Epistolae (Remigius Antissiodorensis)
Epistolae Epistolae (Auctor incertus (Remigius Antissiodorensis?)), J. P. Migne 131.0969A EPISTOLA PRIMA. Excusat se quod senex ad eum ire non possit. Hortatur ad patientiam in adversis. Quid per Gog et Magog in Ezechiele intelligendum sit explicat, nonnullaque enarrat de Hungrorum origine. 131.0963D|
Domino beatissimo et vere apostolico verae et aeternae sapientiae amatori D., sanctae Virdunensis Ecclesiae ierarcho, dignissime ab omnibus venerando, 131.0964D| R, ejus fidele mancipium, et minimus servorum ejus servulus fidelissimas et devotissimas in Christo orationes et servitium sempiternum.
Omnipotenti Deo gratias refero, ejusque clementiam totis praecordiorum viribus laudo, qui sacrae menti vestrae tantam misericordiam dignatus est inspirare, ut me exiguum cognoscere et sacris litteris vestris omni nectare dulcioribus dignaremini honorare. Taceo quod multiplici munerum collatione 131.0965A| me immeritum decorastis, qui nec saltem dignus sum cuilibet minimo ex vestris servulis exaequari. Facitis hoc certe, quia creditis me alicujus esse utilitatis, cum ego nullius meriti vel scientiae mihi conscius sim. Verum si quid illud est, totum ejus gratia qui habet statum hominis in manu sua, quique est nostrae dator et moderator vitae, qui etiam dona sua persaepe indignis et non merentibus tribuere consuevit. Hanc gratiam utique in omnibus et in singulis vos amare certissimum est, quia et ipse plenus estis, utpote qui secundum Apostolum primitias spiritus abundantius exhausistis. Caeterum quod dixistis velle vos me esse vobiscum, me miserum, cui nec contigit vos id velle dum adhuc calidus medulas sanguis alebat, solideque suo stabant sanguine vires. Nunc longo senio putre corpus et succedentibus sibimet morbis membra debilia hoc mihi exoptabile bonum invident. Essem certe, essem apud vos, assisterem, inhaererem, erudirer alloquio, firmarer exemplo, benedictionibus 131.0965B| sacrarer. Verum, quia id non licet, ago quod possum, vos noctibus, vos diebus memoria, desiderio tenendo et spirituali intuitu assidue contemplando.
Sane quod professi estis non posse vos non dolere pro miseriis Christicolarum, quas nostris meritis exigentibus patimur, scio, Pater sanctissime, esse verissimum. Quod enim, pace omnium dixerim, vos vel praecipuum vel solum esse constat, qui pro calamitatibus sanctae Dei Ecclesiae ingemiscitis, cujus filios videtis gravissimis cladibus atteri, et divinae ultionis jam districto, jam cervicibus imminenti gladio feriri. Quodque doloris vestri pondus exaggerat, cernitis nonnullos Dei potentia in superbiam abuti, et non solum suorum nullam peccatorum agere poenitentiam, verum etiam inter ipsa flagella deteriores, dum Dei bonitatis divitias contemnunt, thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. De qualibus per prophetam dicitur: Impius cum in profundum venerit iniquitatum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Et Apostolus: 131.0965C| Ut impleant, inquit, peccata sua semper. Juste ergo talibus superducitur ira Dei, ut nullam mereantur misericordiam, sed pereant in aeternum. Nam electis flagella non ab irato, sed a propitio Deo irrogantur. Quia per illa quasi per ignem purgantur, et excoquitur in eis omnis