Migne Patrologia Latina Tomus 13
PacBar.Episto17 13 Pacianus Barcilonensis Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
EPISTOLA I.
De Catholico nomine. Pacianus Symproniano fratri salutem. I. Si non carnalis intentio, sed, ut ego arbitror, vocatio spiritualis est, domine, quod ex nobis fidem catholicae veritatis examinas: tu potissimum quae vel quam diversa sequereris indicare debueras, qui a rivulo procul in quantum apparet exorsus, fontem atque originem principalis Ecclesiae non tenebas: te, ut quae causa potissimum de unitate corporis nostri solvisset, aperires: nudari enim eas partes oportet quibus medicina deposcitur. Nunc clauso, ut ita dixerim, litterarum sinu, quae membra nobis potissimum curanda sint non videmus. Tantae enim a capite christiano haereses exstiterunt, ut nominum ipsorum sit volumen immensum. Nam ut Judaeorum haereticos praetermittam, Dositheum Samaritanum, Sadducaeos et Pharisaeos: quanti apostolorum temporibus emerserint, dinumerare perlongum est: Simon magus, et Menander, et Nicolaus, et caeteri quos fama recondit obscura. Quid posterioribus temporibus Ebion, et Apelles, et Marcion, et Valentinus et Cerdon: nec longe post eos, Cataphryges et Novatiani, ut examina novella praeteream? Quis ergo mihi primum per litteras refutandus est? Ipsa, si voles, nomina omnium charta non capiet: nisi quod scriptis tuis, poenitentiam usquequaque damnantibus, secundum Phrygas te assensisse pronuntias: Verum his ipsis, domine charissime, tam multiplex et diversus est error, ut non hoc unum in illis quod contra poenitentiam sapiunt, sed quasi quaedam capita Lernaea ceadenda sint. II. Et primum hi plurimis nituntur auctoribus: nam puto, et Graecus Blastus ipsorum est: Theodotus quoque et Praxeas, vestros aliquando docuere: ipsi illi Phryges nobiliores qui se animatos mentiuntur a Leucio, se institutos a Proculo gloriantur: Montanum et Maximillam et Priscillam secuti, quam multiplices controversias excitarunt de Paschali die, de Paracleto, de apostolis, de prophetis: multaque alia, sicut et hoc de Catholico nomine, de venia poenitentiae. Quare si omnia ista discutere velimus, docili praesentia opus est: si haec sola quae scribis non satis instruerem, tamen quia quoquo modo admirantibus serviendum est, informandi tui gratia, summatim ad ea de quibus scribere dignatus es conloquimur. Si quid scire plenius de nostro voles, oportet ut de tuo profiteare simplicius; ne obscurius consulendo, non scire nos facias, utrum interroges an lacessas. Interea quod ad praesentes pertinebit, ante omnia te rogatum volo, ne ob hoc ipsum auctoritatem mutueris errori; quod, sicut ais, per orbem totum nullus intus sit qui te revinceret, aut persuadere tibi posset contra quam crederes. Nam et si nos imperiti, peritissimus Dei Spiritus: et si nos infideles, fidelis Deus, qui negare se non potest (II Tim., II, 13). Tum porro, quod obnitendo, sacerdotibus Dei diu contendere non licebat. Nos, inquit Apostolus, talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei (I Cor., XI, 16). Post unam correptionem (Tit., III, 10), sicut scis ipse, contentiosus omittitur. Persuadere autem quis aliquid possit invito? Tua ergo, frater, non illorum culpa est, si tibi quod erat optimum, nemo persuasit. Nam et hodie in potestate tua est ut nostra etiam scripta contemnas, si ea mavis vincere quam probare. Caeterum et ipsi Domino et apostolis ejus plurimi restiterunt; nec persuaderi veritas cuiquam potuit, nisi ei propria religione consensit. Itaque, domine, et nos non ea fiducia scripsimus, qua repugnanti aliquid persuadere possimus; sed ea fide qua volenti bonae pacis aditum non negemus; quae si animo tuo et cordi est, de Catholico nomine nullum habet esse luctamen. Si enim per Deum id populus noster adipiscitur; nec interrogandum est, praecedente auctoritate divina: si per hominem; quando usurpatum, detegendum. Tunc si bonum nomen est, non recipit odium: si malum, caret invidia. III. Novatianos audio de Novato aut Novatiano vocari: sectam tamen in his, non nomen accuso: nec Montano aliquis aut Phrygibus nomen objecit. Sed sub apostolis, inquies, nemo Catholicus vocabatur. Esto, sic fuerit, vel illud indulge. Cum post apostolos haereses exstitissent, diversisque nominibus columbam Dei atque reginam lacerare per partes et scindere niterentur: nonne cognomen suum plebs apostolica postulabat, quo incorrupti populi distingueret unitatem, ne intemeratam Dei virginem error aliquorum per membra laceraret? Nonne appellatione propria decuit caput principale signari? Ego forte ingressus populosam urbem hodie, cum Marcionitas, cum Apollinariacos, Cataphrygas, Novatianos et caeteros ejusmodi comperissem, qui se christianos vocarent: quo cognomine congregationem meae plebis agnoscerem, nisi Catholica diceretur? Age, quis caeteris plebibus nomina tanta largitus est? Cur tot urbibus, tot nationibus sua quaeque descriptio est? Ipse ille qui catholicum nomen interrogat, causam sui nominis nesciet, si requiram unde mihi traditum est. Certe non est ab homine mutuatum, quod per saecula tanta non cecidit. Catholicum istud nec Marcionem, nec Apellem, nec Montanum sonat, nec haereticos sumit auctores. Multos nos Spiritus sanctus edocuit, quem paracletum apostolis et magistrum Deus misit e coelis; multa ratio, sicut dicit Paulus, et honestas, et, ut ait, ipsa natura. Quid? Parva nobis de apostolicis viris, parva de primis sacerdotibus, parva de beatissimo Cypriano martyre atque doctore currit auctoritas? An volumus docere doctorem? An sapientiores illo sumus, et spiritu carnis inflamur adversus eum, quem aeterni Dei testem nobilis cruor et clarissimae passionis corona produxit? Quid tot earum partium sacerdotes, quos per totum orbem cum eodem Cypriano pax una solidavit? Quid tot annosi episcopi, tot martyres, tot confessores? Age. Si illi usurpando nomini huic auctores idonei non fuerint, nos idonei erimus negando? Et nostram potius auctoritatem patres sequentur, et emendanda sanctorum cedet antiquitas, et jam putrescentia vitiis tempora canones apostolicae antiquitatis eradent? IV. Nec tamen aestues, frater: Christianus mihi nomen est, Catholicus vero cognomen. Illud me nuncupat; istud ostendit: hoc probor, inde significor. Et si reddenda postremo Catholici vocabuli ratio est, et exprimenda de graeca interpretatione Romana: Catholicus, ubi unum, vel, ut doctiores putant, obedientia omnium nuncupatur, mandatorum scilicet Dei. Unde Apostolus: Si in omnibus obedientes estis (II Cor. II, 9). Et iterum: Sicut enim per inobedientiam unius peccatores constituti sunt multi: sic per dicto audientiam unius, justi constituentur multi (Rom. V, 19). Ergo qui Catholicus, idem justi obediens. Qui obediens, idem est Christianus: ita Catholicus, Christianus est. Quare ab haeretico nomine noster populus hac appellatione dividitur, cum Catholicus nuncupatur: sed et si Catholicus ubique unum est, sicut superiores putant, id ipsum David indicat dicens: Astitit regina in veste aurata et variegata (Psal. XLIV, 10), hoc est, una in omnibus. Et in Cantico canticorum Sponsus haec loquitur: Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa est genitrici suae (Cant., VI, 8). Et iterum: Adducentur regi virgines post eam (Ps. XLIV, 15). Et adhuc: Adolescentulae, quarum non est numerus (Cant. VI, 7). Ergo in omnibus una, et una super omnia. V. Si rationem nominis quaeris, apparet. De poenitentia vero, Deus praestet ut nullis fidelibus necessaria sit; nemo post sacri fontis auxilium, foveam mortis incurrat: nec tarda solamina ingerere sacerdotes aut docere cogantur, ne peccandi iter aperiant, dum peccanti remediis blandiuntur. Sed nos hanc indulgentiam Dei nostri miseris, non beatis, nec ante peccatum, sed peccata detegimus: nec sanis medicinam, sed male habentibus nuntiamus. Si nihil in baptizatos possunt nequitiae spirituales, nihil fraus illa serpentis quae primum subvertit hominem, quae posteris ejus tot titulos damnationis impressit; si recessit a mundo, si regnare jam coepimus, si nullum oculis, nullum manibus, nullum mentibus nostris crimen obrepit; abjiciatur hoc Dei donum, repellatur auxilium, nulla exomologesis, nulli gemitus audiantur; contemnat omne remedium superba justitia. Quod si haec homini suo Dominus providit; si idem stantibus praemia, qui jacentibus remedia largitus est: desinite divinam accusare pietatem, aut tot coelestis clementiae titulos objectu rigoris eradere, aut gratuita Domini bona inobsecrabili asperitate prohibere. Non largimur ista de nostro. Convertimini ad me, dicit Dominus, simulque jejunio, et fletu, et planctu, scindite corda vestra (Joel. II, 12). Et iterum: Relinquat impius vias suas, et vir facinorosus cogitationes suas, et convertatur ad Dominum, et misericordiam consequetur (Is. XLV, 7). Itemque Propheta in hunc modum clamat: Quoniam Deus pius, et mitis et patiens est, et qui reflectat sententiam adversus malitias irrogatam (Joel. II, 13). Habetne tam diutinum serpens venenum, et Christus non habet medicinam? Diabolus in mundo interficit, Christus hic non potest subvenire? Pigeat sane peccare, sed poenitere non pigeat. Pudeat periclitari, sed non pudeat liberari. Quis naufrago tabulam, ne evadat, eripiet? Quis sanandis vulneribus invidebit? An non David dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis stratum meum rigabo (Ps. VI, 7). Et iterum: Peccatum meum ego agnosco, et facinus meum non texi (Ps. XXXI, 5). Et adhuc: Dixi: prosequar adversum me delictum meum Deo meo, et tu remisisti impietatem cordis (Ibid.). Nonne ille post caedis et adulterii reatum, pro Bethsabee poenitenti, Propheta respondit: Dominus abstulit a te peccatum tuum (II Reg. XII, 13). Num Babylonium regem post tot idololatriae facinora damnatum, exomologesis non liberavit? Et quid est quod ait Dominus: Nonne