Jump to content

Epistolae (ed. Migne)/IV

Checked
E Wikisource
SECUNDA CLASSIS. Epistolae 54-70
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum


 Epistolae 30-53 Epistolae 70- 85 

DE DUABUS EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS. (LIB. II RETRACT. CAP. XX.) Libri duo quorum est titulus « Ad inquisitiones Januarii, » multa de Sacramentis continent disputata, sive quae universaliter, sive quae partiliter, id est non peraeque in omnibus locis observat Ecclesia, nec tamen commemorari omnia potuerunt, sed satis ad inquisita responsum est: quorum librorum prior, epistola est, habet quippe in capite quis ad quem scribat; sed ideo inter libros annumeratur hoc opus, quoniam sequens qui nomina nostra non habet, multo est prolixior, et in eo multo plura tractantur. In primo igitur quod de manna dixi, « quia unicuique secundum propriam voluntatem in ore sapiebat, » non mihi occurrit unde possit probari, nisi ex libro Sapientiae (Sap. XVI, 21), quem Judaei non recipiunt in auctoritatem canonicam; quod tamen fidelibus potuit provenire, non illis adversus Deum murmuratoribus, qui profecto alias escas non desiderarent, si hoc eis saperet manna quod vellen Hoc opus sic incipit: « Ad ea quae me interrogasti. »

AD INQUISITIONES JANUARII

LIBER PRIMUS, SEU EPISTOLA LIV . Augustinus Januario respondet, docens quid agendum sit in iis in quibus regionum aut Ecclesiarum consuetudines variant, et in quibus consentiunt; puta de Sacramentis, festis diebus, jejunio et Eucharistia. Dilectissimo filio JANUARIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM. 1. Ad ea quae me interrogasti, mallem prius nosse quid interrogatus ipse responderes; ita enim vel approbando vel emendando responsiones tuas multo brevius possem respondere, et te facillime aut confirmare, aut corrigere. Hoc quidem, ut dixi, mallem. Sed tamen ut nunc responderem, malui longiorem facere sermonem, quam dilationem. Primo itaque tenere te volo, quod est hujus disputationis caput, Dominum nostrum Jesum Christum, sicut ipse in Evangelio loquitur, leni jugo suo nos subdidisse et sarcinae levi (Matth. XI, 30): unde Sacramentis numero paucissimis, observatione facillimis, significatione praestantissimis, societatem novi populi colligavit, sicuti est Baptismus Trinitatis nomine consecratus, communicatio corporis et sanguinis ipsius, et si quid aliud in Scripturis canonicis commendatur, exceptis iis quae servitutem populi veteris pro congruentia cordis illorum et prophetici temporis onerabant, quae et in quinque libris Moysi leguntur. Illa autem quae non scripta, sed tradita custodimus, quae quidem toto terrarum orbe servantur, datur intelligi vel ab ipsis Apostolis, vel plenariis conciliis, quorum est in Ecclesia saluberrima auctoritas, commendata atque statuta retineri, sicuti quod Domini passio et resurrectio et ascensio in coelum, et adventus de coelo Spiritus sancti, anniversaria solemnitate celebrantur, et si quid aliud tale occurrit quod servatur ab universa, quacumque se diffundit, Ecclesia. CAPUT II. 2. Alia vero quae per loca terrarum regionesque variantur, sicuti est quod alii jejunant sabbato, alii non; alii quotidie communicant corpori et sanguini Domini, alii certis diebus accipiunt; alibi nullus dies praetermittitur, quo non offeratur, alibi sabbato tantum et dominico, alibi tantum dominico: et si quid aliud hujusmodi animadverti potest, totum hoc genus rerum liberas habet observationes; nec disciplina ulla est in his melior gravi prudentique christiano, quam ut eo modo agat quo agere viderit Ecclesiam ad quam forte devenerit. Quod enim neque contra fidem, neque contra bonos mores esse convincitur, indifferenter est habendum, et propter eorum inter quos vivitur societatem servandum est. 3. Credo te aliquando ex me audisse, sed tamen etiam nunc commemoro. Mater mea Mediolanum me consecuta, invenit Ecclesiam sabbato non jejunantem; coeperat perturbari et fluctuare quid ageret: cum ego talia non curabam, sed propter ipsam consului de hac re beatissimae memoriae virum Ambrosium; respondit mihi nihil se docere me posse, nisi quod ipse faceret, quia si melius nosset, id potius observaret. Cumque ego putassem, nulla reddita ratione, auctoritate sola sua nos voluisse admonere ne sabbato jejunaremus, subsecutus est, et ait mihi: Cum Romam venio, jejuno sabbato; cum hic sum, non jejuno. Sic etiam tu, ad quam forte Ecclesiam veneris, ejus morem serva, si cuiquam non vis esse scandalo, nec quemquam tibi. Hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa est. Ego vero de hac sententia etiam atque etiam cogitans, ita semper habui, tanquam eam coelesti oraculo acceperim. Sensi enim saepe dolens et gemens multas infirmorum perturbationes fieri, per quorumdam fratrum contentiosam obstinationem, vel superstitiosam timiditatem, qui in rebus hujusmodi, quae neque Scripturae sanctae auctoritate, neque universalis Ecclesiae traditione, neque vitae corrigendae utilitate, ad certum possunt terminum pervenire (tantum quia subest qualiscumque ratiocinatio cogitantis, aut quia in sua patria sic ipse consuevit, aut qui alibi vidit, peregrinatione sua quo remotiorem a suis, eo doctiorem se factum putans); tam litigiosas excitant quaestiones, ut nisi quod ipsi faciunt, nihil rectum existiment. CAPUT III. 4. Dixerit aliquis non quotidie accipiendam Eucharistiam: quaesieris quare. Quoniam, inquit, eligendi sunt dies quibus purius homo continentiusque vivit, quo ad tantum Sacramentum dignus accedat: Qui enim manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Alius contra: Imo, inquit, si tanta est plaga peccati atque impetus morbi, ut medicamenta talia differenda sint, auctoritate antistitis debet quisque ab altario removeri ad agendam poenitentiam, et eadem auctoritate reconciliari. Hoc est enim indigne accipere, si eo tempore accipiat quo debet agere poenitentiam; non ut arbitrio suo, cum libet, vel auferat se communioni vel reddat. Caeterum peccata si tanta non sunt, ut excommunicandus quisque judicetur, non se debet a quotidiana medicina Dominici corporis separare. Rectius inter eos fortasse quispiam dirimit litem, qui monet ut praecipue in Christi pace permaneant: faciat autem unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neuter enim eorum exhonorat corpus et sanguinem Domini, sed saluberrimum Sacramentum certatim honorare contendunt. Neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit, Zachaeus et ille Centurio, cum alter eorum gaudens in domum suam susceperit Dominum (Luc. XIX, 6), alter dixerit, Non sum dignus ut intres sub tectum meum (Matth. VIII, 8): ambo Salvatorem honorificantes diverso et quasi contrario modo; ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. Valet etiam ad hanc similitudinem quod in primo populo unicuique manna secundum propriam voluntatem in ore sapiebat, sic uniuscujusque in corde christiani Sacramentum illud, quo subjugatus est mundus . Nam et ille honorando non audet quotidie sumere, et ille honorando non audet ullo die praetermittere. Contemptum solum non vult cibus iste, sicut nec manna fastidium. Inde enim et Apostolus indigne dicit acceptum ab eis, qui hoc non discernebant a caeteris cibis veneratione singulariter debita: continuo quippe cum dixisset, Judicium sibi manducat et bibit, addidit ut diceret, non dijudicans corpus Domini (I Cor. XI, 29); quod satis toto ipso loco in Epistola ad Corinthios prima, si diligenter attendatur, apparet. CAPUT IV. 5. Sit aliquis peregrinus in eo forte loco, ubi perseverantes in observatione Quadragesimae, nec quinta sabbati lavant, relaxantve jejunium: Non, inquit, hodie jejunabo. Quaeritur causa: Quia non fit, inquit, in patria mea. Quid aliud ille, nisi consuetudinem suam consuetudini alterius praeponere conatur? Non enim mihi de Libro Dei hoc recitaturus est, aut universae quacumque dilatatur Ecclesiae plena voce certabit, aut ostendet istum contra fidem facere, se autem secundum fidem, moresque hinc optimos aut illum violare, aut se custodire convincet. Violant sane quietem et pacem suam de superflua quaestione rixando. Mallem tamen in rebus hujusmodi, ut et ille in hujus, et hic in illius patria, ab eo quod caeteri faciunt non abhorreret. Si vero etiam in aliena patria cum peregrinaretur, ubi major et frequentior et ferventior est populus Dei, vidit, verbi gratia, bis offerri quinta sabbati hebdomadae ultimae Quadragesimae, et mane et ad vesperam, veniensque in patriam suam, ubi in fine diei mos est offerri, male atque illicite fieri contendat, quoniam alibi aliter ipse viderit, puerilis est iste sensus, cavendus in nobis, tolerandus in aliis, corrigendus in nostris. CAPUT V. 6. Prima ergo inquisitio tua, quam in commonitorio posuisti, ex quo trium istorum generum sit, attende. Quaeris enim his verbis: Quid per quintam feriam ultimae hebdomadis Quadragesimae fieri debeat? an offerendum sit mane, et rursus post coenam, propter illud quod dictum est, « Similiter postquam coenatum est? » (Luc. XXII, 20.) an jejunandum, et post coenam tantummodo offerendum? an etiam jejunandum, et post oblationem, sicut facere solemus, coenandum? Ad haec itaque ita respondeo, ut quid horum sit faciendum, si divinae Scripturae praescribit auctoritas, non sit dubitandum quin ita facere debeamus ut legimus, ut jam non quomodo faciendum, sed quomodo Sacramentum intelligendum sit, disputemus. Similiter etiam si quid horum tota per orbem frequentat Ecclesianam et hinc quin ita faciendum sit, disputare insolentissimae insaniae est. Sed neque hoc, neque illud inest in eo quod tu quaeris. Restat igitur ut de illo tertio genere sit, quod per loca regionesque variatur. Faciat ergo quisque quod in ea Ecclesia in quam venit, invenerit. Non enim quidquam corum contra fidem fit, aut contra mores, hinc vel inde meliores. His enim causis, id est aut propter fidem, aut propter mores, vel emendari oportet quod perperam fiebat, vel institui quod non fiebat. Ipsa quippe mutatio consuetudinis, etiam quae adjuvat utilitate, novitate perturbat. Quapropter quae utilis non est, perturbatione infructuosa consequenter noxia est. 7. Nec ideo putari debet institutum esse multis locis, ut illo die post refectionem offeratur, quia scriptum est: Identidem et calicem post coenam dicens, etc. Ipsam enim potuit appellare coenam, qua jam corpus acceperant, ut deinde calicem acciperent. Apostolus namque alibi dicit, Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam coenam manducare (I Cor. XI, 20), hanc ipsam acceptionem Eucharistiae dominicam coenam vocans. CAPUT VI. Illud magis movere potuit homines, utrum jam refecti die illa vel offerrent vel sumerent Eucharistiam, quod in Evangelio dicitur, Cum autem illi manducarent, accepit Jesus panem et benedixit; cum etiam superius dixisset: Cum sero autem factum esset, recumbebat cum duodecim, et manducantibus eis dixit, Quoniam unus ex vobis tradet me (Matth. XXVI, 26, 20, 21). Postea enim tradidit Sacramentum. Et liquido apparet, quando primum acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse jejunos.

8. Numquid tamen propterea calumniandum est universae Ecclesiae quod a jejunis semper accipitur? Ex hoc enim placuit Spiritui sancto, ut in honorem tanti Sacramenti in os Christiani prius Dominicum corpus intraret, quam caeteri cibi: nam ideo per universum orbem mos iste servatur. Neque enim quia post cibos dedit Dominus, propterea pransi aut coenati fratres ad illud Sacramentum accipiendum convenire debent, aut sicut faciebant quos Apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere. Namque Salvator quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit altius infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat. Et ideo non praecepit quo deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, servaret hunc locum. Nam si hoc ille monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur, credo quod eum morem nemo variasset. Cum vero ait Apostolus de hoc Sacramento loquens, Propter quod, fratres, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. Si quis esurit, domi manducet, ut non ad judicium conveniatis; statim subtexuit: Caetera autem cum venero, ordinabo (I Cor. XI, 20, 34). Unde intelligi datur (quia multum erat, ut in Epistola totum illum agendi ordinem insinuaret, quem universa per orbem servat Ecclesia) ab ipso ordinatum esse quod nulla morum diversitate variatur. CAPUT VII. 9. Sed nonnullos probabilis quaedam ratio delectavit, ut uno certo die per annum, quo ipsam coenam Dominus dedit, tanquam ad insigniorem commemorationem post cibos offerri et accipi liceat corpus et sanguinem Domini. Honestius autem arbitror ea hora fieri, ut qui etiam jejunaverit, post refectionem quae hora nona fit, ad oblationem possit occurrere. Quapropter neminem cogimus ante dominicam illam coenam prandere, sed nulli etiam contradicere audemus. Hoc tamen non arbitror institutum, nisi quia plures et prope omnes in plerisque locis eo die lavare consueverunt. Et quia nonnulli etiam jejunium custodiunt, mane offertur propter prandentes, quia jejunia simul et lavacra tolerare non possunt; ad vesperam vero propter jejunantes. 10. Si autem quaeris, cur etiam lavandi mos ortus sit: nihil mihi de hac re cogitanti probabilius occurrit, nisi quia baptizandorum corpora per observationem Quadragesimae sordidata, cum offensione sensus ad fontem tractarentur, nisi aliqua die lavarentur. Istum autem diem potius ad hoc electum, quo coena dominica anniversarie celebratur. Et quia concessum est hoc Baptismum accepturis, multi cum his lavare voluerunt, jejuniumque relaxare. His ut potui disputatis, moneo, ut ea quae praelocutus sum serves quantum potes, ut decet Ecclesiae prudentem ac pacificum filium. Alia quae interrogasti, si Dominus voluerit, alio tempore expediam.

