Jump to content

Epistolae (ed. Migne)/VI

Checked
E Wikisource
SECUNDA CLASSIS. Epistolae 86-100
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum


 Epistolae 71-85 Epistolae 101-123 


EPISTOLA LXXXVI . Augustinus Caeciliano praesidi, ut suo edicto Donatistas in regione Hipponensi et in vicinis locis coerceat. Domino eximio, et in Christi charitate vere meritoque honorabili ac suspiciendo filio CAECILIANO, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem.

Administrationis tuae claritas et fama virtutum, pietatis quoque christianae laudanda diligentia et fida sinceritas, quae tibi divina munera eo donante gaudes tributa, a quo speras promittente potiora, excitaverunt me, ut hoc epistolari alloquio aestus causarum mearum cum Excellentia partirer tua. Quantum enim per alias Africae terras te unitati catholicae mirabili efficacia consuluisse gaudemus, tantum dolemus regionem Hipponensium-Regiorum et ei vicinas partes confines Numidiae, praesidiali edicti tui vigore nondum adjuvari meruisse, domine eximie, et in Christe charitate vere meritoque honorabilis ac suspiciende fili. Quod ne meae potius negligentiae deputetur, qui episcopalem sarcinam Hippone sustineo, tuae Magnificentiae non tacendum putavi. Quantum etiam in campo Hipponensi haeretica praesumat audacia, si ex fratribus et collegis meis, qui haec tuae Sublimitati narrare poterunt, vel ex presbytero quem cum litteris misi, fueris audire dignatus, adjuvante Domino Deo nostro, procul dubio providebis ut tumor sacrilegae vanitatis terrendo sanetur potius quam ulciscendo resecetur.

EPISTOLA LXXXVII . Augustinus Emerito donatistae, adhortans ut attendat et respondeat, qua justa causa schisma moverint. Desiderabili et dilecto fratri EMERITO, AUGUSTINUS. 1. Ego cum audio quemquam bono ingenio praeditum, doctrinisque liberalibus eruditum, quanquam non ibi salus animae constituta sit, tamen in quaestione facillima, sentire aliud quam veritas postulat, quo magis miror, eo magis exardesco nosse hominem, et cum eo colloqui: vel si id non possim, saltem litteris quae longissime volant, attingere mentem ejus, atque ab eo vicissim attingi desidero. Sicut te esse audio talem virum, et ab Ecclesia catholica, quae sicut sancto Spiritu praenuntiata est, toto orbe diffunditur, discerptum doleo atque seclusum; quam ob causam nescio. Nam certum est magnae parti Romani orbis, ne dicam etiam barbaris gentibus, quibus quoque debitorem se dicebat Apostolus (Rom. I, 14), quorum christianae fidei communio nostra contexitur, ignotam esse partem Donati; nec eos omnino scire vel quando vel quibus causis exorta sit ista dissensio. Quos utique omnes Christianos ab eis criminibus quae Afris objicitis, nisi innocentes esse fatearis, cogeris dicere, omnium malis factis obnoxios, cum apud vos perditi, ut mitius dixerim, latent, vos omnes esse pollutos. Non enim neminem de vestra communione pellitis; aut tunc primum pellitis, cum primum illud, unde pellendus est, fecerit. An non aliquanto tempore latentem, et postea proditum convictumque damnatis? Quaero igitur utrum vos contaminaverit eo tempore quo latebat? Respondebis: Nullo modo. Nullo ergo tempore contaminaret, etiamsi semper id lateret; nam et mortuorum nonnulla saepe commissa produntur, nec fraudi est Christianis, qui eis communicavere viventibus. Cur ergo vos tam temeraria atque sacrilega diremptione praecidistis a communione innumerabilium Ecclesiarum Orientalium, quas semper latuit, et adhuc latet quod in Africa gestum esse aut docetis aut fingitis?

2. Alia enim quaestio est, utrum illa vera dicatis, quae quidem nos multo probabilioribus documentis falsa esse convincimus, et in vestris magis ea ipsa quae objicitis, tunc probata declaramus. Sed haec, ut dixi, alia quaestio est, tunc aggredienda et discutienda, cum opus fuerit. Illud nunc attendat vigilantia mentis tuae, neminem contaminari posse ignotorum ignotis criminibus. Unde manifestum est a communione orbis, cui seu falsa seu vera crimina quae Afris intenditis, prorsus ignota sunt et ignota semper fuerunt, sacrilego schismate vos esse separatos: quanquam et illud non est tacendum, etiam cognitos malos bonis non obesse in Ecclesia, si eos a communione prohibendi aut potestas desit, aut aliqua ratio conservandae pacis impediat. Qui sunt enim, qui apud prophetam Ezechielem, et ante vastationem perditorum signari meruerunt, et cum illi vastarentur evadere illaesi (Ezech. IX, 4-6), nisi, ut ibi manifestissime ostenditur, qui moerent et gemunt peccata et iniquitates populi Dei, quae fiunt in medio eorum? quis autem quod ignorat, gemit et moeret? Ex eadem ratione etiam Paulus Apostolus falsos fratres tolerat. Non enim de incognitis ait: Omnes enim sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21); quos tamen secum fuisse manifestat. Ex quo autem genere sunt, qui vel thurificare idolis, vel Codices divinos tradere, quam mori maluerunt, nisi ex eorum qui sua quaerunt, non Jesu Christi? 3. Multa testimonia Scripturarum praetereo, ne longiorem quam necesse est epistolam faciam, et eruditioni tuae plura per teipsum consideranda permitto. Quod tamen satis est, vide obsecro: si tam multi iniqui in uno populo Dei, eos qui secum versabantur non fecerunt tales, quales ipsi erant, si multitudo illa falsorum fratrum apostolum Paulum, in una cum eis Ecclesia constitutum, non fecit sua quaerentem, non quae Jesu Christi; manifestum est non hoc effici hominem, quod est malus quisquam, cum quo ad altare Christi acceditur, etiamsi non sit incognitus, si tantum non approbetur, et a bona conscientia displicendo separetur. Manifestum est igitur non esse aliud cum fure concurrere, nisi vel furari cum eo, vel furtum ejus cordis placito accipere. Hoc nos dicimus, ut quaestiones infinitas atque superfluas de factis hominum, quae rationem nostram nihil impediunt, auferamus. 4. Sed et vos, nisi hoc sentiatis, tales eritis omnes, qualis Optatus in vestra communione vobis non ignorantibus fuit: quod absit ab Emeriti moribus, aliorumque talium, quales apud vos esse non dubito longe a factis illius alienos. Neque enim vobis objicimus, nisi schismatis crimen, quam etiam haeresim male perseverando fecistis. Quanti autem divino judicio pendatur hoc facinus, lege quod te legisse non ambigo. Invenies Dathan et Abiron hiatu terrae devoratos, caeterosque omnes, qui eis consenserant, igne de medio eorum existente consumptos (Num. XVI, 31-35). Illud ergo scelus ad exemplum devitandi Dominus Deus praesenti supplicio denotavit, ut cum talibus patientissime parcit, quale ultimo judicio reservet, ostenderet. Neque enim reprehendimus rationes vestras, si eo tempore quo vesana potentia furere jactabatur Optatus, cum ejus accusator esset totius Africae gemitus congemiscentibus vobis, si tamen talis es, qualem te praedicat fama, quod scit Deus me et credere et velle: non ergo reprehendimus si eo tempore, ne multos secum excommunicatus traheret, et communionem vestram schismatis furore praecideret, eum excommunicare noluistis. Sed hoc ipsum est quod vos arguit in judicio Dei, frater Emerite, quod cum videretis tam magnum malum esse, dividi partem Donati, ut Optatus potius in communione tolerandus existimaretur, quam illud admitteretur; permanetis in eo malo, quod in dividenda Ecclesia Christi a vestris majoribus perpetratum est. 5. Hic fortasse respondendi angustia tentabis defendere Optatum. Noli, frater, noli obsecro; non te decet, et si aliquem alium forte deceat, si tamen quidquam decet malos, Emeritum certe non decet defendere Optatum. Sed fortasse nec accusare Ita sit sane. Utere voce media, et dic: Unusquisque sarcinam suam portat (Gal. VI, 5). Tu quis es, qui judicas servum alienum (Rom. XIV, 4.)? Si ergo ad testimonium totius Africae, imo vero terrarum omnium quaquaversum Gildonis fama fervebat, simul enim et ille notus erat, non ausi estis unquam de Optato judicare, ne temere de incognitis judicaretis; nos tandem possumus aut debemus de iis qui ante nos vixerunt, ad vestrum tantummodo testimonium, temerariam de incognitis ferre sententiam, ut parum sit quod vos ignota criminamini, nisi et nos ignota judicemus? Non enim Optatum, etiamsi forte falsa periclitatur invidia, sed te defendis, cum dicis: Ignoro qualis iste fuerit. Quanto magis ergo quales fuerint Afri, quos ignotiores arguis, Orientalis orbis ignorat? a quibus tamen Ecclesiis, quarum nomina habes in Libris et recitas, nefaria dissensione disjungeris. Si Thamugadensem episcopum vestrum famosissimum et pessime diffamatum, non dico Caesariensis, sed Sitifensis collega ejus ejusdemque temporis ignorabat, quomodo traditores Afros, quicumque illi fuerint, Ecclesia Corinthiorum, Ephesiorum, Colossensium, Philippensium, Thessalonicensium, Antiochenorum, Ponti, Galatiae, Cappadociae, caeterarumque orbis partium ab Apostolis in Christo aedificatarum, aut nosse potuit, aut damnari a vobis meruit, quia non potuit? et tamen eis non communicatis, et dicitis non esse Christianos, et eos rebaptizare conamini. Quid dicam? quid querar? aut quid exciamem? Si cum homine cordato loquor, indignationis hujus aculeos tecum participo. Nam vides profecto quae dicerem, si vellem dicere. 6. An forte fecerunt inter se majores vestri concilium, et damnaverunt praeter se totum orbem christianum? Itane ad hoc perducta est rerum existimatio, ut concilium Maximianensium, qui de vestra praecisione praecisi sunt, quia vobis comparati paucissimi sunt, non valeat adversus vos; et vestrum concilium valeat adversus gentes haereditatem Christi, et possessionem ejus terminos terrae (Psal. II, 8.)? Miror si habet in corpore sanguinem, qui de hac re non erubescit. Rescribe ad ista, quaeso: a nonnullis enim, quibus non potui non credere, audivi te rescripturum, si tibi scriberem. Jam etiam pridem misi unam epistolam, quam utrum acceperis vel ei responderis, et forte ego tuam non acceperim, nescio. Nunc interim peto ad haec respondere ne graveris, quod tibi videtur. Sed noli te in alias tollere quaestiones; hinc enim caput est ordinatissimae inquisitionis, cur schisma factum sit. 7. Nam et terrenae potestates cum schismaticos persequuntur, ea regula se defendunt, qua dicit Apostolus: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi judicium acquirunt. Principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; Dei enim minister est tibi in bonum. Quod si malum feceris, time: non enim frustra gladium portat; Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit (Rom. XIII, 2 4). Tota igitur quaestio est, utrum nihil mali sit schisma, aut utrum schisma non feceritis, ut pro bono opere potestatibus resistatis, non pro malo, unde vobis acquiratis judicium. Propterea providentissime Dominus non ait: Beati qui persecutionem patiuntur tantum; sed addidit, propter justitiam (Matth. V, 10). Si ergo justitia est quam operati estis in illa dissensione, in qua etiam permanetis, secundum ea quae supra dixi, nosse abs te cupio. Si autem iniquitas est orbem christianum damnare inauditum, vel quia non audivit quae vos audistis, vel quia non ei probatum est quod temere credidistis, aut sine certo documento accusastis, et ideo rebaptizare velle tot Ecclesias ipsius Domini, cum hic adhuc esset in carne, et Apostolorum ejus praedicatione ac labore fundatas: quia vobis licet, aut nescire Afros collegas vestros malos simul viventes, simul Sacramenta tractantes; aut etiam scire, sed tolerare, ne pars Donati dividatur; illis autem in orbe remotissimo constitutis, non licet nescire quod vos de Afris aut nostis, aut creditis, aut audistis, aut fingitis? Quae tanta est perversitas amplecti suam iniquitatem, et potestatum accusare severitatem? 8. At enim et malos Christianis non licet persequi. Esto, non liceat; sed numquid hoc potestatibus ad hoc ipsum ordinatis fas est objicere? An Apostolum delebimus? aut non habent codices vestri quae paulo ante commemoravi? Sed vos, inquies, talibus communicare non debetis. Quid ergo? Vos Flaviano quondam vicario, partis vestrae homini, quia legibus serviens, nocentes quos invenerat occidebat, non communicastis? Sed a vobis, inquies, Romani principes adversum nos provocantur. Imo a vobis adversum vos ipsos, qui Ecclesiam, cujus illic, sicut tanto ante praedictum est, jam membra sunt (de Christo enim dictum est, Et adorabunt eum omnes reges terrae, (Psal. LXXI, 11), et praecisione laniare ausi estis, et rebaptizare pertinaciter audetis. Nostri autem adversus illicitas et privatas vestrorum violentias, quas et vos ibi, qui talia non facitis, doletis et gemitis, a potestatibus ordinatis tuitionem petunt, non qua vos persequantur, sed qua se defendant; sicut apostolus Paulus adversus Judaeos conjurantes ut eum necarent (Act. XXIII, 21), antequam esset Romanum imperium christianum, egit ut sibi tuitio etiam armatorum daretur. Sed illi principes qualibet occasione cognoscentes vestri schismatis nefas, constituunt adversus vos pro sua sollicitudine ac potestate quod volunt. Non enim frustra gladium portant; Dei enim ministri sunt, vindices in iram in eos qui male agunt. Postremo etiam si aliqui nostrorum non christiana moderatione ista faciunt, displicet nobis; sed tamen non propter eos relinquimus catholicam Ecclesiam, si eam ante ultimum tempus ventilationis a palea purgare non possumus, quando et vos propter Optatum, cum eum pellere non audebatis, partem Donati non reliquistis. 9. At enim dicitis: Quare nos adjungi vobis vultis, si scelerati sumus? Quia vivitis adhuc, et corrigi potestis si velitis. Cum enim nobis conjungimini, hoc est Ecclesiae Dei, haereditati Christi, cujus possessio sunt termini terrae, vos corrigimini ut in radice vivatis. De ramis enim fractis sic ait Apostolus: Potens est enim Deus iterum inserere illos (Rom. XI, 23). Vos ergo mutamini ex ea parte qua dissentiebatis; quamvis Sacramenta quae habebatis, cum eadem sint in omnibus, sancta sint. Quapropter vos mutari volumus a perversitate, id est, ut denuo radicetur vestra praecisio. Nam Sacramenta quae non mutastis, sicut habetis, approbantur a nobis; ne forte cum vestram pravitatem corrigere volumus, illis mysteriis Christi, quae in vestra pravitate depravata non sunt, sacrilegam faciamus injuriam. Neque enim et Saül depravaverat unctionem quam acceperat; cui unctioni tantum honorem rex David pius Dei servus exhibuit. Propterea ergo vos non rebaptizamus, quia radicem vobis reddere cupimus; formam tamen praecisi sarmenti, si non mutata est, approbamus: quae tamen quamvis integra, nullo modo est, sine radice fructuosa. Alia quaestio est de persecutionibus, quas vos dicitis pati in tanta mansuetudine et Ienitate nostrorum, cum vere illicite ac privatim vestri faciant graviora; alia de Baptismate, quod non quaerimus ubi sit, sed ubi prosit. Nam ubicumque est, ipsum est; sed non etiam ille qui hoc accipit, ubicumque est, ipse est. Itaque privatam hominum impietatem detestamur in schismate; baptismum vero Christi ubique veneramur: quia si desertores secum Imperatoris signa traducant, illis vel damnatione punitis, vel indulgentia correctis, salva signa recipiuntur, si salva manserunt. Et si quid de hac re diligentius quaerendum est, alia est, ut dixi, quaestio. Hoc enim observandum est in his rebus, quod observat Ecclesia Dei. 10. Quaeritur autem utrum vestra, an nostra sit Ecclesia Dei. Quapropter illud quaerendum est a capite, cur schisma feceritis. Si non rescripseris, ego apud Deum, quantum credo, facilem causam habeo; quia viro, quem audivi, excepto schismate, bonum et liberaliter instructum, pacificantes litteras misi. Tu videris quid illi respondeas, cujus nunc laudanda patientia, in fine vero timenda sententia est. Si autem rescripseris ea cura, qua tibi scriptum vides, aderit misericordia Dei, ut aliquando error qui nos dirimit, et amore pacis et ratione veritatis intereat. Memento quod de Rogatensibus non dixerim, qui vos Firmianos appellare dicuntur, sicut nos Macarianos appellatis. Neque de Rucatensi episcopo vestro, qui cum Firmo pactus perhibetur incolumitatem suorum, ut ei portae aperirentur, et in vastationem darentur Catholici, et alia innumerabilia. Desine ergo locis communibus exaggerare facta hominum, vel audita, vel cognita. Vides enim quae de vestris taceam, ut de origine schismatis, ubi tota causa est, res agatur. Dominus Deus inspiret tibi cogitationem pacificam, desiderabilis et dilecte frater.

EPISTOLA LXXXVIII . Clerici Hipponenses catholici ad Januarium episcopum donatistam, expostulantes de Circumcellionum saevitia in Catholicos. Stilus est Augustini, quanquam communi clericorum nomine scripta est epistola. JANUARIO Clerici catholici regionis Hipponensium-Regiorum. 1. Clerici et Circumcelliones vestri novi generis et inauditae crudelitatis persecutione in nos saeviunt. Qui si malum pro malo redderent, etiam sic contra legem facerent Christi. Nunc vero, consideratis omnibus factis nostris et vestris, invenimur hoc pati quod scriptum est, Retribuebant mihi mala pro bonis (Psal. XXXIV, 12); et in alio psalmo: Cum his qui oderant pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, debellabant me gratis (Psal. CXIX, 7). Nam cum sis in tam grandi constitutus aetate, arbitramur te optime nosse quod pars Donati, quae primo apud Carthaginem pars Majorini dicebatur, ultro accusavit Caecilianum, tunc episcopum Ecclesiae Carthaginensis, apud imperatorem illum antiquum Constantinum. Sed ne forte aut oblita hoc sit gravitas tua, aut te nosse dissimules, aut etiam, quod non putamus, forsitan nescias, exemplum relationis tunc Anulini proconsulis, quem pars Majorini tunc interpellavit, ut ea crimina quae objiciebat Caeciliano, ad memoratum imperatorem ab eodem proconsule mitterentur, his nostris litteris inserimus.

