Jump to content

Epistolae (Salvianus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae (Salvianus)
saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 53

SalMas.Episto47 53 Salvianus Massiliensis Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

183 EPISTOLA I.

O amor, quid te appellem nescio, bonum an malum, dulcem an asperum, suavem an injucundum. Ita enim utroque plenus es, ut utrumque esse videaris. Amari a nobis nostros, honestum est; laedi, acerbum. Et tamen hoc ejusdem est interdum animi, ejusdemque pietatis: cum specie dissentiat, ratione concordat. Amor quippe nos facit nostros amare: amor interdum cogit offendere. Utrumque unum est; cum tamen aliud amoris habeat gratiam, aliud odii patiatur offensam. Quam grave hoc, quaeso, mi dilectissimi, aut quam acerbum est, ut causa odii amor esse cogatur! Quod quidem cum saepe aliis, tum etiam mihi accidisse nunc satis vereor; ut dum adolescentem hunc quem ad vos misi, tradere individuis meis cupio, uni studens, multis molestus sim, 184 et amor ejus offensa sit caeterorum: quanquam hi qui satis diligunt, non cito offendantur. Sed ego insinuationem meam minus gratam fore quibusdam timens, etiam imminutionem gratiae offensam puto. Placere enim dilectis meis plurimum cupiens, molestiam illorum reatum meum credo; et nisi eis satis placuero, supplicium displicentis fero. Quanquam hoc metuendum in vobis omnino non sit; qui totum me in vos recipientes, etiam apud alios pro me timetis. Tantum enim abest ut displicere ego charitati ac sensui vestro possim, ut etiam illud mecum reformidetis ne ego quibusdam forte displiceam, mi dulcissimi ac dilectissimi mei. Adolescens quem ad vos misi, Agrippinae cum suis captus est, quondam inter suos non parvi nominis, familia non obscurus, domo non despicabilis, et de quo aliquid fortasse amplius dicerem nisi propinquus meus esset. Hoc enim fit ut minus dicam, ne de me ipso dicere videar, de illo plura dicendo. Matrem ergo is de quo dico Agrippinae viduam reliquit, probam, honestam, et de qua forsitan audacter dicere valeam, vere viduam (I Tim. V, 3). Nam praeter caeteras castimoniae sapientiaeque virtutes, est etiam fide nobilis, quae omnibus semper ornatibus ornamento est: quia sine hac nihil tam ornatum est quod ornare possit. Haec ergo, ut audio, tantae illic inopiae atque egestatis est, ut ei nec residendi nec abeundi facultas suppetat, quia nihil est quod vel ad victum vel ad fugam opituletur. Solum est, quod mercenario opere victum quaeritans, uxoribus barbarorum locatitias manus subdit. Ita, licet per Dei misericordiam vinculis captivitatis exempta sit, cum jam non serviat conditione, servit paupertate. Haec igitur habere me hic nonullorum sanctorum gratiam non falso suspicans (nec enim nego, 185 ne negator gratiae ingratus fiam. Sed plane sicut habere me eam non nego, ita non mereri me certo scio; in tantum ut etiam si est aliqua in me illa, ego tamen illius causa non sim: quia si qua est in me gratia, ob eos, ni fallor, maxime data est quorum intererat ut gratus essem. Ut verendum forsitan mihi sit ne negans his quod propter eos coepi, non tam meam rem his negare videar quam ipsorum); haec igitur aut id quod est aut plus quam est in me esse existimans, misit ad me hunc quem ad vos ego..... fore ut agente me et annitente amicorum meorum gratia, propinquorum meorum esset auxilium. Feci ergo id quod rogatus sum, sed tamen parce, et apud paucos, ne gratia ipsa ingrate uterer. Commendavi hunc aliis, commendo vobis, licet non aeque aliis ut vobis. Primum, quia commendari satis vobis eum qui est meus, ita ut ipsum me non necesse est. Deinde quia cum me portionem vestri existimetis, necesse est eum qui mei portio est vestri quoque aliquatenus portionem esse ducatis. Postremo, quod commendatio ipsa sicut diversi generis, ita etiam excellentioris est charitatis. Aliis enim commendavi hunc corpore, vobis spiritu; aliis in emolumenta praesentium, vobis in spem futurorum; aliis ob brevia atque terrena, vobis ob sempiterna atque divina: et recte: ut quia carnalia vobis minus quam spiritalia bona suppetunt, illa ego magis a vobis peterem quibus vos magis abundatis. Suscipite ergo, quaeso, hunc ut mea viscera (Philem. 12), et quantum in vobis est vestra; facite, inlicite et adhortamini, docete, instruite, formate, gignite. Christi Domini nostri misericordia tribuat, ut quia ei id magis expedit, qui nunc propinquus meus est et caeterorum, vester esse incipiat potius quam suorum. Admittite, quaeso, hunc in illas beatas 186 ac sempiternas domus, recipite in sacra horrea, aperite coelestes thesauros; et ita agite ac peragite, ut dum hunc in thesaurum vestrum conditis, partem thesaurorum ipsorum esse faciatis. Potens est illa ineffabilis Dei pietas ut, dum eum in consortium spiritualium bonorum adoptatis, divitias quas in ipsum effunditis, per ipsum augeatis. Et sane si quid in ipso est bonae indolis, non magnae vobis difficultatis spes ejus ac salus esse debebit: etiamsi nihil ex vobis audiat, sufficere ei hoc ipsum convenit quod vos videt. Valete.

