: et ita liquido falsa non affirmo. Illud autem libere dico, quod fidelium neminem negaturum puto, 30.0298B| sive haec vera sint, sive ab aliquo conficta, sacrosancta sanctae Mariae magna miracula praecessisse, maxima consecuta fuisse: et idcirco salva fide ab his qui Deum ista facere posse credunt, sine periculo animae suae credi et legi posse. Denique in quantum recordari possum, sensum non verba scriptoris sequens, et nunc eadem semita non eisdem vestigiis incedens, nec quibusdam diverticulis ad eamdem viam recurrens: sic narrationis stylum tentabo: et non alia dicam quam quae aut scripta sunt ibi, aut consequenter scribi potuerunt.
II. Igitur beata et gloriosa semper virgo Maria de stirpe regia et familia David oriunda: in civitate Nazareth nata, Jerosolymis in Templo Domini nutrita fuit. Pater ejus Joachim: Mater vero Anna dicebatur. 30.0298C| Domus paterna est ex Galilaea et civitate Nazareth. Maternum autem genus ex Bethlehem erat. Vita eorum simplex et recta apud Dominum, apud homines irreprehensibilis erat et pia. Nam omnem substantiam suam trifariam diviserunt. Unam partem Templo et Templi servitoribus impendebant; aliam peregrinis et pauperibus erogabant; tertiam suae familiae usibus et sibi reservabant. Ita isti Deo chari, hominibus pii: per annos circiter viginti, castum domi conjugium sine liberorum procreatione exercebant. Voverunt tamen si forte Deus donaret eis sobolem, eam se Domini servitio mancipaturos: cujus rei gratia, et Templum Domini singulis per annum festis frequentare solebant. III. Factum est autem ut Encaeniorum festivitas 30.0298D| appropinquaret: unde cum nonnullis contribulibus suis Jerosolymam et Joachim ascendit. Ea vero tempestate Isachar ibi pontifex erat. Cumque inter caeteros 30.0299A| concives suos etiam Joachim cum oblatione sua videret, despexit eum, et munera ejus sprevit: interrogans cur inter fecundos infecundus ipse stare praesumeret; dicens: munera nequaquam Deo digna posse videri: quem ipse prole indignum judicasset, Scriptura dicente: Maledictum omnem esse, qui non genuisset masculum in Israel. Dicebat ergo prius eum ab hac maledictione, sobolis generatione solvendum, et sic demum in conspectu Domini cum oblationibus esse venturum. Cujus opprobrii objectu, pudore magno suffusus Joachim, ad pastores, qui cum pecudibus erant, in pascuis suis secessit. Neque enim domum repetere voluit: ne forte a contribulibus suis, qui simul aderant, et hoc a sacerdote audierunt, eodem opprobrii elogio notaretur. 30.0299B| IV. Verum cum ibi aliquamdiu esset, quadam die cum esset solus, angelus Domini ei cum immenso lumine astitit. Qui cum ad ejus visionem turbaretur, angelus qui ei apparuerat, timorem ejus compescuit, dicens: Noli timere, Joachim, neque in visione mea turberis. Ego enim sum angelus Domini, missus ab ipso ad te, ut annuntiem tibi preces tuas esse exauditas, et eleemosynas tuas ascendisse in conspectum ejus. Videns quippe vidit pudorem tuum, et audivit sterilitatis opprobrium non recte tibi objectum. Peccati namque, non naturae ultor est Deus: et ideo cum alicujus uterum claudit, ad hoc facit, ut mirabilius denuo aperiat: et non libidinis esse quod nascitur, sed divini muneris cognoscatur. Prima enim gentis vestrae Sara mater, nonne 30.0299C| usque ad octogesimum annum infecunda fuit? et tamen in ultima senectutis aetate genuit Isaac, cui repromissa erat benedictio omnium gentium. Rachel quoque tantum Domino grata, tantumque a sancto Jacob adamata, diu sterilis fuit: et tamen Joseph genuit, non solum dominum Aegypti, sed plurimarum gentium fame periturarum liberatorem. Quis in ducibus vel fortior Samsone, vel sanctior 30.0300A| Samuele? Et tamen hi ambo steriles matres habuere. Si ergo ratio verbis meis tibi non persuadet, crede dilatos diu conceptus et steriles partus mirabiliores esse solere. Proinde Anna uxor tua pariet tibi filiam, et vocabis nomen ejus Mariam: haec erit, ut vovistis, ab infantia sua Domino consecrata, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris (Luc. I). Omne immundum neque manducabit neque bibet: neque inter populares forinsecus turbas, sed in Templo Domini conversatio ejus erit: ne quid de ea sinistrum vel suspicari saltem possit vel dici. Itaque aetate procedente, sicut ipsa mirabiliter ex sterili nascetur: ita incomparabiliter virgo generabit Altissimi Filium, qui Jesus vocatur: secundum nominis etymologiam, Salvator omnium 30.0300B| gentium erit. Et hoc tibi eorum quae annuntio signum erit ( Σημεῖον, ut Lact. II, 12). Cum perveneris ad Auream in Jerosolymis portam ( Porta atrii orientalis ), habetis ibi obviam Annam uxorem tuam, quae de tuae regressionis tardatione modo sollicita, tunc in aspectu tuo gaudebit. His dictus angelus discessit ab eo. V. Deinde apparuit Annae uxori ejus dicens: Ne timeas, Anna, neque phantasma putes esse quod vides. Ego enim sum angelus ille, qui preces et eleemosynas vestras obtuli in conspectu Dei: et nunc missus sum ad vos, ut annuntiem vobis nascituram filiam, quae Maria vocata, super omnes mulieres erit benedicta. Haec a nativitate sua statim Domini gratia plena, tribus ablactationis suae annis in domo 30.0300C| paterna permanebit. Postea servitio Domini mancipata, a Templo usque ad intelligibiles annos non discedet. Ibi denique jejuniis et orationibus nocte ac die Deo serviens, ab omni immundo se abstinebit. Virum numquam cognoscet: sed sola sine exemplo, sine macula, sine corruptione, sine virili commixtione, virgo filium, ancilla Dominum, et gratia, et nomine, et opere, Salvatorem mundi generabit. Itaque 30.0301A| surge, ascende Jerusalem: et cum perveneris ad portam, quae Aurea, pro eo quod deaurata est, vocatur: ibi pro signo, virum tuum, pro cujus incolumitatis statu sollicita es, obvium habebis. Cum haec igitur ita venerint, scito quod quae annuntio, sine dubio complenda sunt. VI. Igitur juxta angeli praeceptum, uterque de loco in quo erant, promoventes, ascenderunt Jerusalem: et cum ad locum pervenissent, angelico vaticinio designatum, ibi sibi invicem obiaverunt. Tunc de mutua sua visione laeti, et promissae prolis certitudine securi debitas Domino, humilium exaltatori (Luc. I, 52), gratias egerunt. Itaque adorato Domino, domum regressi, divinum promissum certi et hilares expectabant. Concepit ergo Anna, et peperit filiam; et 30.0301B| juxta mandatum angelicum, parentes vocabant nomen ejus Mariam. VII. Cumque trium annorum circulus volveretur, et ablactationis tempus completum esset, ad Templum Domini virginem cum oblationibus adduxerunt. Erant autem circa Templum, juxta quindecim graduum psalmos, quindecim ascensionis gradus. Nam quia Templum erat in monte ( In monte Morya ) constitutum, altare holocausti, quod forinsecus erat, adiri nisi gradibus valebat. In horum itaque uno, beatam virginem Mariam parvulam parentes constituerunt. Cumque ipsi vestimenta quae in itinere habuerant, exuerent, et cultioribus ex more vestibus se et mundioribus induerent, virgo Domini cunctos sigillatim gradus, sine ducentis et levantis manu ita 30.0301C| ascendit, ut perfectae aetati in hac dumtaxat causa nihil deesse putares. Jam quippe Dominus in virginis suae infantia magnum quid operabatur: et quanta futura esset, hujus miraculi indicio praemonstrabat. Igitur sacrificio secundum consuetudinem legis celebrato, et voto suo perfecto, Virginem intra septa 30.0302A| Templi, cum aliis virginibus ibidem educandam dimiserunt: ipsi vero domum regressi