AD INQUISITIONES JANUARII LIBER SECUNDUS, SEU EPISTOLA LV. De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc. CAPUT PRIMUM. 1. Lectis litteris tuis, ubi me commonuisti ut debitum redderem de residuis enodandis quaestionibus, quas jam longe ante quaesiveras, gratissimum mihi atque charissimum desiderium studii tui amplius differri, tolerare non potui; et quamvis in mediis acervis occupationum mearum, hanc feci praecipuam, ut ad ea quae interrogasti responderem tibi. Diutius autem de tua epistola disputare nolo, ne hoc ipsum me impediat jam tandem neddere quod debeo. 2. Quaeris quae causa sit, cur anniversarius dies celebrandae dominicae passionis, non ad eumdem redeat anni diem, sicut dies qua traditur natus: et deinde subjungis, si hoc fit propter sabbatum et lunam, quid sibi velit in hac re observatio sabbati et lunae. Hic primum oportet noveris diem Natalem Domini non in sacramento celebrari, sed tantum in memoriam revocari quod natus sit, ac per hoc nihil opus erat, nisi revolutum anni diem, quo ipsa res acta est, festa devotione signari. Sacramentum est autem in aliqua celebratione, cum rei gestae commemoratio ita fit, ut aliquid etiam significari intelligatur, quod sancte accipiendum est. Eo itaque modo agimus Pascha, ut non solum in memoriam quod gestum est revocemus, id est quod mortuus est Christus et resurrexit, sed etiam caetera quae circa ea attestantur, ad sacramenti significationem non omittamus. Quia enim, sicut dicit Apostolus, Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25); transitus quidam de morte ad vitam in illa passione Domini et resurrectione sacratus est. Nam etiam vocabulum ipsum quod Pascha dicitur, non graecum, sicut vulgo videri solet, sed hebraeum esse dicunt qui linguam utramque noverunt. Neque enim a passione, quoniam graece πάσχειν dicitur pati, sed ab eo quod transitur, ut dixi, de morte ad vitam, hebraeo verbo res appellata est: in quo eloquio Pascha transitus dicitur, sicut perhibent qui hoc sciunt. Quod voluit et ipse Dominus tangere cum dicit: Qui credit in me, transiet de morte ad vitam (Joan. V, 24). Et maxime idem evangelista hoc exprimere voluisse intelligitur, cum de celebraturo Domino Pascha cum discipulis suis, ubi coenam eis mysticam dedit, Cum vidisset, inquit, Jesus quia venit ejus hora ut transiret de mundo ad Patrem (Id. XIII, 1). Transitus ergo de hac vita mortali in aliam vitam immortalem, hoc est enim de morte ad vitam, in passione et in resurrectione Domini commendatur. CAPUT II. 3. Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis est in remissionem peccatorum, in spem vitae aeternae, diligentibus Deum et proximum; quia fides per dilectionem operatur (Gal. V, 6), et justus ex fide vivit (Habac. II, 4). Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24): secundum hanc fidem, et spem, et dilectionem, qua coepimus esse sub gratia, jam commortui sumus cum Christo, et consepulti illi per baptismum in mortem (Coloss. III), sicut dicit Apostolus: Quia et vetus homo noster simul crucifixus est cum illo; et resurreximus cum illo (Rom. VI, 6): quia simul nos excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus. Unde est et illa exhortatio: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Sed quod sequitur et dicit, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria (Coloss. III, 1-4); satis indicat quid velit intelligi, quia nunc transitus noster de morte ad vitam, qui fit per fidem, spe peragitur futurae in fine resurrectionis et gloriae, cum corruptibile hoc, id est caro ista in qua gemimus modo, induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV, 53). Nunc enim quidem jam habemus primitias spiritus per fidem, sed adhuc in nobis ipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri: spe enim salvi facti sumus. In hac spe cum sumus, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Sed vide quid sequitur: Si autem Spiritus ejus, inquit, qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 23, 24, 10, 11). Hoc igitur universa Ecclesia, quae in peregrinatione mortalitatis inventa est, exspectat in fine saeculi quod in Domini nostri Jesu Christi corpore praemonstratum est, qui est ex mortuis primogenitus, quia et corpus ejus cui caput est ipse, non nisi Ecclesia est (Coloss. I, 18). CAPUT III. 4. Nonnulli enim attendentes verba quae assidue dicit Apostolus, quia et mortui sumus cum Christo, et resurreximus cum eo, nec intelligentes quatenus dicantur, arbitrati sunt jam factam esse resurrectionem, nec ullam ulterius in fine temporum esse sperandam: Ex quibus est, inquit, Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subverterunt (II Tim. II, 17). Idem apostolus eos arguens detestatur, qui tamen dicit nos resurrexisse cum Christo. Unde, nisi quia hoc per fidem, et spem, et dilectionem factum esse dicit in nobis, secundum primitias Spiritus? Sed quia spes quae videtur non est spes, et ideo si quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus; restat utique redemptio corporis nostri, quam exspectantes in nobismetipsis ingemiscimus. Unde est et illud: Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). 5. Haec igitur innovatio vitae nostrae est quidam transitus de morte ad vitam, qui primo fit per fidem, ut in spe gaudeamus, et in tribulatione patientes simus, dum adhuc exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Propter ipsum initium novae vitae, propter novum hominem quem jubemur induere, et exuere veterem (Coloss. III, 9, 10); expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio, quoniam Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7): propter hanc ergo vitae novitatem, primus mensis in anni mensibus celebrationi huic attributus est. Nam et ipse dicitur mensis novorum (Exod. XXIII, 15). Quia vero in toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio Domini triduana est. Primum enim tempus est ante Legem, secundum sub Lege, tertium sub Gratia, ubi jam manifestatio est sacramenti prius occulti in prophetico aenigmate. Hoc ergo et in lunari numero significatur; quia enim septenarius numerus solet in Scripturis ad quamdam perfectionem mysticus apparere, tertia hebdomada lunae Pascha celebratur, qui dies occurrit a quarta decima in vicesimam primam. CAPUT IV. 6. Est illic et aliud Sacramentum, quod si tibi obscurum fuerit, quia in talibus inquisitionibus minus eruditus es, non contristeris; nec ideo me putes meliorem, quia haec in studiis puerilibus didici: Qui enim gloriatur, in eo glorietur, inquit, scire et intelligere quoniam ego sum Dominus (Jer. IX, 24). Nonnulli ergo studiosi talium rerum quaesiverunt multa de numeris et motibus siderum. Et qui subtilius ista scrutati sunt, incrementa et decrementa lunaria ex conversione globi ejus conjecerunt, non quod aliquid substantiae vel accedat ei cum augetur, vel decedat cum minuitur, quod delira imperitia Manichaei opinantes, repleri eam dixerunt, sicut repletur navis, ex fugitiva Dei parte, quam commixtam principibus tenebrarum et eorum sordibus inquinatam, corde atque ore sacrilego et credere et loqui non dubitant. Hinc ergo impleri lunam dicunt, cum eadem pars Dei magnis laboribus ab inquinamento purgata, de toto mundo atque omnibus cloacis fugiens, redditur Deo lugenti dum redeat; repleri vero per mensem dimidium, et alio dimidio in solem refundi, velut in aliam navem. Nec tamen inter istas anathematizandas blasphemias aliquid unquam fingere potuerunt, cur vel incipiens lucere vel desinens, corniculato lumine fulgeat, aut cur a dimidio mense incipiat minui, et non ad refundendum plena perveniat. 7. Illi autem qui haec certis numeris indagarunt, ita ut et defectus solis et lunae non solum cur fierent, sed etiam quando futuri essent longe ante praedicerent, et eos determinatis intervallis temporum canonica supputatione praefigerent, litterisque mandarent, quas modo qui legunt atque intelligunt, nihilominus eos praedicunt, nec aliter aut alias accidunt quam praedicunt. Tales ergo (quibus non est ignoscendum, sicut sancta Scriptura dicit; quia cum tantum valerent ut possent aestimare saeculum, Dominum ejus, quem supplici pietate possent, non facilius invenerunt [Sap. XIII, 9] ), ex ipsis cornibus lunae quae a sole aversa sunt, sive crescentis sive decrescentis, conjecerunt eam vel a sole illustrari, et quanto magis ab eo recederet, tanto magis ab ea parte quae terris apparet, radios ejus excipere; quanto autem ad eum magis post dimidium mensem ex alio semicirculo propinquaret, tanto magis a superiori parte illustratam, ab ea parte quam terris adverteret non posse excipere radios, et propterea videri decrescere: vel si haberet suum lumen, id habere ex una parte in hemisphaerio, quam partem cum recedens a sole paulatim terris ostenderet, donec totam ostenderet, quasi augmenta monstrare, dum non addatur quod deerat, sed prodatur quod inerat; ac rursus paulatim abscondere quod patebat, et ideo videri decrescere. Sed quodlibet horum sit duorum, illud certe manifestum est, et cuivis advertenti facile cognitum, quod luna non augeatur ad oculos nostros, nisi a sole recedendo, neque minuatur, nisi ad solem ex parte alia propinquando. CAPUT V. 8. Attende nunc quod in Proverbiis legitur: Sapiens sicut sol permanet; stultus autem sicut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12). Et quis est sapiens qui permanet, nisi sol ille justitiae de quo dicitur, Ortus est mihi sol justitiae, et quem sibi non fuisse ortum in die novissima plangentes impii dicturi sunt: Et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis? (Sap. V, 6.) Nam istum carnis oculis visibilem solem oriri facit super bonos et malos Deus, qui etiam pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Ducuntur autem saepe ex rebus visibilibus ad invisibilia congruae similitudines. Quis est ergo ille stultus, qui tanquam luna mutatur, nisi Adam in quo omnes peccaverunt? Anima quippe humana recedens a sole justitiae, ab illa scilicet interna contemplatione incommutabilis veritatis, omnes vires suas in externa convertit, et eo magis magisque obscuratur in interioribus ac superioribus suis: sed cum redire coeperit ad illam incommutabilem sapientiam, quanto magis ei appropinquat affectu pietatis, tanto magis exterior homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem, omnisque lux illa ingenii, quae ad inferiora vergebat, ad superiora convertitur, et a terrenis quodammodo aufertur, ut magis magisque huic saeculo moriatur, et vita ejus abscondatur cum Christo in Deo. 9. Mutatur ergo in deterius ad exteriora progrediens, et in vita sua projiciens intima sua; et hoc terrae, id est eis qui terrena sapiunt, melius videtur, cum laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. IX, 3). Mutatur autem in melius, cum intentionem suam et gloriam a terrenis, quae in hoc saeculo apparent, paulatim avertit, et ad superiora atque interiora convertit; et hoc terrae id est eis qui terrena sapiunt, deterius videtur. Unde illi impii postremo infructuosam agentes poenitentiam, etiam hoc inter multa dicturi sunt: Ii sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii: nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam (Sap. V, 3, 4). Ac per hoc Spiritus sanctus de visibilibus ad invisibilia, et de corporalibus ad spiritualia sacramenta similitudinem ducens, transitum illum de alia vita in aliam vitam, quod Pascha nominatur, a quarta decima luna voluit observari, ut non solum propter tempus tertium, quod supra commemoravi, quia inde incipit hebdomada tertia; sed etiam propter ipsam conversionem ab exterioribus ad interiora, de luna similitudo assumeretur: usque ad vicesimam vero et primam, propter ipsum numerum septenarium, quo universitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur, propter instar universitatis. CAPUT VI. 10. Ideo Joannes apostolus in Apocalypsi, ad septem scribit Ecclesias. Ecclesia vero adhuc in ista mortalitate carnis constituta, propter ipsam mutabilitatem, lunae nomine in Scripturis signatur. Unde est illud: Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde (Psal. X, 3, secundum LXX). Prius enim quam fiat illud quod dicit Apostolus, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 4), obscura videtur Ecclesia in tempore peregrinationis suae, inter multas iniquitates gemens; et tunc sunt timendae insidiae fallacium seductorum quas nomine sagittarum intelligi voluit. Unde alio loco propter nuntios fidelissimos veritatis, quos ubique parit Ecclesia, dicitur: Luna testis in coelo fidelis (Psal. LXXXVIII, 38). Et cum de regno Domini Psalmista cantaret, Orietur, inquit, in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec interficiatur luna (Psal. LXXI, 7): id est, abundantia pacis in tantum crescet, donec omnem mutabilitatem mortalitatis absumat. Tunc novissima inimica destruetur mors, et quidquid nobis resistit ex infirmitate carnis, unde nobis perfecta pax nondum est, consumetur omnino, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 26, 53, 54). Unde et illius civitatis muri, quae Jericho appellatur, quae in hebraeo eloquio Luna interpretari dicitur, septimo circuitu circumacta Testamenti arca corruerunt (Josue VI, 20). Quid enim nunc aliud agit annuntiatio regni coelorum, quam circumactio arcae significavit, nisi ut omnia munimenta mortalis vitae, id est, omnis spes hujus saeculi, quae resistit spei futuri saeculi, in dono septenario Spiritus sancti per liberum arbitrium destruatur? Ob hoc enim circumeunte arca, non impulsu violento illi muri ceciderunt, sed sponte. Sunt et alia testimonia Scripturarum, quae nobis ingerunt per commemorationem lunae Ecclesiae significationem, quae in ista mortalitate ab illa Jerusalem, cujus cives sancti Angeli sunt, in aerumnis et laboribus peregrinatur. 11. Non ideo tamen putare debent stulti, qui nolunt in melius commutari, adoranda esse illa luminaria, quia ducitur ex eis aliquando similitudo ad divina mysteria figuranda; ex omni enim creatura ducitur. Nec ideo debemus in sententiam damnationis irruere, quae ore apostolico de quibusdam profertur, qui coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. I, 25). Sicut enim non adoramus pecora, quamvis dictus sit Christus et agnus (Joan. I, 29) et vitulus (Ezech. XLIII, 19); nec feram, quia dictus est leo de tribu Juda (Apoc. V, 5); nec lapidem, quia petra erat Christus (I Cor. X, 4); nec montem Sion, quia in ipso figuratur Ecclesia (I Petr. II, 4): sic nec solem nec lunam, quamvis ex ea coelesti creatura, sicut ex multis terrestribus, sacramentorum figurae ad informationes mysticas assumantur. CAPUT VII. 12. Quapropter mathematicorum deliramenta cum detestatione irridenda sunt; quibus cum objecerimus vana commenta, unde homines in errorem praecipitant, quo prius praecipitati sunt, garruli sibi videntur, cum dicunt nobis: Cur et vos ad solis et lunae computationem Pascha celebratis? quasi nos ordines siderum, aut vicissitudines temporum a summo atque optimo Deo conditas arguamus, et non eorum perversitatem, quae rebus sapientissime conditis ad stultissimas opiniones abutitur. Nam si mathematicus nobis contradicturus est de sideribus et luminaribus coeli ad sacramenta mystice figuranda similitudines ducere, contradicant et augures ne dicatur nobis, Estote simplices ut columbae: contradicant et Marsi, ne dicatur nobis, Astuti sicut serpentes (Matth. X, 16): contradicant histriones, ne in Psalmis citharam nominemus. Aut quia ex his rebus ad mysteria verbi Dei, similitudinum signa sumuntur, dicant, si placet, vel auspicia nos captare, vel venena conficere, vel theatricas affectare luxurias, quod dementissimum est dicere. 13. Non igitur nos de sole et luna, annuis menstruisve temporibus actionum nostrarum eventa conjicimus, ne in vitae humanae periculosissimis tempestatibus tanquam in scopulos miserae servitutis illisi, a libero arbitrio naufragemus: sed ad rem sacrate significandam similitudines aptas religiosissima devotione suscipimus, sicut de caetera creatura, de ventis, de mari, de terra, de volatilibus, de piscibus, de pecoribus, de arboribus, de hominibus, ad sermonem quidem multipliciter, ad celebrationem vero Sacramentorum jam christiana libertate parcissime; sicut de aqua, de frumento, de vino, de oleo. In servitute autem veteris populi etiam multa celebrari imperata sunt, quae nobis tantummodo intelligenda traduntur. Non itaque dies observamus et annos et menses et tempora, ne audiamus ab Apostolo: Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vos (Gal. IV, 11). Eos enim culpat qui dicunt: Non proficiscar hodie, quia posterus dies est, aut quia luna sic fertur; vel, Proficiscar ut prospera cedant, quia ita se habet positio siderum: Non agam hoc mense commercium, quia illa stella mihi agit mensem; vel, Agam, quia suscepit mensem: Non plantem hoc anno vineam, quia bissextus est. Non autem quisquam sapiens arbitretur observatores temporum reprehendendos, qui dicunt, Non proficiscar hodie, quia tempestas exorta est; aut, Non navigem, quia adhuc sunt hibernae reliquiae; aut, Tempus seminandi est, quia imbribus autumnalibus terra satiata est; vel si qui forte alii naturales effectus circa motum aeris et humores ad variandas temporum qualitates in siderum ordinatissima conversione notati sunt, de quibus dictum est cum conderentur: Et sint in signis et temporibus et in diebus et in annis (Gen. I, 14). Si quae autem figurae similitudinum non tantum de coelo et de sideribus, sed etiam de inferiori creatura ducuntur ad dispensationem sacramentorum, eloquentia quaedam est doctrinae salutaris, movendo affectui discentium accomodata, a visibilibus ad invisibilia, a corporalibus ad spiritualia, a temporalibus ad aeterna. CAPUT VIII. 14. Nec quisquam nostrum attendit quod eo tempore, quo Pascha celebramus, sol in ariete est, sicut illi appellant quemdam siderum locum, ubi revera mense novorum sol invenitur: sed sive illi arietem, sive aliquid aliud eamdem partem coeli vocare voluerint, nos de Scripturis sanctis hoc didicimus, quod omnia sidera Deus condidit, et locis coelestibus quibus voluit, ordinavit; quae stellis distincta et ordinata in quaslibet partes dividant, quibuslibet vocabulis notent, ubicumque sol esset mense novorum, illic eum reperiret haec celebratio, propter similitudinem sacramenti renovandae vitae, de qua satis supra disseruimus. Quod si etiam locus ille siderum aries vocari posset, propter aliquam figurae congruentiam, neque de hujusmodi timeret sermo divinus aliquam sacramenti similitudinem ducere, sicut de aliis non solum coelestibus, sed etiam terrestribus creaturis; sicut de Orione et Pleiadibus, sicut de monte Sina et de monte Sion, sicut de fluminibus quae vocantur, Geon, Phison, Tigris, Euphrates, sicut de ipso toties in sanctis mysteriis nominato fluvio Jordane, rerum figurate insinuandarum mysticas similitudines adduxit. 