Epistolae (Paschalis I)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
1185

editio: Migne 1855
fons: Corpus Corporum

PasI.Episto168 102 Paschalis I Parisiis J. P. Migne 1851 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA. De inventione reliquiarum sanctae Caeciliae.

Cum summae apostolicae dignitatis apex in hoc divino perspectus nitore dignoscitur perfulgere, cum in exercendis Dei laudibus impensius studebit [conamur] exhibere certamen, ad hoc et injuncta nobis ejusdem apostolicae pastoralis compulsit sollicitudinis cura, quae ad stabilitatem piorum pertinere dignoscitur locorum, ubertim promulgare, et apostolicae institutionis censura confirmare. Et quia convenit nostro apostolico moderamini, ut diversa corpora sanctorum, quae diu inculta jacuerunt, cum summa vigilantia ob honorem omnipotentis Dei intra hujus almae urbis claustra honeste congregare, inter quos et corpus beatae Caeciliae martyris, pervigiles omnino inquirere deberemus: et quia jamdudum fama inter quosdam vulgaverat, quod ejusdem beatae Caeciliae corpus ab Aistulpho Longobardorum rege furtim fuisset ablatum, idcirco pene oblivionis obtentu postponere credebamus. Unde tamen, Domini annuente clementia, quadam die dum ante confessionem beati Petri apostoli psallentium, matutinali lucescente Dominica, residentes observaremus harmoniam, sopore in aliquo corporis fragilitatem aggravante, astitit nobis puella pulcherrima, et virginali aspectu et habitu decora. Et talia nobis intuens ait: Multas tibi gratias referimus quod cunctamen [certamen], quod in medium apposueras, frustratoriis relationibus pervulgatus sine causa, reliquisti, quia tanto penes me appropinquasti, quod ore proprio loqui communiter valeremus.

Et dum a nobis diligenter interrogata fuisset: Tu quis es, et quod est nomen tuum? quae talia me praemonendo [praesumendo], conaris? Si de nomine quaeris, Caecilia, inquit, famula Christi vocor. Cui subjungens dixi: Quomodo hoc credere possumus, cum olim fama relatum sit quod idem sacratissimae martyris corpus a Longobardis inde fuisset ablatum? Quae ita respondens dixit: Veritas est quod me multum desideraverunt et quaesierunt, sed gratia dominae meae semperque virginis Dei genitricis Mariae adfuit, quod nec me invenire, nec me deportare, sicut voluerant, hinc longius potuerunt. Sed sicut coepisti perge [perage], et sicut operaris indesinenter operare, quia omnipotenti Deo me tibi placuit revelare. Et corpus meum cum aliis corporibus sanctis quae sunt juxta me recondere stude intra muros urbis. Et haec dicens abscessit.

Tunc etenim pro hujus revelationis manifestatione, omni postposita difficultate, incunctanter et absque ambiguitate ipsius venerabilis virginis corpus inquirendum decrevimus. Qui et annuente Deo ejusque solito adjuvamine properantes in coemeterium sancti Sixti seu Praetextati situm foris portam Appiam (sicut in sacratissima illius passione manifeste narratur), inter collegas episcopos in aureis indumentis cum venerabili sponso reperimus. Ubi et linteamina, cum quibus sacratissimus sanguis abstersus est de plagis, in quibus spiculator trina percussione crudeliter se gesserat [incesserat], ad pedes beatissimae virginis in unum revoluta plenaque cruore invenimus. Quae omnia nostris manibus attrectantes [pertractantes], cum venerabili corpore honeste intra muros hujus Romanae urbis induximus.

Pro cujus desiderabili dilectione titulum, quem piae devotionis affectu sanctus papa I Gregorius doctor eximius dicaverat, laxatum existentem, Dei annuente clementia, in meliorem statum a novis fundamentis Dei ejusdem virginis corpus cum charissimo sponso, atque Tiburtio et Maximo martyribus, nec non Urbano et Lucio, utrisque pontificibus, sub sacro altari beatorum Andreae apostoli et Gregorii confessoris dedicantes collocavimus.

Ibique ad laudem creatoris instaurato monasterio beatorum Andreae apostoli et Gregorii confessoris, nec non in honorem sanctarum virginum et martyrum Agathae et Caeciliae infra ecclesiam in loco qui dicitur Collis Jacentis. In quo monachorum Deo servientium congregationi unanimi consuluimus pro quotidianis laudibus et pro subsidio, et luminarium continuatione, seu utilitate et stipendio monachorum diu noctuque Domino Deo nostro devotione debita persolvendis, etc.

