Epistolae (Ruricius)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistolae
Saeculo V

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 58


Rurici.Episto60 58 Ruricius Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

EPISTOLA PRIMA. Domino suo peculiari in Christo, Domno patrono Fausto episcopo Ruricius.

Olim te, domine mi venerande, ac beatissime sacerdos, fama celeberrima praedicante cognovi. Olim desiderio pii amoris infuso, illis te, quibus scribere dignaris, oculis cordis intueor; sed nihilominus etiam corporeis videre festino: si quo modo possim, interredentibus vobis, peccatorum meorum vincula disrumpere, acceptisque columbae illius pennis (Ps. LIV, 7), a venantium laqueis evolare (Ps. XC, 3), et vobiscum positus in dominica lege requiescere; ut sitim, quam opuscula vestra legendo concepi, ipso praesente, unde illa manarunt, uberius hauriens restinguerem, ut caritatis igniculum, quem in tepidis animae dormientis favillis ferventibus suscitastis, prolatis de condensa scripturarum pabulis, vivax flamma roboraret, quae eloquio sancti oris accensa, more sibi solito, in pectore peccatoris vim naturae potentis exereret, calefaciendo frigida, inluminando tenebrosa, et spinas criminum consumendo. Adhaesit, doctor eximie, anima mea post te. Me autem adjuvent orationes tuae, ut possim, terrenis actibus spretis, coelestibus inhiare. Quia corpus, quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15), ut inclinare aurem suam ad oracula divina non possit (Ps. XLIV, 11), ut domum patris oblivio obediens, quae vocantis imperio de terra sua et cognatione discedat (Gen. XII, 1) atque illam, quae ei demonstratur, potius concupiscat. Non enim adhuc valet pusillitas nostra metum obnoxiae conditionis expellere, et caritati perfectae purgata corda reserare, ut relinquentes praesentia, petamus aeterna; ejectaque ancilla (Gen. XXI, 10), haereditatem paternam liberi possimus adipisci. Quamobrem spero, domine mi, ut pro me indesinenter oretis, et quoties dignati fueritis ariditatem terrae meae eloquentiae vestrae imbre perfundere, non mihi, sicut nunc fecistis, et adhuc meae infirmitatis ignari, delicatos et dulces cibos, sed austeriores, et aegritudini meae congruos suggeratis; quia non expediunt stulto deliciae; postmodum proditoribus meis censorium praebeatis assensum, qui more humani ingenii, affectu nimio praepediti, a veritate judicii declinantes, incurrunt pro amore mendacium. Sane nec vereatur sanctitas vestra, ne vulneribus meis gratior sit foventis dextera, quam secantis. Quia ea nec me posse curari, et tamen graviter computruisse, Domino dante, jam sentio. Et ideo eligo, ut me justus misericordiae increpatione corripiat, quam caput meum oleum peccatoris impinguet (Ps. CXL, 5). Supplici itaque prece deposco, ut de illo thesauro penetralium vestrorum, unde nova et vetera proferre consuevistis (Matth. XIII, 52), peritissimi utpote medici, qui languentium innumeras et varias aegritudines quotidie, gratia Dei adjuvante, sanatis, languori quoque meo, quae convenire cognoscitis, medicamenta mittatis.

EPISTOLA II. Domno suo, peculiari in Christo Domino patrono, Fausto episcopo Ruricius.

Ita me hactenus impia negligentia et negligens impietas possederunt, ut quid, domine mi, in me potissimum accusem, nesciam; et quid in me primum excusem, non inveniam. Si enim argumentationem aliquam ad excusandas excusationes in peccatis exhibere tentavero (Ps. CXL, 4), adjiciam peccato, sine judicii recordatione, peccatum; ut duplici atque majori delicto ipse me premam, ut qui tarditatis reus sum, esse incipiam falsitatis: et ab humana usque injuria crimen extendam ad aeternam: nunc tantum exspectans de segnitiae noxa sententiam; divinae vero pro mendacii ultione subjiciar. Praesertim cum vera confessio indulgentiam; et falsa excusatio mereatur offensam. Malo itaque tam simplici confessione quam supplici veniam petere, quam peccata geminare. Habes ergo, pater optime, pastor egregie, meam culpae meae spontaneam confessionem. Habes et in discipuli errore, quod corrigas; et in oviculae languore, quod sanes. Potestatisque et judicii tui est, utrum velis ulceris mei putredinem ferri rigore rescindere, an medicamentorum lenitate curare. Ego tamen utram elegeritis curationem amplectar intrepidus; nec paternae ictum dexterae declinabo; dummodo portionem promissae haereditatis adipiscar. Neque attendam quae mihi poena sit in flagello, sed quam habeam in testamento. Melius enim mihi est flere super patre, quam ut abdicet contemptus a patre. Quia parentum pietas distringit, ut corrigat; non perseverat, ut puniat, nec tantum ei moeroris infert arrogantia superbientis, quantum gaudium fert humilitas confitentis. Sic ille Evangelii indulgentissimus pater filium, praeceptae substantiae decoctorem, laeto suscepit amplexu, promptior gaudere de reditu, quam imputare de lapsu (Luc. XV). Denique non exprobrantur facinora, non luxuria, non egestas; sola conversi reversio omnia damna compensat. Quia major fuit procul dubio patri facultas reditus, quam rerum facultas. Itaque abscessio reum fecerat, regressio fecit insontem. Ea misericordia sufficit haeredi. Quin etiam paternae clementiae venia sola non sufficit, quod ulnis fovet, quod gratia permulcet; nisi et munera larga multiplicet. Dat annulum ne rursus a patre, perfidia duce, discedat. Calceamenta dat pedibus, quo facilius ardui itineris aspera et dura contemnat. Dat et ipsam primam quam perdiderat stolam, ut quem a morte receperat, pristina immortalitate donaret. Datur etiam ipse juniori vitulus reverso, qui seniori agnus datus fuerat de Aegypto profecturo. Quia ipse educit ex Aegypto pater. Tanti parentis imitare tantus fidem. Trade peccatoribus adjutorium, praesta conantibus remissionem, intercessionem largire, confitentique filio non solum ipse veniam tribue, sed ipse veniam deprecare; ut quem in peregrina patria appellas liberum, in propria possis videre liberatum. Et qui per se amisit dominicam liberalitatem, per te mereatur consequi libertatem, nec a vestro separetur solatio, qui sequestratur praemio.

EPISTOLA III. Devinctissimo Filio semperque magnifico Hesperio Ruricius.

Scribendi mihi ad unanimitatem tuam aditum, quem obstruxerat imperitia, patefecit affectus et illa dominatrix omnium pietas, per quam flectuntur rigida, saxea molliuntur, sedantur tumida, leniuntur aspera, tumescunt lenia, mitescunt saeva, saeviunt mitia, accenduntur placida, acuuntur bruta, dominantur barbara, immania placantur. Etiam in me opus suum peragens, os elingue reseravit, producens me ex tutissimo silentii recessu ad publicum formidandumque judicium et invitatio vestri nova subire compellit. Scilicet, ut qui hactenus illam sententiam secutus antiquam, qua dicitur: Saepenumero praestare tacere, quam dicere; inscientiam meam maluerim verecundiae taciturnitate legere, quam impudenter incondito sermone proferre, non tam consuetudinis meae immemor, quam rusticitatis oblitus, quasi ex Arione in Orpheum repente mutatus, velim disertissimis auribus tuis ore garrulo non tam officiosus quam injuriosus existere. Dum et ignota pertento, et insueta praesumo. Sed dabitis, ut reor, veniam venienti ex necessitudine necessariae necessitatis. Quia quod dilectio in mortalium mentibus naturali potestate sibi vindicet, conscium mutuae passionis pectus agnoscit. Ergo ne excusationi diutius immorantes, ita paginam dilatemus, ut non solum tibi non exhibeat sermo incomptior, verum etiam copia inordinata fastidium; jam in vocem pietatis erumpimus, et desideriorum verba ructamus, commendantes tibi pignus nostrum, depositum tuum, cujus nos susceptione cepisti. Tibi enim spem posteritatis meae; tibi solatium vitae praesentis, et levamen, si divinitas annuerit, futurae; tibi uni omnia mea vota commisi. Te elicitorem et formatorem lapillorum nobilium, et rimatorem auri, te repertorem aquae latentis elegi, qui sciris abstrusas lapidibus gemmas propriae reddere generositati; quae utique in tanta rerum confusione amitterent nobilitatem, si judicem non haberent. Aurum quoque, arenis vilibus mixtum, nisi artificis solertia lavetur aquis, ignibus eliquetur, nec splendorem poterit retinere nec meritum. Septas etiam aquarum manantium venas, et obductum terra fluenti alveum, nisi diligentius eruderaverit appetitoris industria, laticis unda non fluet. Ita et tenerorum adhuc acies sensuum ignorantiae nubilo, quasi crassitate scabrosae rubiginis obsessa, nisi assidua doctoris lima purgetur, nequit sponte clarescere. Tuum ergo nunc, tuum est, in his omnibus et opinioni tuae, et nostro pariter respondere judicio, ne aut tu praesumpsisse illicite, aut nos inconsiderate elegisse videamur.

EPIST. IV. Devinctissimo filio semperque magnifico Hesperio Ruricius.

Recepi apices unanimitatis tuae, tam gratia quam eloquentia; tam amore pariter quam lepore; tam sale quam melle respersas. In quibus nec dulcedini deesset aliquid, nec sapori. Qui cum omni dictionis et rationis arte praeemineant, solo tamen a se discrepare videntur judicio. Dum enim paginulae meae, non laudi aptae, sed vituperationi ineptia rusticitatis aptatae, majora meritis tribuere festinas, et sequeris vel declamationis cursum, vel diligentis affectum; a norma recti judicii declinasti. Ad quam rem ego perfectionem non ignorantiae vitio, sed spontaneo arbitror descendisse consilio, triplici ex causa: ut in tenui materia et acumen ingenii, et oris facundiam, et affluentiam sermonis ostenderes. Sicuti in jejuno atque otioso cespite magis strenuitas cultoris apparet, cum aut rebellionem glebarum tenacium repetita saepius impressione vomeris domat, aut ariditatem nimiam stercoris aspersione fecundat, ut fructuum copiam, quam soli natura negat, industria producat; ita et tu egestatem epistolae meae eloquentiae tuae ubertate ditasti, ut possit esse, si eam suppresseris, te loquente, laudabilis; si vero protuleris, incutiat et mihi de falsa laude, et tibi de judicii errore verecundiam. Et idcirco, quia imperitiam meam tui pudoris opus esse voluisti, cave ne, praeconio tuo nobis non respondentibus, tua periclitetur electio. Itaque, si quid mihi credis, si quid utrique consulis, indignum memoria, oblivione dignissimum volumen absconde, si vis et me ad arbitrium tuum oratoris famam et te probati judicis obtinere personam.

EPIST. V. Devinctissimo filio semperque magnifico Hesperio Ruricius.

Spoponderas, fili carissime, ut mihi aliquos de ramusculo quem ex amaritudine in domesticum saporem vertendum transferendumque susceperas, flosculos destinares, quorum odore cognoscerem quam spem spei gerere deberem; utrumnam ipsi flores germina, aut rursus ipsa germina fructus sui qualitate promitterent, iidemque iterum fructus utrum possint te excoquente mitescere, et dulci eloquentiae verbo audientium corda satiare. Quod quia nescio quam ob causam facere distulisti, opportunum vos admonendi tempus inveni, quo in harmonia mundi universa animantia bruta pariter, et elinguia, incedentia, volantia, atque reptilia, suis quaeque modis, suis sibilis, suisque quaeque vocibus, etsi sono dissono, aut ore diverso, pari tamen affectu, quasi uno concentu in laudem proprii auctoris erumpunt, et potentiam, quam promere nequeunt, sentire se produnt. Hoc namque tempore cuncti orbis species rediviva reparatur. Et quidquid in eo situ squalidum, frigore turbidum, glacie concretum, nuditate deforme, ariditate praemortuum hactenus fuit, ad instar resurrectionis emergit; ut discat humana fragilitas de visibilibus invisibilia, et de praesentibus futura cognoscere, et spem venturae melioris aetatis, deposita desperatione, percipiat. Nunc etiam tellus sterili rigore conclusas, quasi virili semine hoc verno tempore concepto, occultis maritata meatibus, venas laxat ad partum. Et hinc quod deliciis suave, quod esui dulce, quod usui utile, quod victui necessarium, quod visui jucundum, quod olfactui gratum, quod tactui blandum, omne producit. Siquidem haec est illa temperies, quae mundi nascentis materiam, quasi adhuc in incunabulis teneram in gremio quodam clementissimae altricis complexu nutrivit; ne substantiam nullo labore duratam aut aestivus fervor exureret, aut hiemalis algor exstingueret, aut ventorum flabra portarent. Habet itaque susceptus tuus convenientissimum tempus, quo animi socordia tandem aliquando deposita, hebetudinem cordis exacuat. Et si inter homines declamare non potest, saltem inter pecudes clamare, aut inter volucres garrire festinet.

EPIST. VI. Domino sancto et piissimo Patri Nepotiano presbytero Ruricius.

Codices quos sanctitas vestra transmisit accepi, eloquentia claros, scientia perfectos, doctrina probos, fidei puritate perspicuos; qui sacrorum testimoniorum ubertate locupletes, auctoritate praestantes, luce fulgentes, facile et fidelium mentes illuminent, et infidelium errores detegant atque convincant. Quorum ego gustu admodum tenui pellectus potius quam refectus, ad satietatem propter sollicitudines saeculi pervenire non potui. Sicut enim stomachus cum febrium ardore decoquitur, dulces sibi ante cibos nec oblatos ore recipit, nec requirit ablatos; ita et animus mundanis anxietatibus curisque confectus, spiritales dapes nec desiderat absentes, nec carpit appositas, nec sentit infusas. Quae cum ita se in me habeant, vos tamen et pii parentis probastis affectum, et solliciti magistri ministerium, et seduli medici implestis officium, ut tali taedio laboranti medicamenta congrua mitteretis. Quibus et propter negligentiam meam ego non valeo consequi sospitatem. Vos tamen percipietis a justo repensatore mercedem, qui etiam pro ingratis grates benevolas referre consuevit. Horum ego praefatorum codicum unum, sicut jussistis, retinui, alium remisi, quem S. Hilarii Pictavae urbis antistitis esse noveritis. Quod quia praeceperatis, indicare curavi. Hunc vero retentum permittitis transferre; disposui, ut quod memoriae commendare non possimus, saltem vel paginis mandare curemus.

EPIST. VII. Domino suo peculiariter in Christo patrono Bassulo episcopo Ruricius.

Quam me diligere sancta pietas, et pia sanctitas vestra dignetur multimodo probatis affectu, dum legenda transmittitis, et neglecta corrigitis, dilectionem diligendo provocatis; et quod praedicatis verbis, docetis exemplis. Sed quoniam semen vestrum in terra sterili et dumosa non proficit, utpote quae sentibus supercrescentibus suffocatur, ne sicut infructuosam illam ficulneam me jubeat Dominus vineae, quam tanto tempore nequidquam exspectat, abscindi; vos severiorem sententiam orando differte, donec doctrinae vestrae pinguedine tanquam terrae amaritudo infructuosa dulcescat. Sed quoniam plus sunt apud me delicta quam verba, nec possum facta expiare sermonibus, obsequium saltem epistolare dependo, et librum, quem praestiteratis, me remisisse significo. Alium, qui identidem vestris usibus nunc necessarius non est, spero per portitorem harum remitti. Jubeatis simul quod si propitio Deo ad solemnitatem sanctorum gurdone abituri sitis, recurrentibus scire faciatis.

EPIST. VIII. Domino suo peculiari in Christo Domino patrono Sidonio episcopo Ruricius.

Praedicantibus vobis, saepius audisse me recolo, nullatenus ab iniquitatibus nos posse purgari, nisi fuerimus crimina nostra, conscientia compungente, confessi. Quis enim, non dicam consequi, sed vel quaerere queat indulgentiam, nisi deplorationi confessionem erroris adjungat? Quia error indulgentiam, non indulgentia requirit errorem. Quod ego valde serum esse cognoscens, facinus meum nuper admissum, pietati vestrae indicare non distuli. Ne quod modo prodente me spectat ad veniam, tacente postmodum pertineret ad culpam. Sed jam ipsum dolum proferimus in medium. Furti me vobis reum statuo, et depositum vestrum me, ignorantibus vobis, illicite praesumpsisse pronuntio. Quod ut tamen committerem, occasionem perpetrandi facinoris vos dedistis, aut tentantes cupidum, aut indoctum erudire cupientes. Codicem namque, quem de fratre meo Leontio me recipere jusseratis, transtulisse me fateor. Quod si probatis, ignoscite; si imputatis, agnoscite. Quia confessioni querela sociatur. Nam primum ut eum legerem voluntas impulit. Deinde ille ut transferretur extorsit. Nam cum de dapibus ipsius adhuc pauca libassem, taliter me gustu illecebrosi saporis illexit, ut primi quodammodo parentis imitator, Domino repente contempto, ad satietatem studuerim pervenire; magisque consilium suadentis quam imperium dominantis audierim. Nam ut omnia pectoris mei arcana manifestem, videbar mihi libri ipsius verba adhortantis audire: Quid cessas, ingrate, quid dubitas? Nosti erga te communis Domini voluntatem, quam diversis occasionibus te elimare contendat, quam tibi etiam invito spiritales cibos soleat bonus pastor ingerere. Mihi crede, plus tibi, si distuleris, quam transtuleris imputabit. Quia studiosis favere, non invidere consuevit. His et talibus silentio alloquiis in vincula ejus me voluntarius pariter et coactus sponte conjeci, ad exemplandum eum festinus accessi, Quem nescio utrum, sicut est, transcriptum an paratum reddere debeam in vestro pendet arbitrio. Ego tamen libens multam quam intuleritis, excipiam; quia remedium meum vestrum credo esse decretum, et sententiam vestram medelam duco esse, non poenam.

EPIST. IX. Domino peculiari in Christo Domino patrono Sidonio Ruricius.