EPISTOLA II. AD EUCHERIUM.

Eucherio episcopo Salvianus. Ursicinus alumnus tuus salutationem tuam proxime ad me detulit: si non jussus, laudo sapientiam, licet non probem falsitatem: si jussus, miror quod mandare amoris officium quam scribere maluisti, hoc est per servum potius quam per te dare. Arguo itaque hoc et emendari volo; si tamen negligentiae est, non superbiae. Pedissequa enim plerumque novi honoris est arrogantia: licet in te nec generalis vitii opinio admittenda sit, quia prope singularis est mens ac benignitas tua. Unde responderi a te antiquae existimationi meae etiam nunc jugiter cupio, ne si in quibusdam officiorum tuorum mos discrepavit, aliquid in te novis honoribus licuisse videatur.

EPISTOLA III. AD AGRICIUM.

Agricio episcopo Salvianus. Si excusare inofliciositatem meam apud sanctimoniam tuam cupiam, 187 magis accusandus sim, qui inexcusabilem me esse vel non agnoscam prae stoliditate, vel nolim prae superbia confiteri. Non excuso ergo: augmentum enim reatus est, innocentiam jactare post culpam. Quid igitur faciam, cui nec negandi delicti facultas suppetit, nec tuendi? Negare enim manifesta non audeo, et excusare immodica non possum. Confugiendum mihi itaque ad divinarum est remedia litterarum, quae maximorum criminum.

EPISTOLA IV. AD SOCERUM ET SOCRUM.

