Jump to content

Epistolae (Paulinus - incertus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
Auctor incertus
saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 61

AuInPaN.Episto67 61 Auctor incertus (Paulinus Nolanus?) Parisiis J. P. Migne early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA.

Autor agit de bono tribulationis, per quam ad studia pietatis profecisse Marcellam gratulatur. 721 1. Magnam humilitati nostrae fiduciam scribendi ad venerationem tuam Christi caritas dedit, quae te fecit humilem corde pietatis, et divitem operibus benedictionis. Talis etenim de sanctis fidei tuae divitiis fama processit, ut ad nos quoque in longinquo positos penetraverit, et auditu gratiae Dei tamquam oleo laetitiae impinguaverit ossa nostra. Notum enim factum est nobis bonum tuum; quoniam illuminavit Dominus vultum suum super te. Segregavit te ab utero cognationis et terrae tuae, non regione, sed spiritu bonae voluntatis, ut de terrenis opibus fidelem sibi constituat in coelestibus earum participem, de quibus scriptum est: Mulieres sapientes aedificaverunt sibi domos. Haec autem 722 audientes de tua felicitate coelesti, effudimus coram Deo corda nostra, et in voce exsultationis epulantes diximus: Dominus mortificat, Dominus vivificat, deducit ad inferos et reducit. Dominus divites pauperes facit, humiles exaltat, quia calix in manu Domini hunc humiliat et hunc exaltat. Quod etsi ad omne mysterium regni pertinere videtur, attamen et ad tuam specialiter gratiam referri potest, quae magno Domini miserantis consilio exaltata es ut humiliareris, et humiliata ut exaltareris.

2. Non enim ignoramus, venerabilis soror et benedicta filia, tuam praeteritam in hoc seculo gloriam. Nam etiam vidimus te in tempore illo, quo domum tuam regalis affinitas ambiebat, eminentem in his honoribus qui destruuntur, quia et etsi ipsi quoque a Domino altissimo tribuuntur, quia omnis potestas a Deo est, attamen caduci et fragiles sunt qui sub hoc mundo aguntur, cujus figura ut umbra praeterit. Unde impensius admiramur gratiam quae tibi data est, et magnificamus in te Dominum, qui te in laboribus hominum posuit et salutifero paternae pietatis verbere visitavit, ut in paucis vexatam in multis bene disponeret, teste 723 Apostolo: In hoc mundo corripimur, ne cum hoc mundo damnemur. Unde et David ait: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Ita et in Salomone scriptum esse sine dubio in studiis spiritualibus posita didicisti quoniam Dominus quem diligit corripit et flagellat; Castigat autem omnem filium quem recipere dignatur disponendum ad vitam aeternam. De eo et Apostolus non confunditur, nec atteritur; sed magis gloriatur, et potens fit in infirmitatibus suis: qui ut nos suo confortet exemplo, fatetur et praedicat sibi ipsi, cui etiam usque in tertium coelum patuerat ascensus, et quem neque ignea illa rhomphaea ab aditu paradisi potuerat excludere, ubi etiam ineffabile omni linguae audierat arcanum; sed tamen ne extolleretur propter excellentiam revelationum, ita se ipsius, a quo in tantum glorificabatur, Domini moderamine gubernatum refert, ut apposito angelo Satanae in stimulum carnis suae, id est, in tribulationem corporis, deprimeretur salubriter, ne inflaretur inaniter. Propter quod, inquit, ter Dominum rogavi, ut recederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. 3. Quamobrem cum tali magistro et autore instructa, ad virtutem patientiae et spem gloriae aeternae, confidens esto, filia, sicut esse coepisti, et gloriare in praeteritis passionibus tuis, recolens et illa ejusdem doctoris eloquia. Fideliter enim, ut conscius arcanorum coelestium, contestatur non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Tribulatio, inquit, patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit; auia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, in qua caritate radicati omnia sustinemus. Propterea et David ait: Diligam te, Domine, virtus mea. Dilectio enim Domini virtus salutis est: quia Deus dilectio est, et qui manet in caritate in Deo manet. Sciens autem et propheta quia momentaneum tribulationis in hoc seculo immensum perennis gloria, ut Apostolus ait, pondus operatur, sanctus ille rex in psalmo, ut dignus habeatur igniri tentationum examine, dicit: Proba me, Domine, et tenta me. Unde et iterum idem psalmographus noster, quasi poenitens mundi hujus gloriae, confitetur cum dicit: Priusquam humiliarer ego deliqui. Et quia humiliatione curatus sit, statim dicit: Propterea eloquium tuum custodivi. Ob hoc rursus propheta: Da nobis, ait, auxilium de tribulatione; et: Vana salus 724 hominis est. Est enim vana salus hominum, quae putatur in hac tantum vita mortali esse, de qua homini dicitur: Homo sicut foenum dies ejus. Et quidem, tu san ctafilia, etiam documentis edocta es probare sententiam, quia omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni. Aruit foenum, et flos ejus decidit: verbum autem Domini, et qui fecit illud, manet in aeternum, sicut ipse Dominus manet in aeternum qui est ante secula. Ob hoc vere dictum est: Vana salus hominis, quia vana omnia sub coelo. Unde et in psalmis habes: Universa vanitas omnis homo vivens. 4. Sed de quo genere hominum ista dicat, in consequentibus docet de eis scilicet qui vane conturbantur amore divitiarum suarum, in quas sicut belluae caecae inhiant sine fine cupiendi et congerendi, thesaurizantes in terra, et ignorantes cui congregent eas, Relinquet, inquit, alienis divitias suas: et postquam in vanitate defecerint dies eorum, rapti in infernum omnes non domini, sed servi divitiarum suarum, nihil illic invenient in manibus suis, quia nihil praemiserunt, nisi aeternarum merita poenarum. Illa autem non est vana salus hominis, de qua dicitur: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua . Et iterum: Salus autem justorum a Domino est. Ideo et spes in Deo posita non confundet, quia salus vana non est quae speratur in Christo, et confertur a Christo. 5. Ergo quia accepisti auxilium de tribulatione, ne concupisceres humanam diem, et vana salute hominis gauderes: gloriare in Domino, et benedic eum, qui tibi tribuit intellectum, ne in via peccatorum stare persisteres, neque in filiis generationis istius permaneres, quibus non est salus: quia praevalescunt in vanitate sua veritatis immemores. Quia dum confidunt in multitudine divitiarum suarum, non ponunt Deum adjutorem suum. Tibi autem facta est sors in hereditate Jacob, et illuminati sunt oculi tui in agnitionem veritatis, ut intelligeres quia melius est modicum justo super divitias peccatorum multas. Ideo enim misericors et miserator Dominus, quia talibus suis praeparat adinventiones suas ad vitam hominum propagandam, permisit te istius seculi fluctibus ventisque jactari, ut, experta naufragium, de cetero similiter periclitari caveres. Itaque cuncta quae passa es, sicut intelligis, vulnera quidem corporis tui, sed et animae remedia fuerunt. 