Epistolae (Simplicius)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistolae
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Epistolae (Simplicius papa), J. P. Migne

EPISTOLA I. SIMPLICII PAPAE AD ZENONEM [rectius HISPALENSEM] SPALENSEM EPISCOPUM.

De commissa illi vice sedis in omnibus Hispaniarum Ecclesiis. Hispalensem episcopum virum optimum sedis apostolicae vicarium constituit.(0035B)

(0035C)Dilectissimo fratri Zenoni Simplicius.

Plurimorum relatu comperimus dilectionem tuam fervore Spiritus sancti ita te Ecclesiae gubernatorem existere, ut naufragii detrimenta, Deo auctore, non sentiat. Talibus idcirco gloriantes indiciis, congruum duximus vicaria sedis nostrae te auctoritate fulciri, cujus vigore munitus, apostolicae institutionis decreta, vel sanctorum terminos Patrum, nullo modo transcendi permittas: quoniam digna honoris remuneratione cumulandus est per quem in his regionibus divinus crescere innotuit cultus. Deus te incolumem custodiat, frater carissime.

EPISTOLA II SIMPLICII PAPAE AD JOANNEM RAVENNATEM EPISCOPUM.

Reprehendit Joannem quod Gregorium adhibita vi episcopum ordinasset; cui ut Mutinensem Ecclesiam, nullam causam cum Joanne habiturus, gubernet, praecipit.(0035D)

Simplicius episcopus Joanni episcopo Ravennati.

Si quis esset intuitus ecclesiasticae disciplinae, vel si quid apud te sacerdotalis modestiae teneretur, (0036B)nunquam plectibiles perpetrarentur excessus: a quibus si nullo te paternarum regularum poteras continere praecepto, saltem sanctae memoriae praedecessoris tui fueras revocandus exemplo. Qui cum minus deliquisset faciendo presbyterum invitum, senserat tamen dignum pro tali usurpatione judicium. Ubi ista didicisti, (0036C)quae in fratrem et coepiscopum nostrum Gregorium non electione, sed invidia perpetrasti, quem inexcusabili violentia pertrahi ad te passus es, atque vexari, ut ei honorem tantum non per animi tranquillitatem, sed per amentiam (sicut dicendum est) irrogares? Neque enim talia potuissent fieri sanitate consilii. Nolumus exaggerare quod dignum est, ne cogamur judicare quod dignum. Nam privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate. Sed una nos ratio facit esse sententiae mollioris, quam maluimus te, fratre et coepiscopo nostro Projecto referente, cognoscere, non nostris litteris propter opprobrium publicare. Nam scandalum, cujus auctor cognosceris, ita moderatio nostra compescuit, ut frater et coepiscopus meus Gregorius (quem non (0036D)provectum constat esse, sed pulsum) nullam causam (sicut petiit) tecum habiturus, Mutinensem gubernet Ecclesiam, et contubernium spiritale [ speciale ], quod sortiri non oportebat invitum, non recuset amplecti. Cui si quid negotii forsitan emerserit, nostrum ex [ ab ] eo vel contra eum petatur examen. (0037A)Necessitatibus etiam, quas (faciente te) compellitur sustinere, hac definitione consulemus, ut refuso praedio, quod ante annum sibi datum esse commemorat, atque ad Ecclesiam Ravennatem reverso, possessio in Bononiensi triginta solidorum reddituum [ reditus ] liberorum sine dubitatione tradatur in diem scilicet vitae ejus, salvo proprietatis jure Ravennatis Ecclesiae, ad quam post praedicti obitum revertetur. Quod si non fuerit nostris paritum constitutis, quid post transgressionem maneat contumacem, ipse perpendis. Denuntiamus autem, quod si post hac quidquam tale praesumpseris, et aliquem seu episcopum seu presbyterum, seu diaconum, invitum facere forte credideris, ordinationes tibi Ravennatis Ecclesiae vel Aemiliensis noveris auferendas. Data tertio calendas (0037B)Junii (anno Domini 482), Severino viro clarissimo consule.

EPISTOLA III SIMPLICII PAPAE AD FLORENTIUM, EQUITIUM ET SEVERUM EPISCOPOS. Gaudentius Aufiniensis episcopus, ob illicitas ordinationes factas, munere sacerdotali et triplici parte redituum ecclesiae privatur.

Simplicius episcopus, Florentio, Equitio et Severo episcopis.

Relatio nos vestrae dilectionis instruxit, et gestorum series plenius intimavit, Gaudentium Aufiniensis [Burch., Offiniensis ] Ecclesiae sacerdotem, contra statuta canonum ac nostra praecepta, ordinationes illicitas perpetrasse, quarum illi totam penitus auferri praecipimus potestatem. Scripsimus enim ad (0037C)Severum fratrem et coepiscopum nostrum, ut (si necesse fuerit) ipse in supradicta Ecclesia, consideratis Patrum regulis, hoc fungatur officio, quo ille abusus esse convictus est: ita ut hi qui illicite ab eodem sunt provecti, ab ecclesiasticis ministeriis sint remoti. Simul etiam de redditibus Ecclesiae vel oblatione fidelium, quid deceat nescienti, nihil licere permittat, sed sola ei ex his quarta [ una ] portio remittatur. Duae ecclesiasticis fabricis, et erogationi peregrinorum et pauperum profuturae, ab Onagro [ a Bonagro ] presbytero sub periculo sui ordinis ministrentur; ultima inter se clericis pro singulorum meritis dividatur. At vero ministeria ecclesiae (0037D)quae alienata comperimus, reparare praesumptor, (0038A)praedicti fratris compellatur instantia, cui etiam hoc specialiter praecipimus imminere, ut tres illas portiones, quas per triennium dicitur sibi tantummodo vindicasse, restituat. Data decimo tertio (XIV) calendarum Decembrium (anno Domini 475), post consulatum Leonis Augusti.

EPISTOLA IV SIMPLICII PAPAE AD ZENONEM.

Rogat ut Timotheum Aelurum, qui Alexandrinam sedem iterum occupare, et clam Constantinopoli suas haereses disseminare conabatur, regia potestate cohibeat.

Zenoni Augusto [ Basilisco in cod. Virdunensi] Simplicius episcopus.

Cuperem quidem, quantum ad meae spectat devotionis arbitrium, qua principes Christianos jugi veneratione (0038B)suscipio, debita pietati vestrae continuis officia deferre colloquiis. Sed cum ad hujus intentionis augmentum etiam sacrae cura religionis accedat, ratio mihi negotii potioris incumbit, ut simul honorificentiam vobis prona mente persolvam, et causas fideliter insinuem: quia me ad utramque vel dicata trahit clementiae vestrae semper affectio, vel respectus ordinis mei et apostolici moderaminis sollicitudo compellit.

Functus igitur, gloriosissime ac clementissime fili imperator Auguste, munere salutandi, quae in Ecclesiis Orientis per haereticorum latrocinia recidiva rursus dicuntur scandala concitari, nec debeo silere, nec possum. Nam sicut in meam notitiam ferventium (0038C)pro fide catholica detulerunt scripta monachorum, comperi Timotheum parricidam, qui Aegyptiacae pridem vastator Ecclesiae in morem Cain (ut lectio divina [Gen. IV] testatur) ejectus a facie Dei, hoc est, ab Ecclesiae dignitate seclusus, et jam per deserta vagus, sceleratae conscientiae diu tormenta passurus, in exsilium proprii erroris abductus est, resumptis pristini furoris incendiis conflasse nihilominus agmina perditorum, et Alexandrinae urbis Ecclesiam, quam sacerdotali prius sanguine cruentavit, ipsum denuo nunc cruentum depulsione legitimi pervasisse pontificis: ut cui illa relegationis humilitas injicere debuerit ex iis quae impie gesserat, (0038D)aculeum poenitendi, nutriendi potius otia tribuisse (0039A)videatur atrocioris insaniae: quo procul dubio Cain ipso longe detestabilior approbatur. Ille siquidem a perpetrato semel facinore damnatus abstinuit, hic profecit ad crimina majora post poenam.

Nec eo tamen scelerum fine contentus, Constantinopolitanam insuper urbem, recti semper dogmatis amore flagrantem (ne quid intemeratum populator humanae salutis omitteret) fertur audacter ingressus, et a suae consortibus pravitatis libenter audisse soli Christo debitam vocem, qua plane non in nomine Domini venire benedictus, sed divini culminis usurpator evidenter est monstratus Antichristus: qui cum etiam a communione catholica tam laudabiliter esset exclusus, per quorumdam privatas domos, respersis humano sanguine manibus, non divina sacrificia, (0039B)sed sacrilegia celebrasse memoratur, in quo utique non est ejus firmata susceptio, sed consciorum divulgata proditio, cum eodem de illa iniquitatis sede, nisi resipiscant, omnimode casuros, quam sicut diabolus pater ejus, Altissimo similem se faciens, aeternum sibi perfidus construere non desinit ad ruinam.