15. Sed quantum intersit inter siderum observationes ad aerias qualitates accomodatas, sicut agricolae vel nautae observant; aut ad notandas partes mundi cursumque aliquo et alicunde dirigendum, quod gubernatores navium faciunt, et ii qui per solitudines arenosas in interiora Austri nulla semita certa vel recta gradiuntur; aut cum ad aliquid in doctrina utili figurate significandum, fit nonnullorum siderum aliqua commemoratio; quantum ergo intersit inter has utilitates, et vanitates hominum ob hoc observantium sidera, ut nec aeris qualitates, nec regionum vias, nec solos temporum numeros, nec spiritualium similitudines, sed quasi fatalia rerum jam eventa perquirant, quis non intelligat? CAPUT IX. 16. Sed jam deinceps videamus cur etiam id observetur, cum Pascha celebratur, ut sabbatum occurrat: hoc enim proprium christianae religionis est. Nam Judaei mensem novorum tantummodo et lunam observant a quartadecima usque ad vicesimam primam. Sed quia illud eorum Pascha quo passus est Dominus, ita occurrit ut inter mortem ejus et resurrectionem medius esset sabbati dies, addendum patres nostri censuerunt, ut et nostra festivitas a Judaeorum festivitate distingueretur; et quod non frustra factum esse credendum est ab illo qui est ante tempora, et per quem facta sunt tempora, et qui venit in plenitudine temporum, et qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum recipiendi eam et ideo non fatalem, sed opportunam sacramento quod commendare instituerat, horam exspectabat, cum diceret, Nondum venit hora mea (Joan. II, 4), in anniversaria passionis ejus celebratione a posteris servaretur . 17. Quod enim nunc, ut superius dixi, fide ac spe gerimus, atque ut ad id perveniamus dilectione satagimus, requies est quaedam ab omni labore omnium molestiarum sancta atque perpetua: in eam nobis ex hac vita fit transitus, quem Dominus noster Jesus Christus sua passione praemonstrare ac consecrare dignatus est. Inest autem in illa requie non desidiosa segnitia, sed quaedam ineffabilis tranquillitas actionis otiosae. Sic enim ab hujus vitae operibus in fine requiescitur, ut in alterius vitae actione gaudeatur. Sed quia talis actio in Dei laude agitur, sine labore membrorum, sine angore curarum; non ad eam sic transitur per quietem, ut ipsi labor succedat, id est non sic esse actio incipit, ut esse desinat quies: neque enim reditur ad labores et curas; sed permanet in actione quod ad quietem pertinet, nec in opere laborare, nec in cogitatione fluctuare. Quia ergo per requiem ad primam vitam reditur, unde anima lapsa est in peccatum, propterea sabbato requies significatur. Illa autem vita prima, quae de peregrinatione redeuntibus, et primam stolam accipientibus redditur, per unam sabbati, quem diem dominicum dicimus, figuratur. Quaere septem dies Genesim legens, invenies septimum sine vespera, quia requiem sine fine significat. Prima ergo vita non fuit sempiterna peccanti: requies autem ultima sempiterna est, ac per hoc et octavus sempiternam beatitudinem habebit, quia requies illa, quae sempiterna est, excipitur ab octavo, non exstinguitur; neque enim esset aliter sempiterna. Ita ergo erit octavus qui primus, ut prima vita non tollatur, sed reddatur aeterna. CAPUT X. 18. Sabbatum tamen commendatum est priori populo in otio corporaliter celebrandum, ut figura esset sanctificationis in requie Spiritus sancti. Nusquam enim legimus in Genesi sanctificationem per omnes priores dies; sed de solo sabbato dictum est: Et sanctificavit Deus diem septimum (Gen. II, 3). Amant enim requiem, sive piae animae, sive iniquae; sed qua perveniant ad illud quod amant, plurimae nesciunt: nec aliquid appetunt etiam ipsa corpora ponderibus suis, nisi quod animae amoribus suis. Nam sicut corpus tandiu nititur pondere, sive deorsum versus, sive sursum versus, donec ad locum quo nititur veniens conquiescat; pondus quippe olei si dimittatur in aere, deorsum; si autem sub aquis, sursum nititur: sic animae ad ea quae amant propterea nituntur, ut perveniendo requiescant. Et multa quidem per corpus delectant, sed non est in eis aeterna requies, nec saltem diuturna; et propterea magis sordidant animam, et aggravant potius, ut sincerum ejus pondus, quo in superna fertur, impediant. Cum ergo anima seipsa delectatur, nondum re incommutabili delectatur; et ideo adhuc superba est, quia se pro summo habet, cum superior sit Deus. Nec in tali peccato impunita relinquitur, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Cum autem Deo delectatur, ibi veram, certam, aeternam invenit requiem, quam in aliis quaerebat, nec inveniebat. Proinde admonetur in Psalmo: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). 19. Quia ergo charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), ideo sanctificatio in septimo die commemorata est, ubi requies commendatur. Quia vero nec bene operari possumus, nisi dono ejus adjuti, sicut dicit Apostolus, Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13), nec requiescere poterimus post omnia bona opera nostra quae in hac vita gerimus, nisi ejus dono ad aeternitatem sanctificati atque perfecti; propterea de ipso Deo dicitur quia cum fecisset omnia opera valde bona, septimo die requievit ab omnibus operibus suis quae fecit (Gen. I, 31, et II, 2). Futuram enim requiem significabat, quam post bona opera daturus erat nobis hominibus. Sicut enim cum bene operamur, ipse dicitur operari in nobis, cujus munere bene operamur: ita cum requiescimus, ipse requiescere dicitur, quo donante requiescimus. CAPUT XI. 20. Hinc est quod etiam in tribus primis praeceptis Decalogi quae ad Deum pertinent (caetera enim septem ad proximum pertinent, id est ad hominem, quia in duobus praeceptis tota lex pendet [Matth. XXII, 40] ), tertium ibi de observatione sabbati positum est: ut in primo praecepto Patrem intelligamus, ubi prohibetur coli aliqua in figmentis hominum Dei similitudo; non quia non habet imaginem Deus, sed quia nulla imago ejus coli debet, nisi illa quae hoc est quod ipse; nec ipsa pro illo, sed cum illo. Et quia creatura mutabilis est, ac propterea dicitur omnis creatura vanitati subjecta (Rom. VIII, 20), quoniam natura universi etiam in parte monstratur; ne quisquam Filium Dei, Verbum per quod facta sunt omnia, putaret esse creaturam, sequitur aliud praeceptum: Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui (Exod. XX, 7; Deut. V, 11). Spiritus autem sanctus, in quo nobis illa requies tribuitur, quam ubique amamus, sed nisi Deum amando non invenimus, cum charitas ejus diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), quia sanctificavit Deus diem septimum in quo requievit, tertio praecepto legis insinuatur, quod scriptum est de observatione sabbati; non ut jam in ista vita nos quiescere existimemus, sed ut omnia quae bene operamur non habeant intentionem, nisi in futuram requiem sempiternam. Memento enim maxime, quod jam supra commemoravi, quia spe salvi facti sumus; spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24). 21. Ad ipsum autem ignem amoris nutriendum et flatandum quodammodo, quo tanquam pondere sursum vel introrsum referamur ad requiem, ista omnia pertinent quae nobis figurate insinuantur; plus enim movent et accendunt amorem, quam si nuda sine ullis sacramentorum similitudinibus ponerentur. Cujus rei causam difficile est dicere. Sed tamen ita se habet, ut aliquid per allegoricam significationem intimatum plus moveat, plus delectet, plus honoretur, quam si verbis propriis diceretur apertissime. Credo quod ipse animae motus quandiu rebus adhuc terrenis implicatur, pigrius inflammatur: si vero feratur ad similitudines corporales, et inde referatur ad spiritualia, quae illis similitudinibus figurantur, ipso quasi transitu vegetatur, et tanquam in facula ignis agitatus accenditur, et ardentiore dilectione rapitur ad quietem. CAPUT XII. 22. Ideoque inter omnia illa decem praecepta solum ibi quod de sabbato positum est, figurate observandum praecipitur; quam figuram nos intelligendam, non etiam per otium corporale celebrandam suscepimus. Cum enim sabbato significetur spiritualis requies, de qua dictum est in Psalmo, Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11), et quo vocantur homines ab ipso Domino dicente, Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29); caetera tamen ibi praecepta proprie sicut praecepta sunt, sine ulla figurata significatione observamus. Nam et idola non colere manifeste didicimus; et non accipere in vanum nomen Domini Dei nostri, et honorare patrem et matrem, et non moechari, non occidere, non furari, non falsum testimonium dicere, non concupiscere uxorem proximi, non concupiscere ullam rem proximi (Exod. XX, 1-17, et Deut. V, 6-21), non figurate aliud praetendunt, et mystice aliud significant; sed sic observantur ut sonant. Observare tamen diem sabbati non ad litteram jubemur, secundum otium ab opere corporali, sicut observant Judaei: et ipsa eorum observatio quae ita praecepta est, nisi aliam quamdam spiritualem requiem significet, ridenda judicatur. Unde non inconvenienter intelligimus ad amorem excitandum, quo ad requiem tendimus, valere omnia quae figurate in Scripturis dicuntur; quandoquidem id solum in Decalogo figurate praecipitur, ubi requies commendatur, quae ubique amatur, sed in solo Deo certa et sancta invenitur. CAPUT XIII. 23. Dies tamen dominicus non Judaeis, sed Christianis resurrectione Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festivitatem suam. Animae quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ea non sunt actione qua corpora recepta vegetantur. Talem quippe actionem significat dies octavus, qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat. Non enim redit cum corpore difficultas ex corpore, quia nec corruptio: Oportet enim corruptibile hoc indui incorruptionem, et mortale hoc indui immortalitatem (I Cor. XV, 53). Quapropter ante resurrectionem Domini, quamvis sanctos patres plenos prophetico spiritu octavi sacramentum nequaquam lateret, quo significatur resurrectio (nam et pro octavo Psalmus inscribitur [Psal. VI et XI], et octavo die circumcidebantur infantes, et in Ecclesiaste ad duorum Testamentorum significationem dicitur, Da illis septem, et illis octo [Eccle. XI, 2] ); reservatum est tamen et occultatum, et solum celebrandum sabbatum traditum est: quia erat antea requies mortuorum; resurrectio autem nullius erat, qui resurgens ex mortuis, jam non moreretur, et mors illi ultra non dominaretur; ut postquam facta est talis resurrectio in corpore Domini (ut praeiret in capite Ecclesiae, quod corpus Ecclesiae speraret in fine), jam etiam dies dominicus, id est octavus, qui et primus, inciperet celebrari. Ipsa etiam causa intelligitur, cur observandum Pascha, ubi ovem occidere et comedere jubentur, quod manifestissime passionem Domini praefigurat, non eis ita praeceptum est, ut attenderent occurrere sabbatum, et cum mense novorum ad tertiam lunae hebdomadam concurrere, ut eumdem quoque diem Dominus potius sua passione signaret, qui etiam dominicum, id est, octavum, qui et primus est, declaraturus advenerat. CAPUT XIV. 24. Attende igitur sacratissimum triduum crucifixi, sepulti, suscitati. Horum trium quod significat crux, in praesenti agimus vita: quod autem significat sepultura et resurrectio, fide ac spe gerimus. Nunc enim dicitur homini: Tolle crucem tuam et sequere me (Matth. XVI, 24). Cruciatur autem caro, cum mortificantur membra nostra, quae sunt super terram, fornicatio, immunditia, luxuria, avaritia, et caetera hujusmodi, de quibus idem dicit: Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13). Hinc etiam de seipso dicit: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14). Et alio loco: Scientes, inquit, quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 6). Quandiu ergo id agunt opera nostra, ut evacuetur corpus peccati, quandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, tempus est crucis. 25. Haec sunt etiam bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces est requies: sed ideo dicitur, Spe gaudentes, ut cogitantes requiem futuram, cum hilaritate in laboribus operemur. Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus. Per manus enim opera intelligimus; per latitudinem, hilaritatem operantis, quia tristitia facit angustias; per altitudinem vero cui caput adjungitur, exspectationem retributionis de sublimi justitia Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua, iis quidem qui secundum tolerantiam boni operis gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam (Id. II, 6, 7). Itaque longitudo, qua totum corpus extenditur, ipsam tolerantiam significat, unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum autem quod terrae infixum est, secretum sacramenti praefigurat. Recordaris enim, nisi fallor, quae verba Apostoli in ista designatione crucis expediam, ubi ait: In charitate radicati atque fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum (Eph. III, 17, 18). Ea vero quae nondum videmus, et nondum tenemus, sed fide et spe gerimus, in alio biduo figurata sunt. Haec enim quae nunc agimus, tanquam clavis praeceptorum in Dei timore confixi, sicut scriptum est, Confige clavis a timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII, 120), in necessariis deputantur, non in eis quae per seipsa appetenda et concupiscenda sunt. Unde illud optimum se dicit concupiscere, dissolvi, et esse cum Christo: manere autem in carne necessarium, inquit, propter vos (Philipp. I, 23, 24). Quod ergo inquit, dissolvi, et esse cum Christo, inde incipit requies, quae non interrumpitur resurrectione, sed clarificatur; quae tamen nunc fide retinetur, quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4). An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo illi sumus per baptismum in mortem (Rom. VI, 3, 4). Unde, nisi fide? Neque enim jam in nobis perfectum est, adhuc in nobismetipsis ingemiscentibus, et adoptionem exspectantibus, redemptionem corporis nostri: Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Id. VIII, 24, 25). 26. Quod memento quam saepe commemorem, ne jam nunc in ista vita nos beatos fieri debere arbitremur, et ab omnibus difficultatibus liberos; ac sic in angustiis rerum temporalium adversus Deum ore sacrilego murmuremus, quasi non exhibeat quod promisit. Promisit quidem etiam huic vitae necessaria; sed alia sunt solatia miserorum, alia gaudia beatorum. Domine, inquit, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae jucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). Non ergo murmuremus in difficultatibus, ne perdamus latitudinem hilaritatis, de qua dicitur, Spe gaudentes; quia sequitur, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Nova ergo vita in fide nunc inchoatur, et spe geritur: nam tunc perfecta erit, cum absorbebitur mortale a vita, cum absorbebitur mors in victoriam, cum illa novissima inimica destruetur mors, cum immutati fuerimus, et aequales Angelis effecti: Omnes enim, inquit, resurgemus; sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 54, 26, 51). Et Dominus: Erunt, inquit, aequales Angelis Dei (Luc. XX, 36). Apprehensi enim sumus modo in timore per fidem, tunc autem apprehendemus in charitate per speciem. Quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6). Ipse itaque Apostolus qui dicit, ut apprehendam, sicut apprehensus sum, aperte se non apprehendisse confitetur: Fratres, inquit, ego me non arbitror apprehendisse (Philipp. III, 12, 13). Sed tamen quia ipsa spes ex promissione veritatis certa nobis est, cum diceret, Consepulti igitur sumus illi per baptismum in mortem, subjunxit et ait, ut quomodo surrexit Christus ex mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). Ambulamus ergo in re laboris, sed in spe quietis; in carne vetustatis, sed in fide novitatis. Dicit enim, Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Id. VIII, 10, 11). 27. Haec et ex autoritate divinarum Scripturarum et universae Ecclesiae, quae toto orbe diffunditur, consensione, per anniversarium Pascha celebrantur, CAPUT XV. In magno utique sicut jam intelligis, sacramento. Et in Scripturis quidem veteribus ad agendum Pascha non est praeceptum tempus, nisi ex mense novorum, a luna quarta decima usque ad vicesimam primam: ex Evangelio tamen, quia manifestum est, quo etiam die Dominus crucifixus sit, et in sepultura fuerit, et resurrexerit, adjuncta est etiam ipsorum dierum observatio per patrum concilia, et orbi universo christiano persuasum est eo modo Pascha celebrari oportere.