6. In circumcisione cordis fac opera tua, ut gloria tua non sit ex hominibus, sed ex Deo, 725 qui deponit potentes de sede, et exaltat humiles: et esurientes implet bonis, et divites dimittit inanes. Deus scientiarum Dominus, vide quanta gloriam tuam recompensatione mutavit, qui de te maluit participem rerum coelestium fieri, quam ad finem terrestrium permanere, ut ab humana dignitate transires in regnum Dei. Et quidem multis hominibus hujus seculi vanitate captivis, similia Deus auxilia percipiendae in aeternum salutis offerre dignatur: sed plerique, superantibus sana consilia sollicitudinibus divitiarum ac delectationibus corporum, nolunt intelligere ut bene agant, et malunt lata via perditionis spatiari cum multis, quam angustam semitam invenire cum paucis. Unde et tu, beatissima, cui donatum est non indurari pia castigatione, sed corrigi; neque gloriari in divitiis, sed spem et rem in Deo ponere, et a sorte divitum peccatorum dividi, quorum cor ut coenum est, quia et cor sicut thesaurum suum in terram demergunt; transi ad beatorum pauperum sortem, quorum formam Christus accepit, et factus est refugium pauperi. Neque divites, sed pauperes beati, quorum esse pronuntiat regnum coelorum. 7. Tuum est ergo nunc in magna gratiarum actione confiteri et psallere Domino: quae ita, ut audivimus, et habitu et corde humilitatis ornata es, ut linguae et menti tuae Davidica verba conveniant: Bonum mihi est, quod humiliasti me; ut discerem justificationes tuas . Adjicere etiam quod statim sequitur vere poteris: Bonum mihi est lex oris tui super millia auri et argenti. Elegisti enim thesauros tuos ponere in praeceptis Altissimi. Dicimus et nos congratulantes tibi in verbis prophetae: Gaude, filia Sion; laetare, filia Hierusalem, et obliviscere malorum quae tibi de hujus seculi bonis orta sunt: quae elegisti tibi bonam partem, quae non auferetur tibi. Nemo enim potest auferre thesauros repositos in sinu Christi, neque 726 evertere domum in ipso angulari lapide fundatam. Non enim ligno putribili, neque stipula fragili, aut foeno arescente, super infirmam arenam aedificium collocasti, sed super immobile fundamentum quod est Christus, praeter quod aliud fundamentum nemo potest ponere inconsummandum, argento, et auro et lapidibus pretiosis exstruere coepisti in Christo. Et quia perficis hoc aedificium, Dei enim aedificatio est, ille sapiens architectus insistit operi tuo, ut doceat te percurrere cursum bonum, oblivisci quae retro sunt, et extendi ad bravium supernae vocationis, ut apprehendas in quo apprehensa es, et accipies coronam justitiae, et diadema gloriae de manu Domini. Cumque magna dies illa in igne coeperit revelari, non concremetur opus tuum sapientis ignis examine, sed probetur. Nec exstinguatur lumen tuum, sed inter stellas clariores emicet, inter illos qui fulgebunt sicut sol in regno Dei, et sicut luna in aeternum perfecta: quos etiam per diem sol non uret, neque luna per noctem. Erunt enim in Hierusalem urbe illa coelesti permanentes: cui ipse Dominus, ut scriptum est, erit et nomen et lumen. 8. Videntes ergo et praevidentes in spiritu revelationis magnam tibi perennium gaudiorum messem florescere, exsultamus in Domino, et gaudentes fructibus tuis in voce exsultationis psalmi canimus: Magna opera Domini, exquisita inter omnes voluntates ejus: quia multum abundavit bonitas ejus, superabundare tribulationibus tuis: quandoquidem te in eorum sorte vocavit perenni laetitia et hereditate coelesti, et in honore regali, et in consessu superjudiciali. Tolerandae sunt in hoc seculo humilitates passionis, quae tibi a Deo recompensabuntur: et tu, benedicta, similiter, interim his verbis consolare, ut et veterum dolorum obliviscaris, et in praesenti proposito, quo ad opera salutaria elevasti manus tuas corde perfecto firmata, fiducialiter futurorum bonorum tibi perpetuam felicitatem festiva 727 meditatione promittas, teque ipsam in coelum animo gestiente praecurras; ut dum corpore moraris in terra, jam ad Christum mente pervenias: dumque Christum conaris imitari, et vestigio ejus affigeris, depositis oneribus et impedimentis atque compedibus, quibus seculi hujus divites attinentur, sedentes in tenebris et umbra mortis, tu jam liberata et expedita comiteris Dominum majestatis crucifixum, cujus imaginem non potest portare, nisi qui in hoc seculo nudum se reddit et mortuum, ut secundum ipsum Dominum dicat: Venit enim princeps mundi hujus, et in me nihil invenit; vel secundum prophetam David: Factus sum inter viventes quasi mortuus, ut sic inter mortuos libera possis juxta Apostolum dicere: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus. Gaude quia facta es sicut gloriosa Judith, inter virtutes pudicitae meritis viduitatis incorruptae potens, sicut et Anna venerabilis in jejuniorum castimonia orationi instans nocte ac die. EPISTOLA II. Autor Celanciam nobilem matronam, a qua obnixe rogatus de hoc fuerat, docet quomodo inter honores, divitias, matrimonii onera, vitam suam sancte ac religiose ducat. Eam ad divinae Scripturae lectionem hortatur; et admonens ne de generis nobilitate superbiat, docet in quo sita sit vera nobilitas; item quid viro suo debeat. Eam demum redarguit quod inconsulto viro castitatem Deo voverit. (Vide Dissert. 6, n. 2.) 1. Vetus Scripturae celebrata sententia est; esse pudorem quo gloria inveniatur et gratia, et esse rursus pudorem qui soleat parere peccatum. Cujus dicti veritas, quamquam satis ad omnium intelligentiam ipsa sui luceat claritate, mihi tamen nescio quo modo in praesenti causa propius innotuit. Provocatus enim ad scribendum litteris tuis, quae miris hoc a me obsecrationibus flagitabant, diu, fateor, de responsione dubitavi, silentium mihi imperante verecundia; cui tamen fortissime resistebat, et vim faciebat precum tuarum fidelis ambitio; pugnabatque acriter cum haesitatione mea humilitas obsecrantis; et magna quadam fidei violentia oris claustra pulsabat: cumque sic animum in utroque nutantem cogitatio diversa libraret, pene pudor exclusit officium. Sed me illa, quam supra posui, Sapientis sententia armavit ad depellendam inutilem verecundiam, et damnosum 728 silentium resolvendum; cum utique ipsam scribendi causam tam honestam viderem esse, tam sanctam, ut peccare me crederem si tacerem, illud mecum Scripturae reputans: Tempus tacendi, et tempus loquendi. Et iterum: Ne retineas verbum in tempore salutis. Et illud B. Petri: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem.

