Jump to content

Epistolae (Zacharias)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo VIII

editio: uni-Siena
fons: Siena

ZACHARIAS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, REVERENTISSIMO FRATRI AUSTROBERTO, SANCTAE ECCLESIAE VIENNENSIS ARCHIEPISCOPO. Venit ad nos presbyter Clemens missus a sanctitate vestra, referens nobis a concussione gentium turbatas ecclesias provinciae vestrae. Unde et nos valde tristes effecti sumus. Sed quid sanctitas vestra de talibus miratur, cum omnia praedicta a Domino esse in evangelio cognoscat: “Abundabit”, inquit, “iniquitas et refrigescet caritas multorum”? Nam et Langobardi, quorum saevitia ubique crevit, ita nostros fines devastant, ut, sicut de rege Babylonis propheta dicit, exossaverint nos. Consideremus Dei iusta iudicia et contabescamus iniquitatibus nostris. Caeterum XI. Kalendas Aprilis synodum Romae fecimus, cuius exemplar dilectus presbyter noster vestrae sanctitati portabit. De episcopis vero per pecuniam ordinatis hoc vobis rescribimus, ut, si utiles sunt, pro tali facto severissime corrigantur, non tamen penitus deiciantur a suo ordine doleantque semper. Dalmaticam usibus vestris misimus, ut, quia ecclesia vestra ab hac sede doctrinam fidei percepit et morem habitus sacerdotalis, ab illa etiam percipiat decorem honoris. Data Nonis Martii, Constantino augusto, anno imperii eius I. [Page 336]

REVERENTISSIMO ET SANCTISSIMO FRATRI BONIFATIO COEPISCOPO ZACHARIAS SERVUS SERVORUM DEI. Virgilius et Sedonius, religiosi viri apud Baioariorum provinciam degentes, suis nos litteris usi sunt, per quas intimaverunt, quod tua reverenda fraternitas eis iniungeret, christianos denuo baptizare. Quod audientes, nimis sumus conturbati et in admirationem quandam incidimus; si habetur, ut dictum est. Retulerunt quippe, quod fuerit in eadem provincia sacerdos, qui Latinam linguam penitus ignorabat et, dum baptizaret, nesciens Latini eloquii, infringens linguam diceret: Baptizo te in nomine patria et filia et spiritus sancti. Ac per hoc tua reverenda fraternitas consideravit rebaptizare. Sed, sanctissime frater, si ille qui baptizavit, non errorem introducens aut heresim, sed, pro sola ignorantia Romane locutionis infringendo linguam, ut supra fati sumus, baptizans dixisset, non possumus consentire, ut denuo baptizentur; quia, quod tua bene conpertum habet sancta fraternitas, quicumque baptizatus fuerit ab hereticis in nomine patris et filii et spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debeatur, sed per sola manus inpositione purgari debeatur. Nam, sanctissime frater, si ita est ut nobis relatum est, non amplius a te illis predicetur huiusmodi, sed, ut sancti patres docent et predicant, tua sanctitas studeat conservare. Deus te incolomem custodiat, reverentissime frater. Data Kalendis Iulii, imperante domno piissimo augusto Constantino a Deo coronato magno imperatore anno XXVI, post consulatum eius anno IIII, indictione XIIII. [Page 373]

ZACHARIAS PAPA BONIFATIO EPISCOPO SANCTAE ECCLESIAE MOGONTIAE ET PER EUM IN EADEM VENERABILE ECCLESIAE PERPETUAM SALUTEM. Qualiter dominus Deus noster propitiatus sit et laboribus sanctissime fraternitatis tuae cooperator extiterit, per singula edicere longum est tam, ut haec, quae obicimus, confirmemus. Quae ex parte te narrante prospeximus. Igitur, dum in Germania provincia tua fraterna sanctitas ad praedicandum fuisset directa a sanctae recordationis praedecessore nostro, domno Gregorio papa, et post inchoatum opus et aliqua ex parte spiritaliter aedificatum Roma reversus ab eo episcopus ordinatus et illie ad praedicandum denuo remissus es et elaborasti Deo praevio nunc usque per annos XXV in eadem praedicatione, ex quo episcopatum suscepisti. Sed et in provincia Francorum nostra vice concilium habuisti; et iuxta canonum instituta, Deo eis annuente, omnes flexi sunt oboedire. Et dum in his piis operibus occupata esset tua sancta fraternitas, nunc usque cathedralem sedem sibi minime vindicavit. At ubi vero Deus praedicationem tuam auxit, obtinere tibi cathedralem eclesiam vel successoribus tuis confirmare debemus iuxta eorundem filiorum Francorum petitionem. Et idcirco auctoritate beati Petri apostoli sancimus, ut supra dicta eclesia Mogontina nunc atque etiam perpetuis temporibus tibi et successoribus tuis metropolis sit confirmata, habens etiam sub se has V civitates – id est Tungris, Coloniam, Wormaciam, Spiratiam et Trectis – et omnes Germaniae gentes, quas tua fraternitas per suam predicationem Christi lumen cognoscere fecit. His a nobis definitis, huius nostrae confirmationis paginam in tua eclesia perpetuis temporibus pro sui confirmatione conservandam esse mandamus. Bene valete. Data pridie Nonas Novembris imperante domno piissimo augusto Constantino a Deo coronato magno imperatore anno tricesimo secundo, post consulatum eius anno undecimo, indictione quinta. [Page 374]

