Jump to content

Epistolae (Vitalianus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae (Vitalianus)
saeculo III

editio: Migne 1851
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87

VitPap.Episto128 87 Vitalianus papa Parisiis J. P. Migne 1851 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA. AD PAULUM ARCHIEPISCOPUM CRETENSEM.

Arguit eum quod Lappae episcopum injuste damnaverit, et ad sedem apostolicam provocantem non dimiserit. Dictum episcopum pristino honori restituens, quae contra illum acta fuerant declarat.

Vitalianus episcopus servus servorum Dei Paulo archiepiscopo Cretensi.

Decimo nono die mensis Decembris praesentis 11 indictionis Joannes episcopus Lappae urbis intra basilicam venerabilem beati principis apostolorum Petri nobis obtulit petitionem, per quam nos obnixe postulavit, atque conjuravit per terribilem, inquiens, adventum magni Dei atque Salvatoris nostri Jesu Christi, ut secundum sacratissimos canones, institutaque sanctorum Patrum ejus causae meritum requireremus, et sententiam promulgaremus. Obtulit illico et sententiam apud tuam fraternitatem confectam subscriptamque ejus eorumque episcoporum manibus. Igitur post aliquos dies ad ejus preces coacervati coetum in hac urbe Romana antistitum fecimus, ut nobiscum considentes et petitio ejusdem episcopi, et acta sacerdotaliter cognoscerentur. Dum ergo esset in hac Romana urbe congregata eadem synodus episcoporum pro hujusmodi negotio audiendo vel faciendo, statim nobis nuntiata sunt ejusdem exemplaria actionis, a tua fraternitate directa; quae suscipientes atque conferentes invicem, ita invenimus contineri in verbis et sensibus, sicut ea quae nobis praefatus episcopus obtulerat, subscripta manu episcoporum, et tuae dilectionis. Quamobrem admirati sumus, quia per suum clericum hanc vobis minime direxerit. Si enim forsitan tempus hoc prohibuit incongruum, cur absque suo scripto hanc usque nos minime direxit. Cumque recensita esset sententia coram nostris fratribus episcopis, visum nobis eisque est, quod non secundum timorem Dei neque secundum instituta Patrum, sacrosque canones, ejusdem Joannis antistitis Lappae est causa cognita et terminata, vel poenalibus submissa ejus persona. Propterea non leviter contristati sumus, maxime quia et sub custodia missus est idem Joannes antistes Lappae diebus aliquot, et exinde adducebatur in secretarium tuae fraternitatis, ut quod velles, inquit, loqueretur, ac rursus sub custodia docebatur ad clausuram, sicuti habet confessio defensoris tuae dilectionis in sententia ab eo facta; insuper et hortabatur contra canonum jussa, contraque legum instituta existens, ut daret fideijussorem. Deinde oportebat tuam fraternitatem secundum canonum vigorem, tempore quo se petiit ad nos venire, eum absolvere tuis litteris: quem non solum noluisti canonice absolvere ad principis apostolorum limina, sed magis respondisti ei indecenter, inquiens: Quia non competenter quaeris. Quae ergo sancti sanxerunt Patres, indecentia sunt? An placentia tibi decentia sunt? Igitur praefatum Joannem antistitem aeque [ Ed. Rom. atque] inculpabilem reperientes, juxta textum sententiae a te nobis directae, fecimus nobiscum cum episcopis ad missarum solemnia in ecclesias Dei praecedere. Itaque statuimus atque firmamus per hujus nostrae praeceptionis auctoritatem, omnia quae a te tuaque synodo contra canonum instituta contraque legum decreta gesta confectave sunt, vel sententiam promulgatam adversus eum, inania et vacua esse; sed quidquid claruerit eum damnificatum, ejusdemque ecclesiam a quoquam, ei tua dilectio faciat reddi, per omnia conservans eum absque damno. Denominatum enim Joannem, utpote innocentem existentem, cum praesenti nostra praeceptione absolvimus hinc, ut sicut caeteri tuae dilectionis episcopi, et is suae ecclesiae utilitate cum Dei peragere timore, sacrarumque regularum instituere debeat morem. Oportebat denique, dilectissime frater, oportebat nos similia similibus retribuere. Sed haec magis per ignorantiam opinamur gesta esse, quam per calliditatem. Propterea quae praecipimus tibi secundum Deum, et propter dominum, tuaeque synodo, stude illico peragere, ne cogamur non misericorditer, sed secundum virtutem sacratissimorum canonum conversari. Scriptum namque est: Dominus inquit: Petre, rogavi pro te, ut non deficeret fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Et rursum: Quodcunque ligaveris, Petre, in terra, erit ligatum et in coelo, et quodcunque solveris in terra, erit solutum et in coelo. Postquam vero nostram praeceptionem tua dilectio relegerit, hanc praesenti portitori Joannis episcopi nimirum reddat pro sui ejusdemque ecclesiae munitione. Data die VI Kalendas Septembris, indictione 11.