Haec venerabilis imperator, cum horreat animus vel a tanto gladiatore fuisse tentata, maximo tamen (fateor) stupore detineor, sub vestrae pietatis aspectibus potuisse committi. Quis enim devotam semper Deo clementiae vestrae mentem, et orthodoxis deditam regulis, aut ignoret, aut ambigat? quippe qui supernae dispositione providentiae, sicut pro utilitate publica augustae memoriae Marciani pariter et Leonis (0039C)eruditi virtutibus, sic eorum sitis etiam ad catholicam veritatem sensibus instituti: nec cuiquam omnino sit dubium, pietatem tuam illorum esse fidei sequacem, quorum es successor imperii. Quae cum de vestrae tranquillitatis animo certa ab omnibus teneantur et fixa, absit ut temporibus vestris divini cultus integritas, et antiquitus roborata fidei catholicae putetur interpellanda sinceritas.

Respicite, quaeso, ad divina beneficia; et quae sint vobis collata perpendite; atque ut haec prospera valeant permanere, propitiandum esse censete auctorem muneris, non laedendum. Inter quaslibet enim occupationes publicas a religioso principe magnopere procurandum est, quod ejus protegit principatum: et praeferenda cunctis rebus est coelestis observantiae (0039D)rectitudo, sine qua recte nulla consistunt. Suppetunt affatim clementiae tuae (si in palatii sui requiri mandet archivis) cum nostrorum coeuntia definitione majorum documenta copiosa. Neque enim conscientiam vestram latere credendum est, quae per cunctas provincias Orientis ex imperii vestri arce diffusa sunt: illa scilicet quae vel ad augustae memoriae Marciani, nihilominus et Leonis, vel ad Chalcedonensis concilii beatae recordationis praedecessor meus Leo consulta direxit: quibus ita plene atque dilucide sacramentum dominicae incarnationis exposuit, ut non modo catholicus, sed ne Christianus quidem valeat nuncupari, quisquis illic et redemptionis suae causas non evidenter agnoscat.

(0040A)Certe ut facilis vobis necessaria non desit instructio, earumdem exemplaria litterarum ad fratrem et coepiscopum nostrum Acacium misi vestris sensibus, offerenda. Haec igitur pietas tua si recensere dignetur, vel quae totius Orientis episcopi de hujus praedicationis consensione rescripserint, aspiciet profecto examinata diligenter, et veraciter promulgata, atque ideo pestiferae falsitatis ambagibus nequaquam debere pulsari. Quia revera quae de Scripturarum fonte purissimo sincera perspicuaque manarunt, nullis agitari nebulosae versutiae poterunt argumentis. Perstat enim in successoribus suis haec et eadem apostolicae norma doctrinae, cui Dominus totius curam ovilis injunxit, cui se usque ad finem saeculi minime defuturum, cui portas inferi nunquam praevalituras (0040B)esse promisit; cujus sententia quae ligarentur in terris, solvi testatus est non posse nec in coelo (Matth. XVI).

Quapropter clementiam vestram, cui mea vice propensius frater et coepiscopus meus Acacius supplicabit, precor atque obsecro, ut imitatores facti tantorum et talium praedecessorum, nefandae praesumptionis operarios catholico pectore respuentes, regia censeatis potestate cohiberi. Quisquis aliud (sicut praedixit Apostolus) praeterquam quod accepimus, seminare molitur; anathema sit (Galat. I). Nullus ad aures vestras perniciosis mentibus subrependi (Al. subripiendi ) pandatur accessus: nulla retractandi quidpiam de veteribus constitutis fiducia concedatur. Quia (sicut saepius iterandum est) quod apostolicis manibus cum Ecclesiae universalis assensu acie meruit (0040C)evangelistae falcis abscindi, vigorem sumere non potest renascendi: nec in dominicae vitis fructivam ( fructiferum ) valet redire propaginem, quod igni deputatum constat aeterno.

Si haeresum denique machinamenta cunctarum ecclesiasticis prostrata decretis nunquam sinuntur oppugnatione elisa reparari certamina: ante omnia autem quaeso, ut beati Marci evangelistae sedes (Alexandrinam loquor Ecclesiam) a cruentissimi praedonis incubatione liberata, catholico reformetur antistiti, libertatemque suam pariter recipiat et quietem. At vero impius parricida, qui divinis simul est reus legibus et humanis, reductus eodem quo jure fuerat ante detrusus, ab innocentium nece retrahatur (0040D)animarum; procul a regno pietatis vestrae funesti capitis venena discedant: quae quoniam salutiferae praedicationis auribus obturatis, medicantia verba capere nequiverunt, ab humani conventus abducta pernicie, in virulentiae suae congrua solitudine contabescant: quo magis B. Petri apostoli voce, qualiscunque sedis ejus minister, obtestor, ut inimicos antiquae fidei non sinas impune grassari, qui vestros optatis habere subjectos; ut verae confessionis pacem cunctas Domini servare decernatis Ecclesias, qui orbem vestri imperii desideratis tenere pacatum; et unicam spem salutis, quae genus hominum ad regna coelestia vitamque perducit aeternam, nulla patiamini parte violari, qui placatum Deum vel regno vestro (0041A)cupitis, vel saluti. Data quarto idus Januarias (anno Chr. 476), Basilisco Augusto [ Armato coss. ] consule.

EPISTOLA V. SIMPLICII PAPAE AD ACACIUM. Scribit Acacio, ut omni conatu obsistat Timotheo ne concilium universale, quod ille apud imperatorem agebat, habeatur.

Simplicius papa Acacio episcopo Constantinopolitano.

Quantum presbyterorum et ex diversis monasteriis Domino servientium monachorum relatione patefactum est, Ecclesias Domini rursus diabolus inquietat; ita ut excluso Alexandrino sacerdote, haereticus, atque ab universitate damnatus, eumdem locum de (0041B)quo pulsus fuerat occupasse dicatur; insuper, quibusdam faventibus, Constantinopolim ausum fuisse contendere, ut civitas Christianorum principum circa fidei catholicae veritatem devotione praecellens, et Christiana plebs in defensione religionis attenta, haereticorum pravitate, quae jam fuerat sopita, turbetur. Sed misericordia Dei, cujus est causa, non defuit, ut Timotheus, qui ab universali Ecclesia sacerdotalibus sententiis et imperialibus constitutis juste fuerat segregatus [Al. jure est segregatus], ad Ecclesiam tuae dilectionis, vel ad fidelium domorum limina non permitteretur accedere. Quem conventus novos pro se didicimus comminari, resolvi existimantem quod de se universalis decrevit auctoritas. Unde quia sanctae memoriae praedecessorum nostrorum exstante (0041C)doctrina, contra quam nefas est disputare, quisquis recte sapere videtur, novis assertionibus non indiget edoceri, sed plana atque perfecta sunt omnia quibus potest vel deceptus ab haereticis erudiri, vel in vinea Domini plantandus institui, implorata fide clementissimi principis vocem faciendae synodi fac respui, nec sit apud aures imperatoris Christiani pigra suggestio; quia salus ejus et regni ipsius Christus est fortitudo.

Ergo cum praedictis presbyteris ac monachis opportune pietati ejus nostro quoque nomine supplica, et legationem hanc pro nobis quoque clementiae ipsius, ne quid subrepatur [Al. subripiatur], insinua: omnium pariter precibus instruatur, ne per occupationes publicas quieti ecclesiasticae aliquas inimicus (0041D)moliatur insidias: integritati suae Alexandrinam reddi praestet Ecclesiam, et beati Marci evangelistae sede hostem parricidamque propellat; et qualiter catholicae fidei teneatur integritas, in penetralibus aulae suae dignanter inquirat: quae ne aliqua forsitan fidei aemulorum fraude vitientur, licet in ecclesiae tuae possint scriniis inveniri, tamen exemplaria misimus, quae pietati ipsius praeparabis [Al. properabis] offerri.

(0042A)Nota namque et omnibus illic potestatibus celebrata, quae sanctae memoriae praedecessor meus Leo ad consultationem augustae recordationis Leonis scripserit, et quam veneranter accepta sint, recognoscant: appareat sic (ut confidimus) ejus imitator fidei, cujus, propitiante Deo, dignior est successor imperii; sibique scriptum aestimet, quidquid ante se principibus pia est traditum lectione. Illa est namque perennitas, regnique per seriem propaganda posteritas, si in successore reperitur, quod a praedecessore descendit.

Hortor ergo, frater carissime, ut modis omnibus faciendae synodi perversorum conatibus resistatur; quae non alias semper indicta est, nisi cum aliquid in pravis sensibus novum, aut in assertione dogmatum (0042B)emersit ambiguum: ut in commune tractantibus, si quae esset obscuritas, sacerdotalis deliberationis illuminaret auctoritas; sicut primum Arii, ac deinde Nestorii, postremum Dioscori atque Eutychetis fieri coegit impietas. Et (quod misericordia Christi Dei nostri salvatoris avertat!) intimandum est abominabile esse contra sententias totius orbis Domini sacerdotum et principum utriusque rectorum, damnatos reos restituere, reduci exsules, relegatos in causa nefariae conjurationis absolvi. Itaque (quod saepe repetendum est) haec omnia clementissimis auribus suppliciter intimato. Veniet procul dubio Deus in adjutorium vestrum, in cujus manu cor regis esse retinens constitutum potestatis suae nesciat [Al. nescit] aliunde principium. Data quinto idus Januarii [Al. VI (0042C)cal. Februarias].