2. Petis namque, et sollicite ac violenter petis, ut tibi certam ex Scripturis sanctis praefiniamus regulam ad quam tu ordines cursum vitae tuae; ut, cognita Domini voluntate, inter honores seculi et divitiarum illecebras, morum magis diligas supellectilem; atque ut possis in conjugio constituta, non solum conjugi placere, sed etiam ei qui ipsum indulsit conjugium. Cui tam sanctae petitioni, tamque pio desiderio non satisfacere, quid aliud est, quam profectum alterius non amare? Parebo igitur precibus tuis, teque paratam ad implendam Domini voluntatem ipsius nitar incitare sententiis. Idem est enim verus omnium Dominus ac Magister, qui nos placere sibi jubet, et docet quo modo placere ei possimus. Ipse itaque te informet, ipse te doceat, qui interroganti in Evangelio adolescenti quid faceret ut mereretur vitam aeternam, divina continuo mandata proponit ostendens nobis ejus voluntatem esse faciendam, a quo speramus et praemia; propter quod alio testatur loco: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum. Quo manifeste illud ostenditur, nos non sola Dei confessione tanti praemii magnitudinem promereri, nisi fidei et justitiae opera conjuncta sint. 3. Qualis enim est illa confessio, quae sic Deo credit, ut pro nihilo ejus ducat imperium? aut quomodo ex animo ac vere dicimus, Domine, Domine; si ejus quem Dominum confitemur praecepta contemnimus? Unde ipse in Evangelio dicit: Quid autem vocatis me, Domine, Domine; et non facitis quae dico? Et iterum: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Et rursum loquitur per prophetam: Filius honorificat patrem, et servus dominum suum timet. Et, si Pater ego sum, ubi honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? Ex quo apparet nec honorari ab eis Dominum nec timeri, qui ejus praecepta non faciunt. Unde ad David expressius dicitur, qui peccatum admiserat: Et pro nihilo duxisti Dominum. Et ad Heli fit sermo Domini: 729 Qui honorificat me, honorificabo eum; qui autem pro nihilo me habent, ad nihilum redigentur.

4. Et nos securo ac bono animo sumus, qui per singula quaeque praecepta, inhonorantes Deum clementissimum, Dominum ad iracundiam provocamus; ejusque imperium superbissime contemnendo, in tantae majestatis imus injuriam? Quid enim umquam tam superbum, quid vero tam ingratum videri potest, quam adversus ejus vivere voluntatem, a quo ipsum vivere acceperis? quam illius praecepta despicere, qui ideo aliquid imperat, ut causas habeat remunerandi? neque enim obsequii nostri Deus indiget, sed nos illius indigemus imperio. Mandata ejus desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum: quoniam in custodiendis illis retributio multa. Et ideo nobis irascitur, idcirco magis illa immensa Dei bonitas offenditur, quia eam per tanti etiam praemii detrimenta contemnimus: nec solum imperia, sed etiam promissa illius pro nihilo ducimus Unde saepe, immo semper illa nobis Domini est revolvenda sententia: Si vis ad vitam venire, serva mandata; hoc enim tota nobiscum lege agitur; hoc prophetae, hoc apostoli docent; hoc a nobis et vox Christi et sanguis efflagitat, qui ideo pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei qui pro illis mortuus est. Vivere autem illi, non est aliud quam ejus praecepta servare, quae nobis ille, quasi certum quoddam dilectionis suae pignus, servanda mandavit. Si diligitis, inquit, me, mandata mea servate. Et, qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. Ac rursus: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat. Grandem vim obtinet vera dilectio. Et qui perfecte amatur, totam sibi amantis vendicat voluntatem. Nihil est imperiosius caritate. Nos si vere Christum diligimus, si ejus nos redemtos sanguine recordamur, nihil magis velle, nihil omnino debemus agere, quam quod illum velle cognoscimus. 5. Duo autem sunt genera mandatorum, in quibus clauditur tota justitia: prohibendi unum est, jubendi alterum. Ut enim mala prohibentur, ita praecipiuntur bona. Ibi otium imperatur, hic studium; ibi coercetur 730 animus, hic incitatur. Ibi fecisse, hic non fecisse, culpabile est. Unde et propheta dicit: Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Declina a malo, et fac bonum. Et beatus Apostolus: Odientes malum, adhaerentes bono. Hoc itaque duplex diversumque praeceptum, prohibendi scilicet et imperandi, aequo omnibus jure mandatum est. Non virgo, non vidua, non nupta ab hoc imperio libera est. In quovis proposito, in quovis gradu, aequale peccatum est vel prohibita admittere, vel jussa non facere. Neque vero eorum te seducat error qui ex arbitrio suo eligunt quae potissimum Dei mandata faciant, quaeve quasi vilia ac parva despiciant; nec metuunt ne, secundum divinam sententiam, minima contemnendo paulatim decidant. 6. Stoicorum quidem est, peccatorum tollere differentiam, et delicta omnia paria judicare, nec ullum inter scelus et erratum discrimen facere. Nos vero, etsi multum inter peccata distare credimus, quia et legimus: tamen satis prodesse ad cautionem dicimus, etiam minima pro maximis cavere. Tanto enim facilius abstinemus a quocumque delicto, quanto illud magis metuimus; nec cito ad majora progreditur, qui etiam parva formidat. Et sane nescio, an possimus leve aliquod peccatum dicere, quod in Dei contemtum admittitur. Estque ille prudentissimus, qui non tam considerat quod jussum sit, quam illum qui jusserit; nec quantitatem imperii, sed imperantis cogitat dignitatem. 