EPISTOLA II. AD VAANUM CUBICULARIUM IMPERATORIS.

Cum Joannes Lappae episcopus contra canones fuerit condemnatus, cupit ut ejus opera suae Ecclesiae restituatur.

Vitalianus Vaano cubiculario et imperiali chartulario.

Semper celsitudo vestra piis hominibus praebuit concursum, semperque irreprehensibiliter viventibus tribuit libenter opem. Ideoque congruum praevidimus, per praesentia nostra scripta, Joannem antistitem ecclesiae Lappensis, sitae in insula Creta, ei in omnibus commendare, quatenus divina ope praevia, ejusque suffultus suffragio, valeat ad sanctam celeriter remeare ecclesiam. Per Septembrem enim mensem praesentem, 11 indictione, in hac Romana urbe ad apostolorum nostri culminis protectorum limina veniens, obtulit nobis petitionem, per quam suppliciter precatus est nos, ut ejus causae meritum cognoscentes, canonice terminaremus. Obtulit denique nobis et sententiam, quam promulgavit ejus metropolitanus cum suis episcopis adversus eumdem Joannem, volens eum ostendere reprehensibilem, per quam eum contra canonum decreta poenalibus submisit. Cujus exemplar et idem ejus metropolitanus nobis direxit. Propterea facientes congregari episcopos in hac urbe, ejus causa est cognita, relecta videlicet petitione ejus. Et praefata sententia ab eodem metropolitano ejus nobis directa, visum nobis est, non secundum sacros canones eamdem esse sententiam promulgatam. Ideoque eam inanem atque vacuam statuimus fore, decernentes eumdem Joannem innocentem existere, et absque aliqua culpa eam ab ejus metropolita querimur subiisse; quem merito absolvimus ad suam ecclesiam regredi, scribentes ejus saepius nominato metropolitae, ut quae per simplicitatem egerit in ejus personam contra canonum decreta, essent vacua et inania. Eumdem itaque Joannem (ut dictum est) antistitem, vestrae eximiae charitati per has nostras litteras commendantes, hinc absolvimus, ad vestra nimirum ambulaturum vestigia; et ut exinde rursus cum suis scriptis eum absolvere festinet, quaesumus, ad suam ecclesiam; commendantes eum, quibus praeviderit, ut illaesus debeat esse. Profecto enim una mecum cunctis diebus vitae suae et ipse pro vestrae excellentissimae charitatis prosperitate ac longaevitate deprecabitur Dominum. Data die VI Kal. Februarii, indict. 11.

EPISTOLA III. AD PAULUM EPISCOPUM CRETENSEM. Ut episcopo Lappae occupatas ecclesias restituat; diaconum, qui uxorem duxit, et in duabus militat ecclesiis, corrigat; tum a se Eulampium, qui male audiebat, dimittat.

Vitalianus Paulo episcopo Cretensi.