28. Quadragesima sane jejuniorum habet auctoritatem, et in veteribus Libris ex jejunio Moysi (Exod. XXXIV, 28) et Eliae (III Reg. XIX, 8); et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus jejunavit (Matth. IV, 2), demonstrans Evangelium non dissentire a Lege et Prophetis. In persona quippe Moysi, Lex; in persona Eliae, Prophetae accipiuntur, inter quos et in monte gloriosus apparuit; ut evidentius emineret quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a Lege et Prophetis (Rom. III, 21). In qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confini atque contigua dominicae passioni? Quia in ea significatur haec vita laboriosa, cui opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia jejunetur; quae utique fallaciter blandiri, et illecebrarum fucos circumspargere atque jactare non cessat. Numero autem quadragenario vitam istam propterea figurari arbitror, quia denarius in quo est perfectio beatitudinis nostrae, sicut in octonario, quia redit ad primum, ita in hoc mihi videtur exprimi: quia creatura, quae septenario figuratur, adhaeret Creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntianda; qui mundus et a quatuor ventis delimatur, et quatuor elementis erigitur, et quatuor anni temporum vicibus variatur. Decem autem quater in quadraginta consummantur, quadragenarius autem partibus suis computatus, addit ipsum denarium et fiunt quinquaginta tanquam merces laboris et continentiae. Neque enim frustra ipse Dominus et quadraginta dies post resurrectionem in hac terra et in hac vita cum Discipulis conversatus est, et posteaquam ascendit in coelum, decem diebus interpositis promissum misit Spiritum sanctum, completo die Pentecostes: qui dies quinquagenarius habet alterum sacramentum, quod septies septem quadraginta novem fiunt; et cum reditur ad initium, qui est octavus, qui et primus dies, quinquaginta complentur; qui celebrantur post Domini resurrectionem, jam in figura non laboris, sed quietis et laetitiae. Propter hoc et jejunia relaxantur, et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. Unde etiam omnibus diebus dominicis id ad altare observatur, et Alleluia canitur, quod significat actionem nostram futuram non esse nisi laudare Deum, sicut scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). CAPUT XVI. 29. Sed dies quinquagesimus et in Scripturis commendatur; et non tantum in Evangelio, quia tunc Spiritus sanctus advenit, sed etiam in veteribus Libris. Nam et ibi posteaquam Pascha occiso agno celebraverunt, dies quinquaginta numerantur usque ad diem quo Lex data est in monte Sina famulo Dei Moysi, digito Dei scripta (Exod. XII, XIX, XX, XXXI): in libris autem Evangelii apertissime declaratur, digitum Dei significare Spiritum sanctum. Cum enim unus evangelista dixisset, In digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20); alius hoc idem ita dixit, In spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28). Quis hanc laetitiam divinorum sacramentorum, cum sanae doctrinae luce clarescunt, non praeferat universis mundi hujus imperiis, etiam inusitata felicitate pacatis? Nonne tanquam duo Seraphim clamant ad invicem concinentia laudes Altissimi: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth (Isai. VI, 3); ita duo Testamenta fideliter concordantia sacratam concinunt veritatem? Occiditur ovis, celebratur Pascha, et interpositis quinquaginta diebus datur Lex ad timorem scripta digito Dei. Occiditur Christus, qui tanquam ovis ad immolandum ductus est, sicut Isaias testatur (Isai. LIII, 7), celebratur verum Pascha, et interpositis quinquaginta diebus datur ad charitatem Spiritus sanctus, qui est digitus Dei, contrarius hominibus sua quaerentibus, et ideo jugum asperum et sarcinam gravem portantibus, nec invenientibus requiem animabus suis; quia charitas non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5). Ideo animositas haereticorum semper inquieta est, quos magorum Pharaonis habere conatum declarat Apostolus, dicens: Sicut enim Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient; dementia enim eorum erit manifesta omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 8). Quia enim per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt, fatentes sibi adversum esse Spiritum sanctum qui erat in Moyse. Nam deficientes dixerunt: Digitus Dei est hic (Exod. VIII, 19). Sicut autem conciliatus et placatus Spiritus sanctus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita contrarius et adversus immites ac superbos inquietudine exagitat. Quam inquietudinem muscae illae brevissimae significaverunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic. 30. Exodum lege, et vide ubi Pascha celebraverunt, post quot dies data sit Lex. Loquitur Deus ad Moysen in eremo Sina die primo mensis tertii. Nota ergo unum diem ex ingressu ipsius tertii mensis, et vide quid dicat inter caetera: Descende, inquit, testare populo, et purifica illos hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo (Id. XIX, 10, 11): tunc data est Lex tertio scilicet die tertii mensis. Numera itaque a quartodecimo primi mensis die, quo factum est Pascha, usque ad diem tertium tertii mensis, et invenies decem et septem dies primi mensis, triginta secundi, tres tertii, qui fiunt quinquaginta. Lex in arca est sanctificatio in corpore Domini, per cujus resurrectionem nobis requies futura promittitur, ad quam percipiendam Spiritu sancto charitas inspiratur. Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII, 39.) Unde prophetia illa cantata est: Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae (Psal. CXXXI, 8). Ubi requies, ibi sanctificatio. Unde nunc ut amemus et desideremus, pignus accepimus. Vocantur autem ad requiem alterius vitae, quo ab ista vita transitur, quod Pascha significat, omnes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. CAP. XVII. 31. Propterea quinquagenarius numerus ter multiplicatus, addito ad eminentiam sacramenti ipso ternario, et in illis magnis piscibus invenitur, quos jam Dominus post resurrectionem novam vitam demonstrans, a dextera parte levari imperavit; nec retia rupta sunt (Joan. XXI, 6, 11), quia tunc haereticorum inquietudo non erit. Tunc homo perfectus et quietus, purgatus in animo et in corpore per eloquia Domini casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7), accipiet mercedem denarium, ut sint decem et septem. Nam et in hoc numero sicut in aliis multiplices figuras exhibentibus, sacramentum mirabile reperitur. Nec immerito etiam Psalmus septimus decimus in Regnorum libris solus integer legitur (II Reg. XXII, 2-51); quia regnum illud significat, ubi adversarium non habebimus. Titulus enim ejus est: In die qua eruit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saül. Quis enim figuratur in David, nisi ille qui venit secundum carnem ex semine David? (Rom. I, 3.) Qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia adhuc patitur inimicos. Unde illi persecutori quem voce mactavit, et in suum corpus trajiciens quodammodo manducavit, sonuit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. IX, 4.) Quando autem eruetur hoc corpus ejus de manu omnium inimicorum ejus, nisi cum et illa novissima inimica destruetur mors? Ad hoc tempus pertinuit numerus ille centum quinquaginta trium piscium. Nam et ipse numerus septimus decimus surgens in trigonum, centum quinquaginta trium summam complet. Ab uno quippe usque ad decem et septem surgens, omnes medios adde, et invenies: ad unum scilicet adde duo, fiunt utique tria; adde tria, fiunt sex; adde quatuor, fiunt decem; adde quinque, fiunt quindecim; adde sex, fiunt viginti unum; adde ita caeteros, et ipsum decimum septimum, fiunt centum quinquaginta tria. 32. Haec de Scripturis firmissime tenentur, id est Pascha et Pentecostes. Nam ut quadraginta illi dies ante Pascha observentur, Ecclesiae consuetudo roboravit; sic etiam ut octo dies Neophytorum distinguantur a caeteris, id est, ut octavus primo concinat. Ut autem Alleluia per illos solos dies quinquaginta in Ecclesia cantetur, non usquequaque observatur: nam et aliis diebus varie cantatur alibi atque alibi; ipsis autem diebus ubique. Ut autem stantes in illis diebus et omnibus dominicis oremus, utrum ubique servetur ignoro: tamen quid in eo sequatur Ecclesia, dixi ut potui, et arbitror esse manifestum. CAP. XVIII. 33. De lavandis vero pedibus, cum Dominus hoc propter formam humilitatis, propter quam docendam venerat, commendaverit, sicut ipse consequenter exposuit, quaesitum est quonam tempore potissimum res tanta etiam facto doceretur, et illud tempus occurrit, quo ipsa commendatio religiosius inhaereret. Sed ne ad ipsum sacramentum Baptismi videretur pertinere, multi hoc in consuetudinem recipere noluerunt. Nonnulli etiam de consuetudine auferre non dubitaverunt. Aliqui autem ut hoc et sacratiore tempore commendarent, et a Baptismi sacramento distinguerent, vel diem tertium octavarum, quia et ternarius numerus in multis sacramentis maxime excellit, vel etiam ipsum octavum ut hoc facerent elegerunt. 34. Miror sane quid ita volueris, ut de iis quae varie per diversa loca observantur, tibi aliqua scriberem, cum et non sit necessarium, et una in his saluberrima regula retinenda sit, ut quae non sunt contra fidem, neque contra bonos mores, et habent aliquid ad exhortationem vitae melioris, ubicumque justini videmus, vel instituta cognoscimus, non solum non improbemus, sed etiam laudando et imitando sectemur, si aliquorum infirmitas non ita impedit, ut amplius detrimentum sit. Si enim eo modo impediat ut majora studiosorum lucra speranda sint, quam calumniatorum detrimenta metuenda, sine dubitatione faciendum est, maxime id quod etiam de Scripturis defendi potest; sicut de hymnis et psalmis canendis, cum et ipsius Domini et Apostolorum habeamus documenta et exempla et praecepta. De hac re tam utili ad movendum pie animum, et accendendum divinae dilectionis affectum, varia consuetudo est, et pleraque in Africa Ecclesiae membra pigriora sunt: ita ut Donatistae nos reprehendant, quod sobrie psallimus in ecclesia divina cantica Prophetarum, cum ipsi ebrietates suas ad canticum psalmorum humano ingenio compositorum, quasi ad tubas exhortationis inflamment. Quando autem non est tempus, cum in ecclesia fratres congregantur, sancta cantandi, nisi cum legitur aut disputatur, aut antistes clara voce deprecatur, aut communis oratio voce diaconi indicitur? CAPUT XIX. 35. Aliis vero particulis temporum quid melius a congregatis Christianis fiat, quid utilius, quid sanctius omnino non video. Quod autem instituitur praeter consuetudinem, ut quasi observatio sacramenti sit, approbare non possum, etiamsi multa hujusmodi propter nonnullarum vel sanctarum vel turbulentarum personarum scandala devitanda, liberius improbare non audeo. Sed hoc nimis doleo, quod multa quae in divinis libris saluberrime praecepta sunt, minus curantur; et tam multis praesumptionibus sic plena sunt omnia, ut gravius corripiatur qui per octavas suas terram nudo pede tetigerit, quam qui mentem vinolentia sepelierit. Omnia itaque talia, quae neque sanctarum Scripturarum auctoritatibus continentur, nec in conciliis episcoporum statuta inveniuntur, nec consuetudine universae Ecclesiae roborata sunt, sed pro diversorum locorum diversis moribus innumerabiliter variantur, ita ut vix aut omnino nunquam inveniri possint causae, quas in eis instituendis homines secuti sunt, ubi facultas tribuitur, sine ulla dubitatione resecanda existimo. Quamvis enim neque hoc inveniri possit, quomodo contra fidem sint; ipsam tamen religionem, quam paucissimis et manifestissimis celebrationum sacramentis misericordia Dei esse liberam voluit, servilibus oneribus premunt, ut tolerabilior sit conditio Judaeorum, qui etiamsi tempus libertatis non agnoverunt, legalibus tamen sarcinis, non humanis praesumptionibus subjiciuntur. Sed Ecclesia Dei inter multam paleam multaque zizania constituta, multa tolerat, et tamen quae sunt contra fidem vel bonam vitam non approbat, nec tacet, nec facit. CAPUT XX. 36. Itaque illud quod scripsisti, quosdam fratres ita temperare se a carnibus edendis, ut immundas arbitrentur, apertissime contra fidem sanamque doctrinam est. Ex hinc ergo si diutius disputare voluero, potest putari a nonnullis obscure hinc Apostolum praecepisse; qui etiam inter multa quae de hac re dixit, sic detestatus est haereticorum impiam opinionem, ut diceret: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductionis et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (I Tim. IV, 1-5). Et alio loco de his rebus loquitur: Omnia munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15). Tu ipse, lege caetera, et recita quibus potes, ut ne in se irritam faciant gratiam Dei, quia in libertatem vocati sunt; tantum ne libertatem in occasionem carnis assumant, et ideo jam nolint refrenandae carnis concupiscentiae causa a quibuslibet cibis temperare, quia non eis permittitur superstitiose atque infideliter facere. 37. Hi vero qui de paginis evangelicis sortes legunt, etsi optandum est ut hoc potius faciant, quam ad daemonia consulenda concurrant; tamen etiam ista mihi displicet consuetudo, ad negotia saecularia, et ad vitae hujus vanitatem, propter aliam vitam loquentia oracula divina velle convertere. CAPUT XXI. 38. Haec tibi si satis esse ad ea quae requisisti non putaveris, nimis ignoras et vires et occupationes meas. Tantum enim absum ab eo quod putasti nihil me latere, ut nihil in epistola tua legerim tristius, quia et apertissime falsum est; et miror quia hoc te latet, quod non solum in aliis innumerabilibus rebus multa me latent, sed etiam in ipsis sanctis Scripturis multo nesciam plura quam sciam. Sed ideo spem in nomine Christi non infructuosam gero, quia non solum credidi Deo meo, in illis duobus praeceptis totam Legem Prophetasque pendere (Matth. XXII, 40), sed etiam expertus sum, experiorque quotidie; quandoquidem nullum mihi sacramentum, aut aliquis sermo admodum obscurior de sacris Litteris aperitur, ubi non eadem praecepta reperiam: Finis enim praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I, 5); et plenitudo legis charitas (Rom. XIII, 10). 39. Itaque et tu, charissime, sive ista, sive alia, sic lege, sic disce, ut memineris verissime dictum: Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII, 1). Charitas autem non aemulatur, non inflat. Sic itaque adhibeatur scientia tanquam machina quaedam, per quam structura charitatis assurgat quae maneat in aeternum, etiam cum scientia destruetur (Id. XIII, 4, 8); quae ad finem charitatis adhibita multum est utilis; per se autem ipsa sine tali fine, non modo superflua, sed etiam perniciosa probata est. Scio autem quam te cogitatio sancta custodiat sub umbraculo alarum Domini Dei nostri. Sed ideo haec, etsi breviter, monui, quoniam novi eamdem ipsam charitatem tuam, quae non aemulatur, hanc epistolam multis daturam atque lecturam.