7. Aedificanti itaque tibi spiritualem domum, non super levitatem arenae, sed super soliditatem petrae, innocentiae inprimis fundamentum ponatur, super quod facilius possis arduum culmen justitiae erigere. Maximam enim partem aequitatis implevit, qui nulli nocuit: beatusque est, qui potest cum sancto Job dicere: Nulli nocui hominum, juste vixi cum omnibus. Unde audenter et simpliciter loquebatur ad Dominum: Quis est ille qui judicetur mecum? id est, Quis tuum adversum me potest implorare judicium, ut se laesum a me convincat? Purissimae conscientiae est, secure canere cum propheta: Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Unde idem alibi dicit: Non fraudavit eos Deus bonis, qui ambulant in 731 innocentia. Itaque malitiam, odium, atque invidiam, quae vel maxima, vel sola semina sunt nocendi, Christiana a se propellat anima; neque manu tantum aut lingua, sed corde quoque custodiat innocentiam; nec opere modo, sed voto etiam nocere formidet. Quantum enim ad peccati rationem pertinet, nocuit et qui nocere disposuit. Multi nostrorum illum absolute atque integre definiunt innocentem, qui ne in eo quidem ulli noceat, quo prodesse desistat. Quod si est verum, tum demum laetare de innocentiae conscientia, si, cum potes, adjuvare non desinas; si vero divisa inter se ista atque distincta sunt; aliudque est, non nocere, quod semper potes; aliud prodesse, cum possis: aliud malum non facere, aliud operari bonum; illud tibi rursum occurrat, non sufficere Christiano, si partem unam justitiae impleat, cui utrumque praecipitur. 8. Neque enim debemus ad multitudinis exempla respicere, quae, nullam morum disciplinam sequens, nullum vivendi tenens ordinem, non tam ratione ducitur quam quodam impetu fertur. Nec imitandi nobis illi sunt, qui sub Christiano nomine gentilem vitam agunt, et aliud professione, aliud conversatione testantur: atque, ut Apostolus ait, Deum confitentur se nosse, factis autem negant. Inter Christianum et gentilem non fides tantum debet, sed etiam vita distinguere, et diversam religionem per diversa opera monstrare. Nolite, ait Apostolus, jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? qui autem consensus templo Dei cum idolis. 9. Sit ergo inter nos et illos maxima separatio. Disjungitur certo discrimine error et veritas. Illi terrena sapiant, qui coelestia promissa non habent: illi brevi huic vitae se totos implicent, qui aeterna nesciunt; illi peccare non metuant, qui peccatorum impunitatem putant; illi serviant vitiis, qui non sperant futura praemia virtutum. Nos vero, qui purissima confitemur fide, omnem hominem manifestandum esse ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum, sive malum; procul esse debemus a vitiis, dicente Apostolo, Qui autem Christi 732 sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Nec turbam sequantur errantem, qui se veritatis discipulos confitentur. 10. Duas certe conversationis vias, et distincta in diversum itinera vivendi, Salvator in Evangelio ostendit: Quam, inquit, spatiosa via quae ducit ad mortem et multi sunt qui intrant per eam. Et rursum: Quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. Vide quanta inter has vias separatio sit, quantumque discrimen. Illa ad mortem, haec tendit ad vitam: illa celebratur et teritur a multis, haec vix invenitur a paucis: illa enim vitiis per consuetudinem, quasi declivior ac mollior, et velut quibusdam amoena floribus voluptatum, facile ad se rapit commeantium multitudinem; haec vero, insueto calle virtutum, tristior atque horridior, ab his tantum eligitur quibus non tam delectatio itineris cordi est quam utilitas mansionis. Asperam enim nobis et insuavem virtutum viam nimia facit vitiorum consuetudo; quae si in partem alteram transferatur, invenietur, sicut Scriptura dicit, semita justitiae levis. Ponamus ergo jam rationem vitae nostrae, et, per quam potissimum gradiamur viam, conscientia teste discamus. Omne enim quod agimus, omne quod loquimur, aut de lata aut de angusta via est. Si cum paucis angustum iter et subtilem quamdam semitam invenimus, ad vitam tendimus, si vero multorum comitamur viam, secundum Domini sententiam imus ad mortem. 11. Si ergo odio atque invidia possidemur, si cupiditati et avaritiae cedimus, si praesentia commoda futuris praeferimus, per spatiosam viam incedimus: habemus enim ad haec comitum multitudinem, et late similium stipamur agminibus. Si iracundiam libidinemque explere volumus, si injuriam vindicare, si maledicenti remaledicimus, et adversus inimicum inimico animo sumus, aeque cum pluribus ferimur. Si vel adulamur ipsi, vel adulantem libenter audimus, si verum dicere gratia impedimur, et magis offendere animos hominum timemus quam non ex animo loqui, de multorum item via sumus. Tot nostri sunt socii quot extranei veritatis. At e contrario, si ab his omnibus vitiis sumus extranei, si purum ac liberum animum praestamus, 733 et, omni cupiditate calcata, solis studemus divites esse virtutibus, per angustam viam nitimur; conversatio enim ista paucorum est. estque perrarum atque difficile idoneos hujus itineris comites reperire: quin etiam multi hac ire se simulant, et per diversa errorum diverticula ad viam multitudinis revertuntur, ideoque timendum est ne quos duces recti hujus itineris habere nos credimus, eos comites habeamus erroris. 12. Si igitur inveniuntur exempla quae nos per hanc ducant viam, et rectum Evangelii tramitem teneant, sequenda sunt; sin vero ea vel deficiunt, vel deficere putantur, apostolorum forma universis proposita est. Clamat vas electionis Paulus, nosque quasi ad angustum hoc iter convocans, dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Certe, quod est amplius omnibus, ipsius Domini relucet exemplum, qui in Evangelio ait: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde. Si periculosum est imitari illos de quibus dubitas an imitandi sint, hunc certe imitari tutissimum est, atque ejus vestigia sequi, qui dixit: Ego sum via, veritas et vita. Numquam enim errat, qui sequitur veritatem; unde et apostolus Johannes ait: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. Et beatus Petrus ait: Christus pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur, tradebat autem judicanti se injuste; qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut, peccatis mortui, justitiae vivamus. 