sunt. VIII. Virgo autem Domini, cum aetatis processu et virtutibus proficiebat: et juxta, Psalmistam, pater et mater dereliquerant eam: Dominus autem assumpsit eam (Psalm. XXVI, 10). Quotidie namque ab angelis frequentabatur: quotidie divina visione fruebatur; quae eam a malis omnibus custodiebat, et bonis omnibus redundare faciebat. Itaque ad quartum decimum annum usque pervenit, ut non solum nihil de ea mali reprehensione dignum confingere possent: sed et boni omnes qui eam noverant, vitam et conversationem ejus admiratione dignam judicarent. Tunc pontifex publice denuntiabat, ut virgines quae in Templo constituebantur, et hoc aetatis 30.0302B| tempus implessent, domum reverterentur, et nuptiis secundum morem gentis, et aetatis maturitatem, operam darent. Cui mandato cum caeterae pronae paruissent: sola virgo Domini Maria hoc se facere non posse respondit, dicens: Se quidem et parentes suos Domini servitio mancipasse, et insuper se ipsam Domino virginitatem vovisse: quam numquam viro aliquo, commixtionis more cognito, violare vellet. Pontifex vero in angustia constitutus animi, cum neque contra Scripturam, quae dicit: Vovete et reddite (Psal. LXXV, 12), votum infringendum putaret: neque morem genti insuetum introducere auderet, praecepit, ut ad festivitatem quae imminebat, omnes ex Jeresolymis et vicinis locis primores adessent: quorum consilio scire posset, quid de tam dubia re faciendum 30.0302C| esset. Quod cum fieret, omnibus in commune placuit Dominum super hac re esse consulendum. Et cunctis quidem orationi incumbentibus, pontifex ad consulendum Deum, ex more accessit. Nec mora cunctis audientibus, de oraculo, et de propitiatorii loco, vox facta est secundum Isaiae vaticinium, requirendum 30.0303A| esse cui virgo illa commendari et desponsari deberet. Liquet enim Isaiam dicere: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus: spiritus consilii et fortitudinis: spiritus scientiae et pietatis: et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI, 1 seqq.). Secundum hanc ergo prophetiam, cunctos de domo et familia David, nuptui habiles, non conjugatos, virgas suas allaturos ad altare praedixit: et cujuscumque post allationem virgula florem germinasset, et in ejus cacumine Spiritus Domini in specie columbae consedisset, ipsum esse cui virgo commendari et desponsari deberet. IX. Erat autem inter caeteros Joseph, homo de domo et familia David grandaevus: cunctis vero 30.0303B| virgas suas juxta ordinem deferentibus; solus ipse suam subtraxit. Unde cum nihil divinae voci consonum apparuisset, pontifex iterato Deum consulendum putavit. Qui respondit, solum illum ex his qui designati erant, virgam suam non attulisse, qui virginem desponsare deberet. Proditus est itaque Joseph. Cum enim virgam suam attulisset, et in cacumine ejus, columba de coelo veniens consedisset, liquido omnibus patuit ei virginem desponsandam fore. Igitur nuptiarum jure de more celebrato, ipse quidem in Bethlehem recedit civitatem, domum suam dispositurus, et nuptiis necessaria procuraturus. Virgo autem Domini Maria, cum aliis septem virginibus coaevis et collactaneis, quas a sacerdote acceperat, ad domum parentum suorum in Galilaeam reversa est. 30.0303C| X. His vero diebus, primo scilicet adventus sui in Galilaeam tempore, missus est ad eam angelus Gabriel a Deo: qui ei conceptum Dominicum narraret et conceptionis, vel modum, vel ordinem exponeret. Denique ingressus ad eam cubiculum quidem ubi manebat, ingenti lumine perfudit: ipsa vero gratantissime salutans, dixit: Ave, Maria, virgo Domini gratissima: virgo gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu prae omnibus mulieribus: benedicta prae omnibus hactenus natis hominibus. Virgo autem quae jam angelicos bene noverat vultus, et lumen coeleste insuetum non habebat: neque angelica visione territa, neque luminis magnitudine 30.0304A| stupefacta, sed in solo ejus sermone turbata est: et cogitare coepit qualis ista salutatio, tam insolita esse posset, quidve portenderet, vel quem finem esset habitura. Huic cogitationi, angelus divinitus inspiratus occurrens: Ne timeas, inquit, Maria, quasi aliquid contrarium tuae castitati hac salutatione praetexam. Invenisti enim gratiam apud Dominum: quia castitatem elegisti. Ideoque virgo sine peccato concipies, et paries filium. Hic erit magnus, qui dominabitur a mari usque ad mare: et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Et filius Altissimi vocabitur: quia qui in terris nascitur humilis, in coelo regnat sublimis. Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Ipse quippe 30.0304B| rex regum et Dominus dominantium est: et thronus ejus in saeculum saeculi. His angeli verbis, virgo non incredula, sed modum scire volens, respondit: Quomodo istud fieri potest? Nam cum ipsa virum juxta votum meum numquam cognosco: quomodo sine virilis seminis incremento parere possum? Ad hoc angelus: Ne existimes, inquit, Maria, quod humano more concipias. Nam sine virili commixtione, virgo concipies, virgo paris, virgo nutries. Spiritus enim sanctus supervenit in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, contra omnes ardores libidinis. Ideoque quod nascetur ex te, solum erit sanctum: quia solum sine peccato conceptum, et natum, vocabitur Filius Dei. Tunc Maria, manibus expansis, et oculis ad coelum levatis, dixit: Ecce ancilla Domini (neque 30.0304C| enim dominae nomine digna sum), fiat mihi secundum verbum tuum. Longum forte et quibusdam taediosum erit, si cuncta huic opusculo inserere voluerimus, quae nativitatem dominicam vel praecessisse vel subsecuta fuisse legimus. Unde his omissis, quae in Evangelio plenius scripta sunt, ad ea quae minus habentur, narranda accedamus. XI. Joseph igitur a Judaea in Galilaeam veniens, desponsatam sibi virginem, uxorem ducere intendebat: jam namque tres fluxerant menses, et quartus instabat, ex eo tempore quo sibi desponsata fuerat. Interea paulatim utero puerperae intumescente, puerperam se manifestare coepit: neque hoc latere 30.0305A| potuit Joseph. Nam sponsi more liberius ad virginem introiens, et familiarius cum ea loquens, gravidam esse deprehendit. Aestuare itaque animo et fluctuare coepit: quia ignorabat quid sibi potissimum esset faciendum. Neque enim eam traducere voluit, quia justus erat (Matth. I, 19). Neque fornicationis suspicione infamare, quia pius. Itaque cogitabat clam dissolvere conjugium, et occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini ei apparuit in somnis, dicens: Joseph, fili David, noli timere: hoc est, ne velis fornicationis suspicionem in virgine habere, vel aliquid sinistrum cogitare, neque timeas eam in uxorem ducere. Quod enim in ea natum est, et nunc animum tuum angit: non hominis, sed Spiritus sancti est opus. Pariet enim 30.0305B| omnium virgo sola Dei Filium, et vocabis nomen ejus Jesum, id est, Salvatorem: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Igitur Joseph secundum angeli praeceptum virginem uxorem duxit: nec tamen cognovit eam, sed caste procurans custodivit. Jamque nonus a conceptione instabat mensis, cum Joseph, uxore, cum aliis quae necessaria erant assumpta, Bethlehem civitatem unde ipse erat, tetendit. Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret: et peperit filium suum primogenitum, sicut sancti evangelistae docuerunt, Dominum nostrum Jesum Christum (Luc. XI, 6): qui cum Patre, et Filio, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.