A. GGG. NNN. ANULINUS VC, proconsul Africae. 2. Scripta coelestia Majestatis vestrae accepta atque adorata, Caeciliano et his qui sub eodem agunt, quique clerici appellantur, devotio mea apud Acta parvitatis meae insinuare curavit, eosdemque hortata est ut, unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere indulgentia Majestatis vestrae liberati esse videantur, Catholica custodita, sanctitati legis debita reverentia ac divinis rebus inserviant. Verum post paucos dies exstiterunt quidam adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent, quique fasciculum in aluta signatum et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae, atque impendio postularunt, ut ad sacrum et venerabilem comitatum Numinis vestri dirigerem, quae manente Caeciliano in statu suo, subjectis eorumdem actis, quo cuncta Majestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit. Transmisi libellos duos, unum in aluta suprascriptum ita: « Libellus Ecclesiae catholicae, criminum Caeciliani, traditus a parte Majorini; » item alium sine sigillo cohaerentem eidem alutae. Datum die decimo septimo calend. maias, Carthagine, Domino nostro Constantino Augusto tertium Cos. 3. Post hanc relationem ad se missam jussit Imperator venire partes ad episcopale judicium in urbe Roma faciendum; ubi quemadmodum causa dicta atque finita sit, et Caecilianus innocens judicatus sit, indicant Gesta ecclesiastica. Jam utique post pacificum moderamen judicii episcopalis, omnis contentiosnis et animositatis pertinacia debebat exstingui. Sed rursus majores vestri ad Imperatorem redierunt, et non recte judicatum, neque omnem causam auditam esse conquesti sunt. Unde ille alterum episcopale judicium dedit habendum in Arelatensi Galliae civitate, ubi multi vestri, vana et diabolica dissensione damnata, cum Caeciliano in concordiam redierunt; alii vero pertinacissimi et litigiosissimi ad eumdem imperatorem appellaverunt. Postea et ipse coactus episcopalem causam inter partes cognitam terminavit, et primus contra vestram partem legem constituit, ut loca congregationum vestrarum fisco vindicarentur: quarum omnium rerum documenta si vellemus inserere, nimium longas litteras faceremus. Illud tamen nullo modo praetermittendum est, quomodo Felicis Aptungensis, quem fontem omnium malorum in concilio Carthaginensi, ab Secundo Tigisitano primate, patres vestri fuisse dixerunt, urgentibus apud Imperatorem vestris, publico judicio causa discussa atque finita sit. Nam memoratus Imperator in hac ipsa causa vestros apud se accusatores et assiduos interpellatores litteris suis fuisse testatur, quarum exemplum infra scripsimus. Imperatores Caesares, FLAVIUS CONSTANTINUS MAXIMUS, et VALERIUS LICINIUS, ad PROBIANUM, proconsulem Africae. 4. Aelianus praedecessor tuus, merito, dum vir perfectissimus, Verus, vicarius praefectorum, tunc per Africam nostram incommoda valetudine teneretur, ejusdem partibus functus, inter caetera etiam id negotium vel invidiam, quae de Caeciliano episcopo Ecclesiae catholicae videtur esse commota, ad examen suum atque jussionem credidit esse revocandam. Etenim cum jam Superium centurionem, et Caecilianum magistratum Aptungitanorum, et Saturninum excuratorem, et Calibium juniorem, ejusdem civitatis curatorem, atque Solonem servum publicum suprascriptae civitatis, praesentes esse fecisset, audientiam praebuit competentem: adeo ut, cum Caeciliano fuisset objectum quod a Felice eidem episcopatus videretur esse delatus, cui divinarum Scripturarum proditio atque exustio videretur objecta, innocentem de eo Felicem fuisse constiterit. Denique cum Maximus Ingentium decurionem Ziquentium civitatis, epistolam Caeciliani exduumviri falsasse contenderet, eumdem ipsum Ingentium suspensum Actis quae suberant, pervidimus, et ideo minime tortum, quod se decurionem Ziquensium civitatis asseveraverit. Unde volumus ut eumdem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum Constantini Augusti mittas, ut illis qui in praesentiarum agunt, atque diurnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram assistentibus apparere et intimari possit, frustra eos Caeciliano episcopo invidiam comparare, atque adversus eum violenter insurgere voluisse. Ita enim fiet ut omissis, sicut opertet, ejusmodi contentionibus, populus sine dissensione aliqua religioni propriae cum debita veneratione deserviat. 5. Haec cum videas ita se habere, quid est quod nobis de imperatorum jussionibus, quae contra vos constituuntur, invidiam concitatis, cum hoc totum vos potius antea feceritis? Si nihil debent in his causis imperatores jubere, si ad imperatores christianos haec cura pertinere non debet, quis urgebat majores vestros causam Caeciliani ad Imperatorem per proconsulem mittere, et episcopum contra quem absentem jam sententias quoquo modo dixeratis, iterum apud Imperatorem accusare, quo innocente pronuntiato, ordinatori ejus Felici alias apud eumdem imperatorem calumnias machinari? Et nunc quid aliud quam ipsius majoris Constantini judicium contra vestram partem vivit, quod majores vestri elegerunt, quod assiduis interpellationibus extorserunt, quod episcopali judicio praetulerunt? Si displicent imperialia judicia; qui primitus imperatores ad ea vobis excitanda coegerunt? Sic enim modo contra Catholicam clamatis, in his quae contra vos ab imperatoribus decernuntur, quemadmodum si vellent adversus Danielem clamare, qui liberato illo eisdem leonibus consumendi missi sunt, a quibus eum ipsi primitus consumi voluerunt: scriptum est enim, Nihil interest inter minas regis et iram leonis (Prov. XIX, 12). Danielem calumniosi inimici in lacum leonum mitti coegerunt: vicit innocentia ejus illorum malitiam; illaesus inde levatus est; ipsi illuc missi perierunt. Similiter majores vestri Caecilianum et ejus societatem regiae irae consumendam objecerunt, cujus innocentia liberata, ab eisdem regibus eadem vos patimini, quae illos vestri pati voluerunt; quoniam scriptum est: Qui parat proximo foveam, ipse incidet in eam (Eccli. XXVII, 29). 6. De nobis ergo quod queramini non habetis; et tamen Ecclesiae catholicae mansuetudo, etiam ab his imperatorum jussionibus omnino conquieverat, nisi vestri clerici et Circumcelliones, per suas immanissimas improbitates furiosasque violentias quietem nostram perturbantes atque vastantes, haec in vos recoli et renovari coegissent. Nam priusquam recentiores leges istae de quibus modo querimini, venissent in Africam, insidias in itineribus nostris episcopis tetenderunt, conclericos nostros plagis immanissimis quassaverunt, laicis quoque et plagas gravissimas inflixerunt, et intulerunt eorum aedificiis incendia. Presbyterum etiam quemdam quia propria et libera voluntate unitatem nostrae communionis elegit, de domo sua raptum, et pro arbitrio immaniter caesum in gurgite etiam coenoso volutatum, buda vestitum, cum quibusdam dolendum, quibusdam ridendum in pompa sui facinoris ostentassent, abductum inde quo voluerunt, vix post dies duodecim dimiserunt. Unde conventus municipalibus Gestis a nostro episcopo Proculeianus, cum ab inquirenda causa dissimulasset, et iterum continuo conventus esset, nihil se dicturum amplius Gestis expressit. Et hodie illi qui hoc fecerunt, presbyteri vestri sunt, adhuc nos insuper territantes, et sicut potuerint persequentes. 7. Nec tamen de his injuriis et persecutionibus quas Ecclesia catholica in regione nostra tunc pertulit, imperatoribus conquestus est episcopus noster. Sed facto concilio placuit ut pacifice conveniremini, quo, si fieri posset, haberetis inter vos collationem, et errore sublato, fraterna charitas pacis vinculo laetaretur. Et in ipsa conventione quid Proculeianus primo responderit, quod concilium facturi essetis, et illic visuri quid respondere deberetis; deinde quid postea, cum propter suam promissionem denuo conventus esset, Actis expresserit, recusans pacificam collationem, ipsa Gesta instruant Gravitatem tuam. Deinde cum vestrorum clericorum et circumcellionum notissima omnibus non cessaret immanitas, dicta causa est, cum Crispinus judicatus haereticus, nec poena decem librarum auri quae in haereticos ab imperatoribus fuerat constituta, per mansuetudinem catholicam feriri permissus est, et tamen ad imperatores appellandum putavit. Cujus appellationi quod ita responsum est, nonne vestrorum praecedens improbitas, et eadem ipsius appellatio extorsit ut fieret? nec tamen etiam post ipsum rescriptum, intercedentibus apud Imperatorem nostris episcopis, eadem auri condemnatione multatus est. Ex concilio autem nostri episcopi legatos ad comitatum miserunt, qui impetrarent ut non omnes episcopi et clerici partis vestrae, ad eamdem condemnationem decem librarum auri, quae in omnes haereticos constituta est, tenerentur; sed hi soli in quorum locis aliquas a vestris violentias Ecclesia catholica pateretur. Sed cum legati Romam venerunt, jam cicatrices episcopi catholici Bagaitani horrendae ac recentissimae Imperatorem commoverant, ut leges tales mitterentur, quales et missae sunt. Quibus in Africam venientibus, cum utique non ad malum, sed ad bonum coepissetis urgeri, quid facere debebatis nisi et vos mittere ad episcopos nostros, ut quomodo vos ipsi convenerant, sic convenirentur a vobis, et potius collatione veritas appareret? 8. Non solum autem non fecistis, sed pejora mala nobis vestri nunc faciunt. Non tantum nos fustibus quassant ferroque concidunt; verum etiam in oculos exstinguendos calcem mixto aceto incredibili excogitatione sceleris mittunt. Domus insuper nostras compilantes, arma sibi ingentia et terribilia fabricarunt, quibus armati per diversa discurrunt, comminantes atque anhelantes caedes, rapinas, incendia, caecitates. Quibus rebus compulsi sumus tibi primitus conqueri, ut consideret Gravitas vestra quam multi vestrum, imo vos omnes, qui vos pati dicitis persecutionem, sub ipsis quasi terribilibus imperatorum catholicorum legibus in possessionibus vestris et alienis securi sedeatis, et nos a vestris tam inaudita mala patiamur. Vos dicitis pati persecutionem; et nos ab armatis vestris fustibus et ferro concidimur. Vos dicitis pati persecutionem; et nostrae domus ab armatis vestris compilando vastantur. Vos dicitis pati persecutionem; et nostri oculi ab armatis vestris calce et aceto exstinguuntur. Insuper etiam si quas mortes sibi ultro ingerunt, nobis volunt esse invidiosas, vobis gloriosas. Quod nobis faciunt, sibi non imputant; et quod sibi faciunt, nobis imputant. Vivunt ut latrones, moriuntur ut circumcelliones, honorantur ut martyres; et tamen nec latrones aliquando audivimus eos quos depraedati sunt, excaecasse. Occisos auferunt luci, non vivis auferunt lucem. 9. Nos interim si quando vestros tenemus, cum magna dilectione servamus illaesos, loquimur illis, et legimus omnia, quibus error ipse convincitur, qui fratres a fratribus separat; facimus quod Dominus per Isaiam prophetam praecepit, dicens: Audite qui pavetis verbum Domini; dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et qui vos exsecrantur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in jucunditate; ipsi autem erubescant (Isai. LXVI, 5). Ac sic aliquos eorum considerantes evidentiam veritatis, et pulchritudinem pacis, non Baptismo quem jam sicut regalem characterem tanquam desertores acceperant, sed fidei quae illis defuit, et Spiritus sancti charitati et Christi corpori sociamus. Scriptum est enim, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9); itemque scriptum est, Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Si autem vel nimia duritia, vel pudore non ferentes eorum insultationem, cum quibus contra nos tam multa falsa jactabant et tam multa mala excogitabant, vel magis timore, ne qualia nobis antea faciebant, talia nobiscum jam patiantur, unitati Christi consentire noluerint, sicut illaesi retenti sunt, sic a nobis dimittuntur illaesi: hoc quantum possumus monemus etiam laicos nostros, ut eos illaesos teneant, et nobis corripiendos instruendosque perducant. Sed aliqui nos audiunt, et si possunt faciunt: alii cum illis quemadmodum cum latronibus agunt, quia eos revera tales patiuntur. Aliqui ictus eorum suis corporibus imminentes feriendo repellunt, ne ab eis ante feriantur: aliqui apprehensos judicibus offerunt, nec nobis intercedentibus eis parcunt, dum ab eis pati mala immania pertimescunt. In quibus omnibus illi non deponunt facta latronum, et honorem sibi exigunt martyrum. 10. Hoc est ergo desiderium nostrum, quod tuae Gravitati per has litteras, et per fratres, quos misimus, allegamus. Primum si fieri potest, ut cum episcopis nostris pacifice conferatis, ut in quibus fuerit inventus, non homines, sed error ipse tollatur; ut homines non puniantur, sed corrigantur; ut vos modo conveniatis, quia eorum conventionem antea contempsistis. Quanto melius enim hoc inter vos facitis, ut quod egeritis conscriptum et subscriptum Imperatori mittatis, quam ut hoc apud terrenas potestates fiat, quae non possunt nisi jam datis contra vos legibus inservire? Vestri enim collegae qui navigaverant, apud praefectos dixerunt se audiri venisse. Et nominaverunt sanctum patrem nostrum catholicum episcopum Valentinum, qui tunc in comitatu erat, dicentes cum illo se velle audiri: quod eis non poterat judex concedere, qui jam secundum leges, quae contra vos constitutae sunt, judicabat; nec ille episcopus ita venerat, aut aliquod tale mandatum a suis episcopis acceperat. Quanto ergo melius ipse imperator, qui non est eisdem legibus subditus, et qui habet in potestate alias leges ferre, cum ei collatio vestra fuerit recitata, de tota ipsa causa poterit judicare, quamvis jam olim dicta fuerit terminata? Sed ideo vos conferre volumus, non ut causa iterum finiatur; sed ut eis qui nesciunt jam finita monstretur. Quod si hoc facere vestri episcopi voluerint, quid inde perditis, et non potius acquiritis, quia voluntas vestra innotescit, ne diffidentia merito reprehendatur? An forte putatis non licere fieri, cum non vos lateat quod Dominus Christus etiam cum diabolo de Lege locutus est (Matth. IV, 4); quod cum Paulo apostolo non solum Judaei, sed etiam de haeresi Stoicorum et Epicureorum philosophi Gentium contulerunt (Act. XVII, 18)? an forte istae leges Imperatoris, vos non permittunt nostros episcopos convenire? Ecce interim episcopos vestros qui sunt in regione Hipponensi, ubi a vestris tanta mala patimur, convenite. Quanto enim licentius et liberius ad nos, per vestros vestra scripta, quam eorum arma perveniunt? 11. Postremo per istos ipsos fratres nostros, quos ad vos misimus, talia rescribite. Si autem et hoc non vultis, saltem cum vestris a quibus talia patimur nos audite. Ostendite nobis veritatem, pro qua vos pati dicitis persecutionem, cum patiamur nos vestrorum tantam crudelitatem. Si enim nos esse in errore conviceritis, forte concedetis nobis ut non rebaptizemur a vobis, justum existimantes ut nobis hoc praestetis, qui baptizati sumus ab eis quos nullo judicio damnastis, quod praestitistis eis quos Felicianus Mustitanus et Praetextatus Assuritanus per tam longum tempus baptizaverant, quando eos per judicum jussa de basilicis pellere conabamini, quia Maximiano communicabant, cum quo a vobis in concilio Bagaitano expresse nominatimque damnati sunt. Quae omnia Gestis judicialibus et municipalibus demonstramus, ubi et ipsum concilium vestrum allegastis, dum vultis judicibus ostendere quod schismaticos vestros de basilicis pelleretis. Et tamen qui ab ipso semine Abrahae, in quo omnes gentes benedicuntur (Gen. XXII, 18), schisma fecistis, de basilicis pelli non vultis, non per judices, sicut schismaticis vestris vos fecistis, sed per ipsos reges terrae, qui completa prophetia Christum adorant, apud quos Caecilianum accusantes victi recessistis. 12. Si autem nec audire nec docere nos vultis, venite aut mittite nobiscum in regionem Hipponensium, qui videant armatum exercitum vestrum; quamvis nullus miles numero armorum suorum calcem et acetum addidit ad oculos barbarorum. Si neque hoc vultis, saltem scribite ad illos, ut jam ista non faciant, ut jam se a caedibus nostris, a rapinis, ab excaecatione compescant. Nolumus dicere: Damnate illos. Vos enim videritis quomodo vos non inquinent, quos modo ostendimus in vestra communione latrones, et nos inquinent quos nunquam potuistis ostendere traditores. Ex his omnibus eligite quod volueritis. Si autem querelas nostras contempseritis, nos minime poenitebit ordine pacifico agere voluisse. Aderit Dominus Ecclesiae suae, ut vos potius humilitatem nostram contempsisse poeniteat.

EPISTOLA LXXXIX . Augustinus Festo, docens recte legibus reprimi Donatistas; et indicans in regione Hipponensi nondum eos Festi litteris correctos, sed adhuc intolerabiliter grassari. Domino dilectissimo et honorabili ac suscipiendo filio FESTO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Si pro errore homines et damnabili dissensione et convicta modis omnibus falsitate tanta praesumunt, ut eorum salutem requirenti catholicae Ecclesiae tam audacter insidiari minarique non cessent; quanto magis aequum est, et oportet eos qui pacis et unitatis christianae asserunt veritatem, omnibus etiam dissimulantibus et cohibentibus manifestam, satagere instanter atque impigre, non solum pro eorum munimine qui jam catholici sunt, verum etiam pro eorum correctione qui nondum sunt? Nam si pertinacia insuperabiles vires habere conatur, quantas decet habere constantiam, quae in eo bono quod perseveranter atque infatigabiliter agit, et Deo placere se novit, et procul dubio non potest hominibus prudentibus displicere?