Hypatio et Quietae parentibus Salvianus, Palladia et Auspiciola salutem. Paulus apostolus, electionis vas, magister fidei et receptaculum Dei, cum omnes epistolas, utpote eloquentissimus vir, dictaverit, quibusdam tamen non suum tantum nomen inscripsit: siquidem in aliis Silvani, in nonnullis Timothei, in quibusdam vero utriusque nomini suum nomen adjunxit. Cur id? Primum, credo, ut simul esse agnoscerentur qui simul scriberent. Deinde ut ii qui separatim ab unoquoque eorum edocti fuerant, scirent omnium non discrepare sententiam. Postremo ut quos singulorum non movebat auctoritas, omnium saltem moveret assensus. Ita ergo et nos exemplorum ingentium parvi imitatores, ad vos, quos natura parentes, fide fratres, honore dominos habemus, non, ut apostoli illi, auctoritate docentium scribimus, sed humilitate famulorum; ut qui hactenus singulorum nostrorum epistolis moti non estis vel nunc omnium obsecratione moveamini, nosque filios vetros neque ex superfluo metus sit;... et simul sciatis esse unum sentire pariter et metuere et 188 aequaliter supplicare: non quia sciamus an vos omnibus irascamini, sed quia nos non possumus causa esse divisi. Idem enim nobis admodum metus est, etiam si non eadem videtur offensa. Charitas quippe mutua facit ut licet vos non utrique forsan succenseatis, uno tamen ex nobis reo, alter sine tristitia reatus esse non possit. Illud sane est quod nos contendere in aliquo et certare mutuo faciat, quod cum ambo filii vestri aequaliter rei simus, plus tamen unusquisque nostrum pro altero quam pro se timet. Parentes charissimi, parentes reverentissimi, interrogari vos quaesumus liceat. Ita possunt pignora sic amantia non amari? Quid tantum mali commeruimus, vel affectus dilectissimi, vel domini reverentissimi, ut nobis nec tanquam filiis reddatur gratia, nec tanquam famulis remittatur offensa? Septimus jam ferme annus est ex quo nulla ad nos tam longe a vobis sitos scripta misistis. Nullis pene in Deum delinquentibus tam longum lugendi tempus imponitur, nullos admodum maximorum criminum..... ut plus amet, scilicet ut patris motus non detrimenta amoris sint, sed profectus; cum quantum coercitio attulerit unius correctioni, tantum correctio reddat mutuae charitati. Quanquam hoc illos magis parentes facere conveniat, qui de nonnullis negotiis veras irascendi filiis causas habent. Tu autem quid succenses, qui ex quo Christianus factus es, etiam falsas habere desiisti? Esto enim, conversiunculam nostram paganus quondam non aequanimiter acceperis. Ferenda tunc fuit, ex dissimilitudine studiorum, etiam discrepantia voluntatum; quando etsi amor non succensebat, superstitio tamen adversabatur. Nam licet pater non odisset filium, error tamen oderat veritatem. Nunc longe aliud est. Ex quo Dei cultum professus es, 189 pro me pronuntiasti. Si praeteritas irarum causas exsequeris, imputa tibi, qui Christiano filiam tuam dedisti. Si id non est, quid mihi irasceris, quia eam nunc in me religionem augere cupio quam tu in te probare coepisti? Cur rogo in me non diligas quod es, qui in te quod eras ipse damnasti? Sed parcendum paululum verbis est: quia etiam in bona causa humilis esse in quantum res sinit, filii apud parentes debet oratio. Indulgete, affectus charissimi: liberiorem me esse paululo in negotio suo Dei affectus facit. Si quae sunt vobis aliae succensendi causae, peccare me potuisse non abnego. In hoc vero quia ideo succensetis quia Christum amare videor, ignoscite quod dicturus sum. Peto quidem veniam, quia irascimini; sed non possum dicere malum esse quod feci. Haec igitur apud vos meo nomine, et quasi peculiari prece. Nunc tu, o dilectissima ac venerabilissima soror (quae mihi tanto charior es quam prius, quanto plus a suis affectus convenit diligi in quibus seipsum Christus fecerit amari), fungere partibus tuis simul meisque. Ora tu, ut ego impetrem; tu postula, ut uterque vincamus. Osculare, quia absens labiis non vales, saltem obsecratione pedes parentum tuorum quasi ancilla, manus quasi alumna, ora quasi filia. Ne trepidaveris, ne timueris: bonos judices habemus: affectus ipse pro te orat, natura ipsa tibi postulat, suffragia causae tuae in tuorum mentibus habes: cito adnuunt qui suo ipsi amore superantur. Obsecra ergo, et supplex dicito: Quid feci, quid commerui? ignoscite quidquid illud est: veniam peto, etsi delictum nescio: nunquam vos, ut ipsi scitis, inofficiositate aut contumacia offendi, nunquam verbo asperiore laesi, nunquam vultu proterviore violavi: a vobis sum viro tradita, a vobis 190 conjugi mancipata. Teneo, ni fallor, mandata vestra: haeret sensibus meis sanctum piae praeceptionis arcanum: morigeram me, ut puto, ante omnia viro esse jussistis: vestrae voluntati obsecuta sum, vestrae jussioni obtemperavi: illi in omnibus parui cui me parere voluistis. Invitavit me ad religionem, invitavit ad castitatem. Date veniam: turpe credidi reluctari: res mihi verecunda, res pudens, res sancta visa est: fateor, cum de tali negotio mecum ageret, erubui quod non ante coepissem. Huc accessit etiam reverentia Christi et affectus: honeste me facere credidi quidquid Dei amore fecissem. Advolvor vestris, o parentes charissimi, pedibus: illa ego vestra Palladia, vestra gracula, vestra domnula; cum qua his tot vocabulis quondam indulgentissima pietate lusistis; quae vobis per varia nomina nunc fui mater, nunc avicula, nunc domina; cum esset scilicet unum vocabulum generis, aliud infantiae, tertium dignitatis. En ego illa sum per quam vobis illa primum et parentum nomina et avorum gaudia contigerunt; et, quod utroque praestat, utrumque feliciter, cum fructu adipiscendi et beatitudine perfruendi: non quia hinc ego aliquid mihi deputem; sed tamen ingrata apud vos esse non debet per quam vos voluit Deus esse felices. Ne, quaeso, ergo molestum vobis sit quod referre aliquid Deo cupio, cui omnia repensare non possum. Pleni estis solatiis jucundissimis, pleni pignoribus charissimis, pleni benedictione divina: praeter peculiarem mei causam, vestrum negotium referre Deo gratiam jubet: debere me ei arbitror quod vobis tanta concessit. Sed haec hactenus. Sufficienter enim jam per nos, o charissima soror, precati sumus: reliqua sunt agenda per filiam. Utamur ergo (honeste enim pro reconciliando parentum affectu cuncta tentantur), 191 utamur illorum more et exemplo qui ultimo causarum loco aliqua nonnunquam ad commovendam judicum misericordiam proferebant laturis sententiam disceptatoribus, aut lamentantes matresfamilias, aut sordidatos senes, aut plorantes parvulos ingerentes; scilicet ut qui superiora causae verbis jam exoraverant, posteriora rebus ipsis perorarent. Offerimus