Jump to content

Epistolae (Paulus Alvarus Cordubensis)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


Epistolae

Epistolae (Paulus Alvarus Cordubensis), J. P. Migne 121.0513A

I. 121.0411D|

Aurelio Flavio JOANNI Paulus ALVARUS.

1.

Nosti, mi dilectissime, fomitem dulcedinis charitatem 121.0412D| existere, et amicorum veracium glutinum veram dilectionem esse. Ea enim vera est dicenda concordia, et gratuita dilectio comprobanda, quam 121.0413A| non rerum labilium conjungit necessitas, sed aeternalium nectit praemiorum sponte benignitas: quam sanctarum Scripturarum edulia sociat, et amor divinae intelligentiae individue ligat. Haec est vera charitas, quae casum non novit, quae inter morigeros tantum clarifice fulget, quae finiri cum saeculo nescit, quae etiam post interitum mundi auctiori lumine inenarrabili splendore clarescit. Quam dulcedinis ineffabilem gloriam, et pene a mortalibus non quanta est opinatam, optemus, reverendissime, omni nisu conatibus nostris amplectere, et per charitatis in utrosque augmentum, quantum nobis posse est, nostram efficere. Credo enim, mi sublimissime, quod primordia amicitiae nostrae non a rebus caducis sumpsit exordium, sed a rebus aeternis coepit 121.0413B| initium. Unde opportunum est, ut ad eum finem tendat mentium nostrarum intentio, quo a primitus inchoata ipsa fuit dilectio; ut in amplius crescendo, perenni munere nostra ditetur affectio. De caetero charitatis dulcedinis vestrae coactus, et scientia inlustrioris animi vestri compulsus, quae vobiscum verbo tenus disputavi, penes me in magnorum virorum volumina desquisivi: et quae de his invenire potui, manu propria ipse in procinctu conscripsi. Vestrum est, o inlustrissime, aut in mei sensus sentententiam pedibus introire, aut cum talibus dignum protinus respuere. Si enim quod dixi non videtis sequendum, cum his procul dubio quorum secutus sum dignum, judicatis utique respuendum. Patere me oro errare cum talibus libere, qui nulla veritas 121.0413C| citra istorum firmata est opere, nisi forsitan vestra subtilissima et acerrima discussio alio hoc illos dixisse probaverit modo: quod si cognovero, et aperte per scripta vestra probavero, illico veniam celeriter postulabo. Paratior enim sum vera cognoscere, quam falsa defendere.

2.

Ac primum de eo quod dixi, sanctos et apostolicos viros non verborum compositionibus deservire, sed sensuum veritate gaudere: nec per artem Donati, sed per simplicitatem currere Christi; quid inde B. Hieronymus dixerit, quid senserit, quid suo orsu nobis indiderit, audire vestra patienter clementia jubeat: et si aliter sentiendum est, disserere nobis non pigeat. In libro enim acalcie consignatus est in Epistola ad Colossenses: « Illud enim, ait, 121.0413D| quod crebro diximus: Et si imperitus sermone, non autem scientia (II Cor. XI), nequaquam Paulum de humilitate, sed de conscientiae veritate dixisse, 121.0414A| etiam adprobemus. Profundos enim et reconditos sensus lingua non explicat. Et cum ipse sentiat quid loquatur, in alienas aures puro non potest transferre sermone. » Item ad Galatas idem doctor: « Qui putant Paulum juxta humilitatem, et non vere dixisse: Et si imperitus sermone, non autem scientia, defendant hujus loci consequentiam. Debuit quidem secundum ordinem dicere: Vos qui spirituales estis, componite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, considerantes vosmetipsos, ne et vos tentemini (Gal. VI), et non plurali inferre numero singularem. Hebraeus igitur ex Hebraeis, et qui esset in vernaculo sermone doctissimus, profundos sensus aliena lingua exprimere non valebat, nec curabat magnopere de verbis cum sensum haberet in tuto. » 121.0414B|

3.

Item de illo quod acriter refutavi, et pene non aequo animo vos dicentem audivi, quid inde doctores censere, hic breviter identidem adnotavi. Vestrum est hoc etiam utiliter trutinare, et sic infirmis libere trutinata proferre. Beatus Augustinus in tricesimi septimi psalmi expositione ad locum sic dicit: « Domine, Deus, meus, ne dicesseris a me. Si a corpore non recessit, recessit a capite? Cujus ergo vox erat, nisi primi hominis? Ex illo enim se ostendens veram carnem portare, dixit: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? (Psal. XXI.) Non illum dimisit Deus. Si te non dimittit credentem in se, Christum dimiteret Pater et Filius et Spiritus sanctus? Sed personam in se transfiguraverat prioris hominis. Scimus, dicente Apostolo, quia vetus homo crucifixus est cruci cum 121.0414C| illo (Rom. VI). Non autem careremus vetustate, nisi nos crucifigeret in infirmitate. Ad hoc venit, ut renovemur in illo; quia desiderando eum et passionem ejus renovamur. Ergo vox erat infirmitatis, vox erat nostra, qua dictum est: Quare me dereliquisti? Inde ibi dictum est, verba delictorum meorum; tanquam diceret: Ex persona peccatoris in me transfigurata sunt. »

4.

Item beatus Ambrosius in libro nono contra Arium de Incarnatione Domini disputans: « Non capiantur quod audit: Quare me dereliquisti; sed intelligunt quod secundum carnem ista dicantur, quae longe a plenitudine Divinitatis aliena sunt. Aliena sunt enim a Deo verba delictorum meorum, quia aliena sunt et delicta verborum. Sed 121.0414D| quoniam delicta aliena suscepi, etiam debitorum alienorum verba suscepi, ut derelictum me a Patre Deo esse dicam, qui apud Deum semper sum. »

121.0415A| Item ipse in libro septimo cata Lucam: « Ergo nec ego erubescam fateri quod Christus non erubuit magna voce confiteri, vel evidens manifestatio contestantis Dei secessionem divinitatis et corporis. Hic enim habes: Clamavit Jesus voce magna dicens: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? (Marc. XV.) Clamavit homo divinitatis separatione moriturus. Nam cum divinitis libera mortis sit, utique mors esse non poterat, nisi vita discederet, quia vita divinitas est. Hoc dictum ita accipiendum, non quia humanitas passionem ferebat. »

5.

Item ex libro Beati contra Elipandum: « Cum dicit: Qui me misit, mecum est, nec me dereliquit. Et alio loco: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? ipse unus est: in ambas naturas me et me dicit. 121.0415B| Num cum dicit: Nec me dereliquit, divina est. Cum autem dicit: Me dereliquisti, humana est. Quia Deus hominem susceperat, et ipse homo mori habebat, et divinitas quae vita erat, exsul erat a morte; ideo per mortem crucis relinquendus erat usque ad resurrectionem ipsius. Non quod divinitas reliquerit carnem suam, sed quod non moritura erat cum carne sua. Quia sic in sepulcro carnem suam commanendo non deseruit, sicut in utero Virginis connascendo formavit. Fidei ergo nostrae sic convenit, ut homo filius dicat: Quare me dereliquisti? Et Deus Filius, qui cum Patre aequalis est, dicat: Qui me misit mecum est, nec me dereliquit. Et cum ex utroque unus sit filius, cavendum est, ne aliquis dicat: Homo est mortuus, et Deum eum excitavit. Hoc illi dicunt 121.0415C| qui secundum carnem eum praedicant adoptivum et secundum divinitatem proprium. »

6.

Item sanctus Fulgentius in libro ad Petrum directo: « Ex utero, inquit, matris idem Deus homo factus exivit, et in cruce idem Deus homo factus pependit: et in sepulcro idem Deus homo factus jacuit: et ab inferis idem Deus homo factus die tertia resurrexit: sed in sepulcro secundum carnem solam idem Deus jacuit: et in infernum secundum solam animam descendit, qua de inferis ad carnem die tertio revertente, idem Deus secundum carnem, qua in sepulcro jacuit, resurrexit: et quadragesimo post resurrectionem die idem Deus homo factus in coelum ascendens, in dextera Dei sedens, inde in finem saeculi ad judicandos vivos et mortuos venturus. » 121.0415D|

7.

Item superius nuncupatus Libanensis Beatus: « Quod si discutere volueris, et rationem de Deo et homine facere praesumpseris, continuo in laqueum perditionis immergeris. Non ergo debemus dicere illum 121.0416A| Deum, et istum hominem: unum habemus et adoramus cum Patre et Spiritu sancto Deum: non nominem, quartam introducentes personam, sed cum ipsa carne propria unum adoremus Christum Filium Dei Deum juxta Ephesini concilii verae fidei documentum, quod ait: Cavemus autem de Christo dicere: Propter adsumentem adoro adsumptum, et propter invisibilem adoro visibilem. Horrendum vero super hoc etiam illud dicere: Is qui susceptus est cum eo qui suscepit non nuncupatur Deus. Qui enim haec dicit, dividit iterum in duos christos eum qui unus est, hominem seorsum in partem, et Deum similiter in parte constituens. Evidenter enim denegat unitatem, secundum quam non alter cum altero coadoratur, aut nuncupatur, sed unus intelligitur Christus 121.0416B| Jesus, Filius Dei unigenitus, una servitute cum propria carne venerandus. »

8.

Item sanctissimus Augustinus: « Idem sibi auctor et opus est. Quia fecit carnem in utero Virginis, adest auctor operis. Quia ipse in hac nasci dignatus est, adest opus auctoris, qui ut inlocali motu ad matrem veniens, ineffabili potentia uterum matris gignendus implevit: et quod totum est substantiae plenitudine non privavit. Ita ergo uno atque eodem tempore totus in inferno, totus in coelo: illic patiens injuriam carnis, hic non relinquens gloriam deitatis. Erat denique apud inferos resurrectio mortuorum, erat super coelos vita viventium: vere mortuus, vere vivus, in quo et mortem susceptio mortalitatis 121.0416C| accepit, et vitam divinitatis servata non perdidit. In quo dum humilitas patienti, facienti virtus ascribitur; idem Christus uno atque eodem tempore, uno atque eodem opere, cum patitur infirmus, cum facit omnipotens docetur: » Qui utrasque operationes vel voluntates sensus atque sapientias aut naturas divinitatis ac humanitatis inconfusas et inseparabiles, in unitatis sua persona ita univit, ut invicem ab alterutro divelli non possint, sicut admirabilis inquit Cyrillus. Undique igitur inconfusum atque indivisum celeri voce instanter proferimus unum sanctae Trinitatis et post incarnationem Dominum nostrum Jesum Christum verum Deum nostrum credentes.

9.

Item jam dictus egregius doctor Fulgentius: « Sic enim in unitate personae naturam utramque 121.0416D| Christus conjunxit indissolubiliter et univit ut in una persona unigeniti Dei nec divinitas ab humanitate sua, nec humanitas a sua possit divinitate sejungi. Indissolubilis quippe facta est Verbi et carnis unitio, quando Verbum factum est caro, in quo sic 121.0417A| permansit naturalis unitas, ut tamen naturalis nec dividi nec confundi posset proprietas. »

10.

Item sanctus Athanasius: « Confitemur ipsum esse Filium Dei et Deum secundum Spiritum, et filium hominis secundum carnem; non duas naturas, unam adorandam et alteram non adorandam, sed unam naturam Verbi incarnatam, et adorandam cum propria ejus carne una veneratione: neque duos filios, alterum quidem Filium Dei verum et adorandum, alterum vero de Maria virgine non adorandum, sed gratia Dei filium factum sicut caeteri homines. »

11.

Item ex concilio Ephesino: « Si quis audeat dicere hominem Theophoron, id est, Deum ferentem, ac non potius Deum veraciter dixerit tanquam Filium per naturam secundum quod Verbum caro factum 121.0417B| est, et communicavit similiter ut nos carni et sanguini, anathema sit. Si quis dicit Deum esse vel Dominum Christi Dei Patris Verbum, et non magis eumdem ipsum confitetur Deum simul et hominem, propterea quod Verbum caro factum est secundum Scripturas, anathema sit. Si quis velut hominem Jesum operationem Dei Verbi dicit adjunctum, et Unigeniti gloriam tanquam alteri praeter ipsum existenti tribuit, anathema sit. Si quis non confitetur carnem Domini vivificatricem esse, et propriam ipsius Verbi Dei Patris, sed velut alterius praeter ipsum conjuncti eidem per dignitatem, aut quasi divinam habitationem habentis, ac non potius, ut diximus, vivificatricem esse, quia facta est propria Verbi cuncta vivificare valentis, anathema sit. » 121.0417C|

12.

Item beatus Hieronymus: « Quomodo quidem is qui secundum carnem factus dicitur ex semine David Filius Dei sit Jesus ex resurrectione mortuorum (Rom. I), difficile non est advertere ei qui legerit illud quod scriptum est: Decebat enim eum per quem omnia, et in quo omnia, multos filios in gloriam adducentem auctorem salutis eorum per passionem consummari (Hebr. II). Finis autem passionum Christi resurrectio est, et quia resurrectionem ultra jam non moritur, nec mors illi ultra dominabitur (Rom. VI). Et iterum dicitur: Quia etsi agnovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus; ideo omne quod est in Christo, jam Filius Dei est. Quomodo autem ad eum qui Filius Dei est in virtute destinatus referatur, coarctat intelligentiam vestram, 121.0417D| nisi quod per indissolubilem unitatem Verbi et carnis omnia quae carnis sunt ascribuntur et Verbo, quam et quae Verbi sunt praedicantur in carne. Jesum vero et Christum et Dominum invenimus saepe ad utramque naturam referri, ut est illud: Unus Dominus Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII). Et iterum: Si enim agnovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). »

13.

Unde et noster nunc doctor Vincentius implorando 121.0418A| taliter dicit: « Ipse Verbum Patris per quem condidit saecula Pater, qui postea pro nobis siluit ante judicem, ad aeternam remunerationem in sorte sanctorum coronandum exsuscitet. Illa dextera quae coelum fecit et terram, et post a Pilato male judicata vinculis est vincta, ipsa vos tempore judicii in conspectu sanctorum amplexu proprio jubeat copulari. Illa facies quam post meridiem colonus paradisi ferre non sustinens fugit, et post pro illius et stirpis ejus transgressione sputis ab infidelibus sordidata est, ipsa vobis dum in igne venerit judicare saeculum, in tranquillitatis et pacis specie sese jubeat demonstrare. »

14.

Ecce quae de utrisque quaestionibus disputatum inveni pedetentim conscripsi. Non melioribus 121.0418B| praejudicans, sed exquisita exponens. Vestrum est totas sententias a me hic positas ventilare, et deinceps in illo penitus ventilare meque non praesumptorem reputare, sed amabilem et dilectum ab hodie amplius extimare. Finit.

II. ITEM ALIA EPISTOLA JOANNI SPALENSI DIRECTA.

Aurelio Flavio JOANNI Paulus ALVARUS.

1.

Hactenus amicorum more conscripsi, et ut solitum est dilectis charitatis jacula misi. Verum quia rescriptum dulcedinis vestrae non accepi, ideo et nunc conatus sum scribere dure: forsitan valebunt impetrare minae quod amor non valuit obtinere. Dic mihi, o hominum quos arva protulit inhumane, 121.0418C| cur charitate Scripturarum radicatum amore, pigritia quadam non dubitas dissuere; et epistolam illam, quam beatus Apostolus in corda Christianorum refert scriptam, non metuis eradere? Vere e silice excissa geres praecordia, et hircano, tigrinove lacte nutrita. Jam te non verbis devaccabo, sed fustibus; nec sententiis per artem Donati politis, sed nodosis arborum truncis: ut vel laesus nobis armatus occurras, qui optatus nulla laeta convivia paras. Et ne levem meum insurrectionis dispicias cursum, te jam totum per acerrimum laniem morsum. Cur tanta auctoritate mentis distenderis, ut fratrem tuis renuas invisere scriptis? Cur elatione Deo vel Ecclesiae exsecranda fratris despicis eloquia parva? Pro te solo crucifixus est Christus? 121.0418D| Tibi soli in ministrando obsequitur mundus? Cur qui uno tecum redemptus est pretio dedignaris illo tuo lucidiori foveri reciproco? Pater per Moysem quinque epistolas Judaeis mittit, per quas amicitias cum eorum parentibus ligatus verbotenus narrat, et ad easdem conservandas regulis quibusdam informat. Christus Abgarum reciprocari quasi Deus hominem non dedignat: et sanctus Spiritus per apostolos omnibus gentibus informatrices rerum destinans, 121.0419A| homines non recusat: et estne aliquis tanta tabe inflatus superbiae, qui conservo suo nequeat verbaliter respondere? Si in aliquo offensione es passus, cur nec ipsum epistolariter es prosecutus? Nunquid deest tibi rhetorum faceta facundia, aut dialecticorum quam ego novi spineta contorta? Ubi est liberale illud ingenium quasi tecum congenitum litterarum? Exciderunt tibi philosophorum praecepta, et a mente elapsa est tot tantaque artium quae te excoluit disciplina, ut nec iratus forte valeas conceptum intrinsecus levigare furorem? Aut manibus aut pedibus contradicendum est inimico. Si ut amicum me colis, mala aurea mitte. Si adversarium probas, stricto me pete mucrone. Nam ecce tibi manu forti et totis viribus contum infigo. Aut in defensione praepara 121.0419B| clypeum, aut terris membrum dejice semivivum. Et sic aut captum medicis dabo curandum, aut functum telluri reddam humandum. Quod si nec tali vulnere saucius expergescere volueris, et Pithagoricum silentium amplius tenueris, nec a coepto proposito recedere volueris, jam te insensibilem dicam metallum, qui nec vulnera inficta sentis, nec palpationis tactu mollescis.

2.

Reddunt montuosa vallium concava, et saxorum erecta pinnacula, vocem in se flexuoso margine missa, et sine mente aes tinniens dat mirum auribus delectabile sonum: sic inlisa arboribus ascia dat vocem qualem illi dedit natura, et plerumque calculus inlisus lapidi cum igne mittit clamorem. Nihilque creatum exstitit, quod juxta sibi traditum 121.0419C| ordinem, Deum non sua prosecutione conlaudet. Garrulae dulcificos pangunt gutture melos. Quadrupedes rictu suo barrituque infirmi, et distincte ac varie lingosum palatum infringunt eloquium: et licet non intelligibilem nobis, sibi tamen consuetum reddunt officium. Habet et sua sibila serpens, et reptans in gurgite piscis stridendo, aequora secat. Murmur undosi maris per stagna saltuositer ridendo congaudet: et nil in mundo creatum venit, quod non motu suo affectum, ut illi sortitum est, qualitatis enodet. Solus tu inventus es in omni orbe rationabilis et immitis: qui nec cum rationabilibus sententiatim verba producis; nec cum ratione carentibus mugitando sono inlidis; nec cum insensibilibus sentiendo leniris. Unde quia hucusque dilectionem noluisti scriptis 121.0419D| fovere, data tibi est materia dissuendi, si vel iratus malueris nos contra tonare.

3.

Quae animo charitate pleno conscripsi, et in quibus territando visus sum tecum jocare, procul longeque rejecta, ad charitatem antiquam rogo converte, 121.0420A| vel blasphemiae nobis responsum redde. Erit mihi grande solatium, si vel irati animi redditum fuerit rescriptum. Opto per te decorem domus vestrae salutare, et glossomitarum illum, vel eprimerides directos habere. Patrem nostrum communem domum Joannem salutari exspecto, omnemque cognationem nostram vice nostra osculato.

III. INCIPIT EPISTOLA JOANNIS SPALENSIS ALVARO DIRECTA

Aurelio Flavio, ALVARO inlustrique viro, minimi JOANNIS suggessio.

1.

O magne domine, et sapientium multorum sapientissime, sera est responsio, et tarde mihi concessa rescribendi optio, quia piaculis meis ingruentibus 121.0420B| insurrexit afflictio. Nunc autem, et si centum tristitiis, centum curis attritus, post longum serie tempus velut ab improviso soporis, ut ita dixerim, gravedine suscitatus, dependere desidero salutationis obsequium, et cordis et corporis humiliatus assensum: imprecans serenitatem tuae dulcedinis sapientiam, ut peculiarem amicum, quem non ex dapibus, neque ex temporalibus rebus habuisti susceptum usquequaque, et usque in finem habere jubeas commendatum. Nam ego (scit ille qui cordis mei arcana cognoscit, et cuncta prius quam fiant novit), gravi dolore discrucior, quod demenso tempore tam prolixo, vel modo non mereor videre vestrum jucundum et delectabilem vultum, ut vobiscum pariter arcana mei cordis trutinarem, et tristitias 121.0420C| alte conditas ex vestris mellifluis affatibus in laetitiam converterem. Nam ego, Christus novit, ante septem hebdomadae monades serenitati vestrae disposueram rescribere, si circumvallatus multitudine peccati non fuissem, et squalidarum negotiationum me ipsum non propinassem. Sed et alias nullum talem portitorem nequivi invenire; per quem confestim gloriae vestrae potuerim describere.

2.

Postremo volente me minimo subvectum navigio, tranquilli littoris instringere, et parvis de Latinorum stagnis pisciculos legere, in altum, sublimissime domine, laxare vela compellis, relicto opere quod minimo in usu habebam, ut suades de rebus magnis antistropham facerem, in quibus ego, dum sectator tui fuero sensus, in tam profundum pelagus 121.0420D| auferor, ut metus ingens sit illuc ingredi, ne magnitudine rerum, immanitate opprimar undarum. Tum deinde nec illud intueris, quod tenuis mihi est spiritus ad implendam tuam magnificam dicendi tubam. Sed non est mei dictandi ingenii, sed ut tu 121.0421A| credis, qui haec exigis, muneris fortasse divini. Propter quod deprecantes prius Deum qui docet hominem scientiam, et qui dat Spiritum verbum sapientiae (Psal. XCIII), qui inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I), ut dignos nos facere dignetur quae digna sunt rescribere, et quae dubia sunt effugare.

3.

Ac primum de eo quod notuistis, beatissimos et apostolicos viros non verborum compositionibus deservire, neque per artem liberalem Donati, sed per simplicitatem currere Christi: quid inde beatus Hieronymus senserit animadvertimus: nam de quo ait Apostolus: Etsi imperitus sermone, sed non scientia (II Cor. XI); non semper imperitus fuit. Etenim cum primam, ut beatissimus Hieronymus refert, ad 121.0421B| Corinthios scriberet Epistolam; erat quidem in magnis profectibus, aliquid tamen de se velut nutabundus eloquitur, cum dicit: Macero corpus meum, et servituti subjicio, ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus inveniar (I Cor. IX). Sed et ad Philippenses scribens, quiddam in se minus adhuc esse illius quam postea assecutus est perfectionis, ostendit, cum dicit: Conformari se morti Christi, si quo modo occurrat in resurrectionem quae est a mortuis (Philip. III). Non enim diceret si quo modo, si ei jam tunc res indubitata videretur. Sed et in consequentibus ejusdem Epistolae haec eadem ostendit cum dicit: Non quod jam consecutus sim, aut perfectus sim; sequor autem, ut comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo. Fratres, ego me ipse nondum arbitror apprehendisse 121.0421C| (Ibid., 12, 13). Quod si qui arbitrant per humilitatem dictum, videant in consequentibus quam magna de profectibus suis memorat, cum dicit: Unum autem, et quidem quae retro sunt obliviscens, et ad ea quae in ante sunt me extendens, secundum propositum sequor, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Ibid., 13, 14). Et post haec dicit: Quicunque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus (Ibid., 15): in quo ostendit duplicem esse perfectionem: unam quae est in expletione virtutum; secundam quam dicit quod etiam sit perfectus. Nunquid et peritia non est de virtutibus? et alia, cum ita quis proficit, ut decidere non possit. Quomodo enim non per artem liberalem sequenda sunt verba, cum beatus Hieronymus ad magnum Oratorem ita 121.0421D| scribens dicat: « Quis enim nesciat et in Moyse, ac prophetarum voluminibus, quaedam assumpta de gentilium libris: et Salomon philosophis Tyri et proposuisse nonnulla et aliqua respondisse? Unde et in exordio Proverbiorum commonet, ut intelligamus sermones prudentiae, versutias verborum, parabolas 121.0422A| et obscurum sermonem, dicta sapientium, et aenigmata, quae proprie dialecticorum et philosophorum sunt. Sed et Paulus apostolus Epimenides poetae abusus versiculo est. Quid ergo mirum, si et ego sapientiam propter eloquii venustatem et membrorum pulchritudinem de ancilla atque captiva Israelitam facere cupio? Juvencus presbyter sub Constantino historiam Domini Salvatoris versibus explicavit: nec pertimuit Evangelii potestatem sub metri legem coram ex scriptis suis et vires manifestatae sunt, et voluntates. »

4.

Origenes, ille praecipuus doctor, in commentariis suis ita disseruit: « Et prophetiae vale amose sacris inserti sunt voluminibus, quanto magis ab his qui habitabant tunc in Mesopotamiam etiam hoc 121.0422B| habuerunt quod oriretur stella ex Jacob (Num. XXIV, 17), et surgeret homo de Israel? Haec scripta habebant Magi apud semetipsos: et ideo quando natus est Jesus agnoverunt stellam, et intellexerunt adimpleri prophetiam, magis ipsi quam populus Israel, qui sanctorum prophetarum verba contempsit. Illi ergo ex hoc tantum quae Balaam scripta reliquerat, agnoscentes adesse tempus, venerunt; et requirentes eum adoraverunt, et ut fidem suam magnam esse declararent, parvulum puerum quasi regem venerati sunt. » Beatissimus vero Augustinus ubi contra tres haereses mirabiliter tractavit, de Mercurio dicit: « Mercurius, inquit, filius benedicti Dei atque bonae voluntatis, cujus nomen non potest humano ore narrari. » Et iterum: « Est. Quis? filius inenarrabilis, 121.0422C| sermo sapientiae Christus Sanctus. Nonne [hoc] est: In principio erat Verbum (Joan. I)? » Origenes item in NENTATEOFAS « Ecce vocavi nominatim Beselehel filium Uri, filii Hor ex tribu Juda, et replevi eum spiritu divino sapientiae, et intellectus, et disciplinae, ut in omni opere intelligat, et sit architectus ad operandum argentum, et aurum, et aes, et lapide repletionis et omnia opera fabrilia: et in ligno ut operetur secundum omnia opera ad quem ego dedi eum. Sed Eliab filium Asismat ex tribu Dan: et dedi in cor omni prudenti intellectum, ut faciant omnia quae constitui tibi (Exod. XXXIV, 2-6). Considera ergo ex his omnibus quomodo a Domino sapientia fabrilis, sive in auro, sive in argento, sive in alia quacunque materia, vel etiam textrini sapientia: et vide quod 121.0422D| a jure dici de his omnibus potest, quod horum scientia ab excelso sit. » De tribus vero pueris identidem ipse dicit: « Quos pueros Nabuchodonosor tribus annis in arte grammatica posuerit: Dedit eis Dominus sapientiam et intellectum, et prudentiam in omni arte grammatica; et Daniel intellectum dedit in 121.0423A| omni verbo, et virtute, et somniis: et erat apud regem in omni verbo, et prudentia, et disciplina. In quibuscunque quaesivit ab eis rex, invenit eos decuplo amplius, quam erant sophistae, et philosophi, qui erant in omni regno ejus (Dan. I). Haec quidem in exemplaribus Septuaginta vero codicibus, aliquid etiam vehementius reperi, quibus quamvis non utamur, tamen agnoscendi gratia dicemus etiam ibi quod legimus: Dedit, inquit, eis Deus intellectum et prudentiam in omni grammatica sapientia: et Daniel intellexit in omni visione et somniis. Et post pauca: Astiterunt, inquit, in conspectu regis, et in omni verbo sapientiae, in quo quaesivit ab eis rex, invenit eos decuplo super omnes incantatores et magos qui erant in omni regno ejus. Ex his ergo omnibus potest intelligi, 121.0423B| quomodo et Balaam dixerit de semetipso: Quis sciat scientiam Altissimi? scilicet, ut intelligatur quod origo totius scientiae ab ipso coeperit exordium. »

5.

Sanctissimus Augustinus, Hipponae Regiensis episcopus, ubi de tribus Sanguisugis singulariter tractavit, ita disseruit: Scire, inquit, Salomon sapientiam, et disciplinam, et intelligere sermones prudentiae, ac percipere versutias verborum, et intelligere justitiam veram, judiciumque diligere, ut det innocentibus astutiam, puero autem juniori sensum et cogitationem. His enim auditis, sapiens sapientior erit: qui autem intelliget parabolas atque obscurum sermonem, dicta sapientium, et aenigmata eorum. Sed quis sapiens, et quis prudens, haec sine spiritu 121.0423C| Dei liquide comprehendat? Haec sunt quae investigare et comprehendere, et plene nosse jubemus. Gregorius papa Urbis beatissimus in libro tertio secundum litteram de Petro apostolo, ubi Simonem arguit: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20): qui enim non ait est, sed sit, non indicativo modo, sed optativo se haec dixisse signavit. Hinc Elias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et consumat vos (IV Reg. I). Vide quia hac arte utebatur. Multa quidem erant de his rebus testimonia describere: sed ne nimis fastidiosum sapienti videretur, parva ex multis sufficiant doctis. Sed et aliqua, meipso vocante, utcunque ascribam. Apostolici et santissimi viri, nec semper sophistice, nec frequenter 121.0423D| lac potum dederunt: nec crebro solidum cibum. Non aliquoties simplicia, non diu sublimia, sed ut Spiritus dabat eloquia; unde et Psalmista: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9). Vide quid sanctus Gregorius papa Urbis dicit: In cunctis namque fidelibus Spiritus venit, sed in solo Mediatore permanet, qui ejus humanitatem nunquam deseruit, de cujus divinitate processit. In illo igitur permanet, qui et solus et omnia semper potest; nam fideles qui hunc accipiunt, cum signorum 121.0424A| dona semper ut volunt habere non possunt. Sed et illud quod in Epistola Paulus ad Hebraeos scripserit: In semine tuo, quod est Christus (Gal. III, 16): non secundum liberalem artem, sicut dicitis, scripserit; ut reor, per allegoriam protulit: quia in ipsius Cantici Abrahae titulis sic adnotatum est: Benedictio qua benedixit Deus Abrahae in repromissione seminis ejus, qui est Christus, et gentium vocatione. Ibi enim positum est: Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arena quae est in littore maris (Gen. XXII, 17). Tropice et hyperbolice locutus est: quis enim non videat, quod sit incomparabiliter amplius arenae numerus, quam esse hominum omnium ab ipso Adam usque ad terminum saeculi, quanto magis solum semen Abrahae? Quae utique 121.0424B| tropica est, non propria.

6.

Illud porro quod acriter refutare vobis visum est, et pene non aequo animo dicentem audire, et quid a beatissimo Augustino in expeditione Psalmi tricesimi septimi senserit, legimus. Ergo vox erat infirmitatis, vox erat nostra qua dictum est: Quare me dereliquisti? (Matth. XXVII, 46.) Quid de hoc beatissimus Hieronymus scripserit, quid nobis custodiendum tradiderit, inter caetera cuidam sic instituit: Corde enim creditur ad justitiam, oris autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Filius Dei non est filius hominis: Filius Dei est, non est filius hominis. Unigenitus Dei est: qui vero filius hominis est, primogenitus est, et propter susceptorem suum unigenitum Deum, et primogenitus dicitur, quia in eo est 121.0424C| unigenitus. Denique de primogenito Apostolus sic ait: Primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29) qui in eum crediderunt. Non ergo natura unigeniti est primogenitus, sed propter societatem unigeniti Dei unigenitus est. Primogeniti autem natura est primogenitus non causa societatis, quia nullus ex mortuis resurrexit ad immortalitatem, nisi ipse primus et exemplum per resurrectionem omnibus sequentibus edidit. Et ideo Apostolus dicit: Qui est primogenitus ex mortuis (Colos. I, 18). Idem iterum ad Romanos: Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Et quia unigenitus et primogenitus duae naturae sunt, divina et humana. Nam et diversitas harum naturarum in elocutione Evangeliorum ostenditur. Fidei nostrae igitur non convenit ut Jesus 121.0424D| Christus mentiatur, quia ipse est veritas. Cum ergo ita sit, ipse de se dicit: Qui me misit mecum est, nec me dereliquit (Joan. VIII, 29): et alio loco: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? (Matth. XXVII, 46.) Quia Deus hominem susceperat, et per mortem crucis relinquendus erat a Deo usque ad resurrectionem: fidei ergo nostrae sic convenit, ut homo dicat ad Deum suum. Quare me dereliquisti? Unigenitus autem Deus qui inseparabilis est a Patre dicat: Qui me misit mecum est, nec me dereliquit. Sanctus Augustinus 121.0425A| contra Priscilianos: Neque enim illa susceptione alterum eorum in alterum conversum atque mutatum est: nec Divinitas quippe in creatura mutata est, ut desisteret esse creatura: nam si substantia hominis in Divinitate conversa est, augmentavit aliquod Divinitatis. Sed absit ut augmentum recipiat ineffabilis plenitudo. Manet ergo utraque Filii natura et una persona. Beatus Leo apostolicae sedis antistes ad Flavianum Constantinopolitanum: Et sicut forma servi Dei formam non ademit, ita forma Dei servi formam non minuit. Et paulo post: Et sicut Verbum ab aequalitate paternae gloriae non recedit, ita caro naturam nostri generis non reliquit. Item Hieronymus in Commentariis Evangeliorum secundum Matthaeum: Dixit Dominus Domino 121.0425B| meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1): dictum est hoc non secundum id quod de eo natus est id David, et secundum id quod ex Patre natus semper fuit, praeveniens eum ipse suae carnis Patrem. Item sancti Athanasii Alexandrinae urbis sedis episcopi sancti et confessoris, ad Epictetum Corinthiorum episcopum: Quomodo autem vel dubitare ausi sunt qui dicuntur Christiani, nisi Dominus qui ex Maria processit Filius quidem substantia et natura Dei est. Quod autem secundum carnem, ex semine David est, et carne sanctae Mariae. Item in libro sancti Ambrosii et confessoris Mediolanensis Ecclesiae, quod misit ad imperatorem Gratianum inter caetera in libro secundo: « Inde illud quod lectum est, Dominum 121.0425C| majestatis crucifixum esse (I Cor. II, 2), putemus, sed quia idem Deus idem homo per divinitatem Deus, per susceptionem carnis homo Christus Jesus Dominus majestatis dicitur crucifixus. » Et post pauca: « Servemus, inquit, distinctionem Divinitatis et carnis. Unus in utroque loquitur Dei Filius, quia in eadem utraque natura est. Et si idem loquitur, non uno semper loquitur modo: intende in eo nunc gloriam Dei, nunc hominis passiones. Quasi Deus loquitur quae sunt divina, quia Verbum est: quasi homo dicit quae sunt humana, quia in ea substantia loquebatur. Item ejusdem in libro Incarnationis Domini contra Apollinaristas: « Sed dum hos redarguimus, emergunt alii, qui carnem Domini dicunt et Divinitatem unius naturae. Quae tantum 121.0425D| sacrilegium inferna vomuerunt? Jam tolerabiliores sunt Ariani, quorum per istos robur perfidiae adolescit, ut majore contentione asserant Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius non esse substantiae, quia isti Divinitatem Domini et carnem substantiae unius dicere tentaverunt: » Item infra: « Et hi mihi frequenter Nicaeni concilii se tractatum tenere commemorant. Sed in illo tractatu Patres 121.0426A| nostri non carnem, sed Dei Verbum unius substantiae cum Patre esse dixerunt: Verbum quidem ex paterna processisse substantia, carnem autem ex Virgine esse confessi sunt. »

7.