[<NOCOUNT><NOCOUNT><NOCOUNT><NOCOUNT>
]

ZACHARIAS PAPA BONIFATIO EPISCOPO ET PER EUM IN MONASTERIO AB EO CONSTRUCTO SUCCESSIM ABBATIBUS IN PERPETUUM. Quoniam semper sunt concedenda, quae rationabilibus congruunt desideriis, oportet, ut devotioni conditoris piae constructionis auctoritas in privilegiis prestandis minime denegetur. Igitur quia postulasti a nobis, quatenus monasterium Salvatoris a te constructum in loco, qui vocatur Boconia, erga ripam fluminis Vultaha, privilegii sedis apostolicae infulis decoretur, ut sub iurisdicione sanctae nostrae, cui Deo auctore deservimus, eclesiae constitutum, nullius alterius eclesiae iurisdicionibus submittatur; pro qua re piis desideriis faventes, hac nostra auctoritate id, quod exposcitur, effectui mancipamus. Et ideo omnem cuiuslibet eclesiae sacerdotem in praefato monasterio dicionem quamlibet habere aut auctoritatem praeter sedem apostolicam prohibemus; ita ut, nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum ibidem sollempnitatem quispiam praesumat omnimodo celebrare, ut profecto, iuxta id quod subiectum apostolicae sedi firmitate privilegii consistit, inconcusse dotatum permaneat, locis et rebus, tam eis quas moderno tempore tenet vel possidet, quam quae futuris temporibus in iure ipsius monasterii divina pietas

[<NOCOUNT>
 ]

ZACHARIAS PAPA BONIFACIO EPISCOPO ET PER EUM IN MONASTERIO AB EO CONSTRUCTO ET SUCCESS. ABBATIBUS IN PERPETUUM. Quoniam semper sunt concedenda, quae rationabilibus congruunt desideriis, oportet, ut devotio conditoris piae constructionis oraculo in privilegiis praestandis minime denegetur. Igitur quia postulasti a nobis, quatenus monasterium Salvatoris a te constructum, situm in loco, qui vocatur Bochonia, erga ripam fluminis Fulda, privilegii sedis apostolicae infulis decoretur, ut sub iurisdictione sanctae nostrae, cui Deo auctore deservimus, ecclesiae constitutum, nullius alterius ecclesiae iurisdictionibus submittatur; pro qua re piis desideriis faventes, hac nostra auctoritate id, quod exposcitur, effectui mancipemus. Et ideo omnem cuiuslibet ecclesiae sacerdotem in praefato monasterio ditionem quamlibet habere hac auctoritate praeter sedem apostolicam prohibemus; ita ut, nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum solemnitatem ibidem quispiam praesumat omnimodo celebrare, ut profecto, iuxta id quod subiecti apostolicis privilegiis consistunt, inconcusse dotatus permaneat. Constituentes per huius decreti nostri paginam atque interdicentes omnibus cuiuslibet omnino ecclesiae praesulibus vel cuiuscumque dignitati

[<NOCOUNT>
]

[Page 375]

[<NOCOUNT><NOCOUNT><NOCOUNT><NOCOUNT>
]

voluerit augere ex donis et oblationibus decimisque fidelium, absque ullius personae contradictione firmitate perpetua perfruatur. Constituimus quoque per huius decreti nostri paginam, ut, quicunque cuiuslibet eclesiae praesul vel quacunque dignitate praedita persona hanc nostri privilegii cartam, quam auctoritate principis apostolorum firmamus, temerare temptaverit, anathema sit et, iram Dei incurrens, a cetu sanctorum omnium extorris existat; et nihilominus praefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat, apostolica auctoritate subnixa, Bene vale.

[<NOCOUNT>
 ]

praeditis potestatem sub anathematis interpositionem: qui ei praesumpserit praesenti constituti, nobis praefati monasterii indulti, quolibet modo existere temerator. Bene vale.