ergo et nos vobis, o charissimi parentes, pignus pari quidem illorum, sed tamen gratiore suffragio. Offerimus enim pignus non incognitum, sed domesticum; non alienum, sed proprium; nec, ut illi oratores, et sibi et judicibus extraneum, sed nobis simul vobisque commune; quae vos utique vestri sanguinis indoles non ad incognitorum hominum cogit dilectionem, sed ad vestrorum revocat charitatem: nec alienos vobis aliena, sed vestros vestra commendat: neque id orat ut eos ametis quos nunquam ante vidistis, sed ut eos non oderitis quos, puto, non diligere non potestis. Vestrum ideo, parentes charissimi, negotium, vestra res est; vester id a vobis animus, vestra charitas deprecatur: ne, quaeso, tantum nobis irascamini ut nec vobis consulatis, supplicante vobis.... commune pignus per nos simul atque nobiscum, et primam pene ad vos vocem pro nostri emittit offensa. Infelix prorsus ejus et miseranda conditio, quae avos suos ex parentum primum reatu coepit agnoscere. Miseremini, quaesumus, innocentiae ejus, miseremini necessitatis: cogitur quodammodo pro offensa suorum jam supplicare, quae adhuc nescit quid sit offendere. Laesus quondam Ninivitarum peccatis Deus, vagitu infantium et ploratione molitus est. Nam licet totum legamus luxisse populum, praecipuam tamen misericordiam meruit sors et innocentia parvulorum, dicente ad Jonam Deo: 192 Si valde contristatus es super cucurbitam (Jon. IV, 9). Et paulo post: Ego non parcam super Ninive civitatem magnam, in qua commorantur plus quam centum viginti millia, qui non cognoverunt sinistram suam aut dexteram (Ibid., 11)? declarans scilicet propter sinceritatem innocentium se etiam culpis nocentium pepercisse. Sed quid ego de Dei misericordia loquor, qui non tantum postulata tribuit, sed interdum etiam non sperata largitur; tantoque, si dici licet, major est hominibus humanitate et benevolentia, quanto potestate atque natura? Paratum, ut ait Livius, inter Romanos Sabinosque bellum, et, quod difficilius sedari potest, coeptum preces quondam et interventus charorum pignorum sustulerunt; cumque una eorum gens esset natura ferox, alia dolore fervens; tantum tamen visio affectus mutui valuit, ut nec Romanus memor esse belii, nec Sabinus posset injuriae; et illi paulo ante feri ac semibarbari; cognati sanguinis cupidi, sui prodigi, amplecti se mutuo inciperent; quia pignus mutuum jam habere coepissent, fieretque unus uterque populus, quia unus utriusque esset affectus. Nos non in acie stamus, non arma sumimus, non vim inferimus, nec propulsare tentamus; impium fore arbitrantes si vel in hoc filii parentibus obvient, ne puniantur injusti. Cur, rogo, quod illi quondam affectus pro suis obtinuerunt, nostri non queant impetrare pro nobis? An ideo infelicissimi pene omnium, ideo minus meremur veniam, quia repugnare nescimus? Quod vultis nos pati, patimur. Si irascimini, deprecamur; si puniendos creditis, acquiescimus. Quid, rogo, ultioni post ista superest? Certe etiam si justas succensendi causas parentes habeant, nihil contingere eis felicius, nihil optatius potest quam ut sic eis pro reatu filii satisfaciant, ne necesse 193 habeant vindicare. Quid autem est in quo magis possimus vobis nos satisfacere? Filii vestri sumus, qui vos rogamus; neptis, per quam rogamus. Parcite, indulgete illi. Eorum parentes charissimi pro se rogant, ob quorum soletis nomina etiam extraneis nil negare. Longum est de innumeris pietatis atque humanitatis exemplis dicere, et praeposterum ut de majoribus ad minora veniamus. Sed tamen id quod dicturus sum, specie quidem minus est, sed tamen re minus non est. Perorans quondam pro periculo existimationis atque incolumitatis suae in Romano foro Servius Galba, cum ob difficultatem negotii et invidiam facti sui parum non modo in causa, sed etiam in eloquentia spei poneret, arte usus est ut judicum animos, quos inflectere precum ambitione non poterat, rerum tentaret affectu. Itaque consumptis jam admodum cunctis oratoriae artis ingeniique subsidiis, cum parum se promovisse intellexisset, parvulum quem secum habebat, Galli, ut illis temporibus videbatur, clarissimi et nuper mortui viri filium, et parvas ante subsellia auditorum indoles suas in consessu judicum conspectuque produxit: quos cum laturis sententiam disceptatoribus oratione flebili commendaret, fractae affectu omnium mentes et inclinatae sunt. Quid plura? Factum est ut inflexis cunctorum sensibus, daret misericordia humanitati quidquid ambitioni veritas denegaret. O affectus humani quanti estis, quantum valetis, qui etiam in judicio jus habere potuistis! Discite, o parentes charissimi, venia vestri dictum sit, discite vel hoc saltem exemplo frangi atque molliri. Certe etiam illic misericordia valuit, ubi locum esse misericordiae non licebat. Laturi sententiam judices, qui nihil se nisi ex veritatis officio pronuntiaturos esse juraverant, excludere tamen 194 misericordiam nec post sacramenta potuerunt; in tantum humanitate moti, ut dum alieno negotio consulunt, suum pene obliviscerentur. Nihil vos durum, nihil insolens deprecamur. Vestris vos praestate pro vobis, quod praestiterunt illi extraneis contra se. Certe nec causa illic justior, nec persona charior, nec audientia humanior, nec orator gratior fuit. Illic agebatur pro crimine, hic pro affectu; illic pro extraneis, hic pro filiis; illic apud juratos judices, hic apud injuratos parentes; illic per oratorem qui circumscribere nitebantur, hic per neptem, quae quo vos ipsa infantiae suae simplicitate plus moveat, adhuc rogare non novit. Quid est quod causae desit? quod novum inquirendum est inauditumque suffragium? Num extraneorum apud vos precibus utendum est? Semper in amore cautela est. Nemo enim melius diligit quam qui maxime veretur offendere. Unde ego nunc veniam peto, non quia offendisse me noverim, sed ut locum offensae penitus non relinquam; nec conscientia culpae, sed ratione et officio charitatis; ut majorem apud te affectus gratiam obsecratio mereatur innoxii, et amori proficiat supplicatio reatu carens; habeasque plus in filii tui deprecatione quod diligas, si non habes quod remittas. Quanquam temere fortasse nobis de innocentia blandiamur, quid tu de nobis sentias nescientes. Tui enim nobis sensus magis quam nostrae opinionis ratio habenda est. Superest ergo ut si quid aliud et quidquid illud commissum a nobis est, tu qui id offensa dignum putas, venia quoque non indignum arbitreris. Pulchre tibi ipse in tuorum reatu satisfacies. Nihil de ultione perdit filio ignoscens pater: quia felicius multo est et laudabilius suis aliquem etiam immerito ignoscere, quam in suos etiam merito vindicare. Vale.