Et quia nobis scribere praevidisti quod in Ephesina synodo continetur, ubi ad locum sic adnotatur: Si quis confitetur carnem Dei vivificatricem esse et propriam ipsius Verbi Dei Patris, sed velut alterius praeter ipsum conjuncti eidem per dignitatem, aut quasi divinam habitationem habentis, ac non potius ut diximus, vivificatricem esse, anathema sit. Si enim dicis quia propria est Dei Patris, quod sancti Patres minime credo ut ita dixerint, ergo Sabellianam haeresim secutus videberis, qui dicis quia propria est caro Dei Patris, et iterum propria est Verbi. 121.0426B| Quod sancta synodus Ephesina minime decrevit. Etenim inter caetera noster Vincentius, dicis, cuidam implorans taliter dicit: Illa facies quam post meridiem colonus paradisi ferre sustinens fugiit, et post pro illius et stirpis ejus transgressione sputis ab infidelibus sordidata est, ita vobis dum in igne venerit judicare saeculum, in tranquillitatis et pacis specie sese jubeat demonstrare. Vide ne contrarium videatur quod supra a sanctis Patribus probatum est. Si illa facies, quam colonus paridisi fugiit, subjecta creatura fuit, et creatura corporea; sed non de semine David nata, sed nondum divinitas ex stirpe David corporata, sed nondum in tempore nata. Et quid sentiendum est de eo quod Apostolus dicit, quia factus est ex semine David secundum carnem, qui 121.0426C| praedestinatus est Filius Dei (Rom. I, 3). Praedestinatur enim, uti praeclarus Hieronymus dicit, qui nondum est. Et quid arbitrandum est de anima Jesu, de qua ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); et de qua: Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan. X, 18); et item: Anima mea turbata est usque ad mortem (Joan. XII, 27), quae non de semine David descendit. Nunquid et ipsa anima in ipsa facie jam tunc posita erat? Quomodo ergo dicemus verus Deus et verus homo, et a matre natus tempore, sed sempiternus a Patre. Et: Induit carnem, sed non exuit majestatem; veram carnem ex maternis visceribus tantum sine peccato.

8.

Quod nos graviter molesti estis, et quod non tantum pugnis et calcibus, sed crudis travibus multare 121.0426D| jussistis pro tardato reciproco, et codicis vestri transmissu, fateor me non mediocriter erratum. Meliora sunt verbera fidelis amici, quam oscula fallentia inimici (Prov. XXVII, 6). Legimus apud antiquos philosophos, cum discipulorum Antisthenes nullum reciperet, et perseverantem Diogenem removere non posset, clavam minatus est, nisi abiret; cui ille subjecisse dicitur caput, atque dixisse: Nullus tam durus 121.0427A| baculus est qui me a tuo possit obsequio separare. Et ego cum eo dicam: Nullus tam durus sermo esse potest, qui me a vestra charitate, a vestraque dulcedine possit disrumpere.

9.

De trium vero ancillarum vestrarum migratione ex ore patris communis audivi integre: Nolite contristari, sicut et caeteri qui spem non habent (I Thess. IV, 12). Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum in saecula (Job I, 21). Oportet nos per multas tribulationes venire ad Christum, Domino dicente: Mundus gaudebit, vos autem tristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI, 20). Mereamur tecum coadunes otius siste communes. Salutare praesumo per os vestrum omnem decorem domus vestrae. Salutat vos domna Froisinda cum filiis suis, sani et incolumes, et tritici multitudine 121.0427B| locupletes. Direxi vobis illum glossematum et ephemerides, indesinenter gratias referens. Merear vestram jucundam accipere scriptam. Finit.

IV. ITEM EPISTOLA ALVARI JOANNI, CUI SUPRA, DIRECTA.

Aurelio Flavio JOANNI Paulus ALVARUS.

1.

Engloge emperie vestrae sumentes eufrasia, imo energiae percurrentes epitoma, jucunda facta est anima, dum vel sere dilecti meruit cognoscere commoda. Unde quia prolixa facundia oratorum more rethoricari est visa, et contra tenuitatis nostrae inscitia magna doctorum usus es flumina, ne iperbatonicis casibus serviam, et quae cupio non expediam, sed involvam; breviter ac succincte defensionis meae 121.0427C| ordiam telam.

2.

Praetermitto enim demulcationis disertioris vestrae praeconium, quo caput meum ungens niteris mellitum mihi infligere gladium. Et ne onerosus multa dicendo fiam legentibus, ea tantum meus sermo licet segniter texeat, quae sententias doctorum a te prudenter digestas mihi consentaneas doceat, nec adversarias eo animo quo cupis ostendat. Ac in primis, mi dilecte, hoc responsum habeto, sententiasque doctorum a me tibi directas, a te integerrimas conservatas memento, nec usque nunc alio dictas a te ostensae sunt modo; sed ita ut a me cognitae, et tibi, reverendissime, destinatae, hactenus tenori serviunt suo. Miror vero censuram vestram 121.0427D| eximiam, et mirabilem mihi bene notam industriam, cur non ipsa testimonia limatiori intentioni rimasti, eaque majorum solertia indagatione strenua alio modo digesta probasti: nisi forsitan quod ibi aliud intelligeres elucere tibi, penitus non vidisti. Unde quia intemeratae manent, a te nunquam in alium visae sunt sensum deflecti, nunc millia millium 121.0428A| testimonia si cupis concerpe: mihi, ut credo, nihil eorum interrogatione infligens damni, quia non aliorum contra me dimicatus es armis, quam eorum quibus expugnatus es telis. Et dum mihi testificent, tibique iterum, ut putas, suffragium praestent, non puto ut cuiquam videatur prudenti, in eo quod nihil praestant, esse mendaces, et in eo quod tibi favent, esse veraces. Nisi forsitan sententias eorum in rixam mittis, et contraria eos sibi dixisse contendis: quod si taliter utique sentis, a catholica pace nostraque dissentis. Et haec ita digerere volui in principio, quasi eas jam contra me forte exprobrarent in praelio.

3.

At cum constet in plerisque non loco congrue posite; quod mihi obest, si totius eorum instruas 121.0428B| aciem, dum aliorum, non meam, destruis classem? Ex sancto enim Hieronymo aliqua mihi, et ex eodem itidem ipsa recepi. Sed nunquid sibi ipse contraria docuit, aut aliud hic, aliud ibi quasi sui oblitus proferret? Quod si fecit, non contra me facundia tua tonavit, sed contra eum ipsa ejus dicta surgevit. Audi ergo, vir prudentissime, et Romanae dialecticae caput, non hoc more usos fuisse priores, nec nostros per has contrarietates discursasse majores. Prius enim extenuabant objecta, et sic demum satagebant assertionis suae firmare commenta. Ac si forsitan placuisset prius firmare propria, denuo tamen adversarii destruebant opposita, nec nullatenus ea omittebant illaesa.

4.

Sed nunc ad propositum revertamur, ipsasque 121.0428C| totas sententias singillatim rimemus. Ais enim: Nam de quo ait Apostolus: Et si imperitus sermone, sed non scientia (II Cor. XI, 6), non semper imperitus fuit. Ecce si non semper, saltim vel aliquando imperitum affirmas; et utrum in sermone, an in scientia, non lucide narras: nisi quis ille peritus dictum tuum totum percurrat, et plane te eum in scientia imperitum dixisse cognoscat. Quod ille de se protinus negat dicendo: Etsi imperitus sermone, non tamen scientia. Dum se non scientia imperitum, sed sermone dicat, quis tanta hebetudine possessus audeat e contrario affirmare eum non sermone, sed scientia imperitum fuisse?

5.

Dicis enim: Erat tamen in magnis profectibus, et aliquod in se velut nutabundus eloquitur, cum 121.0428D| dicit: Macero corpus meum, et in servitutem subjicio, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 27), et quidem haec beatissimum Hieronymum dixisse cognovimus: sed nihil ad coeptum negotium hoc pertinere probamus. Dum enim dicit: Erat quidem in magnis profectibus, ostendit eum nihil minus habuisse perfectionis. Et dum addidit: Tamen veluti 121.0429A| nutabundus eloquitur, non hic de imperitia, sed de humilitate digeritur: quia sancti et perfecti viri, etsi ad summam virtutem proficiunt, se semper necdum apprehendisse conquirunt. Hic enim ubi in conflictu est positus, quasi dubitans de se ipso est elocutus. Nihil enim hic aut de scientia, aut de verborum posuit disciplina, sed tantum operum suorum digessit certamina. Unde et addidit: Macero corpus meum et in servitutem subjicio, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar. Macerat enim corpus suum per illa quae in alia Epistola triumphorum suorum enodat tropaea, per infamiam et bonam famam, per gloriam et ignobilitatem (II Cor. VI, 8), perque illa omnia quae in jejuniis, et vigiliis, in periculis, in damnis, in plagis, vel caeteris innumerabilibus 121.0429B| quibus subditus est disciplinis.

6.

Quid hic ad ea quae inter nos acta sunt congruum, quid tibi consentaneum, quidve mihi ibidem exstat adversarium plane non video, nec aliquem videre perpendo. Adjicis in consequentibus dicens: Et ad Philippenses scribens quiddam in se minus adhuc esse quam postea assecutus est perfectionem ostendit. Ecce et hic iterum imperfectum praedicas atque confirmas, quasi nobiscum de perfectione ejus aut de imperfectione contendas. Nisi forte nullam perfectionem sanctis viris citra grammaticae artis scientia putas. Ait enim: Conformari se morti Christi, si quo modo occurrat in resurrectionem quae est a mortuis (Philip. III, 10, 11). Non enim diceret, si quo modo, si ei jam tum res indubitata videretur. 121.0429C| Ista ut quid posueris, pro certo non intelligo, nisi forsitan legentibus scripulum imponere voluisti, quod absit a sensibus tuis, reverendissime: dum enim dicis: Si quo modo occurat in resurrectionem quae est ex mortuis: et addis: Non enim diceret si quo modo, si ei jam tunc res indubitata videretur; ostendis non ex deliberato apostolicam resurrectionem credidisse, sed dubio hoc eloquio temperasse, quod multo longeque aliter a doctore illo intelligendum est dictum fuisse, quod non hic accepimus ventilandum. Hoc solummodo proferam te in vacuo hoc opere desudasse, et incongruenter negotio sententias posuisse. Item ais: Sed et in consequentibus ejusdem Epistolae haec eadem ostendit cum dicit: Non quod jam consecutus sum, aut perfectus; sequor 121.0429D| autem ut comprehendam in quo comprehensus sum a Christo (Ibid., 12). Hic mihi respondeas velim. Nunquid grammaticam sequere se dixit? aut in arte Donati se a Christo comprehensum cognoscit, ut haec tua nobis solertia pro grammatica certantibus proferat quod ille vir tantus pro virtutum culminationis summa protestat? Sequitur: Ego me, frater, ego me ipsum nondum arbitror apprehendisse (Ibid., 13). Quid obsecro? Grammaticam et liberalem artem 121.0430A| juxta te Donati, non te pudet, dilecte, tam infirmiora parti tuae testimonia uti, tamque alio opere congruentia huic nostrae assertioni aptare?

7.

Sequitur in epistola tua: Quod si qui arbitrant per humilitatem dictum, videant in consequentibus quam magna de profectibus suis memorat, cum dicit: Ea quidem quae retro sunt obliviscens, ad ea quae ante sunt me extendens, secundum propositum sequor, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Ibid., 13, 14). Nescio hic contra quem dimicas, quemque hujus sententiae ancilla trucidare festinas. Nunquid de perfectione aut de imperfectione fuit contentio nostra ut totius contra haec certet invectio vestra? nisi forsitan ea quae retro vides ab eo oblita grammaticam dicas. Dicis enim: Quicunque enim perfecti sumus, 121.0430B| hoc sentiamus (Ibid., 15): in quo ostendit duplicem esse perfectionem; unam quae est in expletione virtutum; secundum quam dicit, quod etiam sit perfectus. Ecce illa de qua ipse dicit: Etsi imperitus sermone, non tamen scientia: peritiae enim scientiae virtutum perfectio est. Dic aliam perfectionem: utique illam quam dicis: Nunquid et peritia non est de virtutibus? Sed quam peritiam hoc loco significare volueris, pene tertius nescio: Utrum operum, an verborum non satis adverto. Si operum, non refello; si verborum, in tantum rejicio et recuso, ut eam stultitiam eloquio firmem divino. Dicit enim Apostolus: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Unde et ad Corinthios: Quae stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientes 121.0430C| (I Cor. I, 27). Quos utique sapientes? Nunquid nostros sanctissimos Patres, et non potius grammaticos, philosophos, et rhetores? Vides confusos esse quos sequendos praedicas, et multa extollis laude. Et alibi idem Apostolus: Ego cum venissem ad vos, fratres, non veni per sublimitatem sermonis, ut sapiens annuntians vobis testimonium Christi (I Cor. II, 1). Quae est enim sublimitas sermonis, nisi regulae per metaplasmum et tropos Donati? Vides Apostolum non per eosdem aptare gressum, sed per simplicitatem Christi scire Dominum Jesum Christum; unde et in consequentibus addidit: Non in doctis humanae sapientiae verbis; sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes (Ibid., 13). Attende quid dicat: Non in doctis humanae sapientiae verbis. 121.0430D| Quae est haec humana sapientia, per cujus doctissima nequit Apostolus incidere verba, nisi in haec tua laudabili regula, in qua putas totius perfectionis existere summa? Conspicis humanam sapientiam ab Apostolo nuncupatam, quam tu importune asseris esse divinam. Fides enim nostra, ut Apostolus ait, non est in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Sapientiam autem loquimur, inquit, inter perfectos. Sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum ejus, 121.0431A| qui destruuntur; sed loquimur Dei sapientiam, in ministerioque absconditam, quam nemo principum hujus saeculi cognovit (I Cor. II, 5-8). Peto ut respondeas mihi, quae haec credenda est sapientia hujus saeculi, vel principum ejus, a qua nos Paulus avertit, seque ignotum his disciplinis celebrare non pudet? Dicit enim Dominus per Isaiam: Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere dissertitudinem linguae ejus in quo nulla est sapientia (Isa. XXXIII, 19), videlicet, et in hoc loco ait destina noster Hieronymus, philosophorum et oratorum mundi, qui applaudunt sibi in eruditione et eloquentia saeculari, quorum omnis ornatus in verbis est. Vides Donatistas tuos depinctos, et stultos a Deo, qui sapientia vera est, comprobatos. 121.0431B|

8.

Illud vero quod sanctum Hieronymum ad magnum oratorem loquentem producis, initium epistolae considerare debes, et ut quid hoc devenerit enodatius explicare. Ait enim: Quod autem quaeris in calce epistolae cur in opusculis nostris saecularium litterarum interdum ponamus exempla, et candorem Ecclesiae ethnicorum sordibus polluamus, breviter responsum habeto. Adverte quid dicat: Interdum ponamus exempla: per quod ostendit non semper, nec ubique, sed ubi necessitas coegerit hoc non sine aliquo utere periculo, ut in consequentibus de beatissimo Cypriano retulit dicens: Cyprianus, vir eloquentia et martyrio pollens, Firmiano narrat et mordetur, cur adversum Demetrianum scribens testimoniis usus sit prophetarum et apostolorum, quae 121.0431C| ille ficte commentitia esse dicebat, et non potius philosophorum ac poetarum, quorum auctoritate ut Ethnicus contraire non poterat, sicut et a te digestum mihi in adjutorium adversante animo dictum Hieronymi fuit, ubi mulieri captivae radendum caput, supercilia, et omnes pilos corporis praedicis amputandos, et sic eam in spiritualibus producendam amplexus. Sufficit mihi quod captivam nominas, et non civem, vel indigenam, seu colonam. Nec mihi, reverendissime, non pro verborum folia dictum, sed pro librorum gentilium lectione profertum est. Quos uti non ad honestatem debemus verborum, sed ad fructus sensuum seu sententiarum: et sic ubi in eisdem aliquid fidei Christianae invenero congruum, mihi vindicem totum, 121.0431D| et excusso a Goliath gladio, amputem ipsius impiissimi caput proprio telo, sicut illa quae de libris beatae memoriae Augustini exscertus es de Mercurio pro vano idolo, vel illa quae de sibyllarum mecum legisti vaticinio. Sic et Apostolus necessitate compulsus pleraque ex ipsis contra eosdem est prosecutus, non se per eorum dirigens regulam, sed eos ad 121.0432A| suam redigens formulam. Ex ancilla Israeliticam, ut professus est, faciens, non ex utero Israelitam servum captivum instituens. Sed dic mihi, obsecro, hujus Donati devii regulam integram tenes, aut mediam, rasam et capillorum spiritudini plenissimam, ac capillorum setis bellosam? Et si rasam capite, superciliis unguibusque desectam, expone quid caput, quid supercilia, quid ungues, quid ex ipsa significari censendi sunt pili, quos radendos ante vestrum praedictum legis styli. Quod si aliquid ex eadem seris, jam non perfecte grammaticus eris. Paulus namque apostolus qualiter hujus captivae radat pilos absculta. Atheniensibus enim dicit: Pertransiens enim et contemplans culturas vestras, inveni et aram in qua suprascriptum: Ignoto deo; quod 121.0432B| itaque ignorantes vos colitis, hoc ego annuntio vobis (Act. XVII, 23). Scriptio autem arae non ita erat ut Paulus asseruit: Ignoto deo, sed ita: Diis Asiis, et Europae, et Africae, diis ignotis et peregrinis. Verum quia Paulus non pluribus indigebat ignotis, sed uno tantum Deo, singulari verbo usus est, ut doceret illum Deum suum, quem Athenienses in arae titulo praenotassent.

9.

Hoc autem, ut Hieronymus ait, Paulus faciebat rare, ut loci potius quam ostentationibus opportunitas exigebat. Vides quia rare haec faciebat, et non semper, pro opportunitate loci, non pro regula semper sequendi atque pro libris gentilium in confirmatione dictorum suorum, non pro arte Donati accipe dictum. Nam tua testimonia non tibi suffragium 121.0432C| praebent, sed mihi. Si vero diligenter Epistolas Apostoli totas rimaveris per conjunctiones et propositiones non congruis positis locis, eum ignarum protinus hujus Donati arte evidenter atque aperte videbis. Quod autem de Salomone posuisti non eum grammaticum approbasti, sed ex libris rhetorum vel dialecticorum aliqua posuisse firmasti. Dicit enim et proposuisse nonnulla, et aliqua respondisse. Ubi enim dicitur nonnulla, et aliqua, apertum est quod pro opportunitate loci non omnia, sed quaedam fuisse ad rem pertinentia, ut libitum illi fuit, excerpta. Nec credendum quod vir Hebraeus, et in tavernaculo sermone doctissimus, latini hominis sequeret regulas, aut per Donati discurret bullas, ut omissa sanctissimae linguae flumina, necdum adhuc 121.0432D| in cruce Domini linguae sacratae, auxilia quaeret peregrina. Paulus vero non metrorum gentilium legibus, pedibusve, ut dicis, servivit, sed Epimenides versiculo usus fuit ab alio condito, sibi tamen in necessaria commodatum. Inepta sunt haec et frivola; quin potius ostende, ubi ipse apostolici viri per hujus tua exculti sunt disciplina. 121.0433A|

10.

Quod vero Juvencum asseris Evangelium sub metrica misisse lege, audi hoc in laudem eum fecisse Christi, ut quidquid ex hoc inesse sibi dolebat sordidum, per laudem Dei pulchrum redderet atque excultum. Et quia eo tunc tempore magis quisquis versibus operam dabat, propter eloquii venustatem, et per occasionem dissertitudinis, gentilium serviebat errori, dum legerent Virgilii Aeneidos, et flerent Didonem exstinctam, ferroque extremo secutam, vel spretam injuriam formae, et rapti Ganimedis honores, fallacem donum Minervae, et dolum Junonis iniquae; ne his erroribus, sordibusve inquinarentur Christiani, praevisum est, ut metrice miracula canerent Christi: ut inlecti metrica dulcedine, simul et non mendacio, sed veritate propriis inhaererent, mellifluum 121.0433B| libando saporem, ethnicorum respuerent sordidum, spurcissimumque foetorem, secundum quod Sedulius in praefatione operis Paschalis Calcidonio prosatice ait. Quod ipsa tua sagacitas, si maluerit, invenire valebit.

Quod autem nobis veterem haereticum Origenem, praecipuum doctorem dicens, in testimonium producis, quem a Patribus damnatum ipse non nescis: scias me ejus non terreri dictis, etiam si contra me existerent, potiora. Ipse enim est qui dixit, Ars magica mihi non videtur alicujus rei subsistentis vocabulum; sed etsi sit, non est operis mali, nec quod haberi possit contemptui. Puto te virum prudentissimum haec ab eodem dicta non probare, vel caetera quae in libris Periarchon digessit non dubito 121.0433C| te fortissime refutare. Magos vero illos vale prophetiae commotos fuisse certissimum est. Sed prophetia a Deo illi inspirata, non ab arte Donati inventa. Debes elehel, nempe filio Huri, fili Hor, qui repletus exstitit divino Spiritu (Exod. XXXI), quid cupias affirmare non intelligo. Nunquid dixi a Deo sapientiam nulli hominum datam, aut negavi omnem scientiam a coelestibus a Deo creaturae suae delatam, ut hujus, et Eliab filium Bacisamat, mihi enarres gesta? Imo libere profiteor: Omne datum bonum, et omne donum perfectum desursum a Patre luminum esse (Jac. I, 17): et hoc namque donum fuit perfectum, quia in honore sanctuarii Dei exstitit consecratum. Nunquid artem Donati donum poteris firmare perfectum? Sed ut consentiam sententiae tuae, 121.0433D| fac quia donum sit perfectum, datumque sit optimum. Nunquid dixi in omnibus et in omnia penitus reprobum? Nunquid non sunt haec verba Epistolae meae: « Sanctos et apostolicos viros non verborum compositionibus deservire, sed sensuum veritate gaudere; neque per artem liberalem Donati, sed per simplicitatem currere Christi. » Si hoc displicet, et refutari magis quam sequi placet, contrariam sententiam forma ut dicas, sanctos et apostolicos 121.0434A| viros non sensuum veritate gaudere, sed verborum compositionibus deservire; neque per simplicitatem currere Christi, sed per artem liberalem Donati. Et plane tunc in responsione non unum tantum diem desudem, sed totius meae tempus vitae. Sensus enim hominis, quem Plato in cerebro, Christus monstrat in corde haec omnia adinvenit, non ille ob eadem inventus fuit. Unde liquide constat, qui sensum columen gerit, nunquam aliunde suffragium artis inquirere, quem in se sibique iterum praevidit esse. Ille enim Donati quaerat auxilium, cui debilitas inficit gradum. Nobis tamen quorum Christus, qui est sapientia vera, instruit, fovet, et erudit intellectum; ut quid per gentilium vagabimus delubra, cum constet nostra totius doctrinarum fontibus 121.0434B| opleta vitalia. Unde sancti et apostolici viri, etsi per peritiam Donati visi sunt loqui, non ab eodem credendi sunt fuisse instructi, sed ab eo qui hoc ipsum tenue eidem congessit gentili. Non enim apostoli, aut prophetae, quasi ex opere regulis deservierunt humanis, sed columi sensu qualiter proferenda essent instrumentis praevidebant divinis.

11.

Quod vero tres pueros dicis grammaticam docuisse, miror te prudentem hominem tam leviter opinasse, ut Chaldaicam disciplinam grammaticam asseras, cum grammatica Graeci dicatur, et ipso nomine facie tenus quid sit apertius indagetur. Verum quia editione Symmachi pro Hebraea es usus, atque quasi ignotis in aliam alterius loco inducere 121.0434C| es visus, regi Nabuchodonosor profani jussionem nobis in doctrinam formans, et quod ille pueris captivis fecit, nobis liberis facere mandans; audi quid inde noster Hieronymus sanctissimus sentiat: Nota, ait, quod Deus dederit sanctis pueris scientiam et disciplinam saeculariam litterarum in omni libro, pro quo Symmacus interpretatus est artem grammaticam, ut cuncta quae legebant intelligerent, et spiritu Dei de Chaldaeorum scientia judicarent. Et siquidem rex gentilis eos causa eruditionis ad scholasticam doctrinam posuit, sed Deus illis ad convincendos sapientes Chaldaeorum multiplicem sapientiam dedit. Animadverte quia Deus dedit eis intelligentiam et scientiam, ut de Chaldaeorum scientia ipsos refutaret Chaldaeos. Et notandum quod non ab illa disciplina vel ab eisdem 121.0434D| deceptoribus sunt docti, sed a Deo decuplo sunt inlustrati: ut intelligas non arte eos hoc fuisse assecutos, sed Dei munere, ad quod necessarium erat, inspiratos. Discunt autem, ut ait Hieronymus, non ut sequantur, sed ut judicent, atque convincant. Quomodo quispiam adversus mathematicos scribere imperitos mathematicos risui pateat, et adversus philosophos disputans ignoret dogmata philosophorum. Et nos, Reverendissime, grammaticam sic dicimus 121.0435A| consequamur, sed destruamus et convincamus, quisquam nec per haec gressus dirigit, et destruit semitam quam incidit. Danieli amplius conceditur, dum solutiones visionum adjiciuntur, ut per hoc regia infula decoraretur, et ad quod opus erat sublimior haberetur. Nam decuplo dicitur in eos fuisse quam in omnes ariolos et magos: et utique non puto te hoc non refutare, ut pueros Dei magorum artibus approbes deservisse. Sed utique decuplo, quia quae illi per artes et argumenta nefanda cognoverant: isti inspiratione Dei contrariis viis, id est, non id eodem quo illi ordine assecuti fuerant: ut per hoc sapientia divina humanam refutaret scientiam, et destrueret, quae in eruditione tota conjicitur esse prudentia. 121.0435B|

12.

Quod vero sanctum Gregorium indicativum et optativum modum scisse convincis, scito eum non ignarum harum fuisse penitus disciplinarum, sed hanc artem et peritissime novisse, et cautissime precavisse. Nam ipse est qui in principio locutionis suae ait: Absit ut verba tanti oraculi sub verbis perstringam donati. Verum ubi opportunitas loci exhibuit, non ejusdem regulae deservire, sed ipsam regulam in suo sibi potius non utere; sed fortissime professus sum, et hucusque profiteor, non eosdem ipse regulae se subdere. Nec curare de eloquii rectitudine, cum sensum in tuto illam posse habere.

13.

In finem quaestionis dicis: Apostolici et sancti 121.0435C| viri nec semper simplices in dictis, nec semper sophistici. Et ego e contrario respondeo livere: Apostolici et sancti viri et semper simplices in dictis, et semper sophistici. Semper simplices, quia verba proferunt pura, et sincerissima veritate plenissime mera; semper sophistici, quia nec una ab eis sine sacramento prolata est iota: involuta sunt, et aperta; plana, et alta; parva, et magna; mystica, et succincta. Nitent quidem, ut magnus ait Hieronymus, in cortice, sed dulcius in medulla est. Qui esse vult nucleum, frangit nucem. Nec sic clausa est, juxta clarum Gregorium, ut pavesci debeat. Nec sic patet, ut vilescat. Audi denique quid de hoc beatissimus senserit Augustinus: Institui animum intendere in Scripturas sanctas, et videre quales essent: et ecce 121.0435D| video rem non compertam superbis, neque nudatam pueris, sed incessu humilem, successu excelsam, et velatam mysteriis. Quod si non sunt semper simplices, nec semper sophistici, ut ipse visus es approbare, apertum est quod per regulas non decursarunt Donati, dum vel in aliquibus simpliciter sunt locuti. Vides quia mihi tua omnis palestra desudat, et tua invectio mihi palmam victoriae parat: hic apparet ut divino commoti Spiritu prout opportunitas loci 121.0436A| erat eis concessum, aut per regulas aptabant gressum.

14.

Nec fas est, ut qui regulariter et per quamcunque artem incedet, quandoque ab illa sibi posita formula deviando pererret. Dicis enim: Nec frequenter lac potum dederunt, nec crebro solidum cibum: non aliquoties simplicia, non diu sublimia; sed ut spiritus dabat eloquia. Ut conjicio, ista omnia grammatica derivare conaris, et sublimia et solidum cibum, significatam artem Donati cupis; lactem vero et simplicia nostram designare inscitiam; nec advertis quo fine talia praecidis dicta, dum dicis: Sed ut Spiritus dabat eloquia. Non haec, mi reverendissime, pro oratoriis debes accipere pompis; neque pro spumosarum pompegi insanis 121.0436B| vesicis; sed pro doctrinarum differentia, qua omnibus omnia factus est, ut omnes faceret salvos (I Cor. IX, 22). Lacte enim, non solido cibo, ut ait Castissimus, Corinthios potat (I Cor. III, 2), cum in infirmitate et tremore, ac timore multo, apud eos fuisse se dicit.

15.

Quod vero testimonium Prophetae hic usus es: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9), plane risum hic tenere non valeo. Nunquid Propheta pro grammatica, de qua nunc intentio vertitur, dixit audiam quid loquatur in me Dominus Deus? imo plus congruit ut dicat, audiam quid loquatur in me Donatus profanus; nisi forsitan Virgilium, et Homerum, vel caeteros poetas, Spiritu sancto dicas esse locutos, et per spirationem divinam 121.0436C| asseras idola fuisse laudatos; ac sic aequales oppleta negare divinis. Quod vero asseris quod sanctus Gregorius dixerit: In cunctis fidelibus Spiritus venit, sed in solo Mediatore permanet, qui ejus humanitatem nunquam deseruit, et caetera: eadem enim replicas et inculcas, et semel incongrue posita iterando intentas: neque de Spiritus spiratione contendimus, ut dimices contra illud quod nunquam objectum recolimus.

16.

Nam et illud quod dicis quod Paulus apostolus seminibus secundum allegoriam protulerit, verum est, quia omnia quae protulit allegorice protulit, et mystice cuncta intelligendo perdocuit. Sed nunquid allegoria ita inducitur, ut erronea proferatur, et non latine, sed vitio citer juxta te comparetur? At 121.0436D| allegoria, aut mystice tamen per regulam non hoc ordivit Donati. Aut forsitan tum ibi solum allegorice, ubi erronice; et ibi simpliciter nude, ubi grammatice? Si erroneum dictum per artem Donati ejus firmavero, mox allegorice intelligendum id ipsum quod erroneum dicis esse profusum; rogo ut identidem dicas, si absque allegoria ejus peritissimum ubicunque probas assertum?

17.

Sed quia per artem hoc non locutum fuisse 121.0437A| negare non vales; extenuari hoc per nescio quam olimina cupis. Asseris enim: Haec est benedictio qua benedixit Deus Abrahae in repromissione seminis ejus, qui est Christus, et gentium vocatione. Ibi enim positum est: Multiplicabo semen tuum (Gen. XXII, 17), et caetera. Adjicisque: Tropice et hyperbolice locutus est. Quis enim non videat, quod incomparabiliter amplius arenae numerus quam esse omnium hominum multitudo ab ipso Adam usque ad terminum saeculi, quanto magis solum genus Abrahae? Dum nimium contracdictioni inservis, et ad omne quod dicitur obius ire cupis, aliud pro alio respondere te, o dilecte, non vides, non dictum Apostoli per artem Donati digestum affirmans, sed benedictionem Abrahae; nescio quo vertiginis astu 121.0437B| divertens. Et licet doctoris usus sis in hoc loco sententia, non ita ut aestimas, sed aliter retractanda. Audi tamen verius et honestius quam praepones. Audi tuum Isidorum inquientem: « Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli; id est Christianam gentem, cujus tu pater in fide subsistis, sic faciam resurrectionis lumine coruscare. Deinde monstravit illi arenam maris, et dixit: Sic multiplicabo semen tuum; hoc est erit quidem copiosa gens Judaeorum, sed sterilis et infecunda sicut arena manebit. » Ut sic erit non ad numerum multiplicationis comparative arenae, vel stellarum, referatur, sed ad effectus operum derivetur. Sic erit semen tuum, non in numero stellarum vel maris arenae dixit, sed ad affectus earumdem rerum, quas ei ostendit, signavit: Sic erit 121.0437C| semen tuum. In parte resplendebit fulgore, et in parte sterelitate erit omnimode infecundum. Et licet tropice et hyperbolice per superabundantem tropum dicatur tamen mystice identidem atque allegorice, facile intelligentia scientibus aperitur.

18.

Multa erant quae in confirmatione dictorum meorum digererem; sed fastidium lectoribus meis dubitavi ingerere. Sufficit quod beatissimus Augustinus in primo libro Confessionum suarum ita hujus artis quod assecutus fuerat peritia defleat, ut pene omnes artis hujus peritos in errore maximo devolutos non siccis oculis lugeat. Et beatus Cassianus cum sodale suo Germano praeclaro, pro hujusmodi flentibus disciplinae reatu, anas tero te in collatione quarta decima hujusmodi reciprocationis accepit 121.0437D| remedium. « De hac ipsa, ait, unde tibi purgationis maxima nascitur desperatio citum satis atque efficax remedium poterit oboriri, si eamdem diligentiam atque instantiam, quam te in illius saecularibus studiis habuisse dixisti, ad scripturarum spiritualium volueris lectionem meditationemque transferre. Necesse 121.0438A| est enim mentem tuam tandiu illius carminibus occupari, quandiu sibi alia quae intra semetipsam recolat, simili studio et assiduitate perquirat, ac pro illis infructuosis atque terrenis, spiritualia ac divina parturiat. Quae cum profunde alteque conceperit, atque in illis fuerit enutrita, vel expelli priores sensim poterunt vel penitus aboleri. »

19.

Secundum Hieronymum quod ad magnum oratorem firmasse te applaudis, quod jam alio modo dictum fuisse cognoscis, quid Eustochio dicat idem tu ipse diligentius intuere. « Nec tibi, ait, deserta multorum velis videri, aut lyrici festiva carminibus metro ludere. Non delumbem matronarum salivam delicata secteris, quae nunc strictis dentibus, nunc labiis dissolutis, balvutientem linguam indimidiata 121.0438B| verba moderantur, rusticum putantes omne quod nascitur: inde illis etiam adulterium linguae placet. Quae enim communicatio luci ad tenebras? Qui consensus Christi ad Belial (II Cor. VI, 14, 15)? Quid facit cum psalterio Horatius, cum Evangeliis Maro, cum Apostolo Cicero? Nonne scandalizatur frater, si te viderit in idolio recumbentem? Et licet omnia munda mundis (Tit. I, 15), et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur, tamen simul bibere non debemus calicem Christi, et calicem daemoniorum (I Cor. X, 20, 30). »

Et post ista tam fortiora tamque valentia, innectit alia multo his fortiora. Revelationem quam sibi dicit a Domino revelatam non fictis somniis, sed veris verberibus sibi inlatam, in qua se ductum ad tribunal 121.0438C| judicis asserit, et pro frequentatione librorum gentilium acriter caesum in praesentia angelorum seu cunctarum virtutum ostendit.