EPISTOLA LVI . Augustinus ad Celerem, jubens eum Litterarum sacrarum studio incumbere, ut discat hanc vitam collatione aeternae esse fumum; et Donatistarum secta se abdicet. Domino eximio meritoque honorabili et dilectissimo filio CELERI, AUGUSTINUS. 1. Promissi mei et tuae voluntatis immemor non sum. Sed quoniam visitandarum ecclesiarum ad meam pertinentium curam necessitate profectus sum, nec per me ipse debitum continuo reddere potui: me tibi tamen diutius debere nolui, quod posset et me habente redhiberi. Proinde charissimo filio presbytero Optato delegavi, ut eis horis quas tibi opportuniores videris, tecum legat ea quae pollicitus sum: cum totum fieri posse persenserit, hoc etiam Eximietas tua quam grate acceperit, tam impigre atque acriter facere suadebit. Quantum autem te diligam, salubribusque studiis in rerum divinarum atque humanarum cognitione oblectari atque exerceri velim, credo quod optime intelligas.

2. Charitatem officii mei si non aspernaris, spero in ipsa fide christiana, et in moribus jam ita constitutae personae tuae congruis, tales te provectus habiturum, ut hujus fumi vel vaporis temporalis, quae vita humana dicitur, ultimum diem, quem nulli mortalium evitare conceditur, vel avidus vel securus vel certe non desperate sollicitus, non in vanitate erroris, sed in soliditate veritatis exspectes. Quam certum est enim tibi vivere te, tam sit certum doctrina salutari istam vitam quae in deliciis temporalibus agitur, in comparatione vitae aeternae quae nobis per Christum atque in Christo promittitur, non vitam sed mortem esse deputandam. Nullo modo autem dubitaverim de indole tua, quod ista consuetudine Donatistarum facillime te extrahes, si religiosissime ipsam christianam puritatem non parvipenderis. Quam inconcussis enim documentorum firmamentis error ille convincatur, non magnum est etiam tardis ingenio, si tantum patienter atque intente audierint, pervidere. Sed ad sectandam insolitam rectitudinem, usitatae et quasi familiaris perversitatis vinculum abrumpere, majorum virium est. Et nequaquam desperandum adjuvan te atque exhortante ipso Domino Deo nostro, de generosa libertate, atque plane virili pectore tuo. Incolumem te Domini Dei nostri misericordia tueatur, domine eximie meritoque honorabilis et dilectissime fili.

EPISTOLA LVII . Augustinus, libro quodam suo in eam rem conscripto, Celerem instruxerat, mera levitate Donatistas se ab Ecclesia catholica segregasse: cui, si eo codice satisfactum non sit, promittit adhuc scripta. In fine, cum amico quodam donatista, Celeri subdito, conferre cupit. Domino dilectissimo meritoque honorabili ac suscipiendo filio CELERI, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Nullam fuisse justam causam, cur ab orbe terrarum, quo Ecclesia catholica secundum prophetica et evangelica promissa diffunditur, se pars Donati dirimeret, credo quod magis quoque considerans prudentia tua facillime intelligit. De qua re, si diligentior disputatio necessaria est, memini me ad legendum dedisse benevolentiae tuae codicem, cum id te petisse charissimus mihi, tuus filius, meus Caecilius intimasset; qui codex non paucis diebus apud te fuit. Quem si rei hujus cognoscendae studio, vel inter occupationes tuas legere sive voluisti sive potuisti, non dubito comperisse prudentiam tuam nihil eos habere quod probabiliter contradicant. Et si quid te forte adhuc movet, quantum Deus donat ac sinit, forte poterimus respondere interroganti, aut ad legendum itidem aliquid dare, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili.

2. Quapropter peto unitatem catholicam regioni Hipponensi diligentius commendes hominibus tuis, maxime Paterno et Maurusio. Vigilantiam cordis tui novi, nec opus est, arbitror, plura scribere; cum si volueris, facillime possis, et quid alii curent et caveant in possessionibus tuis, et in re tua quid agatur addiscere. In re tua esse, mihi valde affirmatum est, amicum, cum quo cupio concordare; peto faveas ad hanc rem, ut et inter homines magnam laudem, et apud Deum habeas magnam mercedem: jam enim mihi per quemdam Carum utriusque nostrum medium mandaverat, se nescio quos violentos suos timere ne faceret, quos in re tua et te favente timere non poterit; nec ipse in eo debes diligere non constantiam, sed plane pertinaciam. Turpe est enim mutare sententiam, sed veram et rectam; nam stultam et noxiam, et laudabile et salubre est. Sicut autem constantia non sinit hominem depravari, sic pertinacia non sinit corrigi: proinde sicut illa laudanda, sic ista est emendanda. Presbyter quem misi, reliqua tuae prudentiae planius intimabit. Incolumem felicemque te Dei misericordia tueatur, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili.

EPISTOLA LVIII . Augustinus Pammachio viro senatori gratulatur, quod suos apud Numidiam colonos donatistas adhortationibus suis adduxerit ad Ecclesiam catholicam. Domino eximio et merito suscipiendo, atque in Christi visceribus dilectissimo filio PAMMACHIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Bona opera tua Christi gratia germinantia, te nobis in membris ejus honorandum, et plane notissimum dilectissimumque fecerunt. Neque enim si quotidie faciem tuam viderem, notior mihi esses, quam cum interiorem tuum pacis decore pulchrum ac veritatis luce radiantem, in unius tui facti candore conspexi, conspexi et agnovi, agnovi et amavi. Huic nunc loquor, huic scribo, dilecto amico meo, qui mihi corpore absenti absens innotuit. Verumtamen jam simul eramus, et conjuncti sub uno capite vivebamus, in cujus charitate nisi radicatus esses, non tibi tam dilecta catholica unitas foret, nec colonos tuos Afros, eo terrarum unde Donatistarum furor exortus est, hoc est in media consulari Numidia constitutos, tali admoneres alloquio, tanto fervore spiritus animares, ut devotione promptissima ad sequendum eligerent, quod te talem ac tantum virum non nisi agnita veritate sequi cogitarent, et tam longe a te locorum intervallis remoti, irent sub idem caput, atque in ejus membris in aeternum tecum deputarentur, cujus praecepto tibi temporaliter serviunt.