195 EPISTOLA V. AD CATTURAM.

Catturae sorori Salvianus. Etsi docente Paulo apostolo quid conveniat nos orare nescimus (Rom. VIII, 26); quo fit ut interdum quid velle aut gaudere oporteat nesciamus: tamen ego pro communi humani generis affectu (quo omnes admodum homines, pie magis quam sapienter, eos qui nobis curae sunt cupimus quam diutissime esse nobiscum) gaudeo quod post gravem diuturnumque morbum, spem etiam praesentis vitae indepta es, quae futurae semper habuisti. Benedictus itaque Dominus Deus noster, qui semper spiritus tui custos, nunc praecipue etiam carnis fuit; et in te manens teque custodiens, manum suam ex interioribus tuis usque ad exteriora porrexit; nec solum sancta sanctorum, sed etiam vestibula templi sui et circumsepta servavit; protectionemque suam latius fundens, fecit salutem animae tuae usque ad salutem corporis pervenire. Quamvis ego ne hanc quidem tibi quam pertulisti, terrestris vasculi infirmitatem obfuisse existimem, cujus fortitudo, ut scis, menti semper inimica est. Ut te jure nunc tanto fortiorem spiritu putem, quanto imbecillior carne esse coepisti. Caro enim, inquit Apostolus, concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem. Haec enim invicem sibi adversantur: ut non quae vullis, illa faciatis (Gal. V, 17). Ergo si repugnante corpore quae volumus facere non possumus, infirmandum carne est ut optata faciamus. Et verum est. Imbecillitas enim carnis mentis vigorem exacuit; et affectis artubus, vires corporum in virtutes transferuntur animorum: ut mihi genus quoddam sanitatis esse 196 videatur, hominem interdum non esse sanum. Nulla enim admodum tum spiritui cum corpore, id est, nulla divinae indoli cum terreno hoste luctatio est. Non turpibus flammis medullae aestuant, non malesanam mentem latentia incentiva succendunt, non vagi sensus per varia oblectamenta lasciviunt; sed sola exsultat anima, laeta corpore affecto quasi adversario subjugato. Gaude ergo, alumna Christi; semper quidem simplicis et quietae, sed nunc magis defaecatae tuae mentis et liberae ostium aperi, et detrahe, ut legis, Spiritum sanctum (Psalm. CXVIII, 131). Nunquam, ut puto, habitatore Deo dignior exstitisti: quanto imbecillior corpore, tanto purior sensu. Vincentibus carnem tuam morbis mente vicisti. Felix si hanc semper corporis mortem in vitam spiritus conservaris. Exstinctis in te forsitan cunctis humanarum tentationum incentivis, habere quodammodo naturam animae etiam in carne coepisti. Ut mihi non solum magna Dei dispensatione, sed etiam magno munere, et ante aegrotasse et nunc convaluisse videaris. Aegrotasti enim hactenus ad virtutem spiritus confirmandam, secura forsitan sanitatem nunc adipiscens jam carne superata; ut post hanc redditam corpori incolumitatem sine ulla animae infirmitate possideas, et ita caro valere incipiat ut jam tentatio non resurgat. Vale.

EPISTOLA VI. AD LIMENIUM.

Limenio Salvianus in Domino salutem. Etsi scio honestas mentes probi affectus non oblivisci, ideo quia boni in bonis studiis quasi naturam quodammodo suam diligunt; tamen quia, quantum in nobis est, augere nos 197 amorem bonorum amicorum officio nostro convenit, admonendum te charitatis olim a me coeptae, nuper a te auctae existimavi, ut legens epistolas meas, dum in me studium tui amoris videris, in te mei accenderes. Dabit autem, non ambigo, Deus noster ut affectum Christianorum intercipiens, Christi ipse affectus fias. Vale in Domino.

EPISTOLA VII. AD APRUM ET VERUM.