Ad cognitionem tuae dilectionis congruum praevidimus producere, eo quod Joannes episcopus Lappensis ecclesiae nobis suggesserit, asserens ejus parochiae pertinentia monasteria, unum quod appellabatur Palea, et alterum quod vocatur Arsilli, a tua Ecclesia esse invasa. Ideoque, si ita est, hortamur tuam charissimam fraternitatem, ut ei secundum terminos sanctorum canonum reddi faciat, quia unicuique quod justum est volumus conservari, maxime a nostris fratribus. Cognovimus denique, quod quodam diaconus, nomine Joannes, postquam consecratus est minister, accepisset uxorem; et non solum hoc, sed et in duabus ecclesiis militet. Ideoque, si ita est, hoc tua dilectissima fraternitas pro Dei amore corrigat, ne denuo hujusmodi nefas proveniat adinstar male viventium. Deinde cognovimus, quod quemdam curialem, nomine Eulampium, habeat quasi consiliarium. Non enim, ut nobis suggestum est, eum constat esse bonae vitae. Ille enim quotidie, ut fertur, inter fratres zizania seminat, ut de eorum discordia marsupium impleat. Quamobrem, si ita est, hortamur tuam fraternitatem, eum a se projicere, ut ejus opinio coram Deo et hominibus floreat. Data ut supra.

EPISTOLA IV. AD GEORGIUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Ut Joanni episcopo Lappensi faveat.

Vitalianus Georgio episcopo Syracusano.

Gesta, sive sententiam a tua fraternitate directam, dilectissimo filio nostro Gaudentio primicerio scribente, eam sibi ab antistite Cretensis insulae transmissam, pro causa episcopi Lappensis Ecclesiae, suscepimus; scribentes ei quamobrem admirati sumus cur ipse Cretensis antistes nobis aut per suum clericum hanc minime direxerit, aut per sua scripta non indicaverit quae erant necessaria. Praefatus enim Joannes Lappensis Ecclesiae, hujusmodi sententiam manus ejus metropolitae episcoporumque subscriptam, cum sua nobis obtulit petitione, postulans suae causae meritum canonice requiri. Cujus precibus moti, pro tali re in hac urbe fecimus congregari synodum, ut cognosceretur hujusmodi negotium. Cumque esset congregata, relecta est nimirum petitio Joannis praesulis, ac sententia a tua directa fraternitate; quibus nobis eisque visum est non secundum sacratissimos canones, neque secundum instituta Patrum, esse eadem gesta promulgata adversus praenominatum Lappensis Ecclesiae episcopum. Idcirco decrevimus, eam, per nostrae praeceptionis auctoritatem, esse inanem et vacuam, absolventes eum ad suam Ecclesiam remeare cum nostra praeceptione ad eumdem ejus metropolitam facta. Ideoque eo illic ad tuam fraternitatem se conjungente, ei ita concurrat, ut cum litteris commendatitiis domini excellentissimi Vaani filii nostri imperialis cubicularii et chartularii, ad suam Ecclesiam prospere revertatur. Viva enim voce pro sua causa subtiliter tuae fraternitati, dum ab ea requisitus fuerit, profecto indicabit, ostendens ei exemplar praecepti nostri, ad Cretensem metropolitam directi. Praeterea et Silvinus tibi intimandum omnia praedicantes [ Al., intimabit omnia praedicta] ne modum transgredi litterarum cerneremur. Data ut supra.

EPISTOLA V. AD OSWI REGEM NORDANHUMBRORUM, EJUS DE PASCHATE JUDICIUM EXPETENTEM. Gratulatur gentes sui regni ad fidem conversas, utque pascha caeterasque apostolorum traditiones observant, totamque insulam Deo dicari curet, et reliquias sanctorum ei mittit.

Domino excellentissimo filio Oswio regi Saxonum Vitalianus episcopus servus servorum Dei.