EPISTOLA VI. SIMPLICII PAPAE AD ACACIUM. Commendat Acacium quod Timotheo Aeluro nulla ecclesia Constantinopoli patuerit, hortaturque eumdem ut imperatorem moneat ne Chalcedonensis concilii statuta violari permittat.

Simplicius episcopus Acacio episcopo Constantinopolitano.

Cum filii nostri illustris vir Latinus patricius et spectabilis Madusius pro legatione publica mitterentur, negligere non potuimus quod omni intentione curamus. Proxime namque cum presbyterorum et monachorum de Timotheo olim ab universali Ecclesia separato querela venisset, tam Christianissimo (0042D)principi quam dilectioni tuae scripsimus, ut modis omnibus resistat ne quid haereticorum contra Chalcedonense concilium moliatur audacia, frater carissime; et dilectionis tuae laudando constantiam, multum nobis, imo ipsi Domino placere memoravimus, quod damnatum hominem non solum fidei, sed etiam parricidii causa, nullam Constantinopoli ecclesiam introire permiseris. Quod nunc iterum commonemus (0043A)ut cum ad dilectionem tuam eadem scripta pervenerint, imo etiam donec veniant, apud Christianissimum principem etiam nostro nomine agere suppliciter atque insinuare non desinas, ut quae toties et bene statuta sunt, nulla obreptione violentur: quia regni ejus certum et singulare est firmamentum, vero atque aeterno regi congregatorum in causa fidei divino spiritu sacerdotum illaesum conservare concilium.

EPISTOLA VII. SIMPLICII PAPAE AD PRESBYTEROS ET ARCHIMANDRITAS CONSTANTINOPOLITANOS. Clericorum ac monachorum Constantinopoli degentium fidei constantiam commendat, cum Timotheum ad communionem non admiserint; illumque, ut saepe damnatum, ostendit non audiendum.(0043B) Simplicius episcopus presbyteris et archimandritis apud Constantinopolim constitutis.

Per filium nostrum laudabilem virum Epiphanium litteris vestrae dilectionis serius quam voluistis acceptis, magno sumus dolore permoti, quod illic intra Ecclesiam Dei scandalorum recidiva nascuntur incendia, ubi totius [Al. toties] auctoritate apostolicae sedis, et sententia synodi universalis exstincta sunt. Cui namque in toto terrarum orbe cum perversitate dogmatum nefandorum Nestorii, Eutychetis, Dioscorique damnatio; cui Timothei rursus Alexandrinae Ecclesiae pervasoris non est nota dejectio? Testis est anterius Ephesinum, testis est recens Chalcedonense concilium, quod quisquis desiderat retractari, in numero (0043C)fidelium pronuntiat se non haberi; cum praedictorum talis impietas auctoribus et principibus Christianis, non solum ab Ecclesiae corpore, verum a coetu omnium exsiliis segregata diversis, unitae sententiae damnatione percussa est. De quorum nihil est nunc errore dicendum; quia post traditionem tantorum Domini sacerdotum, qui longe ante nos in universa mundi parte has quoque haereses evicerunt, beatae recordationis praedecessor noster Leo multiplici sermone doctrinae, quid catholicae veritatis sequatur integritas, quid detestetur, asseruit. Hac eruditione fundata, non contentione opus est, ut adhuc tanquam de dubiis judicetur. Sed sicut dilectionem vestram gaudemus facere, firmis contra dejectos state vestigiis: nec vos adversarius terreat, (0043D)aut tardam putetis desuper venire victoriam. Cadere didicit qui resultat. Breviter haec ad consultationem, imo etiam consolationem vestrae scripsimus caritati, volentes aliquos, quemadmodum cupitis, pro causae (0044A)necessitate dirigere, nisi ad omnem plenitudinem, non jam defendendae, quae solidae [forte solide ] jacta est, fidei, sed repellendis haereticis atque damnatis illa sufficerent, quae etiam ad sanctae memoriae Flavianum, atque ad sanctam Chalcedonensem synodum, vel ad augustae recordationis Marcianum ac Leonem, beatae memoriae antecessorem meum scripsisse retinetis, atque totius Orientis episcopi rescriptis ad principem tunc Leonem propriis intimarunt. Unde insolubile esse non dubium est, quod vel ante decreverunt in unum convenientes tot Domini sacerdotes, vel quod singuli per suas Ecclesias constituti, eadem nihilominus sentientes, diversis quid vocibus, sed una mente dixerunt, damnantes eorum exsecrabilium auctores pariter et sequaces. Quapropter inter (0044B)tot formas, quae erectae sunt, praedicandi, non assertione nova, sed constantia nitendum est. Jam probatum est, quid (Domino vos juvante) profecerint labores vestri, Deo placitus fructus ostendit, quando ejus domum vobis obsistentibus latroni introire non licuit, qui nonnullis occurrentibus sibi, latentes adhuc forsitan sui similes publicavit, non enim junguntur bona pessimis, recta perversis; nec possut salutaria coire cum noxiis: quia luci communio nulla cum tenebris, nec infideli portio cum fideli. Unde necessario damnatorum comitabuntur exitum, qui talium delegere consortium; nisi forte resipiscentibus animis, et maxime qui nuper decepti sunt, videntes in quae abrupta sunt ducti, ad splendorem verae fidei discussa conferant se nube mendacii. Quod (0044C)apostolicae sedis pietate ut provenire possit optamus, quia vitam in Domini voluntatem cognoscimus, ad christianissimum quoque principem, vel ad fratrem et coepiscopum nostrum Acacium competentia simul scripta direximus, cujus accusandum silentium non putamus, quia scientes fidem probatissimi sacerdotis, certum tenemus suum non esse quod tacuit. Ut autem plenius dilectio vestra cognoscat nostrarum, quas ad Christianissimum principem misimus, seriem litterarum, exemplaria, internuntio quem misistis redeunte, direximus. Data III idus Januarii, consule suprascripto.

EPISTOLA VIII SIMPLICII AD ZENONEM IMPERATOREM. Gratulatur ei de recuperato imperio, hortaturque ut Alexandrinum episcopum sedi suae restituat, et Leonis, et Chalcedonensis concilii decreta servari faciat.(0044D) Simplicius episcopus Zenoni Augusto.