Ita me recens praedicatio, et antiqua dilectio vestrae pietatis illexit, ut audeam auribus vestris ineptiis meis facere saepius injuriam; dum vestram, quantum sterili ingeniolo conceditur, attingere cupio disciplinam. Quam etsi assequi grande est, atque difficile, sequi tamen pulchrum est atque sublime. Quoniam summarum rerum non adeptio tantum, sed etiam imitatio ipsa jucunda est. Quia nunquam fere aliquis ejus rei portione ad integrum caret, ad quam scandere ac pervenire contenderit. Desidero itaque, domine mi, desidero, inquam, tuis cibis refici, tuo fonte potari, tuis repleri dapibus, tuis epulis saginari: quas si quis, distribuentibus vobis, non summo ore libaverit, sed totis animae visceribus appetens conviva sorbuerit, atque intimo pectoris postmodum easdem ruminaturus absconderit; incipiet assiduis ructationibus in laudem Domini omnipotentis erumpere; refertus corde, ore jejunus, dum satur esurit, et saturatur esuriens; magis in regeneratione saturandus. Nec deesse poterit cibus, cujus pastus in verbo est. Ut ego harum deliciarum particeps esse merear vestris patrociniis obtinete, mihique supra mensuram virium connitenti auxiliatores accedite, simulque et ab ovili vobis credito non inveniar alienus. Orate, errantemque ovem a pascuis saeculi ad caulas dominicas reportate; quia confido quod intercessionibus vestris fieri possit agnus, qui vester meruerit esse discipulus.

EPIST. X. Domino, pectori suo, Lupo, Ruricius.

Accepi litteras magnanimitatis tuae, quibus excusare dignaris quod ut me rarius eloquentiae tuae rore respergas bajuli faciat inopia; simulque etiam indicas te mirari cur, cum mihi eorum frequentia suppetat, verborum quoque copia compta non desit, vobis scribere saepius detrectem. Quod vos per ironiam, ut est leporis vestri facundia, jactasse non ambigo. Cum et vos abundetis tabellariis, et me sciatis laborare egestate sermonis, ac sterilitate exilis ingenii, velut aestivis mensibus arentis venae cursum sudare, non fluere. Addidistis etiam, sicut Achilli Patroclum, aut Herculi Theseum, vel Theseo Pyrithoum, ita vos mihi debere sociari. In his fabulis factisque majorum non praerogativam personarum, sed comparationem debemus dilectionis accipere; ut amicorum recolentes nomina, sequamur exempla; et eorum in nos vocabula transferentes, merita conferamus; atque ex ipsorum gestis magnifica quaeque et honesta carpentes, vitae nostrae utiliter coaptemus; et serviamus nobis in caritate candida, non adulatione fucata. Studeamusque quod in amicitiis illorum poetarum falsitas finxit, in nobis animorum veritas peragat; ut dum imitari videmur antiqua, relinquamus imitanda; et seniorum facta laudantes, laudemur a posteris. Haec ergo, domine mi, flamma pectoris mei, persuasioni tuae, quam conscientiae meae amplius credens, gerulo festinante, breviter cursimque dictavi: quae peritia tua et probitas tua, si amici verecundiae consulit, aut celare debebit, aut emendare curabit.

EPIST. XI. Domino sublimi semperque magnifico fratri Fredar. Ruricius.

Quoniam amoenitati nemoris vestri etiam deserti nostri ineptias voluistis adjungi, transmisi, sicut injunxistis, abietum plantas, non specie, sed proceritate placituras; non fructibus, sed sui peregrinatione mirabiles; non usu aptas, sed amoenitate jucundas. Quippe quae cum coaluerint crassitudine umbrarum Cevenarum frigus Oceanis in aestatibus praebiturae. Et hoc inter illas praeclarissimas diversi generis arbores, tam decore quam utilitate praestantes, opulentas onere, distinctas flore, odore fragrantes. Illis enim industria vestra contulit, quod soli natura non protulit. Nam ut ruborem rosarum, liliorum candorem, lauri perpetuum virorem, et alia hujuscemodi, similia vilibus praetermittam (quia saepe per abundantiam pretiosa vilescunt, et facit copia quotidiana fastidium) illic etiam graminum, germinum, frutetorum peregrinae collatae sunt suavitates, visui usuique vernantes. Sed quid illic primum laudandum sit, aut mirandum, ubi etiam temporis intemperies temperatur? Siquidem inibi torridae fervor aestatis tam umbrarum quam undarum rigore depellitur. Hiemis vero in tantum non sentitur asperitas, ut intra eadem potius tepor aeris, et cantus avium, veris reddat effigiem. Sed quid ego immemor imperitiae meae, paupere sermone, mi domine, ruris vestri divitias, delicias describere, aut enarrare contendo, ad cujus laudem etiam ingenia majora succumberent? Date itaque impudentiae meae veniam, quam extorsistis, qui ut auribus vestris verbosus existerem, dignatio vestra me compellit. Confidens quod epistola longior vobis, dominis meis, si displiceret affatu, placeret affectu. Cum intellexeritis eam non pro eloquentiae lepore, sed pro vestro amore copiosam; simulque, quia sciebam sublimitatem vestram in amicis vestris plus reprehendere taciturnitatis verecundiam, quam loquacem familiaritatis audaciam.

EPIST. XII. Domino pectoris sui Celso Ruricius.

Trepido in praeconium vestrum os elingue reserare, cui scio jure etiam ingenia majora succumbere. Quid enim primum de affectionis aut dignationis vestrae laude commemorem? qui omnes mihi ruris, moris, et, quod his omnibus majus est, caritatis delicias contulistis, aut certe, si quid horum defuit, deputandum tempori, non vobis est imputandum. Nam totum apud vos, quod carum pectus, quod habuit clarum mundus, inveni. Nulla me penitus jocunditate fraudastis; quin etiam desiderabile mihi hospitioli mei desertum vestra vicinitate fecistis. Et idcirco me magis finitimum vobis esse congaudeo, quia non ex toto malus est, qui bonis jungitur. Sed ne exhibeat vobis ipsa ineptia sui longior sermo fastidium, salve largissimum dico; et vitrarium, sicut jussistis, me destinasse significo: cujus opus nitore, non fragilitate oportet imitetur, ut dilectio, quae nobis a parentibus relicta, magistro tradita, vitae communione, firmata est secundis, elimetur adversis, nulla penitus turbinum procella frangatur. Nam sicut auri atque argenti pretiosa sinceritas, si aeris, aut plumbi, vel cujuslibet alterius materiae vilioris fuerit admixtione corrupta, nisi ignium examinatione purgatur, nec splendorem naturalem poterit habere, nec sonum. Nam nec visui claritatem, nec tinnitum reddit auditui, magisque raucum resonat, si feriatur, et stridulum. Hanc ergo sententiam, non meam, sed Domini, frater optime, contuentes pariter et sequentes, ita vitam nostram medio cursu, gubernatore ipso Domino, temperemus, ut cum serenitas arrideat, prosperior flatus invitet, mare placidum blandiatur; scientes tamen illam aequoris subjecti planitiem ad instar montium repente consurgere; neque in altum navem nostram patiamur impelli; ubi eam aut tempestas solvat, aut unda demergat.

EPIST. XIII. Domino pectoris sui Celso Ruricius.

Recepi apices germanitatis tuae, qui mihi non parum scrupuli retulerunt. Vereor enim ne secus de litteris meis quam a me missae sunt censueritis. Et idcirco quasi temerariae praesumptionis memores videamini, dum ut pro vobis orem, ac saepius commoneam, postulatis. Egone, frater optime, castigare vos audeam, qui me nequeo castigare? Egone vos, qui me saeculi adhuc in turbinibus tanquam in maris aestibus cymba instabili fluctuantem, quasi jam de sublimiori specula vel eminentiori colle respicitis? Egone vos, qui ad portum veniae per poenitentiae indulgentiam, Domino gubernatore? Non ego penitus, frater dilecte, sic scripsi, ut mihi aliquid blandiens, vos improbo dente morderem, nec ut vos laederem; sed mihi epistolae familiaritate vincirem. Nam si bene consideretis, votorum sunt illa verba, non actuum; et optantis potius quam monentis. Quia non quid ageremus, sed qualiter vellem ut viveremus, exposui. Caeterum si actus vitae meae praeteritae praesentisque discutias, pudebit te, intimo et secretissimo fratre teste, ferre, quae non puduit Deo teste promittere, pro quibus facinoribus meis spero vos potius Domino supplicetis, ut quos in hoc saeculo amicitiarum et propinquitatis voluit esse consortes, in futuro bonorum jubeat esse participes.

EPIST. XIV. Domino pectoris sui Celso Ruricius.

Equum qualem jusseras destinavi, mansuetudine placidum, membris validum, firmum robore, forma praestantem, factura compositum, animis temperatum, nec praeproperum scilicet velocitate, nec pigrum: cui frenus et stimulus sit sedentis arbitrium, cui ad evehendum onus, et velle suppetat et posse; ita ut nec cedat superposito, nec deponat impositum. His itaque, sicut oportuit intimatis, salutatione praelata, pollicitatione dispensa, promissa deposcimus, ut ad solemnitatem sanctorum ad nos, Deo propitio, una cum sorore venire dignemini, honorem patronis, fratribus affectum, gratiam populis praestituri.

EPIST. XV Domino suo, peculiari in Christo domino patrono, Eonio episcopo Ruricius.

Agnito transitu sancto, et venerabilis apud me recordationis domini mei decessoris vestri Leontii, animo et mente confusus diu multumque tristatus sum quod et impedientibus peccatis meis, tanto antistiti occurrere non merueram, et tali essem parente privatus. Cujus etsi exterioris hominis non fruebar aspectu, interioris tamen gratia delectabar, et mentis acie jugiter adhaerebam; per quem et in quo mihi praesens quodammodo et cernebatur obtutu, et audiebatur affectu, et palpabatur attactu, et tenebatur amplexu. Siquidem cari nullo se melius loco quam in corde, caritatis ipsius sede, conspiciunt. Unde et amplius desiderabam oculis videre carnalibus, quem ita spiritalibus intuebar. Sed dolori meo consolationem ea quae prius tribuerant, solatium ipsius merita dederunt. Quia confido quod quem paterna pietate dilexit, et sedula intercessione custodiat. Sed haec sanctitati vestrae quasi vobiscum colloquens, atque a vobis moeroris ipsius levamen requirens, dictante dilectione, retulerim. Nunc vero, ut dicere institueram, accersione ipsius domini mei et apostolatus vestri ordinatione comperta, ad officium vestrum mittere cogitabam. Sed muneribus vestris humilitatis meae praevenistis obsequium: quae mihi majorem scribendi fiduciam contulerunt, quia praesumo quod quem liberalitate feceritis dignum, ab animis vestris non habeatis alienum. Et ideo sicut dictis intellexi, quoniam tanti habere dignamini, sospitationem beatitudinis vestrae per litteras uberem dico; simulque peculiari prece deposco eo mecum agere tanto habeatis affectu, ut dominum Leontium praemisisse, et commutasse potius quam perdidisse cognoscam.

EPIST. XVI. Domino venerabili, admirabili, et sanctis omnibus aequiparando, fratri Sidonio Videnti, Ruricius.

Olim te, frater carissime, fama celeberrima praedicante, cognovi, et in sede caritatis illis quibus ipse melius terrena despicis, et coelestia divinaque consideras, oculis mentis aspexi: unde ipsius nomen ascripsi, cujus munere donatum esse te vidi. Et ideo dum te in speculo cordis diligenter, et pulchritudinem interioris hominis tui vehementer admiror, ad desiderandum animi mei viscera concitasti, quae in tantum affectum tuum meracissima dilectione commota sunt, ut quem spiritalibus oculis contemplor, etiam carnalibus cernere concupiscam. Quamobrem, salve in Christo Domino plurimum, dicens specialius, quaeso, ut una cum domno meo episcopo, quem ad nos venturum pro sua dignatione confido, vobis, ad humilitatem nostram visitandam, faciatis injuriam, ut possimus in unum positi fructum de nostra invicem carpere praesentia; dum sciscitantis intentio fit respondentis eruditio; et mutuus quodammodo profectus discentis efficitur, et docentis. Pax, pax, pax.

EPIST. XVII. Domno animae suae, et totis in Christo Domino dilectionis visceribus excolendo Pomerio abbati Ruricius episcopus.

Scriptum est, sicut ipsi melius nostis, Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus. (Deut. XXXII, 35; Rom, XII, 19) Jam vos mihi si quid imputatis ignoscite, quia sciatis Dominum vindicasse. Tam aviis nos esse itineribus noveritis, in tam abditas solitudines inductos, ut eas retexere animus horreat, mens refugiat, sermo non queat. Incurrimus namque semitam obstructam ramis, spatio constrictam, spinis hirtam, stirpibus clausam, obsitam sentibus, situ asperam, saxorum aggeribus impeditam, radicum connexione constratam, coeno voraginosam, ut in tam variis tamque multiplicibus malis non esset simplex forma periculi; dum caballorum pedes radicum virtus detinet, et soli putredo non sustinet; montibus vero ita in sublime porrectam, et vallibus in profunda demersam, ut nos per undosum mare, excitantibus ventorum saevientium flabris, erepto ab oculis nostris nebulis ac nubibus die, iter agere crederemus. Quia etiamsi mundo radius solis illuxit, ad nos, prae densitate nemoris splendor ipsius, et calor pervenire non valuit, dum nos ita per iter infelicium felicium proceritas premit, et sic inundatio roris aspergit, ut contracti frigore, vel coacti apricitatem ignis plurimis diebus cynocaumatis quaerimus. Sed cum ad locum, ad quem tendebat intentio pervenissemus, vallati aquis atque madefacti, siti occepimus deperire. Quia cum esset, ut diximus, rigor in aere, erat tamen tepor in fonte, odor in flumine, ardor in campo, aestus in castro; et ut brevi sermone universa concludam, per talem viam nos iter egisse cognoscite, per quam nec ad paradisum, non dicam ad exsilium ire quisquam desideret. Quapropter quia haec omnia Dominus noster et me incurrere, et vos jussit evadere; peccata mea a vestris meritis etiam visibili itinere discernens; et vos qui arcta et laboriosa spiritaliter pergitis via, istas non incideretis angustias, et nos qui lata et spatiosa, retrorsum semper respicientes incedimus, hujus incurrimus injurias. Orate Dominum, cui omnia possibilia confitemur, ut etsi per diversum iter, ad unam nos tamen urbem faciat convenire; in quam nos misericordia potest inferre, vos merita.

EPIST. XVIII. Dulcissimo et unanimo filio Omacio Ruricius episcopus.

Ut per Venerium dulcedini tuae non scriberem, non negligentiae, nec imputationis alicujus, sed occupationis fuisse cognosce. Unde has per Amelium dedi, quibus salve plurimum dico, et ut propositi tui semper reminiscaris, commoneo. Nec animum tuum jam Deo dicatum aut a coepto itinere blandior visus avocet, aut modulatior corrumpat auditus, aut dulcior gustus inficiat, aut mollior sollicitet tactus, aut suavior odoratus illiciat, et per fenestras corporis mors intromittatur ad animam. Sed neque stivam tenens, contra Domini sententiam retro respicias, ut directum lineae sulcus amittat: quin potius ita in eum, cui te, ipso inspirante, vovisti, omnibus sensibus inhies, et corde defixus adhaereas, ut cum te vel una praefatorum vitiorum illex forma pulsaverit, fide firma, et divina meditatione munitum pectus adire non possit. Et quamlibet in turbis positus esse videaris, intrans in cubiculum cordis tui clauso ostio tuo, Dominum orare non desinas (Matth. VI, 6), ut qui videt in occulto, dicat tibi, sicut sancto Moysi vociferanti ad se non voce, sed corde, dicebat: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)? Et spero ut in talibus orationibus etiam mei meminisse digneris, et citius te ad nos, etiam si inter nos reducit affectus, desiderium dulcissimae et saluberrimae quietis adducat.

LIBER SECUNDUS. EPISTOLA PRIMA. Domnis sublimissimis et in Christo Domino devinctissimis fratribus Namacio et Cerauniae Ruricius.

Antiqui sapientes amicos duos unam animam habere dixerunt: quod valde verum esse praedico, proboque. Nam postquam a vestra germanitate discessi, divisum esse me sentio, partemque meam vobiscum resedisse cognosco. Nec absentibus vobis integer esse mihi videor. Et cum me in me non inveniam, apud vos me, ad vos reversus, inquiro, atque ibidem, quantum me jubes reliquisse, tantum vestri mecum abstulisse conspicio. Et ita priusquam fiat, annuente Domino, pignorum nostrorum votiva conjunctio animorum inter nos facta jam divisio, quae divino amplectenda magis est diligentibus, quam vitanda; per quam fit in cordibus eorum caritatis integrae sincera transfusio; cujus ego vinculis colligatum a vobis esse me gaudeo, et talibus catenis vinctus exsulto, obstringique me earum nexibus magis cupio quam resolvi. Quibus et vos constrictos esse confido. Redeuntibus itaque vestris salve largissimum dico, et ex omnibus gratias agens derelinquo quae ad praeconium nostrum pertinent. Idcirco me siluisse significo, quia in propriis laudibus, sicut dicitur, est odiosa jactantia; vestra enim laus mea facta est; et ideo, ut dixi, de magnanimitate vestra tacere melius duxi; quia quidquid de vobis dixero, mihi videor contulisse.

EPIST. II. Dominis sublimissimis et in Christo Domino devinctissimis fratribus Namacio et Cerauniae Ruricius.

Inter reliquas grates, quae a me vobis jure referendae sunt, praesentia ac visione patroni communis domni Postumini ingentes gratias ago, quod hospitiolum vestrum fecistis ipsius orationibus illustrari. Quia dum vobis exhibet fidem, nobis tribuit benedictionem; et licet fuerit vigilantissimus inspector, importunissimus exactor, districtissimus exsecutor, levia tamen haec omnia gratia vestra et sanctitatis suae ponderatione pensavimus; quia sicut scriptum est: Caritas omnia sustinet, caritas nunquam excidit (I Cor. XIII, 7), praesertim cum hoc, quod visus exigere, nobis eum credimus Dei beneficio contulisse. Itaque eo propria civitate remeante, non quia necessariae essent, sed quia voluit, dedi, quibus individuae germanitati vestrae salve largissimum desiderans dico. Iter meum, vestrumque conspectum mente praevenio, atque omnia, sicut jussistis, et dignum ac debitum fuit, inspecta, tradita, firmata significo. Nec vereor quod debeat animos vestros vel aliquantisper offendere, quod unum vocabulum de libello dotis vident esse subtractum; cum hoc quod deest numero, non solum compensatum, sed etiam auctum agnoscitis in merito.

EPIST. III. Dominis sublimibus et in Christo Domino devinctissimis fratribus Namacio et Cerauniae Ruricius.