20.

Inspiciamus iterum quid de hoc etiam mirificus sentiat Augustinus: Non curare, inquit, debet qui docet quanta eloquentia, sed quanta evidentia doceat. Cujus evidentiae diligens appetitor aliquando nec leget verba cultiora, nec curat quid bene sonat sed quod bene indicet, atque intimet quod ostendere intendit. Item ipse: Bonis doctoribus tanta docendi cura esse debet, ut si verbum quod nisi obscurum sit vel ambiguum, latinum esse non possit, ore autem vulgi dicitur ut ambiguitas obscuritasque vitetur, non sic dicatur ut a doctis, sed potius ut ab indoctis dici solet. Vides, o eximie, non curasse 121.0438D| doctores in verbis grammatica vitia, quando in sensibus et profectibus tuta esset sententia. Nunquid non talis est hujus sanctissimi doctoris assertio, qualis et mea illa, contra quam ais, professio: sanctos et apostolicos viros non verborum compositionibus deservire, sed sensuum veritate gaudere; nec 121.0439A| per artem Donati liberalem; sed per simplicitatem currere Christi. Tale est quod ipse dicit: Non sic dicatur ut a doctis, sed potius ut ab indoctis, ut sensuum veritas pateat, non verborum compositio tumeat.

21.

Quod si forsitan asseris psalmos, et Job historia, apud Hebraeos existere metrica, scias te non insolubili contra nos dimicasse problema. Quia sicut lingua Hebraea erat sancta et inclyta, et in primordio mundi ab ipso Auctore hominum consecrata; ita ipsius linguae metrorum formula non profani et idolatriae cultoris est regula, sed aut Moysi litterarum Auctoris commenta, aut certe sancti omnis vel prophetae cujuspiam inspiratione Dei sequentibus promulgata. Nos enim pro hujus Donati 121.0439B| arte ostendimus, ipsamque totis viribus destruimus, non sanctissimae linguae tenorem evacuare quocunque instinctu satagimus; quia certum apud nos ipsos habemus, quod omnis lingua rectitudinis suae habeat regulam, per qua m se rationabiliter directe diffundit in doctorum hominum pectora: sed tanta est divinae inspirationis eloquia, ut non quasi necessitate alienis succumbat eloquiis, sed auctoritate quadam nitatur viribus propriis. Audi nunc quid Isidorus sanctissimus dicat: Gentilium dicta exterius verborum eloquentia nitent, interius vacua virtutis sapientia manent. Eloquia autem sacra exterius inculta verbis apparent, intrinsecus autem mysteriorum sapientia fulgent. Intende quid dicat: Quod eloquentia inculta sit sacra, et non per 121.0439C| te Donati cultata. Item ipse: Fastidiosis atque loquacibus Scripturae sanctae minus propter sermonem simplicem placent: gentili enim eloquentiae comparata videtur indigna. Hic etiam qualiter Scripturae sanctae sermonem simplicem dicat, quaeso, perpende. Item ipse: Simplicioribus litteris non est praeponendus fucus grammaticae artis. Prospicis simplicitatem verbis praelatam hic esse arti Donati.

22.

Absculta quid Damaso Hieronymus dicat: « Daemonum cibus est carmina poetarum, saecularis sapientia, rhetoricorum pompa verborum. Haec sua omnes suavitate delectant, et dum aures versibus dulci modulatione currentibus capiunt, animam quoque penetrant, et pectoris interna devinciunt. » Ut reor, probata est saecularis scientia daemonum 121.0439D| esse eufrasia m. Item in consequentibus quid promat jam dicti absculta emperiam. « Verum, ait, 121.0440A| ubi cum summo studio ac labore fuerint perlecta, nil aliud nisi inanem sonum, et sermonum strepitum suis lectoribus tribuunt. Nulla ibi saturitas veritatis, nulla justitiae refectio reperitur. Studiosi earum in fame veri; in virtutum penuria perseverant. Et tu mihi sanctos et apostolicos viros per inanem sonum, per famem et macredinem veritatis, per egestatem justitiae, dicis esse versatos? Et post multa virilia quae te tuaque truncant asserta, Apostoli replicas verba: Si enim quis viderit qui habet scientiam in idolio recumbere, nonne scientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum, et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est (I Cor. VIII, 10)? Nonne tibi videtur, ait, sub aliis verbis dicere: Ne legas philosophos 121.0440B| et oratores poetas, ne in eorum lectione resquiescas. » Si in lectione eorum scandalum est, multo magis in docendum sacrilegium est. Et post aliqua: « At nunc, ait, etiam sacerdotes Dei omissis Evangeliis et prophetis videmus comoedias dicere, amatoria bucolicorum versuum verba cantare, tenere Virgilium, et id quod in pueris necessitatis est, crimen in se facere voluntates. » Vides hoc etiam crimen necessitatis existere in pueris; et nos gratia liberatos, et aetate legitima jam adultos, sub crimina mittere cupis? Item sensibus tuis jam dictum doctorem ad Acalciam intromitte dicentem, cum exponere vellet Apostoli dictum: Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque tractaveritis; quae sunt omnia in interitum ipso usu secundum praecepta et 121.0440C| doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae (Colos. II, 21), ait: « Hoc loco quidem conjunctio superflua est: quod in plerisque locis propter imperitiam artis grammaticae apostolorum egisse reperimus. Neque enim sequitur sed, vel alia conjunctio quae solet ei praepositioni, ubi repertum fuerit, respondere. » Habes ne ultra, quo nervos tuae loquacitatis extendas? Ecce apertis vocibus, et pene palpabilibus rebus, inscium Apostolum tuae grammaticae legis, et certe sapientiorem caeteris apostolis eum negare non vales.

23.

Quod si nostrorum doctorum sententiis de sanctis scriptoribus non acquiescis, ipsorum philosophorum quorum institutus es disciplinis acquiesce eviratis veribus verbis et clivosis. Dicit 121.0440D| enim Porphirius nos intuens in contumeliarum suarum contra Ecclesia m libris: Adhaerent, inquit, 121.0441A| ineptiis Judaicarum Scripturarum, in quibus cum absolutio vel explanatio nulla sit, ad quasdam narrationes incongruas inconvenientesque convertunt, quae non tam explanationes sunt his quae obscura sunt, quam laude plausumque disserentibus conferat. Nam ea quae Moyses agrestici et simplici sermone conscripsit, divinitus sancita et figuris atque aenigmatibus obtecta confirmant, atque ingentibus oppleta mysteriis inflati mente ac tumidi, turbato in semetipsis rationis humanae judicio, sacramenta putant, in quibus se agrestis scriptor explicare non valet. Ecce philosophus inter suos nobiles, et ex tempore declamator insignis, Moysem imperitum, et agrestem scriptorem explicare non valentem suis prosequitur orsis. Et utique si ejus dicta per artem 121.0441B| decursa videret, aut eloquenter perite per saecularem sapientiam diffusa probaret, non eum tali nomine notandum putaret: sed quia ut vere gentilis in verba foris ornatum non vidit, fulgorem interiorem rimare nescivit. An sancti Apostoli dicta ignoranda transivit, qui Habemus thesaurum absconditum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7) dicit.

24.

Dies mihi, priusquam sententiae doctorum, deficient, si omnium doctorum sententias maluero congerere huic nostrae assertioni cohaerentes et valide. Quae quia multae sunt, et pene a nullo penitus sapientissimo explicandae, contentus ero istis testimoniis tam praefixis, et ad secundam oppositionem me identidem patrum decedentium armabo telis. Igitur sententias doctorum a nobis pro unione Filii 121.0441C| Dei digestas de naturarum distinctione ab eisdem depromptas conas subruere, eorumque dicta sibi impugnantia non verens ostendere, nec beati Augustini eloquia destruis, sed sancti Hieronymi contra eum dicta opponis, utrorumque sententiam in rixam mittens, et in seipsos surrexisse atque contra se locutos fuisse ostendens. Sed absit ut hoc credendum alicui vel paululum intelligenti videatur; tanto magis tibi tanto et tali viro scientia et liberalibus artibus inlustrato. Nos enim quae diximus pro unione personae certavimus: unumque Christum in duabus naturis intelligentibus bene probavimus. Nam quod beatum Hieronymum sensisse contendis, de proprietate naturarum hoc illum proferre sentire debes, non pro unione personae: quia nunquam 121.0441D| duos Christos in quaviscunque scriptura discretos perlegis. Sicut dixit: Non ergo natura unigeniti est primogenitus, sed propter societatem unigeniti Dei unigenitus est. Vides quia naturarum explicuerit proprietatem, non personae distinxerit unitatem. Nam utique secundum divinitatem est Deus, et secundum humanitatem homo est verus. Sed iterum libere et constanter profiteor in utraque natura unum Christum existere, et unum Filium proprium esse; non duos, ut visus est Elipandus haereticus nominasse. 121.0442A| Quod autem dicit, quia Deus hominem susceperat, et per mortem crucis relinquendus erat a Deo usque ad resurrectionem, non hoc ideo dicit quod derelictum eum affirmet, quod longe est a sensibus nostris. Sed ut Beatus Libanensis presbyter dixit: Non quod Divinitas reliquerit carnem suam, sed quod non commoritura erat cum carne sua: quia sic in sepulcro carnem suam commanendo non deseruit, sicut in utero Virginis connascendo firmavit. Fidei ergo nostrae sic convenit, ut homo filius dicat: Quare me dereliquisti? (Matth. XXVII, 46) et Deus filius, qui cum Patre aequalis est, dicat: Qui me misit mecum est, nec me dereliquit (Joan. VIII, 49). Et cum ex utroque unus sit Filius, cavendum est, ne aliquis dicat: Homo est mortuus, et Deus eum 121.0442B| excitavit. Hoc illi dicunt qui secundum carnem praedicant adoptivum, et secundum divinitatem proprium.

25.

Dictum vero S. Hieronymi a te, dilecte positum, ita accipiendum procul dubio congruit, quia humanitas derelicta est a divinitate sua cum qua ipsa tertia est in Trinitate persona. Sed quia divinitas mori non poterat, ideo quasi in se sola naturaliter humanitas passionem ferebat. Miror tamen quomodo eum hic derelictum a Deo ausus est dicere, cum in tua epistola, dum aliud ais, nunquam derelictum visus est affirmasse, ubi ex praeclaro Gregorio nostra firmatur assertio. Dixisse enim ais: In cunctis namque fidelibus spiritus venit, sed in 121.0442C| solo Mediatore permanet, qui ejus humanitatem nunquam deseruit. Si non est deserta, nec utique derelicta. Quae vero ex sancto Augustino contra Priscillianos dixisse intendis, nec mutabilitati vel conversioni divinitatem subjacere causaris, certe haec vere contendis, sed contra quem ipse non habes. Neque enim dicimus, aut humanitatem in divinitatem mutatam, aut divinitatem in carnem conversam, nec augmentum eidem simplicissimae naturae, nec de talibus blasphemiis cum quoquam aliquando contendimus; sed veraci persecutione firmamus, Deum hominem factum Christum Redemptorem omnium, unum, non duos filios disjunctos et a se personarum diversitate discretos, sed unum, et per unionem personae proprium, non adoptivum. Beati Leonis 121.0442D| verba, et S. Hieronymi veneranda eloquia, seu Athanasii praeclari sententiam diu ac bene rimavi, et tota mihi non adversata, sed consentanea vidi. Quia non pro persona Christi, quae una, est dictum, sed pro naturarum proprietate, quae in eo binae sunt, cognovi digestum. Beatum Ambrosium identidem talia prosecutum producis, et contra Appollinaristas decertantem injungis, quasi ego divinitatem, et carnem unius substantiae dicam, et apertis vocibus duas in eo naturas distinguam. Diluis quod 121.0443A| nullus objicit, et ad ea de quibus conquereris nihil confirmative respondes.

26.

Quod vero Ephesini synodi dicta conaris infringere, miror te hoc mente vel voluisse tractare, quanto magis scriptis prolixioribus ventilare. Dicis enim: Si dixeris quod propria est Dei Patris Verbi, quod sancti Patres minime credo ut ita dixerint; ergo Sabelliniam haeresim secutus videberis, qui dicis quod propria est Verbi Dei caro Patris, et propria est Verbi, quod sancta synodus Ephesina minime docuit. Certe cognoscis non meam sententiam, sed Ephesini concilii protulisse, ut tu testis es mihi. Et quo pacto ausus es dicere quod sancti Patres minime credo ut dixerint? Nunquid isti sancti non fuerunt Patres, qui Ephesino concilio praefuerunt praesentes? 121.0443B| Dicis ergo: Sabellianam haeresim secutus videberis: cur hoc mihi attitulas, et de aliorum sententia me plectere festinas? Nunquid proprium aliquid dixi? Eorum dicta mea scripta sonavit. Dic ergo: Sabellianam haeresim secuti sunt Ephesini concilii sanctissimi Patres, qui dixerunt quod propria est caro ipsius Verbi Dei Patris, et propria est Verbi? Sed audi, o nostrorum temporum Aristarche, quo animo hoc dixerunt: propria est non solum Verbi Dei Patris, sed etiam Patri, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, non in carne conversum, vel ut dicis mutatum, sed in carne unum Filium proprium factum. Propria est caro Patri per proprietatem ejus Verbi. Non, quod absit, ut caro ex divinitate Patris sit sumpta, a Maria virgine semper 121.0443C| suscepta, sed una cum divinitate sua, tertia sit in Trinitate persona.

27.

Quod si secundum Verbum Patri est proprius, et secundum carnem est adoptivus, jam ergo surrexit in parte vestra olim mortuus Elipandus. Nos non Sabellianam praedicamus tres personas credentes, nec adoptivam carnem Christi asserimus, unum Filium proprium non duos veraciter praedicantes. Quod si propriam non dicis Patri, adoptivam ergo Patri videberis affirmare. Sed audi qualiter te tuo trucides ense. Eo tempore quo Elipandi lues vesano furore nostram vastabat provinciam, et crudelior barbarico gladio lethali pectora dissipabat fortiter rumfea; vester nunc requisitus episcopus Teudula, post multa et varia de proprietate Christi veneranda 121.0443D| eloquia, tali fine totius suae dispositionis conclusit epitoma, ut diceret: Si quis carnem Christi adoptivam dixerit Patri, anathema sit. Amen.

28.

Audi quid Basiliscus Elipando dicat: Adicit, inquit, quis: Deus Pater carnem non genuit. Fateor ipse quia carnem non genuit, sed Filium cujus caro est genuit. Nec quis homo in Filium animam generat, sed carnem cujus est animam generat. Ibi enim Deus Pater Spiritus Spiritum, non carnem, 121.0444A| generat. Et hic quis homo Pater caro carnem, non Spiritum, generat. Ibi Deus Pater et naturam et personam, hic homo Pater tantum naturam: non personam. Ibi antequam naturam hominis susciperet, subsistens divina persona amplius augmenti ut Dei Filius fateatur, divina generatio obtinuit. Hic ut quis filius hominis fateatur, multo minus habuit, qui sine persona tantum a Patre naturam carnis suscepit. Unde omnino quis aut dividat omnem hominis filium, aut Christum ex utroque praedicet unum. Omnis enim ad Dei imaginem conditus, per quem imago Dei descendit, non nisi dissimiliter genitus ex utroque parente existit. Primo natus a Patre, incognitus manet pro tempore. Demum nascitur a matre, et videtur in homine. Pater tantum sine 121.0444B| persona naturam, mater vero ut naturam generat, et personam. Sed in una persona utramque substantiam: unam e visceribus propriis gignendo in fratrum transmisit aliam non a visceribus proditam cum genita parturivit. Unde in gignentibus caro tantum de carne nata, anima vero a Deo noscitur propagata. Quapropter, si uterque parens e proprio in Filio animam non genuit; ergo adoptivus illi in anima exstitit. Quamobrem si cui placet naturarum distinctionem in proprio et adoptivo filio dividere Christum, dividat hominem omnino hominis filium. Sed quia ratio veritatis repugnat, ex utroque Deo Patri, ex utroque in utroque parenti, proprius Filius agnoscatur: quia in utroque non nisi unus personaliter aut Dei, aut hominis Filius demonstratur. 121.0444C|

29.

Illud vero Vincentii nostri dictum quod infringis, quo animo dictum fuit advertere debes. Non enim hoc protulit ut carnem Christi conditam ante saecula affirmaret, sed ut unam personam Verbi et carnis ostenderet. Dicis enim: « Illa facies quam colonus paradisi fugiit, subjecta creatura fuit, sed non de semine David nata, sed nondum divinitas ex stirpe David corporata, sed nondum in tempore nata. » Ecce quae paulo ante refutabas manifeste profers atque confirmas, dum dicis: « Sed nondum divinitas ex stirpe David corporata. » Quae divinitas ex stirpe David exstitit corporata? Si Filii, ergo propria Patri est facta. Reprehendis Vincentium, de proprietate personae Filii optime sentientem, et non 121.0444D| advertis Evangelium hoc idem apertius confirmantem: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Necnon et illud: Cum videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius (Joan. VI, 63). Dic mihi, ubi erat filius hominis priusquam carnem acciperet? Si in coelo, cur ergo accepit carnem, qui jam carnem habebat, quia dicit filium hominis, ut et eum ostenderet per unionem personae a principio 121.0445A| esse, et eum hominem nominatum fuisse. Nam dum dicit filium hominis, ostendit eum filium esse Mariae. Ista quae Vincentio eruditissimo objicis, Evangelio sanctissimo injice, et illud iterum ejus eloquium vide. Abraham exsultavit ut videret diem meum; et vidit et gavisus est (Joan. VIII, 56): et cognosce Abraham subjectam creaturam, non formam incarnatam vidisse. Et scito quia haec non secundum naturam carnis profertur, sed secundum unitatem personae firmatur. Absit enim a nobis ut incarnatum Filium ante tempora saecularia aliunde, et non de Maria semper virgine, proferamus. Absit iterum, et procul sit a sensibus nostris, ut per unionem personae illi a Maria initium demus.

30.

Velim hic respondeas mihi, utrum Christum 121.0445B| in utraque natura verum et unum proferas Filium Deum, an in una Deum, in alia separatim hominem solum et purum. Utrum carnem Christi creatricem omnium secundum unionem personae dicis, an creaturam aperta voce defendis? Quod si eum creatur am tantum, et non adstruis creatorem, te ipsum comprobas transgressorem, qui praetermisso Creatore colla inclinas creaturae. Dii enim, qui non fecerunt coelum et terram, pereant de sub coelo. Et ubi erit illud quod legimus: Quorum patres, et ex quibus Christus qui est secundum carnem, Deus benedictus in saecula. Amen (Rom. IX, 5). Et illud beati Joannis: Scimus quia Filius Dei venit, et carnem induit nostri causa, et passus est, et resurrexit: hic est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). Et Paulus 121.0445C| iterum: Notum vobis sit, fratres, quia Evangelium, quod evangelizavi, non est secundum hominem, neque ab homine accepi illud; neque didici, sed per revelationem Jesu Christi (Gal. I, 11). Quod si Creatorem eum ex omni parte credis, non solum eum ante Adam velis nolis probabis, verum etiam ab initio sine initio fuisse defendes.

31.

De anima vero Christi disputas, et eam de semine David non esse decertas, quasi nos de semine eam David dixerimus descendere, aut de proprietatis naturae humanitatis diversa sentire. Dicimus enim non quod humanitas, id est corpus et anima ab initio fuerit corporata, sed quia per indissolubilem verbi Dei conjunctionem uniter in ipso principio exstitit operata. Quomodo, nescio: quia intellectu 121.0445D| assequi non valeo, secundum quod beatus profert Augustinus: « Hoc, ait, fides credat, intelligentiam non requirat: ne aut non inventum putet incredibile, aut repertum non credat singulare. » Taliter et S. Hieronymus eloquens dicit: « Miraris si ignorem de divinitatis mysterium, cum me ipsum nesciam. Interrogas me quomodo divinitas et incarnatio unum sit, cum ego nesciam quomodo vivam. Deum intellexisse, credidisse est: Deum nosse, adorare est. Sufficit mihi scire quod credo, plus autem nec volo, nec cupio. Si amplius scire voluero, 121.0446A| et hoc incipio perdere quod credo. » Ante enim praemiserat: « Ego non intelligo aliud sedentem, et aliud scabellum, sed totum in Christo thronus est. Quaerit et dicit, quare vel quare, quomodo sit nescio: et tamen credo quod sit. » Quomodo, inquis, dicemus verus Deus et verus homo? Audi quomodo: Secundum carnem homo, secundum verbum Deus: sed caro et Verbum unus Filius, Deus verus et certus. A matre natus ut dicis tempore, sed sempiternus a Patre. Sed sequere clausulam totam: duabus in substantiis persona sola est numinis. Quod vero non derelictus fuit a Divinitate, jam quantum valui in priore epistola dilucide doctorum fluenta firmavi; et totum hoc recensiri, onerosum legentibus vidi: praesertim cum a te dilecte non fuerit extenuatum, 121.0446B| nec in aliqua parte temere violatum. Sancti Fulgentii, vel beati Hieronymi, seu praeclari Augustini, vel aliorum validas voces intexui, quas nec infrigere voluisti, nec debuisti, forsitan nec valuisti. Haec pro captu virium mearum digessi, et non quantum debui, vel quantum dignitas materiae postulabat, sed quantum posse mihi exstitit, posui. Praesertim quia, ut me amplius nosti, hebetudine detineor linguae, et praepedior ingenii tarditate. Tuum est, reverendissime, probare quod dixi, et deinceps non progredere in aliud quod non possit defendi.

32.

Illudque iterum Junnilii reducito menti: Distinctio, unitio, alternatio. Distinctio est enim, quae secundum naturas loquitur, ut inconfusas earum proprietates ostendat. Unitio, quae in una persona 121.0446C| unitatem duarum asserit naturarum. Alternatio, quae in humana divinis, et divina humanis: utrumque in uno Filio, ut inconfusum, ita indivisum, assignat: hanc alternationem, dum ipse non nescias, qualiter praetergredi causa vincendi procuras? Secundum hanc alternationem Vincentii nostri dicta intellige, et plane eum non dicebis errasse. Quaero igitur, et iterum quaero, ut a tuo hujusmodi asserta demas perenniter animo, nec de tam difficilioribus quaestionibus abrupte et leniter disputet, de quo, absit, nomen catholici perdas, et infirmioribus scandalum has: quia haec malae assertionis inventa audacia, perfidiae et impietatis est massa; et jam antiquitus a doctoribus inlustribus radicitus amputata. 121.0446D|

33.

Nestoriani, ut ait noster lumen Isidorus, a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati, qui B. Mariam Virginem non Dei, sed hominis asseruit genetricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret deitatis. Nec unum Christum verbo Dei et carne credidit, sed separatim, atque sejunctim; alterum Dei, alterum hominis praedicavit. Memento illud egregii Augustini responsionis eloquium: Illa persona quam genuit Pater ante saecula, ipsam genuit Virgo cum carne. Atque illud S. Joannis adverte: Ego sum α et ω primus et novissimus, qui 121.0447A| fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum. Amen (Apoc. I, 17). Et propheta: Si affiget homo Deum suum, quoniam vos affixistis me? (Malac. III, 8.) Unde et Dominum gloriae crucifixum legimus (I Cor. II, 8), cum in hoc quod Dominus gloriae est, crucis non sensisse dispendium sit certum.

34.

Concilii Ephesini percurre sententias, et Hieronymi praeclari, seu Fulgentii, vel aliorum, maximeque pene temporis nostri Beati Libanensis presbyteri, et plane nunquam propter assumentem venerabis assumptum, nec propter invisibilem adorabis visibilem, sed assumptum et assumentem, invisibilem et visibilem, unum mox tuum venerabis vel omnium Redemptorem. Haec fides est Ephesini concilii, haec et nostra professio. Pro hac etiam, si res 121.0447B| exegerit, gladio cervicem praebebo. Unum tantum in finem hujus epistolae fraterno suggero more: ut quaeque digesta sunt, non accepta sint dure: quia non intentione victoriae, sed veritatis intentione in haec verba descendi. Vestrum estque dicta minus sale condire: et verbositati vel imperitiae meae veniam impertire. Semel enim fassus sum, non per artem Donati incedere, sed inscientiae meae mihi congenitae innitere. Nec fas est, ut cujus contra regulam surgo, ipsius regulae quam destruo incedam tropo. Miror tamen cur Varronem secutus, lac dicere volueris: cum Caesar dicat: Nullum nomen duabus terminare litteris mutis. Sed haec et alias. 35. Nunc ad propositum revertamus, et omnia quae scripta sunt, amoris causa dicta probemus. 121.0447C| Non enim inimicanti studio, sed amanti voto cuncta digessi, in ea quae te crudelibus, ut dicitis, trabibus demulcavi, et ut puto profectuosum, nam non inutile fuit, ut pote qui responsum multi jam temporis debitum severitate sua, imo rusticitate, exhibuit, et tacentem et diu silentio studentem, in eloquio erumpere fecit. Praestitit quod blandiloquacida non valuit, et desideratum nobis amici indiculum misit. Nec me Antisthenem philosophum, teque Diogenem, asseras esse; cum non discipulum, sed magistrum in omnibus approbes fore, quia non praebes caput ferienti et submittis, sed accerrimo crudelique me satis mucrone petis. Hic certe est Antisthenes qui cum gloriose docuisset rhetoricam, audissetque Socratem, dixisse fertur ad discipulos: Abite, et magistrum 121.0447D| quaerite: ego enim jam reperi. Sed quid, quaeso, amantibus durum? quid amicis poterit esse severum, cum nec ipsa mors potest divellere quos charitas indissolubilis junxerit Christi? 36. Secundam epistolam vestram tristes et pene ad inferos usque dimersos accepimus, et vel quantulumcunque in doloribus solamen ex amici scripta nos habuisse cognovimus. Ad quam respondere nil prae lacrymis potuimus, quia et musica in luctu importunam vel intempestivam narrationem a majoribus 121.0448A| dictam perlegimus (Eccli. XXII, 6). Hoc solum in procinctu respondimus, quia si caro Christi ideo non est Patri propria, quia non fuit ab eodem suscepta; ergo nec Filius in divinitate totus est proprius, quia non est cum Patre una persona, nec pariter humana m induit forma m. At si proprium Patri dicis in toto Filium, et non ex Patre praedicas adoptivum; propriam carnem, velis nolis, Patri dicebis, sine qua tertiam credere in Trinitate personam non vales. Ipsa enim est Deus et homo tertia persona perfecta et plena, et, ut credo, a Patre et Spiritu sancto in nihilo minorata: nisi forsitan Filium proprium Verbum tantummodo credis, et corpus ab eodem susceptum sicut indumentum deposuisse iterum unde sumptum fuerat dicis. Aut quartam personam 121.0448B| naturam humanam asseris esse, et non Trinitatem, sed quaternitatem libera voce defendis. 37. Quod vero scriptorem erratum causaris, nescio cur hoc indidere volueris. Nos enim sententiam Ephesini consilii integram posuimus, nihilque de proprio in eadem augmentando confecimus, nec demendo detraximus. Quod si syllabam demptam aut auctam inveneris de ipsa sententia Ephesini synodi quam infringis, scire debes quod velocitas hoc patraverit scriptoris, non intentio aliena dictantis: quia incongruum est, et pene stulti hominis et vesani, testimonia doctorum in suffragio proprio uti, et de proprio hanc sententiam polluere; ac disputanti contra se responsionis linguam per stultitiam propriam acrius acuere. Noli, reverendissime, in tantum 121.0448C| nos stultos putare, ut aestimes nos in aliena editione aliqua minuere, aut secus quam positum est, dicta majorum temeritati petulanti usurpare. Hoc enim profani est, et sacrilegae mentis, non catholici vel quantulumcunque fidelis. Quod si aliqua dempta invenisti vel aucta, in synodi sancti a nobis excerptis decretis, membri deputa culpae exterius servientis, non menti interius praesidenti. Vale, mi domine, et semper in fructibus Scripturarum laeta gramina carpe.

V. ITEM ALIA EIDEM JOANNI DIRECTA.

Aurelio Flavio JOANNI Paulus ALVARUS.

1.

Post disputationem inscientiae nostrae de duabus 121.0448D| quaestionibus non sufficienter, ut pote tantae materiae congruentem, sed mediocritate ingenii nostri undique, non medie, temperatam; hactenus silui, et in coepto silentio decreveram permanere, quousque rescripto eloquentiae vestrae aut retunderer, aut probarer: sed quia amor internus, aut si commodatius dicitur dilectio, quae charitas aptius in divinis voluminibus nuncupatur, interna obtinens extuat, et extuando modum non servat; inde ordinem litterizandi non servans, atque extraordinario more me totum ipse comatum 121.0449A| non nesciens, et primus, et medius, et novissimus scriptor accedo verbosus: ut qui in initio impuli, et in medio coepta disserui, concludam in finem. Hoc itaque faciliter crederem, si cum pectore inscio disputarem. At cum constet Latini eloquii fluvium, imo torrentis impetum fluentem impetisse vitreum elementum; quo pacto cludendi mihi erit data facilitas, cui et copiosa assertoris fecunditas, et proprii ingenii tarditas, et talenti crediti obviat parvitas? Et licet insita naturalibus locis existat voluntas Dei, tamen demitur opplementi facultas, ei certe cui ex omni parte indicitur remorationis debilitas. Inchoatio enim ex nostro est pensa arbitrio; conclusio in utrorumque manet judicio. Nunquam enim sedatur responsio, nisi prius converscatur invectio. Et fit 121.0449B| flexuosa catenula, et catenatim contentio flexuosa, quae nec invectionibus cluditur, nec responsionibus terminatur. Haec inter praecipuae eloquentiae viros saepe intenditur, crebre inquiritur, frequenter praetexitur. Habet emolumentum aequiperationis, si inter pares haec eadem distendatur funis. At si inter inaequales protrahitur restis, dejicitur impos, erigitur fortis, vires tripudiant, debilitas gemit. Est et tertium non exspectandum, sed detestandum, calumniae jurgium, quod solitum inter insolentium oriri tumultuosorumque conventum. Qui et fecunditate eloquentiae caret, et verbositates dicacitatum male fortiter tenet: qui et loqui penitus nescit, et perstrepens importune, nunquam silere novit: verbose clamans, et clamose verbositans. Gracule garrula, 121.0449C| et ferarum rictu barrituque enormi . . . . . hiatibus undique hiulca. Quae inter obstinatissimas mentes fuerit oborta a simultate linguae in verbera vertitur funde. Et res quae sermone terminata gratificat, manibus ac stirpibus, rastribusque nodosis finita macerando membra moestificat.

2.

Habet inter sapientes ac morigeros disputatio saporis dulcorem: inter stultos ac inconditos amarissimum acerbumque dolorem. Hic sapientia dulce mei sumitur: illic vecordia tumultuante fel volvitur. Quod inter sapientes geritur conlatio dicitur: quod inter vecordes, tumultuatio verius nuncupatur. Sapientium jurgium dilectione finitur: insipientium amor pinguis et dulcibus terminatur. Isti contendendo ad meliora proficiunt; illi rixando ad pejora 121.0449D| deficiunt. Istis charitas ministrat eloquium: illis rixa fustem defert nodosum. Ab istis pax et odor emanat: ab illis odium et fetor exhalat. Sapientum memoria posteris proficit: stultorum error cum ipsis deficit. Moritur sapiens, et post mortem virescit: moritur stultus, et post mortem putrescit. Contentio sapientum 121.0450A| delectamentum est secuturis: divaricatio stultorum horror est persistentis. Prudentium rixa favum impendit: stultorum lucta calcem implodit. Ista scientia fontibus crescit: illa alapis pugnisque calescit. Habent utraeque limites suos, et utrarumque diversos aestus; pro qualitate propria generat fetos. Generemus ergo, reverendissime, adultos et verilitate vegetatos filios juventutis, qui possint parentes ditare praemiis indisruptis. Et cum Propheta de nostro dicamus: A timore tuo concepimus, et parturivimus spem salutis. Imitemur sapientum in conversatione nostra exemplum, et philosophorum verissimorum aemulemur in omnibus gestum: non aemulatione vincendi nostrum accuset intellectum, sed proficiendi studio regat totius nostri operis gestum. 121.0450B| Sit concordia mera et castitas indivisa, moxque verborum ducetur pro nihilo pugna. Crede mihi, frater, imo aetate Pater, quod dilectione fudi, quaeque in tractu ipso confeci; nec livore aliquo, quod absit, sed charitate quae nobis perenniter adsit. Unde quae duriori eloquio aspera fuerunt, refellendi necessitate cognoscite more defensionis elicita, non contentionis zelo confecta. Nam atramentum mihi amor infudit et stylus conscriptionis non pinna, non calamus, sed dilectio fuit. Jam vero litterae non tantum manu, quantum mente conscriptae, universae charitate fuerunt confectae. Verba tamen et locutionis ipsius edictio, vel significationis sententiarum in cumulo nil aliud quam ex jecore rorata fuit affectio. Quod rogo etsi imperite digesta, tota offensa 121.0450C| mihi existat omissa: sic vestra non requirantur admissa. De caetero, mi dilecte, erant multa secreta et mystica, quae cum vestra bonae valetudinis partirem clementia, si prosperitas mihi arrideret saeculi, aut terminum sentirem flagelli.

3.

Sed quia divina justa censura non quantum meremur leniter nostra undique atteret mala, non sinimur respirare vel paululum in illis quae nobis erant animi ad profectum. Ut sapientiae secreta rimemus, et in altioribus quaestionibus alas disputationis nostrae a terra altius coelo tenus extendamus; quatenus terrena relinquentes, et cibum serpentis pulverem contemnentes, sumamus columbae illius quae manifestiores visui alas deargentatas habet expositas (Psal. LXVII), et velut omnibus aspicientibus 121.0450D| quasi invitando sibi candore puritatis innocentiae pansos: occultiorem vero sensum in auri pallore quasi intrinsecus non omnibus, sed introrsum respicientibus, pandit. Ob quod et dorsi posteriora aurea gerit. Quid enim columba nisi Spiritus omnimode sanctus in cujus specie apparuit visus? Et ideo quia 121.0451A| Scriptura sacra Spiritu Dei exstat scripta, inde et super faciem argenteam, et interiora gestitat aurea, cujus merito dixerim alas quidquid historialiter continet quidquid moraliter docet, quidquid active informat: dorsum vero non indigne accipitur omne quod mysticum, quod spiritale, quodque gerit allegoriae nube levatum. Ac per hoc Scripturae sacrae ex corpore et spiritale vigore consistunt: et sicut membratim foris hebetioribus lectoribus patescunt, ita prudentioribus invisibilibus spiritale vigore clarescunt.

4.