2. In hoc ergo tuo facto te cognitum amplectens, exsultavi ut gratularer tibi in Christo Jesu Domino nostro, tibique has gratulatorias litteras mitterem qualecumque specimen cordis et amoris erga te mei; neque enim amplius potui. Sed quaeso ne tu hactenus quidquid te diligo metiaris: perlectam transi hanc epistolam transitu invisibili qui intus fit, et perge cogitando in pectus meum, et cerne quid illic de te agatur. Patebit enim oculo charitatis cubiculum charitatis, quod claudimus adversus nugas tumultuosas saeculi, cum illic Deum adoramus; et videbis ibi delicias laetitiae meae de tam bono opere tuo, quas nec lingua effari, nec stilo exprimere valeo, calentes atque flagrantes in sacrificio laudis ejus, quo inspirante hoc voluisti, et quo adjuvante potuisti. Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. (II Cor. IX, 15.) 3. O quam multorum tecum pariter senatorum, pariterque sanctae Ecclesiae filiorum, tale opus desideramus in Africa, de quali tuo laetamur! Sed illos periculosum est exhortari, tibi securum est congratulari. Illi enim forte non facient, et tanquam nos in animo eorum vicerint inimici Ecclesiae, decipiendis insidiabuntur infirmis. Tu vero jam fecisti, unde inimici Ecclesiae liberatis confundantur infirmis. Proinde sufficere visum est, ut ipse quibus christiano jure potueris, amica fiducia istam epistolam legas. Sic enim ex tuo facto fieri posse in Africa credent, quod forte dum putant fieri non posse, pigrescunt. Insidias autem quas ipsi haeretici distorto corde moliuntur, quoniam risi eos arbitratos valere aliquid in possessione Christi, animo tuo, nec scribere volui. Audies tamen haec a fratribus meis, quos plurimum commendo Eximietati tuae, ne in tam magna tamque inopinata salute hominum, de quibus per te Catholica mater exsultat, aspernere etiam superflua metuentes.

EPISTOLA LIX . Augustinus Victorino concilium convocanti, excusatoria, quare ad concilium non venturus sit: rogans ut prius cum Xantippo super jure primatus et concilii convocandi placide componat. Domino beatissimo et venerabili patri et consacerdoti VICTORINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Tractoria ad me quinto idus novembris venit, jam finito die, et me valde indispositum invenit, ut occurrere omnino non possem. Verumtamen sive imperitiam meam moverit, sive juste motus sim, tuae Sanctitatis et Gravitatis est arbitrari. Legi in eadem tractoria etiam ad Mauritanias esse scriptum, quas provincias scimus suos habere primates. Quod si et ex eis ad Numidiam convocandum esset concilium, oportuit utique ut aliquorum Maurorum episcoporum, qui illic priores sunt, nomina in tractoria ponerentur; quod in ista tractoria non reperiens, multum miratus sum. Deinde ad ipsos Numidas ita perturbato et neglecto ordine scriptum, ut nomen meum tertio loco invenerim, qui novi quam post multos episcopos factus sim. Quae res et aliis injuriosa est satis, et mihi invidiosa. Praeterea venerabilis frater et collega noster, Xantippus Tagosensis, dicit quod eum primatus ipse contingat, et erga plurimos sic habetur, et tales mittit epistolas. Qui etiam error si facile inter vestram Sanctitatem cognosci et corrigi potest, non debuit tamen in tractoria quam misit Venerabilitas tua, nomen ejus praetermitti. Quod si in mediis locis conscriberetur, et non in primo poneretur, multum mirarer; quanto magis mirandum est quod nulla ibi ejus admemoratio facta est, qui maxime ad concilium venire debuit, ut de ipso primatus ordine, coram omnium Numidarum episcopis Ecclesiarum primitus ageretur?

2. His de causis etiam venire dubitarem, ne forte falsa esset tractoria, qua tanta perversitas appareret; quanquam et angustia temporis et aliae graves necessitates me multipliciter impedirent. Unde peto Beatitudinem tuam ut mihi ignoscas, et primo instare digneris, ut inter tuam Sanctimoniam et senem Xantippum concorditer constet, quis vestrum debeat convocare concilium: aut certe, quod salubrius arbitror, sine cujusquam praejudicio ambo convocate collegas nostros, eos maxime qui vobis episcopatus aetate vicini sunt, qui facile quis vestrum verum dicat agnoscant, ut inter vos paucos eadem prae caeteris quaestio dirimatur, et errore sublato minores a caeteris convocentur, qui nec possunt nec debent, nisi vobis in hac re tanquam prioribus credere, et nunc ignorant cui vestrum potissimum credant. Hanc epistolam signatam misi annulo qui exprimit faciem hominis attendentis in latus.

EPISTOLA LX . Augustinus Aurelio significat Donatum et ipsius fratrem se venitente recessisse de monasterio: porro et monachis facilem lapsum, et ordini clericorum injuriam fieri, dum tales in clerum assumuntur. Domino beatissimo et debita observantia venerabili, sinceriterque charissimo fratri et consacerdoti papae AURELIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Litteras nullas tuae Venerabilitatis, ex quo ab invicem corporaliter digressi sumus, accepi. Nunc vero legi epistolam Benignitatis tuae de Donato et fratre ejus, et quid responderem diu fluctuavi. Sed tamen etiam atque etiam cogitanti quid sit utile saluti eorum, quibus in Christo nutriendis servimus, nihil mihi aliud occurrere potuit, nisi non esse istam viam dandam servis Dei, ut se facilius putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores. Et ipsis enim facilis lapsus, et ordini clericorum fit indignissima injuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericatus eligantur, cum ex his qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum assumere soleamus: nisi forte, sicut vulgares dicunt, Malus choraula bonus symphoniacus est; ita iidem ipsi vulgares de nobis jocabuntur dicentes, Malus monachus bonus clericus est. Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos surrigamus, et tam gravi contumelia clericos dignos putemus, in quorum numero sumus; cum aliquando etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia, et tamen desit instructio necessaria, aut personae regularis integritas.

2. Sed de istis credo arbitrata sit Beatitudo tua quod nostra voluntate, ut suis potius corregionalibus utiles essent, de monasterio recessissent: sed falsum est; sponte abierunt, sponte deseruerunt, nobis quantum potuimus, pro eorum salute, renitentibus. Et de Donato quidem, quia jam factum est, ut antequam de hac re aliquid in concilio statueremus, ordinaretur, si forte a superbiae perversitate correctus est, quod vult faciat prudentia tua. De fratre vero ejus, cujus vel maxime causa de monasterio etiam ipse Donatus abscessit, cum intelligas quid sentiam, nescio quid respondeam. Contradicere tamen prudentiae, honori, charitatique tuae non audeo; et sane spero id te facturum quod membris Ecclesiae salubre perspexeris.

EPISTOLA LXI . Augustinus Theodoro ut prolata hac epistola fidem faciat clericos ex parte Donati venientes ad Ecclesiam catholicam, in suo ipsorum ordine esse recipiendos. Dilectissimo et honorando fratri THEODORO, AUGUSTINUS Episcopus, in Domino salutem. 1. Cum Benevolentia tua mecum loqueretur, quomodo susciperemus clericos ex parte Donati, si voluerint esse catholici, placuit mihi illud quod tibi respondi, etiam hac ad te data epistola exprimere, ut si quis de hac re te interrogaverit, etiam manu mea prolata, quid de hac re sentiamus vel faciamus, ostendas. Scias ergo nos non in eis detestari nisi dissensionem ipsorum, per quam schismatici vel haeretici facti sunt, quia Ecclesiae catholicae unitatem et veritatem non tenent, in eo quod pacem cum populo Dei non habent, qui toto terrarum orbe diffunditur, et in eo quod in hominibus Baptismum Christi non agnoscunt. Improbamus ergo malum errorem eorum, quem habent; bonum autem nomen Dei quod habent, et sacramentum ejus agnoscimus in eis, et veneramur, et amplectimur. Sed propterea dolemus errantes, et eos per charitatem Christi lucrari Deo cupimus, ut sanctum sacramentum quod foris ab Ecclesia habent ad perniciem, in pace Ecclesiae habeant ad salutem. Si ergo tollantur de medio mala hominum, et honorentur in hominibus bona Dei; erit fraterna concordia, et amabilis pax, ut in cordibus hominum vineat persuasionem diaboli, charitas Christi.

2. Itaque cum ad nos veniunt ex parte Donati, mala illorum non suscipimus, id est dissensionem et errorem, sed ipsa tolluntur de medio tanquam impedimenta concordiae, et amplectimur fratres nostros stantes cum eis, sicut dicit Apostolus, in unitate spiritus, in vinculo pacis (Ephes. IV, 3), et agnoscentes in eis bona Dei, sive sanctum Baptismum, sive benedictionem Ordinationis, sive continentiae professionem, sive consignationem virginitatis, sive fidem Trinitatis, et si qua alia sunt: quae omnia etiamsi erant, nihil tamen proderant, quando charitas non erat. Quis autem vere dicit se habere Christi charitatem, quando ejus non amplectitur unitatem? Cum ergo ad Catholicam veniunt, non hic accipiunt quod habebant; sed ut prodesse illis incipiat quod habebant, accipiunt hic quod non habebant. Hic enim accipiunt radicem charitatis in vinculo pacis, et in societate unitatis; ut non ad damnationem, sed ad liberationem illis valeant omnia quae habent sacramenta veritatis. Non enim debent gloriari sarmenta, quia non sunt spinarum ligna, sed vitis. Si enim non in radice vixerint, cum tota specie sua in ignem mittentur. De quibusdam autem ramis fractis dixit Apostolus quia potens est Deus iterum inserere illos (Rom. XI, 23). Et ideo, dilectissime frater, quoscumque illorum videris forte dubitantes quo ordine suscipiantur a nobis, ostende illis istam quam bene nosti manum meam, et si eam apud se habere voluerint, habeant; quia testem Deum facio super animam meam, sic eos me suscepturum, ut non solum baptismum Christi quem acceperunt, ipsum habeant, sed etiam honorem sanctimonii et continentiae.

EPISTOLA LXII . Alypius, Augustinus et Samsucius Severo, excusantes quae in Timothei negotio gesta sunt. Domino beatissimo et venerabiliter charissimo et sincerissimo fratri et consacerdoti SEVERO, et qui tecum, sunt fratribus, ALYPIUS, AUGUSTINUS et SAMSUCIUS, et qui nobiscum sunt fratres, in Domino salutem. 1. Cum Subsanam venissemus, et quae illic nobis absentibus contra nostram voluntatem gesta fuerant, quaereremus; quaedam sicut audieramus, quaedam vero aliter facta, omnia tamen dolenda et toleranda, quantum Dominus adjuvit, partim objurgando, partim monendo, partim orando correximus. Illud sane quod post tuae Sanctitatis profectionem nos plurimum contristavit, quod inde fratres sine itineris duce dimissi sunt, petimus ignoscas, et timidius quam malitiosius factum scias. Cum enim putarent eos a filio nostro Timotheo propterea mitti, ut in nos maxime Charitatem tuam ad iracundiam provocarent, vellent autem ipsi nostro adventui, quem tecum futurum sperabant, omnia integra reservare, putaverunt non eos profecturos, si ducem itineris non acciperent. Sed tamen peccatum esse, quis dubitet? Hinc etiam factum est ut et Fossori diceretur, jam Timotheum cum ipsis fratribus fuisse profectum; quod utique falsum erat: non tamen a presbytero dictum; et haec omnia fratrem Carcedonium penitus ignorasse, nobis manifestissime declaratum est, quantum ista manifestari solent.

2. Sed quid pluribus immoremur? Memoratus filius noster Timotheus vehementissime perturbatus quod dubietatem tam inopinatam invitissimus senserit, indicavit nobis quod cum ageres cum illo ut apud Subsanam Deo serviret, erupit et juravit a te omnino non recessurum. Cumque ejus voluntatem requireremus, respondit se hac juratione impediri quominus ibi esset ubi eum esse etiam antea volebamus; cum jam praesertim de suae libertatis manifestatione securus sit. Cumque illi aperuissemus non eum futurum perjurii reum, si non per ipsum, sed per te fieret ut propter vitandum scandalum tecum esse non posset; quandoquidem non de tua voluntate, sed de sua jurare potuerit, nec te sibi vicissim aliquid jurasse confessus sit; ad extremum dixit, quod servum Dei, Ecclesiae filium, dicere oportebat, quidquid nobis cum tua Sanctitate de illo fieri placuisset, id se sine dubio secuturum. Proinde petimus, et per charitatem Christi obsecramus prudentiam tuam, ut omnium quae locuti sumus memineris, et rescriptis tuis nos laetifices. Debemus enim nos firmiores (si tamen inter tanta tentationum pericula dicere hoc audendum est), sicut ait Apostolus, infirmorum onera sustinere (Rom. XV, 1). Frater Timotheus ideo non scripsit Sanctitati tuae, quia omnia quae gesta sunt sanctus frater tuus significavit. Memor nostri, in Domino glorieris, domine beatissime et venerabiliter charissime et sincerissime frater.