13. Cesset omnis excusatio errorum, auferantur peccandi foeda solatia. Nihil omnino agimus qui nos per multitudinis exempla defendimus; et, ad consolationem nostram aliena saepe numerantes vitia, deesse nobis dicimus quos debeamus sequi. Ad illius exemplum mittimur quem omnes fatemur imitandum. Atque ideo praecipua tibi cura sit, legem nosse divinam, per quam possis quasi praesentia cernere exempla sanctorum, et quid faciendum sit quidve vitandum, illius consilio discere. Maximum enim ad justitiam auxilium est, implere divinis eloquiis animum, et quod opere exsequi cupias, semper corde meditari. Rudi adhuc populo et hominibus ad obedientiam insuetis per Moysen imperatur a Domino ut, in signum memoriae qua praecepta 734 Domini recordentur, per singulas vestimentorum fimbrias habeant cum cocco hyacinthini coloris insignia, ut etiam casu huc illucque respicientibus oculis mandatorum coelestium memoria nascatur, de quibus fimbriis Pharisaei redarguuntur a Domino, quod eas perverso usu, non ad commonitionem praeceptorum Dei, sed ad ostentationem sui habere coeperint, ut scilicet quasi de majoris observationis diligentia sancti a populo judicarentur. 14. Tibi vero servanti non jam litterae praecepta, sed spiritus, divinorum mandatorum memoria spiritualiter excolenda est; cui non tam frequenter recordanda sunt praecepta Domini, quam semper cogitanda. Sint ergo divinae Scripturae semper in manibus tuis, et jugiter in mente volvantur. Nec sufficere tibi putes mandata Dei memoria tenere, et operibus oblivisci; sed ideo illa cognosce, ut facias quidquid faciendum didiceris: Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Latus quidem et immensus divinae legis campus extenditur, qui diversis testimoniis veritatis, velut coelestibus quibusdam floribus, vernans, mira oblectatione legentis animum pascit ac refovet. Quae omnia semper cognoscere, secumque revolvere, ingens ad conservandam justitiam beneficium est. Sed quasi ad compendiosum quoddam commonitorium illa tibi Evangelii eligenda sententia est, et superscribenda cordi tuo, quae ad totius justitiae breviarium dominico ore profertur: Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis. Cujus praecepti vires exprimens, jungit ac dicit: Haec enim lex et prophetae. Infinitae namque sunt species partesque justitiae, quas non modo stylo persequi, sed cogitatione etiam capere difficillimum est; quas omnes una ac brevi sententia comprehendit, et latentem hominum conscientiam, secreto animi judicio, aut absolvit, aut damnat. 15. Ad omnem igitur actum, ad omne verbum, ad omnem etiam cogitatum, haec sententia retractetur, quae tibi quasi speculum quoddam paratum, et ad manum semper positum, qualitatem tuae voluntatis ostendat, ac etiam vel de injusto opere redarguat, vel de justo laetificet. Quotiescumque enim talem in alterum habueris animum, qualem in te ab altero servari cupis, aequitatis viam tenes: quoties vero talis erga alterum fueris, qualem in te vis neminem, iter justitiae dereliquisti. En totum illud divinae legis arduum, totumque difficile: en ob quam causam dura imperia 735 Domino reclamamus, et dicamus nos vel difficultate vel impossibilitate mandatorum premi. Nec sufficit quod jussa non facimus, nisi etiam jubentem injustum pronuntiemus, dum ipsum aequitatis autorem non modo dura et ardua, sed etiam impossibilia praecepisse conquerimur. Omnia, inquit, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis. Conjungi vult inter nos atque connecti per mutua beneficia caritatem, omnesque homines vicario inter se amore copulari: ut id unoquoque praestante alteri, quod sibi ab omnibus praestari velit, tota justitia, et praeceptum hoc Dei, communis sit utilitas hominum. Et o miram clementiam Domini! o ineffabilem Dei benignitatem! praemium nobis pollicetur, si nos invicem diligamus, id est, si nobis ea praestemus invicem quorum vicissim indigemus, et nos superbo simul et ingrato animo ejus renitimur voluntati cujus etiam imperium beneficium est. 16. Nulli umquam omnino detrahas, nec aliorum vituperatione te laudabilem videri velis; magisque vitam tuam ordinare disce, quam alienam carpere. Ac semper Scripturae memor esto dicentis: Noli diligere detrahere, ne eradiceris. Pauci admodum sunt qui huic vitio renuntient: raroque invenies qui ita vitam suam irreprehensibilem exhibere velint, ut non libenter reprehendant alienam; tantaque hujus mali libido mentes hominum invasit, ut etiam qui procul ab aliis vitiis recesserunt, in istud tamen quasi in extremum diaboli laqueum incidant. Tu vero hoc malum ita effuge, ut non modo ipsa non detrahas, sed ne alii quidem detrahenti aliquando credas. Nec obtrectatoribus autoritatem de consensu tribuas, ne eorum vitium nutrias annuendo. Noli, inquit Scriptura, consentaneus esse cum derogantibus adversus proximum tuum; et non accipies super illum peccatum. Et alibi: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam. Unde et beatus David, diversas innocentiae species justitiaeque dinumerans, de hac quoque virtute non tacuit, dicendo: Et opprobrium non accepit adversus proximos suos; propterea quod ipse non solum adversatur, sed etiam persequitur detrahentem. Ait enim: Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. Est sane tale hoc vitium, quod vel imprimis exstingui debeat, et ab eis qui se sancte instituere volunt, prorsus excludi. Nihil 736 enim tam inquietat animum, nihil est quod ita mobilem mentem ac levem faciat, quam facile totum credere, et obtrectatorum verba temerario mentis assensu sequi; hinc enim crebrae dissensiones, hinc odia injusta nascuntur. Hoc est quod saepe amicissimis etiam inimicos facit, dum concordes quidem, sed credulas, animas maliloqua lingua dissociat. At contra, magna quies animi, magnaque est morum gravitas, non temere de quoquam sinistri aliquid audire. Beatusque est qui ita se contra hoc vitium armavit, ut apud eum detrahere nemo audeat. Quod si haec in nobis esset diligentia, ne passim obtrectatoribus crederemus, jam omnes detrahere timerent, ne non tam alios, quam se ipsos viles detrahendo facerent. Sed hoc ideo malum celebre est, idcirco in multis fervet hoc vitium, quia pene ab omnibus libenter auditur. 