EPISTOLA LI. AD PAULAM ET EUSTOCHIUM. De virtute psalmorum. I. Quia me, dulcissimae filiae meae, in spe misericordiae Dei petistis, ut vobis diversos psalmos per ordinem sequestrarem, qui ubi psalli debeant: vos quoque ego petii pro me deprecare Dominum Deum nostrum, ut dono suo mihi concedere dignaretur, quo possim sanctam petitionem vestram arripere, 30.0305D| vel ipso donante complere: in cujus misericordia sperans (prout Dominus concedere dignatus est intellectum humilitati meae) necesse habui tam sanctae petitioni vestrae, pro affectu Domini nostri obedire. Pro quo opere si nobis gratia fuerit integre assignata, de omnibus quaecumque dicta sunt, ipsi Domino nostro omnipotenti pro humilitate mea orantes, gratias referte: qui etiam asinae loqui praecepit quae ipse Dominus voluit. II. Licet enim universi psalmi, qui requisitus fuerit, legis divinae propemodum omnia habeant: tamen donante Deo, et Domino Jesu Christo,et Spiritu sancto in confessione Trinitatis, qui psalmi proprie ad singulos dies feriatos Domini Salvatoris 30.0306A| nostri Filii Dei pertineant, sequestratim exposuimus. Qui ad Natalem, qui ad sanctam Epiphaniam, id est, ad baptismum Dominicum, sive apparitionis stellae diem: et qui in quinta feria ante passionem Domini: et qui in ipsa passione Dominica, qui in pascha Resurrectionis ipsius Domini nostri Redemptoris: et qui in Ascensione ejus in coelos: qui etiam in Adventu ejus: et qui de judicio futuro: et qui de civitate aeterna, in qua Christus Dominus noster, sanctos suos a principio mundi usque ad finem hujus saeculi, sibi congregat secum conregnaturos in aeterno regno coelesti, sanctus Dominus, trinus et unus, Deus aeternus: qui etiam ad Dominum Deum deprecandum in litania: vel quia poenitentibus psalli debeant: qui etiam in natali sanctorum dici 30.0306B| debent. Caeteros vero psalmos invenies qui quotidie legendi sunt. III. Omnes tamen psalmi quotidie in toto anno per ordinem psalli possunt, secundum consuetudinem Ecclesiarum et monasteriorum. Sane qui legis, considera, quia unus psalmus ad multos dies sanctos pertinet: et psalmi Deo multipliciter iterantur per singulos dies. Nam est psalmus qui ubique psalli potest. Alii iterum sunt, qui ad unius diei figuram pertinent: appensantes vero qualis personae fieret, utrum religiosae, an laicae. De psalmis qui quinta feria ante passionem, aut qui in ipsa passione Domini dicuntur: atque in natales sanctorum exinde eligendi sunt psalmi: ita etiam de canticis prophetarum fecimus, ut non in diebus supradictis confuse 30.0306C| psallantur: sed qui in quo die dici debeant, qui legis invenies. Ad majores operas pertinet psalmus LXXVII. Catechumenis et electis, XXIV. Per jejunium, XIX, XXXIV et LXXII. De baptismo per Pascha, LXIV. De lamentatione, CXXXI. Ad conventionem fratrum, CXXXII. Ad benedictionem, CXXXIII. Ut laudes ante Deum fundantur, IX. Ut peoniteat homo, L. De fixa fide, X. De monendo, CVIII. Ut oculum pudicitiae agas, I. De vigiliis in grabbato, VI. De justitia, XIV. De honesta oratione, LXXXV. De communione cum omnibus hominibus, vel pauperibus, XL. De Natali Domini, CIX. De Trinitate, ut non timeatur homo, IX. De insidiis haeresum, III. De monendo proximum, IV. De spe in Deum, XXII. De credulitate, X. De oratione in homine, 30.0306D| XXX. Benedictio super principes, XX. De amore legis, XXVI. De tribulatione inimicorum, XXV. Ut creatura creatorem laudet, CII. De martyrio, XLIV et L. De persecutoribus, LXXXII. Dum intras ad alienigenam, LXXXI. Oratio super agrum, LXXXIII. Oratio nocturni temporis, XC. Oratio ad altare, XXXIII.
EPISTOLA LII. AD AUGUSTINUM. (Inter S. Augustini epistolas ultima habetur in edit. Benedict. cum hoc argumento: Augustino Anonymus (non enim Hieronymus, ut ex stylo liquet, tametsi in ipsius epistolis edita sit num. 50), significans se moerore gravi affectum, quod ipsum cum Severo simul non repererit in urbe Leges, et quanto ipsum amore prosequatur exponens.)
EPISTOLA LIII. GUIGONIS, MAJORIS CARTUSIAE PRIORIS QUINTI, AD FRATRES DURBONENSES. De supposititiis B. Hieronymi epistolis. 30.0307A| Amicis et fratribus in Christo dilectissimis, Lazaro Durbonensi priori, et caeteris in eadem eremo Deo famulantibus, Cartusiae prior vocatus Guigo, aeternam a Domino salutem.
Inter caetera catholicorum virorum, quae ad eruditionem fidelium elaboraverunt opera, quae nostra quoque parvitas congregare studuit, vel emendare, etiam epistolas B. HIERONYMI, quotquot potuimus, undecumque quaesitas, et pro concessa a Deo facultate, mendaciis expurgatas, in unum grande volumen 30.0307B| redegimus. Abscidimus autem ab iis quasdam, quas vel ex aliorum doctorum scriptis, vel ex styli, sententiarumque distantia, titulo tanti viri comperimus indignas: ex quibus illa est, cujus est titulus ad DEMETRIADEM, hoc habens initium: Si summo ingenio, parique fretus scientia. Hanc quippe B. Augustinus in opere contra Pelagium de Gratia Christi et de Peccato originali, ejusdem Pelagii esse dicit, quaedam ipsius frustra tractatu suo interserens, atque redarguens. Huic adduntur et istae, ad TITIANUM de morte filiae, cujus initium tale est: Charitatis tuae scripta percepi. Ad OCEANUM consolotaria, tale habens initium: Diversorum opprobria, tribulationes 30.0308A| multiplices. Ad VIDUAM, quae sic incipit: Magnam humilitati nostrae fiduciam scribendi. Ad VIRGINEM, sive ad FILIAM MAURICI, dupliciter quippe intitulata reperitur, exordium istud accipiens: Quantam in coelestibus beatitudinem. Item de lapsu virginis, sive de poenitentia ad SUSANNAM (uterque enim titulus in diversis codicibus invenitur) quae tam diversis titulatur auctoribus, ut eorum nullius sit decoranda vocabulo; cujus hoc est in quibusdam libris initium: Puto leve esse crimen. In aliis istud: Quid agis, anima? quid cogitationibus aestuas? Ad DESIDERIUM de XII lectoribus, a nescio quo in irrisionem doctorum composita. Ad CELANTIAM, sic incipiens, Veteris scripturae celebrata sententia est. Haec stylo quidem nobiliore est scripta; sed nec sic B. Hieronymo digna. 30.0308B| Postrema est, De origine animae disputatio, quasi inter B. Hieronymum et Augustinum: ubi licet multa ex eorum scriptis ponantur, falsa tamen est: tum quia praefati doctores numquam inter se praesentialiter sunt locuti: tum quia eadem quaestio nec apud eos, nec apud caeteros fidei catholicae sectatores adhuc usque potuit liquido definiri. Hujus disputationis tale reperitur principium: Cum apud vos coelestis eloquentia purissimi fontis. Ne autem praedicti doctoris epistolae sine rationabili causa apud imperitos suo videantur numero minutae, has nostrae parvitatis litteras in principio collocate. Valete. Orate pro nobis.