[<NOCOUNT>
]

[Page 467]

ZACHARIAS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI OMNIBUS SACERDOTIBUS, PRESBYTERIS PRANCORUM. Egregius apostolus docet: “Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum”; et iterum idem ipse: “Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes”; in alio autem loco scriptura testatur: “Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona”. Ergo quia innotuerunt nobis Optatus religiosus abbas, presbyter monasterii beati Benedicti, et Carolomannus Deo amabilis monachus, germanus filii nostri Pippini, excellentissimus reges maiori domos, per hos religiosos Dei servos monachos concordiae et pacis sermones inter eum et Griffonem fratrem eius mississe, ut et nos ea ipsa ammonendo dirigamus excellentiam eius, ut ad pacis concordiam redeant, vobis propter Deum pacifice mediantibus, verum etiam et pro corpore beati Benedicti, quod furtive ablatum est a suo sepulchro, ut ei restituatur. In hoc opere et pietatis et misericordiae libenter aurem accomodantes, hortamus dilectionem ac sanctitatem vestram, ut primum omnium cum suo fratre ad pacis redeant unitatem et confundatur iniquitas e medio eorum – caritas vero Dei, vobis [Page 468]

predicantibus et ministrantibus, exsuperet inter eos – deinde et prefati beati Benedicti corpus iuxta petitionem Dei servorum monachorum illius sublimitas et vestra sanctitas indubiae ad proprium remittat locum, ut et ipsi gaudeant de suo restituto patre, vosque perennem habeatis mercedem et laudem, pro eo quod iuste operati fueritis, ipsum ad suum reverti tumulum, ex quo clam tultus est. Nec enim sanctitas vestra habuit in hoc bono opere restitutionis eius quod dubitationis offensione coram Deo, dum creditur, quia ad obtinendum hoc opus ipsius suffragantibus orationibus et voluntate prefati religiosi Dei servi sunt permoti. Bene valete. [Page 479]

DOMINO EXCELENTISSIMO ATQUE CHRISTIANISSIMO PIPPINO MAIORI DOMUS SEU DILECTISSIMIS NOBIS UNIVERSIS EPISCOPIS ECLESIARUM ET RELIGIOSIS ABBATIBUS ATQUE CUNCTIS DEUM TIMENTIBUS PRINCIPIBUS IN REGIONE FRANCORUM CONSTITUTIS ZACHARIAS EPISCOPUS SANCTAE DEI CATHOLICAE ET APOSTOLICAE ROMANAE ECCLESIAE IN DOMINO SALUTEM: GRATIA VOBIS ET PAX A DEO PATRE OMNIPOTENTE ET DOMINO IESU CHRISTO, UNICO FILIO EIUS, ET AB SPIRITU SANCTO MINISTRETUR. Gaudio magno gaudemus in Domino, addiscentes per relationem sublimissimi et a Deo servati praedicti filii nostri Pippini vestram omnium bonam conversationem et quod in bonis et Deo placitis dispositionibus unanimes atque cooperatores estis; ita ut et eaeclesiae Dei et venerabilia loca per universam vestram provinciam sita adque earum praesules, sacerdotes et religiosi abbates, ut condecet, in sancto habitu et conversacione sacerdotali conversetis, vacantes orationibus, insistentes precibus ad implorandam divinam potentiam et caelitus victoriam tribuendam adversus paganas et infideles [Page 480]

gentes propugnatoribus vestris. Etenim vobis in vera confessione et simplici corde ad Deum accedentibus, sicut Moyses ille amicus Dei orando pugnabat et Iesu Nave, cum populo Israel bella Domini preaeliando, vincebat, ita et vos agere oportet, karissimi mihi, ut sitis adiutores populo vestro, orando et bonis actibus inherendo, declinantes a curis et negotiis secularibus; scriptum est enim: “Vacate et videte, quoniam suavis est Dominus”; et iterum: “Accedite ad eum, et inluminamini; et vultus vestri non erubescent”. Principes et seculares homines atque bellatores convenit curam habere et sollicitudinem contra inimicorum astutiam et provintiae defensionem, praesulibus vero sacerdotibus adque Dei servis pertinet salutaribus consiliis et oracionibus vacare, ut, nobis orantibus et illis bellantibus, Deo presstante, provincia salva persistat, fiatque vobis in salutem laudem et mercedem perpetuam. Ex hoc quippe praesulatus vester apparebit in sanctitate, et principatus dilecti filii nostri Pippini adprobabitur per subiectorum potestatem et bonum dispositum. Itaque, ut flagitavit a nobis cum vestro consultu superius effatus filius noster Pippinus, ut de omnibus capitulis, quibus innotuit, responsum demus, in quantum Domino dante valemus, de unoquoque capitulo inferius conscriptum, iuxta quod a sanctis patribus traditum habemus et sacrorum canonum sanxit auctoritas, etiam et nos, quod Deo inspirante apostolica auctoritate decernere potuimus, mandavimus in responsis. Primum capitulum, quomodo honorari debeat metropolitanus episcopus a chorepiscopis et parrochialibus presbiteris. In canone sanctorum apostolorum capitulo tricesimo quinto scriptum est: Episcopos gencium singularum scire convenit, quis inter eos primus habeatur, quem velud caput existiment; et nihil amplius praeter eius conscienciam gerant, quam illa sola singuli, quae parrochiae propriae et villis, quae sub ea sunt, competunt. Sed nec ille praeter omnium conscienciam faciat aliquid. Sic enim unanimitas erit et glorificabitur Deus per Christum in spiritu sancto. Item in canone Antiocheaeni concilii capitulo nono continetur ita: Per singulas regiones episcopos convenit nosse, metropolitanum episcopum tocius provinciae sollicitudinem gerere, propter quod ad metropolim omnes undique, qui negocia videntur habere, concurrent. Unde placuit, eum et honore praecellere, et nihil amplius praeter eum caeteros episcopos agere secundum antiquam a patribus nostris regulam constitutam, nisi ea tantum, quae ad suam diocesim pertinent possessionesque subiectas. Unusquisque enim episcopus habeat suae parrochiae potestatem, ut regat iuxta reverenciam singulis competentem, et providenciam gerat omnis possessionis, que sub eius est potestate; ita ut presbiteros et diaconos ordinet et singula suo iudicio comprehendat. Amplius autem nil agere temptet praeter antestitem metropolitanum; nec metropolitanus aliquid gerat sine caeterorum sacerdotum consilio. Item ex libro decretorum beati Leonis papae; capitulo tricesimo secundo continetur: Igitur secundum sanctorum patrum canones spiritu Dei conditos et tocius mundi reverencia consecratos metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegacione nostra fraternitatis tuae cura praetenditur, ius traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus; ita ut a regulis prestitutis nulla aut neglegencia aut praesumpcione discedant, aut in habitu aut in incessu sanctitatis. Nam et nos ab apostolica auctoritate subiungimus, ut episcopus iuxta dignitatem suam indumentis utatur; simili modo et presbiteri cardinales. [Page 481]