qui ceciderit, resurget, et qui aversus fuerit, convertetur (Jer. VIII, 4)? Quid illa tot similitudinum dominicarum argumenta respondent? Quod drachmam invenit mulier, et gratulatur inventam; quod pastor ovem reportat erraticam; quod filio revertenti, post prodacta omnia bona, et cum meretricibus et fornicariis nepotata, pater blandus occurrit, et invidum fratrem ostensa ratione castigat? Filius, inquiens, meus hic mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32). Quid ille in via vulneratus, a Levita et sacerdote praeteritus? Nonne curatur? Revolve quae Spiritus dicat ecclesiis (Apoc. II): Ephesios desertae dilectionis accusat: stuprum Thyatirenis imputat; Sardos in opere cessantes, Pergamenos docentes diversa reprehendit; Laodicenorum divitias inurit; et tamen omnes ad poenitentiam satisfactione invitat. Quid Apostolus ad Corinthios cum ita dicit: Ne cum venero, lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam ex his quae ante gesserunt in fornicatione et immunditiis suis (II Cor. XII, 21). Quid, cum rursus ad Galatas? Si quis praeventus fuerit in aliquo delicto (Gal. 6, 1); id est, quocumque, vos qui spiritales estis, instruile ejusmodi in spiritu mansuetudinis, cavens ne et tu tenteris. At numquid paterfamilias, in magna domo, argentea tantum et aurea vasa custodit? Nonne et fictilia et lignea, et composita quaedam et refecta dignatur? Nunc gaudeo, inquit Apostolus, quia contristati estis ad poenitentiam (II Cor. VII, 9). Et iterum: Quia secundum Deum tristitia, poenitentiam, in salutem, stabilem operatur (Ibid. 10). VI. Sed poenitere non licuit. Nemo sine fructu imperat laborem: Dignus est enim mercenarius mercede sua (Matth. X, 10; Luc. X, 7). Numquam Deus non poenitenti comminaretur, nisi ignosceret poenitenti. Solus hoc, inquies, Deus poterit. Verum est: sed et quod per sacerdotes suos facit, ipsius potestas est. Nam quid est illud quod Apostolis dicit: Quae ligaveritis in terris, ligata erunt et in coelis: Et quaecumque solveritis in terris, soluta erunt et in coelis (Matth. XVI, 19; Joan. XX, 23)? Cur hoc si ligare hominibus ac solvere non licebat? An tantum hoc solis Apostolis licet? Ergo et baptizare solis licet, et Spiritum sanctum dare solis, et solis gentium peccata purgare: quia totum hoc, non aliis quam Apostolis imperatum est. Quod si uno in loco, et resolutio vinculorum et sacramenti potestas datur; aut totum ad nos ex apostolorum forma et potestate deductum est; aut nec illud ex decretis relaxatum est. Ego, inquit, fundamentum posui; alius autem superaedificat (I Cor. III, 10). Hoc ergo superaedificantes, quod Apostolorum doctrina fundavit. Denique et episcopi, Apostoli nominantur, sicut de Epaphrodito Paulus edisserit: Fratrem et commilitonem, inquit, meum; vestrum autem apostolum (Philip. II, 25). Si ergo et lavacri et chrismatis potestas, majorum et longe charismatum ad episcopos inde descendit; et ligandi quoque jus adfuit atque solvendi. Quod etsi nos ob nostra peccata temerarie vindicamus; Deus tamen illud, ut sanctis et Apostolorum cathedram tenentibus, non negabit; qui episcopis, etiam Unici sui nomen indulsit. VII. Plura scriberem, frater, ni et celeritate pueri revertentis urgerer, et vel praesenti tibi, vel de omni proposito confitenti, copiosiora servarem. Nemo episcopum hominis contemplatione despiciat. Recordemur, quod Petrus Apostolus Dominum nostrum Episcopum nominarit; Sed conversi, inquit, modo ad episcopum et pastorem animarum vestrarum (I Petr. II, 25). Quid episcopo negabitur, in quo Dei nomen operatur? Reddet quidem illi rationem, si quid perperam fecerit, vel si corrupte et impie judicarit. Nec praejudicatur Deo, quo minus mali aedificatoris opera rescindat: interea si pia illa administratio est, adjutor Dei operum perseverat. Ecce Apostolus ad laicos scribit: Si cui quid donatis, et ego: Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi; ut non possideatur a satana; non enim versutias ejus ignoramus (II Cor. II, 10, 11). Si autem quod laici donant, Apostolus donasse se dicit; quod episcopus fecerit, qualiter respuetur? Ergo nec baptisma, nec criminum remissio, nec innovatio corporis, sanctae potestati ejus indulta est; quia nihil propria usurpatione mandatum est, totumque id ex apostolico jure defluxit. Scio, frater, hanc ipsam poenitentiae veniam non passim omnibus dari, nec ante quam aut interpretatio divinae voluntatis, aut forsitan visitatio fuerit, relaxari. Magno pondere magnoque libramine post multos gemitus effusionemque lacrymarum, post totius ecclesiae preces, ita veniam verae poenitentiae non negari, ut judicaturo Christo, nemo praejudicet. Si apertius, quid tu sentias, scripseris, frater; plenius instrueris. EPISTOLA II. De Symproniani litteris. Pacianus episcopus Symproniano fratri salutem. I. In quaestione prolixa, quantum potero brevitatem sequar. Neque tibi, frater, sub interrogationis bonae specie, occulta verborum tela jaculanti atque objicienti, quae ipse machinare, aliquam vicem malitiae repensabo. Orare pro persequentibus jubemur, maledicentibusque benedicere (Matth. V, 44). Fraus enim quasi vulpeculae, vis autem leonis est: utrumque ab homine alienissimum; sed fraus odio digna majore. Nam cum plus nocere credas, quasi ignarus interrogas; cum docere te putes, simulas erudiri. Rabbi, Dominum vocabant veteres Pharisaei, cum aenigmata legis opponerent; Magistrum appellabant, cum sibi omne magisterium vindicarent. Quidlibet agas, frater, totum ex me simpliciter recognosces. Malo imperitus, quam malitiosus intelligi: malo fatuus quam callidus judicari. Quare prius quam rationem fidei nostrae (de qua moveris) assignem, accipe pauca de litteris tuis quas tractatui praetulisti.
II. Refectum esse te dicis prioribus epistolis meis, et statim addis me cum amaritudine respondisse quae scripserim. Si amara reficiunt, quid dulcia operentur ignoro; nisi quia, ut in medicinae poculis, solet amarum magis quam dulce medicari. Sed quaeso, litteras meas repetas, an aliquo felle respersae sint, quid superbum, quid insuave responderim. Plures me, ais, haereses nominasse, de quibus nemo quaesierit. Age, quid tua si haereticus non eras? Qui cum de fide nostra moveres quaestionem, et doceri velle te diceres, scripsi ignorantiae causas esse multiplices, quae vos potissimum haberet, ut aperires, ne retexendis pluribus aestuarem. De Catholico nomine multa respondi placide. Dixi enim, nihil alterius interesse quid alius vocaretur. Ac si vim nominis postulares, quodcumque illud esse mirificum, seu unum in omnibus, seu unum super omnia, seu quod ante non dixi, filius regis, id est populus Christianus. Adeo certe non inditum nobis quod per saecula tanta non caderet. Et sane gratulor quod licet alios anteposueris, etiam circa nos assentiare de nomine. Quid si negares? Natura clamaret. Aut si adhuc dubitas, taceamus. Ambo, quod vocabimur, hoc erimus teste nominis vetustate. Caeterum si pertinacius flagitaveris, vide ne tibi vir ille virtutis exclamet: Quid interrogas nomen meum? Et ipsum est mirabile (Judic. XIII, 18). Tunc addidisti sane, unde Catholici nomen hoc traherent, non esse reputandum; quia nec Valentinis si a Valentino, nec Phrygibus si a Phrygia, nec Novatianis si a Novatiano vocarentur, imputari solere. III. Hic tu graviter commoveris, et quasi aculeo fixus erigeris; nam sic iratus exclamas: Numquid Cypriano sancto viro hoc obest, quod populus ejus apostaticum nomen habet, vel Capitolinum, vel Syndreum? Conviciaris; et ecce non moveor. Horumne aliquid appellati sumus? Interroga saeculum, frater, totosque ex ordine annos; an nobis nomen hoc haeserit, an Cypriani populus aliud quam Catholicus nominatus sit. Numquam nomen ullum ex his audivi. Jam vide, si vocari aliquis eo nomine potuit, quod sibi nescit impositum. Quid ergo? Maledicta sunt ista, non nomina; et maledicta irascentium, maledicta petulantium. Quotvis et ego vos possum appellare nominibus, si liceat irasci. Cyprianum sanctum vocas, et populum ejus apostaticum? Quomodo? si initium sanctum, et farina; et si radix sancta, et rami (Rom. XI, 16). Egone apostaticus, an Novatus? Novatus, inquam, patre prodito, Ecclesia derelicta, partu uxoris effuso? Egone apostaticus, an Novatianus, quem absentem epistola episcopum finxit; quem consecrante nullo, linteata sedes accepit? Verum ista posterius: interim ipsi vos dicite quid vocemini. Negatisne Novatianos a Novatiano vocari? Quodlibet nomen imponas, semper istud haerebit. Scrutare totos (si videtur) annales, et crede tot saeculis: respondebis Christianum. Inquirente me genus sectae; Novatianum non inficiaberis. Nec tamen ego Novatiani tui nomen accuso, quod toties requisitum circumloquentibus lineis, et operto quodam sinu claudis. Fatere simpliciter: nihil est sceleris in nomine. Quid te toties interrogatus abscondis? quid causam nominis erubescis? Cum primum scripseras, Cataphrygem putabam. Tune secundis quidem litteris confiteris? Meo invides nomini, et tuum vitas? Vide qui sit pudoris in causa, quae refugit quod vocatur. IV. Quae castigas et agis? Quasi ad rhetorem venerimus, aut ars sit tractanda, aut de versibus Virgilii, versus enarrarem? Cum plures haereticos nominassem, addidi: Et quos fama recondit obscura. Et unde tu hoc de Virgilii versu tractum putas, si Virgilium omnino non noveras? Atqui nego, non ex ordine versum posui. Dixi enim: Quos fama recondit obscura; ut loquentibus moris est, ex copia sermonis humani dicere aliquid quod ante dictum sit. Tu vero versum suo ordine sua compage repetisti. Adeo Virgilium plus amasti, ut ne fas fieri putares, si versum ejus infringeres? Et tamen ego a parvulo didiceram. Quid mirum si in ea incidi quae sciebam? In te, frater, tantus est labor, ut ea nunc demum legas quae lecta quondam ab aliis erubescebas? Latinis institutum, Latine loquentem tam