17. Adulatorum quoque assentationes et noxia blandimenta fallaciae velut quasdam pestes animae fuge: nihil est quod tam facile corrumpat mentes hominum, nihil quod tam dulci et molli vulnere animum feriat. Unde et quidam sapiens ait: Verba adulatorum mollia feriunt autem interiora ventris. Et Dominus loquitur per prophetam: Popule meus, qui beatificant vos, seducunt vos, et semitas pedum vestrorum dissipant. In multis, isto maxime tempore, regnat hoc vitium, quodque est gravissimum, humilitatis ac benevolentiae loco ducitur: eo fit, ut qui adulari nescit, aut invidus aut superbus putetur. Est sane grande et subtile artificium, laudare alterum in commendationem sui, et decipiendo, animum sibi obligare decepti, quodque hoc maxime vitio agi solet, fictas laudes certo pretio vendere. Quae haec tanta est levitas animi, quae tanta vanitas, relicta propria conscientia alienam opinionem sequi, et quidem fictam atque simulatam; rapi vento falsae laudationis, gaudere ad circumventionem suam, et illusionem pro beneficio accipere? Tu ergo, si vere laudabilis esse cupis, laudem hominum ne requiras illique praepara conscientiam tuam, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium; et tunc laus tibi erit a Deo. 18. Sit igitur intentus ac vigilans: et adversus peccata semper armatus animus tuus. Sermo in omnibus moderatus et parcus, et qui necessitatem loquendi magis indicet 737 quam voluntatem. Ornet prudentiam verecundia, quodque praecipuum in feminis semper fuit, cunctas in te virtutes pudor superet. Diu ante considera quid loquendum sit; et adhuc tacens provide, ne quid dixisse poeniteat. Verba tua ponderet cogitatio, et linguae officium animi libra dispenset; unde Scriptura dicit: Argentum et aurum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos; et attende, ne forte labaris lingua. Numquam malum verbum de ore tuo procedat, quae ad cumulum benignitatis juberis etiam maledicentibus benedicere. Misericordes, inquit, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, neque maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes. 19. Mentiri vero atque jurare lingua tua prorsus ignoret: tantusque in te sit veri amor, ut, quidquid dixeris, juratum putes; de quo Salvator ad discipulos ait: Ego autem dico vobis, non jurare omnino. Et paulo post: Sit autem sermo vester, est, est; non, non; quod autem his abundantius est, a malo est. In omni igitur actu atque verbo quieta mens et placida servetur; semperque cogitationi tuae Dei praesentia occurrat. Sit humilis animus ac mitis, et adversus sola vitia erectus: numquam illum aut superbia extollat, aut avaritia inflectat, aut ira praecipitet; nihil enim quietius, nihil purius, nihil denique pulcrius ea mente esse debet, quae in Dei habitaculum praeparanda est: quem non auro templa fulgentia, non gemmis altaria distincta delectant, sed anima ornata virtutibus. Ideo et templum Dei sanctorum corda dicuntur, affirmante Apostolo, qui ait: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. 20. Nihil habeas humilitate praestantius, nihilque amabilius: haec est enim praecipua conservatrix et quasi custos quaedam virtutum omnium; nihilque est quod nos ita et hominibus gratos et Deo faciat, quam si, vitae merito magni, humilitate infimi simus; propter quod Scriptura dicit: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam. Et Dominus loquitur per prophetam: Super quem alium requiescam, nisi super humilem, et quietum, trementem sermones meos. Verumtamen humilitatem sequere, non quae ostenditur atque simulatur gestu corporis, aut fracta voce verborum, sed quae puro affectu cordis exprimitur. Aliud est enim, virtutem 738 habere; aliud, virtutis similitudinem; aliud est rerum umbras sequi, aliud veritatem. Multo deformior illa est superbia, quae sub quibusdam humilitatis signis latet. Nescio enim quomodo turpiora sunt vitia, cum virtutum specie celantur. 21. Nulli te umquam de generis nobilitate praeponas, neque obscuriores quasque, et humiliore loco natas, te inferiores putes. Nescit religio nostra personas accipere, nec conditiones hominum, sed animos inspicit singulorum; servum et nobilem de moribus pronuntiat. Sola apud Deum libertas est, non servire peccatis. Summa apud Deum est nobilitas, clarum esse virtutibus. Quid apud Deum in viris nobilius Petro, qui piscator et pauper fuit? quid in feminis beata Maria illustrius, quae sponsa fabri describitur? sed illi piscatori et pauperi coelestis regni a Christo creduntur claves; haec sponsa fabri meruit esse mater illius a quo ipsae claves datae sunt; elegit enim Deus ignobilia et contemtibilia hujus mundi, ut potentes ac nobiles ad humilitatem facilius adduceret. Nam et alias frustra sibi aliquis de nobilitate generis applaudit, cum universi paris honoris et ejusdem apud Deum pretii sint, qui uno Christi sanguine sunt redemti: nec interest qua quis conditione natus sit, cum omnes in Christo aequaliter renascamur. Nam et si obliviscimur quia ex uno omnes generati sumus, saltem id semper meminisse debemus, quia per unum omnes regeneramur. 22. Cave, ne si jejunare aut abstinere coeperis, te putes esse jam sanctam; haec enim virtus adjumentum est, non perfectio sanctitatis; magisque id providendum est, ne tibi hoc, quod licita contemnas, securitatem quamdam illicitorum faciat. Quidquid supra justitiam offertur Deo, non debet impedire justitiam, sed adjuvare: quid autem prodest tenuari abstinentia corpus, si animus intumescat superbia? quam laudem merebimur de pallore jejunii, si invidia lividi simus? quid virtutis habet vinum non bibere, et ira atque odio inebriari? Tunc, inquam, praeclara est abstinentia, tunc pulcra atque magnifica castigatio corporis, cum est animus jejunus a vitiis. Immo qui probabiliter ac scienter abstinentiae virtutem tenent, eo affligunt carnem suam, quo animae frangant superbiam: ut quasi de quodam fastigio contemtus sui atque arrogantiae descendant ad implendam Domini voluntatem, quae maxime in humilitate perficitur. Idcirco a variis 739 ciborum desideriis mentem retrahunt, ut totam ejus vim occupent in cupiditate virtutum: jamque minus jejuniorum et abstinentiae laborem caro sentit, anima esuriente justitiam. Nam et vas electionis Paulus, cum castigat corpus suum, et in servitutem redigit, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, non ob solam, ut quidam imperiti putant, hoc facit castitatem, non enim huic tantummodo, sed omnibus omnino virtutibus abstinentia opitulatur; neque magna aut tota Apostoli gloria est non fornicari: sed hoc agit ut castigatione corporis erudiatur animus; quantoque nil ex voluptatibus concupiscit, tanto magis possit de virtutibus cogitare; ne perfectionis Magister imperfectum aliquid in se ostendat; ne Christi imitator extra praeceptum quidquam aut voluntatem Christi faciat, neve minus exemplo quam verbo doceat; cumque aliis praedicaverit, ipse reprobetur, audiatque cum Pharisaeis: Dicunt enim, et non faciunt. 