Et si monachica vita velle habeant vivendi, plebi quidem sibi subiectae preclariori veste induti debitum praedicationis persolvant et in secreto propositum sui servent cordis, ut, qui videt in abscondito, Deus reddat illis in palam; scriptum quippe est: “Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris conpungimini”. Non enim nos honor commendat vestium, sed splendor animarum. Monachi vero lanea indumenta iuxta normam et regulam monachicae disciplinae atque traditionem sanctorum probabilium patrum sine intermissione utantur. Si enim, abrenuntiantes ea quae saeculi sunt, tota se Deo intentione contulerunt, de omnibus inlicitis debent abstinere, ut, quantum corpori suo sustinuerint laborem, tantum remunerationis praemium a Deo percipere mereantur. Apostolis quippe divinum datum est mandatum, duas tunicas non habendi – tunicas dixit utique laneas, non lineas. Qui ergo oboedierit dominico praecepto, bonis actibus inhaerens, habebit vitam aeternam. Item ex canone Antioceni concilii; capitulo decimo de his qui vocantur chorepiscopi decretum est: Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi norninantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctae sinodo placuit, ut modum proprium recognoscant et gubernent subiectas sibi eclesias earumque moderamine curaque contenti sint; ordinent etiam lectores et subdiaconos atque exorcistas, quibus promotiones istae sufficiant. Nec presbiterum vero nec diaconum audeant ordinare praeter civitatis episcopum, cui ipse cum possessione subiectus est. Si quis autem transgredi statuta temptaverit, depositus, quo utebatur, honore privetur. Chorepiscopum vero civitatis episcopus ordinet, cui ille subiectus est. Secundo capitulo de episcopis, presbiteris et diaconibus dampnatis, quod pristinum officium usurpare non debeant. Ex libro canonum sanctorum apostolorum; capitulo vicesimo nono dictum est: Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus depositus iuste super certis criminibus ausus fuerit attrectare ministerium dudum sibi commissum, hic ab eclesia penitus abscidatur. Tertium capitulum de presbiteris supervenientibus. Ex concilio Cartaginiense; capitulo undecimo: Si quis presbiter contra episcopum suum inflatus schisma fecerit, anathema sit. Ab universis episcopis dictum est ter: Anathema sit. Si quis presbiter a praeposito suo correptus fuerit, debet utique aput vicinos episcopos conqueri, ut ab ipsis eius causa possit audiri ac per ipsos suo episcopo reconciliari. Quod nisi fecerit, sed superbia, quod absit, inflatus secernendo se ab episcopi sui communione subduxerit ac separatim, cum aliquibus [ schisma] faciens, sacrificium Deo obtulerit, anathema habeatur et locum amittat. Si querimoniam iustam adversus episcopum non habuerit, inquirendum erit. Quartum capitulum de presbiteris agrorum, quam obedienciam debent exhibere episcopis et presbiteris cardinalibus. Ex concilio Neocesariensi; capitulo XIII, ita continetur: Presbiteri ruris in eclaesia civitatis, episcopo praesente vel presbiteris urbis ipsius, offerre non possunt nec panem sanctificatum dare calicemque porrigere. Si vero absentes hi fuerint, et ad dandam oracionem vocentur, soli dare debebunt. Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse, ut, quod ministraverint propter studium, quod erga pauperes exhibent, honorentur. [Page 482]