accusare debebis, quam Graece Graecum, quam Parthice Parthum, quam Punice Poenum: Medis, Aegyptiis, Hebraeis sua lingua est secundum copiam Domini, qui eam in centum viginti ora modulatus est. Poeticum versum episcopus dixit. Quid Paulus Apostolus? Erubescit, cum Atheniensem illum versum et dixit et comprobat? Nam in Actis Apostolorum ita ponit; Quidam etiam secundum vos dixerunt: Hujus namque genus sumus: cum igitur genus simus Dei (Act. XVII, 28, 29). Et rursus ad Titum dixit: Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta, Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri (Tit. I, 12, 13). Et addit: Testimonium hoc verum est. Sic peccamus exemplo: nec rhetores sumus, sed quamcumque vocem, copiam Dei credimus. Latium, Aegyptus, Athenae, Thraces, Arabes, Hispani Deum confitentur; omnes linguas Spiritus sanctus intelligit. Tu ipse cur ais, Litteras tuas vivaci cedro perlinam propter cariosos hostes musarum. Quarum, oro, musarum? An quae invenerint litteras et scripserint chartas quas tincae persequentur? Dic, oro, frater, musae litteras repererunt? Nonne per Dominum omnia, et a Deo omnia? Praeter illas centum et viginti linguas, fuit adhuc alia musarum? Hesiodus istud in Helicone mentitus est, sed Atheniensium studio, quibus, ut Apostolus ait, nihil vacabat nisi loqui (Act. XVII, 21). Nos teste Apostolo (I Cor. XIV, 10, 18) omnium vocum modos, omnium genera linguarum a Deo inspirata retinemus. Ignosco tamen, frater, si quid et tu de tuo auctore praesumis, et Novatiani philosophiam per quam ille in naufragium religionis incurrit, cum Hesiodi auctoritate conjungis. Verumtamen Apostoli neminisse debueras, qui ait: Videte ne quis vos decipiet per philosophiam et inanem seductionem (Coloss. II, 8). V. Jam quale illud est quod Catholicis imputandum putas, si quando vos reges aut imperia persecuta sunt? Ergo e contrario vobis debuit imputari quoties regum et persecutionem Catholici pertulerunt: atque nostros pagani principes, persecuti sunt. Vos Christianorum odia pertulistis? Sed nostri magis questi sunt. Viderit qui hoc fecit, qua mente, quo spiritu; pacemne an discordia procurarit. Verum et si quidam eorum deliquerunt, inquit, numquid fidem Dei destruunt (Rom. III, 3)? Nec tamen tu querelam putes fuisse nostrorum. Sed cum per nostram fidem Christiani principes esse coepissent; ipsi principes Catholicae, hoc est suae parti faventes proprio dolore commoti sunt; nisi forte Danieli imputabitur quod a Dario vindicatus est; aut Hesteri sanctissimae feminae, cum pro ea dux regis occiditur; aut tribus pueris, quod propter eos post experimenta flammarum, profanis et incredulis rex Babylonius comminatur. Nonne Simonem Petrus, judice astipulante, confundit? Non Helima, favente Sergio, Paulus excaecat? Vindicatus esset et Hierosolymis, si quid fidei ligatus habuisset. Nescis servire ipsas innocentibus potestates, et in bonum sanctis patribus ministrare? Sicut Apostolus dicit: Principes non sunt timori bono operi, sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex ea per Dominum: Minister enim est tibi in bonum (Rom. XIII, 3, 4). Et tamen ego de nullo questus sum, de nemine vindicatus. Nec impedire mihi Novatianos puto, quorum parvitate si vellem atque defectu poteram gloriari. Ecce plebem tuam imperatori nullus accusat, et solus es. Oportet nos tamen omnes stare ante tribunal Dei (Rom. XIV, 10; II Cor. V, 19). Quod unum scio, quererentur Novatiani, si causa eorum esset ullis grata principibus. VI. Utilius esset, ais, vincere quam placere. At qui vincendi ardore ducuntur, contentione proficiunt. Apostolus vero ait: Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei (I Cor. IX, 16). Contra de studio placendi: Omnibus, inquit, per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile sit, sed quod multis, ut salventur (I Cor. X, 33). Vos autem dum vestra non fratrum commoda cogitatis, vincendo mavultis elidere, quam placendo recreare. Malum bono vicisse, rationis est; caeterum in quacumque causa velle superare, praesumptionis insanae est. Non de Apostolico jure, sed de Graeco, apud quos scriptum putatur, omnem morem Lacedaemoniorum inflammatum esse cupiditate vincendi. Sus quoque ille lutulentus, et insana tigris, quid aliud velint nisi vincere quam placere? Vacare tibi scribis; et ideo te contentiosa delectant. Mihi vero catholicis negotiis occupato, post triginta ferme dies litterae tuae traditae sunt, post alios quadraginta repetitae. VII. Irasci me ais; absit. Stimulari ut apem, credo quae interdum aculeo mella defendit. Verum recole utrimque litteras; jam videbis spiculisne an floribus paginam conseramus. De similibus quidem Apostolus, quos oportet indentari (Tit. I, 11). Sed attende. Nos tecum quasi columbae, ore potius quam dente, confligimus. Utinam verum esset quod doceri velle te dicis! jam ipse tibi manibus meis sancti Spiritus unguenta suggererem, Amas me? Non laesi, scio. Sed tunc demum amares, si non diversa sentires, atque operi meo blandus accederes. Cypriani epistolas mihi placere miraris? Quidni beati martyris et catholici sacerdotis? Novatianum mihi ingeris? Philosophum saeculi fuisse audio; nec satis miror ab Ecclesia Dei vivi degenerasse. Cognosco, radicem legis antiquae, fontem veteris populi reliquisse, Cornelio invidentem, Novati insaniae commodatum, sine consecratione legitima episcopum factum, ideoque nec factum per epistolam eorum qui se Confessores esse simularent, qui matris unius membra divellerent. Haec ego tibi, frater, confessione vestrorum, litteris approbabo. Ita tuus iste philosophus, sapientiam suam quaerens statuere, sicut Apostolus ait (Rom. X, 3), sapientiae Dei non est subjectus; quoniam per sapientiam suam mundus non recognovit sapientiam Dei. Nam quod, ante passum Novatianum putas, et Cyprianum dixisse subjungis; Praecessit me adversarius meus; vide quam manifeste respondeam. Novatianus martyrium numquam tulit, nec ex verbis beatissimi Cypriani auditum istud aut lectum est. Habes ejus epistolas quibus Cornelium Urbis episcopum, cui tunc Novatianus inviderat, inimicis principibus resistentem, saepe confessum, saepe vexatum refert; plurimis Confessoribus, plurimis quoque Martyribus ducem factum, et cum plurimis gloriosissime coronatum vivente tunc Novatiano etiamque securo. Nam et ideo ab ecclesia Christi recesserat, ne illum labor confessionis urgeret. Qui primum stimulatus invidia, episcopatum Cornelii non ferebat; inde se Novato, paucorum epistolis derisus addixerat. Haec te omnia de Novatiano Cypriani litterae perdocebunt. Porro etiam si passus est aliquid Novatianus, non tamen etiam occisus: etiam si occisus, non tamen coronatus. Quidni? Extra Ecclesiae pacem, extra concordiam, extra eam matrem cujus portio debet esse qui martyr est. Audi Apostolum: Et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam; charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si in cibos pauperum divisero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ad comburendum, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 2, 3). Cyprianus autem in concordia omnium, in pace communi, in Confessorum grege passus est, et saepe confessus iteratis persecutionibus, et multa laceratione vexatus, et novissime salutari calice propinatus est. Hoc fuit coronari. Quare sibi habeat Novatianus epistolas suas; sibi tumorem, sibi superbiam, qua dum in altum levatur, elisus est; dum nemini parcit, effusus. En qui salutis viam fratribus inexorabili religione praecludat! En qui se palam ferre, et aream Domini purgare confidat! VIII. Miserere tui, Symproniane frater, nec te Novatianus sub hac fronte decipiat; et ideo justior putetur, quia reliquos sui comparatione despexit. Saepe fiduciam mentitur audacia; et desperatis quibusque peccatoribus, falsa bonae conscientiae imago blanditur. Contra vero omnis humilitas innocentia est, etiam illa debitrix, etiam illa peccatrix, etiam illa quae animam suam cum peccatore blanditur. Dele me, inquit Moyses (Exod. XXII, 32), de libro quem scripsisti; ne peccatores perirent. Optaveram, inquit Apostolus, anathema esse ipse ego in Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem (Rom. IX, 3). Utique ambo pro peccatoribus deprecantur; et propter hoc, Deum nec Moyses nec Paulus offendit. Novatianus his melior? Emendator Prophetarum? doctor Apostolorum? Jam cum Christo videtur ut idem Moyses? Jam ut Paulus in tertium coelum sublimis evehitur? Jam neglectis omnibus solus auditur? Haec ad litteras tuas respondisse suffecerit. Sed quia de poenitentia non agenda, vel ante baptismum agenda latius disputasti; multisque capitulis exemplorum, tractatus ipsius paginam refersisti, respondebo ad singula ex abundanti: quae fides verior habeat, non tacebo. Tu, ut auditui nostro largiter imperare dignatus es, benignam rursus vicem praebeto tractatui. Praestabit fortasse Dominus, ut qui nos tibi patienter obtulimus, fructum aliquem de tua etiam patientia reportemus. Dominus te in aeternum custodire et protegere dignetur, et Christianum atque Catholicum vivere faciat, et concordare nobiscum. Amen. EPISTOLA III. Contra tractatus Novatianorum. Pacianus episcopus Symproniano fratri salutem. I. Tractatus omnis Novatianorum quem ad me confertis undique propositionibus destinasti, Symproniane frater, hoc continet: Quod post baptismum poenitere non liceat; quod mortale peccatum Ecclesia donare non possit, immo quod ipsa pereat recipiendo peccantes. Praeclarus honos, singularis auctoritas, magna constantia; rejicere nocentes, attactus peccantium fugere, innocentiae suae male confidere. Quis hoc vindicat, frater, Moyses, an Paulus, an Christus? At Moyses deleri e libro pro blasphematoribus optat (Exod. XXXII, 32): et Paulus anathema esse pro fratribus (Rom. IX, 3); et ipse Dominus pro injustis pati mavult. Nullus horum, inquies. Quis ergo? Novatianus hoc praecepit. Immaculatus aliquis et purus, qui Novatum non audierit. qui numquam Ecclesiam deseruerit, qui ab episcopis episcopus factus sit, qui jure ordinario consecratus, qui vacantem cathedram in Ecclesia consecutus? Quid ad te? inquies; Novatianus hoc docuit. At vel quando, frater, quibusve temporibus? Statim post Domini passionem? post Decii principatum, id est, post trecentos prope annos dominicae passionis. Quid ergo tunc? Prophetas secutus est ut Cataphryges, an Philomenem aliquam, ut Apelles; an ipse tantum auctoritatis accepit? Linguis locutus est? Prophetavit? Suscitare mortuos potuit? Horum enim aliquid habere debuerat, ut evangelium novi juris induceret. Et si contra clamet Apostolus; Licet nos, aut angelus de coelo evangelizaverit praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit (Gal. I, 8). Novatianus sic intellexit, inquies: sed Christus hoc docuit. Ergo a Christi usque Decii principatum nullus intelligens? Post Decium denique omnis episcopus impatiens; omnes alii dissoluti qui se miscere perditis mallent, qui perire cum miseris, qui alieno vulnere vulnerari? Novatiano vindice, justitia liberatur; auctore, corrigitur quidquid erravit.