2. Quid autem infelicius atque perversius, sicut Donatistae faciunt, qui se persecutionem perpeti gloriantur, quam de coercitione iniquitatis suae non solum nescire confundi, sed etiam velle laudari; ignorantes caecitate mirabili, vel animositate damnabili se scire dissimulantes, quod martyres veros non faciat poena, sed causa? Et hoc quidem adversus eos dicerem, quos sola caligo haeretici erroris involveret, pro quo sacrilegio poenas dignissimas luerent, nec tamen ulla quemquam violenta insania laedere auderent. Adversus autem istos quid dicam, quorum tam perniciosa perversitas, vel damnorum terrore coercetur, vel docetur exsilio quam ubique diffusa sit Ecclesia, sicut futura praedicta est, quam malunt oppugnare quam agnoscere? Et si ea quae per misericordissimam disciplinam patiuntur, comparentur eis factis quae furiosa temeritate committunt, quis non videat, qui magis persecutores vocandi sunt? Quanquam filii mali eo tantum quo perdite vivunt, etiamsi nullas violenter inferant manus, parentum pietatem gravius persequuntur, quam cum illos pater aut mater, quanto amplius diligunt, tanto amplius ad bonam vitam sine ulla dissimulatione compellunt. 3. Exstant publicorum monumentorum firmissima documenta, quae potes legere si volueris, imo peto et hortor ut legas; quibus probatur quod majores eorum qui primi se ab Ecclesiae pace diviserunt, ultro per Anulinum tunc proconsulem apud Constantinum imperatorem accusare ausi sunt Caecilianum. In quo utique judicio si vicissent, quid erat Caecilianus ab Imperatore passurus, nisi quod in istos posteaquam victi sunt pronuntiavit? Sed videlicet si eis accusantibus atque superantibus Caecilianus ejusque collegae pellerentur sedibus, quas tenebant, vel etiam in sua conspiratione durantes gravius punirentur (neque enim poterat victos et resistentes regia censura contemnere); tunc isti provisionem suam et pro Ecclesia sollicitam curam praedicandam laudibus ventilarent. Nunc autem quia ipsi superati sunt, quia ea quae intendebant, probare minime potuerunt, si quid pro sua iniquitate patiuntur, persecutionem vocant; nec tantum furorem perditum minime reprimunt, verum etiam honorem martyrum quaerunt: quasi vero christiani catholici imperatores adversus eorum pertinacissimam iniquitatem aliud sequantur quam Constantini judicium, apud quem ultro Caeciliani accusatores fuerunt, cujus auctoritatem omnibus transmarinis episcopis praetulerunt, ut non ad illos, sed ad illum Ecclesiae causam deferrent; ut ab eo datum in urbe Roma episcopale judicium, in quo primum victi sunt, rursus apud illum accusarent; ut ab altero apud Arelatum dato episcopali judicio ad illum appellarent: apud quem tamen novissime superati, in sua perversitate permanserunt. Puto quod ipse diabolus, si auctoritate judicis quem ultro elegerat, toties vinceretur, non esset tam impudens ut in ea causa persisteret. 4. Sed haec humana judicia deputentur, et circumveniri ac falli, vel etiam corrumpi potuisse dicantur. Cur ergo adhuc accusatur christianus orbis terrarum, et nescio quibus traditorum criminibus infamatur, qui utique nec potuit nec debuit nisi electis judicibus potius quam victis litigatoribus credere? Habent apud Deum illi judices causam suam sive bonam sive malam: quid fecit Ecclesia toto orbe diffusa, quae non ob aliud ab istis rebaptizanda censetur, nisi quia in ea causa, in qua quid veri esset judicare non potuit, eis potius qui judicare potuerunt, quam eis qui nec superati cesserunt, credendum putavit? O magnum crimen omnium gentium, quas in semine Abrahae benedicendas promisit Deus (Gen. XXII, 18), et sicut promisit exhibuit! quae cum una voce dixerint, Quare nos vultis rebaptizare, respondetur eis, Quia nescitis qui fuerint in Africa sanctorum Codicum traditores, et in eo quod nesciebatis, judicibus magis quam accusatoribus credere voluistis. Si crimen alienum non gravat quemquam, quid pertinet ad orbem terrarum quod in Africa quisque commisit? Si crimen incognitum non gravat quemquam, unde potuit orbis terrarum cognoscere vel crimen judicum vel reorum? Judicate qui cor habetis. Haec est haeretica justitia, ut quia orbis terrarum non damnat crimen incognitum, pars Donati damnet orbem terrarum inauditum. Sed sane sufficit orbi terrarum tenere promissiones Dei, et in se videre compleri quod Prophetae tanto ante cecinerunt; in eisdem Scripturis agnoscere Ecclesiam, ubi et rex ejus Christus agnoscitur. Ubi enim de Christo talia praedicta sunt, qualia completa in Evangelio legimus, illic praedicta sunt de Ecclesia, qualia compleri toto orbe jam cernimus. 5. Nisi forte quemquam prudentium permovebit, quod de Baptismo solent dicere, tunc esse verum baptismum Christi, cum ab homine justo datur, cum et hinc teneat orbis terrarum evidentissimam et evangelicam veritatem, ubi Joannes ait: Qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem quasi columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33). Unde secura Ecclesia spem non ponit in homine, ne incidat in illam sententiam in qua scriptum est, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5); sed spem suam ponit in Christo, qui sic accepit formam servi, ut non amitteret formam Dei, de quo dictum est, Ipse est qui baptizat. Proinde homo quilibet minister baptismi ejus, qualemcumque sarcinam portet, non iste, sed super quem columba descendit, ipse est qui baptizat. Illos autem vana sentientes, tanta absurditas sequitur, ut quo ab ea fugiant non inveniant. Cum enim fateantur ratum et verum esse Baptismum, quando baptizat apud eos aliquis criminosus, cujus crimina latent; dicimus eis, Quis tunc baptizat? nec habent quid respondeant nisi, Deus: neque enim possunt dicere quod homo adulter quemquam sanctificet. Quibus respondemus, Si ergo cum baptizat homo justus manifestus, ipse sanctificat, cum autem baptizat homo iniquus occultus, tunc non ipse, sed Deus sanctificat; optare debent qui baptizantur, ab occultis malis hominibus potius baptizari, quam a manifestis bonis: multo enim eos melius Deus, quam quilibet homo justus sanctificat. Quod si absurdum est, ut quisque baptizandus optet ab occulto adultero potius baptizari, quam a manifesto casto, restat utique ut quilibet ministrorum hominum accesserit, ideo ratus sit Baptismus, quia super quem descendit columba, ipse bapizat. 6. Et tamen cum tam perspicua veritas aures et corda hominum feriat, tanta quosdam malae consuetudinis vorago submersit, ut omnibus auctoritatibus rationibusque resistere, quam consentire malint. Resistunt autem duobus modis; aut saeviendo, aut pigrescendo. Quid igitur hic faciat Ecclesiae medicina, salutem omnium materna charitate conquirens, tanquam inter phreneticos et lethargicos aestuans? numquid contemnere, numquid desistere vel debet vel potest? Utrisque sit necesse est molesta, quia neutris est inimica. Nam et phrenetici nolunt ligari, et lethargici nolunt excitari: sed perseverat diligentia charitatis, phreneticum castigare, lethargicum stimulare, ambos amare. Ambo offenduntur, sed ambo diliguntur; ambo molestati, quamdiu aegri sunt indignantur, sed ambo sanati gratulantur. 7. Denique non sicut putant, et sicut jactant, tales eos suscipimus quales fuerunt, sed omnino mutatos; quia esse catholici non incipiunt, nisi haeretici esse destiterint. Neque enim sacramenta eorum nobis inimica sunt quae cum illis nobis sunt communia; quia non humana sunt, sed divina. Proprius eorum error auferendus est, quem male imbiberunt, non sacramenta quae similiter acceperunt, quae ad poenam suam portant et habent, quanto indignius habent, sed tamen habent. Errore itaque derelicto, separationis pravitate correcta, ab haeresi ad Ecclesiae pacem transeunt quam non habebant, sine qua illis perniciosum fuerat quod habebant. Sed si cum transeunt, ficti sunt, non est hoc jam nostrum, sed Dei judicium. Et tamen quidam cum ficti putarentur, quoniam jussionis ad nos terrore transierunt, tales posterius in nonnullis tentationibus inventi sunt, ut quibusdam veteribus catholicis praeferrentur. Non ergo nihil agitur, cum instanter agitur. Neque enim solis humanis terroribus murus durae consuetudinis expugnatur; sed etiam divinis auctoritatibus atque rationibus fides et intelligentia mentis instruitur. 8. Quae cum ita sint, noverit Benignitas tua homines vestros qui in regione Hipponensi sunt, adhuc esse donatistas, nec apud eos quidquam valuisse tuas litteras. Cur autem non valuerint, non opus est scribere; sed mitte aliquem tuorum, vel domesticorum, vel amicorum, cujus hoc fidei possis injungere, qui non ad ea loca, sed ad nos primitus veniat illis omnino nescientibus, et nobiscum primitus consilio pertractato, quod agendum Domino adjuvante visum fuerit, agat. Neque enim tantum pro eis agimus cum hoc agimus, sed etiam pro nostris jam factis catholicis, quibus illorum vicinitas sic infesta est, ut contemni a nobis nullo modo possit. Et hoc quidem breviter scribere poteram; sed volui te habere aliquid litterarum nostrarum, quo rationem curae meae non solum ipse cognosceres, sed etiam cuicumque dissuadenti ne tuorum correctioni operam instanter impendas, nobisque detrahenti quod talia velimus, habeas quod respondeas. Quod si superfluo feci, quod jam ista vel didiceras, vel ipse cogitaveras, aut onerosus fui quod curis publicis tam occupato prolixam epistolam ingessi, peto des veniam, dum tamen quod suggessi et rogavi non spernas: sic te tueatur misericordia Dei.

EPISTOLA XC . Augustino Nectarius paganus, agens ut suis civibus coloniae Calamensis condonentur quae expetendae erant ab ipsis poenae, non modo violati Caesaris edicti recentissimi prohibentis ne sacra solemnia idolis fierent, sed etiam injuriarum quibus ipsi, sacrorum suorum occasione, Christianos affecerant. Domino insigni et merito suscipiendo fratri, AUGUSTINO episcopo, NECTARIUS.

Quanta sit charitas patriae, quoniam nosti, praetereo. Sola est enim quae parentum jure vincat affectum. Cui si ullus esset consulendi modus aut finis bonis, digne jam ab ejus muneribus meruimus excusari. Sed quoniam crescit in dies singulos dilectio et gratia civitatis, quantumque aetas fini proxima est, tantum incolumem ac florentem relinquere patriam cupit: idcirco gaudeo primum quod apud instructum disciplinis omnibus virum mihi hic est sermo institutus. In Calamensi colonia multa sunt quae merito diligamus; vel quod in ea geniti sumus, vel quod eidem magna contulisse videmur officia. Haec ergo, domine praestantissime et merito suscipiende, non levi populi sui erratu prolapsa est. Quod quidem si juris publici rigore metiamur, debet plecti severiori censura. Sed episcopum fas non est, nisi salutem hominibus impertire, et pro statu meliore causis adesse, et apud omnipotentem Deum veniam aliorum mereri delictis. Quamobrem quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur. Praesta hoc quod secundum naturam tuam pervides postulari. De damnis facilis potest haberi taxatio; tantum supplicia deprecamur. Acceptior Deo vivas, domine insignis et merito suscipiende frater.

EPISTOLA XCI . Invehitur Augustinus in Paganorum sacra, et injurias Christianis recens illatas a Calamensibus enumerat; ostendens ipsorum saluti benignius longe consultum iri, si non impunito eo scelere ad audenda similia provocentur. Domino eximio meritoque honorabili fratri NECTARIO AUGUSTINUS. 1. Jam senio frigescentibus membris, fervere animum tuum patriae charitate, nec miror, et laudo; teque non tantum tenere memoriter, verum etiam vita ac moribus demonstrare quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis, non invitus, imo etiam libens accipio. Unde supernae cujusdam patriae, in cujus sancto amore pro nostro modulo, inter eos quibus ad illam capessendam consulimus, periclitamur atque laboramus, talem etiam teipsum civem habere vellemus, ut ejus portiunculae in hac terra peregrinanti, nullum consulendi modum finemque censeres; tanto effectus melior, quanto meliori civitati officia debita praerogares, in ejus aeterna pace nullum gaudendi finem inventurus, cujus ad tempus laboribus nullum tibi finem statueres consulendi.

2. Verum hoc donec fiat, neque enim desperandum est, illam te patriam posse acquirere, vel jam acquirendam prudentissime cogitare, ad quam te pater etiam qui in ista genuit; antecessit; hoc ergo donec fiat, da nobis veniam, si propter patriam nostram quam cupimus nunquam relinquere, contristamus patriam tuam quam cupis florentem relinquere. De cujus quidem floribus, si cum tua prudentia disputemus, non est verendum ne tibi difficile persuadeatur, aut vero etiam non facile occurrat quemadmodum florere civitas debeat. Commemoravit poeta ille vestrarum clarissimus litterarum quosdam flores Italiae; sed nos in vestra patria non tam experti sumus, quibus floruerit terra illa viris, quam quibus arserit armis: imo vero non armis, sed flammis; nec arserit, sed incenderit. Quod tantum scelus si fuerit impunitum, nulla digna correctione pravorum, florentem te patriam putas relicturum? O flores non plane fructuum, sed spinarum! Compara nunc utrum malis florere patriam tuam pietate, an impunitate, correctis moribus, an securis ausibus. Compara ista, et vide utrum in patriae tuae amore nos vincas; utrum eam magis veriusque cupias florere, quam nos. 3. Intuere paululum ipsos de Republica libros, unde illum affectum amantissimi civis ebibisti, quod nullus sit patriae consulendi modus, aut finis bonis. Intuere, obsecro te, et cerne quantis ibi laudibus frugalitas et continentia praedicetur, et erga conjugale vinculum fides, castique honesti ac probi mores, quibus cum praepollet civitas, vere florere dicenda est. Hi autem mores in Ecclesiis toto orbe crescentibus, tanquam in sanctis auditoriis populorum docentur atque discuntur, et maxime pietas qua verus et verax colatur Deus, qui haec omnia, quibus animus numanus divinae societati ad inhabitandam aeternam coelestemque civitatem instruitur et aptatur, non solum jubet aggredienda, verum etiam donat implenda. Inde est quod deorum multorum falsorumque simulacra, et praedixit eversum iri, et praecepit everti. Nihil enim homines tam insociabiles reddit vitae perversitate, quam illorum deorum imitatio, quales describuntur et commendantur litteris eorum. 4. Denique illi doctissimi viri, qui rempublicam civitatemque terrenam, qualis eis esse debere videbatur, magis domesticis disputationibus requirebant, vel etiam describebant, quam publicis actionibus instituebant atque formabant, egregios atque laudabiles, quos putabant homines, potius quam deos suos imitandos proponebant erudiendae indoti juventutis. Et revera Terentianus ille adolescens, qui spectans tabulam pictam in pariete, ubi pictura inerat de adulterio regis deorum, libidinem qua rapiebatur, stimulis etiam tantae auctoritatis accendit, nullo modo in illud flagitium vel concupiscendo laberetur, vel perpetrando immergeretur, si Catonem maluisset imitari quam Jovem: sed quo pacto id faceret, cum in templis adorare cogeretur Jovem potius quam Catonem? Verum haec ex comoedia, quibus impiorum luxus et sacrilega superstitio convinceretur, proferre forsitan non debemus. Lege vel recole in eisdem libris quam prudenter disseratur, nullo modo potuisse scriptiones et actiones recipi comoediarum, nisi mores recipientium consonarent: ita clarissimorum virorum in republica excellentium, et de republica disputantium auctoritate firmatur, nequissimos homines fieri deorum imitatione pejores, non sane verorum, sed falsorum atque fictorum. 5. At enim illa omnia quae antiquitus de vita deorum moribusque conscripta sunt, longe aliter sunt intelligenda atque interpretanda sapientibus. Ita vero in templis populis congregatis recitari hujuscemodi salubres interpretationes heri et nudiustertius audivimus. Quaeso te, siccine caecum est humanum genus adversus veritatem, ut tam aperta et manifesta non sentiat? Tot locis pingitur, funditur, tunditur, sculpitur, scribitur, legitur, agitur, cantatur, saltatur Jupiter, adulteria tanta committens; quantum erat ut in suo saltem Capitolio ista prohibens legeretur? Haec mala dedecoris impietatisque plenissima, si nemine prohibente in populis ferveant, adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his victimas immolant vastetur pecus etiam pauperum, cum haec histriones agunt et saltant effundantur patrimonia divitum, civitates florere dicuntur? Horum plane florum non terra fertilis, non aliqua opulens virtus, sed illa dea Flora digna mater inventa est, cujus ludi scenici tam effusiore et licentiore turpitudine celebrantur, ut quivis intelligat quale daemonium sit, quod placari aliter non potest, nisi illic non aves, non quadrupedes, non denique sanguis humanus, sed multo scelestius pudor humanus tanquam immolatus intereat. 6. Haec dixi propter quod scripsisti, quantum tibi aetas fini proxima est, cupere te ut patriam tuam incolumem ac florentem relinquas. Tollantur illa omnia vana et insana, convertantur homines ad verum Dei cultum moresque castos et pios, tunc patriam tuam florentem videbis, non opinione stultorum, sed veritate sapientium; cum haec patria carnalis generationis tuae, portio fuerit illius patriae, cui non corpore, sed fide nascimur, ubi omnes sancti et fideles Dei post labores velut hiemales vitae hujus, intermina aeternitate florebunt. Nobis itaque cordi est, neque christianam amittere mansuetudinem, neque perniciosum caeteris imitationis exemplum in illa civitate relinquere. Quomodo id agamus, aderit Deus, si eis non ita graviter indignetur. Alioquin et mansuetudo quam servare cupimus, et disciplina qua uti moderate nitimur, impediri potest, si Deo aliud in occulto placet, sive judicanti hoc tantum malum flagello acriore plectendum, sive etiam vehementius irascenti, si non correctis nec ad se conversis, ad tempus esse voluerit impunitum. 7. Praescribit nobis quodammodo prudentia tua de persona episcopali, et dicis patriam tuam non levi populi sui errato prolapsam: quod quidem si juris publici rigore metiamur, debet plecti severiore censura; Sed episcopum, inquis, fas non est nisi salutem hominibus impertire, et pro statu meliore causis adesse, et apud omnipotentem Deum veniam aliorum mereri delictis. Hoc omnino servare conamur, ut severiore censura nemo plectatur, neque a nobis, neque ab alio ullo intercedentibus nobis; et salutem hominibus cupimus impertire, quae posita est in recte vivendi felicitate, non in male faciendi securitate. Veniam quoque non tantum nostris, verum et aliorum instamus delictis mereri, quod impetrare nisi pro correctis omnino non possumus. Adjungis etiam et dicis: Quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur. 8. Accipe breviter quae commissa sint, et noxios ab innocentibus ipse discerne. Contra recentissimas leges, calendis juniis festo Paganorum sacrilega solemnitas agitata est, nemine prohibente, tam insolenti ausu, ut quod nec Juliani temporibus factum est, petulantissima turba saltantium in eodem prorsus vico ante fores transiret ecclesiae. Quam rem illicitissimam atque indignissimam clericis prohibere tentantibus, ecclesia lapidata est. Deinde post dies ferme octo, cum leges notissimas episcopus ordini replicasset, et dum ea quae jussa sunt, velut implere disponunt, iterum ecclesia lapidata est. Postridie nostris ad imponendum perditis metum, quod videbatur apud Acta dicere volentibus publica jura negata sunt. Eodemque ipso die, ut vel divinitus terrerentur, grando lapidationibus reddita est; qua transacta continuo tertiam lapidationem, et postremo ignes ecclesiasticis tectis atque hominibus intulerunt; unum servorum Dei, qui oberrans occurrere potuit, occiderunt, caeteris partim ubi potuerant latitantibus, partim qua potuerant fugientibus, cum interea contrusus atque coarctatus quodam loco se occultaret episcopus, ubi se ad mortem quaerentium voces audiebat sibique increpantium, quod eo non invento gratis tantum perpetrassent scelus. Gesta sunt haec ab hora ferme decima usque ad noctis partem non minimam. Nemo compescere, nemo subvenire tentavit illorum, quorum esse gravis posset auctoritas, praeter unum peregrinum, per quem et plurimi servi Dei de manibus interficere conantium liberati sunt, et multa extorta praedantibus; per quem clarum factum est, quam facile illa vel omnino non fierent, vel coepta desisterent, si cives, maximeque primates ea fieri perficique vetuissent. 9. Proinde in universa illa civitate non innocentes a nocentibus, sed minus nocentes a nocentioribus poteris fortasse discernere. Nam in parvo peccato illi sunt, qui metu deterriti, maximeque ne offenderent eos quos in illo oppido plurimum posse, et inimicos Ecclesiae noverant, opem ferre non ausi sunt: scelerati autem omnes, quibus etsi non facientibus, neque immittentibus, tamen volentibus ista commissa sunt; sceleratiores, qui commiserunt; sceleratissimi, qui immiserunt. Sed de immissione suspicionem putemus esse non veritatem, nec ea discutiamus quae nisi tormentis eorum per quos inquiruntur, inveniri omnino non possunt. Demus etiam veniam timori eorum qui potius Deum pro episcopo et servis ejus deprecandum, quam potentes inimicos Ecclesiae offendendos esse putaverunt. Quid eos qui restant, nullane censes disciplina coercendos, et proponendum existimas impunitum tam immanis furoris exemplum? Non praeterita vindicando pascere iram nostram studemus; sed misericorditer in futurum consulendo satagimus. Habent homines mali, ubi et per christianos non solum mansuete, verum etiam utiliter salubriterque plectantur. Habent enim quod corpore incolumi vivunt, habent unde vivunt, habent unde male vivunt. Duo prima salva sint, ut quos poeniteat, sint; hoc optamus, hoc quantum in nobis est, etiam impensa opera instamus. Tertium vero, si Deus voluerit, tanquam putre noxiumque resecari, valde misericorditer puniet. Si autem vel amplius voluerit, vel ne hoc quidem permiserit, altioris et profecto justioris consilii ratio penes ipsum est: a nobis curam officiumque oportet impendi, quousque videre conceditur, deprecantibus eum, ut animum nostrum approbet, quo cunctis volumus esse consultum, nihilque fieri sinat per nos, quod et nobis et Ecclesiae suae non expedire longe melius novit ipse quam nos. 10. Modo cum apud Calamam essemus, ut nostri in tam gravi dolore vel consolarentur afflicti, vel sedarentur accensi, quantum potuimus quod in tempore oportuisse existimavimus, cum Christianis egimus. Deinde etiam ipsos Paganos, mali tanti caput et causam, petentes ut ab eis videremur, admisimus, ut hac occasione admoneremus eos quid facere deberent, si saperent, non tantum pro removenda praesenti sollicitudine, verum etiam pro inquirenda salute perpetua. Multa a nobis audierunt, multum etiam ipsi rogaverunt; sed absit ut tales servi simus, quos ab eis rogari delectet, a quibus noster Dominus non rogatur. Unde pervides pro vivacitate mentis tuae, ad hoc esse nitendum servata mansuetudine, et moderatione christiana, ut aut caeteros deterreamus eorum imitari perversitatem, aut caeteros optemus eorum imitari correctionem. Damna quae illata sunt, vel tolerantur a Christianis, vel resarciuntur per Christianos. Animarum nos lucra, quibus acquirendis cum periculo etiam sanguinis inhiamus, et in loco illo quaestuosius provenire, et aliis locis illo exemplo non impediri desideramus. Dei misericordia nobis praestet de tua salute gaudere.