Quam graviter sim de luctu vestro nuntii atrocitate perculsus, facilius vos pro mutuo potestis amore conjicere, quam ego possim litteris intimare. Quia animus nimio moerore confectus, quod horret recolere, renuit expedire. Doleo, fratres devinctissimitam acerbo casui vestro, et toto corde compatior. Nam etsi ad praesens a vobis separatus sum corpore, tamen semper mente conjungor, et dum a vobis animo non recedo, planctibus vestris interesse me credo. Quia secundum divinam sententiam quod patitur unum membrum, omnia membra compatiuntur in corpore. Nos enim non solum fide concorporamur in Christo, sed etiam filiorum conjunctione connectimur. Unde etiam si curarum tanta intemperies permisisset, ad solandos vos, pro epistolis ipse venissem. Sed quid facimus, fratres optimi, quod divinae resistere jussioni, sicut virtute non possumus, ita nec voluntate debemus, et omni advigilantia praecavere ne dum dulcia nobis pignora nimio dolore deflemus, blasphemi, aut quodammodo injuriosi videamur in Domino; et gravius animam nostram auctor ipsius meritis inventa occasione confodiat, quam carorum amissione percussit. Ideo in omni amaritudine vel dolore ad illum nobis refugiendum est, et ad illum omnes casus nostri toto corde referendi, qui sanat vulneratos, qui relevat moestos, qui consolatur afflictos. Et illa sententia sancti Job omnino dicenda est: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita et factum est, sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Haec ergo, Domini pectoris mei, scribere vobis idcirco praesumpsi, ut dolorem communem, quem sciebam, quod verbis meis mitigare non poteram, vel divinis eloquiis utcunque moderarer. Et vere non minimum potestis capere de Christi voluntate solatium, quod quatenus ipsum immaturus manebat interitus, talem eum est dignatus assumere, qualium regnum dixit esse coelorum (Matth. XIX, 14); ut et patronum haberetis ex filio, et minus doleretis amissum, quem a Domino videbatis assumptum.

EPIST. IV. Dominis sublimibus et in Christo Domino devinctissimis fratribus Namacio et Cerauniae Ruricius.

Saepius, carissimi fratres, propter communis luctus acerbissimum casum vobis scribere, aut ad vos venire disposui, sed semper me et ab itineris procinctu infirmitas corporis, et ab epistolari officio nimius dolor cordis retraxit. Nam si quando ad scribendum animum conatus sum intendere, statim sensus horruit, mens refugit; et ita mihi pro sermonibus semper fletus occurrit; ut prius paginam lacrymarum imbre perfunderem, quam stylo pingerem, sicut dixit ille paternam indicans de filii amissione pietatem. Bis conatus erat casus effingere in auro; Bis patriae cecidere manus.

Vel quod potius a me dicitur: Quoniam negabat consolari anima mea (Psal. LXXVI, 3). Haud injuria. Perdidi enim filiam, quam et me suscepisse, et vos genuisse gratulabar, perdidi vitae solatium, posteritatis spem, decus familiae, cordis gaudium, lumen oculorum. Nec simplici sum orbitate perculsus. Nam cum filia et fratres amisi, quorum me solabar affectu, quorum me conjunctione jactabam. Disruptum est, fratres carissimi, vinculum germanitatis nostrae, ablatum nobis est pignus mutuae caritatis. Heu mihi, fratres optimi, dum depositum vestrum cujus me traditione ceperatis, amitto, una vos perdidi. Et ideo in unius necessitudinis gradu, complurium mihi necessitudinum solatia sublata suspiro. Solam tamen patriam, quae mihi per ipsam acquisita fuerat, non amittam, qui hanc mihi potissimum terram quam illa corpore suo occupavit, patriam judicabo. Sed quo immemor officii, memor gratiae, dolore impellente, progredior? et tempore aliquatenus vulnus obductum, rediviva recordatione, tanquam nova sectione rescindo? et qui consolari vos potius per divina promissa cupiebam, consolationem ipse non capio. Causas tamen vobis recidivi hujus doloris exponam. Utcunque enim animus moerore confectus recipere consolationem apostolica exhortatione jam coeperat, quae ait: Nolo vos, fratres, ignorare de dormientibus, ne contristemini, sicut caeteri, qui spem non habent (I Thess. IV, 13). Sed ubi infelix noster communis advenit, et eum sine ea, qua prius splendebat, gemma conspexi, per quam mihi et acceptior esse solebat, et gratior, et quasi ornamento proprio spoliatus mihi et indecorus apparuit. Novit ille, fratres carissimi, qui cordium occulta rimatur, quod ita mihi dolor repente geminatus est, et ita mihi per singulos dies de tanta indole illius, et istius desolatione affectus duplicatus est luctus, ut nec hunc aspicere, nec illius meminisse sine lacrymis queam; et propheticum illud saepius dicam: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum (Jerem. IX, 1.)? Sed ille populi sui peccata deflebat; ego vero propria, quae et me et vos pondere suo et numerositate presserunt; ego ut illius mortem, et meam vitam, illam defunctam, et me superstitem plangam. Longe aliud tibi, venerabilis soror, quasi de nostris meritis praesumebas, cum tantum tibi, nimia caritate decepta, de nostris orationibus, me refellente, promitteres, ut domum tuam nostra intercessione salvandam, et filiam per me, ut ita dicam, fore crederes immortalem. Sed cito apparuerunt merita mea, quae me irremediabili vulnere sauciarent, et te secus quam oportuerat de peccatore credentem, tanti pignoris orbitate percuterent. Vel nunc certe, in Christo Domino venerabilis soror, et te falsa credidisse, et me vera dixisse cognosces. Sed nimium diu, immemores praeceptorum coelestium, humano dolori praebemus assensum. Ad divina nobis praecepta redeundum est; ne ita plangamus corpore mortuam, ut ipsi corde moriamur. Discedentes ergo paululum de praesentibus, rursum futura cogitemus; ut quos infirmant praesentia, futura corroborent. Nos debemus, fratres carissimi, illam ferre conditionem humanae fragilitatis, quam et prophetae, et apostoli, et sancti justique omnes, vel, quod majus est, omnium Dominus noster suscipere dignatus est. Deplorare (sed magis Deo gratias agere et gaudere) non convenit, quod filiam, qualem quidem voluimus, quam Divis qui dederat promisit, habuimus; et quidem mutavimus, non perdidimus; sed ad Christum, ipso jubente, praemisimus. Habere enim filios generalis est beneficii; bonos vero habere specialis est praemii. Sicut vivere commune est omnium; bene vero vivere et bene descendere de hac vita paucorum est; non tamen naturae conditione, sed culpae; nec divina praescriptione, sed propria voluntate. Et ideo non turbetur cor nostrum, nec filiam pro amissione, sed pro desiderio defleamus: nec ut dominicis promissis increduli, aut praecepti obliti esse videamur. Fleant liberos suos, qui spem resurrectionis habere non possunt; quam eis perfidia sua adimit, non divina sententia. Fleant mortui mortuos suos, quod in perpetuum aestimant interisse. Illi nullam moeroris sui habeant requiem, qui non credunt esse requiem mortuorum. Nobis vero, quibus et spes et portio Christus est, spes in terra morientium, portio in regione vivorum; quibus mors ista non naturae, sed vitae praesentis est finis; quia eam in melius credimus esse reparandam, juxta Apostoli sententiam: Cum corruptibile hoc induerit incorruptionem (I Cor. XV, 54); cum propheta dicendum est: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino visum est, ita factum, sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Quia tenenda est in tentatione poenitentia, ne cogat aut ore corde delinquere.

Fletus itaque vestros fides prompta detergat; quia credimus caros nostros vitam non tam perdere quam mutare; relinquere saeculum cernimus et luctibus plenum, et ad regionem beatitudinis festinare; exire de peregrinatione laboriosa, et ad quietis patriam pervenire. Unde et propheta dicit: Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo (Psal. CXLI, 8). Credite mihi, fratres carissimi, quia illa jam de sua quiete secura, de nostra est salute sollicita; quae si nobiscum posset miscere colloquia, hoc diceret: Nolite, pii parentes, nolite me flere; nec ingrati tam benigno Domino planctibus nimiae dilectionis existere. Esto, habuerit tempore meae arcisitionis hoc pietas, jam debet dolorem vestrum fides cum tempore temperare. Quia etsi vobis mortua sum, Deo vivo. Aut nunquid vos magis potestis amare quam Dominus, qui me fecit? qui me donavit vita, emit, redemit, quia voluit; et quando voluit pro sua pietate suscepit. Aut quod magis doloris vestri potestis habere solatium, quam quod Dominus noster unicum Filium suum pro nobis est tradere dignatus ad mortem? Et cum Filius Dei secundum carnem mori voluerit, homo tam acerbe debet conditionem humanae sortis excipere? Quamobrem, piissimi parentes, vestra potius peccata deflete, et de satisfactione vestrorum criminum cogitate; ut si me in Christo diligitis (quia me vere diligere non potestis, nisi in Domino diligatis) in sinum patriarchae venire mereamini, ubi Dominus pro innocentiae meae [forte suae ] puritate, et pro sua pietate constituit, quia misericordia ejus melior est super vita (Psal. LXII, 4). Ut ibidem non falsis, sed veris; non temporalibus, sed aeternis gaudiis pariter exsultare possimus. Talibus oportet, ut vos, optimi fratres, et his similibus praeceptis ac [ sponsionibus ] sponsibus dominicis consolemur. Quia sicut apud Dominum futura jam facta sunt, ita fidelis catholicus promissa coelestia, quae tempore suo implenda confidit, debet etiam quodammodo habere praesentia, spe praecipere possidere fide, operibus obtinere. Haec enim sunt quae nobis exhibent in moeroribus solatium, in contrariis fiduciam, in prosperis moderationem; ne aut extollamur secundis, aut cedamus adversis, aut tristibus consumamur. Haec ergo, fratres carissimi, transmittenda vobis ad communem quamdam consolationem, non sine magno animi dolore dictavi. Nec me paulo latius protrahere sermonem affluentia verborum compulit, sed aestus animorum; ut desiderium, quod recordatio accenderat, commemoratio diutina crebra leniret; et in hoc etiam parem gratiam erga communem filiam comprobemus, et sicut nos ejus vita de vinxerat, ita ejus memoria in eadem dilectione custodiat.

EPIST. V. Domno sublimi et in Christo Domino devinctissimo fratri Namacio Ruricius.

Qui occasionem scribendi pro necessitudinis jure perquirimus oblatam, praetermittere non debemus; ut reddat nobis quamdam praesentiae portionem sermo meditatus, qui emittitur, et non amittitur; tribuitur, et habetur; videtur discedere, nec recedit; a me dirigitur, a te suscipitur; a me scribitur, a te legitur; nec tamen dividitur, cum quasi divisus integer utriusque corde teneatur. Quia verbi more divini traditur, et non egreditur; confertur indigenti, et non aufertur auctori; accipientis lucrum, sine dispendio largientis; ditans inopem nec attenuans possessorem.

EPIST. VI. Domno suo et peculiari in Christo Domino patrono Cronopio episcopo Ruricius episcopus.

In ordinando grege dominico, vel regendo, inter speculatores atque praepositos non praesumptio debet esse, sed ratio; et de custodia sollicitudo, non de pervasione contentio: ne mercenariorum subeant notam, dum pastorum non tenent disciplinam; et inveniantur, sicut Apostolus dicit, non Christi gloriam affectare, sed propriam (I Thes. II, 6); dum malunt ab hominibus percipere laudem, quam a Domino exspectare mercedem; praesentis appetitores lucri, et praemii contemptores aeterni. Unde, sicut idem Apostolus (Rom. XII) docet, si pacifica ad opus sanctum congregatione concordes, si sine simulatione diligentes, si cum sollicitudine ministrantes, si unius capitis membra sumus, corporis unanimiter debemus esse rectores. Quia caulae gregis dominici possunt esse numerositate multae, non fidei varietate diversae. Ut, sicut ipse Dominus praenuntiare dignatus est, non nobis per invidiam dissidentibus, et per dissensionem gregem dominicum dividentibus, multiplex per nos schisma procedat, sed magis per unitatem doctrinae simplices oves dominicas congregantibus, fiat in nobis unus grex, et unus pastor (Joan. X, 16), qui sicut est rex regum, et Dominus dominantium, sacerdos sacerdotum, et pontifex pontificum; ita intelligatur et pastor esse pastorum. Quamobrem studio caritatis, non cupiditatis, [forte cum his ] has ad sanctitatem vestram presbyterum meum pro dioecesi Gemiliacensi, unde jampridem vobis scripseram, destinavi; ne si tacuissem negligentiae deputaretur, non concordiae. Rationi irrationabilis vides cessisse non pauci, ut si agnoscitis vera esse quae dico, aut justa quae repeto; nec me injuriam diutius, nec vos inquietudinem diutius sustinere patiamini.

EPIST. VII. Domno sublimi semperque magnifico fratri Elafio Ruricius episcopus.

Ita propitio Deo operum tuorum fama percrebuit, ut omnes in laboribus constituti commendari se germanitati vestrae omni precum ambitione deposcant. Quia fatigationem suam apud vos effectum habere non dubitant. Unde etiam portitor harum, nomine Ulfila, quem mihi Fraretrius presbyter suis litteris commendavit, ad vos commendatitias postulavit, quas e et pro jussione divina, et pro jussione mutua libenter indulsi. Quibus individuae caritati vestrae salve plurimum dico, et praefatum pro affectione germana, non pro pontificali auctoritate commendare praesumpsi. Quia in peccatore amittit dignitas dignitatem; cui honor indebitus oneri est potius quam honori. Quod licet vobis placere pro nostra devinctione confidam, tamen si quid nobis veri vel vicarii amoris impenditis, spero condoleatis potius quam gaudeatis. Quia indignum me, et penitus non merentem non attollit res tanta, sed deprimit.

EPIST. VIII. Domino sancto et apostolico et mihi prae caeteris in Christo Domino cultu affectuque peculiarius excolendo, patrono et papae Aenio Ruricius episcopus.

Quotiensque [forte quotiescunque ] quicunque sanctos aut apostolicos viros quos misericordiae opera, operum merita, meritorum vita commendat, atque omnium virtutum fama disseminat, aerumnarum mole depressi coguntur expetere, dum litterarum quaerunt labori suo, beneficium conferunt desiderio nostro. Et cum sit illorum labor noster dolor, fit tamen per officii collationem eorum necessitas quodammodo caritas nostra, qua dum ipsorum acquiescimus petitioni, nostrae satisfacimus voluntati, et ita fit ut egestas petentis sit largientis utilitas. Fratri itaque et compresbytero nostro, Possessori nomine, quo pius est potius, quam facultate; quia quod habuit pro fratris redemptione profudit, factus est possessor paradisi, dum proprietatis saeculi desinit esse possessor. Ad apostolatum vestrum commendatitias postulanti libenter indulsi. Cujus necessitatem si dignatur plenius sanctitas vestra cognoscere, epistolam quam ad humilitatem meam frater noster Eumerius episcopus per ipsum direxit, tanti habeat recensere; et illico agnoscet qualiter ipsi debeat et pro consuetudine consulere, et pro caritate mutua condolere. Qui ut fratrem ab hostibus redderet liberum, se creditorum maluit esse captivum, et ut ille crudelissima morte non privaretur vita, ipse extorris est factus e patria.

Sancti apostoli Pauli sententiam constituentes, qua Romanis scribens ait: Nolo vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos, sed prohibitus sum usque adhuc (Rom. I. 13); et nos dicere pudore instigante compellimur: Crebrius voluimus ad sincerissimam pietatem vestram scripta dirigere, sed prohibiti sumus usque nunc; prohibente nimirum illo qui bonae voluntati consuevit semper obsistere, invidens scilicet profectui nostro, et affectui vestro,; affectui nostro et profectui vestro. Profectui nostro et affectui vestro; quia doctrina vestra eruditio nostra est, et epistola nostra consolatio desiderii vestri est; et rursus profectui vestro et affectui nostro; quia eruditio nostra merces vestra est; et tempora collatio desiderii vestri, vestri est sermonis affectus. Ita enim paucis diebus, quos mihi vere et paucos et brevissimos vester fecit affectus, dum contemplatione vestra non solum satiari noster nequit, verum etiam videndo magis exardescit intuitus; cum nos et desideraremus praesentes, et ad hoc coram positos quaereremus; sensus nostros fonte purissimo benigni pectoris irrigastis, ut quamlibet nulla deinde sancti oris munera pretiosa perciperem, praesentiam tamen vestram intra mentis meae arcana possideam, et effigiem vestram in speculo mei cordis intuear, quam illa tua caritas perfecta depinxit, ut nullius aetatis oblivione possit deleri; quia jugi recordatione momentis singulis innovatur. Illic enim vobiscum ex consuetudine pietatis vestrae secretius colloquor. Illic etiam de vitae melioris institutione pertracto. Illic vos labiis mentis exosculor, et manibus cordis amplector. Quo fit, ut vera dilectio, quae in visceribus meis viva vultus vestri figuratione nutritur et igniculo caritatis accenditur, amoris vestri vicissitudinem mihi repromittat, et animus meus mihi animi vestri fidejussor assistat; dum quantum mihi de vobis praesumere debeam, conscium mutuae dilectionis pectus interrogo. Unde scribendi mihi aditu orationibus vestris tandem aliquando reserato, hanc salutationem defero, et intercessionem peccatorum requiro. Illud speciali prece deposcens, ut misericordiam Dei nostri assiduis petitionibus flagitetis omnibus delictis meis, atque omnibus, opitulantibus vobis consuetudinaria clementia et copiosa bonitate, delictis, etsi non ad idem praemium, saltem ad eumdem nos portum quietis jubeat pervenire; ut quatenus hic propter spatia interjecta terrarum oculis corporis saepius nos videre non possumus, vel ibidem de mutua praesentia gaudeamus; ut quando vobis a justo Judice retribuatur corona meritorum, mihi a piissimo redemptore, et advocato perfectissimo commissorum venia non negetur. Ipse ante judicium peccatoris agere dignetur causam, ne in judicio puniat culpam, quia novit quippe omnipotens nec in bonitate clementiae judicii perdere veritatem, nec judicii severitate clementiae amittere bonitatem. Et ideo per ineffabilem misericordiae ac virtutis operationem vobis praestare dignetur, ut quos hic veritate conjunxit, illic habitatione non separet; promissionem vestram recolens peculiarius rogo, ut fratrem Pomerium sanctitas vestra non solum non retineat, verum etiam ad nos venire compellat, partemque suam nobis in dividuum utriusque transmittat. Nec eum a vobis discedere, si ad me accesserit, judicetis, quia et vos hic inveniet in me, et cum eo vos, residente corpore, ut confidimus, corde venietis. Sed et inde non parvum fructum habere poteritis, si rusticitas nostra doctrina ipsius aliquid in Dei timore profecerit.