II. Age, inquies, certemus exemplis et ratione pugnemus. At ego huc usque securus: ipsa Ecclesiae ferie, congregationis antiquae pace contentus: nulla discordiae studia didici, nulla certaminum argumenta quaesivi. Tu postquam a reliquo corpore segregatus es et a matre divisus; ut rationem facti tui redderes, totos librorum recessus assiduus scrutator inquiris: occulta quaeque sollicitas: quidquid exinde securum est, inquietas. Nostri nihil ultro disputavere majores: nuda est apud nos ipsa securitas: quid attuleris de tua parte munitum? Ego nescio quid Novatianus egerit, quid Novatus admiserit, quid Evaristus tumuerit, quid Nicostratus nuntiaverit: arma vestra dum despicio, non novi; vide si cum inermi veritate confligis. Exspectemus tamen quid objicias, quid loquaris. Poteratne vel nuda veritas, innocentiave imperita subsistere? Proponis, et recte quidem, Ecclesiam esse populum ex aqua et Spiritu sancto renovatum, sine negatione nominis Christi, templum et domum Dei, columnam et stabilimentum veritatis (I Tim. III, 15), virginem sanctam castissimis sensibus, sponsam Christi ex ossibus ejus et carne (Ephes. V. 30), non habentem maculam neque rugam (Ibid., 27), integra evangeliorum jura servantem. Quis hoc nostrum negat? Quin etiam addimus, Ecclesiam esse reginam in veste aurata et variegata (Psal. XLIV, 10), fecundam vitem in lateribus domus Domini (Psal. CXXVII, 3); Matrem adolescentularum, quarum non est numerus (Cant. VI, 7); Unam speciosam columbam matris suae, atque perfectam (Ibid., 8): Ipsam omnium matrem aedificatam in fundamentis Prophetarum et Apostolorum, et ipso angulari lapide Jesu Christo (Ephes. II, 20): Domum magnam vasorum omnium diversitate locupletatam. III. Sed haec nostra posterius; interim tua illa videamus. Ecclesia est populus ex aqua et Spiritu sancto renatus. Age. Quis fontem Dei clausit? Quis Spiritum rapuit? Quin immo apud nos aqua viva est, ipsa quae salit a Christo: tu, a fonte perpetuo separatus, unde generaris? Spiritus quoque sanctus a principali matre non abiit: ad te unde pervenit? nisi forte discordantem secutus est, tot sacerdotibus derelictis non consecrata sede contentus, detritum lacum adulterini fontis adamavit. Vestrae plebi unde Spiritum; quam non consignat unctus sacerdos? Unde aquam, quae a matrice discessit? Unde innovationem, quae cunabula pronubae pacis amisit? Ecclesia est populus sine negatione nominis Christi: nulli ne apud nos confessores, quos catenae, quos ignes, quos gladii probaverunt? Fuere, inquies, sed negatores recipiendo, perierunt. Taceo ne, haec quidem collegio, quod libellum de negatoribus vel lapsis recipiendis Novatianus vester, cum adhuc in Ecclesia degeret, et scripsit et suasit et legit? Interim, cui persuadere poteris, quod lapsis receptis Ecclesia tota conciderit? Quod admissis poenitentibus, admittentium populus negator effectus sit? Quod si et remissior plebs aliqua fuit, etiam caeterae quae non factum ejus probarint, sed consuetudinem et pacem secutae sint, Christianum ne nomen amiserunt? Accipe Hieremiae vocem: In diebus illis non dicent, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum stupuerunt: sed unusquisque in suo peccato morietur (Jerem. XXXI, 29, 30). Nec apud Ezechielem tacet Dominus: Quomodo anima patris, ita et anima filii, meae sunt. Unusquisque in suo peccato morietur (Ezech. XVIII, 4). Item infra: Filius non accipiet facinus patris, neque pater accipiet facinus filii: Justitia justi super eum erit (Ibid., 20). Ipse tu illud ponis exemplum: Et si fuerint tres hi in medio, Noe, Job et Daniel, non liberabunt filios neque filias: ipsi soli salvi erunt (Ezech. XIV, 16). Ecce salvi sunt ipsi qui in medio peccantium constituti sunt, qui alios liberare non possunt. Tu totum orbem paucorum vinculis alligas: tu totam Ecclesiam exiguae portionis infirmitate condemnas. Quid apud te sancti omnes, quos Novatus erudit, quos Evaristus elegit, quos Nicostratus docuit, quos Novatianus instituit? Tu spinas et tribulos refugisti: tu non habes in tua fruge zizania: tibi jam grana purgata sunt: ad te sine ventilabro purgator ille venturus est (Matth. III, 12): tu solus ex omnibus paleas non habebis? IV. Age, dic reliqua: Ecclesia est corpus Christi. Corpus utique, non membrum: corpus multis in unum partibus membrisque collectum, sicut ait Apostolus: Nam et corpus non est unum membrum, sed multa (I Cor. XII, 14). Ergo Ecclesia plenum est corpus, et corpus et solidum, et toto jam orbe diffusum. Sicut civitas, inquam, cujus partes in unum; non ut vos estis Novatiani, quaedam insolens portiuncula tuberque collectum, et reliquo corpore separatum. Ecclesia est templum Dei: templum certe amplificum, domus magna, habens quidem vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, quaedam in honorem, multa vero magnifica in multiplices usus variorum operum destinata (II Tim. II, 20). Ecclesia est virgo sancta, castissimis sensibus, sponsa Christi. Virgo; verum est: sed et mater. Sponsa; manifestum est: sed et uxor et conjux de viro suo sumpta: ideoque os de ossibus ejus, et caro de carne (Gen. II, 23). Nam de hac David dixit: Uxor tua sicut vitis fecunda in lateribus domus tuae: filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII, 3). Multus igitur huic virgini partus et proles innumera, qua totus orbis impletur, qua circumfluis semper alvearibus populosum fervet examen. Magna in filios cura matris istius, et mollis affectus: honorantur boni, castigantur superbi, curantur aegroti: nullus perit, nemo despicitur: securi fetus sub indulgentia matris retinentur. Ecclesia est non habens maculam neque rugam (Ephes. V, 27): hoc est, haereses non habens, non Valentinos, non Cataphrygas, non Novatianos. In his sunt enim quidam sinus maculosi atque rugosi, pretiosarum vestium ornatibus invidentes. Caeterum, peccator et poenitens, non est Ecclesiae macula; quia quamdiu peccat, et non poenitet, extra Ecclesiam constitutus est. Ubi desinit peccare, jam sanus est. Haereticus vero vestem Domini, Ecclesiam Christi, scindit, intercipit, vitiat, irrugat. Cum enim schismata, inquit, et contentiones in vobis sint, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3)? Sed et, sermo eorum quasi cancer serpit (II Tim. II, 17): haec est macula unitatis, haec ruga. Denique ubi super his Apostolus loquitur: de amore Christi et dilectione proponit. Sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea (Ephes. V, 25); ut haereticos summoveret, quia diligere non noverunt. Caeterum, cur haec misero poenitenti? quia et amare optat et amari. V. Ecclesia est, integra Evangeliorum jura custodiens. Integra utique quia tota, quia plena. Ubi praemium fidelibus datur, ubi miseris lacrymae non negantur, ubi curantur aegroti, ubi nihil sibi vindicat insolens sanitas et superba justitia, ubi sollicita in omnibus charitas perseverat, omnia credens, omnia sperans, omnia sustinens (I Cor. XIII, 7) Unde illud Apostoli: Quis infirmus est, et non ego infirmor. Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Ubi onera sua sustinet tota fraternitas communiter dolens, mutua pietate secura. Cuncti invicem sustinentes in dilectione, satis agentes servare unitatem Spiritus in conjunctione pacis (Ephes. IV, 3). Hoc erit Ecclesia, Symproniane frater; hoc erit populus ex aqua et Spiritu sancto renatus in Christo. Nescio, ais, an remitti peccatum ab episcopis possit, cum dixerit Dominus: Qui me negaverit coram hominibus, negabo eum coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 33). Cur igitur Novatianus tuus, ne falso quidem adhuc episcopatu sacerdos, longe ante quam Cornelius Romae episcopus fieret, ante quam sacerdotio illius invideret, haec suasit? Habes Cypriani testimonium; Cypriani quem nec vos umquam infamare potuistis. Nam quodam in loco, ad Antonianum hoc modo scripsit: Additum est etiam Novatiano tunc scribente; et quod scripserat, sua voce recitante; et Moyse, tunc confessore nunc jam martyre subscribente; ut lapsis infirmis et in exitu constitutis pax daretur: quae litterae per totum mundum missae sunt, et in notitiam ecclesiis omnibus perlatae sunt. Quid ais, Symproniane frater? Novatianus haec scripsit, et ut obsequium merae voluntatis adjungeret, etiam scripta recitavit. Testis est ejus dextera, testis quae scripsit, manus: testis lingua, quae legit. Adhuc Cornelius, pro quo omnis haec vestra erupit invidia, episcopus non erat. Longe posterius cum plurimis coepiscopis, cum plurimis confessoribus, statimque martyribus, ut idem Cyprianus scribit, assensus est senum consilio, licere dare pacem. Si poenitentiae negandus