Apparatus Quotation analysis
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Diu multumque est, quod magno Hieronymo haec ejus, ut magis mirere, nequissimi hostis Pelagii epistola, sive liber ascribitur. Beda Com. in Cantica: Hunc, inquit, librum nonnulli nostrum studiose legentes, sancti et catholici doctoris Hieronymi esse temere arbitrantur, minime pervidentes, quod et suavitas eloquentiae demulcentis, et haereseos perversitas seducentis manifeste probant, hoc illius opusculum non esse. Satis equidem erudite, nam et stylus palam arguit non esse Hieronymi, et quod continenter i
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Diu multumque est, quod magno Hieronymo haec ejus, ut magis mirere, nequissimi hostis Pelagii epistola, sive liber ascribitur. Beda Com. in Cantica: Hunc, inquit, librum nonnulli nostrum studiose legentes, sancti et catholici doctoris Hieronymi esse temere arbitrantur, minime pervidentes, quod et suavitas eloquentiae demulcentis, et haereseos perversitas seducentis manifeste probant, hoc illius opusculum non esse. Satis equidem erudite, nam et stylus palam arguit non esse Hieronymi, et quod continenter insinuat, haereticum dogma illud ipsum est Pelagianorum, quod S. Pater proprio Opere, locis ex hac ipsa scriptione indicatis, subvertit. Hac certe de causa aliis atque aliis ex illa haereticorum factione scriptoribus tributa subinde est: et cumprimis Juliano; ut dudum laudatus Beda existimabat, et nonnulli codices mss., e quibus vetustior unus Bibliothecae S. Victoris, asserunt, tum Coelestio, cujus nomen Martianaeus testatur in aliis, quos laudat, antiquis libris praescriptum invenisse. Verum, quod dicebamus, ex ipsiusmet Pelagii calamo projecta est: idque certo scire licet ex Augustini lib. de Gratia Christi, cap. 20 et seqq., et luculentius ex ejusdem libri cap. 37, quo loco se auctorem ipse declarat Pelagius in suis ad Innocentium litteris scribens: Legant, quam ad sacram Christi virginem Demetriadem in Oriente conscripsimus, et invenient nos ita hominis laudare naturam, ut Dei semper gratiae addamus auxilium. Sunt et quaedam ex hujusmet epistolae contextu sub cap. 1 finem, quae Pelagium in Epistola ad Constantium pro suis agnovisse, idem Augustinus loco laudato scribit. Orosius quoque ejus auctorem Pelagium facit: tantum quod notat, fuisse illi verba ab alio suppeditata: ille vero alius facile fuerit Anianus pseudodiaconus Celedensis, ut Hieronymo dicitur epist. in nostra recensione 143, qui, ait, copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret. Scriptionis tempus quod spectat, notatum ante nos PP. Benedictinis Augustinianorum operum editoribus, datam an. 413, quo Demetriadi virginitatis velamen suscipienti litteras miserunt certatim Hieronymus, Augustinus, et Innocentius, aut certe ann. 414, posteaquam illa se Romam recepisset; id quod significare videtur Pelagius hic in cap. 23. Vide quae nos de vera Hieronymiana illa ad Demetriadem Epistola, quae numerum obtinet in nostra Editione 130 diximus.
p. 0045A
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Gaudeo in me notum hactenus nemini subsequentis Auctorem Epistolae deprehendisse: quod enim false tribuatur Hieronymo, palam est, et stylus ipse clamat ab Hieronymiano dissidens immane quantum. Accepi autem a Gennadio, quis ille fuerit; nec sane infimi subsellii scriptor, sed magni Augustini discipulus repertus est. Eurropius presbyter (ait ille Lib. de Viris illustribus, cap. XLIX) scripsit ad duas sorores, ancillas Christi, quae ob devotionem pudicitiae, et amorem religionis exhaeredatae sunt a parentibus, Epistolas duas, in modum librorum consolatorias eleganta et aperto sermone, non solum ratione, sed etiam testimoniis Scripturarum munitas. Hujus nimirum est titulus, Ad Geruntii filias de contemnenda haereditate. In textu, Si, inquit, causa offensionis est Christus, amplexandum est impii patris Elogium, non dolendum, ne recedamus a Christo, cui nos illa Exhaeredatio commendat. Et inferius, Noluit vobiscum Geruntius in coelestibus habere partem: cur vos partem ex censu ejus desideratis? Denique, Vobis, filiae, exhaeredatio illa futurae haereditatis in coelestibus fecit augmentum, et caetera his puria, quae ex universo contextu intelliges. Consonat quoque temporis, in quod Eutropius ille confertur, nota: siquidem Paulinum (utique Nolanum, qui Senatum, honores et divitias reliquit) nobilissimo in ejusmodi rebus contemnendis exemplo, ait: Nuper cum sua matrefamilias praeivisse. Hic vero Paulinus a saeculi rebus se penitus demum expediit circa annum 595, ut si adeo velis hanc Epistolam post alios pl. m. decem, sive ad V saeculi initium referre, proxime ad veritatem accesseris. Porro autem apprime Christiana, et quae S. Augustini auditorem deceat, doctrina ejus est: eoque se magis probat, quod S. Paulinum tantopere laudat. Non igitur audiendus Bellarminus, cui visus est Auctor Pelagianorum veneno imbutus, sentire, quod non liceat Christiano divitias possidere: neque enim aliquid ex hac etiam est parte ex his, quae de usu divitiarum edisserit, quod non acceptum ex magistri sui Augustini Epistola ad Hilarium Syracusanum videatur, et ab illa haereticorum insania non longe absit.
p. 0050B
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Haec ascripta est etiam Paulino epistola, ad cujus dictionem doctis viris, atque ipsi nupero ejus operum Editori maxime accedere visa est. Verum, cum multa in ea sint, quae cum Paulini historia componi nullo modo possunt, illi etiam est jure plane merito abjudicata. Ego, nisi, quod Erasmus putabat, ineptum est, in tanta Scriptorum turba, quos illa ferebat aetas, divinare, cujus sit, Philippo presbytero velim tribui, qui optimus auditor Hieronymi, Gennadio teste cap. 62, scripsit familiares epistolas valde falsas, maxime ad paupertatis et dotorum tolerantiam exhortatorias. Ex his certe quae toto contextu edisseruntur, nihil occurrit nobis, quod ab ejus Philippi, itemque Marcellae, ad quam scribitur, personis, rerum serie, et circumstantiis abhorreat. Marcella autem, non ut Lebranio videtur, alia est, atque illa, ad quam saepe Hieronymus scripsit, et cujus vitam epistola in nostra recensione 127, ad Principiam exposuit: ut enim caetera dissimulemus, manifesto illam ipsam esse Auctor demonstrat, cum ait initio Cap. II illam se vidisse, eo tempore, quo ejus domum regalis affinitas ambiebat, cum ejus scilicet nuptias Cerealis consul expeteret.
p. 0055A
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Videtur istud ex prolixiore epistola, seu libello fragmentum, maxime cum fine et debita sermonis conclusione careat. Cur ad virginem in exsilium missam inscribatur, ex nullo penitus loco intelligere est: nam neque ejus personae vola usquam est aut vestigium; neque exsilii mentio, nisi illo fortasse loco, ubi de Noe dicitur, Ecce et ille rem passus exsilii. Auctorem quod spectat (quandoquidem Hieronymi liquet non esse) stylus autem cum antecedenti proxime consonat, unde haec etiam Paulini videri doctis viris potuit: eodem argumento quo illam Philippo presbytero attribui, hanc quoque eidem posse reor ascribi.
p. 0060D
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Visa haec est olim Erasmo non abhorrere a stylo Tertulliani, quantum, inquit, ex illius fragmentis licet odorari; est enim affectatior et duriusculus, etiamsi gravibus sententiis. Existimant alii, fortasse etiam congruenter magis, ad subsequentis dictionem Epistolae, quae, nemine jam diffitente, S. Maximi Taurinensis est, eam ita accedere, ut tantum non certo ascribant. Ego, ut pronuntiare nondum hac de re ausim, sentio tamen, propius ad horum opinionem, eum qui haec scripsit, personam sustinere episcopi, qui se statim initio ait, Dominicarum rerum religiosa necessitate occupatum, etc.
p. 0075B
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Haec S. Maximi Taurinensis est, nemine jam diffitente: quamquam sanctus Agobardus, noni saeculi scriptor, lib. contra Felicem cap. 20, laciniam, quam suis infra locis notabimus, ex ea describens, Hieronymi esse non dubitet. Habet, inquit, lector de eadem re beati Hieronymi satis politam et enucleatam sententiam, cum de illo divinae Scripturae loco ageret, ubi dictum est: Ponam, etc. Erasmus econtrario, eloquentis quidem, inquit, et eruditi hominis fuit haec epistola, ac diligenter elaborata, sed ita discrepans a phrasi Hieronymiana, ut nec hic illius dictionem potuerit imitari, si voluisset, nec hujus ille. In plerisque codicibus nullum praeferebat nomen, in quibusdam Ctesiphontis erat additum. Nec in ipsa epistola fit ulla mentio ejus, ad quem scripta est. Mentio autem fit S. Ambrosii, atque inventionis corporis SS. Gervasii et Protasii.