Inter opera divinae providentiae, quae pia semper (0045A)et justa sunt, nostris quoque temporibus eloqui potentias Domini vix quaelibet humana lingua sufficiet. Quis etenim valeat vel cogitatione complecti, vel voce depromere, quod in ipso utriusque rei laborantis articulo et votis publicis religionis sanctae reddidit vos quieti, nisi quod tanti consideratione miraculi clamandum est cum propheta: Haec est mutatio dexterae excelsi (Psal. LXXVI), quae exaltantes semetipsos potenter humiliat, et humiliantes se clementer exaltat? In quibus etiam si dispensationis supernae sagacius mensura libretur, profecto evidenter apparet, ideo perfidorum irrepsisse perniciem, ut fides clementiae tuae etiam inter adversa probaretur; quantoque magis rebus urgeri crederetur infestis, tanto clarius vestra magnanimitas immineret: atque (0045B)ob hoc mansuetudinis vestrae de Constantinopolitana urbe provenisse discessum, ut universorum desideriis expetiti, gloria majore rediretis; ut ex contrariorum periculis, quod in vobis esset cunctis utile nosceretur. Davidicae nimirum illius virtutis exemplo, qua singulari patientia cedens paululum furoribus parricidae, continuo victoriam populorum precibus imploratus praestantiore fastigio est reversus in regnum. Laetare igitur, venerabilis imperator, eos fuisse tuos hostes qui exstiterunt Divinitatis inimici; atque gaude cum Ecclesia laborasse, et cum fidei catholicae libertate imperium restitutum, atque ut in omnibus doceas causam tibi cum Deo esse communem, cujus ope viriliter fretus insiste; ut per quem publicos incubatores subegit, Ecclesiae quoque depellat (0045C)tyrannos. Sicut enim pietas vestra merito recteque confidit, illo nos tempore nihil aliud Deum nostrum suppliciter implorasse, quam ut nobis Romani imperii praesules quales nunc loquimur, redderentur; ita exspectari cernis, ut hujusmodi vos esse ipsorum actuum qualitate monstretis. Respicite, quaeso, augustae memoriae Marciani atque Leonis omni mundo conspicuam catholica devotione constantiam; et salubri consideratione perpendite, cum in eodem loco stare nequiverint qui ab eorum rectitudine deviarunt, successorem regiae potestatis legitimum, ac divinitus attributum eum fore sine dubio, qui illorum fidei perstiterit imitator. Debes, gloriosissime et clementissime fili imperator, augustae memoriae tantorum virorum taliumque reverentiam, debes (0045D)vices muneribus Dei. Ille te ad istorum reduxit imperium: tu Deo istis similem redde famulatum. Et quia haec beato Apostolo docente nos Petro mea nuper humilitate praedicante, refutata sunt, a casuris, Deo fautore, proficiant in regni soliditate mansuris. Equidem litteris quas vestra clementia destinavit, pignus immensum venerandae religiositatis accipiens, et ingenti gratulatione respiro, et omnino non ambigo mentem vestram in rebus divinis gesturam (0046A)longe potiora quam cupio: sed mei memor officii, in hanc partem clementiam tuam ideo prolixiore hortor alloquio, quia imperii tui pariter et salutis affectu, illis te causis inhaerere semper exopto, quibus solis et praesentis regni stabilitas custoditur, et aeterni gloria comparatur. Unde ante omnia precor, ut Alexandrinam Ecclesiam non minus a funesto quam ab haeretico pervasore clementiae vestrae dispositionibus liberatam, catholico ac legitimo restitui censeatis antistiti; eisque etiam quos temeritate diabolica diversis ecclesiis ordinasse perhibetur ejectis, rectae fidei subrogari constituatis episcopos: ut sicut rempublicam vestram a tyrannica dominatione purgastis, ita ubique Ecclesiam Dei ab haereticorum latrociniis atque contagiis exuatis; nec id potius (0046B)praevalere patiamini, quod iniquitas temporum, et eos quos non solum vestro imperio, sed et in Deum quoque rebellis spiritus concitavit; quam quod tot tantique pontifices, et cum egregiis orthodoxisque pontificibus universalis Ecclesiae decrevit assensus. Chalcedonensis synodi constituta, vel ea quae beatae memoriae praedecessor meus Leo apostolica eruditione perdocuit, intemerata vigere jubeatis; quia nec ullo modo retractari potest quod illorum definitione sopitum est, nec ullatenus recipi totiens uno undique ore damnatus. Ipsa est quippe, sicut experti estis, catholica fides, quae potentes de sede laesa deposuit, et exaltandos humiles custodia servavit. Quare satis agendum est pietati tuae, ut qui hujus tibi auctor est doni, sit ipse etiam propagator. Data octavo [al. septimo] idus Octobris (anno Chr. 477) post consulatum Basilisci et Armati.

EPISTOLA ACACII AD SIMPLICIUM PAPAM. Simplicium de Alexandrinae Ecclesiae statu certiorem facit, scribens ob Timothei haeretici mortem, Petri Moggi ejusdem Ecclesiae perturbatoris fugam, pacem Ecclesiae redditam esse, ac Timotheum suae sedi restitutum

Domino beatissimo sancto patri archiepiscopo [ patriarchae episcopo ] Simplicio Acacius.

Sollicitudinem omnium Ecclesiarum, secundum Apostolum (II Cor. XI), circumferentes, nos indesinenter hortamini, quamvis sponte vigilantes ac praecurrentes: sed vos divinum zelum solito [ divino zelo (0046D)sollicitos ] demonstratis, statum Alexandrinae Ecclesiae certius requirentes; ut pro paternis canonibus suscipiatis laborem, piissimo stillantes sudore pro his, sicut semper est approbatum. Sed Christus Dominus noster, qui diligentibus se in bonum cooperatur (Rom. VIII), nostris cogitationibus insidens, et unam nobis in his mentem atque eamdem pro gloria sua esse cognoscens, omnem victoriam ipse perfecit, consortes nos cum tranquillissimo principe faciens, (0047A)et Timotheum quidem decessorem, spirantem procellas, et ecclesiasticam tranquillitatem (sicut apparuit) conturbantem, vitae subduxit humanae, dicens ei: Tace et obmutesce (Marc. IV). Petrum quoque, qui ab Alexandria more similiter [ similis ] procellae surrexerat, dissipavit, atque in aeternam fugam (sancto Spiritu flante) convertit, unum et ipsum de his qui olim fuerant damnati. Sicut enim in nostris archivis [ conciliis ] inventum est, et de vestris scriniis [ strenue ], si dignamini requirere, poteritis agnoscere quae in tempore de eodem subsecuta, ab Alexandrino episcopo Romam ad alterutrum sint relata. Qui Petrus noctis existens filius, et operum diei lucentium alienus apparens, omnino tenebras ad latrocinium peragendum congruas, earum cooperator inveniens media nocte, adhuc jacente cadavere illius (0047B)qui paternos canones subverterat, insepulto, subrepsit in sedem [ surripuit sedem ], sicut ipse arbitratus est, uno et solo praesente, et eo qui consors illius insistebat insaniae, ita ut propter hoc majoribus suppliciis subderetur: nec quod sperabat effectum est. Sed ille quidem de se ex parte vel minima judicans, nusquam penitus omnino comparuit. Timotheus autem paternorum canonum custos, qui Davidieae mansuetudinis exemplo subditur, et usque in finem patiens, atque potestati propriae restitutus a Christo, propriae sedis honore laetatur: et spiritualium filiorum voces accipiens, gratiam curationis exspectat multiplicato in se honore a Christo principe sacerdotum: propter quem et tolerantiae coronam sibimet (0047C)religavit. At entius igitur oret vestra beatitudo et pro Christianissimo imperatore, et pro nobisipsis. Nihil enim praetermittitur eorum quae ad custodiam ecclesiasticae respiciunt disciplinae. Universam fraternitatem quae vobiscum est in Christo, et ego et qui mecum sunt, salutamus. Et alia manu. In Domino conserveris, sanctissime et beatissime pater [ ora pro nobis, justissime pater ].

EPISTOLA IX. SIMPLICII PAPAE AD ACACIUM. Gratulatur Timotheum Alexandriae episcopum catholicum suae Ecclesiae fuisse restitutum.

Simplicius episcopus Acacio episcopo Constantinopolitano.

Quam sit efficax supplicantium Domino perseverantia (0047D)sacerdotum, et quam jucundo gratuletur affectu, studium quod defensioni fidei sinceris mentibus exhibetur, litteris tuae dilectionis agnoscitur, quando post tanta certamina, quibus Dei misericordia in causa propriae religionis famulos et ministros tuae constituens potestati, probatissimos sibi fecit esse victores, siquidem Alexandrina Ecclesia divino tandem judicio liberata, in consortium communium nos advocans gaudiorum, eum qui ab haeretico fugatus fuerat, ad ejus sedem rediisse testaris. Unde animis exsultantibus ad universalis Ecclesiae quietem, Christo Deo nostro pro salute primum fidelissimi principis supplicamus, cui pro devotione, qua cunctos antevenit sacerdotes, pietas haec divina concedit, (0048A)quae nos liberos pro populis Christianis apud omnipotentiam coelestem praestat interpretes. Sicut ergo in reditu fratris et coepiscopi nostri Timothei gratulamur, ita eum commonente dilectione tua cupimus irreprehensibilem reperiri: quia meministi hoc, eum jamdudum fidelis praesulis non habuisse constantiam, quando ei, ut damnati Dioscori nomen inter altaria recitaretur, extortum est. Data tertio idus Martii (anno Chr. 478), Illo viro clarissimo consule.

EPISTOLA X. SIMPLICII PAPAE AD ZENONEM IMPERATOREM. Gratias agit Timotheum Alexandrinae Ecclesiae restitutum, eumque rogat ut Petrum ejusdem Ecclesiae perturbatorem expelli jubeat.

(0048B)Simplicius episcopus Zenoni Augusto.