EPIST. IX. Domno animae suae et in Christo Domino visceribus excolendo Pomerio abbati Ruricius episcopus.

Sapientes saeculi amicos duos unam animam habere dixerunt, quod ego etiam ecclesiastico testimonio verum esse confirmo, quod ait: Credentium autem erat anima et cor unum (Act. IV, 32). Unum utique caritate, non numero; et fidei simplicitate, non singularitate personae. Hoc ergo praedico proboque; nam ex quo a vestra unanimitate discessi, divisum esse me sentio, partemque meam vobiscum resedisse cognosco. Nec absentibus vobis, integrum esse me credo; et cum me in me non inveniam, apud vos me ad vos regressus inquiro; atque ibidem quantum mei vobis reliquisse, tantum vestri mecum abstulisse conspicio. Et omnipotenti Deo gratias super tam admirabili facto ejus refero, quod ita generali tribuere dispensatione dignatus est, ut inter eos quos locorum intervalla discriminant, liber ac nullis conclusus absentiae legibus animus commearet; nihilque esset tam impenetrabile, quod mentis aspectibus non pateret; sed per cordis intuitum inde se invicem cari, gratia intercurrente, conspicerent, ubi caritas ipsa consistit. Et ideo salutem plenissime erga me, quantum propria mente conjicio, pietati vestrae deferens, omni precum ambitione deposco; si nobis parem repensatis affectum, si simili caritate nos diligitis, si aliquid in visceribus vestris amor noster operatur, si usque ad medullas cordis vestri dilectio nostra pervenit, si ita vos pro me, quam me pro vobis dulcedine potestatis edomuit, ut imperio ipsius nec possitis resistere, nec velitis; ad desiderantem fratrem desiderans quantocius venire festinabo, beneficio et promissum soluturus debitum, et mutuum mitigaturus affectum. Quia coram positi aequalem vobis gratiam de nostra contemplatione et collocutione praestabimus, tantumque, si ut diligeris, diligis, a me retribuetur caritati tuae, quantum tu meae ipse detuleris. Nec sane inveniendo fatigationem poteris formidare. Quia, ut ille dixit, vicit iter durum pietas. Et juxta Apostolum nostrum: Caritas omnia sustinet (I Cor. XIII, 7), quae nec quaerit quae sua sunt, nec unquam novit excedere. Opportune etiam desideranti viatori autumnalis temporis congruit cum caritate temperies, si eam tamen praeteritae aestatis fervor accendat, non advenientis hiemis algor exstinguat.

EPIST. X. Item epistola domni Ruricii.

Relectis litteris meis, fortasse miraberis, quod venerationi tuae fratri scripserim; cum hoc nec aetati nostrae conveniat, nec honori. Quia sicut me major es natu, ita minor es gradu. Et ideo si ad tuam, Deo propitio, longaevitatem aut ad nostram respexissemus administrationem, aut Patri scribere debueramus aut filio. Sed quia et S. Joannes apostolus in epistola (I cap. I) sua unis eisdemque, et patribus, et juvenibus scribit, et pueris, dicens: Scribo vobis, patres, quia cognovistis eum qui ab initio est. Scribo vobis, juvenes, quia vicistis malignum. Scribo vobis, pueri, quia cognovistis Patrem. Qua discretione verborum non aetatem exterioris hominis, sed qualitatem interioris assignat. In quantum enim in Dei cognitione ac dilectione proficimus, patres sine dubio nuncupamur. In quantum vero contra adversarium, qui tanquam leo circuit, quaerens quem devoret (I Pet. V, 8), viriliter dimicamus, juvenes esse cognoscimur. In quantum vero socordiae desidiaeque committimur, et ad incedendam mandatorum viam fidei infirmitate deficimus, atque ad contuenda ac peragenda praecepta divina a saecularium actuum intentione quasi e somno segniores assurgimus, rectissime puerorum levitate censemur. Unde et apostolus Paulus ita commonet negligentem: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et continges Christum, sive illuminabit te Christus (Ephes. V, 14) Nam et Dominus in Evangelio, cum ei a circumstantibus diceretur: Ecce mater tua, et fratres tui quaerunt te, volentes videre te (Matth. XII, 47), ita respondit. Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei? Et ostendens apostolos, sequentes se, Nonne hi, qui faciunt voluntatem Patris mei? Mater enim Christi dici possumus, quando Christum corde gestamus. Nam et S. Maria, quae et virgo concepit, virgo peperit, virgo permansit, Dominum nostrum non complexu virili, sed fide maritante concepit. Fratres vero ipsius efficimur, quando ita vitam nostram omni virtutum genere disponimus, fulcimus, ornamus, ut haeredes Dei esse possimus, et cohaeredes Christi (Rom. VIII, 17). Cui enim dubium, quod si haeredes Dei Patris efficimur, rectissime et fratres Christi dici, ipso adoptante, poterimus? qui nos plasmavit ut suos, redemit ut alienos; elegit ut servos, ascivit ut filios. Plasmat enim nos potestate, redimit passione; praescientia asciscit in gratia. Nos tamen filii per adoptionem, ille solus filius per naturam; qui ut nos ad eamdem qua excideramus beatitudinem revocaret, cum penitus non desierit esse quod erat, voluit tamen esse quod non erat, ut verbum caro fieret. Et dum Creator in creaturae humilitate descendit, ad Creatoris sublimitatem creatura conscendit. Quo fit ut humanitati divina communicent. Et divinitati humana participent, secundum illud Apostoli: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu repertus ut homo. Humiliavit seipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et inferorum, et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 6). Unde et ad Corinthios idem doctor scribens ait: Itaque nos neminem novimus secundum carnem; etsi cognovimus enim Christum secundum carnem: sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Quia cessante in eo infirmitate corporea, totus creditur in virtute divina. Et ideo juxta eumdem apostolum, quoniam omnes in Christo unum sumus (Galat. III, 28), fratres rectissime nuncupamur, quia nos et unus uterus sacri fontis effudit, et eadem ubera matris Ecclesiae, spiritu vivificante, lactarunt simul. Idcirco, frater, scripsi, quia et Deo propitio a saeculi actibus ad aeternam beatitudinem te animam convertisse cognovi, et imitatorem illius Evangelici negotiatoris effectum, qui venditis omnibus suis comparavit pretiosissimam margaritam; vel illius, qui reperto in agro thesauro, distractis, quae habebat, universis, agrum ipsum laudabili cupiditate mercatus est (Matth. XIII, 44); non alienae possessionis importunus inhiator, sed propriae facultatis providus distributor, caritatem, utpote sincerrimam, retinens corde perfecto; non ut parcius venderet, sed ut largius feneraret. Super quo facto gaudeo, et Deo gratias ago, quod secundum divitias bonitatis suae atque virtutis, per inaestimabilem misericordiam suam propemodum, ut ita dixerim, contra sententiam suam venire dignatur. Quia cum ipse dixerit, difficile eos qui pecunias habent, regnum adipisci posse coelorum. Ecce te et his dignavit in saeculo, et provehere festinat in regno. Sed tamen idem Dominus continuo rigorem prioris hujuscemodi sententiae, quam apostoli vehementius formidabant, misericordiae suae moderamine temperavit, dicens: Quod impossibile esset in se hominibus per naturam, possibile Deo in eis esse per gratiam: quod in te, cui operi ut totis usque impendiis pronus incumbas, pro affectu mutuae caritatis admoneo, ut ita fabricae turris illius, quam Dominus in Evangelio construi praecepit, strenuus aedificator insistas, ut adversarii tui habeant potius de ejus perfectione quod doleant, quam de intermissione, quod rideant.

EPIST. XI. Domino sublimi semperque magnifico fratri Praesidio Ruricius episcopus.

Plerique dum me apud individuam mihi sublimitatem vestram non vitae merito, sed amicitiarum privilegio multum posse confidunt, commendatitias a nobis, quibus vobis excusentur, inquirunt; quas eis pro officii nostri necessitate negare non possumus; non praesumptionis audacia, sed ministerii disciplina. Dum et illis praesentis vitae solatia, et vobis providere desideramus aeternae; ut et illi per patientiam vestram reserventur ad poenitentiam; et vos per misericordiam perveniatis ad veniam. Sicut dicit Scriptura: Quia judicium sine misericordia erit illi qui non fecerit misericordiam (Jac. II, 13). Quia qui dixit: Dimitte et dimittitur vobis (Luc. VI, 38), procul dubio, quem viderit hic facere quod praecepit, in futuro restituet quod promisit. Nobis enim illius veritas praesto est; illi fides nostra non desit. Unde manifestissime potestis advertere absolutionem miserorum vestrorum, esse indulgentiam peccatorum; et hoc vestris conferendum precibus, quod vos praestiteritis alienis; juxta ipsius in Evangelio sententiam: Quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 2). Ideoque pro Urso et Lupicino, qui ad me, quasi vobis peculiariter, sicut superius dixi, caritatis jure devinctum, pro criminum suorum intercessione venerunt, precator accedo; ut primum Deo, deinde nobis hoc quod commiserunt donare digneris et infieri; nec nos de eorum damnatione confundas, qui se absolutos esse cum ad humilitatem meam deducti sunt, crediderunt.

EPIST. XII. In salo saeculi istius adversis ac diversis tempestatibus fluctuantem te ratem ad portum salutis tandem aliquando, Domino gubernante, applicuisse congaudeo. In cujus fida ac tranquilla statione compositus, aestus ipsius perfidi, et iniqui, et amari ridebis. Deinceps non timebis de quibus parum formidinis, ita multum gaudii habere jam poteris, quod eos vel retro derelictos respicis, vel in celsiori specula constitutus despicis, et te evasisse miraris. Superest ut clavo manum inserens, astra semper intentus aspicias, et ita coeptae navigationi velum pandas, ne te aut in altum vehementior flatus excutiat, aut in vicina littoribus saxa collidat. Neque etiam, juxta sententiam Domini Salvatoris, jam stivam tenens aratri retrorsum, clamoribus Sodomae collabentis percitus, forte respiciens Loth imiteris uxorem (Gen. XIX, 26). Aut de Aegypto jam profectus, et fluctus Rubri maris dextra laevaque pendentes (Exod. XVI, 4), tantum tibi ferentes auxilium, et persequentibus te parantes exitium, Domino viam tuam et praeparante et illuminante, transgressus, et eremi arduum iter arripiens, ollae carnium recorderis, aut coepas, quae in modum corporalium voluptatum ipsa sui qualitate corrupta noscuntur, et fetida, nec usu grata, nec odore suavia, nec stabilitate mansura; quidquid in hoc saeculo mulcet auditu, mollescit attactu, lenocinatur aspectu, blanditur ut capiat, famulatur ut teneat, illicit ut occidat. Nam quamcunque capere volueris voluptatem, permanet quod puniat, praeterit quod delectat; dulcedo fugitiva pertransit, conscientia damnatura vel damnanda subsistit. Inde etiam dicit Salomon: Lingua meretricis mel stillat; in novissima autem diebus amariorem felle invenies eam (Prov. V, 3). Quod tamen nihilominus et ipse cum praedixisset, incurrit. Et ideo vide quod malum sit, frater carissime, quod dum detestatur, admittitur; dum refugitur, vix vitatur. Unde et tu, sicut dicit Scriptura, Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23), et discute conscientiam tuam, ne unde exisse videris aspectu, haereas affectu: Sed dicas potius Domino cum propheta: Adhaesit anima mea post te, me autem suscepit dextera tua (Psal. LXII, 9). Vel illud etiam: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Deo spem meam (Psal. LXXII, 28). Ut quanto labore, quantaque instantia militasti saeculo, servias Deo; dicente Apostolo, vel monente: Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati: ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem. Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis justitiae. Quem ergo fructum habuistis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 19). Patientia, frater caris ime, non nomine est suscipienda, sed opere; non ore tantummodo agenda, sed corde. Verum est, quod sicut utroque, hoc est, interiore et exteriore homine delinquimus, ita et utroque poenitere debemus; ut, sicut dicit idem apostolus; Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit in salutem: ita gemitus cor nostrum conscientia compungente concipiat, ut eos os nostrum per confessionem confusionis effundat. Quinquagesimus vero psalmus, qui poenitudini dicatus pariter et remissioni, die noctuque cum rugitu fletuque cantetur, ut vere et salubriter dici possit: Rugiebam a gemitu cordis mei (Psal. XXXVII, 9). Et: Iniquitates meas ego agnosco (Psal. L, 5). Et: Delictum meum contra me est semper (Ibid.). Vel illud etiam: Quoniam iniquitatem meam ego pronuntio et cogitabo pro peccato meo (Psal. XXXVII, 19). Hic enim ante nos peccata nostra esse debent, ut in aeternum contra nos esse non possint. Quia ita legitur in prophetis: Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris (Isai. XLIII, 26). A quo priores dicturi sumus iniquitates nostras coram Domino vel prolaturi? nisi diabolo utique, qui delictorum et incentor est et delator: Ipse enim ut peccemus instigat, ipse cum peccaverimus, accusat; ut ideo in confessione criminum a nobis praeveniatur in saeculo, ne contra nos habeat quod proferat in futuro.

EPIST. XIII. Beatissimis et in Christo venerabilibus fratribus Foedamio et Vilico presbyteris Ruricius episcopus.

Quamlibet litteras fraternitatis vestrae per subsidiaconem contimtum non perciperem, tamen has ego ac per ipsum ad vos affectu instigante direxi; ut et desiderio satisfacerem, et scribendi aditum prius, prior utpote, patefacerem, ne in posterum locus relinqueretur excusationi; et res voluntatis, diffidentiae et verecundiae esse diceretur. Salutem itaque in Christo Domino plurimam dico beatitudini vestrae, et spero, ut me, sicut decet ecclesiasticos viros, non labiis, sed corde diligatis; et de me caritate sincera in alloquio pristina dicere praesumatis. Quia si illa fuisset vera, permanserat; et si fuisset mutata, mutata non fuerat. A cujus tamen fuerit parte mutata, et conscientiae nostrae noverint, et conscientiarum cognitor sine assertore cognoscit; quem ego testem adhibeo professioni meae: nec de initio simultatis me esse culpabilem, nec in corde meo quidquid actum est dictumve resedisse, quia scio nobis ab aeterno et vero Judice dictum, quod nisi ex corde dimiserimus fratribus, nobis dimitti non debeat. Habetis itaque sponsionem meam, reddite mihi fidem vestram. Quia in epistola mea procul dubio vinculum quod elegeritis habetis: aut caritatis, quod salubriter constringat et custodiat; aut perfidiae, quod culpabiliter innectat et perdat. Nec mihi aliquid de judice prioris temporis imputetis, quia definitionis meae est, in comitiis servare concordiam, et in judiciis tenere censuram. Illud etiam peculiarius gaudeo, quod vos in integram domini et fratris mei familiaritatem rediisse cognovi. Superest ut quod illius in bono tribuit gratia, vestra in Domino custodiat insequilla.

EPIST. XIV. Dominae venerabili et in Christo Domino magnificandae filiae Cerauniae Ruricius episcopus.