Apro et Vero Salvianus. Officii sit, an impudentiae, quod prius ad vos scripsi quam a vobis jus scribendi acciperem, malo vestri esse judicii quam assertionis meae; quia res dubia ac latens melius semper bonis interpretatoribus quam malis defensoribus creditur. Sed licet haec vere se ita habeant et a me ita esse ducantur, tamen si quid in veri opinione secundum intelligentiam meam sit, audiendum a me putatis, ego sic arbitror, si quando de officio deferendo parvis, ut ego sum, apud superiores, ut vos estis, sancta contentio est, melius eos facere si praeoccupent scripto patronos suos quam si ab iis praeoccupentur. Nam cum ipsa scribendi rescribendique assiduitas dandis vel maxime et reddendis obsequiis deferatur; multo necesse est humilius sit et obsequentius, dare quempiam operam ut officium prius deferat quam exspectare ut prius capiat: quia, juxta id quod supra diximus, delatio officii fugere honorem, dissimulatio affectare videatur. Congrue ergo et multis modis rationabiliter actum est, ut ego ad vos prius scriberem. Primum, quia turpiter ad honorem ambisse viderer inferior. Deinde, quod vos ab omni hujuscemodi 198 opinionis nota ita morum vestrorum dignitas vindicat, ut pene quidquid a vobis fit, nihil non recte factum esse credatur. Postremo, quod etiam si hoc consilio vos ad me non scripsissetis, ut ego peccator et imbecillus prius deferrem officia quam sumerem; pio magis id vos consilio fecisse existimandum erat quam arroganti. Cum enim totius ferme humilitatis et prope omnium officiorum palmam indepti sitis, non tam credi potera vos amico voluisse honorem negare quam onus noluisse imponere. Quamvis enim honestum et religiosum studium sit praeoccupare humilitate et vincere; tamen quando inter tales ut nos sumus, id est, inter summos atque infimum, hujuscemodi negotium est; abundantioris charitatis rem major facit si minori cedat officio. Haec, mi domini venerabiles, juxta opiniunculam meam non tam praesumptione scientiae quam honore reverentiae vestrae scribenda ad vos putavi. Si aliud vos sentire ostenderitis, ego manum ad os meum ponam; et juxta exemplum sancti Job, qui post divinam vocem in comparationem loquentis Dei parvum se et imbecillum esse cognovit, terram me, ut sum, squalidam, et insincerum cicerem judicabo, dicamque illud: Semel locutus sum: non adjiciam: Nec immerito: incidere enim in falsae opinionis errorem priusquam vera cognoscas, imperiti animi est et simplicis; perseverare vero in eo, postquam agnoveris, contumaciae. Valete.

EPISTOLA VIII. AD EUCHERIUM.

Domino et dulcissimo Eucherio episcopo, Salvianus presbyter. Legi libros quos transmisisti, stylo 199 breves, doctrina uberes, lectione expeditos, instructione perfectos, menti tuae ac pietati pares. Nec miror quod tam utile ac pulchrum opus ad institutionem potissimum sanctorum ac beatorum pignorum condidisti. Cum enim eximium in eis templum Deo aedificaveris, doctrina novae eruditionis quasi summum aedificii tui culmen ornasti; et ut indoles sanctae aeque doctrina ac vita inlustrarentur, quos morali institutione formaveras, spiritali instructione decorasti. Superest ut Dominus Deus noster cujus dono admirandissimi juvenes tales sunt, pares eos faciat libris tuis, id est, ut quidquid illi continent in mysterio, hoc uterque illorum habeat in sensu. Et quia jam dispensatione divina atque judicio etiam magistri Ecclesiarum esse coeperunt; donec hoc benignissimi Dei pietas, ut doctrina illorum fructus sit Ecclesiarum et tuus, profectuque excellentissimo tam illum ornent a quo sunt geniti, quam eos quos ipsi sua institutione generaverint. Mihique hoc, etsi non inter omnia, certe vel post omnia misericors Deus tribuat, ut qui fuerunt discipuli quondam mei, sint nunc quotidie oratores mei. Vale, mi dominus et dulcis meus.

EPISTOLA IX. AD SALONIUM.