p. 0104D
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Quamquam si divinare esset animus, occurrebat ex quinti saeculi auctoribus, qui id genus epistolas conscripserunt, unus et alter, cui non incongrue isthaec tribueretur: visum tamen est satius, illa ipsa lectori erudito argumenta proponere, per quae feliciore usus judicio (quandoquidem Hieronymi eam non esse, satis abunde compertum est), de vero ejus auctore disquirat. Indicat totus contextus, ad eum scribi, qui cum saeculi dignitatibus fuisset perfunctus, recens ad Christi se fidem recepit, et baptismo initiatus est. Compellatur adeo nec semel cum honoris titulo, Prudentiam tuam precor, etc. Et, Tibi, honorabilis ac dilectissime parens, per novam gratiam omnis lacrymarum causa detersa est. Et statim initio, Ne contemplatione mediocritatis meae, Domini verba despicias, quae pio affectu tibi, nunc Ecclesiae parvulo, ad confovendam infantiae novitatem, lactea interim porriguntur. Eo etiam recidit, quod sub finem dicitur, filius: subdit enim auctor continuo. Nec ad hoc loquimur, ut humanas amicitias aucupemur, etc. Videtur et monachum ille profiteri voluisse, pergit enim noster, Ego te Christianum volo esse, non monachum dici, et virtutem propriae laudis possidere magis quam nomen alienum, quod frustra a Latinis in turba commorantibus imponitur, cum a Graecis solitarie viventibus legitime deputetur. Tempus quod spectat, quinti ad finem vergentis saeculi, cum alia, tum isthaec indicio sunt: Vindictae dies et retributionis imminens ac vicinus esse, et saeculi ruinis undique concurrentibus, et Scripturarum contestatione probatur. Denique et nonnulla sunt, quae Pelagianam, qua imbutum fuisse auctorem, Bellarminus contendit, doctrinam suboleant: Dicit aliquis, si totum ex nostro labore exspectatur, ergo gratia nihil praestat . . . . . . . . Sed gratia quidem gratis peccata dimittit, sed cum consensu et voluntate credentis. Tum illud, Ecclesia utique nos sumus, si tamen sine vitio et macula, ut praecipitur, vixerimus. Fallor, aut haec omnia Faustum Regiensem designant, qui, teste Gennadio, cap. 85, ejuscemodi epistolam ad Felicem praefectum praetorii scripsit.
p. 0116C
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Non, ut vulgo creditur, epistola haec est, sed alloquentis in Ecclesia populum Homilia, seu tractatus: quod unum manifesto evincit, Hieronymum auctorem non habere. Illud vero tum ex continenti orationis serie, cum praecipue ex his cap. 11 liquet: Istius modi disputatio in psalmo nuper incidit, et dictum est a nobis, quomodo Deus eduxerit nubes ab extremo terrae: quod quidem nunc cogimur rursum tractare, ut et hi qui audierunt, plenissime eorum quae sciunt, reminiscantur: et hic qui aut non interfuerunt, aut obliti sunt, contextum sermonis agnoscant, quem nunc prout valuimus, exhibuimus. Equidem auctor, quisquis ille fuerit, sequiorum certe longo intervallo temporum, quaedam subinde ex Hieronymo delibavit, ut est illud de orbe terrarum, qui Graece οἰκουμένη nuncupatur, id est, inhabitata: et quod consequitur de David, in psalmo confessionis tres spiritus postulante, totidem fere verbis ex commentario in Epistolam ad Galatas cap. V, 6, expressum. Caetera quod et Erasmo notatum est, ne pilum quidem Hieronymianae dictionis habet, nec ullum vestigium pectoris illius.
p. 0122A
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Erasmus, quem passim criticorum filii secuti sunt, non dubitat negare Latinum fuisse qui haec scripserit, sed Graecum: ex eo scilicet quod ait, Latino utens eloquio: et infantium more balbutientium, se necdum posse ad plenum verba formare. Verum longe secus totus orationis contextus clamat, et quae continuo laudantur ex Vulgata Latina interpretatione Scripturarum testimonia: ut quin Latinus ipse fuerit, nullus sane dubitem, quamquam ad eam, quam molitur fraudem, peregrinum se tentare sermonem simulet. Nihil itaque ad rem est conjectura illa de Sophronio, seu veteri, quod Canisius quoque probat, Hieronymi amico, qui Psalterium, pluraque alia S. Doctoris opuscula ex Latino refudit in Graecum: seu recentiore alio, qui circa medium octavum saeculum, ut nos diximus, librum de Illustribus Viris Graece est interpretatus. Hujus auctor sermonis, quisquis ille fuerit, aetatem suam manifesto prodit ex ipso, quod tractat, argumento, atque eo maxime, quod ait, Solemnitatem Assumptionis beatae Virginis celebrari in Ecclesiis; compertum enim est, octavo demum saeculo hoc coepisse festum institui, neque jam inde in Occidentis Ecclesiis obtinuisse, cum sub noni initium Carolus Magnus in Capitularibus, lib. I, cap. 158, ita constituat: Hae sunt Festivitates in anno, etc. . . . . De Assumptione sanctae Mariae interrogandum relinquimus.
p. 0142D
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Fulberti Carnotensis sermonem hunc esse, vix esse dubito, aut ne vix quidem. Illi certe ascribitur in quodam Regiae Parisiensis Biblioth. ms. sub num. 3752 statim ab isto Pseudo-Hieronymi, quem modo recensuimus: tum in altero San-Germanensi, qui varia opuscula incompacta continet: tametsi in utroque non de Assumptione, sed de Nativitate beatae Mariae Virginis, qui pristinus ejus est titulus, inscribatur. Denique et in aliis libris sub ejusdem auctoris nomine, teste Oudino, invenitur. Etiam sermo 208 in Appendice S. Augustini, qui in Lovaniensium plerisque, ut ipsi observant, ms. eidem Fulberto tribuitur, magna ex parte iisdem atque iste laciniis, verbisque totidem constat: ut facile appareat, priorem illam episcopi Carnotensis homiliam fuisse (quod solemne est id genus elucubrationibus) pro interpolatorum dicentium ad populum arbitrio et captu mutilatam, inque alias subinde formas abire jussam.
p. 0145B
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Incerti est auctoris, quam nec licet ex breviore isthoc dictato internoscere, nec videtur, si liceat, facturus operae pretium, qui studiosius inquirat. Caetera tam evidens est, ut ait Erasmus, styli discrimen, ut cujuscumque sit, Hieronymi videri non possit.
p. 0147C
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Eruditum prorsus et lectu dignum opusculum, sed quod, ut nihil aliud accedat, non esse Hieronymi, ex styli discrepantia jam constet. Prodit etiam se auctor, sequiorum esse temporum, quod ex Isidoro Hispalensi, qui septimo ineunte saeculo floruit, nonnulla mutuatur: ut sunt illa, quae ex libro VII Originum cap. 12, totidem fere verbis ad ostiarios retulit: Ipsi enim tenentes clavem, omnia intus, extraque custodiunt: atque inter bonos et malos habentes judicium, fideles recipiunt, respuunt infideles; tum illa quae ad quintum gradum, seu diaconos: Sicut in sacerdote consecratio, ita in diacono ministerii dispensatio habetur. Enim vero haec Isidorum a nostro accepisse, quod facile opponi posset, veri tantam speciem non habet, proxime autem ab illo nostrum aetate abfuisse, puta ipso septimo ad finem vergente, vel demum octavo saeculo, facile adducar ut credam. Ac sane Hincmarus Rhemensis, qui saeculo subsequente scripsit, non solum epistolam hanc laudat, sed et pro Hieronymiana habet: ex quo colligas, jamdiu antea fama scriptorum invaluisse. Laudat et Micrologi auctor, et subsecutis temporibus alii. In mss. exemplaribus, Erasmo teste, variat titulus. In nonnullis ad Damasum inscripta est, in aliis ad Rusticum episcopum Narbonensem, in quibusdam nullius habet nomen. Deinde in aliis codicibus habetur integra, in aliis mutila. Postremo non est veri simile, divum Hieronymum, si de re tanta, tantum scripsisset librum, non alicubi citaturum fuisse, cum multo breviores et levioris argumenti tam frequenter citet.