Per Petrum virum spectabilem comitem Placidiae nobilissimae feminae olim divinorum exsultatione munerum, triumphalis in Domino regni vestri gloria dilatatur, cum universalis Ecclesiae gaudio mediocritatis meae litteras obtulisse meminerim; nec inter universos catholicae fidei sacerdotes opera Domini nostri vel solus potui tacere, vel primus: quia secundum beatum Paulum apostolum (II Cor. XII), Ecclesiarum omnium curam sustinens, mihi summam gaudii de reddita pro clementia vestra earum quiete specialiter vindicavi, quod vos Divinitatis auxilio, dejectis religionis et regni hostibus, meruerimus habere victores, et in uno eodemque proventu, Christo in nobis ubique vincente, et cultus verae fidei, (0048C)et status est reparatus imperii: quod utrumque ideo fuerat (diabolo se ad tempus interserente) turbatum, ut alterutrius adversariis dissipatis, praeconia fierent majora vincentis; unde tam praeclarae fructum virtutis adeptus cum laetitia universalis Ecclesiae nunc quoque sine cessatione facio; tacere non possum gratias sine dubio perennes quod antiquae veraeque fidei in fratre et coepiscopo meo Timotheo Alexandrinam Ecclesiam reddidistis, cujus ad me nuper litterae commeantes, expulsa profanitate Eutychetis atque Dioscori damnatorum, ad regendos orthodoxos beati Petri et evangelistae Marci sedem (quod ante compertum est) se recepisse commemoravit; incitans nos volentes, ut haec ipsa pietatis vestris sensibus referremus. Ut ergo tranquillitas vestri (0048D)perpetua et fixa sit regni, quietem quam cunctis in memorata Ecclesia praestitistis, pervigili protectione custodite: et quod juvante vos Domino pro innocentium fecistis salute animarum, religiosiore studio et diligentia attentiore protegite: quia non minoris est gloriae quod condideris servare quam concedere [ condere ]; et omnibus est probatum, tantum vobis divini favoris impensum, quantum Christianae religioni a vestra pietate est sedulitatis exhibitum. Et quamvis in omni parte regni sui profutura divina cultui providentia vestra non desisteret curis publicis tranquillitatem Ecclesiae praeferre, precor tamen ut quod per nos serio postulat, imo quod ipsi specialius supplicamus, Petrum Alexandrinae (0049A)Ecclesiae pervasorem, et ob hoc jure damnatum, quia moliri quaedam latens in Alexandrina (sicut ad nos scriptum est) civitate contra haec quae a vobis sunt statuta, memoratur, ad exteriora transferri piissima praeceptione jubeatis, ne aliquos modicae fidei (quod facere perhibetur) inficiat, et ad perversitatis suae instrumenta traducat. Longe sint ab innocentibus perniciosa contagia, ut per vos intra Domini gregis ovile sit sinceritas, quam sola tenere potest imperialis auctoritas.

EPISTOLA XI. SIMPLICII PAPAE AD ACACIUM. Scribit Timotheum Alexandriae catholicum episcopum a se veniam petiisse, quod Dioscori nomen inter altaria timore ductus recitasset, et se ad imperatorem litteras dedisse ut Petrum dictae Ecclesiae perturbatorem procul arceat.

Simplicius episcopus Acacio Constantinopolitano episcopo.

Quantos et quam uberes fructus constantiae fidei, et devotarum circa religionem catholicam mentium semper habeat fortitudo, labor tuae dilectionis et eorum qui pariter repente diabolo jamdudum turbantur, ostendit. Nam cum Christi inimicus et regni Christiani semper aulam mox casurus invaderet, atque impia persecutione fideles Domini plebemque concuteret, oratione atque vigiliis sacrilega tentamenta superavit, et se victoria coelestis eo usque porrexit, ut regressu religiosissimi principis, Ecclesiae quoque Alexandrinae catholicus redderetur antistes, de quo mox cum exsultatione divinae gratiae (0049C)gaudia nostra contulimus, et mutuis nos litteris fecimus gratulari. Et licet laetitiae ipsius nunquam sui defuerit plenitudo, tamen frater et coepiscopus noster Timotheus persecutione probabilior factus, pristini non immemor instituti per fratrem et coepiscopum Isaiam, et filios nostros Nilum presbyterum, et Martyrium diaconum Alexandrinae Ecclesiae solemnia scripta direxit, quibus et illud quod ante perterritus de Dioscori nomine fecerat, se destruxisse memoravit, et remissionem ipsius erroris expetiit, nosque de quiete fecit Ecclesiae gratulari, expertus erga se quantum nobiscum tua caritas videt, quod in eo tunc reprehendimus non inultum et reconciliatum sibi, nunc divinae miserationis affectum, frater carissime, memoratis in urbe, quae mox venerant, constitutis (0049D)occasionem filii nostri Petri, viri spectabilis comitis, quasi ex sententia proficiscentis amplexi, tam nostro proposito, quam petitione fratris et coepiscopi nostri Timothei, legatorumque ipsius precibus, idipsum ad tuam voluimus pervenire notitiam, ut etiam nunc communium fieres particeps gaudiorum, et in praedictae Ecclesiae tranquillitate (quemadmodum diximus) laboris tui nobiscum carperes fructum, et christianissimo et elementissimo principi nostras litteras offerens, super hac etiam re, ut et ipse quoque devotionis et fidei propriae donis, se Deo protegente, laetetur, atque insistente caritate tua acrioribus studiis catholicae religionis salutaria scripta mittendo munire dignetur Ecclesias, ne (sicut experti (0050A)sumus) in aliqua religione [forte regione ] antiquus ille serpens toties excisi capitis virus effundat, et inficiendi aliquos occasionem (quod absit) rursus inveniat, provida praeceptorum suae pietatis ordinatione disponat religiosis, et sicut evidentius approbavit Deo, se commendantibus legibus sanciat, ne vel in tenebris delitescant, et improvisi ambulantes in luce percutiant, et his quos in fide pauperes esse repererint (quod propheta testatur) insidietur ut rapiat. Petrum maxime, qui nonnullarum domorum, suique similium latebris confovetur; et quem zelo fidei ab episcopatu constituit submoveri, in exteriores terras abjici, sicut et nos pietati ejus scripsimus, ad ecclesiasticam pacem speciali praeceptione decernat: quia rursus asseritur aliqua contra dispositionem fidei (0050B)ipsius sine cessatione moliri. Quia igitur haec opportunitate perlatoris fidissimi nos oportuit indicare, et specialius admonere, hortamur ut cum internuntius remeare coeperit, vel si qua forsitan altera occasio reperietur, quamprimum nos facias certiores, et curam nostram sublevare deproperes. Ut autem perfecto gaudio gauderemus, idem frater et coepiscopus noster Timotheus exemplum libelli satisfactionis eorum quos a catholicae fidei veritate Timotheus et Petrus utrique damnati, damnationis terrore traduxerant, veniam postulantes, ad nos pariter destinavit, sacerdotali pietate lapsis subvenire desiderans: quod divinae miserationis intuitu, quae neminem vult perire, refutabile non putamus.

EPISTOLA XIII. SIMPLICII PAPAE AD ZENONEM IMPERATOREM. Hortatur ut Timotheum Alexandrinae Ecclesiae sua opera restitutum protegat, et ut Petrum ejusdem Ecclesiae perturbatorem longius expelli jubeat.(0050C) Simplicius episcopus Zenoni Augusto.

Proxime quidem cum ad Urbem frater et coepiscopus mediocritatis meae Timotheus Alexandrinae urbis antistes novato more misisset, victoriam vestrae fidei in ejus restitutione cognovi. Pietate enim vestra fulta Divinitatis auxilio, et imperii tranquillitas, et catholicae religionis splendorem suum, scandalorum nube discussa, recepit integritas: de quo me gratias post Deum clementiae vestrae egisse reminiscor, et nunc quoque cultum vestro regno debitum silere non potui, ne quodammodo viderer ingratus, si vobis qualibet (0050D)opportunitate vel imperii vel Ecclesiarum laudare desisterem tot triumphos. Exhibens ergo debitae venerationis officium, precor ut studiosius circa universos rectae fidei sacerdotes, et maxime circa Alexandrinum episcopum, cujus certaminis et testes fuistis et judices, protectionis impendatis auxilium, et decernatis piissimis constitutis Petrum sedis ipsius pervasorem (cui nec in diaconatu suus potuit orde constare) longius a tam praeclara civitate relegari, ne infirmiores [forte infirmioris ] fidei aliquos forte seducat, et in eadem Ecclesia (quod absit) quae sopistis scandala rursus exagitet. Probastis in corpore illum vobis dexterae suae dedisse praesidium, qui ad totius orbis gaudium, et in Ecclesiae universalis exsultationem (0051A)in vestra clementia Romanum servat imperium. Data X calendas Novembris (anno Chr. 478), viro clarissimo consule.

EPISTOLA XIII. SIMPLICII PAPAE AD ACACIUM. Eadem quae in superiori epistola.

Simplicius episcopus, Acacio episcopo Constantinopolitano.

Proxime quidem dilectioni tuae, petentibus his qui ad nos a fratre et coepiscopo nostro Timotheo Alexandrinae Ecclesiae antistite directi fuerant, commune gaudium litteris indicavi, et de fructu piissimi operis, quod catholicus memoratae Ecclesiae sacerdos est restitutus, pariter nos gaudere memoravi: quod (0051B)nunc quoque significare properavimus, ut agnosceres gaudia silentium non amare. Unde semper exsultans, et orationum communium cupiens vota sociari, hortor, frater carissime, ut rebus per clementissimum et Christianissimum principem Deo auctore compositis, diligentiae sollicitudo non desit: sed Petrus ab indebito sibi honore dejectus, in Alexandrina regione non sinatur habitare, sed procul extra terminos patriae, sicut etiam nos poposcimus, frequenti eum postules suggestione relegari; ne quos imperitorum pravitatis suae persuasione seducat, et a catholicae tramite veritatis avertat. Quidquid autem de religiosissimo impetrabis imperio, cura tuae dilectionis ad meam notitiam faciat pervenire, et nos actuum ad custodiam evangelicae doctrinae pertinentium det (0051C)esse consortes. Data XVI calendas Novembris (anno Chr. 478), Illo viro clarissimo consule.