Quintum capitulum de monachis, id est ancillis Dei; de quibus flagitatum est, si liceat, eas ad missarum solemnia aut sabbato saneto pubplicae lecciones legere et ad missas psallere aut alleluia vel responsorium. De his in libro decretorum beati Gelasii pape capitulo XXVI, destinatum est: Quod nefas sit, feminas sacris altaribus ministrare vel aliquid ex his, quae virorum sunt officiis deputata, praesumere. Nhilhominus inpacienter audivimus, tantum divinarum rerum subiisse despectum, ut feminae sacris altaribus ministrare firmentur cunctaque non nisi virorum famulatui deputata sexum, cui non competit, exhibere; nisi quod omnium delictorum, quae singilatim perstrincximus, noxiorum reatus omnis et crimen eos respicit sacerdotes, qui vel ista committunt vel committentes minime publicando pravis excessibus se favere significant. Sextum capitulum de viduis, si possint im propriis habitaculis suis salvare animas. Item ex eodem libro; capitulo XXI, ita continetur: Ut viduae non velentur, et si professam continenciam, proposito mutato, calcaverint, ipsae pro se racionem Deo pro suis sint actibus redditurae. Nam de viduis sine ulla benediccione velandis superius latius duximus disserendum, quae, si propria voluntate professam pristini coniugii castitatem mutabili mente calcaverint, periculi eius intererit, quali Deum debeat satisfaccione placare. Sicut enim, si se forsitan continere non poterat, secundum apostolum nullatenus nubere vetabatur, sic habitam secundum deliberacionem promissam Deo pudiciciae fidem debuit custodire. Nos autem nullum talibus laqueum debemus inicere; sed solum adhortaciones praemii sempiterni poenasque proponere divini iudicii, ut nostra sit absoluta conscientia et illarum pro se rationem Deo reddat intentio. Septimum capitulum de laico pellente suam coniugem. Ex canone sanctorum apostolorum XLVIII.: Si quis laicus, uxorem propriam pellens, alteram vel ab alio dimissam duxerit, communione privetur. Octavum capitulum de presbiteris et diaconibus, qui se a ministerio aeclesiastico subtraunt et seorsum collectas faciunt. Ex canone Antioceni concilii; capitulo V, promulgatum est: Si quis presbiter aut diaconus, episcopum proprium contempnens, se ab eclesia sequestraverit et seorsum colligens altare constituerit et commonenti episcopo non adquieverit nec consentire vel obedire voluerit semel et iterum convocanti, hic dampnetur omnimodo nec ultra remedium consequatur, quia suam recipere non potest dignitatem. Quodsi eclesiam turbare et sollicitare persistit, tamquam seditiosus per potestates exteras obprimatur. Nonum capitulum de clericis et monachis non manentibus in suo proposito, quod interrogatum est. In canone Calcedonensi capitulo VII, decretum est: Qui semel in clero deputati sunt aut monachorum vitam expetiverunt, statuimus neque ad militiam neque ad dignitatem aliquam venire mundanam; sed hoc temptantes et non agentes penitenciam commonere debeant, quod propter Deum primitus elegerant, anathematizari. [Page 483]