p. 0162C
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Existimo, post annum quadringentesimum quartum, nec tamen post longum ab eo temporis intervallum, sed intra plus minus decennium, hanc fuisse epistolam, seu libellum elucubratum. Nimirum postrema isthaec ejus verba: Unde pulchre Romana Ecclesia, apostolico, sine dubio, cujus sedem obtinet, spiritu animata, tam severam NUPER sententiam statuit, ut vix vel poenitentia dignam judicaret, quae sanctificatum Deo corpus libidinosa coinquinatione violasset: respiciunt omnino illud Innocentii Romani pontificis decretum, epistola ad Victricium Rotomagensem cap. 12: Item quae Christo spiritualiter nupserunt, et velari a sacerdote meruerunt, si postea vel publice nupserint, vel se clanculo corruperint, non eas admittendas esse ad agendam poenitentiam, nisi is, cui se junxerunt, de saeculo recesserit. Haec anno, ut dixi, quarto supra quadringentesimum assignatur; adeo quod eam noster nuperam sententiam vocat, haud multum se infra illud tempus fuisse notat, cum scriberet. Hinc et de auctore licet (quandoquidem Hieronymum non esse deprehensum est etiam ante Erasmum) non inepte demum disquirere: eumque ab aliis, qui per ea tempora in simili argumento versati sunt, internoscere. Fortasse ille fuerit, Paulus, sive Petrus, presbyter, natione Pannonius, qui, Gennadio teste cap. 75 scripsit de Virginitate servanda . . . ad personam cujusdam nobilis et Christo dicatae virginis, Constantiae nomine. Erasmus testatur in quibusdam exemplaribus fuisse hunc titulum, ad Mautitum filiam, in aliis ad Mauricii filiam, in aliis nullius nomen fuisse ascriptum.
p. 0175D
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Habetur longo auctius assumento, etiam apud Augustinum in appendice Tomi octavi sub titulo De essentia Divinitatis. Sed et aliis multis auctoribus, Ambrosio, Anselmo, et Bonaventura, aeque falso tributum fuisse, cll. Augustini operum editores monent. Ad haec varie inscribi: apud Anselmum, De vestimentis, et membris, et actibus Deo tributis: apud Bonaventuram, De essentia et invisibilitate, et immensitate Dei: in mss. Vaticano et Victorino sub Augustini nomine, De essentia Divinitatis, et de invisibilitate, atque incommutabilitate Dei. Priorem denique et maximam partem libri ex Eucherii Lugdunensis opere, de formulis spiritualis intelligentiae, sumptam continere totum caput ejusdem operis primum, quod est de divinis nominibus: Nos in Ambrosianae Bibliothecae veteri ms. A littera, et numero 48 praenotato inscriptum invenimus, Sententia S. Hieronymi de essentia divinitatis Dei, et invisibilitate, atque immensitate ejus. Verissime autem observatum Erasmo, nihil in hoc esse nec sermonis, nec eruditionis, nec pectoris, quod Hieronymum resipiat.
p. 0176
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Ut haec Hieronymo tribueretur, illud in causa fuerit, quod ipse epistola in nostra recensione 17 in fine de se ait: De fide autem quod dignatus es scribere, sancto Cyrillo dedi conscriptam Fidem. Qui sic non credit, alienus a Christo est. Verum illa Fides circa tres hypostases versabatur: de qua controversia in supposititia ista Explanatione nullum est verbum. Ad haec stylus, resque ipsa clamat, Hieronymi hanc non esse: immo esse recentis auctoris, ratio qua mysteria explicantur, omnino persuadet.
p. 0181D
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Auctor circa annum trecentesimum septuagesimum octavum scribebat, quod manifestum ex his debet esse sub finem epistolae: Necdum annus completus est, quo principem Gratianum, prodente exercitu suo, ante foeda captivitas, dehinc miserabilior oppressit interitus. Visus autem est doctis criticis, et cum primis Erasmo, Hieronymi stylum aemulatus, ut pote qui ex hujus epistolis ad Heliodorum ac caeteros, sententias quasdam et verba sublegerit. Mihi non imitatus modo, aut anxio, quod fieri amat, Hieronymum vestigio secutus, sed ipsum ferme videtur Hieronymianum ingenium, ac salivam tota orationis serie, contextuque sententiarum referre. Verum hoc est ipsum, quod me magis movet; si enim recte temporum rationes inimus, nondum erat anno 378, ex Hieronymianis scriptionibus tam bene conformando stylo exemplum, neque adeo ipsa dudum laudata epistola ad Heliodorum satis erat, qua cum si praesentem ad praesidium componas, magis argumenti similitudine, et Scriptoris ingenio perspicies convenire, quam sublectis ex illa verbis aut sententiis: quarum etiam splendidiores nonnullae in ea aeque atque ista ex Tertulliani libro ad Martyres videri possunt delibatae. Porro autem ex aliis Hieronymi scriptis, quae posteriorum sunt temporum, noster quae paria habet, mutuo tamen accepisse non potest. Ejusmodi est, ut unum atque alterum expresse laudem, quod ait Hieronymus epist. 29, ad Marcellam, quae anni est 384, ut si quid forte nescimus sine teste, sine judice in fida aure moriatur: quod noster sub finem cap. I. totidem fere verbis habet. Tum illud illustrius epist. 128, ad Gaudentium, post annos trigintaquinque, seu 413 data: In Domini sacrificiis mel non offertur, ceraque contempta, quae mellis hospitium est, oleum accenditur in templo Dei, quod de amaritudine exprimitur olivarum: quae, ut alia multa quae praetermittimus, ita noster expressit, ut cum certum sit ex iis locis desumi non potuisse, duae unius ejusdemque auctoris epistolae, si ex hoc licet uno argumento judicare, videantur. At non ideo genuinum hunc quoque esse Hieronymi fetum pronuntio: dicam hac de re latius in praefatione: Scias interim ab his verbis: Pelicani cum suos a serpente filios occisos, etc., quae interposito spatio sejunximus, non ut Erasmus putabat ab illis, itaque Placentiam te remitto, alterius auctoris, qui de naturis animantium scripserit, esse ἀποσπασμάτιον, sane nec doctum, nec ad rem quidquam pertinens, et quod videtur errore eorum, qui concinnant codicum paginas, ut alias usuvenit, temere subjunctum.
p. 0188B
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Cognominem huic librum scripsit Novatianus, quod ex catalogo constat: nec porro defuere qui hunc ipsum Novatiano tribuerent, quamquam non Manichaeae modo, sed et Arianae haereseos mentio occurrat. Erasmus ait: Ut librum hunc fateor lectu non indignum, ita stylus, ut nihil sit aliud, evidentissime declarat non esse scriptum ab Hieronymo. Inscriptio variabat in exemplaribus: in aliis erat titulus ad Terentiam, in aliis ad Therasiam. Deinde in ipso volumine nulla fit ullius rei mentio, quae pertineat vel ad eum qui scripsit, vel ad eos quibus scripsit: cum hujusmodi soleat admiscere divus Hieronymus, praesertim in principio et in fine. Postremo cum sit justum volumen, et de celebri argumento, tamen nusquam citatur ab Hieronymo, qui tamen illi mos est in caeteris. Si exstaret index operum Tertulliani, fortassis inter illius lucubrationes reperiretur; nam phrasis ab illius sermone non abhorret.
p. 0211A
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. In Veronensi ms. qui nonum certe saeculum antecedit, subjungitur paulo post sermoni qui de Esu Agni inscribitur. Erasmus de isto ait, Ejusdem est farinae, cum homilia, quae proxime praecessit, et eumdem sapit auctorem.