EPISTOLA II. AD BARNARDUM VIENNENSEM ARCHIEPISCOPUM.

Paschalis episcopus servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo fratri Barnardo sanctae Viennensis Ecclesiae archiepiscopo

Quia sanctitatem tuam in Ecclesia Viennensi gubernationem suscepisse cognovimus, in Domino Deo nostro plurimum inde gaudemus. Unde apostolica vice monemus, ut in custodia gregis Dei studium tuae dilectionis prudenter invigilet. Pallii usum, quem ad sacerdotalis officii honorem, et ad ostendendam unanimitatem cum beato Petro apostolo, universus grex Dominicarum ovium quae ei commissae sunt, vim habere non dubium est, ab apostolica; sicut decuit, sede poposcisti. Ipsum igitur tibi Viennensique tuae Ecclesiae ut pote ab eisdem apostolis fundatae, majorum more libenter indulsimus, ad ostendendam in te tuamque Ecclesiam ejusdem sedis apostolicae charitatem: utque secundum morem Ecclesiae eo utaris, benigne designamus. Fraternitatem tuam necessario commonentes, ut creditae tibi Ecclesiae opus ita, Deo favente, exsequi studeas, ut adepta cujus ornaris studio dignitate, et probitate morum et vivacitate sollicitudinis et custodita integritate fidei amplius studeas adornari. Omnia etiam privilegia quae tuae pridem concessa sunt a praedecessoribus nostris Ecclesiae, volumus inconversa tibi et successoribus tuis permanere.

Scriptum per manum Theophylacti notarii et scriniarii, in mense Decembris, indictione 10. Bene valete. Data per manum Georgii bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, Nonis Decembris, imperante domino piissimo Augusto, Ludovico a Deo coronato, magno, pacifico, imperatore, ejus imperii anno 4 et patritiatus ejus 3.

EPISTOLA III. AD LUDOVICUM IMPERATOREM.

Honor quidem sanctorum in hoc mundo principaliter est quaelibet loca, nominibus eorum sacrata, divinitus venerari assidue; sed id fieri pleniter nequit, nisi a deputatis cultoribus ibi, quia non homines pro locis, sed pro bonis hominibus loca venerantur. Quicunque itaque localiter cuiquam jurat ( sic ) sanctorum, constat procul dubio jurasse illorum honestatem qui proprie ibi deputantur ad divinum cultum utendum, nec infirmasse videntur pro suo posse tutelam in eis videlicet rebus bene adeptis, quia locorum cultores, honor, et religio ex his continentur. Ideoque quilibet votor curiose debet eniti quatenus cultores sacri loci illius, ubi sibi est votum, quantum in se est, quiete sine molestia quiescere queant. Atque res ibi legitime pertinentes damnose nec pereant nec auferantur. Propterea, reverende in Christo charissime fili Ludovice, memento votionum sanctarum quas ad honorem sancti Petri coram sanctis reliquis, nec non clericis ac fidelibus tuis ante tempora pauca promisisti; et hujus rei gratia causas sitas in vestra ditione, velut proprias defende. Atque nostrum legatum Leonem exorcistam ibidem commorantem sic ab injuria conserva illaesum, ut apud homines perjurii famam, quod absit, non incurras, sed apud Dominum factorum sanctitatem obtineas.

EPISTOLA IV. AD PETRONACIUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM.

De confirmatione privilegiorum Ravennatis Ecclesiae.

Paschalis episcopus, servus servorum Dei, reverendo et sanctissimo fratri Petronacio archiepiscopo sanctae Ravennatis Ecclesiae, et per te in eadem Ecclesia in perpetuum.