« Recte itaque procuratum est, ut ait beatus, laude egregia praedicandus, Eucherius, ut illa eloquiorum castitas a promiscuis cunctorum oculis abdito suo quasi quodam velamine pudicitiae contegeretur: 121.0451B| at divina optime dispensatione provisum est ut scripta ita tegerentur, coelestibus obumbrata mysteriis, ut secreto suo ipsa divinitas operiebatur. » Hujus argenteae aureaeque columbae speciem saeculares nesciunt litterae, ignorant philosophi, nec vestri potuerunt scire grammatici, sed tantum nostri idiotae, et rustici, et manus callosas gerentes ex opere. Unde et noster rusticus cum ficum insereret, invenit quod sophistici nescierunt. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum (Joan. I). Hoc Plato doctus nescivit, hoc Tullius eloquens ignoravit, hoc fervens Demosthenes nunquam penitus indagavit. Aristotelica hoc non continet pineta contorta, Chrysippi hoc non retinent acumina flexuosa. 121.0451C| Non Donati ars artis regulis indagata, nec totius grammaticorum oliva disciplina. Geumetrici, ex terra vocati, terrena et pulverea prosecuti sunt: rhetorici verbosi superflui aerem vento repleverunt inani: dialectici stricti regulis, et undique syllogismis perplexi, dolosi et callidi, delusores verborum sunt verius quam structores rerum dicendi. Arithmetici numerorum causas indagare sunt nisi, sed eorum medullam non potuerunt sentire, quanto magis dicere. Musici inflatores vani ventorum flaviles prosecuti sunt auras, et ad veritatem illius musicae artis nunquam potuerunt subrigere alas. Jam vero astrologi coelotenus voluerunt pennis volare, sed in tantum non potuerunt illuc fanorum ductu conscendere, ut magis terrenam in coelo quam coelestem in 121.0451D| terra indiderent rationem. Nam dum arietes et tauros, scorpios et kancros, leones et ursos, capras et pisces in coeli climate locaverunt, quid aliud quam terrena in coelestia sublimarunt? nescientes enim naturam coeli, et de eo quod nesciebant temere disputare tenderunt ad inclita ausum: sed nihil produxerunt tali materiae dignum, quia spiritum per humanum, non haec per spiritum rimarunt divinum. 121.0452A|

5.

Quod si horum hominum litteras spiritali vigore quis dicit esse confectas, procul dubio contraria fidei asserit nostrae, et hostis ac infamator est Scripturae divinae: dum et linguam Leviatham, ligatam Christi jam hamo, et maris Aegypti linguam, Redemptoris desolata adventu, nunc asserit quocunque vigere nisu: et tali divinas asserit Scripturas stylo confectas, quali fuerunt philosophorum inanes doctrinae et falsae. Et ubi erit illud nostri Psalmographi dictum: Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Ps. XI). De qua et superior doctor dicit egregius: « Nec mirandum quod sermo divinus, prophetarum apostolorumque ore prolatus, ab usitato illo hominibus scribendi modo multum recesserit, 121.0452B| facilia in promptu habens, magna in interioribus suis continens; quia et revera fuit congruum, ut sacra dicta a caeteris scriptis, sicut merito, ita et specie discernerentur, ne illa coelestium arcanorum dignitas passim atque indiscrete cunctis pateret, sanctumque canibus, et margaritas porcis exponeret. » Et quia saecularis scientia ideo nec aenigmatice prophetizat, Psalmista dicit: Tu dirupisti fontes et torrentes, tu exsiccasti flumina Ethan (Psal. LXXIII). Fontes et torrentes disrupit Dominus, dum fluenta veritatis in apostolorum suorum aperuit cordibus. Ad quorum doctrinam sitientes videlicet pergimus, ac mox veritate plenas nostras lagungulas reportamus. Sed horum apertione fontium fluvii Etham exsiccati existunt, quia ut doctrinae veritas per fidem 121.0452C| apparuit, gentilium falsa scientia ora conclusit.

6.

Sed ad probanda nostrae Christianitatis eloquia veneranda, et gentilium exsecrabilem Deo et hominibus comprobanda, multorum doctorum in unum cor vertimus: et testimonia quae penes me hahentur hactenus congregata, vel de illa quaestione secunda, ubi de divinitate Christi et humanitate nostra fuit vobis responsio temperata, plura doctorum legimus floscula, quae nobis erunt quandoque mittenda, si responsio fluvii vestri nobis identidem existerit obvia. Verum haec et alia congruo tempore servantes, et in omnibus temperantiae modum tenentes, ad illum flectere articulum congruit, quod mentem macerat, et animam urit. Quod nec cogitare valeo, nec dicere queo. Ob quod et hujus inquisitionis 121.0452D| caeptum nunc exstat innectum.

7.

Unde rogo, peto et flagito, ut cor tuum in mentem mirabilem mihi totam a curis saeculi liberam praepares, et ad ea quae inquiro rimanda enucleatius vigiles: forsitan aperietur mihi per fraternale solatium, quod hactenus manet occultatione sua quadam sepultum. Denique quaestiones de hominis anima a multis agitatas cognovi, inter multos discursas perlegi: 121.0453A| sed liquide inde apertiora indicia nunquam inveni. Sed quid repererim, quidve apud viros inlustres disputatum cognoverim, tota hic non verba retexendo, sed sensim breviando narrabo: et quae sint, vel qualia quae de illa me identidem movent licet rustice indagabo; ut qualiter inscientiam meam doceas, vel documentis me instruas apertius. Scias de animae immortalitate duos soliloquiorum beatissimus Augustinus conscripsit libellos, doctrina profluos, et evidentioribus indiciis abunde perfusos. In quibus immortalitatem ejus verissime et copiosissime, quibus valuit assertionibus, comprobavit: sed et in libris quos de Civitate Dei idem doctor beatus adtitulavit, plura ac fortia compugnatione animae et carnis inseruit: et quod de peccato praevaricationis 121.0453B| ipsa impugnatio inter carnem et spiritum orta sit, certissime comprobavit. Sed de illo quod ego cupio nil penitus tetigit. Item beatus Hieronymus de Natura Animae libellum parvum composuit, et contra eos qui eam ex traduce ortam asserunt, et quomodo corpus ex corpore sic anima nasci ex anima; varie ac fortissime dimicavit: eamque novam fieri quotidie nascentibus multis Scripturarum testimoniis affirmavit, et ad extremum originem ejus nescire se dixit. Sed et in dogma sanctorum Patrum idem sanctissimus dixit: Non spiritum Dei animam esse, sed flatum creationis actum, non generationis expromptum; ubi et animas novas semper nascentibus creari dixit. Nec eas in semel creatas in principio, ut Origenes fingit, nec 121.0453C| per coitum seminari, sicut aliqui Latinorum praesumptores contendere, affirmavit. Nam et egregius Augustinus, in jam dicto Civitatis Dei opere, identidem flatum Dei animam non ex substantia Dei eleganti similitudine comprobavit. Et iterum Claudianus contra opuscula suppresso nomine Cassiani tres libros de animae invisibilitate vel incorporalitate confecit, in quibus beatum Hilarium probe sentientem ausus reprehendere fuit. In quibus subtili satis et pene incomprehensibili assertione, dialectica arte et ingenio elaborata, id multis et pene superfluis conatibus per geometricas formulas est nisus ostendere: quod nullus catholicorum eum fecisse poterit conlaudare. Illud videlicet quod natura animae incorporea et invisibili etiam a Deo asseruit esse. Item 121.0453D| jam dictus praeclarus ac beatissimus doctor Hieronymus Marcellino cuidam ex Africa percontanti de origine animae ita rescripsit: « Quinque sunt, inquit, opiniones de anima: prima lapsam de coelo, ut Pythagoras philosophus, omnesque Platonici, et Origenes putat; altera de substantia Dei, ut Stoici, Manichaei et Spana Priscilliana haeresis suspicatur. Tertia, in thesauro habeantur olim conditae, ut quidam ecclesiastici stulta persuasione contendunt. Quarta, ex traduce, ut quomodo corpus ex corpore, sic anima nascatur ex anima, et simile cum brutis 121.0454A| animantibus conditione consistat, ut Tertullianus, Apollinaris, et maxima pars occidentalium autumat. Quinta, quae nostra et verior est, quotidie a Deo creantur, mittuntur in corpore, secundum Evangelium: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V). »

8.

Item beatissimus Augustinus in libris de Libero Arbitrio quatuor posuit, sed nullam ex ipsis firmavit, sed consentionem suam ab omnibus abstulit, et quae verior esset, Dei scientiae dereliquit. Quintam Priscillianorum dimisit, quam eo tempore ignorasse in epistola ad beatum Hieronymum per Orosium directa confessus est. Hanc ergo opinionem qua animae novae dicuntur in corpore quotidie a Deo creari, idem S. Augustinus beati Hieronymi dicit existere, 121.0454B| contra quam in eadem epistola per Orosium missa multo viriliter decertavit, ait enim: « Dic mihi, si animae singillatim singulis hodie nascentibus fiunt; ubi in parvulis peccant, ut indigeant in sacramento Christi remissione peccati, peccantes in Adam, ex quo caro est propagata peccati: aut si non peccant, quia justitia Creatoris ita peccato obligantur alieno, cum exinde propagatis membris mortalibus inseruntur, ut eas nisi per Ecclesiam subventum fuerit, damnatio consequatur; cum in earum potestate non sit, ut eis possit gratia baptismi subveniri. Tot igitur animarum millia, quae in mortibus parvulorum sine indulgentia Christiani sacramenti de corporibus exeunt, qua aequitate damnantur, si novae creaturae, nullo suo praecedente peccato, sed voluntate 121.0454C| Creatoris singulae singulis nascentibus adhaeserunt, quibus eas animandis ille creavit et dedit, qui utique noverat, quod unaquaeque nulla sua culpa sine baptismo Christi de corpore fuerat exitura? Quoniam igitur neque de Deo possumus dicere, quod vel cogat animas fieri peccatrices, vel puniat innocentes; neque fas nobis est, ut eas quae sine Christi sacramento de corporibus exierint, etiam parvulorum, non nisi in damnationem trahi; obsecro te, quomodo haec opinio defendatur, qua creduntur animae non ex illa una primi fieri hominis, sed sicut illa prima uni, ita singulis singulae. » Et post multa ad locum sic dicit: « Sed cum ad poenas ventum est parvulorum, magnis, mihi crede, coarctor angustiis, nec quid respondeam prorsus invenio. Non 121.0454D| solum eas poenas dico, quas habet post hanc vitam illa damnatio, quo necesse est trahantur, si de corpore exierint sine Christianae gratiae sacramento, sed eas ipsas quae in hac vita dolentibus nobis versantur ante oculos. Quas enumerare si velim, prius tempora quam exempla deficiunt. Languescunt aegritudinibus, torquentur doloribus, fame et siti cruciantur, debilitantur membris, privantur sensibus, vexantur ab immundis spiritibus. Demonstrandum est utique quomodo ista sine ullu sua mala causa juste patiantur. Non enim dici fas est, aut 121.0455A| ista ignorante Deo fieri, aut eum non posse resistere facientibus, aut injuste ista vel facere vel permittere. » Et post pauca: « Deus bonus, Deus justus, Deus omnipotens: hoc dubitare omnino dementis est. Tantorum ergo malorum quae fiunt in parvulis causa justa reddatur. » Item: « De ingeniorum vero diversitate, imo absurditate, quid dicam: quae quidem in parvulis latet, sed ab ipsis exordiis naturalibus ducta apparet in grandibus, quorum nonnulli tan tardi et obliviosi sunt, ut ne prima quidem discere litterarum elementa potuerint. Quidam vero tantae sunt fatuitatis, ut non multum a pecoribus differant, qui murriones vulgo vocantur. Respondetur fortasse, corpora hoc faciunt [quae nova creantur singulisque nascentibus.] Sed nunquid 121.0455B| secundum hanc sententiam, quam defendi volumus, anima sibi corpus elegit, et in eligendo cum mitteretur, erravit? aut cum in corpus cogeretur intrare necessitate nascendi, alia corpora praeoccupantibus animarum turmis, ipsa aliud non invenit, et sicut in spectaculo aliquo locum, ita carnem non quam voluit, sed quam valuit occupavit? Nunquid haec et talia dicere possumus vel sentire debemus? Doce igitur quid sentire, quid dicere debeamus, ut constet nobis ratio novarum animarum singulis corporibus singillatimque factarum. » Et ad extremum: « Beatus quidem Cyprianus non aliquod decretum condens novum, sed Ecclesiae fidem firmissimam servans, ad corrigendos qui putabant ante octavum diem nativitatis non esse parvulum baptizandum, 121.0455C| non carnem, sed animam dixit non esse perdendam, et mox natum rite baptizari posse cum suis coepiscopis censuit. Sentiat quisque quodlibet: tantum contra apostolicam fidem non sentiat, quae ex unius delicto omnes in condemnationem duci praedicat, ex qua condemnatione non liberat nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in quo omnes vivificantur quicunque vivificantur. Contra Ecclesiae fundatissimum morem nemo sentiat, ubi ad baptismum, si propter parvulorum sola corpora curreretur baptizanda, offerentur et mortui. Quae cum ita sint, quaerenda causa atque reddenda est quare damnantur animae, si praeter Christi sacramentum parvuli moriantur: damnari enim eas, si sic exierint de corpore, et Sancta Scriptura, et sancta 121.0455D| est testis Ecclesia. Unde illa de animarum novarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, non sit tua. » Pro quo ostendit hanc opinionem solius sancti Hieronymi esse; nam et in Epistola ad Evodium de sancta Trinitate et columba, idem S. Augustinus sic dicit: « Scripsi etiam ad sanctum presbyterum Hieronymum de 121.0456A| Animae origine consulens eum, quomodo defendi posset illa sententia, quam religiosae memoriae Marcellino suam esse scripsit, singulas animas novas nascentibus, fieri, ut non labefactetur fundatissimae Ecclesiae fides, qua inconcusse credimus quod in Adam omnes moriuntur, et nisi Christi gratia liberentur, quod per suum sacramentum etiam in parvulis operatur, in condemnatione m trahuntur. »

9.

Hoc ideo ut firmarem hanc catholicam de animae conditione opinionem prius a S. Hieronymo exortam, aut, si commodatius dicitur, prius probatam. Nam et egregius vester, imo communis noster Isidorus, quid in Differentiarum de Beato dicat Ruspensi Fulgentio pernosse facile est et in promptu consistit: ubi duas opiniones ab eodem se invicem 121.0456B| impugnantes produxit, seque destruentes aequali eloquio temperavit, nullamque ex ipsis quocunque vigore firmavit. Haud dubium quod nullam ex ipsis ausus exstitit affirmare. Et sicut beatus Augustinus in libro de Libero Arbitrio quatuor opiniones ita credidit contractandas, ut omnes aequali lance pensatas plus suspenderet quam firmaret; ita S. Fulgentius opiniones duas, id est novas creari, vel ex traduce cum corpore seri, dubio identidem magis destruentes se, quam aedificantem aliquam, roboravit. Per quod perspicue claret, ab antiquioribus viris nihil firmative ex hoc fuisse digestum. Verum quia interrogatio B. Augustini acutissime et sufficientissime contra hanc catholicam, quae nunc nobis est, opinionem, contendit, et quantum potuit elisit eam 121.0456C| atque destruxit, rogo, ut si alicubi responsum beatissimi Hieronymi eidem latum legistis, nobiscum communicare non dedignetis, aut caeteri in cujuscunque doctoris opera congruentem responsionem tanti doctoris inventioni percurristis. Nec fac est ut Orosius vigil in lenio, qui ob discendam tantum animae originem a claro Augustino missus magno Hieronymo exstitit, et vivente eodem sanctissimo Hieronymo regressus identidem fuit, sine aliquo evidenti indicio et palpabili ratione, protinus remearet: praesertim cum suae opinionis per eum destructionem ab Augustino cognosceret, latissime et enucleate digestam. Et qui solitus erat ultro eloquentiae fontes dimittere, et scaturientibus venis aquas vitae rivatim manare; nunc maxime rejiceret, 121.0456D| et meatus suos quasi quodam monte saxeo obtura tos doleret, quando et materies postulabat, et causa responsionis specialiter perurgebat? Sed aut incuria posterorum abolita, aut ad nostras manus minime hactenus exstat perventa. Unde si responsum ejus ubicunque vidistis, quale sit notescite et sufficit nobis. 121.0457A|

10.

Sin aliter, quid cupiam edisserere non moreris. Interrogo enim, et satis desquiro, quis ex utroque homine mundatur baptismo, utrum corpus, qui exterior ab Apostolo est dictus (Rom. VII), an interior, qui spiritus, vel anima est appellatus? Et si corpus tantum et non anima, cum corpore, superius dictum recenseam Augustini: Cur non baptizantur et mortui? Et si anima, quid diluitur in illa, quae non a primo homine exstitit propagata, sed noviter a Deo singillatim unicuique creata? Hac disputatione proclive ostenditur, corpus tantum ex originali propagatum delicto, quod ex Adae propagine per traduces liquore quodam oritur saeculo: anima tamen quae nova et absque aliqua corpori infunditur culpa, cur baptismi mundetur ab unda, quae nec in primordio exstitit transgressionis praecepti in protoplasti delicto 121.0457B| comestione interdicti arboris sauciata, nec in mundo veniens in corpore vitio concretionis sative compacto exstat inclusa. Absurdum enim est, satis a veritatis linea devium, et omnibus modis est alienum, aut eluere non penitus inquinatum, aut mundare cujuspiam insensibile membrum. Si enim corpus tantum mundatur, quod immobilem gerit statum, et nisi fuerit spiritu vivificante animatum, insensibile magis metallum, quam alicujus rei invenietur necessario aptum: ergo fatendum est, non ad redimendas animas Christum Dominum descendisse de coelo, quae non sunt Adae infectas originali delicto, sed ut corpora tantum redimeret, quae ex traduce peccantis orta manerent. Et quis hoc insipiens vel cogitare leviter audeat? Quod si animarum potius quam corporum 121.0457C| exstat redemptor, reddenda est causa creationis ipsius, ne in dubium veniat redemptionis illius. Si cecidit, erigitur; si coeno infecta est, eluitur; si captivata est a serpente, redimitur. Si autem nec cecidit in parente, nec coeno infecta est originali, nec decepta est in primis hominibus a serpente, cur si non tingitur aquis, mergitur flammis? Nunquid alieno peccato damnatur, et pro corpore qui ab eorumdem parentum hactenus origitur, igni perpetuo mergitur? et cur tenetur alieno, quae libera est suo? Unde peto ut si hanc quaestionem ubicunque ita aut a me proponitur enodatam legistis, me reciprocare citius non moreris: sic semper perpetuo floreatis. Vel quid inde tenendum sit, vel credendum, vel qualiter justitia 121.0457D| Dei in condemnatione innocentium animarum sit defendenda, stylo evidentiori, et documento verifico indicetis, atque luminositer cuncta nobis oris vestri aperta sententia revelet serenitatim deprompta. Sic coelestibus mereamini hic et in futuro munerari de praemio vigore aethereo, et felicitate coelestis patriae indisrupta. Amen. Finit.

VI. ITEM EPISTOLA JOANNIS SPALENSIS ALVARO DIRECTA. 121.0458A|

Inlustri, eximio celsoque ALVARO JOANNES, minimus omnibus, in cunctis extremus.

1.

Cum diebus omnibus et momentis studium sapientiae vestrae et sollicitudinem pervigilem circa utilitatem fidei catholicae comprobaremus, grates Deo egimus quia lumen vestrum diu redolet in occultis, perpetim lucet et in publicis, plerumque radio sui fulgoris in finibus resplendet universis, interdum concrescit ut pluvia in eloquiis cunctisque divinis: crebro quasi imber super gramina eloquia mittis, et sicut stillae super herbas doctrinam eximiam infundis. Et quia in his omnibus praesul existis, faciat te Dominus longitudinem dierum implere in annis, 121.0458B| et ostendere super te vultum suae pietatis, ut a tetris erutus caliginibus, sodalibus in locis ocius conscendere merearis. Amen.

2.

Postremo quidquid sapientia vestra de quinque causarum animarum connexione multiplicat, et quaestiones diversa inter se defendentes, et in multis diversa sentientes, utcunque potuimus animadvertimus, et quaeque ex inde majoris nostri senserint intelleximus. Addit tamen prudentia vestra, ut si alicubi responsionem beati Hieronymi egregio Augustino perlegimus, dulcedini vestrae transmittere non tardemus. Vivit Dominus, et vivat anima tua, quia nihil exinde legerim rescriptum, nisi tantum beati Ambrosii legerim dogma adversum eos qui animam non confitentur Dei esse facturam, aut ex 121.0458C| traduce dicunt esse exortam, aut portionem Dei asserunt esse praedicatam. Quid inde suprafatus doctor egregius senserit, quidve institerit, quid tenendum esse docuerit, breviter summatimque vobis transmisimus, quia sapienti ex multis sapientum dictis sufficere credimus parva.

3.

Sic enim in initio dictionis suae affatus est: « A me exiet spiritus, dicit Dominus, et omnem flatum ego creo. Nonne iste est Deus, qui vocat puerum suum Jacob et Israel servum suum, qui finxit eum in utero? Nonne hic est factor animarum, de quo dictum est: Qui fingit singillatim corda eorum? (Psal. XXXIII, 15.) Et Apostolus ait: Qui me segregavit de utero matris meae (Gal. I, 15). Qui habet potestatem segregandi, habet et in utero fingendi. Vides 121.0458D| ergo Deum et formatorem esse in utero, et finctorem animarum, quia ipse Dominus sic loquitur: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Job V, 17). Et Moyses lator legis: Qui percusserit mulierem calcem, et ab dum projecerit figuratum, dabit omnia muliebria secundum voluntatem viri sui. Si autem projecerit jam figuratum, dabit oculum pro 121.0459A| oculo, livorem pro livore, animam pro anima (II Mach. VII, 22). Vides ergo figuratum in utero animam accipere.

4.

Nam et mater septem filiorum ait: Nec ego quid vobis in utero membra compegi, sed Deus. Et iterum ipsa loquitur: Nec ego animam vobis dedi, sed Deus compaginator corporis, et liniator omni carne et figurator, animam vobis dedit (II Mac. VII, 22). Et apud Isaiam sic dicit: Dominus Deus qui firmavit coelum, et solidavit terram, et quae in ea sunt, dat flatum hominibus qui super eam sunt, et spiritus calcantibus eam (Isa. XLII, 5). Job item: Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum tuum? (Job XXVI, 4). Et Isaias: Dominus Deus tuus, qui finxit te servum sibi in utero (Isa. XLII, 24). Et Esdras: Solus es tu, Deus, et una plasmatio tua, nos sumus 121.0459B| opera manuum tuarum, sicut locutus es qui visitas in matrice plasmatum corpus, praestas membra, conservator in ignem et aquam, tua creatio novem mensibus patitur plasmationem creaturae tuae, ea quae in ipso creata est, ut servetur. Et quando iterum reddiderit matrici, quae in ea creata fuerint, imperas, ut et in membris, hoc est, mamillis, praebeatur lac, fructum, mamillarum, et nutriatur quod plasmatum est in utero (IV Esdr. VIII, 7 seq.).

5.

Cesset assertio pravissima nullis auctoritatibus confirmata. Cesset Plato, qui dicit fontem esse animarum. Cesset Ermogenes, qui dicit nihil post mortem hominem futurum. Cesset Epicurus, qui testatur ad invicem eorum. Cesset nefandissima secta Sadducaeorum, 121.0459C| resurrectionem negans. Cesset Aristoteles, pariter et Manes, similis eorum, qui dicit corpus esse fantasma. Cesset Priscillianus, qui non facturam, sed portionem Dei esse animam hominis confitetur. Nostra igitur assertio talis est, quam non propria voluntate, sed divinis Scripturis credentes loquimur. Deum humani corporis esse finctorem in utero mulierum: qui finxit corpora necesse est, ut animam faciat corporibus a se figuratis. Sed et ea quae Bracharius episcopus in suis dogmatibus per omnem suam Ecclesiam dicit agnoscendam inter caetera ita instituit: « Animas hominum non esse ab initio inter caeteras intellectuales naturas, nec in semel creatas sicut Origenes fingit: neque cum corporibus per coitum seminantur, sicut Luciferiani, et Cyrillus, 121.0459D| et multi Latinorum praesumptores affirmant, quasi naturae consequentia serviente: sed dicimus corpus tantum per conjugii copulam germinari: Dei vero judicio coagulari in vulva, et configi, atque formari; et formato jam corpore animam creari et infundi, ut vivat in utero homo ex anima constans et corpore, et egrediatur vivus ex utero plenus humana substantia. » Quod vero beatus Hieronymus et egregius Augustinus de opinionibus animae diversae sanxerunt, et contra se invicem contraria tractaverunt, et illuster Hieronymus quintam opinionem veriorem 121.0460A| esse dicit, quam et noster Bracharius affirmavit: Augustinus vero quintam Priscilliani dimittit simul et quatuor vero quintam Priscilliani dimittit simul et quatuor omnibus favorem suum ademit, et soli Dei scientiae reliquit; hoc pulchre singulariter, ut reor, ille sentivit.

6.

Nam ambiguum videtur nequaquam, ut parvitas mei sensus attingit, ut regeneretur corpus metallum insensatum, nisi cum sua anima, cum sit de Adam, factus est in animam vivam, et post transgressor apparuit, et post peccatum genuit Kaim.

7.

Per unum [hominem] inquit apostolus Paulus, introivit peccatum in mundum, et per peccatum mors. Ex uno equidem Adam coepit in hoc mundo regnare peccatum, et regnavit in eos qui secuti sunt praevaricationis 121.0460B| Adae similitudinem, et propterea judicium ex uno in condemnationem (Rom. V, 12-16). Et rursum: Per unum novum Adam gratia regnare coepit, per justitiamque regnavit in omnibus. Quod vero supradictus Hieronymus eximius novas animas creari cum sociis praedicat, et singulis corporibus singulae inseri, et a beato Augustino dubium poni, quaestio dura et obscura et nodus operosus, arduus et difficilis, et inextricabilis, et soli Deo solubilis.

8.

Direximus vobis illam adnotationem Mammetis haeretici in finem epistolae hujusce ascripti. Simul et qualem invenimus apud majores partem illam orationis maturius, quam inquiristis. Maturius, ut Cicero ait, id est, velocius, citius, festinius. Vides quia adverbium est, a verbo maturat, id est, accelerat, 121.0460C| festinat: inde et adverbium compositivi gradus maturius, sicuti est insipientius, stultitius, aptius: haec adverbia non a se orta, sed ab aliis partibus orationis propagata.

9.

Adnotatio Mammetis Arabum principis. Ortus est Mammet haereticus, Arabum pseudo-prophetarum sigillus, Antichristi praecessor, tempore imperatoris Eraclii anno septimo, currente aera sexcentesima quinquagesima VI. In hoc tempore Isidorus Hispalensis in nostro dogmate claruit, et Sisebutus Toleto regulae culmen obtinuit. Quem praedictum nefandum prophetam tantis miraculis eum sequaces sui coruscasse narrantur, ut etiam ardore suae libidinis uxorem alterius auferens, in conjugio sibimet copularit: et ut nullum prophetam fecisse legimus, 121.0460D| in camelum, cujus intellectum gerebat, praesideret. Morte vero interveniente cum se die tertia resurrecturum polliceretur, custodientium negligentia a canibus repertus est devoratus. Obtinuit principatum annis decem, quibus expletis sepultus est in infernum, * aera D. C. C. XVII. Venerunt Mauri in Hispania tempore Roderici regis, anno Arabum nonagesimo primo, aera millesima centesima XIII, anno Arabum CCCCLXVIII *.

10.

Si illum librum D. Eulogii dirigere non potestis, vel illas syllabas quae in ordine sunt, id est, 121.0461A| a sequente illud, et illud a producitur aut corripitur; similiter e usque ad u et deinceps ba, be, bi, bo, bu, et reliquas usque ad finem hujus operis; si illum biblum dirigere non potestis, istas syllabas nobis scribite, et festinanter dirigere praecipite: sic Christus vobis commoda conferat, et bona crebro concedat. Amen. Valeat sapientia vestra felix longa per tempora. Amen. Si vobis illum praestaverit, numerum dierum notescite, quibus eum faciam revertere. Si ausum datis, salutamus omnem pulchritudinem domus vestrae. Merear vultum vestrum hilarem citius intuere, et pariter vobiscum gaudere. Amen. Finit.

VII. ITEM EPISTOLA ALVARI SPERAINDEO ABBATI DIRECTA.

121.0461B| Domno dilectissimo et in Christo Patri SPERAINDEO abbati ALVARUS cliens.

1.

Praescius et omnipotens Deus haec in quae devenimus tempora, et esuriem verbi Dei quam patimur, validam vos nobis opposuit destinam, qui et nostram cibaret inediam, et dapibus alimoniae reficeret corda. Sed quia vos nunc scio tribulationibus deditum, vel amaritudinibus oppressum, quaeso ut apostolicum dictum pro consolationis assumatis eloquio. Ait enim ex tribulationum periculis quae sustinuit: Periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26). Et post haec alio in loco dixit: Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur: patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem 121.0461C| nos non confundit (Rom. V, 3). Ideoque venerabilis Pater, et omnium sacerdotum optime sacer, noli ob tribulationum discrimina postulata reticere, sed clientulo quaesita largire, quia manus inde dando augetur, et negando minuitur. Instruxit me quippe Moyses legiferus, dum ejus intonat eloquium: Interroga patrem tuum, et dicet tibi; seniores tuos, et annuntiabunt tibi (Deut. XXXII, 7): et quia spiritalem te recolo Patrem, ideo spiritalem impetro opem. Scilicet quia haeresis illa quam m ea vobis jam dudum insinuavit inertia, Dei lacerat Ecclesiam, et per assertionem Itehalem catervam post se trahit ad mortem: quia, juxta Apostoli dictum, Sermo haereticorum ut cancer serpit corda humilium (II Tim. II, 17), praesertim, quia venenum 121.0461D| aspidum sub labiis eorum (Psal. XIII, 3). Ob hujus rei causam vestra flagitamus auxilia et subsidii adminicula, qualiter haeresis eorum nebulosa et infanda, potentia coelitus pereat, et sponsae Christi clarissima dogma per vos fulgens eniteat. Eorum vero oppositiones illae sunt, quae vobis jam a me intimatae sunt.

2.

Caput autem ipsorum nequissimorum quod falce sit veritatis resecandum, illud est: quod Trinum in unitate et unum in Trinitate non credunt: prophetarum dicta renuunt, doctorum dogma rejiciunt, 121.0462A| Evangelium se suscipere dicunt; et illud quod scriptum est: Ascendo ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17), male utique sentiunt: Christum Deum ac Dominum nostrum hominem tantum asserunt, propter illud quod de eo in Evangelio legunt: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque Filius, nisi Pater solus (Matth. XXXIV, 36). Cunctis tamen nisibus posco ut horum gentilium aniles quaestiones, quia mortiferos audientium generant casus, iis videlicet qui sunt imperiti, et Scripturae sanctae non ventilant textus. Quas duas responsiones ut soliti estis in aliis facere causis, amplius Scripturarum flosculis adornetis. Et per unam quoque assertoris, quam vobis protulimus, locutionem, 121.0462B| aptam promulgetis responsionem. Sic eum sanctis in aethereis regnis accipiatis a Domino fulgidam mansionem. Amen.

VIII. ITEM EPISTOLA SPERAINDEI ALVARO DIRECTA.

Inlustrissimo mihi domino ac venerabili seu omni affectione Christi in charitate amplectendo inclyto ALVARO SPERAINDEO.

1.

Dum a tribulationibus validissimus essem nimium occupatus, et mens mea extuaret vel animus, ac jaculis aemulorum inretitus, telisque confossus sederem a vulneribus taediorum sauciatus, et fluctuaret ut navis inter maris gurgites spiritus ab amaritudine circumseptus; subito gerulus vester ad 121.0462C| me ingressus litterarum mihi detulit munus. Ipsam vero scriptam concite perlegi, et eloquia serenitatis vestrae illico agnovi, continuo ut luce clariora resplenderunt jam pene mortuo, et mox interior ille suscitatus est homo. Coepi quis essem obstupefactus intueri, aut quis esset per quem talis ut eram mererer suscitari, vel pro tam difficilioribus ex sacris Scripturis quaestionibus sciscitari; dum nunc in tempore non ad hoc nonnulli, sed in locutionibus vulgalibus malunt immorari, non attendentes ad illum Domini dictum: Omne, inquit, verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Aut in suorum sodalium detractionibus volunt linguam extendi, non reminiscentes illud sacrum Evangelium: Festucam, 121.0462D| inquit, in oculo fratris tui vides, et trabem in corde tuo non consideras (Matth. VII, 3). Ea vero quae nociva sunt, et inimici ob detrimentum fratris ingerunt, nonnulli illico credunt, et Psalmistae eloquium non recolunt: Verba inimici iniquitas et dolus (Ps. XXXV, 4). Ipsa vero inimicorum figmenta mox ipsi ventilant auditores, et aliis ea iterum in detractione fratris exponunt insultantes, verbaque sancti Apostoli post tergum rejicientes: Qui detrahit, inquit, fratri, et judicat fratrem, detrahit legem, et judicat legem (Jac. IV, 11). A talibus enim casibus nos 121.0463A| solerte convenit abstrahere, ne vocem Domini per Jeremiam prophetam nobis intonet clare: Attendi et obscultavi, dicit Dominus: nemo quod bonum est loquitur, nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo (Jer. VIII, 6). Unde nostrum omnibus momentis contemplantes delictum, et praestolantes universis prioris vitae nostrae terminum, compassione piissima pro fratris lapsu flebilem debemus exhibere gemitum, et illud implere ac proferre apostolicum: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29.) Non ergo facile est credendum, dum quis cum verbis maledicis auribus insonuerit nostris, nisi ante utiliter discussis et fideliter agnitis, exemplum habentes in his quae Dominus locutus est verbis: Clamor Sodomorum et 121.0463B| Gomorrhae multiplicatum est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam igitur, et videbo clamorem qui venit ad me, opere compleverint: an non est ita, ut sciam (Gen. XVIII, 20). Omnipotens Dominus, omniaque sciens, cur ante probationem quasi dubitat, nisi et gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominem ante praesumamus credere quam probare. Et ideo ait: Descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint: an non est ita, ut sciam.

2.

Sed haec cuncta quae per contritionem cordis locutus sum, omittam: et ad ea quae vestra excellentia poscit revertam. Quis enim in tam ineffabile rei negotium quodpiam quid fari audeat, cum beatus Hieronymus dicat: Inenarrabilia sunt Dominicae incarnationis 121.0463C| mysteria, et navitatis ejus sacramentum. Et ideo non quantum ipsa nativitas est intimare curamus, sed quantum per sermonem exprimere valemus. Verum quantum ipsa nativitas est, non solum explicare non possumus, sed nec ipsi sancti evangelistae plene dicere potuerunt. Et si sancti evangelistae, qui sancto utique Spiritu afflati, dicere plene nequiverunt, ex ipso quod sub pleno in libris Evangeliorum adnotaverunt, melius est reticere quam asserere, et recte ut dicta sunt credere, quam perscrutando litteris aliquid commendare, secundum sententiam doctoris quae posita est vere. Credimus, inquit, Patrem cum Prole ejus, ortumque Spiritum almum, in personis trinum, deitatis credimus unum. Qualiter intactus processit Virginis partus, aut qualiter 121.0463D| pati voluit natus, hoc tractare nulli liceat, sed credere tantum. Etsi prohibetur hoc tractari, quis calamo scribere ergo, vel lingua hoc quidpiam audeat fari?