EPISTOLA XCII . Augustinus Italicae viduae, consolans illam super obitu mariti, ac refellens eorum opinionem qui dicebant Deum videri oculis corporeis. Dominae eximiae et merito praestantissimae, atque in Christi charitate honorandae filiae ITALICAE, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem. 1. Non solum litteris tuis, verum etiam ipso referente qui pertulit, comperi multum te flagitare litteras meas, credentem quod ex eis consolationem habere plurimam possis. Tu itaque videris quid exinde capias, ego tamen eas negare vel differre non debui. Consoletur autem te fides et spes tua, et ipsa charitas quae diffunditur in cordibus piorum per Spiritum sanctum (Rom. V, 5), cujus nunc aliquid pro pignore accepimus, ut ipsam plenitudinem desiderare noverimus. Non enim te desolatam putare debes, cum in interiore homine habeas praesentem Christum per fidem in corde tuo; aut sic te contristari oportet, quemadmodum gentes quae spem non habent, cum veracissima promissione speremus nos de hac vita, unde migraturi quosdam nostros migrantes non amisimus, sed praemisimus, ad eam vitam esse venturos, ubi nobis erunt quanto notiores, tanto utique chariores, et sine timore ullius discessionis amabiles.

2. Hic autem etsi conjux tuus, cujus abscessu vidua diceris, tibi notissimus erat, sibi tamen notior erat quam tibi. Et unde hoc, cum tu ejus corporalem faciem videres, quam ipse utique non videbat, nisi quia notitia nostri certior intus est, ubi nemo scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11): sed cum venerit Dominus, et illuminaverit abscondita tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis (Id., IV, 5), tunc nihil latebit proximum in proximo, nec erit quod suis quisque aperiat, abscondat alienis, ubi nullus erit alienus. Lux vero ipsa, qua illuminabuntur haec omnia quae modo in cordibus reconduntur, qualis aut quanta sit, quis lingua proferat, quis saltem infirma mente contingat? Profecto lux illa Deus ipse est, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5); sed lux mentium purgatarum, non istorum corporis oculorum. Erit ergo tunc mens idonea quae illam lucem videat, quod nunc nondum est. 3. Hoc autem oculus videre corporis neque nunc potest, neque tunc poterit. Omne quippe quod oculis corporis conspici potest, in loco aliquo sit necesse est, nec ubique sit totum, sed minore sui parte minorem locum occupet, et majore majorem. Non ita est Deus invisibilis et incorruptibilis, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit nec videre potest (I Tim. VI, 16). Per hoc enim videri ab homine non potest, per quod videt homo corpore corpora. Nam et si mentibus piorum esset inaccessibilis, non diceretur, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6); et si mentibus piorum esset invisibilis, non diceretur, Videbimus eum sicuti est. Nam perspice totam ipsam in Epistola Joannis sententiam: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). In tantum ergo videbimus, in quantum similes ei erimus; quia et nunc in tantum non videmus, in quantum dissimiles sumus. Inde igitur videbimus, unde similes erimus. Quis autem dementissimus dixerit, corpore nos vel esse, vel futuros esse similes Deo? In interiore igitur homine ista similitudo est; qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit illum (Col. III, 10). Et tanto efficimur similiores illi, quanto magis in ejus cognitione et charitate proficimus; quia etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16): ita sane ut in hac vita quantuscumque provectus sit, longe absit ab illa perfectione similitudinis, quae idonea erit ad videndum Deum, sicut dicit Apostolus, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). In quibus verbis certe si corporalem faciem voluerimus accipere, consequens erit ut etiam Deus talem habeat faciem, et sit aliquod intervallum inter nostram et ipsius, cum eum videbimus facie ad faciem. Et si intervallum, utique finis, et membrorum habitus terminatus, et caetera absurda dictuque et cogitatu impia, quibus animalis homo, non percipiens quae sunt spiritus Dei (Id., II, 14), fallacissimis vanitatibus luditur. 4. Dicunt enim quidam eorum qui talia garriunt, sicut ad me potuit pervenire, nos Deum videre nunc mente, tunc corpore; ita ut etiam impios eum pari modo asseverent esse visuros. Vide quantum in pejus profecerint, dum sine limite timoris vel pudoris, hac atque illac vagabunda fertur impunita loquacitas. Antea dicebant, carni suae tantum hoc praestitisse Christum, ut corporeis oculis videret Deum; deinde addiderunt etiam, omnes sanctos, receptis in resurrectione corporibus, eodem modo Deum esse visuros; nunc jam istam possibilitatem etiam impiis donaverunt. Donent sane quantum volunt, et quibus volunt; nam quis audeat contradicere hominibus de suo donantibus? Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44). Tu autem cum his qui sanam doctrinam tenent, nihil istorum audeas usurpare de tuo: sed cum legis, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8), intellige impios non visuros; neque enim beati et mundi corde sunt impii. Item cum legis, Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12); intellige inde nos tunc visuros facie ad faciem, unde videmus nunc per speculum in aenigmate. Hoc autem utrumque interioris hominis munus est, sive cum in ista peregrinatione adhuc per fidem ambulatur, in qua utitur speculo et aenigmate, sive in illa patria cum per speciem contemplabitur: pro qua visione positum est, facie ad faciem. 5. Audiat caro carnalibus ebria cogitationibus: Spiritus est Deus, et ideo qui adorant Deum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 24). Si adorare, quanto magis videre? Quis enim audeat affirmare Dei substantiam corporaliter videri, cum eam noluerit corporaliter adorari? Sed argute sibi videntur dicere, et quasi interrogando premere: Potuit Christus carni suae praestare ut oculis corporeis videret Patrem, an non potuit? ut si non potuisse responderimus, omnipotentiae Dei nos derogasse proclament; si autem potuisse concesserimus, argumentationem suam ex nostra responsione concludant. Quanto jam tolerabilius desipiunt, qui carnem asserunt conversum iri in substantiam Dei, et hoc futuram esse quod Deus est, ut sic eam saltem videndo Deo faciant idoneam, nunc tanta diversitate dissimilem. Quam vanitatem credo istos abigere a fide sua, fortasse et ab auribus. Et tamen si interrogatione de hoc similiter urgeantur, possitne Deus hoc, an non efficere possit; utrum ejus potestati detrahent, si non posse responderint, an hoc futurum fatebuntur, si posse concesserint? Quomodo ergo exirent de hoc laqueo alieno, sic exeant de suo. Deinde cur solis oculis corporeis Christi hoc donum attributum esse contendunt, non etiam caeteris sensibus? Sonus ergo erit Deus, ut possit etiam auribus percipi? et halitus erit, ut sentiri possit olfactu? et liquor aliquis erit, ut possit et bibi? et moles erit, ut possit et tangi? Non, inquiunt. Quid ergo? an illud potest Deus, et hoc non potest? Si non posse dixerint, cur derogant omnipotentiae Dei? si posse et nolle responderint, cur solis oculis favent, invident autem caeteris sensibus corporis Christi? An quousque volunt, desipiunt? Quanto nos melius, qui non eorum insipientiae terminos figimus, sed ut desipiant prorsus, nolumus! 6. Multa proferri possunt ad istam dementiam refutandam. Sed si aliquando irruerint auribus tuis, haec interim eis lege, et quid respondeant non pigeat te rescribere ut potes. Ad hoc enim fide corda nostra mundantur, quia nobis fidei merces visio Dei promittitur. Quae si per corporis oculos erit, frustra ad eam percipiendam sanctorum animus exercetur: imo vero tam perverse sentiens animus non in se exercetur, sed totus in carne est. Ubi enim tenacius habitabit et fixius, nisi unde se Deum visurum esse praesumit? Quod certe quantum malum sit, intelligentiae potius dimitto tuae, quam longo sermone molior explicare. In protectione Domini semper habitet cor tuum, domina eximia et merito praestantissima, atque Christi charitate honoranda filia. Honorabiles tecum nobisque in Domino dilectissimos filios tuos, debito meritis vestris officio resaluta.

EPISTOLA XCIII . Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum. Dilectissimo fratri VINCENTIO, AUGUSTINUS.