EPISTOLA XIV. SIMPLICII PAPAE AD ZENONEM IMPERATOREM. Laudat imperatoris sollicitudinem in his puniendis qui Antiochiae in episcoporum caedes conspiraverunt. Dolet suas ad Acacium litteras exsecutioni non fuisse mandatas, et Antiochenae Ecclesiae antistitis electionem, Nicaeni concilii non observato decreto, factam approbat.

Simplicius episcopus, Zenoni Augusto.

De Ecclesia Antiochena venerandos mihi semper vestrae pietatis apices gavisus accepi, quibus ingenito vobis studio catholicae religionis post defensionem fidei, quae vos servat ac custodit, impietatis audaciam et facinora apud Antiochiam perpetrata coercita (0051D)reperimus. Exsultantes vobis inesse animum fidelissimi sacerdotis et principis, ut imperialis auctoritas et juncta Christianae devotioni acceptabilior Deo fieret, et appareret integritas, cum hi qui in episcoporum neces sacrilega caede versati sunt, dignis (0052A)jubentur perire suppliciis: in quo et quieti Ecclesiae et vestro consuletis imperio, quia vindicata Dei contumelia ulciscentis est gratia, et conciliatur his divini favoris auxilium, quorum cura sacrilegium non reliquerit impunitum. Sed ut loquar fiducialiter principi Christiano, si praeteritarum litterarum quas de Petri aliorumque nomine jamdudum ad fratrem et coepiscopum meum Acacium scripsisse memini, ordo teneretur, ad hoc non potuit pervenire; quod jure nunc meruit vindicare. Mandaveram namque ut facta suggestione pietati vestrae, praedictus, ut et caeteri qui per occasionem tyrannicae dominationis invaserant Ecclesias Dei, extra metas vestri pellerentur imperii, ne pestiferis sensibus quibusque simplicioribus ore sacrilego virus infunderent, et verbis impiis (0052B)contra fidem orthodoxam innocentiores animas sauciarent; quod tum apparet, cum minus ista curantur, et levia esse creduntur; actum est, ut (quemadmodum perhibetis) inter altaria, non jam plebs persuasionibus eorum, sed ipsi quoque praesules et praedicatores fidei perirent funestis gladiis sacerdotes. Unde si quae aliae reliquiae sub vestro reperiuntur imperio, eas vel nunc in exteriores terras jubete propelli, ne qua deinceps in eo sit necessitas et causa supplicii; quia melius est aditum obstruxisse quam poenam exegisse peccati. Et quoniam seditiones Antiochenas religiosissimo proposito sedandas non aliter existimastis, nisi praeter praejudicium venerandi illius concilii Nicaeni apud Constantinopolim iisdem petentibus ordinaretur antistes, quod in ejus tantummodo (0052C)persona sic memorastis assumptum, ut deinceps secundum definitiones Patrum Orientali synodo creatio Antiocheni pontificis reservetur, nec haberi loco vultis injuriae, quod dissensionis gratia factum est auferendae. Tenet hanc pietatis vestrae beatus Petrus apostolus sponsionem, et Christianissimi fidelissimique principis mentem in haec verba jurasse, quod posthac in Antiochena urbe veteri more servato a comprovincialibus suis episcopis ordinetur, ne quod nunc frater et coepiscopus meus Acacius vobis est jubentibus exsecutus, in usum posteritatis veniat et statuta Patrum, quae praecipue praestastis illaesa, confundat. Unde quae a vobis amore quietis sancte et religiose sunt ordinata, reprobare non possumus, ne status Antiochenae Ecclesiae sub nostra dubitatione (0052D)videatur ambiguus, praecipue cum is qui legitur ordinatus, testimonio clementiae vestrae, et tanta sit praedicatione subnixus, ut in eo praeter horum vulnerum dolorem posito possimus et Ecclesiae quae illum meruit, gloriari. Haec repensis sermonibus et (0053A)venerationis officio respondere curavi, ut tantas haereticorum fraudes et facinora divinis et saecularibus legibus persequenda, quae saepius probatis esse tam noxia, de memoria et conversatione hominum jubeatis auferri, quorum impietatis nulla, quantum videtis, potest auctoritate compesci. Data X calendas Julias (anno Chr. 479) post consulatum Illo viri clarissimi.

EPISTOLA XV. SIMPLICII PAPAE AD ACACIUM. Eadem quae et in superiori.

Simplicius episcopus Acacio episcopo Constantinopolitano.

Clementissimi principis litteris, tuaeque dilectionis, de sacrilega et funestissima caede, quae apud Antiochiam (0053B)facta est, sauciatus et nimium affectus moerore, respondeo, astruens, si quae jamdudum de Petro et aliis complicibus eorum scripseram, et ut pietati ejus cum caeteris, qui aderant, fratribus suggerere postularam, ut optaverat, ordinatum fuisset, haereticorum temeritas ad tantum facinus non veniret; ne [forte nec ] aliquid necessitatis existeret, ut non aliter praedictae subveniretur Ecclesiae, nisi ut aliquid de jure ejus curatio ipsa minueret. Quamvis enim profecerit ad quietem, quod Christianissimi principis jussione, vel sine praejudicio canonum a tua caritate fuerit Antiochenus episcopus ordinatus: tamen non est sine invidia factum, cujus cavendum deinceps etiam ille testatur, qui praecepit, exemplum. In quo pietatis ejus gratias dignum est nos referre: quoniam ita (0053C)gloriae suae moderatus est potestatem, ut fidelissima devotione Patrum regulis submittere quae juberet, nec in auctoritatem recipi quod sequenti constituit aetate prohiberi; ut scilicet in hac tantummodo persona, quam jussu ejus et studio quietis Antiochensibus, non tua usurpatione, antistitem consecrasti, quod factum est necessitate, sufficeret. In quo tuae dilectionis (0054A)non irrationabilem cognoscimus fuisse famulatum: quia Ecclesiarum jura respiciens, diu te non immerito suspendisse testaris, ne videreris ambire quod tanto principi, et in tam gravi causa non poteras abnegare. Quapropter, frater carissime, institutorum veterum, quae in te sunt probata, non immemor, sicut veniale judicare non pervides quod tibi certum est imperatum, ita ipse dans honorem patribus, labora ne necessitas sit ulla faciendi quod optas nunc satisfactione purgari.

OBSERVATIO P. ANTONII PAGI. Ad an. Christi 479, num. 2 et seqq. (0054) Hae duae proxime allatae epistolae Baronio omnibusque suasere Stephanum seniorem episcopum Antiochenum, anno 479, ab haereticis interfectum fuisse, et in ejus locum imperatoris jussu Stephanum (0054B)juniorem Constantinopoli ab Acacio ordinatum. Verum vulgaris haec opinio falsa est, et in subscriptione prioris epistolae Simplicii papae ad Zenonem loco, post consulatum illi V. C. legendum est, post consulatum Placidi V. C., ideoque ea epistola data anno 482, cum Placidius an. 481 consulatum gesserit. Detritis enim prioribus nominis Placidi litteris facile fuit librario errare, et loco Placidi legere Illi; eo magis quo epistolae 12 et 13 quae eam praecedunt, datae sunt Illo V. C. consule, anno sc. 478. Hae duae igitur epistolae Simplicii, in quibus mentio de caede episcopi Antiocheni, ejus nomine suppresso, pertinent ad an. 482, eaeque non de Stephano seniori, sed de Stephano juniori intelligendae. Hic enim ab haereticis interfectus, et neuter ab Acacio ordinatus, sed Calendio, qui Stephano juniori successit, ut ad an. 482 monstrabo. Quod vero ex Baronio ait Binius novo et inusitato exemplo episcopum Antiochenum Constantinopoli ordinatum fuisse, corruit ex iis quae ad an. 449 (0054C)diximus. Ibi enim ostendimus Maximum ep. Antiochenum Constantinopoli ab Anatolio consecratum. In Evagrii verbis a Binio post Baronium relatis illa, quam triennio in hunc usque annum tenuit, neque in editione Christophorsoni, neque in editione Valesii leguntur. Ea igitur errore typographi Baronii verba ab Evagrii textu diverso charactere non distinguentis, ita edita. Evagrius enim durationem sedis Stephani non memorat, et tamen hic Binius, aliique locum (0055A)illum integrum Evagrio ascribunt, quod monendum duxi, ne in posterum locus ille fucum faciat. (Lege Pagium ad an. Christi 482, num. 3 et seqq. ubi plura de his Simplicii epistolis, de caede Stephani non senioris, sed junioris; et de solo Calendione ab Acacio Constantinopoli ordinato.)

EPISTOLA XVI. SIMPLICII PAPAE AD EUMDEM. Calendionis Antiocheni episcopi electionem confirmat.

Simplicius episcopus Acacio episcopo Constantinopolitano.