Domino ac beatissimo discipulo, filio et patri, per institutionem discipulo, per amorem filio,per honorem patri,Salonio episcopo, Salvianus. Quaeris a me, o mi Saloni, charitas mea, cur libellis nuper a quodam hujus temporis homine ad Ecclesiam factis Timothei nomen inscriptum sit. Addis praeterea quod nisi rationem vocabuli evidenter expressero, dum nominantur 200 Timothei, inter apocrypha sint fortasse reputandi. Ago gratias atque habeo quod de me ita judicas, ut pertinere hoc aestimes ad fidei meae curam ne quid ecclesiastici operis vacillare permittam; scilicet ut res summae salubritatis non sit minoris pretii per opinionis incertum. Sufficere itaque ad excludendam penitus apocryphi styli suspicionem etiam hoc solum poterat, quod superius indicavi libros neotericae disputationis esse, et a praesentis temporis homine divinarum rerum studio atque amore conscriptos. Carent enim apocryphi suspicione, qui agnoscuntur Timothei apostoli non fuisse. Sed requirit forsitan aliquis, quis ille auctor sit, si apostolus non est, et utrum suum libellis ipsis an alienum nomen inscripserit. Verum est. Potest hoc quidem quaeri. Et recte quaeritur, si inquisitio valet ad fructum aliquem pervenire. Caeterum si infructuosa est, quid necesse est ut laboret curiositas, cum profectum curiositatis non sit habitura cognitio? In omni enim volumine profectus magis quaeritur lectionis quam nomen auctoris. Et ideo si profectus est in lectione, et habet quisquis ille est quod potest instruere lecturos, quid ei cum vocabulo quod juvare non potest curiosos? Ita ut dignissime huic inquisitori angelicum illud respondeatur: Patriam quaeris, an mercenarium (Tob. V, 17)? Cum enim nullus profectus sit in nomine; qui profectum in scriptis invenit, superflue nomen scriptoris inquirit. Causae ergo, ut dixi, ista sufficiunt. Sed quia tibi, o mi Saloni, decus nostrum atque subsidium, negare nihil possumus, evidentia dicemus. Tria sunt quae in libellis istis de quibus loquimur, quaeri possunt. Cur is qui scripsit, ad Ecclesiam scripserit, et utrum alieno nomine, et an suo: si non suo, cur alieno: et si alieno, cur Timothei 201 potissimum nomen quod scriberetur elegerit. Igitur ut libelli ad Ecclesiam scriberentur, haec causa est. Scriptor ille, ut etiam scripta ipsa testantur, habet hunc in se cultum atque affectum Dei, ut Deo nihil praeponendum putat, secundum illud scilicet Domini nostri dictum, quo ait: Qui amat filium aut filiam plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37). Quamvis dictum hoc tepidissimi ac negligentissimi quique homines solo tantum persecutionis tempore putent esse servandum. Quasi vero ullum omnino tempus sit quo praeferri aliquid Deo debeat; aut qui persecutionis tempore pretiosiorem omnibus rebus Christum habere debet, reliquo omni tempore habere debeat viliorem. Quod si ita est, amorem Dei persecutioni debebimus, non fidei; et tunc tantum poterimus quando nos impii persequentur: cum utique aut majorem aut certe non minorem tranquillis quam asperis rebus affectum Domino debeamus. Quia et hoc ipso a nobis plus debet diligi, quia nos a malis non patitur affligi; indulgentia scilicet piissimi et mollissimi patris nobiscum agens, qui magis vult nos in pace et quiete fidem nostram religiosis operibus ostendere, quam in persecutione poenis nostrorum corporum comprobare. Et ideo si tunc ei nil praeferendum est quando nobiscum aspere agitur, ne tunc quidem praeferri debet quando per indulgentiam plus meretur. Sed haec alii tempori magis congruunt. Nunc quod coepimus exsequamur. Videns igitur scriptor ille quem diximus graves atque multiplices Christianorum pene omnium morbos, atque a cunctis in Ecclesia positis non solum non postponi omnia Deo, sed prope cuncta praeponi. (Nam et ebriosi in ebrietatibus Deum spernere videntur, et cupidi in cupiditate, et impudici in libidine, 202 et cruenti in crudelitate, et in his omnibus pene omnes: atque hoc eo gravius, quod non solum haec per scelus atrocissimum diu admittuntur, sed ne postea quidem per poenitentiam corriguntur; maxime cum etiam in his qui poenitentes esse dicuntur, nomen sit magis poenitentia ipsa quam fructus: quia parum sunt rerum vocabula ipsas res non habentia, et nihil virtutum verba sine viribus. Plurimi namque ac pene cuncti, et rerum abundantes, et conscii criminum ac flagitiorum suorum, non modo ea quae admiserunt, exomologesi ac satisfactione, sed ne hoc quidem quod facillimum est, donis saltem ac misericordiis redimere dignantur: atque non solum id in prosperis negligunt, sed quod multum irreligiosius, in adversis; non solum incolumes, sed etiam deficientes. Tanta incredulitas est hominum et tam gravis infidelium languor animarum, ut cum multi maximas opes haeredibus, interdum etiam extraneis derelinquant; hoc solum se putant perdere quod pro spe sua dederint ac salute. Et quidem istud licet in omnibus fere grave sit, praecipue in his tamen quos in consimili crimine infidelitatis etiam professio sanctitatis accusat. Sed idem morbus hic non saecularium tantum est, sed eorum etiam qui sibi nomen religionis usurpant.) Et ideo videns ille qui scripsit, commune esse hoc malum prope universorum, labemque hanc non ad mundiales tantum homines, sed etiam ad poenitentes atque conversos, ad viduas quoque jam