CAPUT PRIMUM. 1. Accepi epistolam, quam tuam esse mihi non incredibile visum est: attulit enim eam, quem catholicum christianum esse constaret, qui, ut opinor, mihi mentiri non auderet. Sed etsi forte non sunt litterae tuae, ego ei qui scripsit rescribendum putavi. Nunc me potius quietis esse avidum et petentem, quam tunc cum me adolescentem, vivo adhuc Rogato cui successisti, apud Carthaginem noveras. Sed Donatistae nimium inquieti sunt, quos per ordinatas a Deo potestates cohiberi atque corrigi mihi non videtur inutile. Nam de multorum jam correctione gaudemus, qui tam veraciter unitatem catholicam tenent atque defendunt, et a pristino errore se liberatos esse laetantur, ut eos cum magna gratulatione miremur. Qui tamen nescio qua vi consuetudinis, nullo modo mutari in melius cogitarent, nisi hoc terrore perculsi, sollicitam mentem ad considerationem veritatis intenderent; ne forte si non pro justitia, sed pro perversitate et praesumptione hominum ipsas temporales molestias, infructuosa et vana tolerantia paterentur, apud Deum postea non invenirent nisi debitas poenas impiorum, qui ejus tam lenem admonitionem, et paterna flagella contempserint: ac sic ista cogitatione dociles facti, non in calumniis et fabulis humanis, sed in divinis Libris promissam per omnes gentes invenirent Ecclesiam, quam suis oculis reddi conspicerent, in quibus et Christum praenuntiatum, etiam non visum super coelos esse minime dubitarent. Numquidnam ego istorum saluti invidere debebam, ut collegas meos ab hujusmodi paterna diligentia revocarem, per quam factum est ut multos videamus accusare suam pristinam caecitatem? qui cum super coelos exaltatum Christum, etiam non videntes credebant; gloriam tamen ejus super omnem terram, etiam videntes negabant, cum Propheta utrumque una sententia tanta manifestatione complexus sit, dicens: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6). 2. Istos ergo atroces quondam inimicos nostros, pacem et quietem nostram variis violentiarum et insidiarum generibus gravibus graviter infestantes, si sic contemneremus et toleraremus, ut nihil omnino quod ad eos terrendos ac corrigendos valere posset, excogitaretur et ageretur a nobis, vere malum pro malo redderemus. Si enim quisquam inimicum suum periculosis febribus phreneticum factum, currere videret in praeceps, nonne tunc potius malum pro malo redderet, si eum sic currere permitteret, quam si corripiendum ligandumque curaret? Et tamen tunc ei molestissimus et adversissimus videretur, quando utilissimus et misericordissimus extitisset: sed plane salute reparata tanto uberius ei gratias ageret, quanto sibi eum minus pepercisse sensisset. O si possem tibi ostendere, ex ipsis Circumcellionibus quam multos jam catholicos manifestos habeamus, damnantes suam pristinam vitam, et miserabilem errorem quo se arbitrabantur pro Ecclesia Dei facere quidquid inquieta temeritate faciebant! qui tamen ad hanc sanitatem non perducerentur, nisi legum istarum quae tibi displicent, vinculis tanquam phrenetici ligarentur. Quid illud alterum genus morbi gravissimi eorum, qui turbulentam quidem audaciam non habebant, sed quadam vetusta socordia premebantur, dicentes nobis, Verum quidem dicitis, non est quod respondeatur; sed durum est nobis traditionem parentum relinquere: nonne salubriter regula temporalium molestiarum excutiendi erant, ut tanquam de somno lethargico emergerent, et in salutem unitatis evigilarent? Quam multi ex ipsis nunc nobiscum gaudentes, pristinum pondus perniciosi sui operis accusant, et fatentur nos sibi molestos esse debuisse, ne tanquam mortifero somno, ita morbo veternosae consuetudinis interirent. 3. At enim quibusdam ista non prosunt. Numquid ideo negligenda est medicina, quia nonnullorum est insanabilis pestilentia? Tu non attendis nisi eos qui ita duri sunt, ut nec istam recipiant disciplinam. De talibus enim scriptum est: Frustra flagellavi filios vestros; disciplinam non receperunt (Jer. II, 30). Puto tamen quia dilectione, non odio flagellati sunt Sed debes etiam tam multos attendere, de quorum salute gaudemus. Si enim terrerentur, et non docerentur, improba quasi dominatio videretur. Rursus si docerentur et non terrerentur, vetustate consuetudinis obdurati ad capessendam viam salutis pigrius moverentur; quandoquidem multi, quos bene novimus, reddita sibi ratione et manifestata divinis testimoniis veritate, respondebant nobis, cupere se in Ecclesiae catholicae communionem transire, sed violentas perditorum hominum inimicitias formidare: quas quidem pro justitia et pro aeterna vita utique contemnere debuerunt; sed talium infirmitas, donec firmi efficiantur, sustinenda est, non desperanda. Nec obliviscendum quod ipse Dominus adhuc infirmo Petro ait: Non potes me modo sequi; sequeris autem postea (Joan. XIII, 36). Cum vero terrori utili doctrina salutaris adjungitur, ut non solum tenebras erroris lux veritatis expellat, verum etiam malae consuetudinis vincula vis timoris abrumpat, de multorum, sicut dixi, salute laetamur, benedicentium nobiscum, et gratias agentium Deo quod sua pollicitatione completa, qua reges terrae Christo servituros esse promisit, sic curavit morbidos, sic sanavit infirmos. CAPUT II. 4. Non omnis qui parcit, amicus est; nec omnis qui verberat, inimicus. Meliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Melius est cum severitate diligere, quam cum lenitate decipere. Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus justitiam negligat, quam esurienti panis frangitur, ut injustitiae seductus acquiescat. Et qui phreneticum ligat, et qui lethargicum excitat, ambobus molestus, ambos amat. Quis nos potest amplius amare, quam Deus? Et tamen nos non solum docere suaviter, verum etiam salubriter terrere non cessat. Fomentis lenibus quibus consolatur, saepe etiam mordacissimum medicamentum tribulationis adjungens, exercet fame Patriarchas etiam pios et religiosos (Gen. XII, XXVI, XLII, et XLIII), populum contumacem poenis gravioribus agitat, non aufert ab Apostolo stimulum carnis tertio rogatus, ut virtutem in infirmitate perficiat (II Cor. XII, 7-9). Diligamus etiam inimicos nostros, quia hoc justum est, et hoc praecipit Deus, ut simus filii Patris nostri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Sed sicut ista dona ejus laudamus, ita etiam flagella ejus in eos quos diligit, cogitemus. 5. Putas neminem debere cogi ad justitiam, cum legas patremfamilias dixisse servis, Quoscumque inveneritis cogite intrare (Luc. XIV, 23); cum legas etiam ipsum primo Saulum, postea Paulum, ad cognoscendam et tenendam veritatem, magna violentia Christi cogentis esse compulsum (Act. IX, 3-7): nisi forte chariorem putas hominibus esse pecuniam, vel qualemlibet possessionem, quam lucem istam, quae oculis carpitur. Hanc ille coelesti prostratus voce subito amissam non recuperavit, nisi cum sanctae incorporaretur Ecclesiae. Et putas nullam vim adhibendam esse homini, ut ab erroris pernicie liberetur; cum ipsum Deum, quo nemo nos utilius diligit, certissimis exemplis hoc facere videas, et Christum audias dicentem, Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit (Joan. VI, 44), quod fit in cordibus omnium qui se ad eum divinae iracundiae timore convertunt; et noveris aliquando furem avertendis pecoribus pabulum spargere, et aliquando pastorem flagello ad gregem pecora errantia revocare! 6. Nonne contumacem ancillam data sibi potestate, Sara potius affligebat? Et utique non eam, quam superius beneficio suo matrem fecerat, crudeliter oderat; sed in ea superbiam salubriter edomabat (Gen. XVI, 5). Non autem ignoras, quod istae duae mulieres Sara et Agar, et duo filii earum Isaac et Ismael, pro spiritualibus et carnalibus figurentur. Et cum legamus ancillam et filium ejus a Sara passos graves molestias, Paulus tamen apostolus dicit quod ab Ismaele persecutionem sit passus Isaac: Sed sicut tunc, inquit, ille qui erat secundum carnem, persequebatur eum qui erat secundum spiritum, ita et nunc (Galat. IV, 29), ut qui possunt, intelligant magis Ecclesiam catholicam persecutionem pati superbia et impietate carnalium, quos temporalibus molestiis atque terroribus emendare conatur. Quidquid ergo facit vera et legitima mater, etiamsi asperum amarumque sentiatur, non malum pro malo reddit; sed bonum disciplinae, expellendo malum iniquitatis, apponit, non odio nocendi, sed dilectione sanandi. Cum boni et mali eadem faciunt, eademque patiuntur, non factis et poenis, sed causis utique discernendi sunt. Pharao populum Dei duris laboribus atterebat (Exod. V, 9); Moyses eumdem populum impie agentem duris coercitionibus affligebat (Id., XXXII, 27): similia fecerunt, sed non similiter prodesse voluerunt; ille dominatione inflatus, iste dilectione inflammatus est. Jezabel occidit Prophetas; Elias occidit pseudoprophetas (III Reg. XVIII, 4, 40): puto quod diversa sint merita facientium, diversa passorum. 7. Aspice etiam tempora Novi Testamenti, quando jam ipsa mansuetudo charitatis non solum in corde erat servanda, verum etiam in luce monstranda; quando Petri gladius in vaginam revocatur a Christo, et ostenditur non debuisse de vagina eximi nec pro Christo (Matth. XXVI, 52). Legimus tamen non solum, quod caeciderunt Judaei Paulum apostolum, verum etiam quod caeciderunt et Graeci pro Paulo apostolo Sosthenem Judaeum (Act. XVI, 22, 23, et XVIII, 17): nonne similitudo facti quasi utrosque conjungit, et tamen eos causae dissimilitudo discernit? Nempe Deus proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32): nempe de Filio ipso dicitur, Qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me (Galat. II, 20): nempe et de Juda dicitur quod introierit in eum satanas, ut traderet Christum (Joan. XIII, 2). Cum ergo et Pater tradiderit Filium suum, et ipse Christus corpus suum, et Judas Dominum suum, cur in hac traditione Deus est pius, et homo reus, nisi quia in re una quam fecerunt, causa non una est ob quam fecerunt? Tres cruces in loco uno erant; in una, latro liberandus; in alia, latro damnandus; in media, Christus alterum liberaturus, alterum damnaturus: quid similius istis crucibus? quid dissimilius istis pendentibus? Traditus est Paulus includendus et colligandus (Act. XXI, 23, 24), sed quolibet custode carceris pejor est utique satanas; cui tamen ipse Paulus tradidit hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. V, 5). Et hic quid dicimus? Ecce mitiori tradidit crudelis traditor, crudeliori tradidit misericors traditor. Discamus, frater, in similitudine operum discernere animos operantium, nec clausis oculis calumniemur, et benevolos pro nocentibus accusemus. Item cum ait idem Apostolus tradidisse se quosdam satanae, ut discerent non blasphemare (I Tim. 1, 20), malum pro malo reddidit, an potius malos etiam per malum emendare, bonum opus esse judicavit? 8. Si semper esset laudabile persecutionem pati, sufficeret Domino dicere, Beati qui persecutionem patiuntur; nec adderet, propter justitiam (Matth. V, 10). Item si semper esset culpabile persecutionem facere, non scriptum esset in sanctis Libris: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar (Psal. C, 5). Aliquando ergo et qui eam patitur, injustus est, et qui eam facit, justus est. Sed plane semper, et mali persecuti sunt bonos, et boni persecuti sunt malos: illi nocendo per injustitiam, illi consulendo per disciplinam; illi immaniter, illi temperanter; illi servientes cupiditati, illi charitati. Nam qui trucidat, non considerat quemadmodum laniet; qui autem curat, considerat quemadmodum secet: ille enim persequitur sanitatem, ille putredinem. Occiderunt impii Prophetas, occiderunt impios et Prophetae. Flagellaverunt Judaei Christum, Judaeos flagellavit et Christus. Traditi sunt Apostoli ab hominibus potestati humanae, tradiderunt et Apostoli homines potestati satanae. In his omnibus quid attenditur, nisi quis eorum pro veritate, quis pro iniquitate, quis nocendi causa, quis emendandi? CAPUT III. 9. Non invenitur exemplum in evangelicis et apostolicis Litteris, aliquid petitum a regibus terrae pro Ecclesia, contra inimicos Ecclesiae. Quis negat non inveniri? Sed nondum implebatur illa prophetia: Et nunc, reges, intelligite, erudimini qui judicatis terram; servite Domino in timore. Adhuc enim illud implebatur, quod in eodem psalmo paulo superius dicitur: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus (Psal. II, 10, 11, 1, 2). Verumtamen si facta praeterita in propheticis libris figurae fuerunt futurorum, in rege illo qui appellabatur Nabuchodonosor, utrumque tempus figuratum est, et quod sub Apostolis habuit, et quod nunc habet Ecclesia. Temporibus itaque Apostolorum et martyrum illud implebatur quod figuratum est, quando rex memoratus pios et justos cogebat adorare simulacrum, et recusantes in flammam mittebat. Nunc autem illud impletur quod paulo post in eodem rege figuratum est, cum conversus ad honorandum Deum verum, decrevit in regno suo ut quicumque blasphemaret Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, poenis debitis subjaceret (Dan. III, 96). Prius ergo tempus illius regis significabat priora tempora regum infidelium, quos passi sunt Christiani pro impiis; posterius vero tempus illius regis significavit tempora posteriorum regum jam fidelium, quos patiuntur impii pro Christianis. 10. Sed plane in eis qui sub nomine Christi errant seducti a perversis, ne forte oves Christi sint errantes, et ad gregem taliter revocandae sint, temperata severitas et magis mansuetudo servatur, ut coercitione exsiliorum atque damnorum, admoneantur considerare quid et quare patiantur, et discant praeponere rumoribus et calumniis hominum Scripturas quas legunt. Quis enim nostrum, quis vestrum non laudat leges ab imperatoribus datas adversus sacrificia Paganorum? Et certe longe ibi poena severior constituta est; illius quippe impietatis capitale supplicium est. De vobis autem corripiendis atque coercendis habita ratio est, quo potius admoneremini ab errore discedere, quam pro scelere puniremini. Potest enim fortasse etiam de vobis dici quod ait Apostolus de Judaeis: Testimonium illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 2, 3). Quid enim aliud et vos quam vestram justitiam vultis constituere, quando non dicitis justificari nisi eos qui a vobis potuerint baptizari? In hac ergo apostolica sententia quam de Judaeis protulit, hoc distatis a Judaeis, quod vos habetis Sacramenta christiana, quibus illi adhuc carent. Caeterum ad hoc quod ait, Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, et quod zelum Dei habent, sed non secundum scientiam, pares estis omnino, exceptis duntaxat illis, quicumque in vobis sunt scientes quid verum sit, et pro animositate suae perversitatis, contra veritatem etiam sibi notissimam dimicantes. Horum quippe impietas, etiam idololatriam forsitan superat. Sed quia non facile convinci possunt (in animo namque latet hoc malum), omnes tanquam a nobis minus alieni, leniori severitate coercemini. Et hoc quidem, vel de omnibus haereticis, qui christianis Sacramentis imbuuntur, et a Christi veritate sive unitate dissentiunt, vel Donatistis omnibus dixerim. 11. Quod autem ad vos attinet, qui non solum cum illis communiter Donatistae a Donato, verum etiam proprie Rogatistae a Rogato appellamini, mitiores quidem esse videmini, quia cum Circumcellionum immanissimis gregibus non saevitis; sed nulla bestia, si neminem vulneret, propterea mansueta dicitur, quia dentes et ungues non habet. Saevire vos nolle dicitis; ego non posse arbitror. Ita enim estis numero exigui, ut movere vos contra adversarias vobis multitudines non audeatis, etsi cupiatis. Sed ponamus vos etiam nolle quod non valetis; ponamus vos evangelicam sententiam qua scriptum est, Si quis tibi voluerit tunicam tollere et judicio tecum contendere, dimitte illi et pallium (Matth. V. 40), sic intelligere, sic tenere, ut persequentibus vos non solum nulla injuria, verum etiam nullo jure resistendum putetis; hunc certe intellectum Rogatus auctor vester, aut non habuit, aut non implevit, qui de nescio quibus rebus, ut dicitis vestris, acerrima perseverantia, etiam forensi disceptatione conflixit. Cui si diceretur, Quis unquam Apostolorum in causa fidei, res suas judicio publico defendit? sicut tu in epistola tua posuisti, Quis unquam Apostolorum in causa fidei res alienas invasit? nullum quidem in divinis Litteris hujus facti reperiret exemplum; sed tamen forte inveniret aliquam veram defensionem, si veram Ecclesiam retineret, et non sub Ecclesiae verae nomine impudenter aliquid possideret. CAPUT IV. 12. Quod autem pertinet ad terrenarum potestatum jussa, contra schismaticos aut haereticos vel impetranda vel exserenda, illi quidem a quibus vos separastis acerrimi fuerunt, et contra vos, quantum audire potuimus; et contra Maximianistas, quod Gestorum etiam certis documentis probamus: sed tamen nondum ab eis separati eratis, quando Juliano imperatori in sua petitione dixerunt, quod apud eum sola justitia locum haberet; quem certe apostatam noverant, et idololatriis deditum sic videbant, ut aut justitiam esse idololatriam faterentur, aut se scelerate mentitos negare non possent, ut apud eum dicerent solam locum habere justitiam, apud quem magnum locum cernerent habere idololatriam. Sed fuerit error in verbo, de facto ipso quid dicis? Si nihil justum ab imperatore petendum est, cur a Juliano petitum est quod justum putatum est? 13. An hoc petendum est, ut sua quisque recuperet, non ut aliquem, quo ab imperatore coerceatur, accuset? Interim et in suarum rerum recipiendarum repetitione ab apostolicis exemplis receditur, quia hoc fecisse nemo invenitur illorum. Sed tamen cum majores vestri ipsum Caecilianum tunc Ecclesiae Carthaginensis episcopum, cui tanquam criminoso communicare noluerunt, apud principem Constantinum per Anulinum proconsulem accusaverunt; non res suas amissas repetiverunt, sed innocentem, sicut existimamus et sicut ipse judiciorum exitus docuit, calumniose appetiverunt: quo quid sceleratius ab eis fieri potuit? Si autem, sicut falso arbitramini, vere criminosum judicandum terrenis potestatibus tradiderunt, quid nobis objicitis quod vestrorum praesumptio primitus fecit? quod eos non argueremus quia fecerunt, si non animo invido et noxio, sed emendandi et corrigendi voluntate fecissent. Vos autem indubitanter arguimus, quibus crimen videtur de inimicis communionis nostrae christiano imperatori aliquid conqueri, cum libellus a majoribus vestris Anulino proconsuli datus, et Constantino imperatori mittendus, ita suprascriptus sit: Libellus Ecclesiae catholicae, criminum Caeciliani, traditus a parte Majorini. Illos autem magis hinc arguimus, quia cum apud Imperatorem ultro Caecilianum accusassent, quem primo utique apud collegas transmarinos convincere debuerunt, ipso Imperatore longe ordinatius agente, ut episcoporum causam ad se delatam, ad episcopos mitteret, nec victi pacem cum fratribus habere voluerunt: sed rursus ad eumdem imperatorem venerunt; rursus non Caecilianum tantum, verum etiam datos sibi episcopos judices, apud terrenum regem accusaverunt; rursus ab alio episcopali judicio ad eumdem imperatorem appellaverunt. Nec eo ipso inter partes cognoscente atque judicante, vel veritati vel paci cedendum esse duxerunt. 14. Quid autem aliud statueret Constantinus adversus Caecilianum et socios ejus, si essent vestris majoribus accusantibus victi, quam quod statuit in eos ipsos, qui cum ultro accusassent, nec ea quae intendebant probare potuissent, noluerunt veritati consentire, nec victi? Ille quippe imperator primus constituit in hac causa, ut res convictorum, et unitati pervicaciter resistentium, fisco vindicarentur. Sed videlicet si vestris majoribus accusantibus atque superantibus, contra communionem Caeciliani imperator tale aliquid decrevisset, provisores Ecclesiae, defensores pacis et unitatis nominari velletis. Cum vero in eos qui ultro accusantes nihil probare potuerunt, nec oblato sibi gremio pacis quo correcti exciperentur, consentire voluerunt, ab imperatoribus talia decernuntur, indignum facinus clamitatur; neminem ad unitatem esse cogendum, malum pro malo reddendum nemini esse contenditur. Quid est aliud quam id quod de vobis quidam scripsit: Quod volumus sanctum est. Et nunc non erat magnum neque difficile considerare atque cogitare Constantini judicium atque sententiam contra vos vigere, quae vestris majoribus Caecilianum apud Imperatorem toties accusantibus, et non convincentibus, adversus vos promulgata est; eamque necessario sequi caeteros imperatores, maxime catholicos christianos, quoties de vobis aliquid agere vestrae obstinationis necessitas cogit. 15. Facile erat ista cogitare, ut vobis ipsis aliquando diceretis: Si Caecilianus vel innocens fuit, vel nocens convinci non potuit, quid in hoc negotio tam longe lateque diffusa societas christiana peccavit? cur orbi christiano non licuit ignorare quod non potuerunt, qui accusaverant, demonstrare? cur illi quos Christus in agro suo, id est in hoc mundo, seminavit, et inter zizania crescere usque ad messem praecepit (Matth. XIII, 24-30.); cur tot millia fidelium in omnibus gentibus, quorum multitudinem stellis coeli et arenae maris Dominus comparavit, quos in semine Abrahae benedicendos promisit (Gen. XXII, 17, 18) et reddidit, propterea negantur esse christiani, quia in hac causa in qua discutienda non interfuerunt, judicibus potius suo periculo judicantibus, quam victis litigatoribus credere maluerunt? Certe nullius crimen maculat nescientem. Quomodo fideles toto orbe diffusi, crimen traditorum cognoscere poterant, quod accusatores etiamsi noverant, tamen eis ostendere non valebant? Hos ergo ab hoc crimine innocentes esse, nempe ipsa ignorantia facillime ostendit. Cur ergo innocentes falsis criminibus accusantur, quia crimina aliena seu falsa seu vera nescierunt? Quis locus innocentiae reservatur, si crimen est proprium, nescire crimen alienum? Porro si tot gentium populos ipsa ignorantia, sicut dictum est, innocentes ostendit, quam magnum crimen est ab istorum innocentium communione separari? Nam et facta nocentium quae innocentibus demonstrari, vel ab innocentibus credi non possunt, non inquinant quemquam, si propter innocentium consortium etiam cognita sustinentur. Non enim propter malos boni deserendi, sed propter bonos mali tolerandi sunt: sicut toleraverunt Prophetae, contra quos tanta dicebant, nec communionem sacramentorum illius populi relinquebant; sicut ipse Dominus nocentem Judam usque ad condignum ejus exitum toleravit, et eum sacram coenam cum innocentibus communicare permisit; sicut tolerarunt Apostoli eos qui per invidiam, quod ipsius diaboli vitium est, Christum annuntiabant (Philipp. I, 15-18); sicut toleravit Cyprianus collegarum avaritiam, quam secundum Apostolum appellat idololatriam (Coloss. III, 5.) Postremo quidquid tunc inter illos episcopos gestum est, etiamsi forte ab aliquibus eorum sciebatur, si non sit acceptio personarum nunc ab omnibus ignoratur. Cur ergo non ab omnibus pax amatur? Haec facillime cogitare possetis, aut fortasse etiam cogitatis. Sed melius erat ut amaretis possessiones terrenas, quas timendo perdere cognitae veritati consentiretis, quam ut amaretis vanissimam hominum gloriam, quam vos putatis perdere, si cognitae veritati consenseritis. CAPUT V. 16. Vides itaque jam, ut opinor, non esse considerandum quod quisque cogitur, sed quale sit illud quo cogitur, utrum bonum an malum: non quo quisque bonus possit esse invitus; sed timendo quod non vult pati, vel relinquit impedientem animositatem, vel ignoratam compellitur cognoscere veritatem, ut timens vel respuat falsum de quo contendebat, vel quaerat verum quod nesciebat, et volens teneat jam quod nolebat. Superfluo hoc fortasse diceretur quibuslibet verbis, si non tam multis ostenderetur exemplis. Non illos aut illos homines, sed multas civitates videmus fuisse donatistas, nunc esse catholicas, detestari vehementer diabolicam separationem, diligere ardenter unitatem: quae tamen timoris hujus qui tibi displicet occasionibus, catholicae factae sunt per leges imperatorum, a Constantino apud quem primum vestri ultro Caecilianum accusaverunt, usque ad praesentes imperatores, qui judicium illius quem vestri elegerunt, quem judicibus episcopis praetulerunt, justissime contra vos custodiendum esse decernunt. 17. His ergo exemplis a collegis meis mihi propositis cessi. Nam mea primitus sententia non erat, nisi neminem ad unitatem Christi esse cogendum; verbo esse agendum, disputatione pugnandum, ratione vincendum, ne fictos catholicos haberemus, quos apertos haereticos noveramus. Sed haec opinio mea, non contradicentium verbis, sed demonstrantium superabatur exemplis. Nam primo mihi opponebatur civitas mea, quae cum tota esset in parte Donati, ad unitatem catholicam timore legum imperialium conversa est; quam nunc videmus ita hujus vestrae animositatis perniciem detestari, ut in ea nunquam fuisse credatur. Ita aliae multae, quae mihi nominatim commemorabantur, ut ipsis rebus agnoscerem etiam in hac causa recte intelligi posse quod scriptum est: Da sapienti occasionem, et sapientior erit (Prov. IX, 9). Quam multi enim, quod certo scimus, jam volebant esse catholici, manifestissima veritate commoti, et offensionem suorum reverendo, quotidie differebant! Quam multos non veritas, in qua nunquam praesumpsistis, sed obduratae consuetudinis grave vinculum colligabat, ut in eis compleretur divina illa sententia: Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obediet (Id. XXIX, 19)! Quam multi propterea putabant veram Ecclesiam esse partem Donati, quia eos ad cognoscendam catholicam veritatem securitas torpidos, fastidiosos, pigrosque faciebat! Quam multis aditum intrandi obserabant rumores maledicorum, qui nescio quid aliud nos in altare Dei ponere jactitabant! Quam multi nihil interesse credentes in qua quisque parte christianus sit, ideo permanebant in parte Donati, quia ibi nati erant, et eos inde discedere atque ad Catholicam nemo transire cogebat! 18. His omnibus harum legum terror, quibus promulgandis reges serviunt Domino in timore, ita profuit, ut nunc alii dicant: Jam hoc volebamus; sed Deo gratias, qui nobis occasionem praebuit jamjamque faciendi, et dilationum morulas amputavit. Alii dicant: Hoc esse verum jam sciebamus; sed nescio qua consuetudine tenebamur: gratias Domino, qui vincula nostra disrupit, et nos ad pacis vinculum transtulit. Alii dicant: Nesciebamus hic esse veritatem, nec eam discere volebamus; sed nos ad eam cognoscendam metus fecit intentos, quo timuimus ne forte sine ullis rerum aeternarum lucris damno rerum temporalium feriremur: gratias Domino, qui negligentiam nostram stimulo terroris excussit, ut saltem solliciti quaereremus quod securi nunquam nosse curavimus. Alii dicant: Nos falsis rumoribus terrebamur intrare, quos falsos esse nesciremus, si non intraremus; nec intraremus, nisi cogeremur: gratias Domino, qui trepidationem nostram flagello abstulit, expertos docuit quam vana et inania de Ecclesia sua mendax fama jactaverit; hinc jam credimus et illa falsa esse, quae auctores hujus haeresis criminati sunt, quando posteri eorum tam falsa et pejora finxerunt. Alii dicant: Putabamus quidem nihil interesse ubi fidem Christi teneremus; sed gratias Domino, qui nos a divisione collegit, et hoc uni Deo congruere, ut in unitate colatur, ostendit. 19. His ergo dominicis lucris impediendis, ad contradicendum me opponerem collegis meis, ne in montibus et collibus vestris, id est in tumoribus superbiae vestrae, Christi oves errantes in pacis ovile colligerentur, ubi est unus grex et unus pastor (Joan. X, 16)? Ita sane huic provisioni contradicere debui, ne res quas dicitis vestras perderetis, et securi Christum proscriberetis: ut jure Romano testamenta conderetis, et jure divino patribus conditum Testamentum, ubi scriptum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXVI, 4), calumniosis criminationibus rumperetis: ut in emptionibus et venditionibus liberos contractus haberetis, et vobis dividere quod Christus emit venditus auderetis: ut quod quisque vestrum cuiquam donasset, valeret, et quod donavit Deus deorum, a solis ortu usque ad occasum vocatis (Psal. LXIX, 1) filiis non valeret: ut de terra corporis vestri in exsilium non mitteremini, et de regno sanguinis sui, a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8) Christum exsulem facere conaremini? imo vero serviant reges terrae Christo, etiam leges ferendo pro Christo. Majores vestri Caecilianum et socios ejus regibus terrae puniendos falsis criminibus objecerunt; convertantur leones ad comminuenda ossa calumniantium, nec Daniel ipse intercedat, innocens comprobatus, et de lacu quo illi pereunt liberatus (Dan. XIV, 39-42): qui enim parat proximo suo foveam, ipse justius cadet in eam (Prov. XXVI, 27). CAPUT VI. 20. Eripe te, frater, dum in hac carne vivis, ab ira quae ventura est pertinacibus et superbis. Terror temporalium potestatum, quando veritatem oppugnat, justis fortibus gloriosa probatio est, infirmis periculosa tentatio: quando autem veritatem praedicat, errantibus cordatis utilis admonitio est, et insensa is inutilis afflictio. Non est tamen potestas nisi a Deo; qui autem resistit potestati, Dei ordinationi resistit: principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 1-3). Sive enim potestas veritati favens aliquem corrigat, laudem habet ex illa qui fuerit emendatus; sive inimica veritati in aliquem saeviat, laudem habet ex illa qui victor fuerit coronatus. Tu autem non bonum facis, ut timere non debeas potestatem: nisi forte bonum est sedere, et non adversus fratrem detrahere (Psal. XLIX, 20), sed adversus fratres omnes in omnibus gentibus constitutos, quibus testimonium perhibent Prophetae, Christus, Apostoli, cum legitur, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXVI, 4); cum legitur, Ab ortu solis usque ad occasum sucrificium mundum offertur nomini meo; quoniam glorificatum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus (Malach. I, 11); audi, dicit Dominus; non, dicit Donatus, aut Rogatus, aut Vincentius, aut Hilarius, aut Ambrosius, aut Augustinus; sed, dicit Dominus: cum legitur, Et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt cum. Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus; et benedictum nomen gloriae ejus in aeternum, et in saeculum saeculi: et replebitur gloria ejus omnis terra; fiat, fiat (Psal. LXXI, 17-19). Et tu sedes Cartennis, et cum decem Rogatistis, qui remansistis, dicis: Non fiat, non fiat. 21. Audis loqui Evangelium: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44, 47). Legis etiam Actus Apostolorum, quemadmodum hoc Evangelium coeperit ab Jerusalem, ubi primo illos centum viginti Spiritus sanctus implevit, atque inde in Judaeam atque Samariam, et in omnes gentes exierit, sicut eis dixerat ascensurus in coelum, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae (Act. I, 15, 8, et II): quia in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Et tu contradicis divinis testimoniis tanta firmitate roboratis, tanta luce manifestatis, et ad istam proscriptionem Christi haereditatem perducere conaris, ut cum in ejus nomine, sicut dixit, praedicetur poenitentia in omnibus gentibus, quisquis hac fuerit praedicatione commotus, in qualibet parte orbis terrarum, nisi quaesierit et invenerit latentem in Mauritania Caesariensi Cartennensem Vincentium, aut aliquem ex ejus novem aut decem consortibus, dimitti ei peccata non possint. Quid non audeat typhus morticinae pelliculae? quo non se praecipitet praesumptio carnis et sanguinis? Hoccine est bonum opus tuum, propter quod non timeas potestatem? Tantum scandalum ponis adversus filium matris tuae (Psal. XLIX, 20), parvulum scilicet et infirmum, propter quem Christus est mortuus (I Cor. VIII, 11), nondum cibo paterno idoneum, sed adhuc materno lacte nutriendum (Id. III, 2): et Hilarii libros mihi opponis, uti neges Ecclesiam crescentem in omnibus gentibus usque in finem saeculi, quam Deus contra incredulitatem vestram cum juratione promisit! Et cum essetis infelicissimi, si tunc quando promittebatur resisteretis, nunc etiam cum redditur contradicitis. CAPUT VII. 22. Sed historicus doctus magnum aliquid invenisti, quod contra Dei testimonia proferendum putares. Dicis enim, Quantum ad totius mundi pertinet partes, modica pars est in compensatione totius mundi, in qua fides christiana nominatur: nec vis attendere, aut te nosse dissimulas, in quam multas jam barbaras nationes tam parvo tempore venerit Evangelium, ut nec inimici Christi dubitare jam possint brevi tempore futurum, quod Discipulis respondit de saeculi fine quaerentibus, Et praedicabitur hoc Evangelium in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). In hoc et clama et contende, quantum potes, etiamsi apud Persas et Indos Evangelium praedicetur, ubi quidem jam diu praedicatur, nisi quisquis hoc audierit, Cartennas venerit, vel in viciniam Cartennensium, mundari omnino a delictis suis non poterit. Itane si carueris ista voce, rideri te metuis; et cum ea non careas, fleri te non vis? 23. Acutum autem aliquid tibi videris dicere, cum Catholicae nomen non ex totius orbis communione interpretaris, sed ex observatione praeceptorum omnium divinorum, atque omnium Sacramentorum: quasi nos, etiamsi forte hinc sit appellata Catholica, quod totum veraciter teneat, cujus veritatis nonnullae particulae etiam in diversis inveniuntur haeresibus, hujus nominis testimonio nitamur ad demonstrandum Ecclesiam in omnibus gentibus, et non promissis Dei et tam multis tamque manifestis oraculis ipsius veritatis. Sed nempe hoc est totum quod nobis persuadere conaris, solos remansisse Rogatistas, qui catholici recte appellandi sint, ex observatione praeceptorum omnium divinorum atque omnium Sacramentorum; et vos esse solos, in quibus inveniat fidem cum venerit Filius hominis (Luc. XVIII, 8). Da veniam, non credimus. Licet enim et hoc audeas forsitan dicere, ut in vobis possit inveniri fides, quam se in terra non inventurum Dominus dixit, non vos in terra, sed in coelo esse deputandos: nos tamen Apostolus ita cautos reddidit, ut etiam Angelum de coelo nobis aliud evangelizantem, praeterquam quod accepimus, anathema debere esse praeceperit (Gal. I, 8). Quomodo autem confidimus ex divinis Litteris accepisse nos Christum manifestum, si non inde accepimus et Ecclesiam manifestam? Quaslibet quisque ansas et uncos adversus simplicitatem veritatis intexat, quaslibet nebulas callidae falsitatis offundat, sicut anathema erit, qui annuntiaverit Christum neque passum esse, neque tertia die resurrexisse; quoniam in veritate evangelica accepimus, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die (Luc. XXIV, 46): sic erit anathema quisquis annuntiaverit Ecclesiam praeter communionem omnium gentium; quia eadem veritate consequenter accepimus, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem, et inconcusse tenere debemus quisquis vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Ibid., 47). CAPUT VIII. 24. Si autem universos Donatistas non audimus se pro Ecclesia Christi supponentes, quia nullum pro se testimonium de divinis Libris proferunt quo id doceant, quanto minus, rogo te, Rogatistas audire debemus, qui nec illud pro se interpretari conabuntur quod scriptum est: Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant. I, 6)? Si enim hoc loco Scripturarum meridies Africa intelligenda est in parte Donati, quod sub coeli ferventiori plaga est, omnes vos Maximianistae superabunt, quorum schisma in Byzantio et in Tripolio exarsit. Sed confligant cum eis Arzuges, et hoc magis ad se pertinere contendant: Mauritania tamen Caesariensis, occidentali quam meridianae parti vicinior, quando nec Africam se vult dici, quomodo de meridie gloriabitur, non dico adversus orbem terrarum, sed adversus ipsam partem Donati, unde pars Rogati, brevissimum frustum do frusto majore praecisum est? Quis autem non impudentissime nitatur aliquid in allegoria positum pro se interpretari, nisi habeat et manifesta testimonia, quorum lumine illustrentur obscura? 