est aditus, Novatianus in crimine est, qui haec scripsit, suasit et legit. Ubi tunc impatiens rigor? ubi ferox illa censura? Si nemo vobis Cornelium praetulisset, maneret illa scribentis auctoritas. Nunc displicet tota sententia, nunc in nos tela jaciuntur, his ipsis subministrantibus quorum auctoritate convaluit causa telorum. VI. At in hanc ipsam haeresim, Novatiani quando coeperunt? Audite, quaeso, et totum ordinem vestri erroris advertite. Cornelius jam Romae episcopus a sedecim episcopis factus, locum cathedrae vacantis acceperat, et in illa qua fuit praeditus castimonia virginali, crebras persecutiones irati principis sustinebat. Tum forte quidam presbyter Novatus ex Africa, fraudatis in Carthaginiensi ecclesia viduis, spoliatis pupillis, pecunia ecclesiae denegata, projecto extra domum patre, et eodem fame mortuo nec sepulto, uxoris gravidae utero calce percusso partuque ejus effuso, Romam venit. Et cum apud Carthaginem, urgentibus in ecclesia fratribus, dies cognitionis ipsius immineret, et hic latitavit. Nec multo post, Novatianum istum episcopatu Cornelii anxium (nam sibi speraverat) cum aliquantis, ut in tali re solet, ex sua parte fautoribus nutantem impellit, dubitantem fovet; ut magnum aliquid speret, hortatur. Invenit aliquos ex eorum numero qui tempestatem persecutionis illius evaserunt; apud quos hanc ipsam de lapsis receptis, Cornelio conflaret invidiam. Dat eorum epistolas ad Novatianum. Ille ex auctoritate epistolarum, sedente jam Romae episcopo, adversum fas sacerdotii singularis, alterius episcopi sibi nomen assumit: Cornelium lapsis communicasse arguit: se vindicat innocentem. Contra hunc mihi reddenda ratio est, contra hunc asserendus pudor, contra hunc vita purganda. VII. Sed et vos, inquies, episcopi talia cur probatis? Dicat hoc alius: tu Novatianum defende. Inexcusabilis videatur haec caeteris causa, tibi licet grata sit. Tibi innocens sit, quisquis est pro te nocens. Ne accusaveris alium eo crimine, quo tu non potes liberari. Age, jam totum pudorem nos episcopi debeamus, quia et apostolorum nomen accepimus, quia Christi appellatione signamur. Negantem, inquis, Dominus negat: tu, negantem nolo fatearis. Quis eum negantem confitetur? qui ad poenitentiam cogit, objurgat, crimen ostendit, vulnera aperit, supplicia aeterna commemorat, interitu carnis emendat? Hoc castigare est, non fateri. Ait nobis Dominus: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13). Recte ergo salimus ista dicendo, nec ad nihilum valebit quisquis audierit. Vides non proculcari a nobis sententiam Domini, sed probari; non abjici severitatem, sed voluntatem ejus aperiri. Sed poenitenti, inquies, peccata dimittis; cum tantum in baptismate tibi liceat relaxare peccatum. Non mihi plane, sed Deo soli, qui et in baptismate donat admissum, et poenitentium lacrymas non repellit. Caeterum quod ego-facio, id non meo jure, sed Domini: Dei sumus adjutores, inquit, Dei aedificatio est (I Cor. III, 9). Et iterum: Ego plantavi, Apollo irrigavit, sed Deus incrementum dedit: Ergo neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus (Ibid. 6, 7). Quare sive baptizamus, sive ad poenitentiam cogimus, seu veniam poenitentibus relaxamus; Christo id auctore tractamus. Tibi videndum est, an Christus hoc possit, an Christus hoc fecerit. VIII. Si poenitentibus remissio peccatorum dari potuit, ais, baptisma non fuit necessarium. Insulsissima comparatio! Baptismus enim, sacramentum est dominicae passionis: poenitentium venia, meritum confitentis. Illud omnes adipisci possunt, quia gratiae Dei donum est; id est, gratuita donatio; labor vero iste, paucorum est qui post casum resurgunt, qui post vulnera convalescunt, qui lacrymosis vocibus adjuvantur, qui carnis interitu reviviscunt. Frustra me posuisse asseris illud exemplum quod Deus dixerit; Malo poenitentiam peccatoris quam mortem (Ezech. XXXIII, 11). Quid si adjecissem illud Esaiae: Cum conversus ingemueris, tunc salvaberis et scies ubi fueris (Isa. XXX, 15, sec. LXX)? Quid si id Apocalypsis: Memento unde cecideris, et age poenitentiam, et fac priora opera (Apoc. II, 5)? Haec, inquies, gentibus dicta sunt ante baptismum. Audi Apostolum: Scimus autem, quoniam quaecumque lex dicit, iis qui in lege sunt, dicit et loquitur (Rom. III, 19). Ergo eos qui sine lege vixerunt, poenitendi conditio non tenebit. Qui et si poenituissent, libera id fide fecerant, non imposito per legem vinculo poenitendi. Ergo et vel Judaei, inquies, qui ante baptismum poenituerunt, post baptismum poenitere non possunt. Quis hoc te docuit, frater Symproniane? Quis suasit, ut qui ante poenituerit, postea poenitere non debeat? Sed posterius hoc videbimus. Interim, si Judaeis post baptismum praeclusa est poenitentia, quia illam ante persolverint; concede vel gentes quae poenitentiae legem ante nescierint, posterius poenitere debere. Sed et de Judaeis, nolo, fallaris. Illi enim propterea prius poenituerunt, quia vetus baptisma corruperant, et quasi post fidem fide prodita poenitebant. Audi Apostolum: Nolo enim ignorare vos, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt et in nube et in mari: et omnes eumdem cibum spiritalem ederunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant autem de spiritali petra sequente: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 1-4). Hoc ergo baptisma violaverant, et ideo poenitebant. IX. Videamus deinde quid dicas: Si Deus saepius jubet hominem poenitere, inquis, saepius peccare permittit. Quid ais? Ergo qui saepius remedium criminis monstrat, crimen ostendit? Et medicus ille cum curat assidue vulnerari docet? Deus nec peccare vult hominem semel, et tamen liberat a peccato. Nec utique cum liberat, peccatum docet; sicut nec qui ab incendio liberat, incendium monstrat; nec qui naufragum eripit scopulis, in saxa compellit. Aliud est de periculo liberari, aliud ad periculum cogi. Et fortasse paterer hoc credi, si poenitentia, deliciae putarentur; cujus labor tantus imponitur, cui carnis interitus imperatur, cui juges lacrymae, cui gemitus sempiterni. Volet ergo ille sanatus iterum se secari, rursus exuri? Volet peccare iterum, et iterum poenitere, cum scriptum sit: Noli adjicere peccatum, ne quid tibi deterius contingat (Joan. V, 14)? Et adhuc: Assidue peccanti non misereor (Eccli. XII, 3). Quod si, ut ais, ad peccatum cogitur, cui poenitentiae medicina monstratur; quid tandem ille facturus est, cui poenitentia ipsa praecluditur; cui desperato remedio, totum vulnus operitur; cui prorsus ex integro, vitae aditus denegatur? In baptismo, inquies, semel morimur, sicut ait Apostolus: An nescitis quoniam quicumque baptizati estis in Christo Jesu, in morte ejus baptizati estis? Consepulti ergo estis ei per baptismum in mortem, ut sicut Christus resurrexit ex mortuis, sic et vos in novitate vitae ambuletis (Rom. VI, 3-4). Quid mirum? Docebat Apostolus quod essemus novi; ut nemo peccaret: sequebatur tamen ut qui peccaverat, poeniteret. Hic integer, ille curatus viveret: innocens coronam, poenitens veniam subiret: ille praemium, iste medicinam acciperet. Denique idem Apostolus dicit: Nam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ejus, salvi erimus per eum ab ira (Rom. V, 9-10). Ab ira utique, quae peccantibus debebatur. Quod si gentilem populum non passus est mori; multo magis redemptum non patietur exstingui. Nec abjiciet, quos magno redemit; nec enim levis illi est jactura famulorum. Non morietur quidem amplius qui resurgit, ut scriptum est (Rom. XIV, 4). Sed ipse est advocatus apud Patrem; sed ipse interpellat pro peccatis nostris, haud despicabilis miserorum patronus, parumve idoneus deprecator. X. Responde, frater, an famulos Dei diabolus possit opprimere, an non possit Christus absolvere? Petri poenitentiam dicis ante Domini passionem fuisse? Hoc tibi nemo proposuit. Et tamen Petrus jam baptizatus erat: huic enim dixerat Dominus: Qui lotus est semel, non necesse habet iterum lavari (Joan. XIII, 10). Accepit tamen postea remedium Christi, sed ante poenituit; et ante sanctus est habitus, quam ad remedium perveniret. Nec poenitentia ejus in memoriam scriberetur, ni profuisset aliquid poenitenti. Flevit, inquit, amarissime (Matth. XXVI, 75). Non vis facere fidelem, quod Petrus fecit? non vis prodesse nobis, quod Petro profuit? Age, Thomas meus nonne post Domini resurrectionem de resurrectione dubitavit? Nonne perfidiae reus notatur a Domino, cum illi clavorum notae, cum perfossae manus, cum lateris vulnus ostenditur, cum sic ad eum ait Dominus: Noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27)? Quid ergo? erubuit poenitere? nonne humiliatus est? nonne Deum et Dominum suum illico confitetur? numquid non illum exomologesis ista commendat? XI. Jam quam argute caput illud absolvis, quod ego posui; datam episcopis potestatem, ut quae ligassent in terra, ligata essent et in coelis. Dicis, hoc non ad fideles, sed ad catechumenos pertinere; ut baptizandis adhuc scilicet populis, solvi liceret crimina, vel teneri. Duorum denique Evangelistarum capitula conjungis, ut unum esse videantur; et adjicis, quod Matthaeus minus integre prosecutus sit, complesse Joannem: ut quia apud Matthaeum dixerat Dominus; Ite et docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19); apud Joannem impleverit dicens: Si cujus dimiseritis peccata, dimittentur illi; cujus retinueritis, et tenebuntur (Joan. XX, 23): ut hoc dimittere vel ligare ad gentes quae baptizandae erant, pertinuisse videatur, quia prior Evangelista de gentibus praelocutus sit; de solvendo autem et ligando posterior impleverit. Quid ais? Evangelistae duo dimidiatos invicem sensus, et semi integros retulerunt? Verba his invicem, ratiove defuerat; aut non in omnibus totum Spiritus sanctus implebat, propositos perferens sensus, et ad plenum dicta definiens? Hominis