23. Apostolici vero et praecepti est et exempli, ut habeamus rationem non conscientiae tantum, sed etiam famae. Non superfluum, et a fructu vacuum, gentium Magister hoc docet: vult enim etiam extraneos ad fidem homines per fidelium opera proficere, ut religionem ipsam religionis disciplina commendet. Et ideo sicut luminaria in mundo lucere nos jubet, in medio nationis pravae et perversae. ut incredulae mentes errantium ex nostrorum actuum lumine ignorantiae suae tenebras deprehendant, unde et ipse ad Romanos ait: Providentes bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Et alibi: Sine offensione estote Judaeis, et gentibus, et Ecclesiae Dei, sicut ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis. Beatus est qui tam sancte tamque graviter disposuit vitam suam, ut de eo sinistri aliquid ne fingi quidem possit; dum adversus obtrectatorum libidinem pugnat meriti magnitudo, nec fingere quisquam ausus est quod a nullo putat esse credendum. Quod si id assequi difficile atque nimis arduum est, saltem hanc adhibeamus vitae nostrae diligentiam, ne malae mentes occasionem inveniant detrahendi; ne ex nobis scintilla procedat, per quam adversus nos sinistrae famae flamma confletur: alioquin frustra irascimur obtrectatoribus nostris, si eis ipsi obtrectandi materiam ministramus. Si autem, nobis diligenter atque sollicite omnia ad 740 honestatem providentibus, cunctisque actibus nostris timorem Dei praeferentibus, illi nihilominus insaniunt: consoletur nos conscientia nostra; quae tunc maxime tuta est, tunc optime secura est, cum ne occasionem quidem male de se sentiendi dedit: illis enim vae dicitur per prophetam, qui dicunt quod bonum est malum, qui lucem appellant tenebras, et quod dulce est amarum vocant. Nobis ergo Salvatoris aptabitur sermo: Beati estis cum vobis maledixerint homines mentientes. Nos modo id agamus, ut male de nobis nemo loqui absque mendacio possit. 24. Ita habeto sollicitudinem domus, ut aliquam tamen vacationem animae tribuas. Eligatur tibi opportunus, et aliquantum a familiae strepitu remotus locus, in quem tu, velut in portum, quasi ex multa tempestate curarum te recipias, et excitatos foris cogitationum fluctus secreti tranquillitate componas. Tantum ibi sit divinae lectionis studium, tam crebrae orationum vices, tam firma et pressa de futuris cogitatio, ut omnes reliqui temporis occupationes facile hac vacatione compenses. Nec hoc ideo dicimus, quo te retrahamus a tuis: immo id agimus, ut ibi discas, ibique mediteris qualem tuis praebere te debeas. 25. Familiam tuam ita rege et confove, ut te matrem magis tuorum quam dominam videri velis, a quibus benignitate potius quam severitate exige reverentiam. Fidelius et gratius semper obsequium est, quod ab amore, quam quod a metu proficiscitur. Praecipue autem in conjugio venerabili atque immaculato apostolicae regulae ordo teneatur. 26. Servetur imprimis viro autoritas sua, totaque a te discat domus quantum illi honoris debeat. Tu illum dominum obsequio tuo, tu magnum illum tua humilitate demonstra; tanto ipsa honoratior futura, quanto illum amplius honoraveris. Caput enim, ut ait Apostolus, mulieris est vir: nec aliunde magis reliquum corpus ornatur, quam ex capitis dignitate. Unde idem alibi dicit: Mulieres, subditae estole viris, sicut oportet in Domino. Sed et beatus Petrus apostolus ait: Similiter autem mulieres subditae sint viris, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant. Si ergo etiam gentilibus maritis debetur honor jure conjugii, quanto magis reddendus est Christianis? 27. Atque ut ostendat quibus ornamentis etiam viris junctae feminae decorari debeant, ait: Quarum sit non extrinsecus capillatura, 741 aut circumdatio auri, aut vestimentorum cultus; sed qui absconditus cordis est homo, in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Domino ornabant se, subjectae propriis viris, sicut Sara obediebat Abrahae, dominum suum vocans. Haec autem praecipiens, non eas jubet squalere sordibus, et horrentibus pannorum assumentis tegi; sed immoderato cultui et nimis exquisito interdicit ornatui; simplicemque commendat ornatum atque habitum, de quo et Vas electionis ait: Similiter autem et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa; sed, quod decet mulieres, promittentes castitatem per opera bona. 28. Reperi vero te miro fidei ardore succensam, aliquot jam ante annos continentiam proposuisse, et reliquum vitae tuae tempus pudicitiae consecrasse. Magni hoc animi signum, et perfectae virtutis indicium est renuntiare subito expertae voluptati, fugere notas carnis illecebras, et calentis adhuc aetatis flammas fidei amore restinguere. Sed illud quoque simul didici, quod me non mediocriter angit ac stimulat, te videlicet tantum hoc bonum absque consensu et pacto viri servare coepisse; cum hoc apostolica omnino interdicat autoritas, quae in hac dumtaxat causa non modo uxorem viro, sed etiam virum uxoris subjecit potestati. Uxor, inquit, sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem et vir potestatem non habet sui corporis, sed mulier. Tu vero quasi oblita foederis nuptialis, pactique hujus ac juris immemor, inconsulto viro, vovisti Domino castitatem. Sed periculose promittitur, quod adhuc in alterius potestate est; et nescio quam sit grata donatio, si unus offerat rem duorum. Multa jam per hujuscemodi ignorantiam et audivimus et vidimus scissa conjugia; quodque recordari piget, occasione castitatis adulterium perpetratum: nam dum una pars se etiam a licitis abstinet, altera ad illicita delapsa est. Et nescio in tali causa quis magis accusari, quis amplius culpari debeat; utrum ille qui repulsus a conjuge fornicatur; an illa quae, repellendo a se virum, eum fornicationi quodam modo objicit. Atque ut super hac causa quid veritas habeat agnoscas, pauca mihi de divina autoritate ponenda sunt. Apostolicae doctrinae regula nec cum Joviniano aequat continentiae opera nuptiarum, nec cum Manichaeo 742 conjugia condemnat. Ita Vas electionis ac Magister gentium inter utrumque temperatus incedit ac medius, ut remedium incontinentiae indulgeat, et ad praemium provocet continentiam. Totusque in hac causa ejus hic sensus est, ut ex utriusque sententia proponatur castitas, aut certe ab utroque debitum commune solvatur. 