3.

Et quia contra haec capitula, quae adnotata sunt in epistola vestra, testimonia ex Evangeliorum et apostolorum libris exquiris, pro eorum machinationibus dissipandis, et dubiis utique validissime confirmandis; eminentius tamen id agere vestra valet benignitas, quam nulla unquam tribulatio vel mundialis fatigavit adversitas. Ideo intellectui ac sensui vestro summa permanet integritas; quia jam 121.0464A| me pene multis modis contrivit saeculi hujus acervitas. Sed quia ad hoc opus vos valde sufficitis, ut reor non ab aliud expetitis, nisi ut credulitatis meae textum agnoscere valeatis. Ego vero humiliter ea proferam quae credo, atque simpliciter enarrem in quaestionibus sciscitatis quae sentio. Quidquid enim absque norma veritatis paternitas ibidem praesenserit domni nostri, vestri genitoris, mox illud emendet velocitas scriptoris: et me iterum clam instruat, ut olim fecit alios, gratia vestri honoris: et celet inscium atque ignarum vestra solertia cordis, ita ut errorem nemo sentiat foris: quia ad emendandum, vel demendum, atque addendum, celsitudini vestrae est destinatum. Ecce ut ab excellentia vestra exstitit imperatum, ut valui persolvi clientulus famulatum. 121.0464B| Sed oppositiones illae, quae sunt in epistola vestra taxatae: eas sub nomine assertoris exarando inducam, et textu vestro sanctarum Scripturarum testimonia producam, et cum doctorum dicta, ut qui vero conectam quae respondendo conscribam. Finit.

IX. ITEM EPISTOLA ALVARI ROMANO MEDICO DIRECTA.

Serenissimo omnium catholicorum summo domino meo ROMANO ALVARUS.

1.

Anteriorum meorum, serenissime domine, erga vos amicabilem dulcedinem recolens, et affectum gloriae vestrae in nostris compassionibus vulneribus, saepissime comprobans, hos inertiae meae conticuos apices inculto sermone digestos, et impolito 121.0464C| textu confectos, vestrae decrevi praesentiae destinandos, per quos et charitatem repriorarem nostrae miseriae, et invectiones adversariorum apologetico retunderem opere: petens in principio rusticitatis nostrae epistolae, ut laeta facie et placida mente servi tui vel filii sugessionem recipias, et quaeque dixerit rationabili lance perpenses. Nec aurium celsitudinis vestrae gravitatis lege praecultum et moderantiae viribus principaliter perornatum susurris levibus vel vacuis inde collectis reseres, o domine, concavum, ne, quod absit, falsitatis contra proprium scandalum hauriat, et improbata recipiens charitatem radicatam antiquitus dissuat. Licet enim assertor primas partes propositionis suae abundanti persecutione peroret, et sufficienti probatione 121.0464D| propria firmare se putet; tamen inefficax semper apud honestos judices habetur oratio, quae solitaria surgens nullius e regione adversantis attenuatur repagulo. Exspectatur namque secundae partis defensio, et data libertatis licentia, et de ultimis bene discussis et cognitis emittitur perpetualis sententia. Haec in prooemio dixisse sufficiat et sapienti coepisse, pro toto explicasse proficiat.

2.

Ac deinde, mi sublimissime domine, dilectionem meam erga vos vestrosque omnes ab ipsis incunabilis infantiae recole, et magis vobis ipsi me bene notum habenti, quam aliis ex me adversa suggerentibus 121.0465A| crede. Superbiam meam et rapinam, seu insolentiae vitam, pene vobis amplius quam aliis est ut extimo notam. Et quaeque ab ineunti aetate usque in hoc tempus gestum est, ut reor, non vobis celatum, sed notum est. Et certe patulum manet et cognitum multis me laqueis inretitum, millenisque malis huc usque addictum. Et plerumque adversitas temporum etiam patientissimum a lenitate divertit in aliud animum. Sed, juvante praesentissimo et altissimo creatore, omnes adversantes mihi amicissimos feci: et quibusdam pacificis nexibus utens solertia animi, manu dilectionis contrarios amplexavi, humilitate liniens et affectione demulcens. Verum iniquitas mea, et ignorantiae juventutis delictum, juste contra me semper levat calcaneum. 121.0465B| Inde et in contrarium surgit quidquid inchoatum aliter fuit. Nam teste Deo, quem conscientiae meae, imo et hujus epistolae discussorem exspecto, quia quidquid Manichaeus Felix, quidquid confessor, Julianus, crebra vobis et importuna suggessione asserunt, et contra me falsidicis oppositionibus ingerunt, non voto mentis accidit, sed fortuito casu evenit. Quod idem religiosus verifice novit, et calcata conscientia propria, nota contemnit, ignota vero adstruit, et defendit.

3.

Et ut paulisper seposita ratione narrandi qualiter actum est, quae adverti debentur, ingeram; certe ante aegritudinis meae dispendium, et poenitentiae quam in ultima necessitate accepi remedium, multis donis multisque rebus sanctum illum monasterium 121.0465C| ditavi locum. Et quod genitor meus divae memoriae, nec ante me ex nostri fecerat ullus, ego spontanea mente impleveram solus. Quod ipse incusator negare non valet, et de quo omnis vicinitas testimonium habet. Et nunc quando poenitentiae lex miserrimum curbat, et debilitas jam jamque moriturum incurrat, januam mihi vitae praecluderem, et in antro barathri lapsu praecipiti currerem? Sed qualiter actum, quoque dispositu exstit usurpatum teste Deo et praesentibus accusatoribus proferam planum.

4.

Volui universum illum locum mihi redimere, et inquietudinem Romanorum fugiens, ipsum quem nostis principem malui inquirere. Juste namque confessor dixerat, quia illi qui a genitore meo vel a me 121.0465D| empta habebant vendere cupiebant, et una pariter cum eo praevisio exstitit nostra, ut argumentose, et non vere ipsum principem mitteremus, et per eum nostra nobis congregaremus, honorem ejus et locum 121.0466A| tractantes, et quia nullus ei poterat ad terminandum obsistere reputantes. Cui cum petitionem ipsis diebus aegritudinis meae, quibus invisendum me venerat, pro hoc facerem, et quaeque desiderabam exponerem implere promisit: et hoc sine difficultate ad effectum perducere dixit. Cui nos confestim nihil de quo postea gestum est suspicantes, venditionem fecimus, et per testes firmavimus, ut ingressione ipsius alios seduceremus, et nobis per eum totum terminum applicaremus. Sed ille in vacanietatibus impeditus, de quo fuerat gestum non satis anxius, coepit oblivioni nostras tradere causas, et in quas nihil habebat, nec dederat, postponere curas. Et creberunt rapinae, et privilegia Romanorum, qui transilientes limites agrorum nostrorum, universum minitabant 121.0466B| invadere locum. Nos autem jam nihil ibi habere putabamur, et ille qui comparationem fecerat, vindicare invasiones volebat. In tali conflictu positi, poenitudine affecti, contriti lugebamus et moesti. Post menses sex aut amplius ipse princeps per se ad me venit et postulavit, ut quod quasi comparaverat, verius emeret. In primis teste Deo renui, et haereditatem meam ne traducerem multis suggessionibus deprecavi. Sed ad quod ille beneficium suum mihi opposuit, et quia si donatum, illud a me haberet, nihil esset pro tantis, quae in nos fecerat, asseruit. Sed ubi in me reversus venditionem, quam ei jam feceram, cogitavi, et potestatem ejus cum debilitate mea pensavi, illico assentire disposui, quia aliud agere minime potui. Sed terminum ecclesiae, 121.0466C| quem non genitor meus, sed ego dederam, indicavi: et in comparatione ejus praesentibus subscribentibus terminavi, et confessores ipsos multoties commendavi, et quantum valui pro ipso loco suggerere non cessavi. Verum delicto meo et merito multum olido infestante, aliter actum est quam putavi. Quantum voluit et quando voluit, et quomodo voluit, dedit.

5.

Quid nunc agendum est, serenissime domine? Nec possibilitas in nobis est resistendi, nec facultas reddendi, nec abundantia redimendi. Teste Deo, ingemisco, rugio, et deploro quod accidit; sed sanare et solidare nequeo quod evenit. Vicibus ei suggessi, et abundantius pretium multo quam dedit promisi: sed suspensus hactenus mansi. Culpamur ab omnibus 121.0466D| et incusamur: sed nosmetipsos ipsi amplius detestamus. Et licet juxta doctorum nostrorum veneranda oracula in omnibus causis non processus operis, sed voluntas operandi, sit intuenda, nec statim 121.0467A| quis quid egerit, sed quo voto id egerit inquirendum, nec res ipsa quae geritur, sed qualitas mentis, et facientis sit propositum judicandum; tamen quoquo modo gestum sit nostris meritis imputamus, et judicium Domini trementi corde quotidie nos insequendos lugimoniis non mediis protestamus, de nostra desperantes pessima opera, de illius confidentes misericordia consueta. Ecce qualiter est actum vestrae prudentiae totum est patefactum: quod ideo vobis ad singula enarrare curavi, quia ex ipsius confessoris laude multa quasi a vobis dicta audivi, quae minime credidi, quia vestrum animum erga me proprium saepius sensi.

6.

In finem vero epistolae advolutus pedibus vestris suggero, ut quia paupertas et debilitas me a vobis 121.0467B| fecit absentem, bonitas vestra me semper animo reddat praesentem: suggessionesque malevolas illa discretione paternali, qua vos novi vigere, discutite; et aure surda discordiae incantationes transite, nosque visceribus propriis comendatos habete. Quidquid vero Felix, Gratiosi judicis filius, in aures domini Servandi comitis cum confessore illo immisserit; vestra paternitas, si voluerit, tota radebit. Tempore quippe vestro aliorum causas erat nobis explicere licitum: quanto magis nostrum proprium non expediamus negotium? Recolite, obsecro, nostrorum antiquorum amicitiae vinculum, et vestrum amplectite visceribus filium. Plura volueram licet plebeio sermone disputando conficere: sed modum epistolae egredere nolui, et prudentibus stulta componere timui. 121.0467C| Sed rogo, ut quae magis currendo, quam tractando conscripsi, et plus dolore quam nitore depinxi, non scholastice et per liberalem artem tractetur, sed pure et simpliciter, ut scriptum est, relegatur.

7.

Vigens floreat paternitatis vestrae aucta felicitas per spatia annorum. Amen.

X. EPISCOPI ( et ut apparet SAULI CORDUBENSIS) AD ALTERUM EPISCOPUM EPISTOLA.

1.

Quibus calamitatibus quibusve miseriis merito exigente hactenus conterar, quove acerrimo intolerabili dolore ex diversis partibus insuar, credo vestrae beatitudini et rumore celebri divulgatum, et veraciori comprobatione praesentiae, quasi proprium 121.0467D| compassione misericordiae comprobatum. Et ideo, mi sublimissime domine, apostolorum vicarie, et rerum opificis Christi sequipede, suffragationis fraternale auxilium tanto abundantiori fusione mihi porrige lacrymarum, quanto me prae cunctis pressum mole noxarum per immanitatem conspicis flagellorum; ut divina pietas, quae sceleribus meis innumeris offensa, justissima ultionum temperantes hactenus inrogat plagas, dignis vestris precibus flexa, 121.0468A| nostras jam solita clementia tergat, quas propere contraximus, culpas. Valet etenim oratio impetrare justi assidua, quod peccatoris nequit promereri nequitia. Vestrum est namque, mi domine, fratri laboranti manum porrigere, et morborum languoribus saucio opem solatii praelargire: quatenus et nobis debitum impertiatis remedium, et vestrum quod pro omni Ecclesia injunctum habetis officium, inclytum perducatis ad terminum. Amen.

2.

De caetero, mi domine, non reor latere vestram prudentiam calamitatem hujusce nostrae provinciae, quae multiplici peste, ac ingenti ulcere saucia, imo ad exitum vitae usque deducta, bestiali rictu et beluina efferata barbarie, hactenus saeve dilacinata est effero dente. Sed quia respectu altissimi et praesentissimi 121.0468B| conditoris utcunque respirare post diras ac palpabiles nunc nisa est tenebras, et liberum potuit utcunque non humano ingenio, sed divino imperio, respicere lumen; actum est, ut illa admirabilis dextera, quae novit humiliare sublimia, et altius elevare prostrata, pestem quam extensa ira induxerat, dilata misericordia subtraheret. Cujus benignam et laudabilem administrationis in operibus gratiam abundantiori laude prosequere cupientes, et effectuoso conatu ex quaqua parte, qua posse nobis injunctum est, aequiperare volentes, unanimitati praebentes concordiam, et discordiae radicitus ambientes exstirpare funditus massam, praesentiam nostram fratribus nostris et consacerdotibus, sive filiis, peculiarem, exhibere protinus nancti, et quae vera 121.0468C| sunt, partim severitate judicii, partim lenitate sententiae gliscentes exsequere; tantis se testimoniorum probationibus munierunt, tantisque Patrum sententiis, quae compassione egerant plevium, firmaverunt; ut pene eisdem in aliquid obviare non sit ejus, qui cuncta se judicio et exemplo Patrum asserit innodare. Fateor, mi sanctissime domine, ad tanta et talia quae ex virorum industria obtulerunt opuscula, obstupui et sententiam meam aliter hactenus aucupatam, veraciori et probatiori indagatione probata in meliori ductu et universali collegio commutavi, ne obstinatione, quod absit, animi ductus fomitem alerem discordiae, et membrum secans a capite insontes quos conscientia liberos, et innocentia immunes ostenderat, nostra indebita sententia a Patrum 121.0468D| intelligentia exsulans conaret abicere, totamque Ecclesiam, quod procul sit a pastoribus Dei, crudelitatis edictu, imo imperitiae fastu, maculis indebetis pollueri, haereticisque in contemtia concordantes, parvisque homunculis inexpertis et insciis complacentes, universalitatis nomen, id est catholicum, in parte, et non in toto, ut dignum est retinere: cum juxta canonicus verissimas et universalis saeculis probatissimas sanctiones, peccatum populi inultum 121.0469A| praeterire juxta quod venerabilis papa Innocentius ad Rubium episcopum probatissimis sanxit decretis. Quod si peccatum opere vel testibus idoneis comprobatum pro custodia charitatis inultum praeterire jubetur, quanto potius ad culpae non deducitur titulum, quod veritatis indagine et testimoniorum scientiae, non temeritatis ausu, nec usurpationis instinctu, sed solo terrore et immanitate saevissimi temporis imminente, non intentatum, sed discretione praecipua, et dispensatione honesta exstitit temperatum? Quanta vero pro tempore a beatissimis fidei nostrae auctoribus, id est apostolis, temperantiae lege, et discretionis bono, dispensata exstiterint, et acta eorum apertissima luce, perspicuaque referunt claritate: et sanctissimi Hieronymi admirabilis, et 121.0469B| cunctis saeculis praeconabilis viri, testantur epistolae: et ut separatis parumper testimoniis, ac sequestrata auctoritate Patrum, quae debentur pastorali adverti regimine, et paternali industria praevideri, attentiori et liminatiori intentione tractentur. Certe in horum consensionis sententia non inferiores nostri ordini habentur episcopi: et non solum episcopi, sed metropolitanorum partim epistolari decreto, partim praesentiali participationis communio manifestis probationibus prae manibus exhibentur: et insolentiae vel levitati adscribitur imminuto metropolitanorum primatu contra terminos aequitatis libra compositos superbiae elevare calcaneum: cum inrectractabilis illa jugiter habeatur omni mundo sententia, qua jubetur, non confinitimis, sed apostolicae sedis, 121.0469C| metropolitanorum privilegia ventilare.

3.

Nunquid non juxta beati Juliani Toletani metropolitani episcopi venerandum eloquium, insani capitis censetur esse, et vani, qui illic pedes erexerit, ubi capitis ratio non suaserit. Sed siti sunt nonnulli fervore Domini frigi, vanae gloriae jactantiae tumidi, scientia nudi, superbia rigidi, qui dissensionum et simultatum serentes contagia contra charitatis et unanimitatis praecepta Dei veneratione mysterii, et divina invocatione sacrati, infamare tentant quibusdam levibus opinionibus sacramenta, dicentes tunc esse solummodo sancta, cum sanctorum fuerint manibus praelibata, contra illam beatissimi Augustini sententiam, quam in expositione decimi Psalmi contra horum similium intentavit falsiloquam vanitatem. 121.0469D| Non enim, ait, confidunt in Domino, qui tunc dicunt sancta sacramenta, si per sanctos homines dentur. Sed et admirabilis doctor Isidorus horum inanissimam ac detestabilem praesumptionis audaciam his documentis verificis extirpando detruncat: « A secretis, inquit, vel sacris virtutibus sacramenta dicuntur, quae ideo fructuose penes Ecclesiam fiunt, 121.0470A| quia sanctus in ea manens Spiritus eumdem sacramentorum latenter operatur effectum. Unde seu per bonos, seu per malos ministros intra Dei Ecclesiam dispensentur, tamen quia Spiritus sanctus mystice illa vivificat, qui quondam apostolico in tempore visibilibus apparebat obtutibus, nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum attenuantur: quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus (I Cor. III, 7). Unde et Graece mysterium dicitur, quod secretam et reconditam habeat dispositionem. » Quod et venerabilis Anastasius papa ad Anastasium imperatorem pro communicatoribus Acacii haeretici hominis et damnati, in auctoritatem splendido satis eodem sensu, quia et eodem spiritu, et accuratoque 121.0470B| sermone, exsequitur. Dicit enim in titulo septimo ejusdem epistolae: « Nam secundum Ecclesiae catholicae consuetudinem sacratissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his vel quos baptizavit Acacius, vel quos sacerdotes, sive Levitas, secundum canones ordinavit, ulla eos ex nomine Acacii portio laesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita sacramenta minus firma videantur, nam et baptismum, quod procul sit ab Ecclesia, sive ab adultero, sive a fure fuerit datum, ad percipientem munus pervenit inlibatum. Quia vox illa, quae sonuit per columbam, omnem maculam humanae pollutionis excludit, qua declaratur, ac dicitur: Hic est qui baptizat in Spiritu et igne (Joan. I, 33). Nam si visibilis solis istius radii cum per loca fetidissima 121.0470C| transeunt, nulla contactus inquinatione maculantur; multo magis illius qui istum visibilem facit virtus, nulla ministri indignitate constringitur. Nam et Judas cum fuerit sacrilegus atque fur, quidquid egit inter apostolos pro dignitate commissa, beneficia per indignum data, nulla ex hoc detrimenta senserunt, declarante hoc ipsum Domino manifestissima voce: Scribae, inquit, et Pharisaei super cathedram Moyses sedent: quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Quidquid ergo ad Domini profectum qui libet in Ecclesia minister officio suo videtur operari, hoc totum contineri implente divinitatis effectu, ita ille per quem Christus loquitur Paulus affirmat: Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Dominus incrementum 121.0470D| dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). A Domino autem non quaeritur quis vel qualis praedicet, ut invidos etiam bene Christum praedicasse confirmet, quo malo diabolus ipse deceptus est, et hoc ipse praecipitare non desinit. « Et in octavo capitulo iterum: » Ideo ergo et hic cujus 121.0471A| nomen dicimus esse reticendum, male bona ministrando sibi tantum nocuit. Nam inviolabile sacramentum, quod per illum datum est, aliis perfectionem suae virtutis obtinuit. Quod si est aliquorum in tantum se extendens suspicio, ut imaginentur prolato a papa Felici judicio postea inefficaciter in sacramentis quae Acacius usurpavit egisse, ac perinde eos metuere, quae vel in consecrationibus, vel in baptismate mysteria tradita susceperunt, ne irrita beneficia divina videantur; meminerint in hac quoque parte similiter tractum praevalere superiorem, quia non sine usurpatione nominis sacerdotii adjudicatus hoc egit: In quo virtutem suam obtinentibus mysteriis in hoc quoque aliis rea sibi persona non nocuit. Nam ad illum pertinuit quod tuba Davidica canitur: 121.0471B| Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis (Psal. LXVII, 22). Nam superbia semper sibi, non aliis, facit ruinam: quod universa Scripturarum coelestium testatur auctoritas. Sicut etiam per Spiritum dicitur in Propheta: Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam (Psal. C, 7). Unde cum sibi sacerdotis nomen vindicaverit condemnatus, in ipsius verticem superbiae tumor inflictus est, quia non populus qui in mysteriis donum ipsius sitiebat exclusus est, sed anima sola illa quae peccaverat justo judici proprie erat obnoxia. Quod ubique numerosa Scripturarum testatur instructio. Unde remotis omnium studiis sive versutiis, in hac adhuc praesenti fragilitate propositorum, secundum preces 121.0471C| nostras adnixu et auctoritate imperiali offerte Deo nostro in unam catholicam Ecclesiam et apostolicam: quia hoc solum est, in quo non solum in terris, sed etiam in coelo triumphare sine fine positis. » Et quia ut canonica institutio iterum per os beatissimi papae Coelestini ad episcopos per Apuliam constitutos celeberrimis vocibus clamat, quod docendus sit populus, non sequendus, eosque si nesciunt quid liceat, quidve non liceat, commonere, non his consensum praebere debere.

4.

Ratum duximus necessitati consulere et dispensationes ecclesiasticas pro tempore non praesumptione, sed necessitate praevisas, apostolica, imo canonica institutione formati verissimis constitutionibus approbare, ne contra Moysis legiferi sanctionem 121.0471D| id quod justum est non juste insequentes adversum Salomonis praeceptum nimiae justitiae et intemperate nos denotaremus infamia. Recolenda est hoc loco Innocentii clarissimi papae ad Rubium et Eusebium caeterisque episcopis quam pro Fotini restauratione intentavit sententiam, et ejus hic recensenda sunt oracula veneranda, qui post multa splendide pertractata taliter intulit: « Sollicitos enim vos 121.0472A| pro salute libenter, contra caput etiam si faciendum est non libenter admitto; » ac si diceret: Pro commodis itaque et pace Ecclesiarum provida vos gerere solertia jubeo: contra caput autem et qui jure in vobis primatum obtinet, etiam si reprehendenda commiserit, nullatenus insurgendum percenseo. Quod si episcoporum superinspectio hujusmodi freno sanctionis constringitur; quo plebium camo ora cludere ratum est, quae inlicita et non sibi debita intentare praesumens de sacerdotum sibi arrogat excessibus judicandum? Nec ignoro generales illas opponi solere sententias, quae libero et tranquillo tempore discurrentes generalem superborum non consulentium patriae, sed scandala et controversias asserentium putant simultates. Sed his quorum cervices 121.0472B| tumor superbiae inflat, et licentiae studentes quemlibet superbissimum proterve defendere, vel in parte sedentes universitatis derelinquere ausu temerario nitunt collegium, maledictum obstinatione perfidiae protegentes, et impio cuilibet ferentes auxilium, illas generales sententias verissime competunt: isti vero quos impius crudelitate et acerbitate invisa perdomuit, percarceralis claustra et onere nimiae censurae contrivit, qui conscientia teste semper maledictum maledictionibus insequentes, non amore, nec pertinacissimae voluntatis conatu, sed sola necessitudine, et regali jussione contriti, discretione intendentes, et quotidie de vita propria periclitantes, aliqua pro tempore dispensare conati sunt; cur improvida insequuntur animus ordine vel aliorum 121.0472C| de vita plectantur sententia, omnino non video. Conscientiae nostrae et fragilitates humanae inspiciendae sunt, et ex nobis ipsis subditorum vitae formandae. Quanta namque pro tempore, pro instante necessitate, pro potestatum terrore, unusquisque ex nobis pontifex in sibi creditos usurpaverit greges, si utili et pia compassione voluerimus librare; illico qui nostris clementissime videmur existere, si aliter subditorum quam nostrorum voluerimus ventilare festucas, severiores in delinquentum excessibus probavimur insilere: quo judicio enim judicaverimus, in eo nobis judicabitur. Et ideo juxta beati Juliani egregii doctoris sententiam, non minoris est providentiae necessitati imminenti consulere, quam plenitudinis discretionis gubernaculum adhibere. Laudabilius 121.0472D| ergo est ex necessitate quaedam oportuna eligere, quam in his quae suppetunt eligenda formare. Multoque est grandius defectum adhibere suffectum, quam copiosae rei dispositionis prorogare judicium. Est enim salus, et salutis omnimoda plenitudo, si illic utilitatis porrigatur consultum, ubi omnimoda plenitudo perspicitur: quia sine fracmine generalis praecepti forma inducitur specialis judicii, et eventui 121.0473A| consulitur, quod generalitate non datur. Non igitur subvertimus primitiva, sed consultius ordinamus praesentia: cum et illud universali edictu, et haec praepolleat speciali judicio.

5.

Et haec dicentes non vobis replicamus incognita, sed nota reducimus recolenda: ut si ab hodierno die et tempore, aliquis ex sacerdotibus nostris vestrae praesentiae quacunque saeculi exhibuerit necessitas; non execrabilis, quod procul sit, vestrae participationi, vel exulus habeatur, sed recipiatur ut proprius, amplectatur ut filius, atque ad omne altaris officium admittatur idoneus; libenter a vobis utique percepturus consecrata libamina, caeterisque dispensaturus etiam per semetipsum confecta mysteria: praesertim cum fraternitas nostra gregem sibi 121.0473B| creditum decreto firmissimo manuum nostrarum subscriptione firmato, indemnem et liberum ab omnium susurrantium infamio perpetue censeat eo vigore stabilitatis perenniter conservandum, quo metropolitanorum sanctionibus in praeterito et praesenti invenitur confirmatum. Optamus nos vestris reciprocis litterulis praemunire, et fraternali auxilio in ea quae pacis et charitatis sunt roborari. Si quis autem ex congregatione nostra pravitate cordis, et livore mentis, seu crescendi fastu, aliqua auribus nostris praecultis eruditione divinorum voluminum levia intentare conaverit, illa qua vos novi naturali vigere industria, male loquatium, properatur insania, qui unanimitatis despicientes collegium, per abrupta et devia nitent lapsu casuri praecipiti in altum tendere 121.0473C| gressum. Valete.

XI. INCIPIT EPISTOLA ALVARI SAULO EPISCOPO DIRECTA.

Sanctissimo Domino meo Saulo episcopo Pauli ALVARI suggessio.

1.

Multa erant quae sanctitati vestrae debebantur scribi, si procella saeculi et calamitas temporis nostri non praepedirent officium linguae. Sed quia acerbitas angustiarum et immanitas flagellorum eloquentiae fontem conclusit, et dicendi materiam sua mole retrusit, ideo breviter teste conscientiarum omnium Deo, dulci animo, et mente pura, salutationis officium paternitati vestrae defero, propriamque miseriem 121.0473D| et suggessionem expono. Reor non vobis fuisse incognitum periculi vel aegritudinis meae hoc anno dispendium; ita ut mortis agens confinium, poenitentiae postularem remedium, atque post disperationem non modicam, salutarem invenisse medelam. Dominus enim qui mortificat, et vivificat, ducit ad portas inferni, et reducit (I Reg. II, 6), post multam ultionem judicii, et dignam correptionem flagelli, clementia mirabili, et pietate laudabili, ac potentia singulari, revocavit a periculi janua, misericordia consueta, quem digne scelera jam ducebant ad tartara. Sit nomen ejus benedictum in saecula, 121.0474A| cujus justa judicia clarent justitia ac pietate praecincta.

2.

Quae acta sunt paternitati vestrae breviter adnotavi. Nunc quae agenda sunt iterum humiliter cupio implorare. Certe ab ipso aegritudinis tempore usque in hodie a salutari exclusus mansi remedio: et licet reconciliationem aliunde valerem frui, si vellem; tamen ea quae auctoritate Patrum sacrata sunt, implere desiderans permissum vestrum inquirere volui, atque per jussionem paternitatis vestrae ad communionem reditum habere disposui: et inde alibi hoc non inquisivi, quia teste Deo Jesu, Dei et Domini nostri sententia formidavi. Unde peto ut epistola paternitatis vestrae cui prius, melius et aptius videtis ex vestris sacerdotibus veniat, meamque 121.0474B| illis reconciliationem, qualiter volueritis, injungat. Paratus enim sum in omnibus obedire, et praeceptis vestris salutaribus me totum dedere: tantum non privet communionis remedio, quia plane ingenti afficior taedio, dum extorrem me doleo a nuptiarum Agni convivio. Qualem vero mihi legem posueritis jejunii, eleemosynarum, seu temperantiae operis boni perficere cupio, et in nullo a veritatis seu possibilitatis regulis deviare. Pronus enim est animus noster cuncta imperata implere, et a cunctis illicitis jussis, et paterna ordinatione prohibitis, quantum possibilitas dederit, mentem hactenus per devia oberrantem frenis temperantiae coercere.

3.

Unde rogo, et lacrymosis precibus quaeso, ut citius nos vestra paternitas cuilibet ex sacerdotibus 121.0474C| solvendum injungat. Sin autem aliud nobis viget agendum, et hoc iterum citius humili suo rescribat, quia in cunctis vobis parere nostra tenuitas disponit, nec terminos Patrum transire superba insolentia cupit. Tamen rescriptum nostrum hac hebdomada praestolabor: quem si recipere non meruero, a fratribus vestris et episcopis reconciliationem ipsam implorare dispono, quia tanto tempore a corpore Dei mei et sanguine privatus stare non valeo. Hoc ideo vobis innotui, quia vestram responsionem citam cupio intueri, et hanc festivitatem ligatus dubito inter alios retinere. Merear vultum vestrum jucundum in jucunditate et laetitia feliciter citius perfrui. Finit.

XII. ITEM RESCRIPTUM SAULI EPISCOPI ALVARO DIRECTUM. 121.0474D|

1.

Multa nobis erant necessaria quae obtutibus vestris debebamus scribere: sed praepediente delicto quotidie versamur in lamento, ut nec lingua possit enarrare quod mens nostra patitur, nec characteres scribendi quod debetur, Scriptura dicente: Defecit inhabitatio sensuum multa cogitantem (Sap. IX). Sed quia dilectionis vestrae susceptis apicibus ibidem vester digessit stylus, ut puto auxiat plenius, comperique vos nimia corporis imbecillitate solutum, ut ad videndum nos nullum dicatis habere aditum, sed 121.0475A| vellet ut unum ex sacerdotibus Cordobae a me dirigatur scriptum, quo vos informatos a Christi corpus reddat solutum, dicentes quod fuere nonnulli qui coacti sunt ad enarrandum inviti.

2.

Quid nos haec dicemus, qui tempus hodie tacendi portamus? Nos enim neminem praejudicamus, nullumque damnamus, nec justificamus quod nescimus, nec punimus quod ignoramus. Sed vos qui eorum nostis mentes, et pensatis voluntates, quia aditus ad videndum nos vobis negatur, ab illis absolutionem percipite, a quibus et poenitentiam suscepistis. Sic enim tunc digna fuit eorum manus impositio, accepta et nunc erit sine dubio absolutio. Nam ut vobis intimavimus, non est mensurae meae judicandum de talibus, nisi fuerit inspirante Deo concilio 121.0475B| legitimo eorum et nostra quaestio ventilata. Sed ut dulcedini tuae prius notui, notesco quod interdictum sit hoc negotium omni clero praesente episcopo. Tunc dicit regularis instituta hoc cui injunctum fuerit licere, cum aut longinquitas itineris, aut imbecillitas corporis id episcopo denegaverit posse. Nunc vero quid ad haec opponere potestis, cum me habetis praesentem? cur praesentiam recusantes litteras petitis, et quae vivo sermone audire potestis, per apices quaeritis? Sed plane nescio quos salsuginosas asseritis, et prope Migentianos Donatistas, et Luciferianos notatis. Pro id miror te prudentem virum et industrium, cur illos damnatis, qui hactenus concilialem servant censuram, nec pereuntis multitudinis dicuntur exemplo, sed illa quae 121.0475C| Patrum sanxit auctoritas inconvulso retinerent animo, donec plurimorum episcoporum sententia, aut confirmetur edictum, aut temperetur decreta consultum. Non ergo, ut diximus, rebelliones a nobis debentur haberi Ecclesiae, qui ecclesiasticis videntur legibus inservire. Prius quidem amantissime idcirco scripsimus vobis semiplene, quia characteres ignoravimus epistolae vestrae. At nunc quia jam reperimus propriis litteris, et manum advertimus vestram, idcirco amicali amore scripsimus vobis pro animae vestrae remedio totis nisibus vos optantes, ut ea quae sancta sunt requiratis, et pravorum consortia evitetis. Nam cum dictum sit: Qui tetigerit picem, coinquinabitur ab ea (Eccli. XIII, 1); quae vobis absolutio ad sacramenta percipienda poterit inesse, si 121.0475D| pseudoepiscopo in crastinum videamini quoquo pacto adnecti? Domini, non nostra sententia est: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animae vero nihil nocent (Matth. X, 28). Cui consimile Salomon inquit: Qui timet homines, cito corruet. Nam qui 121.0476A| sperat in Domino confortabitur (Prov. XXIX, 25), et caetera, quae prudentiae vestrae non latent. Haec et horum similia rogo, ut prius tecum semper tractare, et sic te Sacramentum reconciliationis admittere. Sed si aliud placet, fac quod tibi bonum videtur, aut quod prudentia tua docente conspexerit. His explosis jam quantum potui dixi: de plurimis cognovi, pauca charitati vestrae direxi. Sunt sancti Dei memores vestri: sum et ego in omnibus. Salutamus omnes in osculo sancto, quos cortis vestrae retinet claustra. Merear vos in laetitia videre. Amen.

XIII. ITEM EPISTOLA ALVARI SAULO EPISCOPO DIRECTA.

1.

Epistolam ex nomine vestro nobis directam 121.0476B| suscepimus, et recitationem non vestram, sed illius homunculi esse cognovimus, quem patriae exturbatorem, et multarum haeresum satorem saepe probavimus. Et cum nos pure et simpliciter manu propria remedia animae impetrantes scribamus, vos e contrario mordaciter et subdole non ex vestra mente, sed ex stomacho multis potionibus sauciato, nobis non pocula vitae, sed venena porrigitis, et filium a charitate vestra procul rejicitis.

2.