continentiam professas atque ad puellas in sacris altaribus consecratas; quodque, ut ita dixerim, prope inter monstra reputandum est, ad levitas etiam atque presbyteros; et quod his feralius multo est, etiam ad episcopos pervenisse, ex quibus multi quos supra dixi, sine affectibus, sine pignore, non familias, 203 non filios habentes, opes et substantias suas non pauperibus, non ecclesiis, non sibi ipsis, non denique, quod his omnibus majus est ac praestantius, Deo, sed saecularibus vel maxime et divitibus et extraneis deputarent; factus est in corde ipsius, sicut scriptum est, zelus Domini quasi ignis ardens (Jer. XX, 9). Et quia, aestuantibus sacro affectu medullis suis, aliud in tali aestu facere non potuit, in vocem doloris erupit. Vox autem ipsa cui impenderetur, nullus magis idoneus visus est quam Ecclesia, cujus utique pars ipsi erant qui ista faciebant. Superflue enim uni aut paucis scribitur, ubi est causa cunctorum. Haec ergo ratio et persuasit et compulit, ut libelli de quibus loquimur ad Ecclesiam mitterentur. Nunc illud dicimus quod secundum est, scilicet, cur in titulo libellorum non sit nomen auctoris. Cujus rei licet una sit causa maxima; multae tamen, ut reor, esse potuerunt. Ac prima illa veniens a mandato Dei, quo praecipimur vitare omnibus modis terrestris gloriae vanitatem; ne dum humanae laudis inanem aurulam quaerimus, praemium coeleste perdamus. Ex quo etiam illud est quod et orari Deus et donari oculte jubens, vult nos fructum boni operis commendare secreto; quia nulla sit major fidei devotio quam quae conscientiam vitat hominum, Deo teste contenta. Nesciat enim, inquit Salvator, manus tua sinistra quid faciat dextera tua: et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi (Matth. VI, 3, 4). Et ideo scriptori illi ad subtrahendum e titulo nomen suum atque celandum sufficere haec tantummodo causa potuit; ut quod in honorem Domini sui fecerat, divinae tantum conscientiae reservaret, et res commendabilior Deo fieret quae famam publicam devitasset. Sed tamen, quod confitendum est, praecipuum illud fuit, quia scriptor ille, ut legimus, humilis est 204 in oculis suis ac vilis sibi, exiguum se penitus atque ultimum putans, et hoc, quod majus est, mira fide: non officio humilitatis assumptae, sed judicii simplicis veritate. Unde est quod jure se etiam ab aliis talem habendum putans qualis a semetipso haberetur, recte libellis suis alienum nomen inseruit; scilicet ne auctoritatem salubribus scriptis personae suae parvitas derogaret: omnia enim amodo dicta tanti existimantur, quantus est ipse qui dixit. Si quidem tam imbecilla sunt judicia hujus temporis ac pene tam nulla, ut qui legunt non tam considerent quid legant quam cujus legant, nec tam dictionis vim atque virtutem quam dictatoris cogitent dignitatem. Idcirco igitur scriptor ille abscondi et latitare omnibus modis voluit, ne scripta quae in se habent plurimum salubritatis, minora forsitan fierent per nomen auctoris. Habet itaque quisquis ille est qui requirit, cur alienum nomen assumptum sit. Restat dicere cur Timothei. Quod ut dicamus, ad auctorem denuo reversuri sumus. Is enim causarum omnium causa est: qui sicut humilitati praestitit ut alienum, sic timori atque cautelae ut Timothei nomen scriberet. Pavidus quippe est et formidolosus, ac nonnunquam etiam levium mendaciorum fugax, atque in tantum peccare metuens ut interdum et non timenda formidet. Cum ergo subtrahere e titulo nomen suum et inserere vellet alienum, timuit in hac nominum commutatione mendacium, nequaquam scilicet admittendam putans etiam in officio sancti operis maculam falsitatis. Positus itaque in hoc ambiguae opinionis incerto, optimum fore credidit ut beati Evangelistae sacratissimum sequeretur exemplum; qui in utroque divini operis exordio Theophili nomen inscribens, cum ad hominem scripsisse videatur, 205 ad amorem Dei scripsit; hoc scilicet dignissimum esse judicans, ut ad ipsum affectum Dei scripta dirigeret, a quo ad scribendum impulsus esset. Hoc ergo etiam scriptor hic de quo loquimur, usus est argumento atque consilio. Conscius enim sibi sic se omnia in scriptis suis pro Dei honore, sicut illum pro Dei amore, fecisse, qua ratione ille Theophili, hac etiam hic Timothei nomine scripsit. Nam sicut Theophili vocabulo amor, sic Timothei honor Divinitatis exprimitur. Itaque cum legis Timotheum ad Ecclesiam scripsisse, hoc intelligere debes, pro honore Dei ad Ecclesiam scriptum esse, immo potius ipsum honorem Dei scripta misisse; quia recte ipse scripsisse dicitur per quem factum est ut scriberetur. Hac causa igitur in titulo libellorum Timothei nomen inscriptum est. Congruum siquidem scriptor ille existimavit ut cum in honorem Dei libellos scriberet, ipsi Divinitatis honori titulum consecraret. Habes, o mi Saloni, charitas mea, habes quod exegisti: implevi opus muneris imperati. Superest ut quia ego functus sum partibus meis, et tu fungaris tuis; id est, ores Dominum Deum nostrum, et orando impetres ut libelli ad Ecclesiam Christi honore conscripti tantum apud Deum scriptori suo prosint, quantum eos prodesse ipse omnibus cupit. Nec injustum, puto, est desiderium quo tantum sibi aliquis praestari postulat pro salute, quantum ipse optat cunctis pro charitate. Vale, mi Saloni, decus nostrum atque subsidium.