25. Quod autem omnibus Donatistis dicere solemus, quanto vobis fortius dicimus: Si possunt, quod fieri non potest, aliqui habere causam justam, qua communionem suam separent a communione orbis terrarum, eamque appellent Ecclesiam Christi, quod se juste ab omnium gentium communione separaverint; unde scitis in christiana societate, tam longe lateque diffusa, ne forte antequam vos separaretis, jam se aliqui justa causa separaverant in longinquissimis terris, unde ad vos eorum justitiae fama non potuerit pervenire? Quomodo in vobis potest esse Ecclesia, potius quam in illis qui se priores forte separaverunt? Ita fit ut cum hoc nescitis, incerti vobismetipsis sitis: quod necesse est contingat omnibus qui pro sua societate utuntur testimonio non divino, sed suo. Neque enim potestis dicere, Si hoc contigisset, nos latere non posset, cum in Africa ipsa, quot jam partes factae sint ex parte Donati, si interrogemini, non dicatis: praesertim quia tanto sibi videntur qui hoc faciunt justiores, quanto fuerint pauciores; et utique tanto sunt latentiores. Ac per hoc incerti estis, ne forte aliqui pauci justi, et ideo minime noti, alicubi longe contra Africae meridiem, antequam pars Donati justitiam suam a caeterorum hominum iniquitate secerneret, se primitus causa aequissima separaverint in latere aquilonis, et ipsa sit potius Ecclesia Dei tanquam Sion spiritualis, quae vos omnes justa separatione praevenit, multoque praesumptius oro se interpretetur, quod scriptum est, Mons Sion, latera aquilonis, civitas regis magni (Psal. XLVII, 3), quam pro se interpretatur pars Donati, Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant. I, 6). 26. Et tamen vereris ne, cum imperialibus legibus ad unitatem cogimini, nomen Dei a Judaeis et Paganis diutius blasphemetur: quasi nesciant Judaei quemadmodum primus populus Israel etiam bello delere voluerit duas illas tribus et dimidiam, quae ultra Jordanem terras acceperant, quando eas putaverunt se ab unitate sui populi separasse (Josue XXII, 9 12). Pagani vero magis nos blasphemare possunt de legibus quas contra idolorum cultores christiani imperatores tulerunt; et tamen ex eis multi correcti, et ad Deum vivum verumque conversi sunt, et quotidie convertuntur. Sed plane et Judaei et Pagani, si tam paucos putarent esse Christianos, quam pauci vos estis, qui solos vos Christianos esse perhibetis, nec blasphemare nos dignarentur, sed nunquam ridere cessarent. Non timetis ne vobis dicant Judaei: Ubi est quod Paulus vester Ecclesiam vestram intelligit, ubi dictum est, Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Gal. IV, 27), praeponens multitudinem Christianorum multitudini Judaeorum, si Christi Ecclesia est paucitas vestra? Hoccine illis dicturi estis, Ideo magis justi sumus, quia pauci sumus; nec attenditis eos responsuros, Quotlibet vos esse dicatis, non tamen estis illi de quibus dictum est, Multi filii desertae, si tam exigui numero remansistis? 27. Hic tu oppositurus es exemplum justi illius in diluvio, qui cum domo sua solus liberari dignus inventus est. Vides ergo quam longe sis adhuc a justitia? Prorsus donec ad septem remaneas, quibus tu sis octavus, justum te esse non dicimus; si tamen non istam justitiam, sicut dicebam, praeripuit aliquis ante partem Donati, et cum suis septem justa aliqua causa commotus, se longe alibi separavit, et a mundi hujus diluvio liberavit. Quod cum ignoretis an factum sit, atque ita vobis inauditum, sicut multis populis Christianorum in longinquis terris constitutorum nomen Donati inauditum est, incerti estis ubi sit Ecclesia. Ibi enim erit, ubi primum forsitan factum est quod postea vos fecistis, si potuit esse ulla justa causa, qua vos a communione omnium gentium separare possetis. CAPUT IX. 28. Nos autem ideo certi sumus, neminem se a communione omnium gentium juste separare potuisse, quia non quisque nostrum in justitia sua, sed in Scripturis divinis quaerit Ecclesiam, et ut promissa est, reddi conspicit. Ipsa est enim de qua dicitur, Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2): quae nec spinae dici possunt, nisi malignitate morum; nec filiae, nisi communione Sacramentorum. Ipsa est enim quae dicit: A finibus terrae ad te clamavi, cum anxiaretur cor meum (Psal. LX, 3). Quae in alio psalmo dicit, Taedium detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam; et, Vidi insensatos, et tabescebam (Psal. CXVIII, 53, 158). Ipsa est quae dicit sponso suo: Ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum (Cant. I, 6). Id est quod alibi dicitur, Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia (Psal. LXXXIX, 12): in quibus luce fulgentibus et charitate ferventibus quasi in meridie requiescis; ne forte velut operta, id est occulta et ignota, irruam non in gregem tuum, sed in greges sodalium tuorum, id est haereticorum. Quos ita sodales dicit, sicut spinas illas filias, propter communionem Sacramentorum. De quibus alibi dicitur, Tu vero unanimis meus, et dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Domini ambulavimus cum consensu. Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 14-16), sicut Dathan et Abiron, impiae separationis auctores. 29. Ipsa est cui continuo respondetur: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I, 7). O responsio dulcissimi sponsi! Nisi cognoveris temetipsam, inquit: quia utique non potest civitas abscondi supra montem constituta (Matth. V, 14); et ideo non es operta, ut incurras in greges sodalium meorum. Ego enim sum mons paratus in cacumine montium, ad quem venient universae gentes (Isai. II, 2): Nisi ergo cognoveris temetipsam, non in verbis calumniosorum, sed in testimoniis Librorum meorum. Nisi cognoveris temetipsam, quia de te dictum est: Porrige longius funiculos, et palos validos confirma: etiam atque etiam in dexteram atque sinistram extende. Semen enim tuum haereditabit gentes, et civitates quae desertae erant, inhabitabis. Non est quod metuas, praevalebis enim; nec erubescas quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum oblivisceris; ignominiae viduitatis tuae non eris memor. Ego enim sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei. Et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur (Id. LIV, 2-5). Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres; quia de te dictum est, Concupivit rex speciem tuam; quia de te dictum est, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 12, 17). Nisi ergo cognoveris temetipsam, exi tu (Cant. I, 7); non ego te ejicio, sed exi tu, ut dicatur de te: Ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19). Exi tu in vestigiis gregum, non in vestigiis meis, sed in vestigiis gregum; nec unius gregis, sed gregum divisorum et errantium. Et pasce haedos tuos: non sicut Petrus, cui dicitur, Pasce oves meas (Joan. XXI, 17); sed pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum, non in tabernaculo pastoris, ubi est unus grex et unus pastor (Id. X, 16). Cognoscit enim semetipsam, ne hoc ei contingat, quia hoc contigit eis qui se in illa non cognoverunt. 30. Ipsa est de cujus paucitate dicitur in comparatione plurimorum malorum, quia angusta et arcta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ambulant in ea (Matth. VII, 14). Et rursus ipsa est de cujus multitudine dicitur: Sic erit semen tuum, sicut stellae coeli, et sicut arena maris (Gen. XXII, 17). Iidem quippe fideles sancti et boni, et in comparatione plurium malorum pauci sunt, et per se ipsi multi sunt: quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum; et multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11); et quia exhibet sibi Deus populum abundantem, aemulatorem bonorum operum (Tit. II, 14); et multa millia quae numerare nemo potest, videntur in Apocalypsi, ex omni tribu et lingua, in stolis albis palmisque victricibus (Apoc. VII, 9). Ipsa est quae aliquando obscuratur, et tanquam obnubilatur multitudine scandalorum, quando peccatores intendunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde (Psal. X, 3). Sed etiam tunc in suis firmissimis eminet. Et si aliqua in his verbis divinis distributio facienda est, fortasse non frustra dictum sit de semine Abrahae, Sicut stellae coeli, et sicut arena, quae est ad oram maris: ut in stellis coeli pauciores, firmiores, clarioresque intelligantur; in arena autem maritimi littoris magna multitudo infirmorum atque carnalium, quae aliquando tranquillitate temporis quieta et libera apparet, aliquando autem tribulationum et tentationum fluctibus operitur atque turbatur. 31. Tale tunc erat tempus de quo scripsit Hilarius , unde putasti insidiandum contra testimonia tot divina, tanquam perierit Ecclesia de orbe terrarum. Potes hoc modo dicere nec tot Ecclesias Galatiae tunc fuisse, quando dicebat Apostolus: O stulti Galatae, quis vos fascinavit, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini (Gal. III, 1)? Sic enim calumniaris docto viro, qui tardicordes et timidos graviter increpabat, quos iterum parturiebat, donec Christus formaretur in eis (Id. IV, 19). Quis enim nescit illo tempore obscuris verbis multos parvi sensus fuisse delusos, ut putarent hoc credi ab Arianis, quod etiam ipsi credebant: alios autem timore cessisse et simulate consensisse, non recte ingredientes ad veritatem Evangelii, quibus tu postea correctis, sic quemadmodum ignotum est, nolles ignosci? Prorsus non nosti Litteras Dei. Lege enim quid de Petro scripserit Paulus, et quid inde etiam senserit Cyprianus; et non tibi displiceat Ecclesiae mansuetudo, quae membra Christi dispersa colligit, non collecta dispergit: quanquam et illi, qui tunc firmissimi fuerunt, et verba haereticorum insidiosa intelligere potuerunt, pauci quidem in comparatione caeterorum, sed tamen etiam ipsi quidam pro fide fortiter exsulabant, quidam toto orbe latitabant. Ac sic Ecclesia quae per omnes gentes crescit, in frumentis dominicis conservata est, et usque in finem, donec omnino gentes omnes, etiam barbaras teneat, conservabitur. Ipsa est enim Ecclesia in bono semine quod seminavit Filius hominis, et usque ad messem crescere inter zizania, praenuntiavit. Ager autem mundus est, messis finis est saeculi (Matth. XIII, 24-39). 32. Hilarius ergo decem provinciarum Asianarum aut zizania non triticum arguebat, aut ipsum etiam triticum quod defectu quodam periclitabatur, quanto vehementius, tanto utilius arguendum putabat. Habent enim etiam Scripturae canonicae hunc arguendi morem, ut tanquam omnibus dicatur, et ad quosdam verbum perveniat. Quod enim Apostolus dicit ad Corinthios: Quomodo dicunt quidam in vobis, quia resurrectio mortuorum non est (I Cor. XV, 12)? manifestat utique non omnes esse tales, verumtamen et tales non extra, sed in eis fuisse testatur: a quibus ne illi seducerentur, qui non ita sentiebant, paulo post monuit dicens, Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. Sobrii estote, justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent; ad reverentiam vobis loquor (Id., 33, 34). Quod autem dicit, Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne estis carnales, et secundum hominem ambulatis (Id. III, 3)? tanquam omnibus dicit; et vides quam sit grave quod dicit. Proinde nisi in ipsa Epistola legeremus, Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est vobis in Christo Jesu, quia in omnibus ditati estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil desit vobis in ulla gratia (I Cor. I, 4-7), putaremus omnes Corinthios carnales et animales, non percipientes quae sunt spiritus Dei (Id. II, 14), contentiosos, aemulos, secundum hominem ambulantes. Itaque et totus mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19), propter zizania quae sunt per totum mundum; et Christus propitiator est peccatorum nostrorum, non tantum nostrorum, sed et totius mundi (Id. II, 2), propter triticum quod est per totum mundum. 33. Refrigescit autem charitas multorum propter scandalorum abunduntiam, quanto magis magisque glorificato Christi nomine congregantur in communionem Sacramentorum ejus etiam maligni, et perseveranter omnino perversi, sed tamen tanquam palea de arca dominica nonnisi ultima ventilatione separandi (Matth. III, 12). Non exstinguunt isti frumenta dominica, in eorum quidem comparatione pauca, sed multa per seipsa; non exstinguunt electos Dei congregandos in fine saeculi, sicut Evangelium loquitur, a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum (Id. XXIV, 31). Ipsorum enim vox est: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum (Psal. XI, 2): de quibus et Dominus dicit, inter abundantiam iniquitatis, qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). Denique non unum hominem, sed plures in eodem psalmo loqui consequentia docent, ubi dicitur: Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum (Psal. XI, 2, 8). Propter hanc enim abundantiam iniquitatis, quam Dominus futuram esse praedixit, etiam illud positum est: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? Dubitatio enim cuncta scientis nostram in illo dubitationem praefiguravit, quando Ecclesia ex multis de quibus multum speravit, saepe decepta, quod aliter quam credebantur inventi sunt, sic perturbatur in suis, ut de nullo facile boni aliquid velit credere. Ipsos tamen quorum inventurus est fidem in terra, per totum agrum cum zizaniis crescere, dubitare fas non est. 34. Ipsa est ergo Ecclesia, quae intra sagenam dominicam cum malis piscibus natat, a quibus corde semper et moribus separatur atque discedit, ut exhibeatur viro suo gloriosa, non habens maculam neque rugam (Eph. V, 27). Corporalem autem separationem in littore maris, hoc est, in fine saeculi exspectat (Matth. XIII, 47-49), corrigens quos potest, tolerans quos corrigere non potest: non tamen propter eorum quos non corrigit iniquitatem, ipsa bonorum deserit mitatem. CAPUT X. 35. Noli ergo, frater, contra divina tam multa, tam clara, tam indubitata testimonia, colligere velle calumnias ex episcoporum scriptis, sive nostrorum, sicut Hilarii; sive antequam pars Donati separaretur, ipsius unitatis, sicut Cypriani et Agrippini: primo, quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis distinguendum est. Non enim sic leguntur, tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter sapuerunt quam veritas postulat. In eo quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis dictum ab Apostolo accipere, Et si quid aliter sapitis, id quoque Deus vobis revelabit. Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philippe. III, 15, 16); in illa via scilicet, quae est Christus: de qua via ita Psalmus loquitur Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum (Psal. LXV, 2, 3). 36. Deinde si sancti Cypriani episcopi et gloriosi martyris te delectat auctoritas, quam quidem sicut dixi, a canonica auctoritate distinguimus; cur in eo te non delectat, quod unitatem orbis terrae atque omnium gentium, et diligendo tenuit, et disputando defendit: quod eos qui se tanquam justos ab ea separare voluissent, arrogantissimos et superbissimos judicavit, irridens eos hoc sibi assumere, quod nec Apostolis concessit Dominus, ut ante tempus zizania colligerent, aut tanquam ipsis paleam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conarentur a tritico separare: quod unumquemque peccatis alienis maculari non posse monstravit, quam sibi omnes impiae seditionis auctores solam causam separationis assumunt: quod in eo ipso, in quo aliter sapuit, collegas diversa sentientes, nec judicandos, nec a jure communionis amovendos esse decrevit: quod in ea ipsa epistola ad Jubaianum, quae in concilio, cujus auctoritatem ad rebaptizandum sequi vos dicitis, primitus recitata est, cum fateatur in praeteritum sic esse admissos in Ecclesiam qui fuerant alibi baptizati, ut denuo non baptizarentur, unde illos sine Baptismo fuisse arbitratur; tantum tamen ponit utilitatis et salubritatis in pace Ecclesiae, ut propter illam non eos credat ab Ecclesiae muneribus separari? 37. Qua in re, sicut ingenium tuum novi, facillime perspicis totam causam vestram penitus eversam et exstinctam. Si enim Sacramenta cum peccatoribus communicando, sicut putatis, periit Ecclesia quae fuerat in orbe terrarum (nam vos ideo separastis), jam prius tota perierat, cum, sicut dicit Cyprianus, in eam sine Baptismo admittebantur: ac sic nec ipse Cyprianus habebat in qua Ecclesia nasceretur; quanto magis multo posterior vester auctor paterque Donatus? Si autem illo tempore, cum in eam sine Baptismo admittebantur, erat tamen Ecclesia, quae pareret Cyprianum, pareret et Donatum, manifestum est non contaminari justos alienis peccatis, quando cum eis Sacramenta communicant. Ac per hoc separationem qua existis ab unitate, qua excusatione possitis abluere non habetis, impleturque in vobis sanctae Scripturae illud oraculum: Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit. 38. Meritis autem Cypriani sic non aequatur, qui propter paria Sacramenta nec ipsos haereticos audet rebaptizare, sicut non aequatur meritis Petri, quisquis non cogit gentes judaizare. Sed illa Petri non tantum claudicatio, verum etiam correctio Scripturis canonicis continetur: Cyprianus autem sensisse aliter de Baptismo, quam forma et consuetudo habebat Ecclesiae, non in canonicis, sed in suis et in concilii litteris invenitur; correxisse autem istam sententiam non invenitur, non incongruenter tamen de tali viro existimandum est quod correxerit, et fortasse suppressum sit ab eis qui hoc errore nimium delectati sunt, et tanto velut patrocinio carere noluerunt. Quanquam non desint qui hoc Cyprianum prorsus non sensisse contendant, sed sub ejus nomine a praesumptoribus atque mendacibus fuisse confictum. Neque enim sic potuit integritas atque notitia litterarum unius quamlibet illustris episcopi custodiri, quemadmodum Scriptura canonica, tot linguarum litteris, et ordine, et successione celebrationis ecclesiasticae custoditur, contra quam tamen non defuerunt, qui sub nominibus Apostolorum multa confingerent: frustra quidem, quia illa sic commendata, sic celebrata, sic nota est; verum quid possit adversus litteras, non canonica auctoritate fundatas, etiam hinc demonstravit impiae conatus audaciae, quod et adversus eas quae tanta notitiae mole firmatae sunt, sese erigere non praetermisit. 39. Nos tamen duas ob res, non negamus illud sensisse Cyprianum: quod et stilus ejus habet quamdam propriam faciem qua possit agnosci; et quod ibi magis contra vos nostra causa demonstratur invictior, vestraeque separationis praesumptio, videlicet ne macularemini peccatis alienis, tota facilitate subvertitur, cum apparet in Litteris Cypriani, communicata esse cum peccatoribus Sacramenta, cum admissi sunt in Ecclesiam, qui secundum vestram, et sicut vultis, illius sententiam, Baptismum non habebant, et tamen Ecclesiam non perisse, sed in sui generis dignitate per totum orbem sparsa dominica frumenta mansisse. Ac per hoc si perturbati tanquam ad aliquem portum sic ad auctoritatem Cypriani confugitis, videtis quem illic scopulum vester error offendat; si autem jam nec illuc confugere audetis, sine ullo luctamine naufragatis. 40. Porro autem Cyprianus, aut non sensit omnino quod eum sensisse recitatis; aut hoc postea correxit in regula veritatis; aut hunc quasi naevum sui candidissimi pectoris cooperuit ubere charitatis, dum unitatem Ecclesiae toto orbe crescentis, et copiosissime defendit, et perseverantissime tenuit vinculum pacis: scriptum est enim, Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Accessit huc etiam, quod tanquam sarmentum fructuosissimum, si quid in eo fuerat emendandum, purgavit Pater falce passionis: Sarmentum enim, ait Dominus, quod in me dat fructum, purgat illud Pater meus, ut majorem fructum afferat (Joan. XV, 2). Unde, nisi quia haerens in diffusione vitis, radicem non deseruit unitatis? Nam etsi traderet corpus suum ut arderet, charitatem autem non haberet, nihil ei prodesset (I Cor. XIII, 3). 41. Attende adhuc paululum in Litteras Cypriani, ut advertas quam inexcusabilem ostenderit, qui se voluerit ab unitate Ecclesiae (quam Deus in omnibus gentibus promisit et reddidit), quasi justitiae suae causa separare, magisque intelligas quam sit vera sententia paulo ante a me commemorata: Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit. Ponit in quadam epistola sua quam scripsit ad Antonianum, rem quamdam satis rei de qua nunc agimus necessariam; sed melius ejus verba inserimus. Antecessores, inquit, nostri quidam de episcopis isthic in provincia nostra, dandam pacem moechis non putaverunt, et in totum poenitentiae locum contra adulteria clauserunt: non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt, aut catholicae Ecclesiae unitatem vel duritie vel censurae suae obstinatione ruperunt, ut quia apud alios adulteris pax dabatur, qui non dabat, de Ecclesia separaretur. Manente concordiae vinculo, et perseverante catholicae Ecclesiae individuo sacramento, actum suum disponit et dirigit unusquisque episcopus, rationem propositi sui Domino redditurus (Epist. 52). Quid ad haec dicis, frater Vincenti? Nempe intueris hunc tantum virum, pacificum episcopum, et fortissimum martyrem nihil vehementius sategisse, quam ne unitatis vinculum rumperetur. Vides eum parturientem, non solum ut parvuli in Christo concepti nascantur, verum etiam ne jam nati, de sinu matris excussi, moriantur. 42. Porro autem ipsam rem quam contra impios separatores commemoravit, attende. Si adulteris communicabant, qui poenitentibus adulteris pacem dabant, numquid illi hoc non faciebant, collegio maculabantur istorum? si autem, quod veritas habet, et quod Ecclesia merito tenet, recte poenitentibus adulteris pax dabatur, illi qui in totum locum poenitentiae contra adulteros claudebant, impie utique agebant, qui membris Christi sanitatem negabant, et claves Ecclesiae pulsantibus subtrahebant, et misericordissimae patientiae Dei, quae illos propterea sinebat vivere, ut poenitendo sanarentur sacrificio contriti spiritus et contribulati cordis oblato, dura crudelitate contradicebant. Nec tamen istos misericordes et pacificos, cum eis christiana Sacramenta communicantes, et eos intra unitatis retia tolerantes, donec ad littus perducti separarentur, tam immanis eorum error et impietas inquinabat; aut si inquinabat, jam tunc Ecclesia malorum communione deleta est, nec erat quae pareret ipsum Cyprianum. Si autem, quod certum est, permansit Ecclesia, certum est etiam peccatis alienis, in unitate Christi neminem posse maculari, non malorum factis consentientem, ne ipsis peccatis communicando polluatur, sed propter societatem bonorum, malos tanquam paleas usque ad ultimam ventilationem in area dominica tolerantem. Quae cum ita sint, ubi est praesumptio separationis vestrae? Nonne filii mali estis; ipsi vos justos dicitis, exitum autem vestrum non abluitis? 43. Jam si velim et illa commemorare quae Tychonius, homo communionis vestrae, scriptis suis inserit, qui magis contra vos pro Ecclesia catholica scripsit, frustra se ab Afrorum, quasi traditorum communione secernens, quo uno eum Parmenianus suffocat; quid respondere poteritis, nisi quod de vobis idem Tychonius dixit, et ego paulo ante recolui: Quod volumus sanctum est? Scribit enim ille Tychonius, homo, ut dixi, vestrae communionis, a ducentis et septuaginta episcopis vestris concilium Carthagini celebratum: in quo concilio per septuaginta et quinque dies postpositis omnibus praeteritis, limatam esse sententiam atque decretam, ut traditoribus immensi criminis reis, si baptizari nollent, pro integris communicaretur. Deuterium etiam Macrianensem episcopum communionis vestrae, dicit traditorum plebem congregatam Ecclesiae miscuisse, et secundum statuta illius concilii a ducentis et septuaginta episcopis vestris facti, fecisse cum traditoribus unitatem eique Deuterio post hoc factum jugiter communicasse Donatum; nec solum huic Deuterio, sed etiam universis Maurorum episcopis per quadraginta annos, quos dicit usque ad persecutionem per Macarium factam traditoribus sine Baptismo communicasse. 44. Sed dicis: Quis mihi est iste Tychonius? Ille est Tychonius, quem Parmenianus rescribendo compescit, et eum deterret ne talia scribat: non tamen refellit ea ipsa quae scribit; sed uno, sicut supra dixi, eum premit, quod cum talia diceret de Ecclesia toto orbe diffusa, et quod neminem in ejus unitate macularent aliena peccata, ab Afrorum se tamen quasi traditorum contagione removebat, et erat in parte Donati. Posset autem dicere Parmenianus, ista eum omnia esse mentitum; sed, sicut idem Tychonius commemorat, adhuc vivebant multi, per quos haec certissima et apertissima esse ostenderentur. 45. Sed de his tacco: contende Tychonium esse mentitum; ad Cyprianum te revoco, cujus mentionem ipse fecisti. Prorsus secundum scripta Cypriani, si peccatis alienis in unitate quisque maculatur, jam ante Cyprianum periit Ecclesia, nec erat unde existeret ipse Cyprianus. Si autem hoc sentire sacrilegum est, et certum est Ecclesiam permanere; nemo alienis peccatis in ejus unitate maculatur; frustra filii mali justos vos dicitis, exitum vestrum non abluitis, non purgatis. CAPUT XI. 46. Cur ergo, inquis, nos quaeritis? cur sic suscipitis quos haereticos dicitis? Vide quam facile breviterque respondeam. Quaerimus vos quia peristis, ut de inventis gaudeamus, de quibus perditis dolebamus. Haereticos autem vos esse dicimus; sed antequam ad pacem catholicam convertamini, antequam errore, quo irretiti estis, exuamini. Cum autem transitis ad nos, prius utique relinquitis quod eratis, ne ad nos haeretici transeatis. Baptiza ergo me, inquis. Facerem, si baptizatus non esses, aut si Donati vel Rogati, non Christi baptismo baptizatus esses. Non Sacramenta christiana faciunt te haereticum, sed prava dissensio. Non propter malum quod processit ex te, negandum est bonum quod remansit in te, quod malo tuo habes, si non ibi habes unde est bonum quod habes. Ex catholica enim Ecclesia sunt omnia dominica Sacramenta, quae sic habetis et datis, quemadmodum habebantur et dabantur, etiam priusquam inde exiretis. Non tamen ideo non habetis, quia ibi non estis, unde sunt quae habetis. Non in vobis mutamus in quibus nobiscum estis; in multis enim estis nobiscum; nam et de talibus dictum est, Quoniam in multis erant mecum (Psal. LIV, 19): sed ea corrigimus in quibus nobiscum non estis, et ea vos hic accipere volumus quae non habetis illic ubi estis. Nobiscum autem estis in Baptismo, in symbolo, in caeteris dominicis Sacramentis. In spiritu autem unitatis et vinculo pacis, in ipsa denique catholica Ecclesia, nobiscum non estis. Haec si accipiatis, non tunc aderunt, sed tunc proderunt quae habetis. Non ergo sicut putatis suscipimus vestros, sed suscipiendo efficimus nostros qui recedunt a vobis, ut suscipiantur a nobis; et ut incipiant esse nostri, prius desinunt esse vestri. Nec nobis conjungi compellimus operarios erroris quem detestamur; sed ideo nobis illos homines conjungi volumus, ne hoc sint quod detestamur. 47. Sed baptizavit, inquis, post Joannem Paulus apostolus. Numquid post haereticum? Aut si forte audes illum amicum sponsi haereticum dicere, et in unitate Ecclesiae non fuisse, volo et hoc scribas. Si autem hoc dementissimum est vel sentire, vel dicere, jam tuae prudentiae est considerare quare post Joannem Paulus apostolus baptizaverit. Si enim post aequalem, omnes post vos baptizare debetis. Si post majorem, debes et tu post Rogatum. Si post minorem, debuit post te Rogatus, cum presbyter baptizasses. Si autem baptismus qui nunc datur, ideo pariter valet in eis quibus datur, quamvis sint imparis meriti per quos datur, quia Christi est, non eorum a quibus ministratur; puto quod jam intelligas ideo Paulum dedisse quibusdam baptismum Christi, quia Joannis baptismo fuerant baptizati, non Christi; Joannis quippe baptismus ille dictus est, sicut multis locis divina Scriptura testatur, quod et ipse Dominus dicit: Baptismus Joannis unde erat? de coelo, an ex hominibus (Matth. XXI, 25)? Baptismus autem quem dedit Petrus, non erat Petri, sed Christi; et quem dedit Paulus non erat Pauli, sed Christi; et quem dederunt qui tempore Apostolorum non caste, sed per invidiam Christum annuntiabant (Philipp. I, 15, 17), non erat eorum, sed Christi; et quem dederunt qui tempore Cypriani fundos insidiosis fraudibus rapiebant, usuris multiplicantibus fenus augebant, non erat eorum, sed Christi. Et quia Christi erat, ideo quamvis non per aequales daretur eis, tamen quibus dabatur aequaliter proderat. Nam si tanto melius quisque baptizatur, quanto a meliore fuerit baptizatus, non recte gratias agit Apostolus, quod neminem Corinthiorum baptizaverit, nisi Crispum et Gaium et Stephanae domum (I Cor. I, 14): tanto enim melius baptizarentur quanto erat Paulus melior, si ab ipso baptizarentur. Denique cum dicit, Ego plantavi, Apollo rigavit, (Id., III, 6), videtur significare se evangelizasse, illum baptizasse. Numquid melior Apollo, quam Joannes? Cur ergo post istum non baptizavit, qui post Joannem baptizaverat, nisi quia iste baptismus, per quemlibet datus, Christi erat; ille autem, per quemlibet datus, quamvis Christo viam praepararet, tamen Joannis erat? 48. Invidiose dici videtur, Post Joannem baptizatum est, et post haereticos non baptizatur: sed potest et hoc invidiose dici, Post Joannem baptizatum est, et post ebriosos non baptizatur. Melius enim hoc vitium commemoro, quod nec occultare possunt in quibus regnat; et quam multi ubique sint, quis vel caecus ignorat? Et tamen inter opera carnis, quae qui agunt, regnum Dei non possidebunt, etiam hoc ponit Apostolus, ubi etiam haereses enumerat: Manifesta autem, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Gal. V, 19-21). Hac ergo ratione, quamvis baptizatum sit post Joannem, non baptizatur post haereticum, qua ratione quamvis baptizatum sit post Joannem, non baptizatur post ebriosum; quoniam et haereses et ebrietates in eis operibus sunt, quae opera qui agunt, regnum Dei non possidebunt. Nonne tibi videtur quasi intolerabiliter indignum, ut cum baptizatum fuerit post eum qui non sobrie vinum bibens, sed vinum omnino non bibens, regno Dei viam paravit, non baptizetur post ebriosum, qui regnum Dei non possidebit? Quid hic respondetur, nisi quia ille baptismus erat Joannis, post quem Christi baptismo baptizavit Apostolus; iste autem baptismus Christi est, quo baptizavit ebriosus? Inter Joannem et ebriosum a contrario multum interest: inter baptismum Christi et baptismum Joannis non a contrario, sed tamen multum interest. Inter Apostolum et ebriosum multum interest: inter baptismum Christi quem dedit Apostolus, et baptismum Christi quem dedit ebriosus, nihil interest. Sic inter Joannem et haereticum, a contrario multum interest; et inter baptismum Joannis, et inter baptismum Christi quem dat haereticus, non a contrario, sed multum interest. Inter baptismum autem Christi quem dedit Apostolus, et baptismum Christi quem dat haereticus, nihil interest. Agnoscitur enim Sacramentorum species aequalis, etiam cum magna differentia est in hominum meritis. 49. Sed da veniam, erravi, quando te volui de ebrioso baptizante convincere; exciderat mihi cum rogatista me rem habere, non cum qualicumque donatista. Potes enim tu in tam paucis collegis tuis, et in omnibus clericis vestris nullum invenire forsitan ebriosum. Vos enim estis, qui non ex totius orbis communione, sed ex observatione praeceptorum omnium divinorum atque omnium Sacramentorum tenetis catholicam fidem: in quibus eam solis inventurus est, cum venerit Filius hominis, quando non inveniet fidem in terra; quia nec terra estis, nec in terra, sed coelestes in coelo habitatis! Nec timetis, nec attenditis quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam? (Jacobi IV, 6.) Nec vos Evangelii locus ipse compungit, ubi Dominus ait: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? Continuo quippe tanquam praesciens nonnullos sibi superbe arrogaturos hanc fidem, dixit ad quosdam, qui sibi justi videbantur et spernebant caeteros, similitudinem hanc: Duo quidam ascenderunt in templum orare, unus pharisaeus et alter publicanus (Id., 10), et caetera. Jam tibi quae sequuntur, ipse responde. Inspice tamen diligentius ipsos paucos vestros, utrum nullus illic baptizet ebriosus. Tam enim late vastat haec pestilentia animas, et tanta libertate dominatur, ut multum mirer si non etiam vestrum gregiculum penetravit; quamvis ante ipsum adventum Filii hominis, unius boni pastoris, jam vos oves ab haedis separasse jactetis. CAPUT XII. 50. Audi sane per me vocem dominicorum frumentorum, in area dominica usque ad ultimam ventilationem inter paleam laborantium (Matth. III, 12), per totum scilicet mundum, quia Deus vocavit terram a solis ortu usque ad occasum (Psal. XLIX, 1), ubi etiam pueri laudant Dominum (Psal. CXII, 1-3): Quicumque vos ex occasione legis hujus imperialis, non dilectione corrigendi, sed inimicandi odio persequitur, displicet nobis. Et quamvis res quaeque terrena non recte a quoquam possideri possit, nisi vel jure divino, quo cuncta justorum sunt, vel jure humano, quod in potestate regum est terrae; ideoque res vestras falso appelletis, quas nec justi possidetis, et secundum leges regum terrenorum amittere jussi estis, frustraque dicatis, Nos eis congregandis laboravimus, cum scriptum legatis, Labores impiorum justi edent (Prov. XIII, 22): sed tamen quisquis ex occasione hujus legis, quam reges terrae Christo servientes, ad emendandam vestram impietatem promulgaverunt, res proprias vestras cupide appetit, displicet nobis. Quisquis denique ipsas res pauperum, vel basilicas congregationum, quas sub nomine Ecclesiae tenebatis, quae omnino non debentur nisi ei Ecclesiae quae vera Christi Ecclesia est, non per justitiam, sed per avaritiam tenet, displicet nobis. Quisquis pro aliquo flagitio vel facinore projectum a vobis ita suscipit, sicut suscipiuntur qui, excepto errore quo a nobis separamini, sine crimine apud vos vixerunt, displicet nobis. Sed nec facile ista monstratis; et si monstretis, nonnullos toleramus, quos corrigere vel punire non possumus: neque propter paleam relinquimus aream Domini, neque propter pisces malos rumpimus retia Domini, neque propter haedos in fine segregandos, deserimus gregem Domini, neque propter vasa facta in contumeliam, migramus de domo Domini. CAPUT XIII. 51. Tu autem, frater, quantum mihi videtur, si vanam gloriam hominum non attendas, et insensatorum contemnas opprobrium, qui dicturi sunt, Quare modo destruis quae prius aedificabas; sine dubio transies ad Ecclesiam, quam veram sentire te intelligo: nec hujus sententiae tuae testimonia longe peto. Tu quippe in ejusdem tuae epistolae principio, cui nunc respondeo, haec verba posuisti: Cum optime, inquis, noverim te longe adhuc a fide christiana sepositum, et studiis olim deditum litterarum, quietis et honestatis fuisse cultorem; cumque postea conversus ad christianam fidem ut ex multorum relatione cognovi, disputationibus legalibus operam dares. Certe si tu ad me illam epistolam misisti, haec verba tua sunt. Cum ergo fatearis me conversum ad christianam fidem; cum ego nec ad Donatistas, nec ad Rogatistas conversus sim, sine ulla dubitatione confirmas, et praeter Rogatistas, et praeter Donatistas esse christianam fidem. Haec ergo fides, sicut dicimus, in omnibus gentibus dilatatur, quae secundum Dei testimonium in semine Abrahae benedicuntur (Gen. XXII, 18). Quid igitur adhuc dubitas tenere quod sentis, nisi quia id quod nunc sentis, vel aliquando non sensisse, vel aliud defendisse confunderis; et dum erubescis corrigere errorem, non erubescis permanere in errore, quod utique potius erubescendum fuit? 52. Hoc est illud quod Scriptura non tacuit: Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam (Eccli. IV, 25). Confusio adducit peccatum, cum erubescit quisque pravam mutare sententiam ne aut inconstans putetur, aut diu errasse seipso judice teneatur: ita descendunt in infernum viventes (Psal. LIV, 16), id est, suam perditionem sentientes; quos Dathan et Abiron et Core hiatu terrae absorpti (Num. XVI, 31-33), tanto ante futuros figuraverunt. Confusio autem adducit gratiam et gloriam, cum erubescit quisque de propria iniquitate, et poenitendo in melius commutatur; quod te facere piget illa perniciosa confusione superatum; ne tibi ab hominibus nescientibus quid loquantur, objiciatur illa apostolica sententia: Si enim quae destruxi, eadem iterum aedifico, praevaricatorem meipsum constituo (Gal. II, 18). Quae si dici posset etiam in eos qui veritatem correcti praedicant, quam perversi oppugnabant, in ipsum Paulum primitus diceretur, in quo Ecclesiae Christi magnificabant Deum, audientes quod evangelizaret fidem quam aliquando vastabat (Galat. I, 23). 53. Nec quemquam putes ab errore ad veritatem, vel a quocumque seu magno seu parvo peccato ad correctionem sine poenitentia posse transire. Sed nimis impudens error est, hinc velle calumniari Ecclesiam, quam tot divinis testimoniis constat esse Ecclesiam Christi, quod aliter tractat illos qui eam deserunt, si hoc ipsum poenitendo corrigant, aliter illos qui in ea nondum fuerunt, et tunc primum ejus pacem accipiunt; illos amplius humiliando, istos lenius suscipiendo, utrosque diligendo, utrisque sanandis materna charitate serviendo. Habes epistolam prolixiorem fortasse quam velles. Esset autem multo brevior, si te tantum in respondendo cogitarem: nunc vero etiamsi tibi nihil prosit, non puto nihil eis profuturam, qui eam legere cum Dei timore, et sine personarum acceptione curaverint. Amen.