Decimum capitulum de clericis, qui sunt in ptochiis, monasteriis atque martyriis. Ex canone Calcedonensis concilii; capitulo VIIII, ita decretum est: Clerici, qui praeficiuntur ptochiis vel ordinantur in monasteriis et basilicis martyrum, sub episcoporum, qui in unaquaque civitate sunt, secundum sanctorum patrum traditiones potestate permaneant nec per contumatiam ab episcopo suo desiliant. Qui vero audent evertere huiusmodi formam quocumque modo nec proprio subiciuntur episcopo, si quidem clerici sunt, canonum correptionibus subiacebunt, si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur. Undecimum capitulum: qui clerici etiam ab uxoribus abstinere debeant. Ex concilio Affricano; capitulo XXXVII, ita continetur: Preterea, cum de quorundam clericorum, quamvis erga uxores proprias, incontinentia referetur, placuit, episcopos et presbiteros seu diaconos secundum propria statuta etiam ab uxoribus continere; quod nisi fecerint, ab aeclesiastico removeantur officio. Caeteros autem clericos non cogi, sed secundum uniuscuiusque aeclesiae consuetudinem observari debere. Duodecimum capitulum de his, qui uxores aut qui viros dimittunt, ut sic maneant. Ex concilio supra scripto Africano; capitulo LXVIIII, ita continetur: Placuit, ut secundum evvangelicam et apostolicam disciplinam neque dimissus ab uxore neque dimissa marito alteri coniungantur; sed ita maneant, aut sibi invicem reconcilientur. Quod si contempserint, ad penitentiam redigantur. Tertium decimum capitulum: inquisitum est, quod monachus, si clericus factus fuerit, quid agi debeat. Ex decreto beati Innocencii papae; capitulo XVII, continetur: De monachis, qui diu morantur in monasteriis et postea ad clericatus ordinem pervenerint, non debere eos a proprio proposito deviare. Aut enim, sicut in monasterio fuit et quod diu servavit, in meliori gradu positus amittere non debet; aut si correptus, postea baptizatus et in monasterio sedens, ad clericatus ordinem accedere voluerit, uxorem omnino habere non poterit, quia nec benedici cum sponsa potest iam antea correptus. Quae forma servatur in clericis maximae, cum vetus regula hoc habeat, ut, quisque correptus baptizatus clericus esse voluisset, sponderet, se uxorem omnino non ducere. Quartum decimum capitulum: quod presbiteri aut diaconi, si in aliquo crimine prolapsi fuerint, non possint per manus inpositiones penitentiae remedium consequi. In decreto beati Leonis papae capitulo XVI, decretum est ita: Alienum est a consuetudine eclesiastica, ut, qui in presbiterali honore aut diaconii gradu fuerint consecrati, hii pro crimine aliquo suo per manus inpositionem remedium accipiant penitendi. Quod sine dubio exapostolica traditione descendit, secundum quod scriptum est: Sacerdos si peccaverit, quis orabit pro illo? Unde huiusmodi lapsis ad promerendam misericordiam Dei probata est expetenda secessio, ubi illis satisfactio fuerit digna, sedi etiam fructuosa. [Page 484]

Quintum decimum capitulum pro eo, quod interrogatum est de laicis, qui aeclesias in suis proprietatibus construunt, quis ipsas debeat regere aut gubernare. A sanctis patribus ita statutum est et in praeceptis apostolicis continetur: luxta petitoris imploratum, ut, si in quolibet fundo cuiuscumque iuris oratorium sive basilica fuerit constructa pro eius devotione in honorem cuiuscumque sancti, in cuius episcopi parrochia fuerit fundatum oratorium aut basilica, percepta primitus donatione legitima, id est praestantem tot, gestisque municipalibus allegatis, praedictum oratorium atque missas publicas solemniter consecratis, ita ut in eodem loco nec futuris temporibus baptisteria construantur nec presbiter constituatur cardinalis; sed, etsi missus ibi forte maluerit, ab episcopo noverit presbiterum postulandum, quatenus nihil tale a quolibet alio sacerdote nullatenus resistatur, nisi ab episcopo fuerit ordinatum. Sextum decimum capitulum de clericis, qui proprias eclesias relinqnunt, quid de eis agi debeat. Ex canone sanctorum apostolorum; capitulo XV, ita continetur: Si quis presbiter aut diaconus - aut quilibet de numero clericorum, relinquens propriam parrochiam, pergat ad alienam et omnino declinans praeter episcopi sui conscienciam in aliena parrochia commoretur, hunc ulterius ministrare non patirnur; praecipue si vocatus ab episcopo redire contempserit, in sua inquietudine perseverans. Tamen tamquam laicus ibi conmunicet. Septimum decimum capitulum item pro episcopis, qui alterius clericos susceperint, ut excommunicentur. In eodem canone capitulo XVI, continetur: Episcopus vero, apud quem memoratus esse constiterit, si, contra eos decretam cessationem pro nihilo reputans, tamquam clericos forte susceperit, velut magister inquietudinis communione privetur. Octavum decimum capitulum: qui clerici uxores sortiri debeant. In XXVII, capitulo canonum sanctorum apostolorum decretum est: Innuptis autem, qui ad clerum provecti sunt, praecipimus, ut, si voluerint, uxores accipiant, sed lectores cantoresque tantummodo. Nonum decimum capitulum: ut nullus [ episcopus] presbiter aut diaconus sine commendaticiis suscipiatur epistolis. In eodem canone sanctorum apostolorum continetur: Nullus episcoporum peregrinorum aut presbiterorum seu diaconorum sine commendaticiis suscipiatur epistolis; et cum scripta detulerint, discuciantur attentius et ita suscipiantur; si predicatores pietatis exstiterint minus, ne, quae sunt necessaria, subministrentur eis et ad communionem nullatenus admittantur, quia subrepcione multa proveniunt. [Page 485]

