Epistolae (Silvester II)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistolae
saeculo XI
editio: incognita
fons: incognitus

0999-1003- Silvester II - Epistolae [Editionis Duchesnii]


SUPPLEMENTUM AD GERBERTI EPISTOLAS

EDITIONIS DUCHESNII.

(Actes de la province ecclésiastique de Reims, t. I, pag. 645 seq.)

EPISTOLA PRIMA.

AD VILDERODUM ARGENTINENSEM EPISCOPUM.

De Arnulfi depositione.

VILDERODO Argentinae civitatis episcopo GERBERTUS.

Bene concepta meliusque retenta casta societas praestanti officio . . . . . cum me remotum, vixque solo nomine cognitum, fidi interpretis dulci alloquio recreasti, eoque praestanti officio palam fecisti, cui et quanto Helvetia pareat sacerdoti. Arnulfus regis Lotharii, ut fama est, filius, postquam suum episcopum dolo et fraude circumventum cum propria urbe captivavit, post multum cruorem humani sanguinis a se effusi, post praedas et incendia in conventu totius Galliae episcoporum damnatus est , ac deinde post obitum Adalberonis a solo Adalberone episcopo Laudunensi reconciliatus spe obtinendae pacis, metropoli Remorum donatus, acceptis ab eo terribilibus sacramentis et libellari professione, pro fide suis regibus conservanda, quam viva voce in conventu Ecclesiae recitavit et propria manu subscribendo roboravit. Necdum a sua ordinatione sextus mensis elapsus erat, et ecce urbem ab eo proditam hostis invasit, sanctuarium Dei polluit, spolia diripuit, clerum et populum captivavit. Post haec vero Arnulfus suos praedones sub anathemate posuit, et ut idem facerent Galliarum episcopi imperavit; praedia ecclesiae quae per sacramentum suis militibus dederat abstulit, hostibus contulit; conjuratorum manum contra suum regem ejusque exercitum in aciem sub signis Caroli perduxit. Interea legatis et litteris synodicis Romanus pontifex, ut ecclesiae turbatae subveniat admonetur; sed neque catholicis, neque clericis consulentibus consulit. Itaque gravium episcoporum facto consultu, legatis et litteris synodicis, ac trina admonitione Arnulfus convenitur, decem et octo continuis mensibus, ut a coepto furore desisteret, seque a scelere proditionis et rebellionis quo impetebatur regulariter purgaret, noluit; sed cum a se fautores nequitiae suae discedere sensit, territus regem adiit, novisque sacramentis, ac novis rerum conditionibus regiae mensae particeps effectus est, atque ita ira regis sedata, omni se crimine exutum credidit; indeque mox rediens fidem sacramentorum rupit, conditionibus non servatis; at ii quorum intererat, toties decipi, toties bonis privari non ferentes, Lauduni arcem occupant. Arnulfus inter hostes regis invenitur, synodo repraesentatur, pro tot tantisque flagitiis rationem reddere deposcitur: qui diu secum ac cum suis complicibus multum deliberans, sua sponte in confessionem peccatorum suorum erupit, suisque confessionibus alios testes adhibuit, crimina sua in libellum contulit, eique coram Ecclesia viva voce recitato subscripsit; insignia sacerdotii deposuit eoque se abdicavit, confessoribus suis ac testibus attestantibus et respondentibus: secundum professionem et subscriptionem tuam, cessa ab officio . . . Respondent regem Arnulfo veniam tribuisse, nec postea quidquam veniabile commisisse; Romano pontifici injuriam factam, quasi sine ejus auctoritate, et sine juribus resumptis deponere non debuerit . . . . . In epilogo: ego ille multum jactatus terris et alto, dum philosophorum inventa prosequor, dum gentes indisciplinatas fugio et non evado. Ego, inquam, qui magnae urbis Remorum proditae, et captivi ac spoliati populi pars non parva fui, ad te quasi ad tutissimum refugio portum. Ergo fluctuanti salutarem porrige manum, fessum alleva; edax livor diffamavit me alterius invasisse sedem, meo instinctu pastorem captum, accusatum, dejectum: quod ita non esse sacerdotalis dignitas Gallica testis est, testes reges et proceres, cur egenus et exsul, nec genere nec divitiis adjutus, multis locupletibus et nobilitate parentum conspicuis praelatus sit, nisi quod tui est muneris, bone Jesu, qui de stercore erigis pauperem, ut sedeat cum principibus. Tu scis me Germaniam et Belgium semper honorasse ut dominam, coluisse ut matrem . . . Et nunc quidem a te dulces affectus quos perdidi reposco; tuumque antistitem Will. gratiae indebite amissae reconciliatorem fieri oro, meaeque interpretem innocentiae coram praesulibus, coram rege nostro, cui favendo tempore regis Lotharii gladiis hostium addictus sum. Et nunc quidem mala pro bonis retribuuntur nobis, ab his quos pacis amatores, innocentum protectores existimabamus. Pressa jacet tyrannide omnis ecclesia Gallorum, atqui non a Gallis, sed ab his sperabatur salus; sed una salus hominis, Christe, tu es; et Roma omnium Ecclesiarum hactenus habita mater, bonis maledicere, malis benedicere fertur, et quibus nec ave dicendum est, communicare, tuamque legem zelantes damnare, abutens ligandi atque solvendi potestate a te accepta . . . . .