Et non solum unum, sed universum gregem nescio quo consilio morbidum aestimatis, quem non medicinalibus fomentis, sed ravidis discerpitis dentibus, membraque vestra vestris destruitis manibus. O quanta erant in ipsius nefandi interitum jacula intorquenda, si facie tenus, ut vir strenuus, decertaret 121.0476C| in pugna, et non clam, ut testudo, mulierum more, in umbris gladium acueret! qui proprio judicio condemnatus nec confessor est proprie, nec sacerdos: quem habitus confessorem, et lingua comprobat derisorem; quem staminia et lana ovium religiosum approbat, et prolixitas barbae laicum affirmat; quem simulatio operis sanctum, et aemulatio detractionis ostendit elatum. Quid enim mirum, si sacerdotes nostri temporis detrahat, qui doctores infringere tentat? Si clericos damnare studeat, qui agones martyrum mutilare non dubitat? Pater, o quanta erant in destructionem ipsius non sapientissimi, sed stultissimi homunculi, testimonia intentanda; quantaque in ipsius epistolae inconditae infrigenda, si honoris vestri nos reverentia non 121.0476D| religaret!

3.

Nam finis principium destruit, et qualiter initiaverit non attendens, in calcem sibi adversa conscripsit. Stultus enim editor sanctitatem et sapientiam ambiens stultiloquium non vitavit; et condemnatos 121.0477A| arguens, dum solvere ligatum satagit; quem solveret invectione sua solutum ipse penitus non invenit. Ego, mi Domine, cum divini numinis testatione miseriam periculi mei exposui, remedium postulavi: et vos non ex vobis pure, sed qui mihi quasi inimico responderet sophistam inquiritis, imo non sophistam sed sollecistam rogatis: nosque quiescentes, et vestrae beatudini condolentes, ad stimulos incitatis. Sententias vero Salomonis advertimus, et a vobis, dudum eas dissipatas cognovimus: quem contra Patrum instituta, et anteriorum decreta, anathemato cuidam multotiens participasse, ante nostrum episcopum honorem, praevidimus, sacerdotibusque illi participantibus, post honorem communicasse probavimus nullo metu terroris, nulla 121.0477B| occasione timoris, sola voluntate animi, et dilectionis affectione. Certe recolitis quando ei ad immolationem missae casulam pro indumento praestastis, quanta vobis ego ipsis diebus amore vestro impulsus suggesserim. Quanti a Patribus anathemati, inrationabiliter sine concilio vestra jussione existunt soluti, certe non ignoratis. Recolite, obsecro, consecrationis vestrae non inculpata principia, et pene simoniaco errore propinquo. Poterant enim quovis asserente canonice inchoationis vestrae primordia comprobari, si quadringenti solidi non fuissent palam eunuchis vel aliis exsoluti: imo non clam, sed per chirographa Arabica ex Ecclesiae prospera, quod inlicitum est debitoribus, erogati, et ex illo ministerio congregati, quo non licitum est laicis etiam fidelibus 121.0477C| aliqua impertire, siquidem super solos sacerdotes resculae dispertiuntur Ecclesiae. Quanti, quaeso, sacerdotes sine testimonio ordinati? quanti sine connibentia clericorum vel filiorum Ecclesiae consecrati? quantae Ecclesiae duplicato sacerdotio, id est, binis pastoribus, contra Patrum institutionis divisae? quanti contra canones per omnes basilicas in diversos ordines constitui per vos exstiterint, rogo ipsi videte.

4.

Sed haec omnia post tergun rejicitis, et tantum pro nobis in hos nostri temporis sacerdotes oculos apertos habetis. Nec hoc alio tempore, nisi quando nostra vos suggessio impetrat. Nam facie tenus et honorabilem Athanagildum abbatem vidistis, et hoc ei dicere praesentialiter voluistis: et Eulogio in primo 121.0477D| persecutionis impetu sacrificare jussistis: et nunc contra vos ipsos nostra tantum occasione dimicatis. O felix et multum felix, quem concilii tempus quod exspectatis invenerit! Utinam jam rediret serenitas, jam abiret tempestas! Puto quod multorum lingua silesceret, et frenum sibi ora illa imponeret, quae loqui nesciens hactenus per antra insibilat. Nam quod dicitis: Qui timet homines, cito corruet, nam qui sperat in Domino confortabitur (Prov. XXIX, 25); vel illud evangelicum: Nolite timere eos qui occidunt 121.0478A| corpus, animae autem nihil nocent (Matth. X, 28), vere et religiose dicitis: sed miror cur fortissima docens absconditur, et hominum timore a propriis segregatus per diversa vagatur. Jam vero quod in principio me ironice solvendum ab eis qui me ligaverunt jubetis, adicientes: Si enim tunc digna fuit eorum manus impositio, erit et nunc accepta sine dubio absolutio; quid contra se in hoc duntaxat dixerit loco sciolus ille, nunquam advertere potuit, et Sardorum salsedinem devitans, quomodo salsuginem incurrerit nescit. Si enim vere hoc et non ironice dixit ut quid nobis in finem pravorum consortia interdixit et tacto picis inquinatos firmavit? Si vero, ut textus epistolae docet, in derisione hoc in principio protulit, nosque per hoc suggillare tentavit, audiat 121.0478B| nervosus, ut sibi applaudet assertor, et silvosus, non palatinus dictator: Quid vestrum ergo proprie pastor satagit praesentialiter solvere, quem praevaricatores non habentes ligandi ordinem minime ligavere? Ergo solvi quomodo poterit qui ligatus non exstitit? nam si eis potestatem adimis ligandi, non ligatum ergo cessa quaerere solvere: et hoc ei responsum sit: Caeterum conscientiae nostrae judicem habemus omnium Dominum, qui potest sine improperatione curare invalidum, quia licet Levita et sacerdos vulneratum a latronibus dimiserint, Samaritanus vero ille misericors seminicem ad stabulum reportavit, oleum plagis infudit, mercedem stabulario dedit. Ulterius tamen, mi Domine, sententiam vestram ex alterius ore fluentem non requiram, quia 121.0478C| plane taedimur aliorum sententiis, et non vestris purissimis, deservire.

XIV. INCIPIT EPISTOLA ALVARI TRANSGRESSORI DIRECTA. Dilecto mihi ELEAZARO ALVARUS.

1.

In primis, mi dilecte, salutis munia ut amanter, ita dulciter solvo, atque tibi conjuncte, si sectae tuae rituique convenit, identidem salutifera jura dependo. De caetero rogo ut non fastidium tibi ingerat dilectionis nostrae oblatio, qua te lucrare in Domino cupio.

2.

Sed si ita amas ut diligo, identidem lucrare me tuo satage studio: quia qui convertere fecerit peccatorem, lucravit animam ejus, et suorum cooperit 121.0478D| multitudinem peccatorum. Et David pro magno munere quasi vota persolvit: Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L, 15). Et ideo fave meis, diligenti intentione hujus pagellae discute textum, et non verba, sed sollicite praevide intellectum: quia non verborum cupimus faleratorum adspargere faces, sed simplicium et puralium tibi promere voces. Nec diploide nostra bifario coloratur assertio, vel sale attico hujusce redolet dictionis oratio, sed plebeio, et ut ita dicam, communi 121.0479A| currit eloquio. Non hic Tuccidides, vel Sallustius tramitem scientia digerunt, sed Jacob et David obiculas ad caulas deducunt. Non hic Cirus pugnando exercitum ducit, sed Moyses erectis manibus Amalacitarum phalangas orando divertit. Sed nec Memmonicos canemus hymnos, aut Aeneidarum carmine incidimus versus, nec lacteum Libii amnem deduco, nec Iliadum celeuma decanto. Procul enim a me est lingua viperea Domestenis de qua fertur dixisse Oscines: Quid si ipsam audissetis bestiam suo ore verba resonantem? Epistola enim mea non ethnicorum favorem requirit, nec colorem de Atheneo trahit: sed prophetarum saporibus redolet, et patriarcharum fercula superficiem gerit. Nempe dulcis si ubicunque in annorum numero Christi ventura 121.0479B| diceretur nativitas, Christianorum vel Judaeorum illico finita esset simultas: quia computatis annis a mundi principio sine aliquo impedimenti obstaculo adventus ejus sciretur in saeculo: ut nec fidelis in asserendo moras sustineret, nec infidelis in refutando occasiones ostenderet. Et quia, ut quibusdam videtur, incertum adventum ejus Scriptura reliquit, et quasi intactum magis tetigit quam praedixit, ob hoc et cunctorum opinio se ipsa deludit. Non quod omnium fides caeca caligine involvatur, sed ea quae magis opinione quam veritate tenetur. Ista namque secundum opinatum disserui istomacantium quaestiones. Caeterum juxta meae tenuitatis scientiam adventum Christi patulum reor addisci indicta legalia, si subtiliter indagentur vatis praesagia, quae 121.0479C| luce clariora existunt almifica. Nam licet ab initio mundi anni non inveniantur praefixi, tamen reperiuntur a tempore prophetali liquidissime numerati. Praevidens credo censura divina humanam vesanam acutiam, quae in numeris aetatum existit diversa; eo tempore maluit indidere numerum, ex quo praescivit contentionis abrasum existere nervum. Nosti enim Hebraeorum vel septuaginta Interpretum discordiam a primo homine usque diluvii tempus incalculantium summa, in tantum ut juxta Hebraicam veritatem ad Adam usque ad diluvium anni sexcenti quinquaginta sex inveniantur, et a diluvio usque ad Abraham anni ducenti nonaginta duo reperiantur.

3.

Secundum Septuaginta autem interpretationem ab Adam usque ad diluvium anni ducenti quadraginta 121.0479D| duo numerantur. Et a diluvio usque ad Abraham anni T septuaginta duo calculentur: quorum diversitates latiori stylo dissererem, et cui potissime fidem haberetur elicerem, si hoc ut onerosum, ita et infructuosum non esse cognoscerem. Has discordantias divinus ille Spiritus prophetarum cordi insertus longe ante praenoscens noluit ab eo tempore nativitatis Christi indidere summam, ex quo et asserentum protendi protexit frivolorum inventa. 121.0480A| Nam licet non nominate numerum expresserit, tamen quo deberetur tempore nasci, intactum nunquam reliquit. Quod ne nudis me putes verbis narrare, jam tibi documenta vivida curabo proferre. Verum antequam nostra legaliter instruatur oratio, quaeso te libenter adverte quae dico: Et non aemulatione vincendi acuas intellectum, sed intentione proficiendi, tam mihi, quam tibi, elimes sensum: sciens quia non in ratiocinatione fides consistit, sed in veritate, et simplicitate cordis. Quisquis ille munda est mente, Dominum videt. Et ideo si susceptum est quod ingess, gratum est quod suggessi. Si vero molestum est quod scripsi, benevolentiam erga te animi non obtexi: quod et tu similiter erga me debes impendere, et quem vides ut 121.0480B| tibi videtur errare, ne pereat, omni vi cona insistere. Neque plurimis testimoniis occupatam mentem tuam studiis debeo impedire, sciens quia cui non sufficiunt parva, satis erunt nec mille. Sapiens enim non quanti dicant attendit, sed qui sint qui dicant utiliter norit. Et inde propheta beatum praedixit, qui in aurem audientis eloquia profert quia dicitur fallere auditus cujus segnis non vigilaverit sensus. Poteram tibi copiosa testimonia de reprobatione vestra, et electione gentium excerpere, si non ab eruditissimis viris hoc antecessoribus vestris factum recolerem esse. Ob id omittentes illa quae jam sunt stylo inlustriori vel facundiori ab illis, eloquentia et sanctitate pollentibus, dudum conscripta, ut praefatus sum, parva testimonia non infirma, 121.0480C| sed valida retexendo eliceam: et quid in ea sentias interrogando perquiram, ut aut doceas me ignorasse quae firmiter teneo, aut doceas te nescire quae ipse non improbe scio.

4.

Moyses Pentateuchi editor Scripturae legifer Domini et renuntiator originis mundi, cum Jacob filiis suis consulentem induceret, et testamenti vice quae deberent post obitum patris haereditario jure possidere per benedictionem ediceret, taliter ait: Vocavit Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis (Gen. XLIX, 1). Et ut scirent qui sunt isti dies novissimi in benedictionibus Judae apertius explicavit: Non deficiet, ait, princeps de Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est, et 121.0480D| ipse erit exspectatio gentium (Ibid., 10). Adverte, mi dilectissime, et enim aperi intellectum, et per totum orbem ostende mihi ex tribu Juda ducem vel unum. Nolo mi frivolorum eorum ingerere naenia, et illorum commentitias mihi dogmas ingerere fabula qui propter occasionem unius verbi longas solent fabulas texere. Et quia nequeunt regem in regionibus hominum liquidissime notis invenire, nescio sibi inquirunt principem ultra mare. Cum etsi verum 121.0481A| esset, minus ex tribu Juda fuisset. Quia tribus Juda non est a Sennacherib, vel ab Artaxerse qui et Ocus dictus fuit, deducta; sed a Vespasiano et Tito est, per terras dispersa. Nam sicut nullum templum, nullum altare; nullum principem remansisse vobis, propheta clara intonat tuba: Sedebunt, inquit, dies multos filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotibus, sine manifestationibus (Ose. III, 4). Intelligis istos dies esse, quos Ose propheta praedixit: aut forsitan adhuc illos se exspectare pejores caeca Judaeorum oppositio dicit. Recensendi sunt hoc loco reges, non a tempore Judae, qui cogniti sunt, et per David ac Salomonem currentes usque ad Sedeciam recto tramite pergunt, sed a tempore Danielis, et post Babyloniorum laxatam 121.0481B| captivitatem, qui per duces decurrunt. Et ideo, ut dixi, a tempore Danielis reges vestros enumerabo, et in quem defecerit brevi indagine assignabo. Post quem si aliquem habuit gens illa, sub quo exstiterit duce, nomenque ejus quaeso edicite.

5.

Primus post Danielis prophetiam postquam de Babylone reversus est populus, praefuit Jesus filius Josedec, et Zorobabel filius Salathiel. Post quos Joachin filius Jesu in pontificatu successit. Cui successit Eliuth: huic quoque successit Joiade: deinde Joannes: postea Jadus. Post quem Onias: deinde praefuit pontifex Eleazar. Post quem successit alter Onias. Deinde Judas: cui successit frater Jonathan. Post quem Simon frater utriusque. Deinde Joannes, post quem Aristobolus. Huic quoque successit 121.0481C| Alexander, qui rex pariter ac pontifex fuit. Post hunc Alexandra, uxor ejus, cum filiis Ircano et Aristobolo populo praefuit. Quo tempore Herodes filius Antipatris interfecto Ircano regnum Judaeorum senatu consulto accepit. In ejus tempore Christum nostrum natum esse tua charitas non ignorat: quod si alium exspectare nitimini, duces ex tribu Juda hactenus in vestra gente ostendite: et tunc exspectare vos redemptionem firmabitis, cum defectum tribus Judae ex ducibus suppleveritis. Quod si nullum potestis invenire ex regibus, qui vocis ducatum praebeat hactenus, illam prophetiam Danielis probate attentius, et tunc confusionem Judaeorum jam debitam venisse probabitis verius, ab eo loco ubi angelus Danieli loquitur dicens (Dan. IX, 22): Daniel nunc 121.0481D| egressus sum, ut docerem, et intelligeres. Ab exordio precum tuarum egressus est sermo, usque ad locum ubi tali prosecutione finem conclusit: Et post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus, et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio. Vides quod post occisionem Christi vastationem omnibus Judaeis pollicit Scriptura divina. Et si adhuc Christum, id est Messiam, exspectatis, profecto adhuc desolationem majorem timere debetis: quia non vobis redemptionem, ut vanam opinatis pollicit, sed vastationem ab ejus adventu usque 121.0482A| ad finem saeculi indicit, sicut angelus Danieli dixit. Et ubi erit tunc relinquenda filia Sion, quae nulla est? Ubi sanctuarium, quod populus devastavit cum duce venturo, qui in cinere redactus est? Reddant Judaei statum quem Christus inveniat. Aedificent templum, ubi subito testamenti angelus veniat. En, ecce et vestra cessavit hostia, ut nullius rei adminiculo vestra deleantur peccata, dum non adoletis quae solebatis incensa. Lex praecipit, in captivitate non licere unctione regali chrisma conficere. Unde ergo messias vester ungetur, ut unctus vere juxta Danielem ipse credatur?

6.

Sed jam a tempore annorum veniendum est: et non more nostro, sed legali documento, calculandum est, dicente Domino ad Moysen: Numerabis 121.0482B| tibi septem hebdomadas annorum (Lev. XXIII, 15), id est septies septem, qui sunt anni quadraginta novem. Ergo septuaginta hebdomadae quadringentos nonaginta annos efficiunt. Septuagies enim septeni quadringenti nonaginta sunt. Igitur percurre breviter Graecas, Latinas, barbarasque historias a vicesimo anno Artaxersis regis Persarum usque ad Christum ducem, et invenies totius numerum hebdomadarum fuisse completum, juxta lunarum computum Judaeorum, qui unicuique mensi dies viginti novem annumerant. Nam a vicesimo anno jam dicti Artaxersis usque ad quintum decimum annum Tiberii Caesaris reperiuntur anni quadringenti septuaginta quinque, qui faciunt annos Hebraicos quadringentos nonaginta; quia Graeci, et Judaei, per octo annos trium 121.0482C| mensium embolismos faciunt. Et ideo ab hujus Artaxersis vicesimo anno computandum est, ut praedixi, quia in ipso anno egressus est sermo, ut iterum aedificaretur Jerusalem, Neemia pincerna rogante, sicut ait angelus Danieli. Quod si iterum a primo anno Darii, qui et Melas vocatus est, successoris Cyri, quo visio Danieli extitit revelata, volueris computare, invenies in sexagesima secunda hebdomada natum existere Christum.

7.

Post cujus nativitatem, si calculare malueris reliquum hebdomadarum numerum, in primo anno Vespasiani, qui captivitas vestra facta est, invenietur impletum. Et ista ita poteram singillatim per nomina regum annosque imperantium singulorum ostendere, sicut legales successiones per prophetarum 121.0482D| libros potuissem probare. Sed quia etsi veraci virilique assertione probentur, tamen fidelem auditorem requirunt; ideo non magno opere in numerorum vel imperatorum tempora, laciniosam instruam fabulam, sed breviter tetigisse sufficiat, quid nostri inde sensere majores; et a te fraterno more inquirere, quid inde tractavere proceres Synagogae: ut et mihi liceat nosse quod verum est, et tibi libeat reprobare quod falsum est. Illud quam maxime poscens, ut sine fellis amaritudine mihi disseras quid prodest nosse. Et tam illud quod a Jacob Judae protuli benedictum, quam etiam quod a Daniele professum 121.0483A| prophetarum, disertiori stylo juxta quod tibi videtur exponendum: vel secundum quod a Judaeorum doctoribus exstat expositum, non renuas amicali studio mihi scribere totum. Quia licet multa et praeclara testimonia tam nobis, quam vobis connibentia, prophetarum contineant dicta, tamen universa utiliter frutinata, non mihi videntur vel nobis vel vobis ora confringere petra, vel chamo confringere ora. Sola haec ita proferuntur praevalida, ut nec mutire liceat alicuique nostrum post horum expositionem percepta m. Si vero hanc expositionem refutandam, nam non praevides esse sequendam, quid potius tenendum est elice per mansura robustiori prosecutione asserta. Et noli tantum verbis nudis reprobam istam aedificare, sed postquam probiter firmaveris 121.0483B| istam falsam existere, aliam producas quae in se gradientes non sinat enarrare, ut et adversarium vincas, et amicum ita ut discipulum doceas. Opto te semper bene valere, reverendissime et dilectissime, natura non fide frater. Finit.

XV. RESCRIPTUM TRANSGRESSORIS ALVARO DIRECTUM.

Dilecto mihi ALVARO ELEAZAR.

Scripsistis mihi, o homo bone, qualiter ego proceresque meae Synagogae intelligimus: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus, et reliqua. Hoc enim nobis luce clarius est. Si enim in praesentiarum adesses, interrogarem te qualem sceptrum habuere filii Israhel, vel quem ducem, 121.0483C| illos septuaginta annos quando fuere in cap . . . . . Nabuchodonosor et sicut tua.

( Quatuordecim in hac pagina ita abrasae sunt lineae, ut nec verbum unum legi possit. Folium subsequens exsecuit possessor codicis, ne transgressoris deliramenta legerentur. )

XVI. ITEM EPISTOLA ALVARI ELEAZARO DIRECTA.

Dilecto ELEAZARO ALVARUS.

1.

Responsionis tuae, reverendissime frater, litteras legi, et praepostero ordine invectionem mihi latam probavi. Objectiones enim meae minime extenuatae existunt, nec unicuique oppositioni responsio obvia fuit: sed tantum animas in praeceps stylum blasphemum gessit, et Synagogae scriptor ludrica 121.0483D| confecit opuscula: cui nos utpote Christicoli non verborum faleratorum jacula jaciemus, sed aperte et pure veritatis regulam indagemus. Miror tamen te prudentem virum, et ut stylus approbat eruditionum liberalium apprime imbutum, tam tenuiter te opinavere in rebus duntaxat divinis, ut septuaginta annorum captivitatem unius regis tantummodo vita tot tantisque temporibus jam transactis equiperari studeas. Nunquam ex tribu Juda duces, vel sceptra cessarunt regalia, quia Jeconias, qui in Babylone ductus est, filium habuit Salatiel, de quo natus est 121.0484A| Zorobabel ad quem sermo dirigitur in manu Aggaei. Factus est sermo Domini in manu Aggaei in secundo anno Darii, ad Zorobabel filium Salatiel, ducem Judae, et ad Jesum filium Josedec sacerdotem magnum (Agg. I). Vides quia de Tribu Juda nunquam duces cessarunt. Etiam in captivitate positi tribus illa praelationem nunquam amisit. Quod vero novo uteris argumento, asserens in Hebraeo non ita habere, sed aliis sermonibus multo aliud significare, miror tuae eruditionis in Hebraea lingua tam velox peritia, qui post octingentos quadraginta annos Judaeorum niteris consolare vecordiam, quae ante nunquam in eorum sensus venere. Soliti enim erant regem ultra mare inquirere, non verba prophetiae alia interpretatione subvertere. Nam si hoc in Hebraeo ita Seber 121.0484B| et Amohkec, qui sonat Latine tribus et doctor habetur; cur per ista tot annorum spatia nobis non exstat oppositum, cum regem vel ducem sibi faterentur trans pontum, cum liberior eis et expeditior immineret assertio, ut dicerent, hoc non haberi penitus in Hebraeo: nisi forsitan tu homo Gallus in eorum litteris intellexisti quod proceres ignorabant hactenus Synagogae, et in Hebraicis litteris invenit Latinus quod nesciebat Hebraeus. Vere frivolae hujusce investigationis assertio, fidei retundenda est calculo; tam enim doctoribus nostris a vestris majoribus, quam etiam nobis nil aliud edicere solebatis, nisi regem vobis de transmarinis inquirere locis. Discute hujus admirabilis interpretationem doctoris nostri Hieronymi, et ex aliis locis Scripturarum eam 121.0484C| probare si velis.

2.

Sed priusquam incipiam singulorum interpretum editiones conferre, aequumne tibi est, vir bone, ut non solum absentem, verum etiam quietudine aeterna fruentem, ita caninis morsibus lanies? Sic te docuit Moyses legiferus, ut testimonium oculis non probatum super absentem coram arbitros proferas, et quem scis parentum praedia reliquisse, vel opes largas, amore pecuniae dicas injectum? necnon et lividinibus arguis virum etiam conscientia castum, qui ob virginitatis studium jejunia, squalorem, vel oblectamenta mundialium respuit facultatem? Qui enim sua dimisit, qualiter amore pecuniae aliena quaesivit? Tu vero, mi frater, quomodo alium incusare non dubitas in rem quam tibi abundasse 121.0484D| in dogmate nostro omnibus clamitas, ita ut passim per diversarum feminarum concubitus in templo nostro te glories dulces tibi habuere complexus. Ipse abyssus scientiae et inadibilis oceanus Hieronymus, si hodie superesset, te plane respirare non sineret, sed spinis quibus contegeris enudaret; et quasi victor, ut solitus erat de omnibus triumphare, aut in suum te deduceret agmen, aut te semivivum in terras ultimas aspostaret; ac te philosophorum vel Judaeorum gloriantem doctrinis ita dejiceret, ut solita constantia tibi illa verba cantaret: 121.0485A| habesne ultra quo nervos loquacitatis tuae extendas?

3.

Veniendum nunc est ad editiones Septuaginta Interpretum, et parva capitula exempli causa subdendum. In Zacharia enim (cap. XI) ita Septuaginta ad locum dixere: Si bonum est coram vobis, date mercedem mihi, aut renuite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos; dixitque Dominus ad me: Pone illos in conflatorio, et considera si probatum sit sicut probatus sum ab eis; et tuli triginta argenteos, et misi eos in domo Domini in conflatorio. Quod noster lumen Hieronymus ita transtulit. Si bonum est in oculis vestris afferte mercedem meam, et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos; et dixit Dominus ad me: Projice 121.0485B| illud ad statuarium decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis: et tuli triginta argenteos, et projeci eos in domo Domini ad statuarium. Et licet sensus idem sit, verba praepostera sunt et pene diversa. Item in Isaia: Ecce virgo in utero accipiet et pariet filium et vocabitis nomen ejus Emmanuel (Isa. VII). Pro quo Hieronymus: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabit nomen ejus Emmanuel. Aliud est enim vocabitis, aliud vocabit. Require tu quis melius transtulit, licet caeteri Interpretes adulescentulam vel juvenculam dixerint: sed verbum Hebraicum alma, et in Revecca adhuc virgine positum invenies, et in Maria soror Aaron, necdum viro conjuncta reperies, quod abscondita, et nimia diligentia custodita, sonat. Unde et in titulo psalmi ubi positum est 121.0485C| alma, noth, Septuaginta dixerunt: Pro absconditis. Sed et libro Job, ubi dicitur pro sapientia, et absconditur ab oculis omnis viventis (Job. XXVIII, 21), in Hebraeo propter declinationem verbi aliter figuratum, alma dicitur. Et in Regnorum libris scriptum est ex persona Elisei loquentis ad Giezi: Et Dominus abscondit a me (IV Reg. IV, 27), huic quid simile est, licet masculino genere declinetur. Quod si Revecca et Maria virgines esse velis, pro quibus nunquam verbum vetula legis: quae impudentia est huic solae virgini denegari quod caeteris velis nolis concedis? Ostende mihi alicubi positum alma, ubi adulescentulam, et non virginem sonat: vel ubi nuptae hoc verbo appellatur, et me imperitum vel victum fatear esse. Lingua quoque Punica, quae Hebraeorum 121.0485D| fontibus ducitur, proprie virgo, alma appellatur. Sed qui scire desiderat varietates interpretum, vel Judaeorum cupit parvipendere inventiones, Quaestionum Hebraicarum Hieronymi vel caetera sua opuscula legat. Et plane, sicut ipse professus est, contemne tructos et nausiam Judaeorum, tuasque vociferationes surda aure transibit. Nam hunc nostrum, et vere dignum non solum mundo, sed etiam coelo, Hieronymum, quem inrationabiliter detestaris, nescio ut quid eum dente ravido mordes, cujus editionem hactenus nescis. Hanc enim editionem 121.0486A| quam falsam probare satagis, Septuaginta Interpretum, non Hieronymi, esse cognosce. Quam etiam ille in multis suis opusculis arguit, additumque ab eis et diminutum non sine evidenti ratione probavit. Et pro harum varietate editionum linguam Hebraeam didicit, moxque veracem suam propriam Latino sermone editionem Ecclesiis dedit. Vides quia dum Hieronymum cupis fallacem probare, imperitiam tuam ostendis: insuper et Judaeos tuos Septuaginta sapientiores caeteris condemnare conaris. Quod si, ut dicis, in Psalmis cuncta verbo ex verbo expressit: cur qui in parvo fidelis exstitit, in multo infidelis existeret? Nisi quia editio Psalmorum Hieronymi est: quam multo aliter quam Septuaginta posuere ex ipsa editione eorum perpende, ut per haec cognoscas 121.0486B| fidelitatem doctoris summi Hieronymi, quanto studio, quo labore conaverit, ut proprietatem legis Ecclesiis traderet Christi.

4.

Hoc vero testimonium ita perversa mente vestri perverterunt, sicut et librum Sapientiae Salomonis, praevidentem de Christi crucifixione testimonium a canone rejecerunt. Nam post interfectionem Christi pro eo quod ibidem legitur: Dixerunt inter se impii: Comprehendamus justum, quia inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris. Promittit scientiam Dei se habere, et Filium Dei se nominat (Sap. II, 12, 13); et infra: Si enim est vere Filius Dei, suscipiet illum, et liberabit illum de manu contrariorum (Ibid., 18); ac deinde: Ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam ejus, morte 121.0486C| turpissima condemnemus eum (Ibid., 19, 20): conlatione sacra ne nostri eos pro tam aperto sacrilegio derogarent, a propheticis eum voluminibus reciderunt, legendumque suis perenniter vetuerunt. Nam qui libellum integrum non dubitaverunt propheticum a propheticis opusculis segregare, et quasi non fuisset ab eodem Salomone editum denegare, multo amplius levius praeviderunt periodos verborum aliter quam digesti sunt promulgare: unde nequaquam est vestris commentitiis fabulis obscultandum, sed hoc tantum pro verbo habendum, quod prudens Hieronymus interpres nostrae linguae omnibus dedit. Codices namque Hebraeorum post adventum Christi falsatos esse nullus ignorat, ut testimonia evidentiora de Christo subtraherent, ex quibus 121.0486D| se convincendos esse sciebant. Constat enim, luceque clarius patet, quod qui legis auctorem contumeliis affecerunt, legem ipsam non timuerunt pervertere, per qua m sola m poterant confutari. Percurre totius maledictiones legis, quas hominibus, besteis, serpentibus, vel insensibilibus metallis, cognoscis inlatas; et videbimus nunquam alicubi positum maledictus a Deo, nisi in eo loco, ubi illud intelligere, quasi ad infamiam, voluistis pro Christo: Maledictus omnis qui pependit in ligno (Deut. XXI, 23). Hic proceres Synagogae addiderunt ex suo, a Deo, 121.0487A| ut per hoc Deum illum negarent. Si enim oculi fidei tibi aperti sunt, totius Veteris Testamenti ventilare historiam, et nunquam ibi maledictum a Deo positum vides, et ex hoc valebis addiscere genuinam gentis istius perfidiam, et contra vitam suam immedicabilem rabiem. Poteris, et tu, quia scis nos ignaros linguae Hebraeae, ex Hebraeorum codicum nos varietate inludere, ubi te victum praevideris esse. Hoc enim argumento in omnibus Scripturis te vales tutare, ut verbis te purgandum putes qui rebus urgeris.

5.

Age jam nunc ad secundum capitulum veniamus, et responsionem tuam minus sale conditam approbemus. Dicis enim, confuse apud Latinos habentur septuaginta hebdomadae, quasi ego eas secundum 121.0487B| Latinorum computum computandas esse praedixi: aut tu fide Hebraeos ex Latinorum supputatione poteras superari. Legaliter enim hebdomadae unius numerum septem annos firmavi, et non, ut tu, vagam intelligentiam in diversa jactavi, ut anceps quo gressu figas non habens, utroque claudices pede. Septuaginta dies, vel septuaginta septimanas, vel septuaginta lunas, vel septuaginta annos juxta nescio cujus suam expositionem dinumerans, et per diversitatum numerositates ubique suspectus incedens, quaeso ut mihi dicas cujus expositionem velis intelligere suam? Si Hieronymi? miror te mihi meam expositionem ingerere, et Latinum ex Latinorum diversitate voluisse docere. Videris mihi doctoris, non assertoris, induisse personam. Sed iterum conqueror 121.0487C| cur in suprafata dierum, septimanarum, lunarum, annorum, unicuique praefixeris: juxta suam explanationem, quas certum est ab eo explanatas nunquam legisse, et huic quam maxime specialiter suae, septuagies septies, hoc minime inculcasse: nisi forsitam caeteris reprobatis, Hebraeorum has duas expositiones didiceris esse. Tamen quia extremam prophetali testimonio munis, haud dubium ipsam solam probare velis. Ais enim: Dies nobis ducti faciunt mille trescentos triginta. Idem numerus habetur in fine Danielis; ait namque: Beatus qui exspectat, et pervenit ad dies mille trescentos triginta quinque (Dan. XII, 12). Et quia quinque dies quos tu annos putas, supergredi numerum prospexisti, illico quasi scita de proprio addidisti: In his enim quinque 121.0487D| annis singillaturus est Dominus, qui et qui remanserint ex omnibus gentibus super terram ad servitium Israhelis. Et oratione lubrica lectoris animum tenebrasti, ut ignoraret penitus quales annos diceres quinque, aut quo tempore sunt verissime calculandi.

6.

Ad compendium veniens concedo ita mille trecentos triginta quinque annos existere, et ideo a secundo anno Darii, qui et Melas vocatus est, quo visio Danieli exstitit revelata, usque ad Vespasianum, qui Judaeorum captivitatem confecit, computantur anni quadringenti nonaginta. Ad quos si addideris annos incarnationis Domini octingentos quadraginta, 121.0488A| simul facies annos mille trecentos triginta: ex qua summa si substraxeris quadraginta, quia in quadragesimo anno post passionem Domini bellum Vespasianicum fuit, supersunt anni mille ducenti nonaginta. Et his retrahe triginta et tres annos aetatis Domini, et erunt mille ducentos quinquaginta septem anni a tempore Danielis usque ad Aeram octingentesima m septuagesima m octava m, quae nunc agitur, anno incarnationis Domini octingentesimo quadragesimo, saeculi vero millesimo quadragesimo anno.

7.

Verum si a vicesimo anno Artaxersis, anno quo sermo exit, ut templum Zorobabel iterum aedificaretur, computare volueris, invenies usque ad nativitatem Christi quadringentos nonaginta: quibus si 121.0488B| addas incarnationis Domini, erunt mille trecentos triginta, et superant ipsos quinque quos tu nobis ad servitium opponis. Hanc frivulam tuam interpretationem tu ipse confringis, dum ais: Tantae enim stoliditatis, tantaeque spiritu stultitiae imbutus, mi germane, es, ut scire desideres quae Daniel ignoravit angelo ei dicente. Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus praefinitum (Dan. XII, 4). Revera valida quaestio, et quae me utroque promerent cornu, si subsequiba eam auctoris non infringeret dictio, dum subjungis: Unde mihi campum aperis responsionis, nullasque angustias sustinere permittis, dum ais: Numera a die primo quo Nabuchodonosor carnes porcinas posuit in templo usque dum impleantur anni mille ducentos 121.0488C| nonaginta, et tunc aperietur ille liber, et nota fient signacula ejus. Si enim pro totius visionis miraculo clausos signatosque sermones propheta dixit, quis tibi annorum hunc numerum aperuit, ut scias tu quod Daniel scire non potuit? Ille enim dies non annos dixit, tu annos interpretaris: et nescio quo tanto auctore partem libri signati legis, si liber totus est sub signaculo. Ergo et hi mille ducenti nonaginta dies eodem sunt collecti in numero. Cur in parte signatum, et in parte apertum dicis? Tibi licet numerum praefinitum signationis non in dies, sed in annos, interpretari: mihi non licebit eos juxta praefatum non annos, sed dies probare? Tibi majora usurpas, dum dies in annos interpretas, nubila serenando: mihi minora non concedis, ut prophetiae 121.0488D| verba pure exponam, in dierum vocabulo non cunctando? Si signati sunt sermones qualiter superius post mille trecentos triginta annos quinque annos ad servitutem gentium calculasti? Quis tibi hanc auctoritatem dedit, ut omnibus gentibus servitium quinque annis imponas? Quod Daniel non explicavit, cur tu exponere conaris? Quod ille intactum omisit, qua ratione tu tractare festinas? Sed dicis: Nos autem hodie sumus in millesimo trecentesimo sexagesimo tertio anno: per quod festinas ostendere quod viginti et septem anni tantummodo supersunt usque tuus Messias a vinculis igneis aut ferreis exsolvatur. 121.0489A| Hic omnis frustraretur conatus, si utrisque nobis vitae superesset status: quia computatis ab aera, quae nunc dicitur octingentesima septuagesima octava, viginti et septem annis, in aera superventura nongentesima quinta Zabuli vestri dignosceretur adventus. Verum constringamus nos utrique tali definitionis decreto, ut si vita comes fuerit, et utrique ad ipsum annorum pervenerimus spatium, ut cujus falsa probata fuerit invectio in comparis fidem animi transeat gressu.