Desiderabiles litteras excellentiae vestrae suscepimus, quas relegentes, cognovimus ejus piissimam devotionem, ferventissimumque amorem quem habet propter beatam vitam. Et quia dextra Domini protegente ad veram et apostolicam fidem sit conversus, sperans, sicut in sua gente regnat, ita et cum Christo in futuro conregnare. Benedicta igitur gens, quae talem sapientissimum et Dei cultorem promeruit habere regem. Quia non solum ipse Dei cultor existit, sed etiam omnes subjectos suos meditatur die ac nocte ad fidem catholicam atque apostolicam pro suae animae redemptione converti. Quis enim audiens haec suavia non laetetur? Quis non exsultet et gaudeat in his [ Rom add. piis] operibus? Quia et gens vestra Christo omnipotenti Deo credit, secundum divinorum prophetarum voces, sicut scriptum est in Isaia: In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur (Isai. XI). Et iterum: Audite, insulae, et attendite, populi, de longe (Isai. XLIX). Et post paululum: Parum, inquit, est ut mihi sis servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae (Ibid.). Et rursum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt. Et post pusillum: Dedi te in foedus populi, ut suscitares terram. et possideres haereditates dissipatas, et diceres his qui vincti sunt: Exite; et his qui in tenebris: Revelamini. Et rursum: Ego dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi, et dedi te in lucem gentium, et in foedus populi, ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentem in tenebris (Isai. XLII). Ecce, excellentissime fili, quam luce clarius est, non solum de vobis, sed etiam de omnibus prophetarum gentibus, quod sint crediturae in Christum omnium conditorem. Quamobrem oportet vestram celsitudinem, utpote membrum existens Christi, in omnibus piam regulata sequi perenniter principis apostolorum, sive in pascha celebrando, sive in omnibus quae tradiderunt sancti apostoli Petrus et Paulus, quia ut duo luminaria coeli illuminant mundum, sic doctrina eorum corda hominum quotidie illustrat credentium.

Et post nonnulla, quibus de celebrando per orbem totum uno vero Pascha loquitur: Hominem denique, inquit, docibilem, et in omnibus ornatum antistitem secundum vestrorum scriptorum tenorem minime valuimus nunc reperire, pro longinquitate itineris. Profecto enim dum hujusmodi apta reperta persona fuerit, cum instructum ad vestram dirigemus patriam, ut ipse et viva voce, et per divina oracula, omnem inimici zizaniam ex omni vestra insula cum divino nutu eradicet.

Munuscula a vestra celsitudine beato principi apostolorum directa, pro aeterna ejus memoria suscepimus, gratiasque ei agimus, ac pro ejus incolumitate jugiter Deum deprecamur cum Christi clero. Itaque qui haec obtulit munera de hac subtractus est luce, situsque ad limina apostolorum, pro quo valde sumus contristati, cum hic esset defunctus. Verumtamen gerulis harum nostrarum litterarum vestris missis, et beneficia sanctorum martyrum, hoc est, reliquias beatorum apostolorum Petri et Pauli, et sanctorum martyrum Laurentii, Joannis et Pauli, et Gregorii, atque Pancratii eis fecimus dari, vestrae excellentiae profecto omnes contradendas.

Nam et conjugi vestrae, nostrae spirituali filiae, direximus per prefatos gerulos crucem, clavem auream habentem de sacratissimis vinculis beatorum apostolorum Petri et Pauli. De cujus pio studio cognoscentes, tantum cuncta sedes apostolica una nobiscum laetatur, quantum ejus pia opera coram Deo flagrant et vernant. Festinet igitur, quaesumus, vestra celsitudo, ut optamus, totam insulam suam Deo Christo dicare. Habet enim profecto protectorem humani generis Redemptorem Dominum nostrum Jesum Christum, qui ei cuncta prospera impartiet, uti novum Christi populum coacervet, catholicam ibi et apostolicam constituens fidem. Scriptum est enim: Quaerite primum regnum Dei, ac justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). Nimirum enim quaerit et impetrabit, et ei omnes suae insulae (ut optamus) subdentur. Paterno itaque affectu salutantes vestram excellentiam, divinam jugiter precamur clementiam, quae vos vestrosque omnes in omnibus bonis operibus auxiliari dignetur, ut cum Christo in futuro regnetis saeculo. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

EPISTOLA VI. SUB NOMINE VITALIANI PAPAE AD MONACHOS SICULOS. Vitalianus episcopus servus servorum Dei dilectis in Christo filiis sub patris Benedicti et Placidi dominio in Sicilia constitutis salutem et apostolicam benedictionem.