Antiocheni exordium sacerdotis qua ratione fuerit serius indicatum, quamvis minime nos latere potuerit, tamen et ipse vel synodus ipsius indicavit. Quod sicut non optavimus fieri, ita faciles excusationi, quam necessitas fecit, exstitimus: quia quod voluntarium (0055B)non est vocari non potest in reatum. Et ideo per fratrem et coepiscopum nostrum Anastasium, qui ex praedicta regione directus est, litteris quoque tuae dilectionis acceptis, alterni vicissitudinem sermonis tuae reddidimus charitati, necessario fratris et coepiscopi nostri Calendionis sacerdotium gremio apostolicae sedis amplexi, in consortium nostrum per gratiam Christi Dei nostri tantae urbis antistitem collegii unione numeramus. Miramur autem nihil nos de statu Antiochenae Ecclesiae te instruente didicisse, quem nunc ita habere se comperimus, ut improbi per occasionem obitus sanctae memoriae Timothei eamdem Ecclesiam conentur habere captivam. Unde agendum est dilectioni tuae cum clementissimo principe, (0055C)ne convellatur sub ejus imperio, quod tyranni temporibus potuit obtineri. Data idibus Julii [anno Chr. 482], Severino viro clarissimo consule.

EPISTOLA XVII. SIMPLICII PAPAE AD EUMDEM. Conqueritur una cum imperatoris litteris ab eo litteras non accepisse, et imperatorem, Petrum haereticum in Alexandriae episcopum petere, dum ipse paratus esset Joannem confirmare: demum precatur ut imperatorem moneat, ne haeretico jam damnato favere velit.

(0056A)Simplicius episcopus Acacio episcopo Constantinopolitano.

Miramur pariter et dolemus, ita in tuae dilectionis animo dissimulatam lacerare [ latitare ] curam caritatis et fidei, ut cum christianissimus imperator pietatis et religionis instinctu affandi me, et de causis ecclesiasticis consulendi, fideles atque solertes internuntios destinaret, ipse et alternae gratiae et vigilantiae pastoralis oblitus, nec alloqui nos volueris, nec de his quae ad catholicae veritatis custodiam pertinebant duxeris instruendos: atque ideo, frater carissime, quae non immerito cernis libera affectione culpari, potiore diligentia repensando, cognosce proinde (0056B)delegatum tibi munus impendens, sensus tuos prudenter attolle, et pro tuendis Chalcedonensis synodi constitutis vehementer invigila, ne per negligentiam desidiamque nostram subrepatur gregibus Domini lethale dispendium [Al. suspendium]. Nuper ab Aegyptia synodo, quae et numero plurima, et fidei catholicae esset communione suffulta, atque ab ipso omnipropemodum clero Alexandrinae sedis ad nos ex more relatio missa patefecit, sanctae memoriae fratrem quemdam [ quondam ] et coepiscopum nostrum obiisse Timotheum, inque ejus vicem consona fidelium voluntate Joannem, cui ad sacerdotium constare crederentur omnia, subrogatum, ut nihil omnino restare videbatur, nisi ut Deo nostro gratias agentibus nobis atque gaudentibus, ut sine strepitu, quod catholicus (0056C)in defuncti ministerium successisset antistes, apostolicae quoque moderationis assensu votivam sumeret firmitatem: cum ecce secundum consuetudinem mihi talia disponenti tranquillissimi principis scripta sunt reddita, quibus memoratum tanquam perjurii reum, quod fraternitati quoque tuae non esse diceretur incognitum, sacerdotio perhiberet indignum. Illico retraxi pedem, et meam revocavi super ejus confirmatione (0057A)sententiam, ne quid contra tantum ac tale testimonium praepropere fecisse judicarer. Sed illud me non mediocriter fecit attonitum, quod iisdem litteris suis Petrum, qui haereticorum socius dudum exstitisse probetur et princeps, quod conscientiam dilectionis tuae meminimus non latere, instructionesque ipsas quibus fuerit confutatus, nosse confidimus, quemque etiam dubium non sit adhuc extra communionem durare catholicam, saepeque nos de eodem ex illa urbe pellendo scripsisse sit certum, ad praefatae Ecclesiae regimen existimet provehendum: cumque promittat rectae fidei definitionibus convenire, a cujus utique (sicut superius dixi) consortio tam degit extraneus, quam ab ejus communione discretus est, ad quam si nunc redire contendit, (0057B)nisi per satisfactionem Christianis regulis competentem non potest introire, ac perinde [ proinde ] non ad fastigium sacerdotalis dignitatis accedere; sed medelae, quae post poenitudinem praestanda est, consequenter aptari animae suae cupiens reconciliatus auxilium, non gradum summi honoris affectans, qui diu convincitur fuisse perversus, ne per speciem remeantis non remedium sincerae salvationis inquirat, sed facultatem propagandae pravitatis inveniat. Quo facto non hunc magis ab errore detrahimus, quam perniciem fidelibus irrogamus, eoque modo Chalcedonensis synodi statuta violantes, aditum saeva copulatione grassandi in Ecclesiam lupis rapacibus aperimus. Denique ab eisdem ipsis, cum quibus olim a catholica participatione divisus est, pontifex dicitur (0057C)postulari: ut satis evidenter appareat non eos rectam fidem velle, sed in praesule proprio nefandi dogmatis quaerere potestatem; neque inter ipsos et veraciter sentientes pax inde possit foeda generari, unde haereticarum mentium crescit funesta damnatio, et catholicorum succedit miseranda captivitas. Tantis igitur malis atque periculis pro sacerdotii qualitate, et catholicae praedicationis intuitu, ut qua potes ratione sapienter obsistas, maximis undique rebus astringeris: nec dilectioni tuae fas est id segnius operari, quod ad animae tuae causam, honoris aestimationisque respectum non dubitas pertinere. Opportunitatibus ergo repertis, clementissimi principis voluntatem incessabiliter pro fide catholica supplicando, et ab his sedulo revocare quae nociva sunt dogmati (0057D)Christiano, et secundum haec quae mandamus, informare crebro, inque eam partem quae amica sit veritati, potius instare non desinas, et (ut sanctum Timotheum venerandus apostolus Paulus instituit) opportune, importune, obsecrando, insinuando exponendoque nullatenus allegare cessabis, et nobis (0058A)subinde quae gerantur, quaeve gerenda sint, veraciter indicare, ut creditorum tibimet dispensatione dominica talentorum in hac multiplicatione fidelis servus ostendaris, si non tantum in Ecclesia cui praesides, sed ubicunque potueris, pro unitate catholica et pro paternis definitionibus suadere non renuas. Data idibus Juliis (anno Chr. 482), Severino viro clarissimo consule.

FRAGMENTUM EPISTOLAE SIMPLICII PAPAE AD ZENONEM. Incipit epistola sanctae memoriae Simplicii papae ad Zenonem imperatorem.

(0058B)Inter caetera et ad locum.

Sed jam veniamus ad eos quorum unum a pontificio Alexandrinae Ecclesiae secludendum, alterum huic praeficiendum tranquillitatis tuae scripta pronuntiant, ac primo, si placet persona Petri, meritum expendamus. Nimirum hic est complex parricidae [forte parricidii ] Timothei, et exsilio sempiterno vestra quoque jussione dignissimus. Hic contra veritatem militantium socius semper, et doctor. Hic, de quo Alexandrina urbe pellendo saepe me litteris rogasso non dubium est; qui si esset rectae fidei, in catholica utique communione mansisset. Quod si ad eam nuper emendandus accedit hoc ipsum diu retenti confutatur erroris, quam tamen emendationem si vel (0058C)nunc sincera mente perquireret, satisfactionem consequenter afferret: non expetit [forte exspectat ] dignitatem, qui post poenitudinem indulgentia dignus est, non honore. Absit ut ejus saluti si resipiscit, invideam; complector, hortor et gaudeo, gloriosissime imperator; sed diu pravitatis vulnere sauciato medicinae venia competit, non potestatis. Tunc enim religionis poterit nuncupari, si perversitate damnata ad sanam fidem remeare praeelegerit. Alioquin manifestus est eum non curationem proprii desiderare languoris, sed ambire fastigium, quo perfidiae suae virus miseris animantibus confidentius licentiusque diffundat, et de superiore loco multo violentius in servitutem catholicam redigat libertatem. Quaeso deinde qui ejus provectui suffragentur, et eos audio (0058D)esse archimandritas, et monachos, vel si qui sunt alii qui sese a communione catholica separaverunt. Horum ergo testimonium comprobandum est, quorum admittenda persona, quibus sanae fidei est conscientiae causa non suppetit, et qui cum eumdem [eodem] pari tenentur errore. Finis.

EPISTOLA XVIII. SIMPLICII AD EUMDEM. Mirari se ait Acacium de Alexandrinae Ecclesiae vexationibus nequaquam se monuisse; hortatur autem ut imperatori insinuet ut eidem Ecclesiae pax optata reddatur.(0059A) Dilectissimo fratri Acacio Simplicius.