EPISTOLA LXIII. Rursum de Timotheo qui postquam jurasset se a Severo non recessurum, ordinatus fuerat subdiaconus apud Subsanam in dioecesi Hipponensi: hoc praeter suam voluntatem factum esse testatur Augustinus; Timotheum tamen quem ad Severum redire voluit, declarat lectoris officio jam ante praestitum ipsi juramentum, functum fuisse in ecclesiis dioeceseos Hipponensis, adeoque sibi remittendum. Domino beatissimo, et venerabili, et sincerissima charitate amplectendo fratri et consacerdoti SEVERO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et fratres qui mecum sunt, in Domino salutem. 1. Si dicam quae me ipsa causa cogit dicere, ubi erit sollicitudo charitatis? Si autem non dicam, ubi erit libertas amicitiae? Verumtamen fluctuans interim, elegi me purgare potius quam te arguere. Scripsisti te mirari, nos cum dolore nostro tolerare voluisse, quod correctione emendari potuisset: quasi non sint dolenda quae male facta sunt, etiamsi quantum possunt, postea corriguntur; aut non id maxime tolerandum sit, quod cum manifestum sit perperam factum, fieri non possit infectum. Desine itaque mirari, frater sincerissime. Nam ordinatus est apud Subsanam subdiaconus Timotheus, praeter meum consilium et voluntatem; cum quid de illo agendum esset, adhuc inter nostras alternas sententias deliberatio nutaret. Ecce adhuc doleo, quamvis jam ad te redierit; in quo nos tuae voluntati paruisse non poenitet.

2. Audi etiam quid objurgando, quid monendo, quid orando correxerimus, et antequam hinc esset profectus; ne adhuc propterea videatur tibi nihil a nobis tunc fuisse correctum, quia nondum ad vos ipse redierat. Objurgando correximus, primo ipsum qui tibi non obtemperavit, ut inconsulto fratre Carcedonio ad tuam Sanctitatem ante profisceretur, unde origo hujus nostrae tribulationis exorta est; deinde presbyterum et Verinum, per quos ut ordinaretur factum esse comperimus. Cum enim omnes objurgantibus nobis haec omnia non recte facta esse confessi sunt, et ut sibi ignosceretur rogaverunt; nimis superbe ageremus, si non crederemus esse correctos. Neque enim agere poterant ut facta non essent; sed nec nos aliud objurgando agebamus, nisi ut se male egisse cognoscerent et dolerent. Monendo autem correximus, primo omnes, ut deinceps talia non auderent, ne iram Dei experirentur: deinde praecipue Timotheum, qui sola juratione se cogi dicebat ad tuam pergere Charitatem; ut si Sanctitas tua, quod fore sperabamus, considerans quae simul locuti fuerimus, propter infirmorum scandalum, pro quibus Christus mortuus est et propter Ecclesiae disciplinam, quam periculose negligunt, quoniam hic jam lector esse coeperat, nolles eum esse tecum; jam liber a vinculo jurationis, aequissimo animo Deo serviret, cui sumus rationem nostrorum actuum reddituri. Ipsum quoque fratrem Carcedonium, quantum potuimus, monendo ad hoc perduxeramus, ut etiam ipse patientissime acciperet quidquid de illo fieri, conservandae ecclesiasticae disciplinae provisio et necessitas cogeret Orando autem correxeramus nos ipsos, ut et gubernationes et exitus nostrorum consiliorum misericordiae Dei commendaremus, et si quid indignationis nos momorderat, sub illius medicinalem dexteram confugiendo sanaremur. Ecce quam multa, partim objurgando, partim monendo, partim orando correxeramus. 3. Et nunc considerantes vinculum charitatis, ut non possideamur a satana, non enim ignoramus mentes ejus, quid aliud facere debuimus nisi obtemperare voluntati tuae, qui non putasti quod factum est corrigi potuisse, nisi ipse, in quo tibi injuriam factam esse conquereris, juri tuo redderetur? Hoc etiam frater ipse Carcedonius, quamvis non post levem animi perturbationem, de qua peto ut ores pro illo, tamen Christum in te cogitans, aequanimiter fecit. Et cum adhuc ego, utrum apud nos remorante Timotheo, alias ad tuam Germanitatem litteras mitterem, cogitandum putarem; veritus est ipse paternam commotionem tuam; et praecidit deliberationem meam, non solum sinens, sed etiam instans ut tibi Timotheus redderetur. 4. Ego autem, frater Severe, causam meam judicio tuo dimitto. Certus sum enim Christum habitare in corde tuo; per quem te obsecro ut ipsum consulas, tuae menti sibi subditae praesidentem, utrum homo, qui in ecclesia meae dispensationi credita jam legere coeperat, et non semel, sed iterum et tertio, apud Subsanam et presbytero Subsanensis Ecclesiae comitatus, et apud Turres, et apud Cizan et apud Verbalis egerat, non fuisse lector possit aut debeat judicari. Et sicut nos, quod postea nobis invitis factum est, Deo jubente correximus; sic et tu quod prius te nesciente factum est, eodem jubente similiter corrige. Neque enim vereor ne tu parum intelligas quantus aditus aperitur ad dissolvendum ordinem Ecclesiasticae disciplinae, si alterius Ecclesiae clericus cuicumque juraverit quod ab ipso non sit recessurus, eum secum esse permittat, ideo se facere affirmans, ne auctor sit ejus perjurii; cum profecto qui hoc non sinet, nec illum apud ipsum remanere permittet, quia de se, non de altero jurare potuit, ipse pacificam regulam sine aliqua reprehensione custodiat.

EPISTOLA LXIV . Augustinus Quintiano, ipsum ad patientiam adhortans et Aurelio episcopo reconciliatum cupiens, agensque de Privatione quem ille suae Ecclesiae clericum querebatur in monasterium Augustini susceptum fuisse. Domino dilectissimo fratri et compresbytero QUINTIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Nos non dedignamur aspicere corpora minus pulchra, praesertim cum ipsae animae nostrae nondum pulchrae sint, sicut eas futuras speramus, cum ille ineffabiliter pulcher nobis apparuerit, in quem modo non videntes credimus: tunc enim similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est (Joan. III, 2). Quod et tu de anima tua, si libenter et fraterne me accipis, admonemus ut sentias, nec eamdem pulchram esse praesumas, sed quemadmodum Apostolus praecipit, in spe gaudeas, et quod sequitur facias; sic enim dicit, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12); spe enim salvi facti sumus; sicut rursus idem ipse dicit, Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Haec patientia in te non deficiat, et in bona conscientia sustine Dominum, et viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14).

2. Manifestum est quidem quod si ad nos venires, venerabili episcopo Aurelio non communicans, nec apud nos posses communicare; sed ea charitate nos faceremus, qua et illum facere non dubitamus. Nec ideo tamen onerosus nobis esset adventus tuus; quia et te oportet aequo animo facere pro Ecclesiae disciplina, praesertim salva conscientia, quam tu nosti et Deus. Neque enim et ille si causam tuam discutiendam distulit, odio tui fecit, et non necessitatibus suis; quas tu si ita nosses quemadmodum tuam nosti, nec mirareris nec contristareris. Quod etiam de nostris petimus credas, quia similiter eas non potes nosse. Sunt autem majores nobis, et auctoritate digniores, et loco viciniores episcopi, per quos facilius possitis ad curam vestram pertinentis Ecclesiae causas exsequi. Nec ego tamen tacui apud venerabilem et debita mihi pro ejus meritis honorificentia suscipiendum fratrem et collegam meum senem Aurelium, tribulationem vestram et querimoniam litterarum vestrarum; sed per exemplum epistolae tuae, innocentiam tuam ei perferre curavi. Litteras autem tuas vel pridie, vel ante biduum Natalis Domini accepi, quando illum insinuasti ad Ecclesiam Badesilitanam venturum, a qua timetis Dei plebem conturbari atque corrumpi. Quapropter per litteras quidem alloqui plebem vestram non audeo; rescribere autem eis qui mihi scriberent, possem: ultro autem ad plebem scribere, quae dispensationi meae commissa non est, unde possem? 3. Verumtamen quod tibi uni dico, qui mihi scripsisti, per teipsum perveniat ad eos quibus opus est dici. Vos ipsi prius nolite in scandalum mittere Ecclesiam, legendo in populis scripturas quas canon ecclesiasticus non recepit; his enim heretici, et maxime Manichaei, solent imperitas mentes evertere, quos in campo vestro libenter latitare audio. Miror ergo prudentiam tuam, quod me admonueris ut jubeam non recipi eos qui ad nos a vobis ad monasterium veniunt, ut quod statutum est a nobis in concilio permaneret; et tu non memineris in concilio institutum, quae sint Scripturae canonicae quae in populo Dei legi debeant. Recense ergo concilium, et omnia quae ibi legeris commenda memoriae; et ibi etiam invenies, de solis clericis fuisse statutum, non etiam de laicis, ut undecumque venientes non recipiantur in monasterium. Non quia monasterii facta mentio est; sed quia sic institutum est, ut clericum alienum nemo suscipiat. Recenti autem concilio statutum est, ut de aliquo monasterio qui recesserint, vel projecti fuerint, non fiant alibi clerici aut praepositi monasteriorum. Si ergo de Privatione te aliquid movit, scias eum a nobis nondum esse susceptum in monasterium; sed causam ipsius ad senem Aurelium misi, ut quod de illo statuerit, hoc faciam. Miror enim utrum jam potest lector deputari, qui nonnisi semel scripturas etiam non canonicas legit. Si enim propterea jam ille lector ecclesiasticus, profecto et illa scriptura ecclesiastica est. Si autem illa scriptura ecclesiastica non est, quisquis eam quamvis in ecclesia legerit, ecclesiasticus lector non est. Tamen de isto adolescente, quod memorato antistiti visum fuerit, hoc oportet observem. 4. Plebs autem Vigesilitana, vobiscum nobis in visceribus Christi charissima, si episcopum in plenario Africae concilio degradatum suscipere noluerit, sano capite faciet, et nec cogi potest, nec debet. Et quisquis eam violenter coegerit, ostendet qualis sit; et qualis ante fuerit, quando de se nihil mali credi volebat, faciet intelligi. Nullus enim sic proditur qualem causam habuerit, quam ille qui per saeculares potestates, vel quaslibet violentias, cum perturbatione et querela conatur recipere honorem quem perdidit. Non vult enim volenti Christo servire, sed Christianis nolentibus dominari. Fratres, cauti estote: multum astutus est diabolus; sed Christus Dei Sapientia est.

EPISTOLA LXV. Augustinus Xantippo Numidiae primati, rationem reddens cur Abundantio presbytero infami Ecclesiam committere noluerit. Domino beatissimo et venerabiliter suscipiendo patri et consacerdoti seni XANTIPPO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Officio debito meritis tuis, salutans Dignationem tuam, tuisque me orationibus valde commendans, insinuo prudentiae tuae, Abundantium quemdam in fundo Strabonianensi pertinente ad curam nostram ordinatum fuisse presbyterum. Qui cum non ambularet vias servorum Dei, non bonam famam habere coeperat; qua ego conterritus, non tamen temere aliquid credens, sed plane sollicitior factus, operam dedi, si quo modo possem ad aliqua malae conversationis ejus certa indicia pervenire. Ac primo comperi, eum pecuniam cujusdam rusticani divino apud se commendato intervertisse, ita ut nullam inde posset probabilem reddere rationem. Deinde convictus atque confessus est, die jejunii Natalis Domini, quo etiam Gippitana Ecclesia sicut caeterae jejunabant, cum tanquam perrecturus ad Ecclesiam suam valefecisset collegae suo presbytero Gippitano, hora ferme quinta, et cum secum nullum clericum haberet, in eodem fundo restitisse, et apud quamdam malae famae mulierem et prandisse et coenasse, et in una domo mansisse. In hujus autem hospitio jam quidem clericus noster Hipponensis remotus erat; et hoc quia iste optime noverat, negare non potuit. Nam quae negavit, Deo dimisi, judicans quae occultare permissus non est. Timui ei committere Ecclesiam, praesertim inter haereticorum circumlatrantium rabiem constitutam. Et cum me rogaret ut ad presbyterum fundi Armemanensis in campo Bullensi, unde ad nos devenerat, causa ejus insinuata litteras darem, ne quid de illo atrocius suspicaretur, ut illic vivat, si fieri potest, sine officio presbyterii correctior, misericordia commotus feci. Haec autem me praecipue prudentiae tuae intimare oportebat, ne aliqua tibi fallacia subreperet.

2. Audivi autem causam ejus, cum centum dies essent ad Dominicum Paschae, qui futurus est octavo idus aprilis. Hoc propter concilium insinuare curavi Venerabilitati tuae, quod etiam ipsi non celavi, sed ei fideliter quid institutum esset aperui: ut si intra annum causam suam, si forte sibi aliquid agendum putat, agere neglexerit, deinceps ejus vocem nemo audiat. Nos autem, beatissime domine et venerabiliter suscipiende pater, si haec indicia malae conversationis clericorum, maxime cum fama non bona eos coeperit comitari, non putaverimus eo modo vindicanda, quo in concilio constitutum est; incipimus cogi ea quae sciri non possunt, velle discutere, et aut incerta damnare, aut vere incognita praeterire. Ego certe presbyterum, et qui die jejunii, quo ejusdem loci etiam Ecclesia jejunabat, valefaciens collegae suo ejusdem loci presbytero, apud famosam mulierem, nullum secum clericum habens, remanere et prandere et coenare ausus est, et in una domo dormire, removendum ab officio presbyterii arbitratus sum, timens ei deinceps Ecclesiam Dei committere. Quod si forte judicibus ecclesiasticis aliud videtur, quia sex episcopis causam presbyteri terminari concilio statutum est, committat illi, qui vult, Ecclesiam suae curae commissam: ego talibus, fateor, quamlibet plebem committere timeo, praesertim quos nulla bona fama defendit, ut hoc eis possit ignosci; ne si quid perniciosius eruperit, languens imputem mihi.