vitiorum rubigo. Ergo flagellis Dei alii emendantur, alii exercentur, alii puniuntur; fitque miro et ineffabili modo, ut aliquando mali ab irato Deo tolerentur, justi vero a propitio flagellentur. Isti permittuntur ad tempus florere, ut in saeculum saeculi intereant; illi temporaliter affliguntur, ut in perpetuum gaudeant. Cum haec ita sint, oportet vos, ter beatissime Pater, venerari et admirari judicia Dei, quae aliquando occulta sunt, semper autem justa, et non nimis dolere de his quae ad bonorum correctionem, vel ad malorum constat fieri justissimam damnationem. Num enim aliquid novi contigit? Usitatissima sunt ista, et communis generis humani deploranda querela. Et ne 131.0965D| longius ad multa profluam, B. Gregorius in ultima parte Ezechielis prophetae haec ipsa deplorat dicens: « Nostrae tribulationes excreverunt, undique gladiis circumfusi sumus, undique imminens mortis periculum timemus. » Et post pauca: « Quid igitur restat, nisi inter flagella, quae ex nostris iniquitatibus patimur, cum lacrymis gratias agamus? » et caetera quae doctor egregius lugubriter deplorando persequitur. Ipse auctor salutis nostrae non nobis prospera, sed adversa promisit dicens: In mundo pressurum habebitis (Joan. XVI, 33). Sed continuo consternatos 131.0966A| ac pavidos consolari dignatus est dicens: Confidite, ego vici mundum (ibid.). Beatus pater Augustinus scribens ad quemdam episcopum, ruinam suae civitatis plus justo dolentem, inter caetera dixit: « Non est magnus qui magnum putat, quod corruunt lapides et moriuntur mortales. » B. item Gregorius ad hujus vitae contemptum nos provocans: « Absit, inquit, ut de mundi perturbationibus lugeant, qui et aliam vitam esse credunt, et ad hanc per meritum aspirant. » De mundi enim fine lugere eorum est qui in ejus amore radices cordis plantaverunt, et aliam vitam aut esse nesciunt aut non amant. Et cum dicat Apostolus: Quicunque voluerit amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4), qui de mundi persecutionibus dolore concutitur, inimicus Dei convincitur. Quae igitur ratio est ut vir sapiens de mundi persecutionibus lugeat, quem finiri ipsis suis percussionibus non ignorat? Scio me forte improbulum, quod sic audaciter, vel fortassis irreverenter loquar cum domino 131.0966B| meo, nulla subserviente verecundia, et quasi velim consolari eum in quo est, auctore Deo, consolationis et sapientiae plenitudo. Sed dabitis, spero, veniam obedientiae, quae me facit tentare quod nequeo, nec arrogantiae deputabitis impossibilia me praesumpsisse, sed potius devotioni.
Inter haec vel maxime jussistis, ut aciem mentis ad ultimam Ezechielis prophetae converterem, et quid sibi velit quod de Gog et Magog aliisque gentibus cum eis congregatis sermo propheticus describit, diligentius investigarem. Ac primum dicendum opinionem quae innumeros tam in vestra quam in nostra regione pervasit, frivolam esse, et nihil verum se habere, qua putatur Deo odibilis gens Hungrorum esse Gog et Magog, caeteraeque gentes quae cum eis ascribuntur, propter hoc maxime quod dicitur: A lateribus Aquilonis venies et post dies multos visitaberis; in novissimo annorum venies ad terram quae eversa est gladio (Ezech. XXVIII, 8). Dicunt enim nunc esse novissimum saeculi tempus finemque imminere 131.0966C| mundi, et idcirco Gog et Magog esse Hungros, qui nunquam ante auditi sunt, sed modo in novissimo temporum apparuerunt. Sed considerandum attentius quae gentes cum eis venturae dicantur. Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog et Magog principem capitis Mosoch et Tubal (ibid.). Et paulo post: Persae et Libyes cum eis omnes scutati et galeati. Gomer, etc., domus Thogorma, etc. (ibid. 5). Si ergo Hungri sunt Gog et Magog, ubi sunt gentes istae quae cum eis venire dicuntur? Nam Mosoch ipsi sunt Cappadoces secundum Josephum; Tubal Hiberi sive Hispani, vel, secundum Hebraeos, Itali. Persae et Libyes, notissimae gentes Persarum et Aethiopum, Gomer Galatae, quos Gallograecos vocamus, Thogorma, Phryges Sabaei; quos in sequentibus commemorat Arabes Vedan, Carthaginenses, Tarsis Cilices sive maritimi negotiatores. Ubi ergo hae gentes sunt cum Hungris, quorum nomina saltem aut regiones ignorant? Quod vero sagittas et arcum 131.0966D| arripere, et in sequentibus contos habere dicuntur, nunquid soli Hungri hoc genere armaturae utuntur? Pene enim omnes gentes Orientales et Australes, plures etiam aliae nationes in hoc armaturae genere confidunt. Sed et Philisthaei sagittis plurimum valuisse leguntur. Legimus quia Saul vulneratus est a sagittariis, et de David legimus, quia rex factus praecepit ut docerent filios Juda arcum, ut eodem genere praelii cum Philisthaeis discerent decertare. Judaei et quidam nostrorum judaizantes computant Gog et Magog gentes esse Scythicas, immanes et 131.0967A| innumerabiles, quae trans Caucasum montem et Maeoticam paludem, juxta Caspium mare, ad Indiam usque tendantur, eas post mille annorum tempus putant a diabolo commovendas, ut veniant in terram Israel et regnent contra sanctos, multis secum gentibus congregatis. De quibus etiam in Apocalypsi Joannis dicitur: Cum finiti fuerint mille anni, solvetur Sathanas de carcere suo, et egredietur ut seducat gentes in quatuor angulis terrae Gog et Magog, etc. (Apoc. XX, 7). Cum ergo liber iste Apocalypsis, id est revelationis, titulo praenotetur, quis dubitet totum esse mysticum et revelatione, hoc est expositione, indigere? Itaque Gog et Magog non gentes aliquae corporaliter intelligendae sunt, sed his nominibus immanissima persecutio haereticorum designatur, qui contra civitatem Dei, id est Ecclesiam sanctam, diabolo instigante, consurrexerunt de angulis et cavernis errorum. Hi sunt anguli juxta quos meretrix sedet, quae adolescentes, hoc est stultos quosque, per plateas, id est per latam et spatiosam 131.0967B| viam quae ducit ad mortem, transeuntes decipere festinat. In Evangelio quoque reprehenduntur Pharisaei, quod orent in angulis platearum, ut videantur ab hominibus, et receperunt mercedem suam. Gog autem tectum, Magog de tecto interpretatur; et Gog quidem haeresiarchas, id est principes haeresum, Magog vero, a Gog deductum nomen, eorum sequaces et adjutores intelligimus. Gog ergo, id est tectum, et Magog, id est de tecto, sunt haeretici magistri cum sequacibus suis in sublimi tecto superbiae stantes, et falsi nominis scientia gloriantes, de quibus Isaias sub increpatione dicit: Quid tibi quoque est, quia ascendisti et tu in tecta urbs plena civitas exsultans? (Isa. XXII, 2.)