Ut pictorem vobis antea non transmitterem haec refecit; quia adventu novi judicis te occupatam esse credidi, atque ita deterritam, ut de his rebus cogitare non possis. Sed quae Deo propitio vos et litteris et relatione vestrorum ex sententia agere ac valere cognovi, salutatione praelata, pictorem, quamlibet hic esset occupatus, cum discipulo destinavi; quia malui meae detrahere necessitati, unde vestrae satisfacerem petitioni. Sed quia et propositum vestrum et nostrum poscit officium, his venerationem vestram paucis monere praesumpsi, ut opere illius ad agendam poenitentiam, et nova novi hominis vestimenta sumenda capias exemplum, quo facilius in te Adam vetustus intereat, et vivificator exsurgat; quemadmodum ille parietes variis colorum fucis multimoda arte depingit, ita vos animam vestram, quae est templum Dei, diversis virtutum generibus excolatis, ut vere de spiritali domo vestra spiritaliter cum propheta dicere possitis: Domine, dilexi decorem habitationis tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8; Act. VII, 48). Quia secundum ipsius Domini nostri sententiam, Non in manu factis habitat Deus (Act. XVII, 24), nec in tabernaculis viri beneplacitum ei; sed beneplacitum est ei super timentes se, et in eo qui sperat in misericordia. Et ipse iterum nos per prophetam docere dignatur: Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum: quam mihi sedem aedificabitis, aut quis erit locus requietionis meae, nonne haec omnia fecit manus mea? aut super quem alium respiciam, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 1). Et ipse in Evangelio Dominus clamat: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28), et reliqua quae sequuntur. Et ideo, in Christo Domino carissima soror ac filia, pristinae conversationis ambitione deposita, humilitatem debes cordis induere, misericordiam indigentibus fenerare, castitatem non solum corporis, sed animae procurare; quod adjuvante Domino ut acquirere valeas pariter et custodire, jejunandum est saepius, et semper orandum, quia Adam paradisi et custos delegatur et colonus (Gen. II, 15), scilicet ut haberet operandi materiam libertas arbitrii et quod orationum obtinuisset industria, parcitatis abstinentia custodiret. Sed quoniam neglexit sibi servare jejunium, per concupiscentiam vetitam amisit et vitam et immortalitatem. Sub Hierobabel muros Hierusalem reversi ad captivitatem reparabant, cum eis esset contra alienigenas pro eorumdem murorum restauratione certamen, operabantur dextra, et sinistra pugnabant (II Esdrae IV, 17): scilicet scutum fidei laeva contra adversarios praetendentes, et dextra bonorum operum tanquam lapidum compositorum moenia construentes, sed et ipsi viri qui aedificabant cum prophetis suis, super lumbos cincti operabantur, quod et Dominus in Evangelio observare nos praecipit dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae vestrae ardentes (Luc. XII, 35): praecinctus est lumbis, cujus caro castitati militat, et non libidini; et mens illius tanquam ardens lucerna praefulget, quam praeceptis suis Christus accendit. Quia haec omnia secundum Apostolum in figura nostri facta sunt (I Cor. X, 6); scire nos convenit, quod quandiu saeculi actibus fuimus occupati, tanquam Babyloniis et regi eorum captivi a Judaea producti in hostium regione servivimus, unde per poenitentiam ad patriam, hoc est, ad coelestem Hierusalem matrem omnium fidelium revertentes, debemus omni virtutum genere reparare collapsa, sarcire discissa, delere praeterita, cavere praesentia, parare ventura; ut per benignitatem Domini a pristina peccatorum captivitate distracti, non Babyloniorum regi, sed Regi coelorum Christo in Hierusalem, quaeque congregationi sanctorum aedificatur civitas, serviamus. Et idcirco faciem nostram debemus, magis lacrymis rigare, quam lavacris, ut dicere cum propheta possimus: Quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam (Psal. CI, 10). Debemus corpus nostrum indefessis vigiliis et continuis edomare jejuniis, ut verum exercentes inter animam carnemque judicium, non caro dominetur spiritui, sed spiritui caro victa deserviat. Cujus rei exemplum nobis Dominus, dum per angelum ad Agar Sarae ancillam loquitur, dedit, quae dominam suam deserere maluerat quam audire, dicens ei: Revertere et esto subdita dominae tuae (Gen. XVI, 9). Ut his laboribus omnibus et bonis operibus dedita possis esse et conversatione perfecta, et confessione devota, et in regno patris tui illius de quo Dominus in Evangelio dicit: Nolite vobis vocare patrem super terram, unus enim est pater vester (Matth. XXIII, 9); secundum nomen tuum in illa beatorum turba vera splendere Ceraunia, et vocabuli tui auctor existere: de quo splendore operum Dominus dicit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent, non vos, sed Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16). Cujus est et ut detur, et omne quod datur. Quia juxta Apostolum: Omne datum bonum a sursum de Patre luminum descendit, a quo et voluntas tribuitur, et praestatur effectus. Quia poenitentia non nomine tantum obtinenda, sed actu est exsequenda. Poenitentia non est nomen otiosum, quae ex qualitate operis possidet laboriosa vocabulum. Non enim potest poenitens dici, qui poenitenda committit, sed ille qui praeterita peccata vel maculas humilitate cordis, subjectione corporis, bonorum operum sedulitate, assiduitate orationum, continuatione gemituum, pectoris contusione, lacrymarum profusione detegit [ detergit ]; ut possit dicere cum propheta: Ne memineris iniquitates nostras antiquas (Psal. LXXVIII, 8), utique non quotidianas. Et illud: Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7). Et: Lacrymis meis stratum meum rigabo (Ibid.). Et iterum: Rugiebam a gemitu cordis mei (Psal. XXXVII, 9). Et iterum: Quoniam iniquitates meas ego pronuntio et cogitabo pro peccato meo (Ibid., 19). Sint ideo hic crimina nostra ante nos, et contra nos, ut in die judicii esse non possint, et illud etiam hic positi cum fiducia dicere mereamur: Delictum meum ego cognosco, et injustitias meas non operui (Psal. XXXI, 5). Dixi, pronuntiabo adversus me et injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei. Certum est quod in quantum tibi de priori conversatione displicueris, in tantum Domino placebis, et in quantum tibi placueris, illi sine dubio displicebis, qui dicit: Quoniam dissipat ossa hominum sibi placentium (Psal. CXL, 7). Et ideo tanquam severissimi censores culpas nostras in nos ipsi districtius vindicemus, et ipsi nobis per diversos corporis cruciatus tortores quodammodo existamus et judices; et in illo justae examinationis tempore non habeat in nos Regis sententia, quod damnet, quos jam hic castigationis vitae disciplina correxit, quia justus et misericors judex bis non judicat in idipsum, hoc est, ei se exhibet mitem, quem invenerit hic esse prae peccatorum satisfactione crudelem; illi benignum, quem in hac vita cognoverit sibi fuisse districtum; secundum illud evangelicum: Qui perdiderit animam propter me, inveniet eam (Matth. X, 38). Vel illud: Beati qui nunc lugetis, quia ridebitis (Luc. VI, 21). Breve est enim omne quod in hoc mundo agitur, sive bonum, sive malum, sicut experimentis Dominus aut promisit aut voluit jam probari. Et idcirco ad sustinendas pro Dei amore pressuras constantes esse debemus. Quia si ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia subsequitur (Psal. XXIX, 6). Itaque nunc seramus in lacrymis, quod tunc metemus in gaudiis (Psal. CXXV, 6). Haec pauca ad confortandam fidem vestram pro exhortationis solatio dicta sufficiunt, quae licet ipse non faciam, tamen ut et vos agatis exhortor. Scio enim exhortationi positam esse mercedem; quia legimus: Flere cum flentibus (Rom. XII, 15). Et ne forte tu in judicio diceres: Quaesivi qui simul mecum contristaretur, et non fuit, et consolantes me, et non inveni (Psal. LXVIII, 21). Perfectiora vero atque majora in Scripturis divinis, unde ista decerpta sunt, instrumenta perquire, si vis aut coepta perficere, aut ad pollicita pervenire. Dabit tibi taliter quaerenti Dominus scientiam pariter et virtutem, ut et lecta intelligas, et intellecta custodias. Nam pater orphanorum et arbiter viduarum cum te de se tantum sperare compererit, et pupillis tuis tribuet paterna pietate praesidium, et te remuneratione judicis perducet ad praemium.

EPIST. XV Domino sancto et apostolico ac mihi prae caeteris in Christo Domino cultu affectuque peculiarius excolendo patrono et papae Aeonio episcopo Ruricius episcopus.

Ante paucum tempus litteras vestrae sanctitatis accepi, quibus etiam de inofficiositate tanti habuistis affectuosius commonere, dicentes: Nihil caritate praestantius. Quod ego valde verum esse confirmo, et secundum Apostolum, illam caritatem dico esse perfectam et sublimem, quae de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta procedit (I Tim. I, 5), quae, juxta eumdem Apostolum, patiens est, benigna est, quae non inflatur, non aemulatur, non quaerit quae sua sunt, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, omnia credit, omnia sperat (I Cor. XIII, 4 seq.). Et inde est, quod nunquam cadet. Patiens est, quia contra tentationes saeculi vel procellas in Deum defixa perstat immobilis; benigna est, quia proximorum profectibus delectatur; non inflatur, quia non superbit humili; non aemulatur, quia invidere nescit aequali; non quaerit quae sua sunt, dum juxta Domini sententiam sibi etiam minimos anteponit, et aliorum commoda suis mercatur incommodis; non gaudet super iniquitate, quia laetari nisi fratrum prosperitate non novit; congaudet autem veritati, quia amicum sincera, non fucata dilectione veneratur, nec falsa adulatione subsannat, sed vero honore concelebrat. Omnia credit, quia in divinis mandatis promissisque confidit, et ideo omnia speravit, quia pro minimis magna, pro caducis perpetua, pro temporalibus aeterna sibi retribuenda non ambigit. Nunquam cadit; quia humilitas habere non potest casum, cum habeat semper ascensum, et cum jugiter excelsa meditetur, habitare tamen in sublimibus non praesumit; cum conversatio ejus habeatur in coelis, ipsa tamen videtur adhaerere terrenis; excelsa opera mente dejecta habens, unde glorietur in Domino, nec tamen extollatur in saeculo. Haec quia jussisti scribere, non pro eruditione nostra, sed pro dignatione vestra, praesumpsi. Vestrum vero est nos edocere verbis, et ad hanc eamdem caritatem provocare semper exemplis. Quia dilectio, quae ante cognitionem mutuo inter absentes epistolario inchoata sermone semper et fota est, debet augeri corporali visione, non minui, et crescere intuitu, quae coepit affatu.

EPIST. XVI. Domino sublimi semperque magnifico fratri Turencio Ruricius episcopus.

Exigit solliciti cordis affectus, ut imperitioris promatur affatus: nec erubescit rusticitatis opprobrium, dummodo impleat caritatis imperium. Sicut sanctus apostolus dicit: Perfecta caritas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Quia longe melius est proximum diligere sincere quam praedicare perfecte. Siquidem multo plures inveniuntur in mundo eloquentiae lepore praediti quam dilectionis vigore perfecti. Quia sicut quod bonum est rarum est, ita arduum quod aeternum. Proclivis namque, juxta Domini sententiam, et trita via est quae praecipitat in gehennam; arctior vero et difficilior quae sublimat ad gloriam. Quae causa? nisi quia illa multi gradiuntur, hac pauci; et ideo imminente jam praesentis aevi termino, et senii die usquequaque vicino, sicut nos etiam docet caesaries detonsa, vel convenit, ne in veteribus annis juvenilia facta meditemur, atque in confecto corpore, et corde decrepito adolescentiae regnet cupido, de qua judicii tempore in illo tremendo aeternae dispensationis examine, quando ille omnium mortalium testis et judex non solum merita ponderaturus et facta, verum etiam verba est discussurus et vota, juxta pollicitationem suam, aquae frigidae praebitioni daturus est praemium (Matth. X, 41), aliis de otiosi verbi levitate supplicium; reos nos etsi non de perpetrati facinoris voluptate, saltem de concupiscentiae voluntate constituat. Quia qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Quod et de rebus omnibus aliis similiter observare nos convenit, ut singulis appetentiae partibus imbecillis hujus corporis amputatis talibus membris, sic debiles, et tamen integri, potius introeamus in regnum, quam salvi, et tamen perditi, in aeternum projiciamur incendium. His omnibus salubriter pertractatis et rite perspectis, dum tribuuntur induciae, declinemus a malo, et bonum incessanter operemur (Gal. VI, 10); obliviscamur praeterita, contemnamus praesentia, futura cupiamus, obliviscamur in factis, recordemur in conscientiis, ut omne peccatum nobis moriatur in vita, vivat in poenitentia: nunc seminemus in fletu, quod postmodum metamus in gaudio. Quia tempus hujus vitae tempus est operis, dies vero retributionis tempus est messis, quando sine dubio hoc unicuique apparebit in germine, quod nunc spargit in semine. Sicut ait quidam sanctorum: Respondebit mihi cras justitia mea (Gen. XXX, 33). Cras utique diem resurrectionis appellans. Haec vos, fratres optimi, non pontificali auctoritate, sed fraterna pietate fidenter scribere unanimitati vestrae, caritate dictante, praesumpsimus, qui ut vobis vel circa vos non dictatoris ingenium, sed germani probaremus affectum. Salutem itaque dicens, rogo, sicut promittere dignati estis, librum nobis S. Augustini de Civitate Dei per portitorem harum sine dilatione mittatis. Cujus dum nos lectione aedificatis in terris, vobis ejusdem civitatis habitacula praeparetis in coelis, ad quam tamen aliter pervenire non possumus, nisi caritatis gradibus conscendamus. Quia ipsa est eminentior via, quae vos et in hac positos sociat Deo, et de posita perducit ad Deum. De qua etiam propheta testatur, Ambulant de virtute in virtutem; videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8). Quamobrem hic collyrio bonorum operum oculos cordis acuamus, ut illic Deum videre possimus. Quia secundum Evangelium, Beati mundo corde, quoniam Deum videbunt (Matth. V, 8). Ac proinde oportet hic interioris hominis praeparetur intuitus, ut illic non hebetentur obtutus.

EPIST. XVII. Domino sancto ac beatissimo et mihi peculiari cultu affectuque specialiter excolendo papae Sedato episcopo Ruricius episcopus.

Culpatis me saepius, et crebrius imputatis, quod individuae mihi in Christo Domino beatitudini vestrae hucusque non scripserim. Utinam sic esset facultas faciendi, sicut est voluntas scribendi, et caritas, quae corde concipitur, ore promatur. Sed ubi deest effatus, silet affectus, et intra latebras pectoris contenta est sui conscientia, se non esse in dilectione culpabilem, etsi in officiorum redhibitione se non cernit aequalem. Quia confidit, quod sicut ipsa amorem fratris in se sui conjectione persentiat, ita et diligens frater eum similiter possit ex sua dilectione cognoscere. Quia nulla re melius aliorum cordium secreta, quam arcanorum nostrorum contemplatione metimur. Tantum enim nos caritate diligimus. Parui itaque petitioni vestrae, parui jussioni, ut qualibuscumque sermonibus contexta vobis scripta transmitterem; quae vos, si nos simpliciter, ut confido, diligitis, aut confestim delebitis, ne quod vobis cordi est, aliis incipiat esse despectui; quia non aequali judicio amor audit, et odium: aut certe vobis tantum relegenda servabitis, ut quoties in vobis videndi nos caritatis ignis exarsit, desiderium vestrum eorum colloquio temperetis. Quin etiam ut amoris nostri circa vos sinceritatem plenius nosceretis, injuriam inferre praesumpsimus. Quia certi sumus quod non tam diserta cupiunt audire, quam fortia; non tam voluptuosa, quam vera. Quapropter credimus quod pietati vestrae nec longitudo paginae nostrae afferat satietatem, nec rusticus sermo fastidium; scientes quod quanto nos amplius ruminaveritis, tanto esuriatis ardentius.

EPIST. XVIII. Sancto Ruricius cliens patrono. Sedato, monitis parens paternis, Grates concinit, et referi salutem. Quem blandis precibus rogat, timendo, Ne fors displiceat levis camoena, Tanti judicio minor magistri. Hoc tu luminibus libens reversa, Hoc sanctis manibus frequens revolve, Hoc tu dum relegis, mei memento, Me semper recolat, canatque lingua, Et mens me teneat, sopor retentet, Me semper recinat tuum labellum. Hos tu visceribus piis reconde. Hos tecto residens, viamque carpens, Hos inter calices, foro recumbens, Et parcas epulas cibosque dulces, Antro pectoris et medulla cordis Inclusos recita, canente mente, Sic nos et mutuos videre vultus, Et vivis tribuat referre verbis, Quae nunc intima pectoris fatigant, Largitor Deus omnium bonorum, Christus cum Patre sempiterno regnans Sancto Spiritui dignantes hymnos.

Finiunt versus.

EPIST. XIX. Domino individuo semperque magnifico filio Rustico Ruricius episcopus.

Inquietudinem mihi ab aliis, et vobis a me facit amicitia communis. Quia qui me apud vos, non dico multum, sed omnia posse confidunt, ad ecclesiolam nostram pro sua securitate confugiunt. Quorum non possum non et condolere gemitibus, et precibus obedire, ut pro ipsorum quidem reatu, sed et pro vestro pariter profectu, potestati vestrae attentius supplicem. Nec mireris quod dixi illorum reatum ad vestrum pertinere profectum. Siquidem illorum indulgentia vestra fit venia. Sicut et inopium indigentia, largientium esse noscitur copia. Hoc enim nobis retribuetur in judicio, quod praestiterimus in saeculo; dicente ipso Domino: Dimittite, et dimittetur vobis, date et dabitur vobis (Luc. VI, 38). Et iterum: Si dimiseritis hominibus, et Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14). Unde evidenter agnoscimus Deum nostrum sententiam suam in nostra posuisse censura: qui precum nostrarum misericors et justus auditor potestati suae de nostra lenitate praescripsit; ut in eos quodammodo non haberet jus severitatis, quos hic avidos non perspexerit ultionis. Quia quod ipse est, hoc et nos esse desiderat. Misericors est; misericordes quaerit dicens: Estote perfecti, sicut et Pater vester perfectus est (Matth. V, 48). Quotidie veniam peccantibus et supplicantibus tribuit; ideo et indulgentiam a peccatoribus poscit. Unde et oratione dominica ipsius dicimus doctrina: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quibus verbis durissimis nos vinculis illigamus, nisi quod pollicemur implemus: qui et per prophetam sic dicit: Homo homini tenet iram, et a Domino quaerit medelam (Eccli. XXVIII, 3). Quapropter pro Baxone, qui ad ecclesiam usercae confugit, intercessor accedo; sperans ut primum pro Dei timore, deinde pro nostra intercessione ipsi parcere digneris. Cujus absolutione et in nobis tollere confusionem, et vobis potestis comparare mercedem.

EPIST. XX. Ruricius episcopus Capilluto filio salutem.

Ingrata mihi est frequentior aegritudo vestra; quae mihi etiam videtur esse commonitio divina, qua mavult Dominus noster pro sua pietate largissima peccatores castigare quam perdere; ut quos annorum suorum aetas longaeva non convenit, vel convincat infirmitas, ut deponant saeculi byssum, et sumant Ecclesiae vestimentum, quod est cilicium, contritionis indicium. Quia cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Ps. L, 19). Ille enim vadit ad coelum, qui se collidit ad solum. Quia qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Matth. XXIII, 12). Unde et dicit poenitens ille perfectus: Adhaesit pavimento anima mea, Domine, vivifica me secundum verbum tuum (Ps. CXVIII, 25). Quid est, secundum verbum tuum, nisi secundum promissionem tuam? quod qui coram te peccata sua deflerit, compunctus in mundo, tu eum perducis in regno, ubi possit deinceps cantare securus: Audivit Dominus, et misertus est mihi: Dominus factus est adjutor meus. Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia (Psal. XXIX, 12). Unde suadeo pietati vestrae, ut quod cogitastis, celerius, Deo adjuvante, faciatis. Quia mors non tardat, ipso Domino dicente: Ne tarderis converti ad Deum, nec differas de die in diem (Eccli. V, 8). Subito enim venit ira ejus et in tempore vindictae disperdet te. Ideoque dum tempus habemus, convertamur ad Dominum, ut non cum hoc mundo damnemur. Quia sine dubio illi misericors Deus suum praestat auxilium, quem circa praecepta sua cernit attentum.

EPIST. XXI. Ruricius episcopus Eufrasio episcopo.

Gratias ago sincerissimae in Christo Domino germanitati vestrae, quod perlato taedio ad vos nostro, confestim nos litteris vestris visitare tanti habuistis; qui dum infirmitatis nostrae sollicitudinem geritis, sanitatem vestri pectoris approbatis. Quia sicut ipsi melius nostis, Finis praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Et qui visitat infirmum in dilectione firmatur. Unde peculiarius spero, ut quem requiritis affatibus, orationibus adjuvetis. Redeuntibus itaque gerulis litterarum reddo mutuum sospitationis officium et sicut ad vos rumor pervenit, sufficienter me secundum miserationem divinam, non secundum merita mea tribulatum esse significo. Quia ipse qui cibat lacrymis in minima mensura (Psal. LXXIX, 6), castigationi, juxta pietatem suam, pro imbecillitate nostra, modum statuit, ne infirmitas nostra in manus suae correptione defecerit. Ideoque propitia miseratione sua jam commodiorem esse me nuntio; consolationem vobis vestri moeroris pagina deferente transmittens, ut qui estis laboribus nostris pro caritate compatientes, sitis laetitiae in Dei nomine de recepta incolumitate participes, ipsius lectione dispono. Ora pro me.

EPIST. XXII. Domino devinctissimo semperque magnifico Vero Ruricius episcopus.