Ad hoc nos superna Clementia in orbe terrarum praefecit rectores atque custodes, ut dispersa congregare, et congregata conservare, et destructa restituere summopere procuremus. Quapropter quia civitates, castra, monasteria, possessiones, et villas beato Benedicto in Sicilia subditas paganorum incursionibus desolatas esse audivimus, supra modum dolemus, omnipotentique Deo super hoc gratias agimus qui ideo temporaliter hic flagellari irrogat, ne in aeternum puniat. Unde vos, charissimi filii, a fletu et moerore cessare monemus, et his nostris filiis, quos de Cassinensi congregatione ad monasteria restauranda, et civitates, castra, possessiones et villas recuperandas in Siciliam dirigere studuimus, ut specialibus dominis deservire curetis; ex patre beati Benedicti et nostra praecipientes, ut in restauratione monasterii et possessionum illos adjuvare studeatis, coeptumque laborem ad effectum perducere summopere procuretis. Nos enim et vos, et civitates, castra, possessiones, et villas quas Tertullus patricius beato patri Benedicto in Sicilia dedit, defendere, adjuvare, et manu tenere parati sumus. Omnipotens Deus sua vos gratia benedicat, atque a cunctis adversis eripiat. Valete.

EPISTOLA VII. AD FLORIACENSES. Vitalianus episcopus, servus servorum Dei, eremitis in Floriacensi coenobio commorantibus, eorumque Cynocephalo Mumulo, non abbati, quod dignum et justum est

Audivimus, quod sine gravi dolore loqui non possumus, quemdam vestri coenobii gyrovagum, Aygulfum nomine, suggestione diabolica Casinum venisse, et effracto beati Benedicti sepulcro, ejus reliquias diminuisse. De quo facto gravi animadversione vos et monasterium vestrum plectendos cum eodem gyrovago judicavimus, nisi et vos et locum vestrum paterno affectu diligeremus. Facilius enim pateremur Casinensis coenobii possessiones in praedam et direptionem dari, quam sancti Patris Benedicti lipsanum ab aliquo violari. Ob quam rem vestrae universitati ex parte Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum, et septem universalium conciliorum praecipiendo mandamus, ut ad cor redeuntes, et sanctis apostolis Petro et Paulo et beato Benedicto satisfacientes, ad nos cum jam dictis sacrosanctis reliquiis veniatis, et de perpetrata nequitia cum jam dictis sacrilegiis veniam postuletis. Sin autem vos, et locum vestrum et eumdem sacrilegium cum commanipulatoribus suis a sanctae matris Ecclesiae gremio separantes, perpetuae et indissolubilis maledictionis et anathematis vinculo innodamus, et a regno Dei alienamus, et cum diabolo, et ejus atrocissimis pompis, et Juda, Domini nostri Jesu Christi traditore, aeterno supplicio aeternaeque maledictioni deputamus. Pari etiam innodationis vinculo obligetur, quicumque vos et locum vestrum solvere praesumpserit a nexu excommunicationis absque digno emendationis et poenitentiae fructu. Datum quinto Kal. Aug.

EPISTOLA VIII. CEODOVEO FRANCORUM REGI. Vitalianus episcopus, servus servorum Dei, Clodoveo regi Francorum, si filius obedientiae fuerit, salutem, et Apostolicam benedictionem.

Sancti et magni Nicaeni concilii praecepta secuti, quae jubent regularem epistolam per unamquamque provinciam mitti, ne hi qui abjiciuntur ab aliis recipiantur, serenitati vestrae notum facimus, Aurelianenses et Cenomannenses, ac monasterium Floriacense cum omnibus sequacibus illorum a liminibus Ecclesiae separatos, et indissolubili anathematis vinculo innodatos: quoniam ecclesiam sancti Benedicti ejusque sepulcrum in castro Casino situm violare conati sunt, et sanctas reliquias post nostrum interdictum retinere conantur, contra apostolicae sedis statuta, et interdictum, et totius sanctae synodi sententiam, quam, missis per singulas provincias litteris, notam vobis omnibus fecimus. Excommunicamus igitur pro superius dictis reliquiis omnes jam dictos, et falsum abbatem Strumbolum, non Mumolum, et Aygulfum filium Satanae cum suis fautoribus, donec sanctas reliquias ad urbem Romam reducant, et de perpetrata nequitia, secundum statuta canonum, poenitentiam sumant. Quapropter vestram a Deo conservandam clementiam obnixa prece rogamus, et ex Dei omnipotentis, et apostolorum Petri et Pauli, et Benedicti parte praecipimus, ut jam dictos latrones ad justitiam sedis apostolicae faciendam constringatis. Sin autem et vos et illos perpetuae maledictionis anathemate damnamus. Datum die Kalendarum Novembrium.