29. Sed ipsa jam Apostoli verba ponamus, totamque hanc causam a sui principio retractemus. Loquitur ad Corinthios: De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere. Et quamquam hic laudaverit castitatem; tamen, ne aliquibus videatur prohibere conjugia, subjungit: Propter fornicationem autem, unusquisque suam uxorem habeat [ et unaquaeque suum virum habeat]: uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Mulier autem sui corporis potestatem non habet, sed vir; et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem. Ac rursus, ne tanta pro nuptiarum parte dicendo videretur excludere castitatem, sequitur: Nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Et statim quasi recusat hoc quod dixit, ad tempus, ne non tam perpetuam quam temporalem ac brevem continentiam docere videatur; ait enim: Propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Unde hoc quod dixit, ad tempus, docet meditationem debere fieri castitatis, ut per certa intervalla temporum, quasi exploratis continentiae suae viribus, sine periculo utrique promittant, quod semper est ab utroque servandum. Quid vero absolute velit, manifeste dicit: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum, id est, in jugi ac perpetua castitate vivere. 30. Videsne quam caute, quam provide, quam sine ullius occasione scandali, Magister firmaverit de castitate sententiam, nolens tantum bonum in unius temeritate nutare, quod ligare et confirmare debet consensus amborum? Et revera quid ea castitate firmius est, quidve tutius, quam quae, ex duorum coepta sententia, ab utroque velut in commune servatur? Nec de se tantum pars altera sollicita mutuo se ad virtutis animet perseverantiam; hoc enim, sicut alia quoque bona, non tantum coepisse, sed perfecisse laudandum est. Jamdudum, ut intelligis, scopuloso difficilique in loco versatur oratio, nec audet in alterutram declinare partem, dum aequaliter utrumque formidat; sed ex nostra difficultate tuum agnosce discrimen: maluimus enim te contristare forsitan vera dicendo, quam 743 ficta adulatione decipere. Duplex, ut vides, malum aequale et anceps periculum est: ex utroque arctaris, ex utroque constringeris. Contemnere omnino virum atque despicere, aperte contra Apostoli sententiam est. Perdere vero tanti temporis castitatem, et Deo non reddere quod promiseras, timendum atque metuendum est, ut vulgo dicitur: Facile ex amico inimicum facies, cui promissa non reddas. Sic enim Scriptura dicit: Quod si voveris votum Domino Deo, non moreris reddere illud, quia quaerens quaerit illud Dominus Deus abs te, et erit tibi in peccatum. Ait ergo: Debitam honorificentiam viro exhibe, ut ex utroque Domino debitum, quod vovisti, reddere possis. De cujus conscientia non diffidimus, si paululum expectasses; non quod te a bono castitatis retrahamus, sed hujus animum ad castitatis oraculum totis viribus incitemus, ut voluntarium sacrificium offerat Deo in odorem suavitatis, ut exuta mens a cunctis retinaculis mundanis atque corporalibus voluptatibus sit, ut valeas plenius inhaerere Dominicis praeceptis; quod tamen ne quid a nobis negligenter esse dictum arbitreris, divinarum Scripturarum testimoniis edocuimus, sicut etiam Apostolus dicit: Et erunt duo in carne una; jam non una caro, sed unus spiritus. 31. Hoc sacramentum magnum est, arduumque est iter castitatis: sed magna sunt praemia; vocatque nos Dominus in Evangelio dicens: Venite, benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum ab origine mundi. Idem ipse Dominus dicit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris; jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Dicit enim idem Dominus his qui ad sinistram ejus erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus: nescio vos, operarii iniquitatis. 744 Erit ibi fletus et stridor dentium. Illi utique omnes plangent, illi lugebunt, qui ita curis se vitae praesentis involvunt, ut obliviscantur futuram; quos, somno quodam ignorantiae et malae securitatis oppressos fluctibus, Domini comprehendet adventus, unde ipse in Evangelio ait: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae: ne forte superveniat in vos repentina dies illa; tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. Et rursum: Vigilate et orate, nescitis enim quando tempus sit. 32. Beati sunt qui ita exspectant, ita illum speculantur diem, ut se ad eum quotidie praeparent; qui, non de praeterita sibi justitia blandientes, secundum Apostolum per dies singulos in virtute renovantur. Justitia enim justi non proderit ei, a quo die justus esse disierit. Sicut etiam iniquo non nocebit iniquitas sua, a die quo se ab iniquitate converterit. Nec sanctus ergo securus esse debet, quamdiu in hujus vitae agone versatur; nec desperare peccator, qui secundum praedictam prophetae sententiam, uno die justum se efficere potest; sed totum, quo tenditur, spatium vitae tuae est, ut peragere possis justitiam, nec de praeterita justitia confidens remissior efficiaris. Sed, sicut dicit Apostolus, Posteriora obliviscens, ad ea autem quae anteriora sunt me extendens, ad destinatum persequor bravium supernae vocationis, sciens scriptum esse cordis inspectorem Deum. Et idcirco satagit, ut animam mundam habeat a peccato. Propter quod scriptum est: Omni custodia serva cor tuum. Et iterum: Diligit Dominus munda corda. Accepti autem sunt ei omnes immaculati. Idcirco age ut ordines reliquum tempus vitae tuae sine offensa, ut possis secure canere cum propheta: Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Et iterum: Introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. Quia inchoasse non sufficit, sed perfecisse justitia est.