Relectis litteris pietatis vestrae, Deo gratias egi, quod vos prius revaluisse, quam infirmatos esse earum relatione cognovi. Quod vobis tam frequenter accidere, propitio potius Deo quam offense, confido. Quia quem diligit Dominus corripit (Prov. III, 12). Castigat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). In divina itaque vos disciplina susceptos sedula admonitio et mitis ostendit. Quia paterna clementia mavult per multimoda incommoda negligentem corrigere filium, quam punire peccantem; mavult nutantem ac dubium ad servitium suum habenis piae moderationis attrahere, quam errabundum et per saeculi praecipitia lapsantem acriore verbere coercere. Ipse est enim indulgentissimus paterfamilias, qui animam suam ponit pro ovibus suis. Ipse est bonus pater, qui ovem perditam ad caulas dominicas mavult propriis humeris reportare sollicitus, quam stimulis urgentibus revocare districtos. Ipse est pater pius, qui male prodigo filio, et praeceptae substantiae decoctori, ad se vel sero redeunti non solum crimina anteriora non imputat, verum etiam praemia amissa multiplicat, dum ulnis fovet, osculis permulcet, muneribus ditat, doctrina confirmat, non tantum ad ejus indignatus abscessum, quantum laetatus ad reditum (Luc. XV). Ipse enim horum omnium nominum in se effectus affectusque suscepit, ut sicut dicit Apostolus, multifarie multisque modis (Hebr. I, 1) nos erudiret verbis, instrueret disciplinis, provocaret beneficiis, informaret exemplis, reconciliaret prece, redimeret passione, vivificaret morte, immortalitate donaret, justificaret resurrectione, ascensione portaret. Et reconciliatos per sanguinem suum, in eam, a qua excideramus, Patris gratiam reformaret. Ipse enim est apud Patrem propitiatio nostra (Joan. II, 2), sine cessatione suggerens pietati suae: Pater, non solum pro his rogo, sed pro his qui credituri sunt in me per verbum illorum (Joan. XVII, 9). Pater, volo, ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Ibid. 24). Pater, ignosce illis, nesciunt enim quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Ipse nobis quotidie per apostolum suum clamat: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt; qui enim diligit mundum, non est caritas Patris in eo. Quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae humanae, quae non est de Patre, sed de mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 16 seq.). Ipse in Evangelio blanditiis invitat, muneribus provocat, adhortatione sollicitat, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28), et reliqua. Ut quasi jugum salutaribus subdentes colla praeceptis, salutari suo libertatis et misericordiae currui subjungamur, et ideo auderemus revocantem sequi, audire clamantem, blandientem modo non spernere; ne sentiamus postmodum judicantem: quo judicio? Sicut ipse in Evangelio praemonere et docere dignatus est: Cum in majestatis suae sede consideret (Matth. XIX, 28), quando non solum merita ponderaturus et facta, verum etiam verba est discussurus et vota. Quem hic nunc viderit salutaria sua praecepta negligere, et admonitiones suas saluberrimas superba mente contemnere, non solum cum stultis a janua regni coelestis excludet (Matth. XXV, 3), verum etiam partem ipsius cum infidelibus deputabit; ut cum quibus habet in saeculo societatem, cum iisdem in aeternum habeat portionem (Luc. XII, 46).

EPIST. XXIII. Filio Constantio Ruricius episcopus.

Quamlibet Baccho, symphoniis, et diversis musicis, nec non etiam et puellarum choris te deditum esse cognoverim, tamen quia bonum est ab his, dum pervalde fervet adolescentia, aliquoties respirare, et magis Domino vacare, quam Libero, parentibus quoque operam dare, quam cantibus; moneo ut crastino, quod erit quarta feria, Brivae temporius tamen, quod te facturum minime credo, mihi jejunus occurras.

EPIST. XXIV. Aliud mihi, Deo teste promiseras, quod ipsum deberes colere, non Januum; cujus criminis etiam me vis esse consortem, ut ego ad hunc errorem colendum delicias subministrem, et oleum incendio superfundam. Quod neutro nostrum noveris expedire. Sed dices fortasse, Pollicitus es. Quo ore a me promissa perquiris, cum tu sacramenta violaveris? Unde dabis veniam meae promissioni, quandiu te huic servire cognovero parsioni. Ne confirmare videamur pactum, cujus reprehendimus factum; et simus scandalo, cujus esse debemus exemplo.

EPIST. XXV. Ruricius Apollinari suo salutem.

Quia nostri curam semper gerere pro mutua caritate dignamini, indico sollicitae pietati et piae sollicitudini vestrae, nos non parvum quidem, sed, Deo propitio, voluptuosum, a vobis reversum, sumpsisse negotium, quod nobis plurimum prodesse possit, si aut intentionem intellectus, aut intellectum sequeretur ingenium. Sine causa enim solis ortum caecus exspectat. Ille quidem videntibus semper exoritur; non cernentibus vero jubar ipsius, quasi nubibus semper operitur. Sollium enim nostrum domnum patremque communem, quem transcribendum sublimitati vestrae dedisse me dixeram, legendum recepi. Cujus lectio sicut mihi antiquum restaurat affectum, ita prae obscuritate dictorum non accendit ingenium. Quamlibet ipsum post tam longi temporis spatium caritatis igniculum scintillis suis inter oblivionis favillas utcunque relucentem, nonnunquam et suspiriosis fletibus excitemus, et interdum dulcibus nobis fletibus irrigemus; quo tamen illo imbre perfusus quanto magis inficitur, tanto magis incenditur; quia per lacrymarum copiam desideriorum atque affectuum crescit flamma, non deficit. Hunc ergo, si Dominus piae definitioni vestrae tribuet, ut fautor, effectum, vobis praesentibus percensere festino et effici discipulus de magistro. Quia non me pudet etiam in hac aetate, nec piget discipuli arripere industriam, dummodo affecta aetate artis consequar disciplinam. Prius enim quilibet debet discere quam docere. Quia praepropere doctoris usurpat supercilium, nisi discipuli susceperit ante famulatum. Quid enim justius quam ut ipse sis paterni interpres eloquii, qui universa quae ille conscripsit, non tam de codicis membrana, quam de cordis potes pagina proferre? Cujus vos esse filios non solum generositate prosapiae, verum etiam et eloquentiae flore, et omni virtutum genere comprobatis: quae bona vobis non tam doctrina contulit, quam natura. Quia rivus de fonte prorumpens licet fluendo proficiat, et plenitudinem currendo conquirat, auctori tamen unde sumit vocabulum, debet et meritum. Quem si divina clementia usque ad hoc tempus superesse voluisset, sicut jam tum de vestra imitatione laetabatur, ita nunc de perfectione gauderet; cum spem ad rem cerneres pervenisse; nec sibi invideret aequalem, quem optaverat esse meliorem.

EPIST. XXVI. Quamlibet per diaconem Justum non meruerim litteras benigni pectoris et facundioris accipere, quibus et erudiretur ingenium, et desiderium pasceretur. Ego tamen, qui malo affectuosus rusticus, quam urbanus impius judicari, scribendi opportunitatem mihi perire non passus sum; utpote qui mihi nollem, non dicam occasionem scribendi, sed nec videndi vos, unius saltem horae spatium deperire. Ideoque salve plurimum dico, et rogo ut sine communi detrimento, et utriusque compendio, nos semper, opportunitate porrecta, litteris vestris illustrare dignemini. Quia quod nobis in affectu impenditis, non expenditis; quod tribuitis, non amittitis; et quod nobis in charta transmittitis, vobiscum in corde retinetis.

EPIST. XXVII. Ruricius Ommacio suo salutem.

Sic a pietate vestra discessi, quod a vobis penitus non recessi. In eadem vos parte hominis inferioris exhibui, in qua vobis remansi. Scio quia ibidem remansi, unde me nec insidiator antiquus potuit, neque recens consiliator [ conciliator ] excludere. Unde etiam sententia illius vos sapientissimi Salomonis admoneo: Fili, ne derelinquas amicum antiquum, novus enim non erit similis illi. Vinum novum amicus novus; veterascet, et cum suavitate bibes illud (Eccl. IX, 14). Et ideo nos veterascamus in amicitiis, et de die in diem affectibus innovemur. Quod si amicus relinquendus non est, quanto magis pater, qui erudiit, qui nutrivit, qui adjuvante Domino ad sacerdotium usque perduxit: cui fortasse etiam juxta divinam misericordiam lucis istius debetur usura! Sed haec ego beatitudini tuae scribo, non quasi aliquid imputans, aut exprobrans, sed ut filio carissimo, quem sine ullo naevo cupio in hoc mundo impietatis incedere, et purum atque immaculatum in illo die judicii coram Deo, et angelis ejus, ac congregatione carnis totius apparere. Saluto itaque unanimitatem tuam, et rogo ut pro me orare digneris, simulque cum opportunum vobis fuerit, nos tanti habeatis visitare. Vale.

EPIST. XXVIII. Ruricius Eufrasio suo salutem.

Miror sanctitatem vestram post tantorum et talium virorum judicia potius quam rescripta inscitiae meae quaesisse sententiam. Quod vos magis pro necessitudine quam necessitate fecisse conjicio; ne cujus tanti habetis praecipuum in animo tenere cultum, videremini in negotio praetermisisse consensum. Unde gratias ago individuae mihi in Christo germanitati vestrae, quod ita de nobis praesumere et judicare dignamini, ut nihil habeamus aut in caritatis simplicitate subdolum, aut in veritatis puritate fucatum. Reddo itaque debitum unanimitatis officium, et de causa qua mihi scribere dignati estis, idem me quod et fratres nostros sentire significo. Sed quid facto opus sit, vel quid mihi potissimum fieri debere videatur, per diaconem vestrum verbo fideliter intimavi, quia . . . . m. fuit litteris indicare. Ora pro me.

EPIST. XXIX. Ruricius Eracliano suo salutem.

Qui se reum de officio esse cognoscit, prius supplicare debet quam audeat salutare. Quia sicut importune occurritur imputanti, ita opportune remittitur confitenti. Et ideo nos nostram in palam pro duximus noxam, ut facilius pervenire possimus ad veniam. Quia non relinquitur locus imputationi, eum aditus patuerit deploranti, secundum illam sententiam: Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris. Non enim praevalebit accusantis invidia, ubi humilitas praecesserit supplicantis. Quamobrem nos si jam excusando diluimus culpam, veniamus ad causam. Salutem ergo tantam dicimus pietati vestrae, quantam potest affectus intelligere, et non potest sermo proferre; quantam sentire possumus, et non valemus exponere; quantam potest interioris mens desiderio calefacta concipere, et non potest lingua exterioris asserere. Unde gratias agentes ipsius caritatis auctori, qui eam in cordibus vestris est dignatus inserere, oremus ut praecipuum sua largitatio munus in nobis custodire semper, et jugiter dignetur augere. Quia juxta Apostolum ipsa est eminentior via quae ducit ad vitam. Quod superest, specialiter quaeso, ut communi patrono nobis quotidie supplicetis. Quia, sicut legitis, multum valet oratio justi assidua. Et sicut ipse Dominus noster in Evangelio dicit de illo qui tres panes ab amico suo noctis tempore, importune quidem, sed salubriter, quod improbitati praestitum fuerit insistentis, quod negabatur amicitiis flagitantis. Reliqua per portitorem verbo mandavi, quae longum fuit litteris indicare. Unde sicut principium epistolae continet, rogo ut pro tarditate veniam dare dignemini. Vale.

EPIST. XXX. Ruricius episcopus Capilluto filio salutem.

Gratias ago pietati vestrae quod me consulere de civitatis ordinatione dignamini; cum vobis sufficere, Deo propitio, satis abundeque possitis. Et ideo quia quod vobis et fratribus vestris placet, nobis displicere non debet. Bene facitis, ut hominem quem communis consensus elegit, ordinetis. Sed admonete illum ut veritati studeat, non falsitati; paci, non perditioni; disciplinae, non discordiae; utilitati publicae, non privatae cupiditati; justitiae, non rapinae. Tueatur bonos, emendet reos: miseros non faciat, sed defendat. Corrigat sontes, custodiat innocentes; ut ita agens magis futuro possit placere judicio quam praesenti.

EPIST. XXXI. Domino illustri semperque magnifico filio Agricolae Ruricius episcopus.

Relectis litteris sublimitatis vestrae, gratias Deo egi quod vos prius revaluisse ordinatione ipsius, quam infirmatos esse cognovi, et nobis anxietatem tolleret, et vobis redderet sospitatem. Quam tamen infirmitatem vobis clementer illatam, propitio potius quam irato ipso Domino nostro, pro solita ejus pietate, conjicio. Sic enim legimus, quod corripiat Dominus quem diligit; diligit autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Quod etiam in vobis, quantum audio, re probatur; ut ordinatis affectibus vestris, suum vobis insinuaret affectum, et habitu animoque mutato, jugum vobis suae lenitatis imponeret, ut salutari currui suo colla subdentes, dum mandatorum suorum leve onus evehitis, peccatorum gravem sarcinam deponatis. Haec est enim mutatio dexterae Excelsi, dum de peccatoribus justos, de extraneis domesticos, amicos sibi facere dignatur ex servis. Superest ut nunc conversionem quam protulistis in veste, probetis in corde; et haec commutatio inter indumentum vestrum habeatur et animum; ut sicut ille sub candidis vestibus habuit hucusque nigredinem, ita nunc sub pullis vestibus operum luce candescat. Peccator enim qua die conversus ingemuerit, tunc salvus erit. Dummodo juxta sancti Pauli apostoli sententiam, sicut exhibuimus hactenus corpora nostra servire saeculo, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibeamus membra nostra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 13). Nec simus quasi timentes Deum, aliud sermonibus praetendentes, aliud habentes in moribus; aliud ostentantes in vestibus, aliud actibus comprobantes ne nos mordeat sermo ille Dominicus, sub vestitu ovium luporum rabiem contegentes. Quia oculus ille divinus, sicut scriptum est, omni loco bonos speculatur et malos. Sine dubio, quem ad se integro corde transire conspexerit, ipse in cor illius jugi habitatione descendet, ut eo habitatore non careat, cui se praeparavit habitaculum. Gratias itaque Domino nostro super tam inenarrabili ejus bonitate in commune referamus, qui mavult servos monere quam perdere; corrigere, quam punire; et pro usura brevis vitae perpetua regna donare. Quod superest, saluto plurimum, et ancillam vestram vobis peculiari insinuatione commendo: quamlibet hoc salva vestra pietate non egeat; ut quo eam suscipere tanti habuistis affectu, semper foveatis, indultuque largitate divina utrosque nos sibi paravit obnoxios; vos avos faciens sua fecunditate, nos proavos. Domnam filiam meam desiderio et honore, quo dignum est, sospito. Ob cujus, si facultas esset ambulandi, erat voluntas promptissima vos visendi; ut quam interioribus oculis pro affinitatis ipsius conjunctione jugi recordatione conspicimus, exterioribus cerneremus. Opto bene agas.

EPIST. XXXII. Domino sancto et apostolico, omnique a me honore et amore specialius colendo fratri Caesario episcopo Ruricius.

Frater et conpresbyter noster Capillutus dupliciter hac vice nobis gratus apparuit, dum et ipse nobis jam diu desideratus occurrit, et quamdam vestri praesentiam nobis per vestras litteras repraesentat. Quo redeunte has reddere procuravi, quibus debitum beatitudini vestrae rependo caritatis officium. Quod vero scribitis, cur ad synodum, sicut collocutio habuit nostra, non venerim, fecit hoc infirmitas, non voluntas. Ipsi enim recolere potestis quam fessum me Burdigalia [forte Burdigali ] videritis; et hoc hyeme, quando esse soleo fortior solito. Quia aestivis diebus etiam in hospitio meo, et locis frigidis, ipsam consuetudinariam infirmitatem sustentare vix valeo; ne dicam, quod illos coetus [ aestus ] regionis illius ferre quiverim, si venissem. Unde magis spero ut pro me orare dignemini, et ad tempus aliud, quod intimatis, si Deus vitam cesserit, venire vultis, nobis per hominem vestrum maturius indicetis. Quia litteras vestras ad me modo tardissime venisse significo. Quia etsi non pro dignitate, vel pro aetate, non debemus tardius quam alii commoneri, qui fortasse (ut minus prudens dicam) merebamur ambiri. Quia si aliis nomen urbium praestat auctoritas, nobis auctoritatem demere non debet urbis humilitas. Siquidem multo melius, multoque eminentius est, civitatem de sacerdote, quam sacerdotem de civitate noscere.

EPIST. XXXIII. Domino sancto et apostolico mihique in Christo Domino speciali cultu affectuque caeteris praeferendo patrono Sedato episcopo Ruricius episcopus.