EPISTOLA LXVI . Expostulat cum Crispino Calamensi, qui Mappalienses metu subactos rebaptizarat. 1. Deum quidem timere debuisti; sed quia in rebaptizandis Mappaliensibus sicut homo timeri voluisti, cur non valeat jussio regalis in provincia, si tantum valuit jussio provincialis in villa? Si personas compares, tu possessor, ille imperator. Si loca compares, tu in fundo, ille in regno. Si causas compares, ille ut divisio resarciatur, tu ut unitas dividatur. Sed nos te de homine non terremus. Nam possemus agere ut decem libras auri secundum imperatoria jussa persolveres. An forte propterea non habes unde reddas quod dare jussi sunt rebaptizatores, dum multum erogas ut emas quos rebaptizes? Sed nos te, ut dixi, de homine non terremus; Christus te potius terreat. Cui volo scire quid respondeas, si tibi dicat: Crispine, carum fuit pretium tuum ad emendum timorem Mappaliensium, et vilis mors mea ad emendum amorem omnium gentium? plus valuit rebaptizandis colonis tuis quod numeratum est de saeculo tuo, quam baptizandis populis meis quod manavir de latere meo? Scio te plura audire posse, si Christo aurem praebeas, et ex ipsa tua possessione admoneri quam impia contra Christum loquamini. Si enim humano jure praesumis firme te possidere quod emisti argento tuo, quanto firmius divino jure possidet Christus quod emit sanguine suo! Et ille quidem inconcusse possidebit totum quod emit, de quo dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8). Sed certe quomodo confidis non te perditurum quod in Africa videris emisse, qui Christum dicis toto orbe perdito ad solam Africam remansisse? 2. Quid multa? Si voluntate sua Mappalienses in tuam communionem transierunt, ambos nos audiant; ita ut scribantur quae dicemus, et a nobis subscripta eis punice interpretentur, et remoto timore dominationis eligant quod voluerint. Ex iis enim quae dicemus apparebit utrum coacti in falsitate remaneant, an volentes teneant veritatem. Si enim haec non intelligunt, qua temeritate traduxisti non intelligentes? Si autem intelligunt, ambos, ut dixi, audiant, et quod voluerint faciant. Si quae etiam plebes a vobis ad nos transierunt, quas putas a dominis coactas, hoc et ibi fiat; ambos nos audiant, et eligant quod placuerit. Si autem non vis hoc fieri, cui non appareat non vos de veritate praesumere? Sed cavenda est ira Dei, et hic et in futuro saeculo. Adjuro te per Christum, ut ad ista respondeas.

EPISTOLA LXVII . Augustinus Hieronymo: negans se scripsisse librum in eum; in hoc falsus, quod aliquis prolixam epistolam librum appellasset. Domino charissimo et desideratissimo, et honorando in Christo fratri et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM. 1. Audivi pervenisse in manus tuas litteras meas; sed, quod adhuc rescripta non merui, nequaquam imputaverim dilectioni tuae: aliquid procul dubio impedimenti fuit. Unde agnosco a me Dominum potius deprecandum, ut tuae voluntati det facultatem mittendi quod rescripseris: nam rescribendi jam dedit quia, cum volueris, facillime poteris. CAP. II. 2. Etiam hoc, ad me sane perlatum, utrum quidem crederem dubitavi; sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui: hoc autem brevi suggestum esse Charitati tuae a nescio quibus fratribus, mihi dictum est, quod librum adversus te scripserim, Romamque miserim. Hoc falsum esse noveris; Deum nostrum testor, hoc me non fecisse. Sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbatur a me scriptum esse, puto te debere cognoscere; aut si cognosci non potest, credere. Ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea, aut de ipsa tua benevolentia gavisurus; verum etiam hoc a te postulem, et flagitem. 3. O si licuisset, etsi non cohabitante, saltem vicino te in Domino perfrui ad crebrum et dulce colloquium! Sed quia id non est datum, peto ut hoc ipsum, quod in Domino quam possumus simul sumus, conservari studeas, et augeri ac perfici, et rescripta quamvis rara non spernere. Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum, et omnes fratres qui tecum ac de te in Domino gaudent. Memor nostri exaudiaris a Domino in omni sancto desiderio tuo, domine charissime et desideratissime, et honorande in Christo frater.

EPISTOLA LXVIII . Hieronymus Augustino, jam accepta epistola quae continet quaestionem de mendacio officioso, sed dubitans etiamnum an sit Augustini, negat se responsurum nisi sit certus de auctore. Meminit et Ruffini ficto nomine. Domino vere sancto, ac beatissimo papae AUGUSTINO, HIERONYMUS, in Christo salutem. 1. In ipso profectionis articulo, sancti filii nostri Asterii hypodiaconi, necessarii mei, Beatitudinis tuae litterae supervenerunt, quibus satisfacis te contra parvitatem meam librum Romam non misisse. Hoc nec ego factum audieram; sed epistolae cujusdam, quasi ad me scriptae, per fratrem nostrum Sysinnium diaconum huc exemplaria pervenerunt. In qua hortaris me, ut παλινῳδίαν super quodam Apostoli capitulo canam, et imiter Stesichorum, inter vituperationes et laudes Helenae fluctuantem; ut qui detrahendo oculos perdiderat, laudando receperit. Ego simpliciter fateor Dignationi tuae, licet stilus et ἐπιχειρήματα tua mihi viderentur, tamen non temere exemplaribus litterarum credendum putavi; ne forte, me respondente laesus, juste expostulares, quod probare ante debuissem tuum esse sermonem, et sic rescribere. Accessit ad moram sanctae et venerabilis Paulae longa infirmitas. Dum enim languenti multo tempore assidemus, pene epistolae tuae, vel ejus qui sub tuo nomine scripserat, obliti sumus, memores illius versiculi: « Musica in luctu, importuna narratio » (Eccli. XXII, 6). Itaque, si tua est epistola, aperte scribe, vel mitte exemplaria veriora; ut absque ullo rancore stomachi in Scripturarum disputatione versemur, et vel nostrum emendemus errorem, vel alium frustra reprehendisse doceamus.

2. Absit autem a me, ut quidquam de libris Beatitudinis tuae attingere audeam. Sufficit enim mihi probare mea, et aliena non carpere. Caeterum optime novit prudentia tua, unumquemque in suo sensu abundare, et puerilis esse jactantiae, quod olim adolescentuli facere consueverant, accusando illustres viros, suo nomini famam quaerere. Nec tam stultus sum, ut diversitate explanationum tuarum me laedi putem; quia nec tu laederis. si nos contraria senserimus. Sed illa est vera inter amicos reprehensio, si nostram peram non videntes, aliorum juxta Persium, manticam consideremus. Superest ut diligas diligentem te, et in Scripturarum campo juvenis senem non provoces. Nos nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum potuimus. Nunc, te currente, et longa spatia transmeante, nobis debetur otium: simulque (ut cum venia et honore tuo dixerim) ne solus mihi de poetis aliquid proposuisse videaris, memento Daretis et Entelli, et vulgaris proverbii, quod bos lassus fortius figat pedem. Tristes haec dictavimus. Utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus! 3. Misit mihi, temeritate solita, maledicta sua Calphurnius cognomento Lanarius, quae ad Africam quoque studio ejus didici pervenisse. Ad quae breviter ex parte respondi; et libelli ejus vobis misi exemplaria, latius opus, cum opportunum fuerit, primo missurus tempore. In quo illud cavi, ne in quoquam existimationem laederem christianam, sed tantum ut delirantis imperitique mendacium ac vecordiam confutarem. Memento mei, sancte ac venerabilis papa. Vide, quantum te diligam, ut ne provocatus quidem voluerim respondere, nec credam tuum esse quod in altero forte reprehenderem. Frater Communis suppliciter te salutat.

EPISTOLA LXIX . Alypius et Augustinus Castorio, ipsum hortantes ut in episcopatu Vaginensis Ecclesiae Maximiano fratri suo gloriose cedenti succedat. Domino merito dilectissimo, digneque honorabili et suscipiendo filio CASTORIO, ALYPIUS et AUGUSTINUS in Domino salutem. 1. Molitus est quidem adversarius Christianorum, per charissimum atque dulcissimum filium nostrum fratrem tuum, Catholicae matri, quae vos in haereditatem Christi ab exhaeredata praecisione fugientes pio sinu suscepit, periculosissimum scandalum commovere; cupiens videlicet serenitatem gaudii nostri, quae nobis de bono vestrae conversionis oborta est, foeda innubilare tristitia. Sed Dominus Deus noster misericors et miserator, consolans afflictos, nutriens parvulos, curans infirmos, ad hoc eum aliquid posse permisit, ut rem correctam multo amplius laetaremur, quam dolebamus afflictam. Longe est quippe gloriosius episcopatus sarcinam propter Ecclesiae vitanda pericula deposuisse, quam propter regenda gubernacula suscepisse. Ille quippe se honorem, si pacis ratio pateretur, digne accipere potuisse demonstrat, qui acceptum non defendit indigne. Voluit ergo Deus, etiam per fratrem tuum, filium nostrum Maximianum, ostendere inimicis Ecclesiae suae, esse in visceribus ejus, qui non sua quaerant, sed quae Jesu Christi. Neque enim illud ministerium dispensationis mysteriorum Dei, victus aliqua saeculari cupiditate deseruit, sed pacifica permotus pietate deposuit, ne propter ejus honorem foeda et periculosa, aut fortasse etiam perniciosa in membris Christi dissensio nasceretur. Quid enim esset caecius et omni exsecratione dignius, quam propter Ecclesiae catholicae pacem schisma deserere, et ipsam pacem catholicam honoris sui quaestione turbare? Quid enim laudabilius, et christianae charitati commodatius, quam derelicta Donatistarum vesana superbia, ita haereditati Christi cohaerere, ut testimonium humilitatis, amore probaretur unitatis? Itaque quantum ad ipsum attinet, sicut eum gaudemus talem inventum, ut quod in ejus corde divinus sermo aedificavit, nequaquam tempestas hujus tentationis everteret: sic optamus et deprecamur a Domino, ut consequenti vita et moribus suis magis magisque declaret, quam bene ge turus fuisset, quod profecto gereret si hoc oportuisset. Retribuatur ei pax aeterna quae promissa est Ecclesiae, qui intellexit sibi non expedire quod paci non expediebat Ecclesiae.

2. Tu vero, fili charissime, non mediocre gaudium nostrum, qui nulla tali necessitate a suscipiendo episcopatu impediris, decet indolem tuam Christo in te dicare quod dedit. Ingenium quippe tuum, prudentia, eloquentia, gravitas, sobrietas, et caetera quibus ornantur mores tui, dona sunt Dei. Cui melius serviunt, quam ei a quo tributa sunt, ut et custodiantur, et augeantur, et perficiantur, et remunerentur? Non serviant huic saeculo, ne vanescant cum illo atque dispereant. Non diu tecum in hoc agendum novimus, quanta facilitate consideres spes inanium hominum, et insatiabiles cupiditates, et incertam vitam. Abjice igitur ex animo quidquid terrenae atque falsae felicitatis exspectatione conceperat: operare in agro Dei, ubi certus est fructus, ubi tam multa tanto ante completa sunt promissa, ut ea quae restant insanissime desperentur. Obsecramus te per Christi divinitatem et humanitatem, per pacem coelestis illius civitatis, unde peregrinantes labore temporali aeternam requiem comparamus, ut in episcopatu Vaginensis Ecclesiae fratri tuo, non ignominiose cadenti, sed gloriose cedenti succedas. Plebs illa cui per tuam mentem ac linguam donis Dei fecundatam et ornatam uberrima incrementa speramus, in te intelligat fratrem tuum non pro sua desidia, sed pro ejus pace fecisse quod fecit. Haec epistola mandavimus ut tibi non legeretur, nisi cum te jam tenerent quibus es necessarius. Nos enim te spiritualis amoris vinculo tenemus, quia et nostro collegio multum es necessarius. Cur autem etiam corporalem praesentiam non exhibuerimus, postea scies.

EPISTOLA LXX . Donatistarum Catholicos traditionis insimulantium temeritas prodit sese in causa Feliciani ab ipsis primum solemniter damnati, ac postea in honore suo recepti. Domino dilectissimo et honorabili fratri NAUCELIONI, ALYPIUS et AUGUSTINUS. 1. Cum retulisses nobis quid a patre nostro Clarentio responsum fuerit, id est, de Feliciano Mustitano non eum negasse, et damnatum ab ipsis, et postea in honore suo receptum, sed innocentem fuisse damnatum, quia absens fuerit, et absentem se fuisse probaverit: hoc dicimus, ut ad hoc respondeat, quia non licuit damnari inauditum, quem innocentem fuisse ipsi modo dicunt, qui eum damnaverunt. Aut ergo innocens damnari non debuit, aut nocens recipi damnatus non debuit. Si innocens receptus est, innocens damnatus est; si nocens damnatus est, nocens receptus est. Si nesciebant, qui illum damnaverunt, utrum innocens fuerit, arguendi sunt temeritatis, quia inauditum, innocentem, de quo nesciebant, damnare ausi sunt; et de praesenti facto intelligimus eadem temeritate illos damnasse etiam superiores quos traditionis crimine infamaverunt. Si enim potuit ab ipsis innocens damnari, potuerunt ab ipsis traditores etiam dici qui non erant traditores.

2. Deinde idem Felicianus damnatus ab ipsis multo tempore cum Maximiano communicavit: si innocens erat quando damnatus est, quare posteriore tempore cum scelerato Maximiano communicans multos baptizavit extra communionem ipsorum? Testes sunt ipsi, qui egerunt apud proconsulem, ut idem Felicianus tanquam cum Maximiano de Basilica excluderetur. Parum ergo erat damnasse absentem, damnasse inauditum, damnasse, sicut dicunt, innocentem; insuper et aditus est contra illum proconsul, ut de ecclesia expelleretur. Vel tunc quando illum expellebant de ecclesia, fatentur quia inter damnatos et sceleratos et Maximianistas eum deputaverunt. Quando ergo ille baptizabat homines, Maximiano communicans, baptismum verum dabat an falsum? Si verum baptismum dabat qui cum Maximiano communicabat, quare accusatur baptismus orbis terrarum? Si autem falsum baptismum dabat, quando communicabat cum Maximiano, quare sic sunt recepti cum illo quos in schismate Maximiani baptizavit, et nemo eos in parte vestra rebaptizavit?