confirmatum testamentum nemo superordinat: Dei tabulam, tabula diversa mutabit? Quaenam in vobis haec vincendi cupido est, ut tale aliquid audeatis? Quid quod apud Matthaeum ipsum ante passionem suam dixerat Dominus: Quaecumque ligaveritis in terra, erunt ligata et in coelo et quaecumque solveritis in terra, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI, 19)? Apud Matthaeum hoc praedixerat Dominus, et nullam ibi gentium fecerat mentionem: cur ergo illi capitulum Joannis adjungis, ubi suum posuit, et ita posuit ut a gentibus separaret? quod utique si ad gentes pertinere voluisset, potuit ipse conjungere quod ipse ponebat. Totum ergo quod quaeris, apud Matthaeum habes. Cur non universa legisti, qui episcopum doces? Primum praecepti istius caput repete. Ipso referente Matthaeo, paulo superius ad Petrum locutus est Dominus; ad unum, ideo ut unitatem fundaret ex uno; mox id ipsum in commune praecipiens, qualiter tamen ad Petrum incipit: Et ego tibi dico, inquit, quia tu es Petrus, et super istam petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae infernorum non convalescent adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum: et quaecumque ligaveris super terram, ligata erunt et in coelis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Ibid. 18, 19). Dic frater; de solis gentibus hoc locutus est: Super hanc petram aedificabo, inquit, Ecclesiam meam? Ecclesiam, non baptizatas gentes vocat? homo necdum renatus, corpus est Christi? Quid solvo gentibus, quod non est ligatum? Nam si non reputatum est, nec ligatum. Quid alligo, quod nullo jure constringo? Gentilis homo, liber est Legi. Vide nunc e contrario, an in baptizatum utraque conveniant. Solvitur venia, quia peccato tenebatur; ligatur anathemate, quia solutus fuerat fide et per gratiam liberatus. Quod si ad gentes hanc solvendi licentiam vel ligandi spectasse concedam; multo magis ad baptizatos pertinuisse convincam. Nam si is solvi potuit vel ligari, qui non habuit vinculum; quanto magis ille quem fidei jura tenuerunt? XII. Ais posuisse Matthaeum: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum solus cum solo (Matth. XVIII, 15); ac statim subjunxisse Dominum: Quaecumque solveris in terra, soluta erunt et in coelis; ut ad fratris offensam pertinere videatur. Age, non vides quod supra dicit: Si in te peccaverit frater tuus: heic vero addit: Amen dico vobis. Quaecumque solveritis in terra, etc. Illud uni jussit, hoc pluribus relaxavit: illud ipse solvit in quem admittitur; hoc vero, Ecclesia: illud, sine sacerdote, sine fratribus; hoc ab omnibus impetratur. Quaecumque solveritis, inquit; omnino nihil excipit. Quaecumque, inquit: vel magna, vel modica. Attende quod ad Petrum dicat inferius id quod peccatur in hominem, septuagies et septies relaxandum; ut ostendat, alias vel semel posse. Tamen qui in Petrum peccat, Dominum laedit: sicut ad Samuel ipse significat: Non te nullius momenti fecerunt, sed me (I Reg. VIII, 7). Conceditur ergo vel semel Ecclesiae, quod nobis ipsis totiens imperatur. XIII. Nunc ad erraticam ovem, drachmam illam, et adolescentiorem filium revertamur: quae ego exempla cum strictim scripto priore tetigissem, tu plena repetisti, edocens et ostendens drachmam et ovem et filium minorem ad publicanos et peccatores; hoc est, humilem populum, non ad Christianae plebis imaginem, nec ad formam fidelium pertinere. Gratulor me doceri; intellectum vero non esse, moleste fero. Nam quid asseram? Ea quaecumque lex dicat, his qui sub lege sunt, dicere (Rom. III, 19); utique et hoc principaliter ad priores dictum esse consentio, sed in forma fidelium, sed in imagine futurorum, sicut Apostolus dicit: Haec autem in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos, fines saeculorum devenerunt. (I Cor. X, 11). Et iterum: Quae omnia illis umbrae erant futurorum bonorum (Hebr. X, 1). Certe ipse adnuis, ad publicanos et peccatores, hoc est, humilem populum, et ideo juniorem, illa dictata. Dic ergo: an populus Christianus ipse est junior? an in radicem cohaeserit? an illa membra compegerit? aedificatus, ut scriptum est, in fundamentis apostolorum et prophetarum, et ipso angulari lapide Christo Jesu (Ephes. II, 20). An Judaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium. Siquidem unus Deus, qui justificat impium ex fide, et per fidem (Rom. III, 29, 30). Certe ille humilis populus, quem Deus, drachmae, filio minori et oviculae conferebat, Ecclesia fuit: unde omnis turba credentium, unde populus Christianus. Huic corpori nostra etiam membra conjuncta sunt, et totae credentium portiones, ut in bonam olivam ex oleastro gentium convenirent, sicut Apostolus dicit: Participes pinguedinis ejus effectae (Rom. XI, 17)? atque ita unum omnes essemus in Christo, Judaeus et Graecus, servus et liber (Gal. III, 28). Si ergo cum illis humilibus unum corpus sumus, dicta sunt et ad nos quae veterum humiles audierunt: atque ita omni corpori nuntiatum est, quidquid de corporis parte praedicatum est. XIV. Dicam planius: ille posterior populus, ille pauper, ille mediocris, imago Ecclesiae fuit, anima humilis et modesta, anima liberata per Christum. Hanc venit Dominus salvam facere, hanc apud inferos non reliquit: haec est ovis illa quae humeris reportatur: id est, nisu et vigore patientiae. Haec est drachma, quae quaeritur: et vicinis, inventa monstratur. Vides formam ejus similitudini poenitentium convenire? Vides misericordiam usque ad hoc tempus extendi? Vides quaecumque Ecclesiae nascenti dicta sunt, ad plenitudinem Ecclesiae pertinere? Inde ibi Dominus adjecit: Sic erit gaudium in coelo super unum peccatorem poenitentiam agentem, quam super nonaginta novem justos, quibus non fuit opus poenitentia (Luc. XV, 7). Nam si omnia illa ad commonendos nos scripta sunt; cui tandem populus ille peccator humilis comparabitur, nisi populo poenitenti? Ac si figuris in ordinem recurrentibus, nonaginta novem sanae, omnis Ecclesia est; una vero erratica, delinquentium portiuncula est: ac drachma quae periit, miser ille peccator est: rediens post mala sua filius, redempto illi similis aestimatur. Jam recte a me positum vides, cum de poenitentium curatione tractarem, dixisse Dominum: Non est opus sanis medico, sed male habentibus (Matth. IX, 12). Recte et illud: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Quidquid de publicanis et peccatoribus dictum est, ad aegros omnes et omnes miseros pertinebit. XV. De solis, ais scriptum esse martyribus: Beati lugentes. Nemo ergo praeter illos, peccata sua plangit? Non David clamat: Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7). Et iterum: Quoniam cinerem, sicut panem edi; et potum meum cum fletu miscebam (Psal. CI, 10). Non Jacob dicit: Anni vitae meae durissimi (Psal. XLVII, 9). Non Apostolus ad Timotheum: Desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum (II Tim. I, 4)? Nec tamen hoc de martyre loquebatur. Quid nunc? Miseri poenitentes siccos habent oculos? Et qui peccasse se dolent, flere non norunt? Ipsi communicantes, ipsi fideles, lacrymas non habemus? Quempiam nostrum, gaudente mundo, gaudere delectat? Vos Novatiani, jam satiati estis, divites facti estis, sine nobis regnare coepistis (I Cor. IV, 8). Non ergo quisque miserabilis est, ita incipit esse miserandus. Post haec proponis, et dicis scriptum esse per Dominum: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; Qui autem in Spiritum sanctum peccaverit, non dimittetur ei neque hic, neque in futuro (Matth. XII, 31, 32). Aut ego fallor, aut istud exemplum contra te valet. Nam si omne peccatum et blasphemia relaxabitur, vides veniam poenitentibus non negari. Ergo omne peccatum, ergo ipsa quoque blasphemia. Habes additum secundum Lucam: Et in filium hominis peccaverit remittetur ei (Luc. XII, 10). Quid hoc amplius de misericordia Dei, de clementia judicantis? An non invidet oculus tuus, quia bonus est paterfamilias (Matth. XX, 15)? Non licet illi facere, quod vult? Quin immo, tu quis es qui judicas servum? Domino suo stat, aut cadit: Potens est autem Deus statuere illum (Rom. XIV, 4). Sed qui in Spiritu sancto blasphemaverit, ais, non remittetur ei (Matth. XII, 32). Soles, totas percurrere lectiones: cur hic non legisti, quid sit istud, In Spiritu? Habes supra scriptum, cum Dominus daemonia verbo fugaret, et virtutes multas speciali vigore compleret, dixisse Pharisaeos: Hic non expellit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum (Ibid., 24): hoc est, in Spiritum sanctum deliquisse, in ea blasphemasse quae per sanctum Spiritum gerebantur. In caeteris quippe peccatis, aut errore labimur, aut metu frangimur, aut carnis infirmitate superamur. Haec caecitas est non videre quod videas, et sancti Spiritus opera diabolo deputare, eamque gloriam Domini qua diabolus ipse superatur, diaboli appellare virtutem. Hoc est ergo quod non dimittetur: reliqua bonis poenitentibus, frater Symproniane, donantur. XVI. Posthaec, de sarmentis et vite proponis sic: Ait Dominus apud Joannem: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricultor est. Omne sarmentum in me quod non affert fructum, tollet illud; et omne fructiferum, purgabit illud (Joan. XV, 1). Vides igitur in sarmentis fructum requiri, id est bona opera poenitentiae, sicut Joannes ait: Facite ergo fructum dignum poenitentiae (Matth. III, 8). Vides sarmenta purgari, quae sunt detrimenta carnis, damna laetitiae, damna patrimonii, vitae labores; qui actus proprie poenitentium sunt. Vides etiam agriculturam Domini, qui ipsa etiam sarmenta non perdat, sed purget et colligat, aliqua plane in ignem, aliqua novellandis pastinandisque vineis. Eli sacerdos, ais, loquitur et dicit: Si vir in virum peccaverit, orabunt pro eo; si autem in Deum peccaverit quis orabit pro eo (I Reg. II, 25)? Joannes itidem: Si quis scit peccare fratrem