Dum scribendi vobis omnis pectoris mei animus vos sitiens occasionem frequenter inquirit, aliquando diuturna meditatione pertractans reperit idoneum portitorem, per quem et silentia longe disrumperem, et sibi spiritales delicias postulare, oris vestri cupiens rore respergi. De qua, credo, siti sanctus Psalmista dicebat: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). Illa nimirum aqua ariditatem corporis sui restinguere sobria ebrietate desiderans, de qua Dominus noster in Evangelio clamare dignatur: Si quis sitit, veniat et bibat. Flumina enim aquae vivae de ventre ejus fluunt (Joan. VII, 38). Hanc aquam Samaritanae etiam idem Dominus offerebat, hoc est, Ecclesiae ex gentibus congregandae dicens: Aqua quam ego dabo, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). Hanc aquam si quis fidelis non gustu tantum summo tenus ore libaverit, sed totis animae visceribus appetens conviva sorbuerit, protinus in laudem Domini omnipotentis erumpit; et hoc incipiet ructare quod biberit; sicut beatissimus evangelista atque discipulus, qui super pectus Domini recumbere meruit, mysteria regni coelestis audivit, et in illam vocem quam ante nullus audierat, clamavit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Hoc erat illud Verbum, quod sine tempore a Patre genitum, in tempore creatur ex matre, ut creator fieret; ut esse possit humanitatis quaedam portio, divinitatis totius plenitudo; et plenitudinem humanitatis portio ipsa humanitatis sua passione redimeret; dum imago invisibilis Dei, forma fit servi; ut possit impassibilis pati, incomprehensibilis capi, immortalis mori, qui mortem occumbendo perimeret, ut vitam resurgendo repararet. Sed quid ego oblitus mei, avidus tui, quasi de hujuscemodi rebus tecum colloquens, et inde in desiderium tui vehementius perardescens, restinguere sitim meam velut quodam dilectionis rivulo festinans, inscrutabilia et inaccessa pertentans, quid loquar, qui loquar, cui loquar non considero. Sed dabit, ut confido, veniam pietas, quam committit affectus. Quia caritas omnia sustinet. Salve itaque plurimum dico individuo mihi pectori vestro, et rogo ut pro me incessanter orare dignemini, simulque etiam partem corporis mei, per quam vobis has trado, peculiari insinuatione commendo, ut in illis, quam me diligatis integre comprobetis. Quos vobis eo arbitror fore cariores, quia meam vobis secum deferunt portionem. Quibus quidquid dignati fueritis dilectionis impendere, nobis vos conferre cognoscite. Quia si, juxta sanctum Apostolum, minus membrum majori in dolore compatitur, et majus procul dubio in minoris prosperitate laetatur (I Cor. XII, 26). Et ita demum fit, ut omnibus usquequaque membris in pace et quiete compositis, caput, totius corporis rector ut pote et dominator, exsultet. In quo capite omnia membra jubentur aspicere, dicente propheta: Sapientis oculi in capite ejus (Eccl. II, 14). Quod alius propheta evidenter exponit dicens: Oculi mei semper ad Dominum, quia ipse evellit de laqueo pedes meos (Psal. XXIV, 15). Et iterum: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo (Psal. CXXII, 1). Erigamus itaque oculos cordis nostri ad Christum et in mundi istius nocte manus nostras operibus fructuosis extollamus ad Dominum, et ipse caput nostrum esse dignetur, et nos adhaerere capiti nostro, ut illa corporis sui membra esse mereamur, ut de hoc saeculo discedentes, tanquam exitu Israel de Aegypto dicere redemptori nostro possimus: Adhaesit post te anima mea; me autem suscepit dextera tua (Psal. LXII, 9). Cum ea diebus ac noctibus fuerit in corporis hujus carcere meditata, unde non confundatur ad vota. Ora pro me.

EPIST. XXXIV. Domino sancto et apostolico mihique in Domino speciali cultu affectuque caeteris praeferendo patrono Sedato episcopo Ruricius episcopus.

Per arciatrum [ archiatrum ] Palladium litteras fecundi cordis et facundi oris accepi, quae nos ad visionem mutuam voto pectoris invitabant. Sed quid facimus, quod desideriis animorum nostrorum diversa membrorum resistit infirmitas? dum vos nimietate robusti, nos tenuitate exesi corporis impedimur: dum vos alieni, et quatuor pedes ferre nequeunt ponderosos; me etiam proprii et duo sustinere prae defectione vix possunt. Quo fit ut implere communia vota nequeamus. Ego enim (testis est Dominus) quod si valuissem, ad synodum condictam omni aviditate venissem. Sed mea disposita itineris voluntate necessitas imbecillitatis inhibuit. Quia aeres [ aerem ] regionis illius praesertim hoc tempore ferre non poteram: quod et vos ita credere confido, et pravos ad aliud derivare non dubito. His itaque sufficienter, ut potuimus, indicatis, salutatione animi desideranter impensa, si dignum ducitis, transmisi vobis caballum, qualem vobis sciebam esse necessarium, mansuetudine placidum, membris validum, firmum robore, forma praestantem, factura compositum, animis temperatum, scil. nec tarditate pigrum, nec velocitate praeproperum, cui frenus ac stimulus sit sedentis arbitrium, cui ad evehendum onus et velle suppetat pariter et posse: ita ut nec cedat superposito nec deponat impositum. Superest ut rescripto, quomodo vobis placeat, indicetis. Quamlibet ita de individuo mihi corde praesumam, quod vobis etiam mala a me commissa, non dicam transmissa complaceant. Tanta est enim integri vis amoris ut in amicum [forte amico ] nil displiceat, cum magis malum displicere debeat. Et hinc illud est, quod judicia hominum aut amore praepediantur, aut odio ut recta non proferantur. Vos vero, quos nec odium exasperat, nec inflammat invidia, et jocos nostros libenter accipite, et de sospitate vestra vel actibus affluenter instruite, ut dum vos diutius legimus, copiosius imbuamur. Ora pro me.

EPIST. XXXV. Domno sancto et apostolico, mihi in Christo Domino specialiter excolendo, fratri Caesario episcopo, Ruricius episcopus.

Qui occasiones scribendi nobis invicem pro mutua caritate inquirimus, oblatas praetermittere non debemus; ut conferat nobis quamdam praesentiae portionem sermo meditator [forte mediator ]; qui emittitur, nec amittitur; tribuitur, et habetur; videtur discedere, nec recedit; a me dirigitur, a te suscipitur; a me scribitur, a te legitur, nec tamen dividitur; cum quasi divisus, integer tamen utriusque corde teneatur. Quia verbi more divini traditur, et non egreditur; confertur indigenti, et non aufertur auctori; accipientis lucrum sine dispendio largientis; ditans inopem, nec attenuans possessorem. Ideoque veniente illo nepote meo dulcissimo Parthemio has per ipsum dare non distuli; ut et meam praesentiam vobis litteris exhiberem, et ipsum pariter commendarem: cui quidquid dignati fueritis dilectionis impendere, nobis vos praesentare noveritis. Simulque etiam peculiarius rogo ut pro me ipsisque pignoribus nostris incessanter oretis, nec impediant affectum amorum nostrorum spatia interjecta regionum; quia qui in Domino, qui praesens est ubique, se diligunt, non credendi sunt disparati corpore, cum pariter in eo mente jungantur. Ora pro me.

EPIST. XXXVI. Ruricius episcopus dulcissimis nepotibus Parthemio et Papianillae.

Postquam pietas vestra discessit, dimidium esse me sentio; quia maximam mei partem, hoc est, interiorem hominem, residente corpore, vobiscum ambulasse cognosco, ita tamen quod et vos in pectore meo, quod hic remansit, manere conspicio. Saluto itaque dulcedinem vestram, et ut verborum meorum memores sitis admoneo, quia certum est vos juxta Salomonis sententiam posse in bonis Deo dirigente proficere, si seniorum consilia et amori habeantur et usui apto bene agatis.

EPIST. XXXVII. Ruricius episcopus fratri Pet. . . . .

Quia obedientia sacrificiis antefertur, idcirco rusticitatem meam malo prodere quam perdere caritatem: Scientia enim inflat, caritas, ut ipsi melius nostis, aedificat (I Cor. VIII, 1). Quamobrem quia jussistis ut vos per singulas occasiones et de meis actibus facerem certiores, et desiderium vestrum, quod mihi non meo merito, sed generali et insita vobis dilectione dependitis, alloquio temperarem; me quidem Deo propitio fotiorem, sed heu! plenum et omne hospitiolum nostrum diversis incommodis laborare significo. Peculiarius rogo attentius Domino supplicetis, ut qui nobis incolumitatem vestris orationibus reddidistis, et his opem ac medelam divinae misericordiae intercessionis vestrae patrocinio conferatis. Ora pro me.

EPIST. XXXVIII. Dominis sublimibus et magnificis filiis Eudomio et Melantiae Ruricius episcopus.

Quam gravis mihi orbitatis vestrae sit luctus testis est pectoris mei conscius Deus; quod verbis sublimitati vestrae indicare non possum. Nam ita animum meum doloris vestri passio sauciavit, ac si unum de propriis affectibus [forte affinibus ] perdidissem, quia me vobis proximum et quodammodo consanguineum bene mecum agendo fecistis. Atque ideo quia labores et angustias nostras frequenter in vobis pro vestra dignatione suscipitis, justum est et nos vestris, cum acciderint, participare moeroribus. Si enim juxta Apostoli (I Cor. XII, 26) sententiam, unius corporis membra sibi invicem compatiuntur et condolent, decet nos quoque, eorum incommoda saepe percipiamus. Dolemus itaque casui vestro, et planctibus vestris interesse nos credimus. Sed quid facimus domini filii? Equidem voluntati divinae resistere nec possumus nec debemus, et omni sollicitudine praecavere, ne dum dulcia nobis pignora nimio dolore deflemus, blasphemi quidem et injuriosi inveniamur in Domino, et gravius animas nostras auctor ipsius mortis, inventa occasione, confodiat, quam carorum amissione percussit. Ideoque in omni amaritudine vel dolore ad Deum nobis est refugiendum, et ad illum omnes casus nostri toto corde referendi, qui sanat vulneratos, qui relevat moestos, qui consolatur afflictos. Et illa sancti Job sententia omnino dicenda, est: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Et ille hoc quando dicebat, decem filios cum omni facultate perdiderat: Nec tamen blasphemare aut damno aut dolore compulsus est. Sicut dicit Scriptura: In omnibus quae accidebant ei, nihil peccavit labiis Job (Job II, 21). Quod ego et pietati vestrae scribere pro mutua caritate praesumpsi, ut dolorem animorum vestrorum, quem litteris meis mitigare non poteram, vel divinis eloquiis utcunque moderarer. Et vere, si mihi quasi vestro creditis cordi, non minimum potestis capere de Christi Domini voluntate solatium, quod quatenus immaturus manebat interitus, talem eum dignatus est assumere, qualium regnum docet esse coelorum; ut et patronum haberetis ex filio, et minus doleretis amissum, quem a Domino videbatis assumptum. Opto bene agatis.

EPIST. XXXIX. Domino sancto et apostolico in Christo Domino cultu affectuque specialius excolendo patrono Victurino [Victorino] episcopo Ruricius episcopus.

Frater et compresbyter noster Capillutus, licet apices vestros nobis non detulerit in charta relegendos, tamen totius [forte potius ] exhibuit in corde conscriptos: unde eos nec fur auferre, nec violentus eripere, nec imber eluere, nec vetustas possit abolere dum mihi fidelis admodum vestri pectoris consors et deditissimus delator saepius inculcat, et dulcius, qualiter me et quam assidua dilectione de me ruminetis. Non quod in me sit unde caritatis vestrae pascere possitis esuriem, qui solidos et nunquam perituros cibos et accipere soliti estis et dare; sed quando fortior esca defuerit, tenuitatem nostram pro lactis poculo sorbeatis, ut desiderium pii cordis et puri alimento innocentiae temperetis. Nec mirum est hoc tamen in vestra virtute miraculum, ut diligatis venerantes vos, qui odientes amare consuevistis. Siquidem et ad augendam circa nos caritatem vestram, duo lumina nostra detinetis, Aurelianum dico atque Leontium: pro quorum spe et consummatione rogo ut indesinenter divinae misericordiae, sicut vos confido facere, supplicetis, et cum illis iterum pro nobis semper oretis; quia fiducialiter credo, quod profectioni vestrae, et illorum insipientiae, pro ipsa adhuc teneritudine, a nutritore Domino nil negetur. Salutem itaque uberem dico pietati vestrae, quantum potest promere oris affectus, non quantum cordis poscit affectus. Et rogo ut praefatos dulcissimos stimulos pectoris mei nostro nomine sospitetis; nosque, quotiescunque se opportunitas porrexerit portitoris, benedictionis vestrae imbribus irrigetis. Ora pro me.

EPIST. XL. Ruricius episcopus Apollinari suo salutem.

Affectus sublimitatis vestrae in visceribus nostris violentus exactor est, et amori vestro me potius quam pudori meo servire compellit; dum non considerat, quo sermone, qua pagina; tantum vestris imperiis obsequamur. Cogitis enim nos auribus peritiae vestrae verbis rusticis injuriam frequenter inferre, dum apices nostros saepius vultis accipere: pareo voluntati vestrae, pareo jussioni. Malo enim de meipso tibi magis quam mihi credere. Quia pietatis, non potestatis est, quod jubetis. Et ideo, quae displicuerint emendabitis procul dubio potius quam prodetis. Siquidem nihil est imperiosius caritate; cui quisque toto corde se dederit, libenter et vincula illius impacta patietur, et onera illata portabit, dum praecipientis imperium non invitus excipit, sed devotus exercet. Praestabit itaque divina misericordia ut tumultibus temporis hujus, vel necessitatibus, aut dilatis in perpetuum, aut parumper oppressis, citius fructus nos faciat de nostra carpere praesentia, ut desideria, quae incitantur affectibus, aspectibus mitigentur. Finit.

EPIST. XLI. Domino devinctissimo et mihi omni honore venerabili fratri Leontio Ruricius.

Gratias ago, quod et nostri curam gerere, et novitate olerum, quae libenter habere nos nostis, nos reficere tanti habuistis; quod et consuetudini praestatis pariter et amori. Ideoque redeunte puero vestro, reddo reciprocum sospitationis officium; et ut de suscepto, Deo propitio, officio indesinenter cogitetis admoneo. Quia Deus non initium boni operis, sed finem requirere comprobatur, dicens: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Praestabit, ut credimus, misericordia ipsius, ut qui poenitendi vobis animum inspirare dignatus est, ipse vobis et in agendo virtutem, et in consummatione plenam tribuat pro sua miseratione resmissionem, qui solus potest et sanare corrupta, et reparare collapsa, et delere commissa, et abdere praeterita, conservare praesentia, et donare ventura. Finit.

EPIST. XLII. Ruricius ad domnum Constantium.

De deliciis transmissis gratias ago, et quantum indicastis, tantum me utrarumque avium suscepisse significo; simulque etiam per pueros ipsos, qui nobis haec detulerunt, tergus aprunum me pietati tuae indico transmisisse; ut dum nos volatilia quae transmisisti deliciamur, tu bipede de quadrupede facto satieris. Cujus tamen malo carne, quam vita capiaris quia qui semper de saecularibus cogitat, et jugiter terrena meditatur, huic animanti Scriptura divina merito comparatur. Quia de omnibus animalibus solus homo sublimis creatus est, et effectus, ut auctorem suum semper coelo intentus aspiciat, non mundalia opera solo incessabiliter defixus exerceat.

EPIST. XLIII. Ad domnum Ambrosium episcopum Ruricius episcopus.

Apostolica praecepta nos commonent ut a quibus divina percipimus, eis terrena praebeamus, quod nos vel in hac duntaxat parte servantes, pro coelestibus opulis, quas nobis et sermone vivo, et patrum tractatibus ministratis, legumina marina transmisimus. Per haec nil nos habere proprium comprobantes; siquidem et a divinis bonis sumus, quae vos tribuitis, peregrini, et nos peregrina transmittimus. Itaque quia nos a marinis coelestibus exsulare, et solis terrenis sedibus incubare cognoscimus, a vobis specialius postulamus, ut haec aliena a nobis libenter accipere, et vestra nobis dignemini frequenter impendere. Illud sit affectionis, hoc ministerii; illud doctrinae praestatur, hoc gratiae.

EPIST. XLIV. Ad domnum Hispanum Ruricii episcopi.

Ago gratias quod dum nobis dona nomine, re spolia transmittitis, pietatem vestram erga me sincerissimam comprobatis, qua nos amplius quam deliciis delectamur. Siquidem inde esuriem corporis compescemus, hinc cordis: inde ventri transitorium porrigimus pastum: hinc vero animo mansurum praebemus affectum. Proinde tam amori quam muneri vestro gratias repensantes, reciprocis pietatem vestram plurimum sospitamus. Et quia de nostra dignaris esse salute sollicitus, juxta vota pietatis vestrae me valere significo, simulque deposco, ubi sanctum pascha facturi sitis, me recurrentibus in struatis. Finit.

EPIST. XLV. Ruricii episcopi ad presbyterum Albinum.

Ubi ad me communis luctus nuntii rumore pervenit, quod tamen miratus sum, quod non hoc prius ex germanitatis vestrae relatione cognovi, ipse ad vos requirendos continuo venissem, nisi me dierum horum reverentia retardasset. Has transmisi, quibus spero, ut me excusatum habere dignemini, et filiam nostram, quam audio se vehementer affligere, ad vicem meam, tam ex ratione quam ex vestra auctoritate consolemini, quod Dominus noster de servo suo, et quando voluit, et quod voluit, fecit. Et ideo contra voluntatem Domini venire videbitur, cui displicet divina praeceptio: utique divina; quia animam nostram ille solus, cum voluerit, ex corpore potest educere, qui fudit in corpore. Et idcirco luctus iste nimius, qui videtur esse pietatis, magis ex diaboli consilio quam ex pietate descendit; ut cum dolor consolationis impatiens querelis suis Deum impietatis exprobrat, qui praemisit Filium per humanam concitionem, per incredulitatem animam perdat. Plangant mortui mortuos suos, quos resurrecturos esse non credunt, qui animam cum carne aestimant interire, quibus nulla de beatitudine animae, nulla de corporis restauratione fiducia est. Nos vero, qui spem resurrectionis habemus in Christo, qui animas nostras, juxta pollicitationem ipsius Domini, in sanctorum finibus credimus collocari; ad ipsum nos corde et orationibus conferamus; et consolationi de ipsius promissione capiamus, quod credentes in se secum vivere faciat. Nec ullus apud eum nisi infidelis mortuus judicetur. Et ita planctus nostros, sicut Scriptura nos edocet, temperemus, dicens: Luctus sapientis septem diebus, impii vero omnes dies vitae suae (Eccli. XXII, 13). Sicut scimus illum mortuum corpore, anima vero pro innocentia sua Deo vivere; ita nos viventes corpore, corde moriamur. Finit.

EPIST. XLVI. Ruricii episcopi ad Taurencium.

Ago gratias promptissimae in Domino devotioni, et sincerissimae erga me caritati vestrae, quae divinae bonitatis imitatrix, id quod me sibi prospicit supplicandum, priusquam rogetur, et nostrum praeoccupare benevolentia sua festinat officium; dum non solum custodire, verum etiam augere in istum sibi gessit [ ingessit ] affectum, quem idcirco beneficiis anticipando laetificat, quia ad modicum contristare formidat. Et ideo mavult offerre tacenti gratiam, quam praestare poscenti: sciens procul dubio, plus esse in eo meriti quod spontanea benignitate defertur, quam quod precibus indulgetur. Siquidem horum unum non nisi necessitate datur necessitudini; aliud vero saepe etiam precatoris sedulae dimittitur improbitati (Luc. XI, 8). Unde salve reciprocum dicens, depietatis vestrae promissione securus, puellam vestram in rem directis pueris vestris, consignasse significo: cui confido quod juxta pollicitationem vestram, non solum veniam, sed etiam gratiam pro nostra intercessione tribuatis.

EPIST. XLVII. Ruricius domino venerabili fratri Joanni.