8.

Quod si ipso in tempore vestra non fuerit redemptio, vereor ne forsitan unius hebdomadae numerum in septuaginta annorum vertatis curriculum, ut III dcccc ºs annos usque ad ipsius iniquissimi hostis adventum dicatis esse currendos. 121.0489B|

9.

Animadverte qualibus Daniel librum signaverit: Eligentur, inquit, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent omnes impii. Porro docti intelligent (Dan. XII, 10). Vides quia ex plurimis pauci eligentur et dealbabuntur: et iterum non omnes, sed multi probabuntur: et impii non intelligent, qui Deum negarunt: porro docti intelligent. Nec enim scientiam libri interdixit, quos doctos fidei esse praevidit. Applaudes te iterum, quia si tibi vacaret, me meumque eges ipsum multum doceres errasse. Et quod non vales ostendere, quasi intransitu minitas intentare, ut lector te putet mihi parcere, qui mentiens nec tuae animae pepercisti, quia os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11), multo magis propriam quam externam. Et fit hoc 121.0489C| arte rhetorica ut, dum non valet responsa parare, se fingat sponte omittere, quae quasi potens poterat approbare: ut ostendat omnibus non deesse illi studium, sed animi votum. Sicque dum montes aureos pollicit, nec aereum nummum producit. Talibus tu imbutus es disciplinis, et ideo te jactitas posse quod, conscientia teste, vales minine factitare.

10.

Scito quia nihil tibi ex Egesippi posui verbis, sed ex Josippi vestri doctoris; quia ex captivitate Babylonis usque ad Herodem alienigenae prolis, omnes principes vestros et reges fuere et sacerdotes suis tradidit libris; usurpantes sibi sacerdotium post regnum invasum: per quod non diffiditur lethalem eos sustinuisse casum. Nec mihi opponas: Extraneus enim qui accesserit, nisi ex tribu Aaron, moriatur 121.0489D| (Num. I, 51). Sed recole pervicaciam Judaicae gentis et male fortis audaciam, et tunc scies qui poterant usurpare majora. Ego enim Alexandrum ex tribu Judae ducem esse firmavi, qui sacerdotium usurpavit sibi. Tu, si velis, dic eum iterum nec regem fuisse; sed hoc non poteris, quia domesticus tibi testis assurgit Josephus, qui etiam Aristobolum fratrem ejus talia fecisse suis approbat dictis. Siquidem, ait, Aristobolus, cui inter fratres aetas provectior, mens praeruptior, principatum sacerdotii ad regni potestatem sibi convertit, et diadema sibi 121.0490A| usurpavit superbe. Videamus quis hic fuit Josephus, vel ex qua tribu Judaeorum exstitit ortus. Ait enim: Josephus Mathiae filius, et Hierosolymi sacerdos, qui et ipse Romanos primo bello oppugnaverim, et posterioribus nihilominus interfuerim praeliis necessitate constrictus. Et in alio loco: Non ego quidem Aaron, sed tamen non deneger ab eo. Sed ex quinto libro suae Historiae proferamus quale testimonium super suae gentis produxerit comptum. Etenim postquam a Vespasiano comprehensus est, atque neci adjudicatus, pro eo quod dux fuerat Judaicae factionis, et multis Romanos fatigaverat bellis, tandem Vespasiano de morte Neronis et ejus imperium prophetavit, et illico non solum gratiam solutionis excepit, sed et amicitiae locum apud eum 121.0490B| non contemnendum obtinuit. Jussus tamen est ut patrio sermone alloqueretur Judaeos, quorum dux erat Joannes Sicarius parricida. Cui taliter Josephus ait: Non mirum, Joannes, si perseveres usque ad excidium patriae, cum jam reliquerint eam praesidia divina; sed miror si perituram non credis, cum legeris propheticos libros, quibus excidia patriae nobis annuntiaverunt, et reparata culmina rursus a Romano destruenda exercitu. Quid enim aliud clamat Daniel? Non enim quod jam factum erat, sed quod profuturum prophetabat. Quae est abominatio desolationis venientibus Romanis fore, nisi ista quae imminet? Conspicis quod ipso in tempore septuaginta hebdomadas Josephus vester credidit esse impletas? Et post pauca addidit etiam haec: Nec ego, 121.0490C| ait, liber ab hujusmodi periculo sum. Novi et ipse, quia cum vestris periclitatur sanctissima mihi mater, et sacra satius uxor, atque non ignobile genus, et quondam domus praeclara; ac fortasse propter meos me suadere arbitramini; occidite eos, et accipite insuper mercedem meum sanguinem, libenter hanc solvo mercedem vestrae salutis, si post me sapere potestis. Intelligis, mi germane, quia nunquam aliquando sapere potestis juxta verba vestri doctoris, vere confidis in ventis, et habes fiduciam in nihilo. Dixisti enim quod ipsa natus est die et unctus quo Jerusalem vastata fuit. Sufficit enim quod ejus nativitas vobis excidium et perpetuam ruinam indixit.

11.

Vides, mi frater, te meliorem esse a tuo Messia. 121.0490D| Tu solutus es, ille ligatus; tu juvenis, ille jam senex. Et forsitan inde senescit, nisi quotiens dicas incrementa eum non sentire aetatis, per quod metallum eum firmes insensibile esse. Titulus enim est, ne falsaris metallorum. Utinam non te pigeret mihi scribere quis eum vinxit, quis vinctum custodit, in qua latrina infectus jacet, in qua terrae portione cloaca dimersus vermibus scatet. Clamate ei voce majore, quia forsitan alvum vester Messias purgat, aut vesicam effusione urinae laxat, aut fimi putorem tacite ex ano exhalat, aut certe inflatione 121.0491A| ventris instripida digerit, et ideo gemitus tam diuturnos vestros non audit. Non te pudet, tam ridiculam sectare amentiam? Vere tu, germane, sequeris ventos et pascis auras, qui nervos nebulae tenens in fumos domorum confidis, qui etiam solutionem a quo non est solutus expectas. Scribis in fine: Vade, tuumque Jesum tene, et hic, et in aevum. Ad quod breve responsum accipito: Amen; et iterum amen; et tertio amen; in coelo amen, in terra amen. Et dicant non solum angeli, sed et omnis populus: Fiat, fiat (Psal. CV, 48). Ut sicut ego eum sponte illo spirante fide amplecto, ita ab illo tenear, ne abducar ab eo fide vel opere praestigioso alicujus commento. Atque ita mentem meam Jesus jure sibi perpetuo vindicet, ut in sensibus meis 121.0491B| nulla deinceps titillatio obscena evigilet. Sed ita menti fide praesideat, ut membrum opere regat; meque ab auditu malo suo liberans munere dexterae partis gaudio faciat participem esse. Ipse qui in Trinitate cum Patre et Spiritu sancto unus a me colitur Deus, cui est gloria in saecula saeculorum.

XVII.

Hic vestigia apparent litterarum rubri coloris, quasi titulus alterius epistolae, transgressoris nempe: cujus propterea inferior folii pars, in qua incipiebat, amputata. Sed versa pagina insunt sequentia:

1.

Israel, sicut scriptum est in libro Deuteronomio: Ponite haec verba mea in cordibus, et in animis vestris, et reliqua (Deut. XI, 18). Et in eodem libro alibi legitur: Legem praecepit nobis Moyses haereditatem 121.0491C| multitudinis Jacob (Deut. XXXIII, 4). Et iterum in eodem libro: Cave ne oblivisceris verborum quae viderunt oculi tui, et ne descendant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae (Deut. IV, 9). Audi, obtrectator, quod scriptum est: Cunctis diebus vitae tuae; firmiter attende et cave, ne videns non videas, et ne audiens non intelligas. Vide igitur, quod meam confirmavi legem verissim . . . .

( Abhinc deficit charta, quam inferius resecatam diximus. Tria etiam sequentia folia rescisa sunt: et in quarto subsequenti (ubi Alvari decima octava epistola incipit) ita explicit epistola transgressoris: )

2.

Desertae plenaeque gregibus hominum, et scient quia ego Dominus (Ezech. XXXVI, 38). Et paulo post: Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi 121.0491D| dicunt: Aruerunt ossa nostra, periit spes nostra, et abscisi sumus. Propterea vaticinare et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt; et congregabo eos undique, et adducam eos ad terram suam, et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans. Et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna, neque polluentur amplius in idolis suis, et abominationibus suis, et in cunctis necessitatibus suis, et salvos eos faciam de universis sedibus suis, in quibus 121.0492A| peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi in populos, et ego ero eis in Deum; et servus meus David super eos; et pastor unus erit omnium eorum; et in judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea, et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri; et habitabunt super terram ipsi et filii eorum, et filii filiorum usque in sempiternum, et David servus meus princeps eorum usque in sempiternum, et reliqua (Ezech. XXXVII, 11-24). Vide modo quod nullam occasionem invenire potes, ut ista omnia non sint futura desuper terram. Finit.

XVIII. ITEM EPISTOLA ALVARI TRANSGRESSORI DIRECTA.

1.121.0492B| Confectam mendacio, contumeliis fetidam tuam coenerosam epistolam vidimus, morulis non multis tractavimus, quam obliquam confestim cognovimus. Tibi statim respondere non pigritiae fuit, sed res sic exitum habuit, eo quod innecii salus devolutus, proprius me non continuit locus. Ideo istam praefationem apologetice indidimus, ne me sere respondisse causeris. Atque in prima fronte Judaico more mendacem miravimus, et solitam fidei tuae perfidiam horruimus, dum ais: Scedula cujusdam nostras pervenit ad manus, quae plena erat blasphemiis in Deum verum et vivum. Constat enim te fallacem existere, dum ea mihi conaris imponere quae, conscientia teste, in meis litteris nunquam visus es percurrisse. Sed quia, ut ais, nolles mihi respondere, 121.0492C| nisi te praeceptorum tuorum et doctorum perurgeret jussio, obsecro te ut, parumper rancore deposito, et obstinatae perfidiae errore depulso, animadvertas quae dico. Cum propheta teste cuncti sint caecitate percussi, qua temerantia doctores tibi asseris esse, quos caecos esse cognoscis sententia prophetali? Et in tantum hoc aperte prophetalis sermo omnibus intonat, ut etiam tempus caecitatis non sine magna desquisitione perquirat, dicens: Usquequo, Domine? (Isa. VI, 11.) Cui statim divina responsio perpetuam caecitatem suo declaravit oraculo. Sed haec et alias. Tamen sequar epistolae tuae vestigia, et errorem quibus lineis ingressus est, foris producam: omittens contumeliis stultissimis vulnera, quae ab impudendo ore colubrifera sapientia produxisti, et ea tantum breviter intimem, 121.0492D| quae tibi et freno linguam constringant, et chamo justitiae in recti itineris tramitem deviantem perducant.
2.

Ais enim quod e contrario fidem reprobam et abjectam, et falsiloquam et maledictam, et horribilem et despectibilem, et abominabilem et vilem relinqueris, et gloriosam veramque assumpseris. Et miror frontis tuae duritiam reclamante mundo talia prompsisse infanda, quae ut Virgilius ait: Nec visu facilis, nec dictu affabilis ulli, 121.0493A| Animadvertere debes vim sermonum quae a te incondite prolati sunt, et intellige quia bifarie in te ipse divisus es. Dicitur enim fides, eo quod fuit aliquid. Unde et fides dicuntur homines qui veritate sunt firmes. Si enim fides est, non est reproba, vel illa alia quae ignominioso ore illi non fanda attitulasti. Si autem tanta et talia probra illi attitulas, rogo ut fidem nominis demas. Dum enim reprobam dicis, tuo ore nescius te ipsum elidis. Reprobum enim dicitur quod ante electum exstitit, postmodum ob aliquid reprobatur. Quod ut legalibus instrumentis confirmem, audi quod sequitur: Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos (Jer. VI, 30). Intueris contra te fuisse locutum, et tuum in te mucronem fuisse retortum. Idem enim abjectum 121.0493B| quod reprobum: quia quod abjicitur, ante abjectionem proprium esse deprehenditur: quod vobis, non gentibus, congruit, vestraeque legi, non nostrae insedit. Quis enim, o stultissime hominum, ita vesano ore contra se garriens in pacifico animo se ipsum occisit? Et licet fetidus fetida multa more procacium, non facundorum, protuleris, et non ut tui jactitant per syllogismorum et pro soloecismorum spineta, acumina quasi Chrysippi jactaveris; saltim despectibilem dicere non debueras, nec vilem proferre, quam regiam et tonantem oculis praevidisti. Vel de hoc erubescere debes ea nobis ingerere, quae tibi non nescius es abundare. Conculcatur enim hodie non fides quae parum exstitit sancta, sed vestra praevaricationis portenta, et omnia falsa pede teruntur 121.0493C| figmenta: et audes dicere vilem quam gloria vides florentem, honore tumentem, late longeque fulgentem? In tantum enim hodie gens vestra despicitur, ut velut pannum menstruatae per regna omnia diffametur, ita ut pro magno contumelio Judaeus quis esse dicatur. Quod vero digito Dei tibi gloriaris legem scriptam, adde si vis et multa mirabilia, quam non tibi, sed patribus divina fecit potentia, quae omnia omnipotentis Dei fuit magnalia, non vestrorum insana protervia. Lex enim specialiter juxta in lapideis scribitur tabulis, quia vestris praeduris erat danda praecordiis. Et ut certum tibi sit, patulum, specialem ejus omnem existere textum, Dei scripta praedicitur digito, quo expressius Spiritus sancti designetur virtus vocabulo; non enim membris exstat 121.0493D| compositus, ut carnalis ejus dicatur digitus, sed Spiritu est Dei conscriptum quidquid per digitum exstat signatum. Nam si legem carnalem intelligere volueris, non solum Deo membra ascribis, verum etiam similem tibi eum firmabis. Et dum refugis Deum dicere Christum, omnem prorsus hominem Deo probabis aequum. Sic enim ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 29). Qui dicit utique Deus est, qui faciendi gerit arbitrium. Tu modo mihi responde quibus dicat faciamus, et quorum potestatem faciendi desquirit 121.0494A| auxilium. Si angelorum? ergo angeli sunt illi similes et pariter hominum creatores: et dum unius veri Dei culturam praedicas, multorum deorum servitutem incurris.

3.

Vides legem si carnaliter observetur esse destructam. Poteram tibi totius legis historiam Manichaeorum more impugnantem se invicem demonstrare; sed vide quia non solum deos plures inducis, verum etiam creaturis caeteris creatorem tuum similem esse firmas. Quod si a me requiris qualiter hoc sentiam, mei animi non percipies sententiam, quia in malivola anima non intrat sapientia (Sap. I, 4). Verum quia casso labore in confirmandam legem desudas, surdaque aure et indomabili corde me compedire festinas, noli expansis labris testimoniis 121.0494B| applaudere vanum, cum scias me legis non negare praeceptum, sed per intellectum venerare divinum. Nunquid ego similis tui sum, ut ea quae luce clariora existunt, dubia faciam praedicando? Absit ergo a me, ut qui veritatem colo, mendacium loquar. Credo enim quod lex non solum tibi, sed omnibus est gentibus data, quae decalogi tabulis fuit inserta. Conspice primas tabulas vestro vitio fractas, et intellige vestras significasse insanias falsas. Qui primitus quidem electi, vitio vestro estis projecti. Adverte, oro, secundas tabulas velaminibus vobis obtectas, ut corda vestra casso tecta velamine non illustrarentur superno inenarrabili lumine. Ideo et Moyses velatum retulit vultum, quia vestrum significat intellectum hactenus caecum. Quod 121.0494C| usque hodie usitatos Judaice facitis, dum Eptaticum siricio velamine tegitis, et legislatoris verba tecta omnibus legitis. Ipsa vero testimonia se invicem impugnantia sibi est specialiter fuisse digesta. Cave ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae (Deut. IV, 9). Adverte, inimice Dei excelsi, et diligenter vim sermonum considera: Ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui. Et certe potius audiuntur verba, quam videntur. Verba enim ad aures, non ad oculos pertinent. Sed si scis qualiter ista dicantur, expone; si autem nescis, moneo te, cave quod nescis Sed assumens formam discipuli pete, quaere, pulsare. Quamvis non ignorem doctorum te compilasse volumina, ex quorum hodie quasi 121.0494D| fulges fluente. Quod vero me audire cunctis diebus vitae tuae es visus admonere, et quasi sciolus cavendam mihi caecitatem oculis aperte praedicere, minor tuae procacitatis insaniam in momentis proterve vesaniam, quae te non sinit recta sentire, et calcata conscientia ea mihi ingerere, quae nostri tibi tuisque inesse. Et in hoc declamator tibi esse es visus; sed audi quod noster sermo promat facundus, et caecitatem tuam uno vel saltem erubesce exemplo. Nunquam enim ex corde nostro excidunt magna Dei mirabilia, quae legi exstant inserta: vel 121.0495A| terribilia illa, quibus Egyptum percussit potentia inaudita. Sed et contumacias vestras ibidem legimus, et quotidie vos gemimus et dolemus. Vos vero non solum illa nunc obliti estis; verum etiam tunc pro nihilo contemnentes duxistis. Nam illa vestigia, quae sicco mare pede calcaverunt, mox ante vitulum plaudendo saltaverunt. Et mimice fluxus corporum imitantes, voce vere non excelsa, sed mersa cantavit: Hi sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Egypti (Exod. III, 24). Et bene propheticus sermo: Non excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae, dixit, ut non operationis significaret perpetuum usum, sed tantum rememorationis indiceret votum. Quis enim, o insane, non quotidie ista recolat corde sicut propheta dicit, etiam et ore publice 121.0495B| designatis feriis legat, quod tibi ad damnationem cognitum exstat?

4.

Quod vero te gloriaris legem tuam firmasse verificis testimoniis: quis etiam tibi Dei esse negavit, ut diluas quod nemo objecit? Dicimus enim te legem reprobam assumpsisse, non quod tunc in tempore reproba fuit, sed quod adveniente jam luce, umbra cessavit. Omnis enim lex tua, imo plus mea, Christum annuntiat, quem cuncti Judaei venturum esse non negant. Scis profecto omnes retro majores exspectasse Messiam, et ejus quotidie patres optasse praesentiam. Quod prophetarum libri publice proferunt, nec cuncti caeci ducesque caecorum negare possunt. Semel enim fassus es, nec negare vales, te doctorum tuorum jussionibus compulsum fuisse, non 121.0495C| intentione fidei, sed livore perfidiae, facundiam caninam ore vipereo subilasse. Et ideo quia verba tua ex alieno stomacho fluunt, et non doctoris, sed discipuli cognomen sortiris, libenter debes perquirere proceres Synagogae: Utrum iste noster Christus, quem tu ore spurcissimo visus es derogasse, quando in mundo lumen est ortus, aliquis eum Messiam cognovit ex illis saltim vel unus? Et certe negare non poteris, quod multi in eum credidere ex Judaeis; ita ut per millena hominum agminum sua sacra disponeret convivia. Nam non solum plures, verum etiam prope omnes Judaei crediderunt in eum. Exspectantes enim Messiam, alii cognoverunt ipsum esse errantium viam: porro aliis scandali extitit petra. Et ideo non nos gentes dicimus 121.0495D| esse, sed Israel, quia ex ipsa stirpe Israelitica orti parentes olim fuerunt nostri. Sed ubi desideratus cunctis gentibus venit, illico jam venisse cognovimus, quem multa per tempora venire antea prophetatum perlegimus. Conversa est enim ad nos multitudo maris, et diversitas gentium ad nos est reversa (Isa. LX). Super nos ortus est Dominus, et honor ejus in nos est visus. Et pergunt gentes in lumine nostro, et in splendore vultus nostri inclyti reges; quia notum fecit Dominus salutare suum, ante 121.0496A| conspectum gentium revelavit justitiam suam (Psal. XCVII), quod est Christus. Impletum est enim quod David multo ante tempore cecinit: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium (Psal. XXI, 28). Israel sumus, qui Messiam olim vobiscum exspectavimus. Sed ubi plenitudo gentium venit, populorum agmina crevit. Et impleta sunt vaticinantium dicta, quia gloria Domini repleta est omnis terra. Quisquis vero ex gentibus Jesu nostro credidit, confestim in numero Israelis transivit. Et ut quod dico clariori firmem eloquio, temetipsum misellule conspice, et vide qualiter in Judaeorum transieris acie: ita ut jam non computeris in gentibus, sed applaudes te ex Israelitico 121.0496B| existere germine, pro eo quod eorum existi vesaniae. Quidquid enim olim prophetarum vaticinia cecinit, et quasi per sponsionem promisit, credentibus nobis dictum, nam non negantibus fuit. Et ideo noli buccis tumentibus et inflato gutture in promissa te extollere alti throni, cum scias mea omnia, non tua esse.

5.

Quod autem ais, quia omnes apud Deum quasi stilla sunt situlae (Isa. L, 15), et quasi non sint, et ut inane reputatae sunt, miror te prudentem virum tam inaniter opinasse. Scis profecto, quia apud Deum nullus est aliquid, aut nescis quod Moysi de se ipse retulerit. Ait enim: Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Qui est misit me (Exod. III, XIV). Intelligis nempe quo tendat ista narratio. Neque 121.0496C| enim egregia et singularis est ista laus, si esse alicui praeter Deum concesseris. Et bene propheta non tantum gentes, sed omnes (Isa. L, 17) addidit: quia et gentem Israeliticam in numero comprehendit; enim omnes dixit, nullam excepit. Si autem omnes gentes sic sunt in conspectu ejus quasi non sint, et quasi nihil, et inane reputantur, in omnibus autem gentibus, et Israel est: ergo et ipse est quasi non sit, et in nihilo atque inane reputatur. Et haec dicimus, ut vestra frangatur superbia, retundatur assertionis versutia. Caeterum liberior mihi responsio, et brevior, imo clarior exstat: eo quod ex Israelis stirpe descendens cuncta mihi glorier dicta, quae tibi tu applaudis excerpta. Prudenter intellige, et conjice sapienter et aequus arbiter esto. Quis magis 121.0496D| Israelis nomine censeri est dignus? Tu qui, ut dicis, ex idololatria ad summi Dei cultum reversus es, et non gente, sed fide Judaeus es; an ego qui et fide et gente Hebraeus sum? sed ideo Judaeus non vocor, quia nomen novum mihi impositum est, quia quod os Domini nominavit (Isa. LXII, 2). Nempe Pater meus Abraham est, quia majores mei ex ipsa descenderunt traduce: exspectantes enim Messiam venturum, et recipientes venientem, magis illi videntur Israel esse, quam qui exspectabant et venientem 121.0497A| respuerunt, nec tamen eum sperare cessarunt: exspectatis enim hucusque, quem certum est jam vos repulisse. Gentes vero qui ad fidem Israelis revertuntur quotidie, inseruntur populo Dei, sicuti tu visus es Judaeorum adhaesisse errori. Quod si conquereris, cur caeremonias legis non observamus, audi Isaiam cunctis tuba clangentem: Ne memineritis priora, et antiquiora ne intueamini. Ecce ego facio nova (Isa. XLIII, 18, 19). Ut vobis nullam occasionem cavillandi omitteret, futurum tempus, non praeteritum posuit. Et ut indicaret non solum gentibus, sed etiam et Judaeis, qui nos sumus, data sequitur: Et nunc orientur: utique cognoscetis ea (Ibid.). Deliberative confirmans, quod Judaei cognoscerent ea qui nos sumus. Atque ut apertius gentium salvationem ostenderet, 121.0497B| subjunxit: Ponam in deserto, quae non fuerat dominici vomeris cultura domata viam, id est Christus, qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita [Isa. XIV, 6] ) et in invio flumina. Vere in invio flumina posuit, quando gentes ignorantes legis viam, ut se cognoscerent fecit, et siccato vellere, quod prius mundo arente plenum fuerat rore, totius mundi fines humor veritatis implevit, soloque vellere siccitas haesit: Glorificabit me bestia agri, dracones, et structhiones (Isa. XLIII, 20). Quae omnia parabolice gentibus congruunt, quae vario errore bestiarum erant idololatriae consecratae. Repetit enim vocationem gentium, ut firmiorem ostendat: Quia dedi in deserto aquas, flumina in invio. Et ut Israel non excluderet, imo ut gentes populum suum jam esse ostenderet, 121.0497C| ait: Populo meo, electo meo (Ibid.). Vides quia aquas Evangelii, et flumina apostolorum nobis ad bibendum sunt datae, id est Judaeis, qui Christum exspectantes venientem receperunt, vel omnibus qui usque hodie resipiscentes a diaboli laqueis, Ecclesiae se inserunt membris. De quo populo subjungitur: Populum istum firmavi mihi, laudem meam narrabit (Ibid., 21). Caetera quae sequuntur, partim facta, partim adhuc futura nobis multa promittunt.

6.

Quod autem asseris me ire in tenebras, et niteris hoc probare testimonio Isaiae dicentis: Quia ecce tenebrae operient terram, et caligo populos (Isa. LX, 2): miror te astutum hominem tam leviter opinatum, ut me inter populos numerans, te a populo 121.0497D| subtrahas. Jam enim superius fassus sum, quod super nos ortus est Dominus, et gentes in nostro lumine pergunt.

7.

Et ut scias quia nunquam tu, tuique sequaces, populo Dei aduneris, sed semper dispersus, nec ad viam reversurus sis pacis, audi Isaiam ex persona Christi verba humanae naturae congruentia proclamantem: Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Srahel non congregabitur (Isa. XLIX, 5). Animadverte 121.0498A| quid dicat sermo divinus: Formans me ex utero servum sibi, id est ex eo ejus sum servus, ex quo de ventre exsto jactatus, ut auditor non scandalizetur servum Dominum audiens: quia sicut ex Patre est Deus, ita ex matre est servus, unus in utraque natura Dominus Jesus Christus. Sed ista non hic tractanda suscepimus. Audiamus quid iste servus Domini dicit, qui Dominus est: Dominus creavit me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum: moxque deliberativam sententiam protulit dicens: Et Srahel non congregabitur: libere atque absolute professus est quod Srahel non congregabitur. Sentis ne, obsecro, quam parvis verbis prunas liquefecerim glaciales, et parvissimo digitulo quam plures tuas dissipavi phalangas? 121.0498B|

8.

Verum fractam cervicem interim erigis, et hoc in Hebraeo non haberi forte causaris. Sed vide quod verbum Hebraicum LO non scribitur per lamet et vau: quod si esset, significaret quod Aquila posuit, ei, vel illi congregabitur. Sed per lamet et aleb; quod proprie non sonat. Quia igitur Jacob non est reductus ad Dominum, nec Srahel congregatus; propterea Christus loquitur: Vobis non credentibus glorificatus sum in oculis Domini, in me enim omnis mundus credidit, et Deus meus factus est fortitudo mea (Isa. XLIX. 5). Deum meum secundum hominem dicit, quia sicut contra te necesse est me eum firmare Deum sententiis Scripturarum, ita contra qui eum hominem negaverit congruit mihi Scripturarum arripere praelium, et omnia illa humanitatis exempla 121.0498C| producere, per quae eum hominem verum confirmem esse; si enim unum ex his negavero, Christianus non ero. Verum ad ordinem redeamus, et prophetalem adhuc sententiam videamus: Et Deus meus factus est fortitudo mea, qui consolatus est me tristem super abjectionem populi mei, sicut et in Pentateucho legitur: Poenitet me hominem fecisse super terram: et tactus dolore cordis intrinsecus, ait: Delebo hominem quem feci a facie terrae (Gen. VI, 6). Quod si contradicendi calcaneum erigis, expone qualiter illud intelligis quod ex persona Dei in Ezechiele propheta legis: Et in omnibus istis contristabas me. Sequitur: Parvum est si servias mihi ad suscitandas tribus Jacob, qui suo vitio corruerunt, et ad faeces, sive reliquas, Srahel convertendas (Isa. XLIX, 6). Hoc enim 121.0498D| verbum Hebraicum nesure sonat; pro illis enim dedi te in lucem omnium gentium (Ibid.), ut illumines universum mundum, et salutem meam, per quam omnes credant et salvi fiant, usque ad extrema terrae facias pervenire. Quodque sequitur: Magnum tibi est, ut voceris puer meus. Magnum refertur ad hominem, et ad puerum, qui comparatione Dei parvus est. Illa vero testimonia quae, ut unitatem firmares, inani labore posuisti, legendo advertimus, et nobis congrua, non adversa praevidimus. Quia non tres deos colimus, 121.0499A| sed unum in Trinitate asserimus et veneramus. Quem tibi firmare possumus idoneis testibus, et eloquiis prophetarum tonantibus: Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram, ait Scriptura divina (Gen. I, 26). Et ut non ad angelos ista vox, sed ad Filium formaretur, mox addidit: Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum. Audi, perfide et fidei sanctae adverse, Deum facientem ad imaginem Dei, et cognosce Trinitatis mysterium in tuae creationis principium. Verbo Domini, ait David, coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. II, 6). Sic et Isaias vatum quam maxime primus ter sanctus repetens (Isa. VI, 3.), Trinitatem demonstrat; sed Dominum Deum, et non Domini Dei dicendo, unitatem declarat.

9.

121.0499B| Verum quid mihi opus est in re tam aperta diu consistere, quae non unius voluminis, sed multorum monumenta voluminum debet continere? Illud sane breviter intimem, quia si totius legis historiam ventilare acerrime volueris, aut trinum Deum credebis, aut idololatriae errore multos et plures induces. Cum et faciamus et descendamus, et quis ibit nobis, et alia quam plurima, in litterulis perlegeris sacris: dum et Deum a Deo missum in Zacharia inveneris, et pluralitatem deorum in multis adverteris locis. Quod studio brevitatis tibi perquirenda dimittimus, ut audias et taceas, ut intelligas et sic loquaris. Venimus ad epilogos tuos, id est ad maledicta tua, ubi me miserum vocas, et oblitus veteris proverbii, dum aliud ais, crimen fortissimum perdis: Mendaces 121.0499C| memores esse debere. Sursum ut me non filium, sed gentem firmares, testimonium Isaiae posuisti: Omnes gentes quasi stillae situlae, et quasi non sint. Nunc vero tui oblitus propositi te ipsum infringis, dicendo: Deum qui te genuit dereliquisti (Deut XXXII, 18). Si enim me genuit, pater meus est, et non es tu ejus filius solus. Quanquam et subtiliter dum primogenitum Israel dicat, alios post primogenitum se habere declarat. Primogenitus enim non dicitur nisi fratres habeat, quorum iste sit primus; et bene primogenitus, non unigenitus, dictus est. Si autem eum, ut dicis, dereliqui, constat me eum antea nosse: quod Israeli, non gentibus congruit: quia gentes non jam cognitum reliquerunt, sed nondum cognitum assumpserunt. Aut enim me Judaeum firmabis et filium 121.0499D| Dei, ut eum qui me genuit dereliquisse confirmes, aut gentem, et te in vanum cuncta posuisse dolebis. Sed tu dum invectionibus et contumeliis totus volutando desudas, tuas non corrigis nugas. Vides te verborum tuorum lanternis vinctum, et non aranearum cassiculis, sed fortissimo et solido recte constrictum. Et conversus es, ais, ad hominem periturum. Eadem enim repetis, et stoliditatem tuae segnitiae semel non sufficit demonstrasse. Ais enim: Conversus es ad hominem periturum; ergo tu mihi testis es, quod Deum adoraverim vivum: usque diu 121.0500A| exspectatum Messiam suscepi pastorem aeternum. Dum enim dicis conversus es, ostendis quod non gens, sed populus fui, qui tecum multo tempore Messiam Redemptorem omnium exspectavi.

10.

Vides quia casso laboras, dum nihil vides, et palpas, dum tua tu ipse dicta impugnas. Jam non mihi promissa et repromissiones opponas: gentesque coram Deo exosas et improbabiles dicas: quia non me gentem, sed Judaeum confirmas. Illud autem quod de cloaca ventris tui ructando educis, et spurga fallea in Redemptorem conjiciendo adspargis, cordis tui thesaurum ostendis; quia malus homo de malo thesauro profert ea quae sunt (Matth XII, 35), et omnis arbor mala fructus malos facit (Matth. VII, 17). Fatuus enim, juxta Isaiam, fatua loquitur; 121.0500B| et cor ejus vana intelliget, ut compleat iniquitates, et loquatur contra Dominum mendacium (Isa. XXXII, 6). Ille loquatur spurcitias secundum Hieronymum inquientem, qui potest spurca committere. In ore enim stulti virga superbiae. Unde et Psalmista de te tuisque similibus dicit: Posuerunt in coelo os suum, et lingua eorum transiit super terram (Psal. LXXII, 9); de quibus et alibi dicit: Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam (Psal. XI, 4); et alter econtra: Non recipit fatuus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde ejus (Prov. XVIII, 2); et ipse qui supra: Juda, quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitatem tota die? (Psal. LI, 3.) Et totius sequentia psalmi usque et praevaluit in vanitate sua. Ista est adversio vestra, et contentio 121.0500C| dura, quae nec sacrificio expiatur, nec hostia. De qua propheta ait: Peccatum Judae scriptum est stylo ferreo, in ungue adamantino exaratum (Jer. XVII, 11). Ut et per ferrum et per indomabilem adamantem perpetuum designaret.

11.