suum peccatum non utique ad mortem, postulabit pro eo, et dabit illi vitam Deus. Est autem peccatum quod ad mortem ducit, non pro illo dico ut depreceris (I Joan. V, 16). Vides hoc totum ad peccata manentia pertinere, non ad eos qui aliquando peccaverint, et coeperint poenitere, ante quam quisquam pro illis roget. Longum est, ut exempla replicemus. Attende universa peccata quibus Dominus comminatur: jam videbis esse praesentia. Quod si non proderit justo in tempore iniquitatis suae praeterita justitia; non oberit impio in tempore justitiae suae iniquitas derelicta (Ezech. XVIII, 24), cum scriptum sit: Relinquat impius vias suas, et vir facinorosus cogitationes suas; et convertatur ad Deum et misericordiam consequetur (Isa. LV, 7). Quod si Deus etiam peccata praeterita punivit, deque transactis et praetermissis poenam suppliciumque constituit; age, non habet in sua potestate mutare sententiam? Non Rahab, non Nabuchodonosor regem, non Gabaonitas, non Ninivitas, non Segor a praedicto interitu liberavit? Non per ipsum, Joel vates haec intulit: Convertimini ad Dominum Deum vestrum, simulque jejunio, et fletu, et planctu; quia misericors est, patiens, et longanimus, et multae miserationis, et poenitens in malitiis. Et quis scit si reversus poenitebitur, et relinquet post se benedictionem (Joel. II, 12-14)? Quare sicubi constitutam peccantibus poenam probaveris, hoc tenebis, aut peccatis perseverantibus constitutam, aut libertatem Deo relictam mutandae, si poeniteas, ad meliora sententiae. XVII. Ais adhuc, scriptum: Quod si manus tua vel pes tuus scandalizaverit te, abjice eum abs te (Matth. V, 29). Quid sit hoc, Moyses, Deuteronomio testificante, praedixit: Si autem precatus fuerit te frater tuus (hi sunt enim oculi et manus nostrae) aut filia tua, aut uxor tua quae est in sinu tuo, aut aequalis animae tuae, dicens: Eamus et serviamus diis quos non noveras (Deut. XIII, 6). Deinde adjecit inferius: Deferes eum, et manus tua erit super ipsum ad occidendum eum. Vides ergo, non de poenitentibus dictum, sed de his qui non solum ipsi in facinore perseverant, verum etiam nos scandalizare non desinunt. Hi quamlibet chari sint, relinquendi: quamlibet utiles deserendi sunt. Proponis adhuc dixisse apostolum Paulum: Auferte malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 13): malum utique, perseverans, Caeterum, poenitentia malum non est, cum David dicat: Bonum est exomologesim facere Deo (Psal. CXI, 2). Nec tamen mecum est ille quem poenitet, nec parte sanctorum, nec pace conjungitur. Sed dicit Apostolus: Si quis frater nominatur, et sit aut fornicator, aut simulacris serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebrius, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere (I Cor. V, 11). Vides non sine causa esse positum, et sit, id est, qui necdum poeniteat, qui necdum improbus esse desierit. Et certe de avaris, et ebriosis, et maledicis, simul dictum est. Responde, frater, an nullus ejusmodi, vestra pace teneatur. Ergo inde est, et quod per Esaiam Deus clamat: Simul iniqui et peccatores peribunt (Isa. I, 28); non poenitentes, non misericordiae opera procurantes, quibus apud eumdem rursus Esaiam Deus dicit: Et si fuerint peccata vestra ut phaenicium, ut nivem dealbabo: et si ut coccum, ut lanam candidam ea efficiam (Ibid. 18). XVIII. Attamen, ut ais, Apostolus condemnavit errantem. Nam ad Corinthios prima ita dicit: Ipse ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi eum qui tale facinus admisit: in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis omnibus in virtute Dei, tradere ejusmodi satanae, in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini (I Cor. V, 3-5). Nota, frater, primum, quod non damnat eos cum quibus iste communicat: solus ipse qui tale facinus admiserat, satanae traditur, solus excluditur, salva pace sanctorum. Vos, omnes ecclesias pro uno peccatore damnatis? Deinde vides, quod hic ipse peccator incestus, non morti traditur, sed satanae, ad emendandum, ad colaphizandum, ad poenitendum. Denique ait, Ad interitum carnis, non tamen animae, non etiam spiritus: sed ad solius carnis interitum, tentationes scilicet, carnis angustias, detrimenta membrorum, sicut alibi de intemperantibus dicit: Tribulationem autem carnis patientur ejusmodi (I Cor. VII, 28). Vis hoc scire? in secunda Corinthiorum, hunc ipsum impium idem Paulus absolvit. Nam de ipso ait: Sufficit illi qui ejusmodi est, objurgatio ea quae fit a pluribus; ut e contrario magis donetis et consolemini, ne forte majore tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est: Propter quod obsecro vos, ut constituatis in eum charitatem (II Cor. II, 6-8). Item infra: Si cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, propter vos in persona Christi, ut non possideatur a satana (Ibid. 10). Vides Apostoli indulgentiam, proprias etiam sententias temperantem? Vides mitissimam lenitatem longe a vestro supercilio separatam? longe a Novatiani fronte dissimilem, communi vero vitae ac saluti omnium consulentem? XIX. At etiam in nos severus censor invelieris. Dicis, ex lege coelesti unum ex mandatis solvere non licere, nec communicare lupis agnos, et quod omnis consensus in crimine sit; et ideo qui picem tetigerit, inquinetur (Eccli. XIII, 1); nec sit ulla societas luci ad tenebras, aut templo Dei cum idolis, aut conventio Christi ad Belial (II Cor. VI, 14, 15). Ideoque David dicit: Furem videbas, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18). Ais tandem, quia nos Domini mandata rescindimus. Nos, unum apicem Legis inflectimus; an potius Novatiani, qui tota Ecclesiae, tota concordiae jura violarunt, qui post tot pacis annos, tot foedera sanctitatis, novas sibi leges, nova instituta, novos ritus pepererunt, arcanum justitiae inexorabili fronte simulantes? Nos in Ecclesiam lupos recepimus, qui haereticorum ora vitamus; an potius Novatiani, qui cum ipsi sint rapaces lupi, paulo miseriores oviculas reformidant? Nos consentimus malis, nos picem tangimus, nos tenebris cohaeremus, nos idolo et Belial jungimur; an illi qui Evaristum, qui Nicostratum receperunt, caeterosque ab Ecclesia recedentes, lingua, manu, moribus inquinatos? Nos cum adulteris et furibus convenimus; an illi qui Novatum, vitae suae et capiti praetulerunt; post interceptam pecuniam pupillorum atque viduarum; miseri parentis et partus uxoris parricidam, non modo non poenitentem, verum etiam gloriantem? Verum Paulus Apostolus dixit: Manus cito nemini imponas (I Tim. V, 21). Docet idem; vel tarde, vel post poenitentiam non negandas. XX. Sed perdita Hiericho, Achar filius Charmi propter furtum vestis occisus est. Age; vos, totos fures interficite pecuniarum nostrarum atque librorum; et in Novati ossa saevite. Jugum illud rursus accipite, quod neque nos, neque patres nostri portare potuerunt (Act. XV, 10). Quid cessatis, Novatiani, oculum pro oculo, dentem pro dente (Deut. XIX, 21) deposcere, animam postulare, Circumcisionis et Sabbati redintegrare commercium? Necate fures, lapidate petulantes. Nolite in Evangelio legere quod pepercerit Dominus etiam adulterae confitenti (Joan. VIII, 11), quam nemo damnarat: quod peccatricem quae lacrymis pedes ejus lavabat, absolverit: quod Rahab apud ipsam Hiericho urbem Phoenicum liberavit: quod Thamarem a sententia patriarchae absolverit: quod, Sodomis quoque pereuntibus, Loti filias non exstinxerit; liberaturus et generos, si futurum excidium credidissent. Age; non tenes dicere apud David Dominum: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 7)? Salomonis quoque sententiam non tacere; frater fratrem adjuvans, exaltabitur (Prov. XVIII, 9)? Quid Apostolus? Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto; vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, considerantes vosmetipsos ne tentemini. Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 1, 2). Et illud quod ante jam retuli: Opto enim anathema esse in Christo pro fratribus meis cognatis secundum carnem (Rom. IX, 3). Et iterum: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX, 22): hoc est, cum vulneratis, gemitus; cum aegrotantibus, laborem; mortem cum moriente partiri, casum fratrum cum statu suo posse miscere, aliquid de sua sanitate decidere, et deficientibus adhibere medicinam. XXI. Quid vobis prodest superba et aspera fronte durari, altis regere cervicibus, vultus torquere a miseris, auditus oculosque praecludere? Numquam (vos oro) cecidistis? Nulla in vestris mentibus macula est? Nulla in oculis (oro) festuca? Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9, sec. LXX)? Credo; vos justi, benevoli, temperantes, quibus membra omnia sana sunt, quibus omne corpus intactum, quibus medicus necessarius non est, nec medicina languorum. Intrate jam coelum; paradisi aditus, romphaea cedente, penetrate; tot nostrorum populis, Deum unicum confitentibus, dona vestra praecludite. Quae si se longe aliter habent quam implacabilis immanitas rigor rerum, et immanitas vestra mentitur; jam intelligitis Novatiani, Deum posse misereri; jam miseris fratribus de praeterito confitentibus, vel seram patere medicinam; jam vulneratum illum a Levita et sacerdote praeteritum, per Christum posse curari: jam Ecclesiae preces humilibus non negandas; jam manus sacerdotum miserandis fratribus exhibendas. Nos autem intelligimus, ut exprobras, Ecclesiam Dei, columbam non felle amaram, non unguium laceratione violentam, parvulis quoque plumis exiguisque. Scimus etiam puteum aquae vivae fontemque signatum, nulla haeretici gurgitis labe sordere, hortumque conclusum plenum oleribus magnis pariter et parvulis, vilibus atque pretiosis. Octo quoque animas ex arca, sed inter quas et Cham fuerit: et millia illa volucrum atque ferarum bina atque septena, munda pariter et immunda: fontes vero siccos, et nebulas turbinibus excitatas, haereticorum sterilitatem et insanarum vocum impetus arbitramur. Nec promittimus libertatem, cum ipsi servi simus poenae; sed crimina nostra confessi, reliquos etiam ut fateantur hortamur, credantque in eum qui justificat impium ex fide (Rom. III, 26), qui reflectit sententiam, adversus malitiam irrogatam (Joel. II, 13, sec. LXX). Attendimus quoque a falsis prophetis et lupis rapacibus, cum cavemus a vobis (Matth. VII, 15). Jannem vero et Mambrem sic restitisse Moysi, sicut vos catholicis, arbitramur. Inde sic ponit Apostolus: Quia sicut Jannes et Mambres restite runt Moysi, ita et hi resistunt veritati: homines mente corrupti et a Deo reprobi; sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut illorum fuit (II Tim. III, 8, 9). Quod in vos dictum esse manifestum est, qui neque proficere amplius, neque insipientiam vestram celare potuistis. XXII. Qui baptizatur a mortuo, nihil proficit (Eccli. XXXIV, 30); utique qui haeretico fonte dilutus, sic et qui peccatoris oleo ungitur, id est, qui spiritu satiatur immundo. Ergo et filii sanguinum vos eritis. Non enim pacem fratrum, sed sanguinem concupiscitis. Fides falsa, est vestra credulitas. Adultera mulier, haeretica congregatio est: Catholica enim, ab initio, de viri sui thoro et thalamo non recessit, nec alienos amatores aut extraneos concupivit. Vos exsulem formam novo colore pinxistis; vos thorum vestrum a conjugio separastis antiquo; vos a matris unicubae corpore recessitis, novo placendi genere, novis corruptelarum illecebris expoliti. Nam quod Cyprianum beatissimum mihi pro contrario teste proponis, quia in Epistola quae de Lapsis est, Moysen et Danielem et Job orasse pro peccatoribus dicat, nec impetrasse, dicente Domino: Et si tres in medio eorum fuerint Noe, Job et Daniel, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli salvi erunt (Ezech. XIV, 20). Utinam, utinam Cypriano teste nitaris, utinam tam salubribus sententiis acquiescas. Ille enim, cum lapsos ad poenitentiam cogeret qui poenitere nolebant, dicentes a confessoribus sive martyribus accepisse se pacem, docuit et ostendit, quod nec patriarchae illi pro non poenitentibus impetrarent. Etenim quis liberare possit invitum? quis pro superbis humiliari? quis pro non poenitentibus impetrare? Quod utique cum diceret, ad poenitentiae cogebat remedia. Nec contra se locutus est aliquid vir illius gravitatis et meriti, sed fundendas a peccatoribus preces docuit, et exomologesim diligendam. Ipsa tamen Cypriani exempla te permovent, quibus et Moysen et caeteros sanctos non impetrasse commemorat, qui pro peccatoribus postulabant. XXIII. Ain? Non vides Moysen pro quibus non impetraverit? Reversus ad populum, quid audit in castris? Voces ebriorum et cantus idolothyti personabant. Adhuc perseverabat in nequitia populus, adhuc in ipso crimine permanebat, ac poenitere non noverat. Attamen quis tibi nostrum dixit, quod Moyses non impetraverit? Dixerat quidem illi Deus; Deliquit ante me, delebo eum de libro (Exod. XXXII, 33). Dixerat tamen auctoritate judicis et Domini potestate; sed vide quam cito reflexerit sententiam, adversus populi malitiam irrogatam. Ausculta. Propheta statim, ibidem: Et precatus est, inquit, Moyses in conspectu Domini Dei sui; Quare, Domine, irasceris ita in populum tuum? et reliqua (Ibid. 21). Item infra: Et propitius factus est Dominus de malignitate quam dixerat facere populo suo (Ibid. 14). Vides lenitam esse iram Dei? Vides offensam esse placatam? Et pro populo non rogavit, nec quod fecerat poenitenti. XXIV. Sed Noe, inquis, et Daniel, et Job, filios et filias liberare non potuerunt. Et hoc tale est: si pro non rogantibus petant; si pro perseveranti in crimine deprecentur; si non singulos, si non paucos, sed millia multa defendant. Caeterum Noe domum suam a ruina publica liberavit; et Job recepit cuncta quae perdidit; et Daniel instantem illum sapientibus Babyloniae gladium oratione decussit. Lot certe pro salute oppidi, Paulus pro vectoribus navis orat. Sic absolvuntur a justis, qui poenitere noverunt. Postremo vel illud aspicio quod scriptum ait: Ipsi soli salvi erunt (Ezech. XIV, 20). Qui illi? Ipsi utique qui pro peccatoribus deprecantur, impune pro talibus postulabunt. Et cur Ecclesiam damnas? cur pro poenitentibus prohibes deprecari; si etiam pro his petere licet, quo quibus non licet impetrare? Lege igitur diligentius Cyprianum meum: lege totam de Lapsis epistolam: lege aliam quam ad Antonianum dedit; ubi exemplis omnibus Novatianus urgetur: jam scies quid de poenitentium curatione pronuntiet. Cyprianum loquor, vestra oppugnantem et catholica jura retinentem. Tertullianum post haeresim (nam multa inde sumpsistis) ipsum epistola sua, et ea ipsa quam catholicus edidit, audies confitentem, posse Ecclesiam peccata dimittere. XXV. Vides ergo Ecclesiam esse reginam in veste aurata et variegata (Psal. XLIV, 10); multorum utique corporum, multorumque populorum varietate compositam. Non est coloris unius ista pictura, nec in uno habitu emicat tanta diversitas. Pars illa indumenti tegit, ista componit. Nonnulla pectori adhaeret, aliqua ultimo sinu trahitur, et inter vestigia ipsa sordescit. Quaedam, purpurae martyrum comparatur; aliqua, serico virginali; nonnulla, sinu plicante, subsuitur, aut acu inserente reparatur. Alius enim sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7); et tamen una, in omnibus, regina componitur. Ergo eadem fecunda vitis et locuples, plures habens ramos, multo palmitum crine distentior; nihil ne ex istis hiberno frigore laboravit? nihil asperas grandines pertulit? nihil torridas incusavit aestates? Asperior est haec gemma palmitibus, ista fortior, illa sincerior; haec se diffundit in fructus, haec in solas exuberat frondes. Vitis tamen ubique formosa. Mater haec adolescentularum, quarum non est numerus (Cant. VI, 7). Calculare denique si potes catholicos greges, et duc in digitos nostrae plebis examina. Nec illa modo quae toto orbe diffusa sunt cunctis plena regionibus; sed haec, frater Symproniane, quae tecum in proximis finibus et vicina urbe consistunt. Contemplare, quot nostros unus aspicias, quot meorum populis solus occurras. Nonne ut stillicidia, fontibus magnis? nonne, ut ab oceano quaedam gutta, sorberis? Dic, dic an istae adolescentulae ex vestra plebe generentur, an tu solus has parias. Nostra est, inquam, ista regina electa matri suae atque perfecta (Ibid., 8). Nihil quippe electum, nisi melius et majus ex alio; nihil perfectum potest esse, nisi plenum. XXVI. Jam et illud attendite, an haec potissimum aedificata sit: In fundamentis prophetarum et apostolorum ex ipso angulari lapide Jesu Christo (Ephes. II, 20). Si ante te coepit, si ante te credidit, si a fundamentis prioribus non recessit, si non illa migravit, si non a reliquo corpore separata suos sibi magistros et propria instrumenta constituit, si quid insolitum argumentata est, si quid novi juris invenit, si corpori suo repudium pacis indixit: plane tunc a Christo recessisse videatur, tunc extra prophetas et apostolos constitisse. Haec igitur erit domus magna, locuples omnium diversitate vasorum, in qua purum refulget aurum, in qua ductile lucet argentum; verum, quae etiam lignea sicut scriptum est (II Tim. II, 20), et fictilia vasa dignatur. Magna enim domus multos movet usus, opera diversa sollicitat. Non solum quaerit argentum, nec aureo tantum delectatur ornatu. Subinde plus decet magna, contemptus; et inter nobiles ambitus, exigua quoque jocunda sunt. Nullus artifex opera sua despicit, nec vilia sibi putat esse quae fecit. Et unde pro peccatoribus passum putas Christum, nisi quod perdere noluit quidquid ipse formavit? Unde illum putas hodieque interpellare pro miseris, nisi quod modicum, eumque et despectissimum, non repellit; neminem, ex his quos acceperit, perditurus; ligneo licet ac fictili comparentur, atque ita in domo sua omnia vasa componit? XXVII. Tandem, frater Symproniane, non pigeat esse cum multis; tandem libeat reduvias Novatianorum, et praesegmina vestra contemnere; tandem catholicos greges et tam late patentes Ecclesiae populos intueri. Ubi unus, inquies, ibi et ego; et ubi duo, ibi Ecclesia: ubi unus tamen concors; ubi duo, pacifici. Ubi unus, et Ecclesia; quanto magis ubi plures? Meliores, inquit, duo quam unus: et spartum triplex non rumpitur (Eccle. IV, 12). Audi David: Psallam nomini tuo in ecclesia multa (Psal. XXXIV, 18). Et iterum: In populo gravi laudabo te (Ibid.). Et: Deus deorum locutus est, et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum (Psal. XLIX, 1). Quid semen Abrahae, secundum stellarum modos et numeros arenarum, vestra paupertate contentum? Benedicentur in te, inquit, omnes tribus terrae (Gen. XXII, 18). Dic; Novatianus has impleat? Non tam parum, sanguine suo redemit Deus, nec tam pauper est Christus. Cognosce jam, frater, Ecclesiam Dei dilatantem tabernacula sua, et aulaeorum palos dextra sinistraque figentem: intellige, ab ortu solis usque ad occasum laudabile nomen Domini (Psal. CXII, 3). Vide, vide, quaeso, Novatianis in verba luctantibus, catholicas agi toto orbe divitias. Super omnibus quibus a te sum consultus, instruxi. Nullum, ex propositis caput sententiamve praeterii. Ad ipsos apices et verba respondi. Si consulentis animo requisisti, amanter ostensum est: si lacessentis, haud segniter disputatum. Subjungam, cum vacuum erit, et aliam epistolam, in qua non vestra redarguam, sed nostra proponam: quam, si benigne et sine fastidio legeris, fortasse non laedet. Interim, in ista, peto ut singula quaeque percenseas. Omnia cito lecta praetereunt: si charismata meliora desideras, et bonae eruditionis animam geris, non facile tam vera contemnis. Dominus te in aeternum custodire et protegere dignetur, et Christianum vivere faciat ad concordiam spiritualem. Amen.