Vicesimum capitulum de virginibus vaelatis, si deviaverint, quid de illis agendum sit. In libro decretorum beati Innocencii papae capitulo XVIIII, adsertum est: Que Christo spiritaliter nubunt et a sacerdote velantur, si postea vel puplice nupserint vel se clanculo corruperint, non eas admittendas esse ad agendam penitentiam, nisi is, cui se coniunxerat, de mundo recesserit. Si enim de hominibus haec ratio custoditur: quecumque, vivente viro, alteri nupserit, habeatur adultera nec ei agendi poenitentiam licencia concedatur, nisi unus ex his fuerit defunctus, quanto magis de illa tenenda est, que ante inmortali se sponso coniunxerat et postea humanas ad nuptias transmigravit! Vicesimum primum capitulum idem de non velatis virginibus, si deviaverint. In eodem libro XX, kapitulo continetur: Hae Vero, que, necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velate non fuerint, si forte nupserint, his agenda aliquanto tempore paenitencia est, quia sponsio eius Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bone fidei contractus nulla racione dissolvi, quanto magis ista pollicitacio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit! Nam si apostolus Paulus, quae a proposito viduitatis discesserant, dixit “eas habere dampnacionem, quia primam fidem irritam fecerunt”, quanto pocius virgines, que prioris promissionis fidem frangere sunt conatae! Haec itaque, fratres karissimi, si plena vigilancia fuerint ab omnibus Dei sacerdotibus observata, cessabit ambicio, iniquitas superata calcabitur, veritas spiritali fervore fraglabit, pax predicata labiis cum voluntate animi concordabit, implebitur edictum apostoli, ut unanimes una sentientes permaneamus in Christo, nihil per contentionem nobis neque per inanem gloriam vindicantes, non hominibus, sed Deo nostro salvatori placentes. Vicesimum secundum capitulum de his, quae duobus fratribus nupserint vel qui duas sorores uxores acceperint. In concilio Neocesariense capitulo II, continetur: Mulier, si duobus fratribus nupserit, abiciatur usque ad mortem; verumtamen in exitu propter misericordiam, si promiserit, quod, facta incolumis, huius coniunccionis vincla dissolvat, fructum poenitentiae consequatur. Quod si defecerit mulier aut vir in tallibus nubtiis, difficilis erit poenitentia in vita permanenti. Nos autem, gracia divina suffragante, iuxta praedecessorum et antecessorum pontificum decreta multo amplius confirmantes dicimus, ut, dum usquae sese generacio cognoverit, iuxta ritum et normam christianitatis et religionem Romanorum non copulentur coniugiis. Sed nec spiritalem cummatrem aut filiam, quod absit, quis ducat temerario ausu uxorem; est namque nefas et perneciosum peccatum coram Deo et angelis eius. In tantum enim grave est, ut nullus sanctorum patrum atque sacrarum sinodorum adsertiones vel etiam in imperialibus legibus quippiam iudicatum sit; sed, terribile Dei iudicium metuentes, siluerunt sententiam dare. Vicesimum tertium capitulum de his, qui homicidium sponte perpetraverunt. In vicesimo primo capitulo Anquirani concilii continetur: Qui voluntariae homicidium fecerint, poenitentie iugiter se submittant; perfeccionem vero circa vite exitum consequantur. [Page 486]

Vicesimum quartum capitulum item de his, qui homicidium non sponte perpetraverunt. In eodem concilio capitulo XXII. continetur: De homicidiis non sponte commissis prior quidem definitio post septem annorum poenitenciam perfeccionem consequi praecepit; secunda vero quinquennii tempus explere. Vicesimum quintum capitulum de his, qui adulteras habent uxores, vel si ipsi adulteri conprobantur. In concilio Anquirano capitulo XVIIII, continetur: Si cuius uxor adulterata fuerit, vel si ipse adulterium cummiserit, septem annorum poenitentia oportet eum perfeccionem consequi secundum pristinos gradus. Vicesimum sextum capitulum de monachis et virginibus propositum non servantibus. In libro decretorum beati Siricii papae capitulo VI, continetur: Praeterea monachorum quosdam atque monacharum, abiecto proposito sanctitatis, in tantam protestaris demersos esse lasciviam, ut prius clanculo vel sub monasteriorum pretextatu inlicita ac sacrilega se contagione miscuerint, postea vero, in abruptum conscienciae dissperacionem perducti, de inlicitis complexibus libere filios procrearent; quod et publice leges et eclesiastica iura condempnant. Has igitur inpudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu aeclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus, quatenus retrusae in suis ergastulis, tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificat[ori]o possint penitudinis igne dequoquere, ut eis vel ad mortem saltim solius misericordiae intuitu per communionis graciam possit indulgentia subvenire. Vicesimum septimum capitulum de his, qui non coacte sed voluntate propria virginitatis propositum susceperunt, quod delinquant cum nupserint, etsi nondum fuerint consecrati. In libro decraetorum beati Leonis papae capitulo XXVIII. continetur: Puelle, quae non parentum coacte imperio, sed spontaneo iudicio virginitatis propositum adque habitum susceperunt, si postea nuptias eligunt, praevaricantur, etiam si nondum eis gracia consecrationis accessit; cuius utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent. Haec itaque, carissimi nobis et dilectissimi, que superius annexa sunt – in quantum miserante Deo valuimus, inter cetera capitula deflorantes tam de sanctorum apostolorum quamque etiam et beatorum patrum sanctiones seu etiam et probabilium beatissimorum pontificum decraeta, ut uniuscuiusque capituli sentencia continet, in brevi eloquio perstringentes – ad vestri praesulatus notitiam et praedicationem atque populis vobis a Deo creditis aedificacionem mandavimus ministranda atque perficienda, hortantes vestram omnium prudentissimam sanctitatem et procerum dileccionem: omnimoda racione, non declinantes a dextris aut sinistris, sed viam regiam incedentes, stantissime observetis apostolica mandata. Etenim haec, amantissimi nobis, vobis dedimus in mandatis, ut nec nos coram Deo de taciturnitate iudicemur nec vos de neglectu coram eo cogamini reddere racionem, sicut scriptum est in dominico praecepto: “Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent”. Itaque, nihil excusationis adhibentes, omnium racionabilium animarum salutem procuretis, ita currentes in agone, “ut non vituperetur ministerium vestrum”, sed magis de palma victoriae [Page 487]