Sed quia pollutus multa polluta dixisti, et contumeliam summi Dei surda nequeo aure transire, audi quae veritas, non superbia, dicit. Audi, inimice Dei excelsi, audi profanator juris divini, audi, sacrarii violator sancti, audi, vasorum Domini latro: quia in tantum unquam de Sodomitica vinea bibit, et vinum livoris, draconum aspidumque libavit, ut tu qui ausus es contra Excelsum in superbia extollere, et cum diabolo calumniam Filio Dei instruere? Quis unquam tanta caecitate percussus est, qui dicat 121.0500D| munditiam pollutione vinci? Intuere, miser, quod Phoebi radii cloacam penetrent, nec tamen aut lumine proprio carent, aut immunditiam cloacae sumunt. Quin potius exsiccatur cloaca, et solis lumina semper permanent clara. Quod si oculus coeli, famulus super astra tonantis, sol haec facit, quanto magis ille qui solem creavit? Et diffidis de Dei potentia, cujus opera quotidie conspicis mira? Dicis mihi, quomodo caro carnem genuit, et violata non exstitit? Dico tibi, qualiter virga Aaron nuces produxit, et plantata non fuit? qualiter sol naturalem motum 121.0501A| relinquens, longiuscule diem lucendo protraxit? Quomodo maris unda, fluentia naturae suae oblita, erectis marginibus, glaciali rigore solidatis gurgitibus, ut murus firmus stetit? Qualiter asina, animal pecuale, humanas rite loquelas produxit? Quibus modis sol per orelegium gradibus quindecim retro se vertit? Et dum ista omnia non rationabiliter, sed potentialiter facta cognoveris, velis nolis invitus silentio linguam constringes. Et cum ore pestifero multa pestifera dicis, dum per virginalia claustra pollutumque meatum propriis labiis osculasse genitalia astruis, quae inverecunda fronte procax satius protulisti, dum matris tuae receptacula et sinus internos vulvae exsecrabilem approbasti. Audi, sceleste, et omnium exsecrationum vel abominationum replete, 121.0501B| spiritus immunde, et horrende atque per te Deum vivum blasphemare es ausus, et per vanas vocum novitates commentare es nisus. Atque in primis toto corpore tremens, funes tuos oculos meos maledictis clamoribus damno, quia talia perceperunt legendo: si enim Isaias polluta labia se habere testatus est (Isa. VI, 5), quia in medio populi polluta labia habentis habitabat; quid de me dicendum est, qui non solum merito exigente, verum etiam ob tuas naenias, frivolorumque commentitias fabulas, quas oculis, auribusque audivi, pollutus consisto? Vae, vae, vae tibi, miser infelix, qui impie discutere audes quem digne rogare non vales. Sed dic mihi: Adulterantibus, atque veluti equi insanientes ad uxores proximorum respicientibus, ex 121.0501C| ipso incestu nascentibus quis corpora fabricat, spiritusque vitalis tribuit? nonne Deus? Si Deus ergo non solum in stercore manus plasmationis suae immittit, verum etiam, quod absit, malorum cooperator existit, cum de tali contagione nascentibus animales tribuit flatos. Quod noster prudens magnusque Hieronymus tali sub figura exposuit, ut sementi fruta sublata sulcis indita compararet. An idcirco, ait, terra fructificare tali satione non debet, quia sator ea immunda projecerit manu? verum non ista hic tractanda suscepimus.

12.

Nescis, inique, quia in omni loco, tam mundo quam horrido, Deus astitit; sed non immunditia loci, sed munditia Domini loco redundat? An ignoras, quod nihil immundum Deo, qui ex immundo potest 121.0501D| facere mundum? Non attendis, quod etiam infernalem locum horrorum, pedoribusque fetentium omnium pejorem penetrat Deus? Aut enim Deum creatorem corpus nostrum fabricasse firmabis, aut alium creatorem praeter Deum esse defendes. David enim audet et dicit: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me (Psal. CXVIII, 73). Et certe alibi dicit: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Vides manus Domini ipsa genitalia quae tu exosa dicis, fecisse; conspicis 121.0502A| alti throni manibus fabricata receptacula vulvae. Audi et aliud: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Et tu imaginem Dei dicis esse pollutam? Praevides hominem ad imaginem Dei esse formatum lineatim per membra distinctum; et in exprobabilem dicis naturam, cujus divinam prospicis formam? Nec potest dicere animam ad imaginem Dei esse formatam. Homo enim ab humo dicitur, id est terra, unde corpus noster est conditus, non ab anima, cujus originem nullus norit creatus. Ac per hoc non ignominiose, ut tu astruis, virginalia virginis propriis tetigit labiis, sed gloriose, ut nos veridice dicimus, similitudinem Dei non solum tetigit, sed suis recepit in membrulis. Atque in ea forma in tempore nasci dignatus est, in qua ante 121.0502B| tempore non specialiter, sed usualiter, monstratum se esse omnibus notum est: quia qui in principio hominem ex cunctis bestiis pulchriorem elegit, non nisi eum de consilio ad suam imaginem fecit. Haec cuncta quae protuli, salvo alio sensu, quo Christianis tractare insitum est diximus, ut Judaicos elideremus errores, non ut dogma conficerem Christianis. Contumelia vero, quam in Deum inflato ore, vesicarum more turgente, diabolico afflatus spiritu, venenatae multoties excerpsisti, licet multa inhonesta, et responsione non digna contineat, tamen nihil majus quam crucem vel mortem, seu ad inferos descensionem, designat. Quod nos non solum non negamus, verum etiam ad ore arum tropeos, cum uno amicorum sponsi velut victricia seu triumphantia arma 121.0502C| extollentes, diximus, vel dicemus: Nobis absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI, 14). Cuncta vero quae dixisti, et ampliora Isaias propheta de te, tuisque similibus texens, proposuit, ubi haec universa vos dicere prophetavit, ab eo loco in quo ait (Isa. LII, 13): Ecce intelliget servus meus, usque ad eum ubi sic verba finivit: Et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus oravit (Id. LIII, 12).

13.

Adjicis aliam gravissimam morem dicens: Maledictus qui confidit in homine (Jer. XVII, 5), quasi ideo hominem credam, quia homo est, et non potius eum adorem, quia Deus est. Recte hoc diceres, si me purum eum hominem et non Deum credere saepe audisses. Sed quia dum nimius incedis, et 121.0502D| amore contradicendi linguam maliloquam temperare a contumeliis nescis, te ipsum tuo ense occidis. Dic mihi, oro, si nunquam penitus valeas: Istum Messiam, quem speratis, hominem esse, an Deum creditis? Si homo est, maledicti vos omnes estis, quia carnem brachium vobis esse confiditis. Si Deus est, ergo non est David, nec filius ejus, nec vinculis religatus; quia Deus liber est, nec cujuscunque est servus. Non te pudet, infelicissime mortalium, tam ridiculosa sectari figmenta, ut monstrum portentosum, 121.0503A| quem vinculis constrictum et catenis ferreis audis ligatum, tuum ut sit exspectes refugium? Et ideo maledictus tu in domo, maledictus in agro, Psalmista pariter concrepante: Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non subsistant (Psal. CIII, 35).

14.

Reliqua vero quae posuisti responsione indigna judico esse, pro eo quod ea ponere tibi contra me placuit, quae tua segnitia nunquam me negantem audivit. Nam quod dicis: Non fecit taliter omni nationi (Psal. CXLVII, 26), jam me ipsam nationem, cui tanta fecit, esse firmavi. Et nec necesse est mihi latius prosequere, quod breviter superius intentavi: quia et fastidium generant saepius repetita, et intelligentiam obscurant multoties dicta. Fumos 121.0503B| vero tuae caecitatis adspargens, domorumque caligines, quibus lumen nostrum obcludere cupis dicis te in Francorum regis palatio vidisse quatuordecim viros inter se ipsos cultu diversos. Quasi nescientibus videris jactare doctrinam. Quid enim mihi obest quod vidisti, et mihi renuntias quod etiam si non vidisses, et vidisse te dicere poteras? Nunquid ignoro novitatum errores, et septuaginta duarum haeresum pravitates, imo etiam ritus diversos legendo cognovi, licet te nunquam renuntiatorem haberem. Deorum vero gentilium cur enumerando prosequeris nomina, quorum hoc tempore nullus praeliatur. Sed dicis: Nunquid tu majores domos Jesu tuo facis quam illi diis suis fecerunt, cum unus ex his ita sui delubri defleat causa: 121.0503C| Hei, mihi jam video subitis lapsura ruinis Condita fama diu, templi quoque nobilis aedem. Pro quo nos ista subjungimus: Rancidolum quiddam balba de nare locutus Praestrepis, ac tenero supplantas verba palato. Dic mihi, miser, et tamen non miserabilis, quid emolumenti tibi ista advexit narrationis invectio? placet ne tibi, ut tuo tibi et ego sermone respondeam, dicamque: Nunquid tu Deo tuo majores domos, quam dii homines diis suis fabricare, potes erigere? Addam si velis, etiam aliud et Jeremiae per alphabeticum planctum, cum hujus gentilis comparem idolis deflentis casum. Haec non culpa nostra est, sed tua, qui nos coegisti, et contumeliis plena verba prompsisti. 121.0503D|

15.

Quod autem pejorem Christum dicere ausus es, tuae animae homicida es, qui veritate neglecta verbis te purgandum cupis, qui rebus urgeris, dicens: Illi nec legem habuere, nec illis Deus quidquam requiret, quod nunquam commendavit. Hac 121.0504A| tua prosecutione, ergo et gentes liberae sunt a supplicio saevientis gehennae, quia nihil eis commendavit divitiarum legum suarum; solum Israel immanitatem sustinebit poenarum, quia illi soli credita sunt eloquia prophetarum. Et dum omnis liber abscederit mundus. Israel tantum lugebit, in quem fuit magnum et admirabile nomen ejus (Psal. LXXV, 2). Vides quod dum idolis faves, Jovi, Mercurio et Junoni, te ipsum aduris; et dum satagis occidere Christum, Barabbam eligis, patris tui antiqui hostis ministrum. Dicis: Quem Judaeus fuit, et circumcisionem implevit, et alia per quae tibi revertendi aditum claudis, dum in Belzebub facta calumnias, et Spiritum sanctum blasphemare nunquam formidas. Sed dicam tibi unde eum pejorem his omnibus 121.0504B| habuisti: Quia eum castos diligentem et virgines cognovisti. Dicerem tibi, ut quid exstitit circumcisus, nisi eam tibi cognitam scirem. Quid enim opus est in casso labore arma ventilare, et eum docere qui se perditum non nescit esse? Doleo super te, mi conserve, et ut Deus novit, veraci corde compatior tibi, qui post tanta et talia nisus es ventilare inania.

16.

Quod vero sententias prophetarum per cola et commata indicis, cognosce me eas bene rimasse, mihique omnia consentanea esse: pleraque enim jam facta ibi narrantur, alia mihi, qui Israel sum, futura texuntur. Nonnulla convertentibus vobis in fine ad praedicationem Eliae promuntur, quando centum quadraginta quatuor millia ad fidem veri Dei 121.0504C| Christi reversi fuerint, qui et sequuntur Agnum quocunque ierit (Apoc. XIV). Omnia enim quae promisit exhibebit non mendax Deus, temporibus suis, nobis, non vobis; vobis etiam cum fueritis conversi ad pastorem et visitatorem animarum vestrarum (I Petr. II, 25). Sed rogo te, ut fraterno more veritatem mihi non mendacium proferas. Dicis enim: Istae sententiae me judaizare coegerunt. Et cur lingua a corde dissentit? cur os animo non concordat? cur aliud labia, aliud corda volutant. Scis profecto quis te judaizare compellit; qui Adam a paradiso ejecit; qui Salomonem, idida Domini, errare fecit; qui Samsoni oculos tulit; qui Eliam perumque timore concussit. Vis scire quis tanti auctor est mali? Femina, quae est animi et corporis tinea. Et quod male 121.0504D| coepisti, cur perficis actu pejori? cur venereas voluptates secutus, Veneris factus es servus? Si te libido delectat, et virginitas floridaque castitas horret, non Judaeos, sed Mamentianos inquire, ubi secundum saeculum fulgeas, et non unam uxorem, sed 121.0505A| plures assumas, et velut equus infrenis passim feminalium aviditate in diversa feraris; ubi lupanario more libidine satieris, et male castigatae voracitatis sordibus inquineris, atque concubinarum incestuoso tramite sagineris. Cur et istum et illum saeculum perdis? vel saltim lucrifica istum, si perdis aethereum illum. Debueram tuae vesaniae multa conscribere; sed, teste Deo, etiam ad haec parva invite descendi. Non, ut tu dicis, doctorum meorum imperio, sed audiendi tui fastidio: quia quantum plus te legendo auribus sentio, tanto amplius me peccare condoleo.

17.

Multa vero quae in fine Epistolae texis, ubi David regnare in perpetuum ais, idcirco responsione vix aestimo dignum, quia spiritalem totius legis praedico 121.0505B| textum. Sed videamus quid de vestra conversione propheta dicat: Neque polluentur, inquit, ultra in idolis, et in abominationibus suis (Ezech. XXXVII, 23). Ergo perspicuum est, quod nunc idola colitis, a quarum immunditia eluti eritis. Et tu mihi testes idoneos super Christum deducis, ex ipsis quos propheticus sermo idolatras appellasse non nescis? Vel in hoc erubesce, infelix. Caetera quae sequuntur illi parti congruunt quae per baptismi aquas lavata fuit, quam hucusque aqua munda lavare consuevit; non illi parti quae velut suas in volutabro luti coenoque se volvit. David vero pastorem parabolice Christum significat, cui regni finis non erit. Qui et gigantem et leonem, id est diabolum, occisit, et manu fortis vel desiderabilis fuit. Quod si stulta contentione 121.0505C| David congruere dicunt, probent, ubi David majorem omnibus legunt? Aut quomodo super Moysen potestatem tribuunt, quem majorem omnibus in Israel cuncti inducunt. Aut quomodo hic David pastor praedicitur, cum alibi filius esse dicatur, ubi dicitur: Cumque dormieris cum patribus tuis, suscitabo de lumbis tuis (II Reg. VII, 12). Et certe Salomon non post mortem ejus ab eo exstat progenitus. sed etiam ante obitum ejus in regno electus. Prospicis sermonem propheticum aenigmaticum esse, et non tuae sententiae concordare. Nam si de renibus David fuerit, constat David eum non esse, sed alium qui jam de cinere et putrefacta favilla exsurget, existere. Quod si jam natum eum asseris esse, dic mihi ubi hoc legisti; et sicut patrem David 121.0505D| ostendis, ita et matrem edicere debes. Quod si matrem non habet, filius David non erit: quia non est filius cujus maternum deest officium, et quem vulvae non bajulat sinus; aut enim David est, et mortuus non est: quod si mortuus est, ligatus non est: quod si ligatus est, David non est. Si David filius est, quando eum genuit inquirere necesse est. Si enim antequam moreretur, Messias non est, cujus nativitas post mortem praedicta est. Quod si post mortem natus est, ubi, aut quando, aut ex qua, vel qualiter natus est, inquirendum est. Certum est quod mortuus filium habere non possit: quod si habuerit, 121.0506A| concluditur: aut non sit mortuus (quod si non est mortuus, filius ejus Messias non erit, cujus post mortem praedicitur ortus); aut enim mortuus est, et filium non habebit; aut non est mortuus, et filium alium: nam non Messiam habet. Ex qua summa colligitur, non ejus filium esse Messiam. Vides secundum historiam tuam corruisse sententiam. Quod si filium David eum ideo esse contendis, quia ex ejus genere eum oriendum exspectas, cur et mihi non liceat Christum David filium dicere, ex cujus manavit origine? nam quod ejus regnum perpetuum esse contendunt, Christi in omnem terram virtutem canunt. Quem si perpetue eorum iste David regnaverit, nunquam paradisum videbit: quia semper non in coelestia, sed in terrena 121.0506B| regnavit. Conspicis terrena te, et peritura sectare labentia, et in finem per momenta cunctis vergentia, non diuturna potentiali robore coelestia, sed fragilia, caduca et modica. Cave ne serpenti sis cibus, ne pulvis sis a facie terrae projectus, qui regnum terrenum, non coeleste inquiris. Ossa autem quae Ezechiel domus Israel dicit, quae et suscitare in novissimo canit, licet jam ex parte in Domini resurrectione aliqua inde facta recolam, tamen adhuc facienda iterum in finem omnium dicant. Non quod eos inducam denuo in terra repromissionis, sed in terra sanctorum, terra viventium, quam suspirans Propheta ait: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 23). Et utique vivens erat in terra vivorum, quando aliam viventium suspirabat. Sancti enim 121.0506C| omnes hic peregrini et advenae esse dicuntur: non quia supernam regionem patriam habentes ad terras dilapsi sunt, sed quia a patre omnium et auctore sidereo multo tempore in hac valle lacrymarum peregrinati sunt, non corpore, sed animo, nec naturaliter animo, sed desiderio et amabilitatis affectu.

18.

Sed videamus si secundum litteram potest stare vestra promissio. Faciam eos, inquit, id est Judaeos, in gentem unam (Ezech. XXXVII, 21). Nunquid in gentibus erant divisi? Et quomodo alibi dicit: Et inter gentes non reputabitur (Num. XXIII, 9)? Si adhuc in fine erunt in una gente conversi, quomodo sunt in multas partiti? Sequitur: Et rex erit unus omnibus, et non erunt ultra duae gentes (Ezech. XXXVII, 23). Ergo sola Israel erit, et quibus 121.0506D| dominetur non habebit: aut enim tunc Judaei cuncti futuri erunt, quibus ista promissa sunt, et nullus incredulus ex gentibus remanebit, aut certe haec sententia firma non erit. Sequitur: Nec dividentur amplius in duo regna, id est in Israel et Juda, neque polluentur amplius in idolis suis (Ibid., 22). Vides te idolorum adhaesisse culturis, a quibus in fine omnium mundandus eris. Adverte quid dicat, in idolis non gentium, sed suis. Poteram uno sole Ecclesiae opinionum tuarum rivulos in momento siccare; sed contentus ero, et tuis tantum assertionibus respondebo. Quod si me ulterius provocaveris ad 121.0507A| cholera, consputus abscedes ut flegma. Gustum enim nostrum tibi indidimus, ut per ista parva timeas illa quae magna sunt, cum ista te ita contriverint, quae parva sunt. Nunquid non poteram tibi totius Danielis proferre historiam, fidei nostrae radicem, et scutum praevalidum, ubi non solum Sanctus sanctorum occiditur, verum etiam tempora annorum praefixis hebdomadibus numerantur, et usque ad consummationem et finem perseverare desolationem ore prophetico dicitur? Retexerem hoc loco ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Hierusalem usque ad Christum ducem (Dan. IX, 22), annos imperatorum regnantium usque ad Christi adventum, et docerem jam esse impletum, quod stulta persuasione adhuc putatis implendum. Sed et defectionem illam traducis 121.0507B| in regibus, quam Jacob sacris praedixit praesagiis, tempore affirmassem accidisse Herodis, qui non Judaeorum, sed alienigenae exstitit prolis. Et hoc non meis firmarem verbis, sed olim vestri doctoris, non solum unius Josippi, verum etiam et Philonis Tamen quia tu non studio doctrinae contendis, sed livore destruendi assurgis, ob hoc necesse mihi exstitit, non mea tibi omnia propalare mysteria, sed tantum destruere quaeque vox protulerit nuda. Assertionibus quippe tuis obvius exstiti: nam non me quasi firmare conavi, qui me firmum esse semper cognovi. Et ideo tuus tibi sermo respondit, et in te lingua tua retorta fuit. Quapropter, si aliquid durius promanavit, vitium aegroti, non medici fuit; unde et mordacius stylus incessit locis quibus sacrilegam oppositionem 121.0507C| pia responsione compressit. Tu vero amo do ea nobis responde quae placita Deo cognoscis fore. Scis nempe quia in praesentia angelorum, seu cunctarum virtutum, erit haec contentio nostra discussa: ita ut nec una praetereat iota, quae non quali animo sciatur esse conscripta, et aut remunerationibus, aut plagis, compensabitur digna.

19.

Libet in finem ad utrumque tibi respondere. Si pacem desideras, arma depone; si autem te tormenta delectant, tela compone. Sed quantus velis in clypeum surge; quo malles, turbines torque: hasta fortis est, et in disputationes vehemens texat nodosus dignoscitur esse, et qui acuto capite pugnet, hostemque non solum vulneret, sed detruncet. De qualibus Virgilius dicit: 121.0507D| Aentonico ritu soliti torquere catellas Parvas sententiolas prophetarum hic annotandas duximus ratum, ut nostrum vestrumque fidei demonstremus statum. Ait Dominus per Malachiam prophetam (Mal. I, 10, 11): Non est voluntas mihi in vobis, dicit Dominus; et munus non suscipiam de manu vestra. Quare? Quia ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum. In quibus? Sequitur: in gentibus. Et cur munus de manu 121.0508A| vestra non suscipitur? Quid me interrogas? Sequentia conspice: Quia in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio non polluta, sed munda. Quod proprium Christianorum est; et ut haec vox non contemneretur, denuo quasi cum gloria repetit: quia magnum est nomen meum, non in populis, sed in gentibus. Item Isaias dicit: Praevaricatione praevaricata est in me domus Juda. Quam praevaricationem apertius designavit: Negaverunt me, et dixerunt: Non est ipse (Jer. V, 12). Qui ipse? Messias non est iste qui venit, sed alium exspectamus. Vides quam aperte insanias vestras propheta depinxit. Item ipse: Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Judae, id est, duabus, pactum novum (Jer. XXXI, 31). Unde hoc novum, nisi vetus praecederet? 121.0508B| Et ideo novum pactum, ut veterem aboleret; et ut hoc pactum non legem, sed Evangelium, non tantum gentibus, sed etiam Judaeis, qui nos sumus, positum scias, audi: Non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum, quando apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, idest pactum legis. Vides legem abolitam, et quasi reprobam factam: et bene propheta hoc post tempus evenire praedixit: quia non suo in tempore, sed in dies venturos Evangelii testamentum dandum esse praevidit. Audi iterum Ezechiel: Dedi eis praecepta non bona, et judicia in quibus non vivant (Ezech. XX, 20). Isaias autem audet, et dicit: Audite, principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei vestri, populus Gomorrhae. Quo mihi multitudo victimarum vestrarum, 121.0508C| dicit Dominus: Plenus sum; holocausta arietum, et adipem pinguium, sanguinem vitulorum, et hircorum, et agnorum noluit (Isa. I, 10). Ut omnia vestra sacrificia, in qua vestra confiditis esse remedia, ostenderet reproba. Unde et sequitur: Quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis. Ne offeratis ultra sacrificium frustra (Ibid., 12, 13). Diligentius intuere ultra, et frustra. Ne offeratis ultra, id est aliquando: sacrificium frustra, id est, sine causa, hoc est, praestamenti. Quod si frustra, ut dixit, offerre volueritis, quid sit lege: Incensum abominatio est mihi. Neomeniam, non meam, sed vestram, et sabbata, identidem vestra, et solemnitates, similiter vestras, non feram. Quare? Quia iniqui sunt coetus vestri: Kalendas vestras, 121.0508D| et solemnitates non meas odivit anima mea: factae sunt mihi molestae: laboravi sustinens. Et cum extenderitis oculos vestros, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non audiam (Ibid., 13-15). Vides aures ejus orationibus vestris obturatas: et tu redemptionem exspectas? Quare obturatas: Quia manus vestrae sanguine plenae sunt (Ibid.). Quo sanguine? illo nempe quo vos ipsi condemnastis: Sanguis hujus super nos et super filios 121.0509A| nostros (Matth. XXVII, 25). Item ipse: Confundentur ab idolis, quibus sacrificaverunt: et erubescetis super hortis, quos elegeritis, cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua. Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus vestrum quasi scintilla: et succendetur utrumque, et non erit qui exstinguat (Isa. I, 29-31). Adverte, o vino furoris Dei crapulate, opera vestra flamma existere, quae devorationem, non propitiationem vobis exhibet. Certe considera, quia magis succendemini operibus vestris, quam aliquod demolumentum adjutorii acquiritis vobis.

20.

Et cum propheta, imo Deus per prophetam dicat: Qui exstinguat non erit, quis rogo tam vecors est, qui exstinguendum putet quod Dominus incensum 121.0509B| non exstinctum profert? Nec enim dixit, qui exstinguat non est, sed non erit. Futurum tempus, non praesens tempus posuit, ut sempiterno vos incendio depascendos firmaret. Item Jeremias postquam dixerat: Praevaricata est in me domus Juda, negaverunt me, et dixerunt: Non est ipse, neque veniet super nos malum gladium, et famem non videbimus (Jer. V, 11, 12), addidit: Haec ergo evenient illis. Haec dicit Dominus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo ignem, et populum istum ligna, et vorabit eos (Ibid., 13, 14). Vides, stulte, quia verba Domini non sunt vobis fulcimentum salutis, sed consummatio flammae vastantis. Sed et consequentia, impie, diligenter adverte, et te undique confossum dole. Nam post multa quae te viriliter truncant, 121.0509C| addidit etiam haec: Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator: malitia enim eorum non est consumpta; argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit eos (Jer. VI, 29, 30). Intelligis, miser, quia haec afflictio, et captivitas minor est quam iniquitas vestra? Ecce frustra in igne dicit missos vos esse propheta, quia malitiam vestram per hoc non vidit esse purgandam. Et iterum post multa, quae te tuosque libere plectunt, etiam haec intulit sermo divinus: Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, nec obsistas mihi, quia non exaudiam te (Jer. XI, 14).

21.

Qualiter enim liberationem exspectas, o inscie, cum ista legis? cur ut lapis durus consistens, nunquam 121.0509D| mollescis? Vides quia omnipotens Deus, cujus dixisse fecisse est, in vastatione vestra est protinus: et tu redemptionem exspectare te asseris, cum prophetam prohibitum ab oratione esse cognoscis? Ecce prophetas prohibuit pro vobis orationem levare; nubibus vetuit imbrem vobis gratiae rorare. Unde ergo vobis vano pollicemini venire salutem, cum tot exempla perducunt ad mortem? Addidit etiam: Quod si oraveris, non exaudiam te. Qui orationes vatum cassas pro restauratione vestra praedixit, vestras, utique transgressorum, pro magno videbit? Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum, 121.0510A| quia cum jejunaverint, non exaudiam voces eorum, et si obtulerint holocaustomata et victimas, non suscipiam ea; cum gladio, et fame, et peste ego consumam eos (Jer. 14, 11). Vides prohibitum a Domino prophetis suis pro vobis orationem levare. Conspicis orationes vestras et holocaustomata reproba esse. Audis consummatum Israeliticum populum gladio, peste, et fame: et qua fronte restaurationem post consummationem exspectas? Nunquam enim quod consumatur restauratur. Conquereris forsitan, quare ita consummaris? Non me, sed ipsum vatem ausculta: Quod si dixeris in corde tuo: Quare venerunt mihi haec? propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua, pollutae sunt plantae tuae (Jer. XIII, 22). Et ut perpetuam genuinamque tuam, o insensate, 121.0510B| vecordiam affirmaret, parabolice deinceps expressit: Si mutare potest Aethiops pellem, vos poteritis bene facere, cum didiceritis male (Jer. XIII, 23). Unde si potes aliquando Aethiopem ostendere album, aut non variantem coloribus pardus; poteris et tu quod exspectas redemptionis adispici bonum. Quod quia impossibile nosti, te perpetuum jam perisse congruum est non sponte fateri. Sequitur: Et disseminabo eos quasi stipulam, quae vento raptatur in deserto (Ibid., 24). Cum Deus disseminet, quis est iste qui colligendo vos congreget? Addidit: Haec sors tua, parsque mensurae tuae, dicit Dominus (Ibid., 25). Audis sortem tuam, et partis tuae mensuram, disseminationem? Cur non pudet te, congregationem quae aliorum est requirere sortem? Sed et alibi idem 121.0510C| propheta dixit: Si steterit Moyses, et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum (Jer. XV, 1). Postquam Jeremiam pro vobis orare prohibuit, ne eum solum quasi despectum in suffragio redderet, mox ei socios junxit, per quorum memorationem et ruinam vestram demonstrat, perpetuam designavit, et insolubilem reatum criminis vestri probavit. Ezechieli sermo divinus clamat et dicit: Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam. Omnes isti stannum, plumbum, et ferrum in medium fornacis scoria argenti facti sunt: propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem congregatione argenti, et ferri, et stanni, et plumbi, in medium fornacis; et succendam eam igni ad constandum. 121.0510D| Sic congregabo vos in furore meo, et in ira mea, et requiescam, et conflabo vos (Ezech. XXII, 18-20). Vides Deum requiem sibi esse dicentem conflationem vestram. Et addidit: Et scietis quia ego Dominus, cum effuderim indignationem meam super vos (Ibid., 22)

22.

Et ut evidentius ostenderet, nullum ex hac vobis probatione evenire profectum, post parva sic addidit (Ezech. XXIV, 9-14): Vae civitati sanguinum, cujus ego grandem facio pyram: congerens eos absque igne succendam, consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa ejus tabescent. Pone quoque 121.0511A| eam super prunas vacuam, ut incalescat et liquefiat aes ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, consumaturque rubigo ejus. Mox sibi respondit sermo divinus: Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem immunditia tua exsecrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata; sed nec mundaveris, donec quiescere faciam indignationem meam in te. Et ut tibi aditum respirandi non daret, Ego Dominus, ait, locutus sum: Veni, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus Deus. Deus dicit, Non placabor, nec parcam: et tu eum mendacem aestimas esse? Adhuc amplius aestimas esse? Adhuc amplius sermo divinus insensibilitatem vestram dicens: 121.0511B| Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui, Israel me non cognovit. Populus meus me non intelligit (Isa. I, 3). Vides boves et asinos tuos tibi antepositos esse. Audi iterum Jeremiam: Milvus in coelo cognovit tempus suum; turtur, hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. Quomodo dicimus: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stylus mendax Scribarum (Jer. VIII, 7, 8).

23.

Advertis, o aemule, tibi etiam alites in scientia esse intelligendi praefertas: et tu mihi doctores ex ipsis producis, quorum stylum mendacem ubique legendo invenis? quos etiam non videntes caecosque per Isaiam esse non nescis? Sed puto quod ipsa caecitas, 121.0511C| quae ibi praedicta est, oculorum tuorum lumina caligine tegit: et inde caecus animus caecitatem sibi inesse non gemit. Nam Dominus sabaoth, quem Seraphin trina sanctificatione laudare non cessant, postquam carbone labia prophetae mundare forcipe jussit, taliter prophetae dixit (Isa., 8-10): Quem mittam, et quis ibit nobis? cui propheta jam mundatus ex pollutione habitantium ait: Ecce ego, mitte me. Cui statim Trinus Dominus ait: Vade et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere. Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videant oculis suis, et auribus audiant, et corde suo intelligant, et convertantur, et sanem eos. O quam apertam sanctam et ineffabilem Trinitatem 121.0511D| hic sensus demonstrat, etsi non se ultro offerentem sensibus caecitas praedicta obsisteret. Intelligis, vecordiae fomes, quia omnipotens Dominus sabaoth conversionem vestram quasi quoddam facinus odit, et occasiones convertendi vobis non praebet, sed tollit? Vide quid dicat: Ne forte videant oculis suis. Et cum Deus conversionem vestram usquequaque non cupiat; quis insipiens est, qui vos aliquando convertendos praedicat? Poteras enim hanc visionem Isaiae conspicere, et corde cognoscere, et Trinitatem trina sanctificatione repetitam credere, si sermo divinus non diceret: Excaeca cor populi hujus, et cor indura, et ut ipsam caecitatem perpetuam designaret 121.0512A| propheta, interrogando cognovit: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra reliquantur deserta (Ibid., 11). Vides caecitatem tuam usque ad finem mundi esse praedictam. Et per Jeremiam dicit: Ecce ego dabo populum istum in ruinas, et ruent in eis patres et filii, simul vicinus et proximus, et peribunt (Jer. VI, 21). Et: Cibabo eos absinthium, et potum dabo eis aquam fellis; et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi, nec patres eorum; et mittam post eos gladium, donec consumantur (Jer. IX, 15, 16). Consumationem audis, et redemptionem exspectas? Vides quia cecidit virgo filia Sion, non adjiciet ut resurgat. Quomodo? quia non est qui suscitet eam. Avolavit enim ab eis qui solitus erat eos erigere. 121.0512B| Addidit: Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem: et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: Gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et aves coeli ad disperdendum, et bestias terrae ad devorandum (Jer. XV, 2, 3). Quae omnia a tempore Vespasiani et Titi in vobis hucusque per genera tormentorum vel captivitatum implentur. Congere si vides hanc captivitatem cum aliis, et videbis quanto annorum numero illas haec dira vastitas vincit. 24. Unde obsecro te ut non te pigeat mihi rescribere, quae manifesta exstitit culpa, quae non expiatur per tempora tanta. Nam omnes vestrae captivitates, 121.0512C| et dispersiones, et servitutes per regna diversa nota sunt, et teste sub sole non indigent; quin etiam et antequam fierent praefinitis temporibus divino sermone affixae sunt: ita ut amplius non existeret servitus, quam quod servis suis sermo indicabat divinus. Sola haec captivitas absque termino indicitur, et quantis annis, quibusque temporibus relevetur nescitur. Notae enim culpae fine habuerunt flagelli. Haec sola non specialiter, sed generaliter ut dicitis, nota, per saecula tenditur tota. Quod si tempus praefinitum ostenderis, victum me fatear esse. Opto tecum, si velis Christum, pacem habere: si secus id animo tractas, demens existis, et nugas, qui finem termino pessimo claudis, nec tantis et talibus durus mollescis. Aperiat tibi Deus oculos cordis, qui semper 121.0512D| regnat in saeculis infinitis. Amen. XIX. ITEM EPISTOLA TRANSGRESSORIS ALVARO DIRECTA.

Ob meritum aeternae retributionis devovi me sedulum in lege Domini consistere. Ideoque superstitiosum duxi cunctorum canum rapidorum respondere latratibus. Tamen si in te fomitem quemdam ubi igniculus fidei accendi posset considerassem, forsitan tibi vel aliquid rescriberem, unde bene cognosceres, quod et tu qui compilator es, et illi de quorum libris haec traxistis, erratis. Pro hac tua Kartula falsiloqua possumus illud Virgilii dicere. 121.0513A| Credimus? an qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? Et alibi: Qui Barium non odit, amet tua carmina, Maevi; Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos. Deus omnipotens, creator coeli et terrae, pius et gloriosus Deus, cui tu exprobrasti, ille sit ultor et vindex ex eo quod in eum dixisti . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

XX. ITEM RECIPROCATIO ALVARI, TRANSGRESSORI DIRECTA.

Quae stylus tuae prosecutionis elicuit, impigre oculus praecucurrit, et te vitantem periculum sapienter miravit. Verum quia prudens arte rhetorica ludis, et pisoniano vitio dum loquere nescis, tacere non vales, atque, ut fabulae ferunt, lupum auribus retinens nec tenere potes, nec vales dimittere, ideo tibi apte canit poeta: 121.0514A| Quod potes id tenta, operis ne pondere pressus Incumbat labor, et frustra tentata relinquas.

Sed ut me qui sim ipse cognoscas, et amplius tacendo devites, Virgilium audi: Mortem contemnunt laudato vulnere Getes.

Necnon et illud: Getes, inquit, quo pergit equo.

Unde et illud exstat poetae: Hinc Dacus premat, inde Getes occurrat.

Ego sum, ego sum, quem Alexander vitandum pronuntiavit Pyrrhus pertimuit. Caesar exhorruit. De nobis quoque et noster Hieronymus dicit: Cornu habet in fronte, longe fuge. Et ideo noli canes rabidos dicere, sed te vulpeum gannientem cognosce; neque me compilatorem veterum, quod magnarum est virium, asseras.