EPISTOLA II.

AD SEGWINUM ARCHIEPISCOPUM SENONENSEM. (Anno 993.)

De interdicto contra Patres concilii Basolensis lato .

Oportuerat quidem prudentiam vestram callidorum hominum versutias evitasse, et vocem Domini audire dicentis: «Si dixerint vobis: Ecce hic Christus, aut ecce illic, nolite sectari (Matth. XXIV).» Romae dicitur esse qui ea quae damnatis justificet, et quae justa putatis damnet: et nos dicimus quod Dei tantum est, et non hominis, ea quae videntur iusta damnare, et quae mala putantur, justificare. «Deus, inquit Apostolus, est qui justificat, quis est qui condemnet?» (Rom. VIII.) Consequitur ergo si Deus condemnat, ut non sit qui justificet. Deus dicit: «Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum (Matth. XVIII),» et reliqua «usque ut ethnicus et publicanus.» Quomodo ergo aemuli dicunt quod in Arnulfi dejectione, Romani episcopi judicium exspectandum fuit? Poteruntne docere Romani episcopi judicium Dei judicio majus esse? Sed primus Romanorum episcopus, imo ipsorum apostolorum princeps, clamat: «Oportet magis obedire Deo quam hominibus (Act. V).» Clamat et ipse orbis terrarum magister Paulus: «Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, etiam angelus de coelo, anathema sit (Galat. I).» Num quia Marcellinus papa Jovi thura incendit, ideo cunctis episcopis thurificandum fuit? Constanter dico quod si Romanus episcopus in fratrem peccaverit, saepiusque admonitus Ecclesiam non audierit, hic, inquam, Romanus episcopus praecepto Dei est habendus sicut ethnicus et publicanus. Quanto enim gradus altior, tanto ruina gravior est. Quod si propterea sua communione nos indignos ducit, quia contra Evangelium sentiendi nullus nostrum consentit, non ideo a communione Christi nos separare poterit: cum etiam presbyter, nisi confessus aut convictus, ab officio removeri non debeat, praesertim cum Apostolus dicat: «Quis nos separabit a charitate Christi?» Et iterum: «Certus sum enim quod neque mors, neque vita, etc. (Rom. VIII).» Et quaenam major separatio, quam a Filii Dei corpore et sanguine, qui quotidie pro nostra immolatur salute, quemlibet fidelium removere? Quod si hic, qui vitam appellandus est. Neque vero Gregorii sententia, III ademit corporalem, vel sibi vel alteri homicida est: hic qui sibi, vel alteri vitam sempiternam, quo nomine populum relata, in episcopos referri potest: «Sive, inquit, juste sive injuste obliget pastor, sententia pastoris gregi timenda est.» Non enim episcopi grex dicitur; sed populus. Quantum namque vita pastoris distat a grege, tantum vita pastoris distare debet a plebe. Non igitur a sacra communione, quasi criminosi confessi, vel convicti, suspendi debuistis  : neque vero veluti rebellis ac refuga, quia sacrosancta concilia nunquam devitastis: maxime cum actus et conscientia sit pura, nec legalis sententia damnationis in vos adhuc sic lata, nec legibus inferri possit. Legalis ideo illata non est, quia Gregorius dicit: «Sententia sine scripto prolata, nec nomen sententiae habere meretur.» Legibus inferri non potest, quia magnus Leo papa dicit: «Non tenetur Petri privilegium, ubicunque non ex aequitate fertur judicium.» Non est ergo danda occasio nostris aemulis, ut sacerdotium, quod ubique unum est, sicut Ecclesia catholica una est, ita uni subjici videtur, ut et pecunia, gratia, metu vel ignorantia corrupto nemo sacerdos esse possit, nisi quem sibi hae virtutes commendarint. Sit lex communis Ecclesiae catholicae evangelium, Apostoli, Prophetae, canones spiritu Dei constituti, et totius mundi reverentia consecrati, decreta sedis apostolicae ab his non discordantia, et qui per contemptum ab his deviaverit, per haec judicetur, per haec abjiciatur. Porro haec servanti, et pro viribus exsequenti, sit pax continua et continuo sempiterna. Vos bene valere optamus. XXCCV. Iterum valete, et a sacrosanctis et mysticis suspendere vos nolite. Qui enim accusatus ante judicem tacet, confitetur; et qui judice judicante poenae se addicit, confitetur. Confessio autem fit aut salutis aut perditionis causa: salutis, cum quis confitetur de se vera; perditionis, cum falsa de se confingit, vel in se patitur confingi. Tacere ergo ante judicem confiteri est: confiteri porro falsa et mortalia crimina, homicidae est: quia omnis qui sibi mortis causa fuerit, major homicida est. Et Dominus dicit: «Ex ore tuo te judico.» Repellenda igitur falsa accusatio, et contemnenda illegalis judicatio: ne, dum volumus videri innocentes coram Ecclesia, efficiamur nocentes .