Cum piae desideriis voluntate et laudande devotionis intentio apostolicis sit semper studiis adjuvanda, cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea quae legaliter geruntur et aequitati personae conveniunt, nulla valeat refragatione perturvare; sed irrefragavile jure Deo valeat permanere, et ob hoc apostolicis promulgatis sanctionibus propria, quae rationis suppetunt fas exiget possidenda confirmari. (Hucusque Liber Diurnus.) Igitur quoniam quidem fraterna sanctitas tua direxit nobis per Sergium religiosum diaconem sanctae tuae Ravennatis Ecclesiae privilegium domini Adriani quondam papae praedecessoris nostri, in quo confirmabit privilegia Leonis quondam imperatoris, facta ab Epiphanio quondam religioso notario, et scrinario, et apocrisario sanctae Ravennatis Ecclesiae, qui directus est a venerandae memoriae Damiano archiepiscopo, ut confirmatae sacrae essent praecedentes formulas ab ipso Leone imperatore tam divae memoriae prisci Justiniani, quamquam ceteris piissimis imperatoribus privilegia sanctae vestrae Ecclesiae praelargita, in quibus et aliis piis capitulis, et ut sine sacrilegio vel feritis rapinae ejus fines praelargitae sunt, et promulgationes. Postulabit quoque nobis tua almitas eadem ipsa per nostros apostolicos apices firmitatem accipere. Unde annuentes praeparatius sancimus, et confirmamus omnia quaecumque sunt privilegia edita in sancta vestra Ravennatis Ecclesia tam praedecessorum nostrorum, pontificum scilicet sanctae recordationis Hadriani et Leonis, seu praedecessorum illorum, quamque imperatorum, vel dona regum, aut a Christianis hominibus per donationibus vel venditionibus seu testamentis oblata, justo ordine generaliter et specialiter omnium sanctae tuae Ecclesiae largitatem conrovorationis firmitatem in perpetuum habere praecipimus, et confirmamus, ut nullum locum aut jus subjacentem sub dicione sanctae tuae Ecclesiae per quolibet adinventionis argumento, potentia quoquo modo audente, judicari suffultum civili aut militari praecinto usurpari vel subtrahere aut violare, vel novatione aedificationis inducere; sed si quis corutum aut cadentem templum renovare aut aedificare temptaverit, non habere licentiam ante hoc agere, nisi prius per solitam benedictionem paterna sanctitati vestrae sancta et venerabilis crux ibi figatur; neque qui ex alio episcopato dicione aut civitatis ibidem venientes et commorantes Deo amabiles clericos praesumere in subjacentibus vobis ecclesiis sine praeceptionem vestram sacerdotalem agere ministerium, magis autem et omnes advenarum religiosissimos clericos limites atque actiones vestram sanctitatem obaudire et definire et secundum divinarum legum et sacratissimarum regularum tenore effectum in eis inferre monasterio vestro sancti primi martyris Stephani, qui sic nominatur, fundamenta, et rejacet juxta palatium, cum omnibus eidem pertinentibus religiosis monachis, omnia veneranda oracula, ac monasteria, et ceteros venerandos locos sub parrochia existentes sanctitati vestrae, sub dicione et potestate sanctitati vestrae subjaceant, et per te sanctae tuae Ecclesiae et quecumque sacris eis privilegiis in integro observandis super his; nec nullum molestia aut angarias aut gravamina, aut excuvias quilibet inferre parti sanctae tuae Ecclesiae, nec non colonos aut partiarios et servos subjacentes parti sanctae vestrae Ecclesiae a quolibet omnium ad militandum subtrahere; sed si militati fuerint eos discingi et desmilitari juvemus, vestrae venerandae redituros parti; ut si quis talia temeranter praevaricari temptaverit, de his quae a nobis pie sancita sunt, et juste a nobis petistis, et per praesentem nostram apostolicam continetur formula, non solum nihil praevaleat, sed etiam pro talem atrocem audaciam, et omnium suarum facultatum amissione faciantur, nec non et animarum adversionis periculum minime declinare poterint, sufficientibus omnibus in ostensione sola hujus apostolicae nostrae exaracionis. Si quis vero contra hoc nostrum apostolicum praeceptum egerit, componat auri obriti libras quinque; insuper et anathematis vinculis sit innodatus, et perpetuae condemnationis submissus. Quod praeceptum confirmationis a nobis factum scrivendum praecepimus Timotheo notario et scriniario sedis nostrae, in mense Julie, indictione duodecima + Bene valete +.

Datum V Idus Julias per manum Sergii bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, imperante domino nostro perpetuo Augusto Ludovico a Deo coronato magno pacifico imperatore anno sexto, sed et Hlothario novo imperatore ejus filio anno . . . indictione duodecima.

EPISTOLA V. AD ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM [ Ger., AD MEDIOLANENSES]