EPISTOLA XCIV . Paulinus Augustino gratias agens pro libro vel epistola ab ipso recepta, prosequitur laudes Melaniae senioris, et unici ejus filii Publicolae nuper defuncti: nonnulla de futura in coelis actione beatorum post resurrectionem. Sancto Domini beatissimo et unice nobis unanimo, ac venerabili patri, fratri, magistro AUGUSTINO episcopo, PAULINUS et THERASIA peccatores. 1. Lucerna semper est pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Ita quotiescumque litteras beatissimae Sanctitatis tuae accipio, tenebras insipientiae meae discuti sentio, et quasi collyrio declarationis infuso oculis mentis meae, purius video, ignorantiae nocte depulsa et caligine dubitationis abstersa. Quod cum saepe alias per munera epistolarum tuarum mihi donatum senserim, tum praecipue isto recentium litterarum libello, cujus mihi tam gratus quam dignus portitor fuit vir benedictus Domini frater noster Quintus diaconus: qui longo quidem posteaquam ad Urbem venerat intervallo, cum eo juxta solemnem meum morem post Pascha Domini, pro Apostolorum et martyrum veneratione venissem, benedictionem oris tui reddidit nobis; verumtamen oblitterato, quod nesciente me Romae consumpserat, tempore, recentissimus mihi visus est a conspectu tuo, ita ut tunc statim eum a te mihi venisse vix crederem, cum primum videbam et cum mihi plenum odorem suavitatis tuae in eloquiis tuis coelestis unguenti castitate fragrantibus offerebat. Fateor tamen venerandae Unanimitati tuae, non potuisse me volumen ipsum, statim ut acceperam, Romae legere. Tantae enim illic turbae erant, ut non possem munus tuum diligenter inspicere, et eo ut cupiebam perfrui; scilicet ut perlegerem jugiter, si legere coepissem. Itaque ut fieri solet secura exspectatione convivii praeparati, avidae licet mentis esuriem refrenavi, et spe certa capiendae saturitatis, cum in manu tenerem panes desiderii mei in volumine devorando, quod postea voranti mihi et in ore et in ventre dulcissimum fuit, inhiantem in favos litterarum tuarum gulam facile suspendi, donec Urbe proficiscerer, et interponendum ad itineris stativa diem, quem in oppido Formiano habuimus, totum huic operi manciparem, ut in deliciis epistolae tuae spiritualibus ab omni faece curarem et suffocatione turbarum liber epularer.