p. 0213A
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Erasmus ait, Hoc haud scio cujus fragmentum, vix dignum est vel hoc ordine. Tantum abest ut Hieronymo sit tribuendum.
p. 0215C
- MONITUM IN SEQUENTEM EPISTOLAM. Fausti Rhegiensis hunc esse putat sermonem Casimirus Oudinus, causatus magnam eorum partem, qui inter Eusebii Emisseni habentur, sermones illius esse. Atque hic quidem inscribitur apud Eusebium sermo de Paschate: re autem ipsa duo simul hi sunt compacti perperam, quorum alter a verbis, Beneficia Dei nostri, etc., inchoatur, quae nos dictionis gratia a continenti serie sejunximus. Caeterum Erasmus ait, Nullam hic umbram Hieronymiani pectoris possis deprehendere. Et in aliis codicibus alio atque alio titulo praenotatur.
p. 0220A
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Etiam in Veronensi, quem dudum laudavimus, perantiquo ms., hic, et qui subsequuntur duo sermones de Epiphania et Quadragesima, Hieronymo inscribuntur. Erasmus ait, video dubitatum et ab aliis, cujus sit haec homilia. Cujus sit non pronuntio, quamquam Leonem aut Maximum refert. Hieronymi non esse, palam est.
p. 0221B
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Ejusdem videtur ac proxime superior auctoris esse. Ut nihil aliud accedat, certe quod ait ille, sive hodie Dominus Jesus natus, sive hodie baptizatus est: diversa quippe opinio fertur in mundo, et traditionum varietate sententia est diversa, immane quantum ab Hieronymi mente ingenioque abhorreat, qui in Commentariis in Ezechiel. lib. I, cap. I, Epiphaniorum diem a Natali non modo probe distinguit, sed et eos refellit, qui pro uno eodemque habebant. Erasmus ait: Nec de hac quidquam habeo quod pronuntiem, nisi non esse Hieronymi. Et addubitant inscriptiones exemplarium.
p. 0222D
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Ingenium scriptionis, ac stylus, ordo quoque ipse, quem in editionibus, et in Veronensi ms. obtinet, indicio sunt, ejusdem quinque istos sermones, ab superiore illo de Nativitate Domini, auctoris esse. Hunc tamen Erasmus pauci adeo fecit, ut parum abfuisse dicat, quin in extremam classem relegarit.
p. 0224B
- MONITUM IN SEQUENTEM EPISTOLAM. Erasmus ait: Ex eadem et hic sermo profectus est officina, et ad charissimos fratres pertinet.
p. 0226A
- MONITUM IN SEQUENTEM EPISTOLAM. Ut nihil de artifice ipso dicam, qui Hieronymum mentiri hac epistola tam malis artibus conatus est, quique adeo plus satis ab Erasmo vapulat: auctor sum, ut eas cum Bedae sermone in hoc ipsum argumentum, cumque alio Encomio catenarum, et gladii Petri apud Metaphrastem, conferas. Confictum ab eo etiam est illud Imperatoris Constantini ad universi orbis Christianos Epistolium, quod interserit cap. 5, quodque nemo hominum alius novit.
p. 0232A
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Hunc, perinde atque nondum antea vulgatum, Dacherius in Spicilegio veterum scriptorum tom. III, ex Sangermanensi optimae notae ms. Tractatum edidit: nec animadverterunt, jamdiu olim inter falso ascriptos Hieronymo haberi, qui Dacherianam collectionem postmodum recognoverunt socii Benedictini. Est autem ibi aliquot locis, antiquarii oscitantia, mutilus, caetera non inemendatus; sed illud cum primis bene habet, quod ex titulo, quem praefert in ms. Nicetii episcopi de Vigiliis servorum Dei, verum ejus auctorem internoscimus. Nicetius hic nempe est Trevirensis episcopus, quem summis laudibus prosequuntur Sidonius Apollinaris, ejus etiam, ut volunt, affinitate conjunctus, Vitae SS. Patrum cap. 17, Gregorius Turonensis lib. X Historiae Francorum, Venantius Fortunatus lib. III, carmine 9 atque alii: et cujus demum in martyrologio Romano sancta ad 7 Januarii memoria. Eidem etiam in aliis Vaticanae bibliothecae laudatis Holstenio, ac Sirmondo membranis ascribitur: tametsi Nicetae pro Nicetii, vel evanescentibus vetustate litteris, vel ex praeconcepta opinione, legerint ibi eruditissimi viri: qui et designari celebrem illum Nicetam Daciarum episcopum, saepius a S. Paulino laudatum, arbitrati sunt. Jam praeter summam codicis Sangermanensis auctoritatem, ejus, quem dicebamus, Nicetii germanum hunc fetum esse, suadent etiam duae ejusdem insignes epistolae in Conciliis Galliae ad annos 563 et 565 relatae; altera ad Justinianum imperatorem, altera ad Clodosvindam Chlotarii filiam, itemque alius tractatus de Psalmodiae bono inscriptus, qui eumdem omnino stylum, doctrinam, et pectus referunt. Sunt porro alii, ut vere quod sentio dicam, in his falso ascriptis Hieronymo, qui dictionem eamdem atque ingenium redoleant, episcopi scilicet, monasticis institutis a puero imbuti, ac porro sancte populum sibi creditum instituentis. Nimis proinde temere Erasmus, hunc tractatum, ut suae magis modestiae, quam illius meriti rationem haberet, in hoc ait se ordine retinuisse. S. Isidorus Hispalensis minime erubuit, integrum caput 21 Ecclesiasticor. Officior. ex eo totidem fere verbis describere.
p. 0239A
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Nihil, ut vere ait Erasmus, est in hac epistola, quod ad Pammachium aut Oceanum pertinere videatur. Objurgat eos, quorum pietatem semper alias praedicare solet: postremo quo signo deprehendas ad duos scriptam potius quam ad unum?
p. 0242A
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Vere, ait Erasmus, tota specie refert parentem eumdem haec epistola, quem superior, quam in plerisque codicibus absque titulo reperi: nullo indicio, nec ad quem scripta fuerit, nec a quo.
p. 0245A
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Prodigiosae balbutientiae hominem Erasmus vocat hujus auctorem epistolae: quae tamen nobis non infra superiorum aliquot censum, atque ingenium videtur.
p. 0248C
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Dicitur a nonnullis esse Chrysostomi, quamquam nec ejus sit. Certe ut Hieronymum auctorem non habere sentias, quamquam res clamat ipsa, satis abunde fuerit hanc cum Hieronymiana expositione in epistola 21, ad Damasum contendisse. Hic praeterea num. 2 duas alias parabolas de ove, et de muliere, contexto ordine supra a se ait recitatas, quas numquam est proprio opere S. Doctor interpretatus.
p. 0254B
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Valerium Maximum hunc putavit esse Labbaeus Bibliothecae Ms. pag. 43, quem tamen Christianum auctorem esse, ex Scripturarum, quae laudat, testimoniis, atque ex eo liquet, quod Christianum se alloqui profitetur. In quodam ms. monasterii de Lyra Valerianus dicitur, ipsaque epistola, Dissertatio. Sin verum illud ejus est nomen, Valerium appellarit se auctor, quod ad Valerii imitationem, quamdam dictorum, factorumque memorabilium farraginem contexuerit.
p. 0271C
- MONITUM IN SEQUENTEM EPISTOLAM. Saepius hoc titulo apud medii aevi tractatores homiliae occurrunt. Hanc e primis statim verbis agnoscit Oudinus esse Fausti Rhegiensis episcopi, qui sub nomine Eusebii Emisseni hactenus latuit. Habetur etiam inter hujus homilias impressa.
p. 0276A
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Atque hanc Oudinus contendit esse Fausti Rhegiensis, hominis laborantis semipelagianismo, quem visus est illi, callide, ut alias, insinuare. Caeterum et debita conclusione tractatus hic caret, et prolixioris operis fragmentum videtur.