Cogitationum ferias non habemus: nec enim quiescere nos causa permittit, quam si relinquamus, apud Christum Dominum nostrum, cujus interest, excusabiles [forte inexcusabiles ] sumus. Et mirum est dilectionem tuam tot emensis temporibus, et tot opportunitatibus inde venientibus, nil nos de Alexandrina Ecclesia, quae tam graviter quatitur, instruere voluisse; cum monere te nec increpatio nostra destiterit, (0059B)ut participata sollicitudine, litteras meas apud Christianissimum et clementissimum principem praesentibus tuae dilectionis prosequereris alloquiis, et instituti veteris memor, in orthodoxorum defensionem nobiscum sic semper incumberes, ne quisquam nostrum, Christiana plebe pereunte, reatum deditionis incurrat, et mercenarius potius videatur esse quam pastor. Unde hortamur dilectionem tuam ut opportune atque importune piis auribus insinuare non desinat, quatenus remotis scandalis quae in Alexandrinam Ecclesiam recidivis ausibus irruerunt, pax optata reddatur, et celeriter vigilantiae tuae profectus, posthabitis difficultatibus, inducatur. Data octavo idus Novembris, Severino consule, directa per Restitutum.

EPISTOLA SIMPLICII AD EUMDEM. A Luca Holsteinio Romae edita. (0059C) Dilectissimo fratri Acacio Simplicius.

Litteris tuae dilectionis, quas per filium nostrum Epiphanium diaconum probatae fidei direxisti, ea quae strictim religiosissimi viri filii nostri presbyteri, archimandritae cum monachis vel ante scripserant, latius indicasti, et prolixo quidem volumine, sed sermone necessario retulisti; ut quid vel Constantinopoli, vel in aliis regionibus ab haereticis gestum disceremus: ac singula quae contra ecclesiasticas regulas, et contra ipsam catholicam fidem ubicunque commissa sunt, ante nostros oculos collocasti; quatenus videatur quo etiam remedio subveniretur Ecclesiis, (0059D)quibus vim sub occasione tyrannicae dominationis, et per absentiam Christianissimi principis perniciosus latro et recidivus invasor Alexandrinae Ecclesiae lapsus exsiliis irrogavit. Unde unicum post Deum, qui Ecclesiam et rempublicam consolatione mirabili visitavit, etiamsi hoc fieri minime postulasses, clementissimi imperatoris auxilium duximus implorandum; ut pro omnibus quae regno ejus Dominus tribuit, ne ulterius in orbe terrarum, quas subditas (0060A)suo cognoscit imperio, Ecclesiae Dei ab haereticorum contagione et pravitate violentur, sed doctrinae diabolicae praeceptione pietatis ipsius praestentur immunes. Ut ii qui sibi crediderint sacerdotale ministerium damnati hominis praesumptione conferri, promulgata imperiali constitutione etiam a conventu hominum segregandi jubeantur excludi: quatenus his submotis, atque in solitudinis perpetua relegatione damnatis, antistites catholici deceptis vel reddantur Ecclesiis, vel creentur. In quo nec nostrae preces apud religiosissimum principem, nec dilectionis tuae suggestio, aut tantorum fratrum nostrorum, quos advenisse Constantinopolim reperimus, imploratio sacerdotum, aut supplicatio monachorum laborare poterit. Quin quidquid ad integritatem catholicae (0060B)fidei pertinet, in qua Ecclesiarum est constituta securitas regressu pietatis suae, Domino se ubique prosequente omnium praeveniens vota restituit. Et apud mentem Christianissimam facilis est impetrandi gratia, ubi religionis est causa. Sicut ergo litteris nostris, ita tuae dilectionis, vel omnium fratrum qui se ad documenta fidei suae Christianissimi principis praesentavere conspectui, suggestione repetendum est, ut Timotheus cum sequacibus suis ad irremeabile dirigatur exsilium. Cum quo Paulus ab Ephesina Ecclesia, et Petrus ab Antiochena civitate depulsus, atque omnes qui ab eo se, vel ab his quos illicite fecerat, aestimant episcopos ordinatos, eadem debent lege percelli. De Antonio autem, qui eorum quos contra Ecclesiam tyrannos miserat, antesignanus (0060C)existens, sicut scriptum est (Psal. VIII, 3), inimicus et defensor apparuit. De Joanne quodam Constantinopolitano, qui ab haereticis Apamenum sacerdotium, quod ei, qui presbyter aliunde fuerat, vel a catholicis sumere non licebat, se haereticum publicavit, et quod in se perperam factum est improperium retorsit in auctorem; expellens ab Antiochia Petrum pervasorem ipsius, eamdem Ecclesiam ipse pervasit, sub anathemate a Christianorum consortio, vel ipsa appellatione removemus: nec unquam his satisfactionis patefaciendus est locus. Quia sicut Judas inter apostolos, ita isti inter ministros Dei subdola et diabolici spiritus fraude latuerunt. De Christiani quoque populi fide et devotione gaudentes, profectum ejus et multiplicationem Deo jugiter supplicantes expetimus: (0060D)ut in timore atque amore Domini perseverans, et numero augeri, et coelesti mereatur protectione muniri. In quo maxime gloriamur, et Deo nostro gratulabimur complacere, quia pastoralem respicit fructum, religiosi ovilis augmentum. Diu autem fratres et coepiscopos nostros apud Constantinopolim non convenit demorari: nunc praecipue, cum propter concussionem persecutionis quae mota fuerat, sollicitae atque attonitae sunt in suprascriptis (0061A)Ecclesiis civitates: ne aliquis dubius rationis et trepidus mentis exspectet novi aliquid post Chalcedonense concilium contra definitiones ipsius retractari: quia per universum mundum insolubili observatione retinetur, quod a sacerdotum universitate est constitutum; et sicut apparuit coelestis totiens ultionis assertione firmatum. Unde divino judicio reluctatur quisquis ejusdem venerabilis definita concilii post tot divinae indignationis exempla non sequitur.

OBSERVATIO P. ANTONII PAGI ad an. Christi 477, num. 12 et 13. (0061) Holstenius in Collectione Romana publicavit epistolam Simplicii papae ad Acacium Constantinopol. episcopum quae sine die et consule est, quamque Labbeus tom. IV Concil., pag. 1039, post omnes Simplicii epistolas male collocavit. Cum enim eam (0061B)scripserit Simplicius, paulo postquam accepit ab Acacio vim, quae illata fuerat Ecclesiis, sub occasione tyrannicae dominationis, et per absentiam Christianissimi principis; et ipso tempore, quo Aelurus adhuc vivebat, quem cum sequacibus suis ad irremediabile exsilium dirigi, a Zenone imp. petendum esse dicit, apparet eam epistolam in futura Collectione conciliorum immediate collocandam esse post epistolam 8 Simplicii ad Zenonem imp. datam VIII idus Octob. post consulatum Basilici et Armati, qua Simplicius gratulatur imperatori de recuperato imperio; cum post illam in eadem collectione concil. sequatur epistola Acacii ad Simplicium, qua ei Timothei Aeluri mortem significat, quae adhuc Simplicium latebat, cum Epistolam ab Holstenio editam ad Acacium (0062A)scripsit. Ex ea intelligimus Acacium monuisse Simplicium de synodo a se apud Constantinopolim indicta. Ait enim Simplicius: Unde unicum post Deum, qui Ecclesiam et rempublicam consolatione mirabili visitavit, etiamsi hoc fieri minime postulasses, clementissimi imperatoris auxilium duximus implorandum, ut pro omnibus quae regno ejus Dominus tribuit, ne ulterius in orbe terrarum, quas subditas suo cognoscit imperio, Ecclesiae Dei ab haereticorum contagione et pravitate violentur, sed doctrinae diabolicae praeceptione pietatis ipsius praestentur immunes. Ut ii qui sibi crediderint sacerdotale ministerium damnati hominis praesumptione conferri, promulgata imperiali constitutione, etiam a conventu hominum segregati, jubeantur excludi: quatenus his submotis, atque in solitudinis perpetua relegatione damnatis, antistites catholici deceptis vel reddantur Ecclesiis, vel creentur. In quo nec nostrae preces apud religiosissimum principem, nec dilectionis tuae suggestio, aut tantorum fratrum nostrorum, quod advenisse Constantinopolim reperimus, imploratio sacerdotum, (0062B)aut supplicatio monachorum laborare poterit.

Imploraverat autem imperatoris auxilium Simplicius in epistola ad Zenonem VIII idus Octob. post consulatum Basilisci et Armatii, ideoque Holsteniana epistola prioribus mensibus anni insequentis data. In illa enim, quam an. 477 VIII idus Octob. scripsit Simplicius, ait. Unde ante omnia precor, ut Alexandrinam Ecclesiam non minus a funesto, quam ab haeretico pervasore clementiae vestrae dispositionibus liberatam, catholico et legitimo restitui censeatis antistiti eisque etiam, quos temeritate diabolica diversis ordinasse perhibetur, ejectis, rectae fidei subrogari constituatis episcopos, etc.