EPISTOLA IX. AD OMNES EPISCOPOS. Vitalianus episcopus servus servorum Dei, dilectis in Christo fratribus et filiis, archiepiscopis, episcopis, et abbatibus in Hispania, Baetica, Lusitania, Gallaecia, Aquitania, Britannia, Germania, Gallia Belgica, Gallia Togata, Gallia Cisalpina, Gallia Transalpina, et Gallia Transcampana constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Vestrae universitati per praesentia scripta notum esse volumus Mumolum haereticum, et Floriacenses, olim quidem monachos, nunc vero Sarabaitas, gyrovagos, ac primogenitos Satanae, ea quae carnis sunt sequi, et tenere doctrinam Balaam, filii Beor; furta, latrocinia, commessationes, et ebrietates, et lenocinia diligere, et in violatione sepulcrorum operam dare. Ob quam rem scitote illos indissolubili anathematis vinculo esse damnatos, et a regno Dei alienatos, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, et Juda Jesu Christi Domini nostri traditore esse sociatos, nisi forte patris Benedicti, ejusque sororis reliquias, quas nequiter abstulerunt, in nostram praesentiam, Casinum reportandas, Romam reduxerint, et de tanta nequitia et sacrilegio dignam poenitentiam gesserint. Quapropter ex parte Dei omnipotentis, ex apostolorum Petri et Pauli vestrae universitati mandamus, ut Floriacenses, Aurelianenses, et Cenomannenses, pro excommunicatis habeatis, et illos ante nostram praesentiam cum sanctis reliquiis venire cogatis. Quo autem termino ante nos venire debeant, vestris litteris insinuate. Quidquid vero exinde statueritis, dilecti filii nostri Clodovei regis erit, his etiam renitentibus, adimplere. Datum Romae XVII Kal. Augusti.

EPISTOLA X. AD THEODORUM ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM. Primatum Ecclesiae Cantuariensi asserit.

Dilectissimo fratri Theodoro, Vitalianus episcopus servus servorum Dei.

Inter plurima quae nobis per vestras syllabas intimari jussisti, cognovimus etiam desiderium vestrum pro confirmatione dioecesis, quae tuae subjacet ditioni, quia in omnibus ex nostro apostolicae auctoritatis privilegio splendescere desideras. Nos vero vestrae petitioni annuentes, quia congruit pastorali sollicitudine, circa ecclesias Dei quae a priscis temporibus ab hac apostolica sede statuta intelligimus, irrefragabili ratione volumus, ut sicut a nobis et a nostris successoribus perpetua stabilitate muniantur. Unde nobis visum est te exhortati, ac in praesenti commendare tuae sagacissimae sanctitati omnes Ecclesias in insula Britanniae positas. Omnia ergo quae a sancto Gregorio praedecessore nostro, Augustino syncello suo, statuta sunt atque firmata, vel etiam per sacrum usum pallii concessa, nos tibi in aevum concedimus, et Doroverniam civitatem, ubi primitus per revelationem Jesu Christi Domini nostri fides catholica, secundum institutionem sacrorum canonum suscepta est, habeto. Ex auctoritate autem beati Petri apostolorum principis, cui a Domino nostro potestas data est ligandi atque solvendi in coelo et in terra, nos, licet immeriti, ejusdem beati Petri clavigeri regni coelorum vicem tenentes, tibi, Theodore, tuisque successoribus, sicuti ab olitanis temporibus fuerunt condonata, ita in perpetuum in ipsa tua metropolitana sede, quae sita est in civitate Dorovernia, immutilata concedimus detinenda. Si quis vero, quod non optamus, contra hanc nostrae apostolici definitionis privilegii auctoritatem venire tentaverit, siquidem episcopus, vel presbyter, aut diaconus, fuerit, ex hac apostolica auctoritate statuimus atque decernimus, ut episcopus ordine praesulatus careat, et presbyter vel diaconus se noverint a suis ordinibus dejectos. Ex numero autem laicorum, tam ex regibus, quam principibus, sive magna vel parva persona fuerit, sciat se alienum a participatione corporis Domini nostri Jesu Christi. Hanc autem privilegii paginam suffultam auctoritate beati Petri apostolorum principis, cujus ministerio fungimur, tibi, Theodore, tuisque successoribus in perpetuum, obtinendam delegamus. Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.