Quae quia a B. Hieronymo exposita sunt, et brevitas epistolae plura de his dicere non permittit, ad nostri temporis Gog et Magog, ad Hungros scilicet veniamus, ut quae ista gens esse possit, quodve solum incolat investigemus. In nullis enim historiis 131.0967C| legimus hujus monstriferae nationis nomen. Et certe nulla est in mundo regio mediterranea, nulla media via, nullae mediae insulae, quas potestas Romana non adierit. Qui proferendi nominis curiosissima indagatione ultimam omnium insularum Filetam probant, quod insulam sub ipsa perusta [ al., insularum Thulen, Taprobanem quoque insulam perusta,] etc., plaga positam, ipsosque hyperboreos ultra polum nostrum feliciter viventes investigare labore maximo etiam cum vitae periculo studuerunt. Quorum industria probatum est oceanum ex omni parte mundi esse navigabilem. Cum igitur omnes regiones cognoverint, et ad notitiam sequentium saeculorum scribendo transmiserint, cur hanc Hungrorum gentem solam praetermiserunt, et aeterno silentio damnantes nescire voluerunt. Potest aliquis dicere aliud nomen hujus gentis aliquando fuisse, et temporis vetustate mutatum, sicut solent mutari urbium vel fluminum seu locorum nomina. Nam Tiberis quondam 131.0967D| Albula dicebatur, unde Virgilius: Amisit vetus Albula nomen. Et Italia prius Saturnia dicebatur, sicut idem poeta: Et nomen posuit Saturnia tellus. Sic ergo et haec natio forte alterius nominis in historiis habetur, et propter mutatum nomen quae gens sit non recognoscitur. Referam quid primum audierim a majoribus. Cum exsecrandae hujus gentis nomen apud nos auditum est, sive illud historia, sive sit fabula, fames immanissima quondam omnem Pannoniam, Histriam quoque et Illyriam ac vicinas gentes invasit; cumque jam strages vulgi catervatim fieret, principes regionum illarum ex consilio decreverunt, ut numerarentur singulae domus, et ex singulis tot homines a dominis retinerentur, quot se viderent a famis periculo posse salvare: caetera vero multitudo innumerabilis diversi sexus diversaeque aetatis abdicata est, et projecta in desertis regionibus et ignotis, interminantibus his qui eos ducebant dedituros se morti quicunque ex his 131.0968A| reverti voluisset. Illi vero a suis tam crudeliter derelicti, diu per vastas solitudines vagantes, tandem intraverunt Maeotides paludes, ibique majore illius multitudinis parte fame consumpta, pauci, qui robustiores erant et ingenio strenui, coeperunt insistere venationi, quoniam regio illa feris, avibus et piscibus fertilissima est, et captarum ferarum carnibus alebantur, pellibus tegebantur. Tali modo innumerabilis eorum crevit exercitus, et a fame quam patiebantur Hungri vocati sunt. Freti ergo innumera multitudine, loca inculta et horrida relinquentes, vicinarum primo gentium terras invaserunt, summam virium statuerunt in exercitatione sagittarum, quam artem ex necessitate didicerant, cum miseram in desertis degerent vitam. Nunc justo Dei judicio in nostris grassantur cervicibus, et ubique intolerabilis eos formido praecurrit, Deo se per talia hominum monstra ulciscente de nobis, qui ipsius gratiam cognoscentes, non sicut Deum glorificavimus aut gratias egimus, sed elegimus servire 131.0968B| avaritiae, quam idolorum servitutem definit Apostolus, et a libertate qua Christus nos liberavit, demum nos captivari et durissimis peccatorum catenis mala patienter astringi permisimus. Verumtamen non in perpetuum irascetur Dominus, neque in aeternum comminabitur. Recordabitur misericordiae suae, nec sinet vacuari triumphum passionis quam sustinuit pro nobis; miserebitur poenitentibus, aperiet sinum clementiae ad se confugientibus; salvabit sibi populum suum, et dabit gloriam nomini suo. Amen.
Haec sunt, o ter beatissime, et ipsa gratiosior luce, quae vobis praecipientibus scribere potuimus, quae poscimus ut benigne suscipere et congenita vobis pietate corrigere ac tueri dignemini. Fratres et domini mei, vestri fidelissimi et devotissimi oratores, omnis scilicet beatissimi Germani congregatio, aeterna vobis praemia exorant et omnimodas mercedes referunt pro beneficiis sibi a vobis collatis; qui quantum vobis fideles sint, testes sunt orationes 131.0968C| quas pro vobis fundunt noctu et interdiu privatim et publice. Peculiarem vestrum servum E. [ al, et] nostrum dilectissimum fratrem, et vestrae, dominae, mansuetudini in quantum audeo commendo. Scio enim quod multum vobis fidelis est, et si necesse fuerit, animam pro vobis ponere paratus sit. Omnipotentis Dei gratia vos semper et ubique custodiat, et sua misericordia circumvallet, provebat in prosperis, protegat in adversis, et post longa vitae curricula summis sacerdotibus in coelesti gloria vos consociet, domne beatissime praesul.