Manus communis susceptus, quod voluntarie facere debuerat, fecit nunc necessitate compulsus, ut ad venerationem tuam commendatitias flagitaret, et se gratiae tuae, etsi propter negligentiam suam de praeterito ingratus, per insinuationem nostram nunc tamen gratificandus ingereret. Cujus petitioni ideo promptius acquievi, quia credidi, sicut et confido, vos petitioni meae libenter annuere. Unde salutatione depensa spero, ut ipsum pro intercessione nostra recipere tanti habeatis. Et quia hoc, quod debuit, reddidit, usuras illi solidorum ipsorum, non tantum pro precibus nostris, quantum pro divinis praeceptis donare digneris. Quod pro conversatione vestra, qua vos, Deo propitio, per dies singulos audio proficere, sine dubitatione praestetis. Quia ipse nostis, quod ille regnum Dei laetitia et gratulatione percipiet, et in montem Domini glorificatus ascendet, qui pecuniae suae usuram non in praesenti saeculo a proximo suo exegerit, sed a Domino exspectaverit in futuro; nec per dolosa beneficia laqueos laborantibus injicit insolubilium debitorum, sed illius est fenerator et creditor, qui dicit: date, et dabitur vobis, et qua mensura mensi fueritis, ea remetietur vobis. Infidelis utique et iniquus est etiam sibi, qui hoc quod elegit concupiscendum, non vult habere perpetuum. Quamvis enim quicunque multa condat, multa congreget, et infinita diversis nundinationibus acquirat, mendicus de hoc mundo discedet, nisi de rebus suis portionem suam ad aeternam beatitudinem ante praemiserit, dicente Domino per prophetam: Ne timueritis, cum dives factus fuerit homo, et cum nultiplicata fuerit gloria domus ejus. Quia non cum morietur reciptet omnia, neque simul descendet cum eo gloria domus ejus (Ps. XLVIII, 17). Et iterum: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes divitiarum manibus suis (Ps. LXXV, 6). Qui si benigni essent animae suae, illi potius bona sua crederent, qui et idoneus fidejussor est pauperum, et largissimus redditor usurarum. Non ergo cupidus sis, frater carissime, nunc recipere in duplo; quod Dominus redditurum se tibi promittit in centuplum, unde nec a tinea poteris pertimescere exterminium, nec a fure formidare dispendium (Matth. XIX, 29). Quia ipse Dominus noster munerum suorum et largitor et custos est. Finit.

EPIST. XLVIII. Aprunculo episcopo Ruricius episcopus.

Exegit mutui amoris affectus ad individuam mihi sanctitatem vestram sola ex causa litteras destinare, etiamsi non se occasio opportuna porrexerit. Unde per hominem filii mei Leontii has ad apostolatum vestrum dedi, quibus sospitatione praelata, quam ex sententia, Deo favente, valeatis, inquiro. Quia ipsi nostis incolumitatem vestram nostram esse laetitiam; sperans ut, redeunte praefato, nos reddatis de vestris actibus, propitia Divinitate, securos, quos videtis esse de prosperitate sollicitos.

EPIST. XLIX. Ruricius episcopus Cerauniae salutem.

De sincerissima, qua nos pro benignitate animi tui, non pro nostris meritis dignaris excolere in Domino, caritate confidens, securus has ad venerationem tuam direxi, quibus in Domino ac Deo nostro salutem uberem dicens, specialiter rogo ut ea quae per servum vestrum Amandum verbo speravi, si possibile est, nobis sine dilatione praestare dignemini. Quia haec res et nos relevare potest, et vobis nullum potest afferre dispendium; quod ego pro beneficio maximo computabo. Iterum in quo jusseritis, vel usus exegerit, vicem reciprocis obsequiis repensare contendam.

EPIST. L. Ruricius episcopus Censurio episcopo salutem.

Litteras sanctitatis vestrae, etsi per occasionem, accepisse me gratulor. Non enim interest utrum ex necessitate aut ex voluntate, dummodo inter se invicem qui se diligunt colloquantur, et quos corpore locorum intervalla discriminant, animorum ac sensuum colloquia fida conjungant. Quia hoc nobis generale vel maximum virtus diu jactae pietatis indulsit, ut qui nos aspectu carnali non possumus contueri, spirituali cernamus obtutu. Unde redeunte gerulo litterarum has, sicut injunxistis, reddere procuravi, ut et sollicitudini vestrae et mutuae caritati pariter responderem. Salve itaque apostolatui vestro plurimum dependo, et hoc quod apicibus mearum testimonio voluistis agnoscere, utrum Sindilla porcos suos, prudente Foedamio perdidisset; noveritis me apud homines meos, ubi fuerunt, diligenter perquisisse. Sed sicut ante jam noveram magis et istos labatem faciente paci Sindillae perpessos esse, et ipsum porcos suos per perversitatem suam, dum de adversa parte esse se jactitat, amisisse cognovi. Caeterum praefatum Foedamium illi in nullo culpabilem. Nam quod pertulit, nulli nisi debet et omnibus imputare. In qua causa, quantum ego contemplationi vestri, ut homines vestri, aut a custodia liberarentur, aut porcos vestros reciperent, laboraverim, ipsis jam referentibus, plenius potuistis agnoscere; quod propterea necesse non fuit litteris indicare. Vestrum est hominem verum juste ab hujus calumniae objectione defendere, qua meum injuste scriptis agnoscitis sustinere.

EPIST. LI. Ruricius episcopus Stephano suo salutem.

Ita me paucissimis diebus ad cultum suum pietas vestrae sanctitatis illexit, ut cum vos, Deo propitio, corde detineam, et oculis mentis intuear; tamen semper affectu instigante perquiram. Quia scilicet breve videtur omne quod dulce est; ita inexplebile est omne, quod carne [ carum ] est. Et omnipotenti Deo gratias super tam admirabili dono ejus, quod ita generaliter servis suis tribuere ineffabili dispensatione dignatus est, ut hi qui disparantur corpore, animis jungerentur; neque esset aliquid tam longinquum difficile quod mentium obtutibus obviarit. Sed per cordis intuitum ibi se invicem diligentes caritatis contemplatione conspicerent, ubi caritas ipsa consistit. Quo fit ut devinctio vestra, quae in visceribus meis jugi recordatione, dum quotidie renovatur, augetur, amoris vestri mihi vicissitudinem repromittat, animus meus mihi animorum vestrorum fidejussor assistat, dum tantum sibi audet de vestra dilectione praesumere, quantum vobis concupiscit impendere. Salutem itaque beatitudini vestrae plurimam dico, et rogo, incessanter communi Domino supplicetis, ut secundum divitias bonitatis suae atque virtutis, cui omnia possibilia confitemur, ut si in hoc saeculo nos propter vitae istius turbedines ac procellas, et regionum intervalla saepius videre non possumus, vel ad illam urbem quae aedificatur ut civitas (Psal. CXXI, 3), faciat convenire, ad quam nos misericordia Domini poterit perferre, vos merita.

EPIST. LII. Ruricius episcopus Praesidio filio salutem.

Plerumque [ Plerique ] dum me apud individuam mihi sublimitatem vestram non vitae merito, sed amicitiarum privilegio multum posse confidunt, commendatitias a nobis quibus vobis excusentur, inquirunt: quas eis pro officii nostri necessitate negare non possumus; non praesumptionis audacia, sed ministerii disciplina, dum et illis praesentis vitae solatium, et vobis providere desideramus aeternae. Ut et illi per patientiam vestram reserventur ad poenitentiam; et vos per misericordiam perveniatis ad veniam, sicut dicit Scriptura: Quia judicium sine misericordia erit qui non fecerit misericordiam (Jac. II, 13). Quia dixit: Dimittite, et dimittitur vobis (Luc. VI, 37). Procul dubio quem viderit hic facere quod praecipit, in futuro ei restituet quod promisit. Nobis enim illius veritas praesto est, si illi fides nostra non desit. Unde manifestissime potestis advertere absolutionem miserorum vestrorum esse indulgentiam peccatorum; et hoc vestris conferendum precibus, quod vos praestatis alienis, juxta ipsius in Evangelio sententiam: Quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 2). Idemque pro Urso et Lupo, qui ad me, quasi vobis peculiarius, sicut superius dixi, caritatis jure devinctum, pro criminum suorum intercessione venerunt, precator accedo; ut primum Deo, deinde nobis hoc, quod commiserunt, donare digneris; nec nos de eorum damnatione confundas, qui se jam tum absolutos esse, quando ad humilitatem meam deducti sunt, crediderunt.

EPIST. LIII. Ruricius episcopus Rustico filio salutem.

Extra affectum consuetudinarium et probatum et humanitatem nobis dignaris impendere, dum usibus tuis detrahis, quod nostris largiaris expensis. Quia puero vestro referente cognovi, quod piscationis in viscera pro parte Visera nobis jusseras delicias ministrare. Unde salutatione depensa, gratias ago plurimas, exorans divinam misericordiam ut pro honore quem nobis pro ipsius timore dependitis, et praesentium rerum vobis conferat felicitatem, et beatitudinem tribuat futurorum. Finit.

EPIST. LIV Ruricius Aprunculo episcopo salutem.

Sicut litteras sanctitatis vestrae per virum venerabilem Elogium cum gratulatione suscepi, ita has, eodem redeunte, libenter emisi. Quibus apostolatui vestro debitum deponendo [ dependo ] sospitationis officium, simulque deposco ut pro nobis orare dignemini, et id a communi Domino peculiarius postulare, ut jam tandem aliquando in unum venire, et nos videre mereamur; ut caritas, quae secundum sententiam dominicam in pectoribus nostris per absentiam quod peris est [forte longi temporis ], refrixit per praesentiam iterum in sospitis cineribus suscitetur, et vivis vocibus, quasi nobis flatibus veteris amoris redivivum reparetur incendium: quod amore atque virtute ignis illius, quem Dominus misit in terram (Luc. XII, 49), et spinas negligentiae nostrae atque desidiae, vi naturae potentis exurat, tenebras dormientis cordis illuminet.

EPIST. LV. Item alia Ruricii ad ipsum episcopum.

Assiduitas supplicatum supplet in nobis gratiae communis officium, ut hoc quod facere debeamus super mutuae dilectionis affectum, facimus per externae necessitatis imperium; dum alienae tribuimus petitioni, quod propriae debere nos cognoscimus caritati. Ut haec litterarum necessitudo esset ex voluntate necessitudinis jocunda nova calamitate deplorantis extorta. Tamen quia spontaneam scribendi neglegimus gratiam, saltem praetermittere non debemus ingestam. Ideoque per fratrem et compresbyterum nostrum Maxentium, quem nobis frater episcopus ipsius commendavit, dedi, quibus sospitatione depensa, ipsum apostolatui vestro, secundum quod postulavit, insinuo; quia illic notos et amicos habere se dicit, qui eum beatitudini vestrae possint in praesenti plenius intimare, quorum testimonio possit credi, quod assertioni ipsius fortasse non creditur.

EPIST. LVI. Item ad ipsum.

Filii nostri Omacius et Eparchius ad me litteras plenas lacrymis et deploratione miserunt, specialiter deprecantes ut apud sanctitatem vestram pro ignorantiae ipsius filii nostri Eparchii intercessor existerem; confidentes quod pro amore mutuo nihil nobis negare deberetis. Idemque presbyterum nostrum Eusebiolum ad pietatem vestram in hac causa direxi. Per quem saluto plurimum, et rogo ut praefato, sicut decet, sufficienter admonito, indulgentiam errori illius dare pro nostra supplicatione minime iniqua. Sicut in defensione peccati stulte atque infideliter perduranti culpa, donec agnoscat reatum (non) debet relaxari, ita agnitio peccati debet conferre veniam confitenti. Remedium est enim mali confessio non simulata delicti; nec ultioni publicae relinquitur locus, ubi reus conscientia torquente punitur.

EPIST. LVII. Item alia Ruricii ad ipsum.

Ante diem quam litteras vestrae sanctitatis acceperim, compresbyterum meum, sicut ipso referente poteritis agnoscere, ad germanitatem vestram in eadem qua mihi scripsistis causa direxeram. Et quia mihi non solum ipse filius noster Eparchius, sed etiam frater suus flebiliter per litteras supplicarunt, apostolatui vestri precator accederem. Qui et confessione culpae, et deprecatione veniae, et consanguinitatis affectu compulsus, indulsi. Quia vos mihi super hac re scripturos esse non credidi. Sed quia humilitatem meam dignati estis, pro ea quae inter nos est, propitio Deo, caritate, consulere, et nobis utrum justa esset vestra districtio, meis potissimum apicibus indicarem; sciat Dominus noster quod ego factum vestrum et probo, et collaudo, et vehementer admiror. Quia dum uni indisperato per admonitionem gladii spiritale [forte spiritalis ] pro reddenda salute intulistis dolorem, multis contulistis languentibus sanitatem. Multi etenim in Ecclesia qui curari nequeunt verbo, sanantur exemplo. Superest, severitatem misericordia consequatur, ut recipiatis lenitate patris, quem corripuistis auctoritate pontificis. Et juxta illum evangelicum (Luc. XV, 30), invocantes quem nos per omnia et sequi et oportet imitari, qui filio paternae substantiae decoctori, et facinus confitenti non solum veniam clementer impertiit, verum etiam pristinam gratiam libenter indulsit; et nos condoleamus lapso, subveniamus attrito, amplectamur reversum, laetemur inventum. Quod et apostolatum vestrum propterea fecisse certus sum, ut paululum infirmantem filium excluderetis a matre, ut eum ipsi post modicum restitueretis incolumem; et eum contristaretis ad tempus, de quo gaudere concupiscitis in aeternum.

EPIST. LVIII. Ruricius episcopus filio Severo salutem.

Negligentiam nostram atque pigritiam dum vos excusatis, arguitis, et nos beneficiis et officiis vestris agnoscimus debitores. Sed scio hoc sincero amore, quo nos diligitis, facere atque perfecto; quia parum est caritati vestrae, quod nobis tribuitis, dum totos vos nobis et quotidie impendere desideratis. Sed nobis satis superque sufficeret benevolentia, quam prompti animi et assiduitas deesset obsequii. Unde salutatione depensa, gratias ago uberrimae pietati vestrae, quod erga me bonae memoriae patris vestri non solum retinetis, sed etiam vicistis affectum.

EPIST. LIX. Ruricius episcopus filio Sthorachio salutem.

Ago atque habeo uberes gratias pietati vestrae, quod nos negligentiam famulorum nostrorum scire fecistis, dum subvectionem congruam, quam nobis callidus subtraxerat inimicus, benignus subministravit affectus. Quem idcirco nobis Dominus hoc ad tempus permisit inferre, ut et nostram patientiam per injuriam, et vestram erga nos caritatem per compatientiam comprobaret, ac sine dubio facultatis nostrae vobis lucrum operis per beneficium dilectionis afferret.

EPIST. LX. Ruricius episcopus filio Vittameno.

Familiares nos vobis facit vestra dignatio, dum hoc quod a nobis libenter offertur, a vobis gratanter accipitur. Siquidem illud munus acceptabile probatur et dulce, quod non magnitudo insinuaverit, sed commendarit affectio. Quae res facit, ut ad persolvendum vobis spontaneae devotionis obsequium, etiam id habeamus in votis, quod non habemus in verba [ verbis ]. Itaque salutatione depensa, quia centum pera [ pira ] sublimitati vestrae, alia centum filiae meae destinare praesumpsi. Quae si fortasse displicuerint saporis gustu, placebunt, ut confidimus, transmittentis affectu.

EPIST. LXI. Ruricius episcopus fratri Namacio.

Saluto plurimum, et spero ut si secundo crastino non potueris, vel tertia feria ad nos venire digneris. Quia desiderio tuae caritatis accensi, et nos dicimus cum propheta: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Defecit spiritus meus. Ne avertas faciem tuam (Psal. CXLII, 6, 7). Ne moreris adventum, ut pectoris nostri, quod parvi temporis solatio suscitastis, exstinguatis incendium. Finit.

EPIST. LXII. Ruricius episcopus filio Vittameno.

Gratias ago dignantissimae erga me sublimitati vestrae, quod nos de actibus atque incolumitate vestra, quos nostis, Deo propitio, pro amicitiarum jure solicitos, facitis litterarum sedulitate securos. Unde his reciprocum reddo nobilitati vestrae salutationis officium, et me has de Decaniaco ad vos dedisse significo, meamque vobis favore divinitatis, quam vobis placere confido, indicans sospitatem. Praestabit Dominus ut citius hinc regressus vestris merear obtutibus praesentari. Ut cujus benignitate vestra incitastis desideria, visione sollicitetis affectum.

EPIST. LXIII. Ruricius episcopus fratri Claro episcopo.

Apostolatui vestro pro ea quam mihi non pro meis meritis, sed pro benevolentia animorum vestrorum impenditis, caritate, non dicam vicem non possum repensare beneficiis, sed nec tantas gratias quantas meremini, sermonibus explicare. Impendo tamen per litteras debitum sospitationis officium, partemque pectoris mei, in quo affectum vestri aviditate suscepi, paginae collocutione transmitto; simulque deprecor ut communi Domino supplicetis ut citius nos faciat fructum de nostra capere praesentia; quosque suae inspirationis instinctu connexuit, vultuum etiam mutua visione conjungat; ut desiderium in nobis quod accendit affatus, restinguat obtutus. De columnis vero gratias ago; et, sicut jussistis, quia modo propter imminentem hyemem vehicula illo dirigere non possum, post sanctum Pascha, propitia Divinitate transmittam. De minoribus vero sicut verbo mandastis, si inveniri possunt, mihi vel decem necessarias esse significo. Sed si Dominus prospera universa concesserit, antequam vehicula dirigam ad vos hominem destinabo.

EPIST. LXIV. Ruricius episcopus fratri Volusiano episcopo.

Ita quod pejus est, caritatem antiquam, et insitam nobis, partim (quoniam confitendum est) negligentia nostra, partim necessitate temporis, partim corporis infirmitate faciente, longa delebit oblivio, ut penitus immemores nostri facti non solum vos nullis officiis, sed nec litteris requiramus. Miror nobilitatem tuam quasi filium ad me litteras destinare, cum sine ullo respectu religionis aut propinquitatis tibi injuriae nostrae sic placeant, ut eas vindicare non velis. Unde nisi existimationem personae meae, aut officii cogitassem, portitorem litterarum tuarum talem ad te miseram, quales homines meos non matrona vestra, sed domina procax et effrenata nimium perduxit; cujus mores si tu tanto tempore cum famae tuae diminutione, aut voluntarie aut necessitate supportas, alios noveris nec velle ferre, nec esse contentos. Nam quod scribis, te metu hostium hebetem factum: timere hostem non debet extraneum qui consuevit sustinere domesticum.