p. 0278B
- MONITUM IN SEQUENTEM EPISTOLAM. Quamquam nemo ibit inficias, hujus auctorem epistolae, si cum Hieronymo componatur, longo intervallo infra ejus ingenium ac dignitatem esse: non probarit tamen Erasmi censuram, si quid alias, plane injuriosam, ubi eum vocat impudentissimum rabulam, effutientem, non proloquentem, et quidquid in buccam venerit, eblaterantem. Versatus in hoc ipso argumento est Victor Cartennae, Mauritaniae civitatis episcous, qui scripsit, teste Genadio cap. 77, ad Basilium quemdam super morte filii consolatorium librum, spe resurrectionis, perfecta instructione munitum.
p. 0282A
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Erasmus ait: Haec in quibusdam exemplaribus inscribitur ad Oceanum: verum homiliarum more desinit. Sapit eumdem auctorem, cujus est superior epistola, quippe nec erudita, nec ullo modo spirans pectus Hieronymianum.
p. 0288A
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Nemo non sentiat, recentiorem hanc esse Epistolam aetate Sulpitii Severi, quem auctor honoris causa nominat, ac Vitam S. Martini ab eo scriptam laudat. Stylum quod spectat, atque operis argumentum, ita proxime ad ejus libelli indolem accedit, qui de Singularitate Clericorum inscribitur, atque habetur cum alibi, tum praecipue inter supposititia S. Cypriani scripta, ut facile videri possit ab illo velut exemplari expressa. Contende invicem, et siquidem ille non immerito circa saeculum millesimum, quo tempore lis illa in Occidente maxime fervebat, deputatur: quae hujus habenda sit ratio intelliges.
p. 0292A
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Multa sunt ὁμοιόβιαι id genus epistolae, quae Hieronymum aequae ac Damasum mentiuntur; nos huc eas contulimus, una etiam atque altera ineditis auctas, utpote quae eumdem fere omnes auctorem redoleant. Otio abutar, si velim singula, per quae νοθείαν unaquaeque redarguitur, praefari. Hanc satis abunde falsi convincit unus ille de Chrysostomo locus, quem ut praeteream, si Hieronymus umquam laudasset, certum est, biennio saltem ab obitu Damasi, fuisse electum presbyterum, et Scripturas tum demum coepisse commentariis, aut homiliis ad populum illustrare. Quid quod neque est Chrysostomi locus ille in Matthaeum? Certe in veris ejus commentariis nihil simile invenire est. Nec satis tamen habuit impostor, Hieronymiani nominis umbra suas nugas praetexere: confinxit idem ipse Damasi responsum, sive decretum, quod Gratianus 10 quaest. 1, cap. 15, profert: Hanc consuetudinem, quae contra sanctam Ecclesiam catholicam augeri videtur, omnino intedicimus, ut nullo modo umquam oblationes, quae intra sanctam Ecclesiam offeruntur, sub domino laicorum detineantur, etc. Confer utriusque dictatum, et ab uno eodemque artifice deprehendes prodiisse.
p. 0293B
- MONITUM IN EPISTOLAS SEQUENTES. Godefridus Henschenius primus typis descripsisse has epistolas dicitur, quas et in plerisque, nec sane contemnendae antiquitatis, aut notae, mss. codicibus, praefationis loco praefixas libro de Viris Romanorum Pontificum sub Damasi nomine, invenire est. Atque ille quidem pro germanis Damasi atque Hieronymi scriptis habuit: utque aliis probaret, pro virili contendit. Nunc autem nemo non sentit, aera lupinis distare propius, quam a doctissimorum Patrum illorum stylo atque eruditione has prope dixerim quisquilias et nugas. Falsi arguit, refellitque data opera Schelestratius Antiquit. eccles. Dissert. III, cap. 3, tum Papebrochius, in Propylaeo, atque alii passim. Oudinus Damaso Portuensi, IX ad finem vergentis saeculi auctori, de quo mox plura dicenda erunt, ascribit. Nos huc primi ascivimus, ne quid quod Hieronymi nomine insignitur, deesset.
p. 0293D
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Haec fidem ipsa sibi omnem abrogat. Ego neque quid sibi velit, qui scripsit, satis bene assequor: tanta est dictati ejus inscitia. Video nihilominus quo tendat: ac fere nihil dubito, hujus quae Damaso, ut et subsequentis quae Hieronymo tribuitur, eumdem auctorem pronuntiare, notissimum nempe illum fallaciarum artificem Isidorum Mercatorem, seu verius Peccatorem. Inter Decreta falso ascripta S. Pontifici, in collectione Sarazanii, hoc octavo loco habetur, ex his epistolis manifesto confictum: Tunc quoque constituit S. Damasus, ut psalmi die noctuque canerentur per omnes Ecclesias. Qui et hoc praecipit, ut in fine uniuscujusque psalmi subjungeretur, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Haec autem decreta, ut et illa ex quibus excerpta sunt Acta, tametsi Baronio ad annum 384 probentur, falsa omnino esse, P. Coustantius prae caeteris demonstravit. Addemus et nos quaedam in subsequentis epistolae censura. Erasmus non inerudite hujus artifici exprobrat; quod non saltem illud cavit, ne sacerdotem vocaret, qui non esset episcopus, cum eo saeculo non vocarentur sacerdotes nisi episcopi. Tum demiror, inquit, cur non eadem opera vocarit cardinalem, cum hoc vocabulum illis temporibus adhuc fuerit inauditum.
p. 0294B
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Doxologiae ad finem cujusque psalmi inter canendum adjungendae, ut capite ex hoc uno hujus epistolii artificem mentiri splendide intelligas, Damasus auctor non fuit, eoque minus suasor Hieronymus. Alterum evincit Cassianus lib. II de Instit. Coenob. cap. 8, ubi, Ut uno, inquit, cantante in clausula psalmi omnes astantes concinant cum clamore, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, nusquam per omnem Orientem audivimus. Degebat vero Hieronymus ibi. Alterum probat Vasensis II concilii anno 529 celebrati, Canon 5 ex quo manifestum est, nondum usu receptum fuisse in Galliis, ut doxologiae versus, Sicut erat in principio, etc., subjungeretur: quod certe si ante annos ferme centum quinquaginta a Damaso fuerat institutum, tamdiu neglexisse eam Ecclesiam, par non est credere. Caetera persequi non vacat; vix enim una est sententiola, quae mendacii auctorem non prodat. Erasmus ait: Quis non ex ipsa statim salutatione deprehendat impostorem, nisi prudens clauserit oculos? Damaso sedis apostolicae urbis Romae Hieronymus supplex. Quaeso, quando sic umquam salutavit Hieronymus? Deinde quam concinne rem ingreditur! Legi litteras Apostolatus tui poscentes, et reliqua quae sequuntur, tam insulsa, tamque frigida, ut Jovinianus ipse, cujus infantiam tot salibus insectatur Hieronymus, ad hunc collatus, Cicero quispiam videri possit. Ut nobis tamen nihil dissimulare liceat, hanc in perantiquo ms. epistolam invenimus, qui in Vaticana, olim Palatina bibliotheca num. 187 praenotatur, ad eumque post Sarazanii editionem exegimus diligentissime. Subditur in eo codice continuo sensu, nec ulla distinctionis apposita nota, longa illa de psalmorum ordine atque auctoribus lacinia, quam et nos subnectimus, quod ipsius pars epistolae, quaecumque tandem illa sit, videri possit, maxime cum debita conclusione, quae hactenus edita est, careat.
p. 0296C
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Nemo non sentit istam, et quae subsequitur epistolam, ipsamque adeo De Nativitate S. Mariae subnexam narrationem, unius ejusdemque esse fabularum architecti. Adito, ne te diutius argumentis recitandis moremur, qui eas falsi arguunt, refelluntque, Baronium ad annum 388 num. 101, Joannem Molanum lib. de Picturis cap. 21; e recentioribus Fabricium in Codice apocrypho tom. 1, cujus etiam recensione ac notis utemur, ne actum agere videamur.
p. 0305B
- MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Sequiorum multo temporum auctorem totus orationis contextus clamat. Erasmus, ne tantulus quidem, ait, in hac Epistola Hieronymi gustus, immo barbarum quiddam ac neotericum sapit.
p. 0308B