EPISTOLA XI. Vitalianus episcopus servus servorum Dei reverendiss. domino charissimo Beneventanae Ecclesiae episcopo, et in eodem venerabili episcopio in perpetuum.

Cum sicut apostolicae dignitatis aperte in hoc divini profectus nitore dignoscatur praefulgere, et in exercendis Dei laudibus, seu impensius studeat laboris exhibere certamen, ob hoc debita nos ejusdem apostolicae pastoralis compulit sollicitudinis cura, quaeque ad stabilitatem piorum locorum promulgari, et apostolicae institutionis censura confirmari. Igitur quia postulasti a nobis quatenus reverendissima Beneventanensis Ecclesia, Deo favente, privilegiis reverendissimae sedis apostolicae decoraretur, idcirco piis tuis desideriis faventes, ac nostra auctoritate id quod exposcit effectus, mancipamus, concedentes tibi, tuaeque praefatae reverendissimae Beneventanensi Ecclesiae, id est Bibinum, Asculum, Larinum, et ecclesiam sancti Michaelis archangeli in Gargano, pariterque Sipontinam ecclesiam, quae in magna inopia et paupertate esse videtur, et absque cultoribus et ecclesiasticis officiis nunc cernitur esse depravata, cum omnibus quidem eorum pertinentiis, et omnibus praediis, cum ecclesiis, familiis utriusque sexus, et massis, totaque loca ditioni antiquae possessa tuae sanctimoniae, successoribusque tuis concedimus haec omnia dominanda et possidenda, atque canonice disponenda, cum omnibus suis ubique pertinentiis, sive sint in praefatis civitatibus, sive in quibuscunque castris consistentia, siquidem insuper apostolica censura sub divini judicii obtestantibus, et validis, atque atrocibus anathematis interdictionibus, ut nullus unquam successorum vestrorum, vel alicujus dignitatis potestate praeditus reverendissimae Beneventanae Eccl. aliquam vim facere, vel in cunctis jam supradictis ecclesiis, vel de iis, quae pertinere videntur, quoquo modo auferre, aut alienare, vel ejus minuere terminos, et nec quamlibet malitiam, aut jacturae molestiam in easdem inferre quocunque tempore, nec licentia sit, ut dictum est, ex earum pertinentiis aliquam magnae parvaeque personae auferre; sed omnia superius taxata sub potestate et dispositione Beneventani episcopatus perpetuo consistant, ut profecto juxta id quod a nobis statutum est eadem venerabilis reverendissima Beneventanensis ecclesia apostolicis constitutionibus, aut privilegiis consistens, ornata, inconcussa dotata permaneat. Si quis autem (quod non optatur) nefario ausu praesumpserit haec quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate dictae Ecclesiae Beneventanae statuta sunt refragare, aut in quoquam transgredi, sciat anathematis vinculo innodatum esse, et cum Juda Domini traditore, et eum omnibus impiis aeterni incendii supplicio condemnatum; at vero qui pio intuitu observator, et in omnibus exstiterit custodiens hujus nostri apostolici constituti ad cultum Dei respiciens, benedictionibus gratiam a misericordiosissimo Domino Deo nostro multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps effici mereatur. Scriptum per manum Adriani strimarii reverendissimae Romanae Ecclesiae in mense Februario, indict. 11. Bene valete.

Datum III Kal. Febr. per manum Anastasii primicerii, defensoris reverendissimae sedis apostolicae, anno Deo propitio pontificatus dom. Vitaliani summi pontificis, et universalis papae, in sacratissima sede beati Petri apostoli, primo, indict. 11.