EPISTOLA II. Cur nullae dedicentur ecclesiae in honorem sanctorum Veteris Testamenti.
Placuit beatitudini vestrae, Pater sanctissime, requirere a nostra exiguitate cur modo in orbe Christiano non aedificentur aut dedicentur ecclesiae in memoria vel nomine patriarcharum, vel prophetarum 131.0968D| caeterorumque sanctorum, qui Domini et Salvatoris nostri adventum praecesserunt, sicut in beatorum apostolorum et martyrum seu caeterorum sanctorum fieri solet De qua re haec reddi ratio potest, quia perrari sunt ex antiquis Patribus quorum natalitii dies memoriae traditi sunt. Judaei siquidem, bonis omnibus invidentes, noluerunt dies transitus vel martyrii eorum commendare memoriae, ne eorum qui passi sunt gloria illis qui eos occiderant major fieret peracti sceleris poena, et istorum veneranda recordatio inimicis esset illorum aeterna confusio. Sed nihil hoc agentes profecerunt, quia quibus singuli dies subtracti sunt per oblivionem, omne tempus tribuitur per honorem. Nam etsi nescimus quando passi sunt martyres, tamen quia martyres fuerunt novimus. Interea eorum reliquias aut impossibile aut difficile est reperire, sine quibus templa aedificari aut consecrari moris non est. Quia ergo innumeri sunt sanctorum Patrum quorum natalitii 131.0969A| dies ignorantur, quorumque reliquiarum nihil reperitur, paucissimi vero quorum dies mortis vel passionis scitur, idcirco nulli eorum memorias celebrari vel templa construi contingit, istorum paucitate intra illorum multitudinem delitescente.
Inter haec sciendum quia in Veteri Testamento post tabernaculum a Moyse in deserto perfectum juxta exemplar sibi divinitus ostensum, unum fuit templum a Salomone constructum, nec praeter illud alicubi hostias immolari licitum erat. Quae omnia tunc in figura erant, cum necdum tempus venerat exstruendae arae, in qua singularis Agnus immolatus typicis hostiis finem imponeret, atque in se cuncta quae illo tempore inenarrabilibus mysteriis adumbrabantur, impleta doceret. Abolitis ergo veteris legis sacramentis, sanctorum quoque memoria qui illo tempore fuerunt, quique ipsa tam vocibus quam actibus praetulerunt symbola futurorum jure (quantum ad cultum celebrem pertinet) subsedit, ut nec in Ecclesia sub eorum nominibus preces fundantur, 131.0969B| nec sacella construantur. Nunc autem sublato velamine figurarum, et veritatis luce revelata, per totum 131.0970A| mundum ubique gentium construuntur et dedicantur ecclesiae in sanctorum nominibus, ad laudem et gloriam nominis ejus qui mirabilis est in sanctis suis, donec perveniamus ad illud unum et singulare templum, regni scilicet coelestis ingressum, post quod non erunt multa templa, sed unum templum, et dicetur: In ecclesiis benedicite Deo, quia una erit Ecclesia ex decem sanctis angelis et hominibus congregata, et tunc erit Deus omnia in omnibus. Hoc est illud templum, haec illa ara, interque duo legitur Zacharias interfectus fuisse. Ait enim a sanguine Abel justi, etc. (Matth. XXIII, 35.) Abel, qui luctus vel vapor interpretatur, sanctos designat, qui Domini passionem praecesserunt. Zacharias vero qui in memoria Domini, vel memorans Domini dicitur, eos designat qui passi sunt vel patienter a passione Domini usque ad finem saeculi. Et bene inter templum et altare occisus dicitur, quia intra aram Dominicae passionis et ingressum regni coelestis multitudo omnium sanctorum pro Christo patietur, donec regnum 131.0970B| Dei manifestetur.