bravium accipietis, iuxta egregii apostoli dictum habentes, bonis actibus inherendo, repositam coronam iustitiae in siderea mansione quam vobis reddat in illum diem iustus iudex, dominus deus et salvator noster Iesus Christus, qui vivit in unitate cum Deo patre omnipotente et spiritu sancto per omnia secula seculorum. Amen. [Page 710]

ZACHARIAS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, REVERENTISSIMO ET SANCTISSIMO FRATRI THEODORO EPISCOPO ECCLESIAE TICINENSIS. Pittatium nobis tua veneranda fraternitas optulit, per quod nos sciscitari curasti, si liceat filium, cuius pater alterius filiam ex sacro baptismate suscepit id est spiritalem eiusdem patris filiam, quod dici crudele est, in matrimonio suscipere, quod apud te enormiter disseruisti contigisse. Sed bene tua sancta fraternitas compertum habet, quod Dominus per Moysen praecipiat dicens: Turpitudinem patris tui non revelabis; turpitudinem matris tueae non revelabis. Turpitudinem sororis tueae, filiae patris tui, non revelabis. Turpitudo enim tua est. Turpitudinem enim revelare dicitur, dum a propria consanguinitate praecipimur abstinere. Multo magis a spiritali patris nostri filia omnimodo omni occasione aut argumento reposito, sub nimia districtione cavere nos convenit, ne in iram divini examinis incidat, si quis tali facinore mixtus minime restrinxerit frena luxuriae. Unde et omnes omnino cavere debent talis sceleris commixtionem, ne in aeternum pereant. Sed hii qui huius pernitiosae temeritatis, anime sueae salutem despicientes, impiissimo se miscuit matrimonio, per omnia tua fraternitas studeat separare et [Page 711]

poenitentiae dignae submittere, quatenus, ab aeterna erutas damnatione animas eorum lucreris ipso praestante Domino et deo salvatore nostro Iesu Christo. De filiis autem, qui ex eis nati esse probantur, retulisti, si liceat eos coniugio copulari. Sed hi cur prohibeantur a coniugio aut pro huiusmodi poenitentiam agere compellantur, dum ex hoc absque condemnatione esse perhibentur? Quia non pater pro filio neque filius pro patre sustinebit tormenta, dicente Domino per prophetam: “Anima patris mea est anima filii mea est; anima quae peccaverit morietur. Sed et, frater carissime, de his dixisse sufficiat. Cave autem, ne aliter agere subiectis concedas, ne a recto tramite inveniaris deviare. sed magis apostolicae sedis nostrae praecepta omnino assequi elabora, quatenus inoffense ante omnium conditorem dominum Deum nostrum, dum ad iudicandum venerit, consistere merearis ac dicere: “Ecce ego et pueri, quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam”, et ab ipso audias dicente: “Euge, serve bone”, et reliqua. De illo vero capitulo, quod nobis insinuasti, in qua debeatur generatione de propria cognatione coniungi, quod alii sibi vendicare volunt hoc, quod a sancto Gregorio directum apud gentem Anglorum observandum usque in quartam progeniem. Sed ipse pius pater ut rudibus et noviter ad Christum venientibus licere quaedam imposuit, ne, si graviora imposuisset, duriter ferrent et dura gens omnia quae suscepissent penitus abicerent. Nos autem volumus, ut non populus tibi commissus, sicut qui noviter Christum susceperunt debeat observare, sed sicut qui in sancta catholica sunt a cunabulis nutriti ecclesia, ut, dum utique se de propria cognoverunt cognatione, modis omnibus abstineant, sicut hoc sancta Dei catholica et apostolica tenet et praedicat Romana ecclesia.