Fraternae [aeternae] mortis crimen incurrit, quisquis cum potest frater [ Deest frater] fratrem a morte minime defendit. Nos quoque qui excellentiae vestrae summum discrimen audivimus, summi reatus poenam incurrimus, si tacemus; Domino per Prophetam terribiliter testante [Domino prophetante] quod profecto sanguinem fundit, qui impiorum iniquitatem tacendo dissimulat. Audivimus enim, quod valde miramur, quod sacri apud vos ordines pecuniis distrahuntur, dum quicunque tale aliquid attentaverit [acceptaverit] omnino haeretici comprobentur. sancto Spiritu per Gregorium intonante quia « quiquis per pecuniam ordinatur, ad hoc ut fiat haereticus promovetur. » Et ut nostrae hujus paginulae non praesumptionem [praesumptionis] sed timoris causam fuisse monstremus, beatus idem prosequitur: « Quisquis contra simoniacam et neophytorum haeresim pro officii sui loco vehementer non arserit, cum eo se non dubitet habiturum portionem, qui primus commisit hoc piaculare flagitium. » Quibus in verbis cum haeretica, et simoniaca, et neophytorum haeresis exprimatur, quod etiam [aeterna] morte dignissimum crimen sit apertissime declaratur, protestante per Augustinum divino oraculo, ac dicente: « Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem haereticum, vel schismaticum, quamvis multas eleemosynas faciat, vel etiam pro Christo sanguinem fundat, cum diabolo et angelis ejus aeterni ignis incendio mancipandum, nisi ante finem hujus catholicae vitae fuerit incorporatus et reintegratus Ecclesiae. » Hinc est quod Dominus vendentes et ementes de templo ejecit; Dathan, et Abiron ambientes terra glutivit; Simonemque [Magum] tentantem Petrus damnavit, omnesque simoniacos ecclesiasticis jaculis Petrus [ Deest vox Petrus] perpetuo anathemate condemnavit. Et turpe nimium est, ut in plenissimum jam vigorem confirmata Ecclesia tam ferali inimico succumbat; ideoque [de quo] in primordio suae infantiae tanta virtute triumphabat. Si quis autem objecerit, non consecrationes, sed res ipsas, quae ex consecratione proveniunt, vendi; videtur quidem aliquid dicere, nihil autem penitus sapere

Nam cum corporalis [ Deest vox corporalis] Ecclesia, aut episcopus, vel abbas, aut tale aliquid sine rebus corporalibus et exterioribus in nullo proficiat, sicut nec anima sine corpore temporaliter vivit. Quisquis eorum alterum vendit, sine quo alterum habere non [nos] provenit, neutrum non venditum non [ Deest non] derelinquit. Quam tamen objectionem sacer penitus canon exterminat, cum procuratorem vel defensorem Ecclesiae vel regulae subjectum [a Deo] per pecunias ordinari prohibeat, ut interventores quoque tanti sceleris anathematis mucrone succidat. Quid plura? si anathematizati et excommunicati, et ut vere haeretici simoniaci et neophyti a numero sunt fidelium [et] Ecclesiae separati, quis non videat quod hujusmodi sacerdotum aut clericorum missae et orationes Dominum ad iracundiam super populum provocent, quem placari talibus credebamus? Scriptum est enim: Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23); et ut [iterum] veri sacrificii locus extra catholicam Ecclesiam non est; unde et dicitur: Haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita (Tit. III, 10). Quomodo ergo tales episcopos, abbates vel religiosos [reliquos] clericos devitamus, si eorum missas audimus, cum quibus, si vel simul oramus, excommunicationem subimus? Quos quidem sacerdotes esse saltem credere omnino errare est, cum Petrus Simoni dicat: Pecunia tua tecum sit in perditionem; quia existimasti donum Dei pecuniis possidere (Act. VIII, 20). Ubi cum existimasti dicitur, patet quia non pro eo quod fecerit, sed quia facere se posse crediderit condemnatur, cum tamen minus sit existimare quam credere. Cum itaque haereticum qualemcunque esse, sit certa et indubitata damnatio, quid valet Arianos, Sabellianos, Photinianos, impiosque Manichaeos pene orbe pepulisse, si simoniaca et neophytorum haeresis, quae ut beatus Gregorius dicit, « ante omnes in sancta Ecclesia diabolica fraude surrexit » quasi prima et maxima Ecclesiae castitatem foeda nimium pollutione contaminetur? Igitur in Dominum et propter Dominum vestram excellentiam et omnes fideles Christi rogamus et obtestamur, si habere partem in Christo cupitis, summopere instate, ut tam saeva pestis, quae in universos jam populos usquequaque saeviendo aeterna morte multavit, vestra auctoritate et exemplo penitus destruatur, ne ulterius, quod absit, in Spiritum peccare, neque hic, neque in futuro saeculo remittatur.

ADNOTATIO COLLECTORIS IN HANC EPISTOLAM.

Epistolam hanc primum quidem a me evulgari olim putavi; dein fere integram nactus sum in Geroho; tandem cum jam praelo subjiciendam dedissem, integram reperi apud Ivonem Decret. par. II, c. 84, qui illam recitat sub praefixo titulo: Ex decretis Paschalis papae.