2. Quid ergo humilis et terrenus respondeam ad hanc sapientiam quae data est tibi desuper, quam hic mundus non capit, et quam nemo sapit, nisi sapientia Dei sapiens, et Dei verbo eloquens? Itaque quia experimentum habeo Christi in te loquentis, in Deo laudabo sermones tuos, et non timebo a timore nocturno. Quia docuisti me in spiritu veritatis salubre moderandi in occiduis mortalibus animi temperamentum, quo et illam beatam matrem et aviam Melaniam flevisse carnalem obitum unici filii, taciturno quidem luctu, non tamen sicco a maternis lacrymis dolore vidisti. Cujus quidem modestas et graves lacrymas, sicut propior vel aequalior animae ejus spiritus altius intellexisti, et perfectae in Christo feminae, salva virilis animi fortitudine, cor maternum de cordis tui similitudine melius ex aequo statu contemplatus es, ut eam primum pro naturali affectione permotam, deinde causa potiore compunctam flevisse perspiceres, non tam illud humanum, quod unicum filium conditione mortali defunctum in praesenti saeculo amisisset, quam quod propemodum in saeculari vanitate praeventum (quia necdum illum deseruerat senatoriae dignitatis ambitio), non juxta sanctam votorum suorum avaritiam cogitaret assumptum ut de conversionis gloria transisset ad gloriam resurrectionis, communem cum matre requiem, coronamque capturus, si in hujus saeculi vita matris exemplo saccum togae et monasterium Senatui praetulisset. 3. Verumtamen idem vir, ut et antea retulisse me puto Sanctitati tuae, his operibus locupletatus abscessit, ut maternae humilitatis nobilitatem si veste non gesserit, tamen mente praetulerit. Ita enim secundum verbum Domini mitis moribus fuit et humilis corde (Matth. XI, 29), ut non immerito credatur introisse in requiem Domini. Quoniam sunt reliquiae homini pacifico (Psal. XXXVI, 37), et mansueti possidebunt terram (Matth. V, 4), placentes Deo in regione vivorum (Psal. CXIV, 9). Nam certe et illud Apostoli, non solum tacito mentis affectu, sed et conspicuis religiosus implevit officiis, ut cum esset altorum hujus saeculi in ordine et honore collega, non tamen ut gloriosus terrae, alta saperet, sed ut Christi perfectus imitator humilibus consentiret (Rom. XII, 16), et tota etiam die misereri et commodare persisteret. Unde et semen ejus potens in terra factum est, inter eos qui dii fortes terrae nimium elevati sunt; ut etiam de beatissima familiae ac domus ejus visitatione sanctum hominis meritum reveletur. « Generatio, » inquit, « rectorum benedicetur. Gloria, » non caduca, « et divitiae, » non labentes, « in domo ejus » (Psal. CXI, 2, 3): domo quae aedificatur in coelis, non labore manuum, sed operum sanctitate. Sed cesso plura de memoria tam dilecti mihi quam devoti Christo hominis enarrare, cum et pristinis litteris non pauca super eo narrasse me reputem, et nihil possim de beata hujus filii matre, et sanctorum pari radice ramorum, Melania melius aut sanctius praedicare, quam Sanctitas tua in eam profari et disputare dignata est; ut quia ego peccator immunda labia habens, nihil dignum loqui potueram, ut longinquus a meritis fidei ejus animaeque virtutibus, tu ille vir Christi, doctor Israel in Ecclesia veritatis, procurante in melius Dei gratia, parareris dignior tam virilis in Christo animae praedicator, qui et mentem ejus divina virtute firmatam, ut dixi, spiritu propiore conspiceres, et mixtam cum virtute pietatem eloquio digniore laudares. 4. Quae vero post resurrectionem carnis in illo saeculo beatorum futura sit actio, tu me interrogare dignatus es. At ego de praesenti vitae meae statu ut magis rum et medicum spiritualem consulo, ut doceas me facere voluntates Dei, tuisque vestigiis ambulare post Christum, et morte ista evangelica prius emori, qua carnalem resolutionem voluntario praevenimus excessu; non obitu, sed sententia recedentes ab hujus saeculi vita, quae tota tentationum, vel, ut tu aliquando ad me locutus es, tota tentatio est. Utinam ergo sic dirigantur viae meae post vestigia tua, ut exemplo tuo solvens calceamentum vetus de pedibus meis, disrumpam vincula mea, et liber exsultem ad currendum viam, quo possim assequi mortem istam, qua tu mortuus es huic saeculo, ut vivas Deo in Christo vivente in te, cujus et mors et vita in corpore tuo et corde et ore cognoscitur! quia non sapit cor tuum terrena, nec os tuum loquitur opera hominum; sed verbum Christi abundat in pectore tuo, et spiritus veritatis effunditur in lingua tua superni fluminis impetu laetificans civitatem Dei. 5. Quae autem virtus hanc in nobis efficit mortem, nisi charitas, quae fortis est ut mors? Sic enim oblitterat nobis et perimit hoc saeculum, ut impleat mortis effectum per affectum Christi, in quem conversi avertimur ab hoc mundo, et cui viventes morimur ab elementis hujus mundi. Nec tanquam viventes in eorum conspectu visuque decernimus, quia portio nostra mors Christi est: cujus a mortuis resurrectionem non apprehendimus in gloria, nisi mortem ejus in cruce mortificatis membris et sensibus carnis imitemur; ut jam non nostra voluntate vivamus, sed illius, cujus voluntas sanctificatio nostra est, et qui ideo pro nobis mortuus est et resurrexit, ut jam non nobis, sed illi vivamus, qui pro nobis mortuus est et resurrexit, et dedit nobis pignus repromissionis suae spiritu suo, sicut pignus vitae nostrae posuit in coelis in corpore suo, quod est caput corporis nostri. Unde nunc exspectatio nostra Dominus est et substantia, quae ab ipso facta est apud ipsum, et in ipso, et per ipsum, qui conformatus est corpori humilitatis nostrae, ut nos conformaret corpori gloriae suae, et secum in coelestibus collocaret. Propterea et qui digni fuerint vita aeterna, erunt in gloria regni ejus, ut cum ipso sint (I Thess. IV, 16), sicut Apostolus ait, et cum ipso maneant sicut et ipse Dominus ad Patrem dixit: « Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum » (Joan. XVII, 24). 6. Sine dubio hoc illud est quod in Psalmis habes: « Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te » (Psal. LXXXIII, 5). Puto autem hanc laudationem vocibus concinentium esse promendam: etsi immutabuntur sanctorum resurgentium corpora, ut sint sicut et Domini corpus post resurrectionem apparuit; in qua utique resurrectionis humanae viva imago praefulsit, ut Dominus ipse, qui in corpore ipso quo passus fuerat et resurrexerat, quasi speculum contemplationis omnibus fuerit. Qui utique cum in eadem carne, qua mortuus et sepultus fuerat, resurrexisset, omnium omnia officia membrorum expressa oculis et auribus hominum saepe collatus exhibuit. Quod si etiam Angeli, quorum simpliciter spiritualis est creatura, linguas habere dicuntur, quibus utique laudes Domino creatori cantant et gratias referre non desinunt, quanto magis hominum, etsi spiritualia jam post resurrectionem corpora, manentibus tamen glorificatae carnis omnibus membris, et per omnia membra formis et numeris suis, et linguas habebunt in oribus suis, et linguis effantibus dabunt voces, quibus divinas laudes vel sensuum suorum gaudiorumque affectus per verba depromant. Forte etiam hoc gratiae gloriaeque apposituro sanctis suis Domino, in saeculis regni sui, ut tanto potioribus linguis et vocibus canant, quanto ad beatiorem naturam corporum beata immutatione profecerint, ut in corporibus jam spiritualibus constituti, jam forsitan non humanis, sed illis angelicis atque coelestibus, quales Apostolus audivit in paradiso (II Cor. XII, 4) sermonibus eloquantur. Et ideo forsitan homini ineffabiles eos sermones fuisse testatus est, quia sanctis, inter alias praemiorum species, jam novae linguae parantur. Quibus idcirco hominibus hujus saeculi adhuc uti non licet. ut jam his gloriae suae congruentibus immortales loquantur, de quibus dictum est, « Etenim clamabunt et hymnum dicent » (Psal. LXIV, 14); procul dubio in coelestibus, ubi cum Domino erunt, et delectabuntur in abundantia pacis, gaudentes in conspectu throni, mittentes ante pedes Agni pateras et coronas, et canentes ei canticum novum, aggregati choris Angelorum, Virtutum, Dominationum, Thronorum, ut et ipsi cum Cherubim atque Seraphim, et quatuor illis animalibus, voce perpetua concinentes dicant, « Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth » (Isai. VI, 3, et Apoc. IV, 8-10), et reliqua quae nosti. 7. Hoc est ergo quod egenus et pauper ego ille insipiens et parvulus tuus, quem ut verus sapiens ferre consuesti, rogo ut me scientiam vel opinionem super hoc tuam doceas (quia scio te illuminatum spiritu revelationis ab ipso duce et fonte sapientium, ut sicut praeterita cognovisti, et praesentia vides, ita etiam de futuris aestimes ); quid censeas de his coelestium creaturarum, vel etiam super coelos in conspectu Altissimi agentium vocibus sempiternis, quibus tandem organis exprimantur. Quamvis enim Apostolus dicendo, « Si linguis Angelorum loquar » (I Cor. XIII, 1), proprium quemdam illos suae naturae, vel, ut ita dixerim, gentis habere sermonem ostenderit, tanto humanis sensibus et eloquiis altiorem, quanto ipsa Angelorum creatura et statio mortalibus incolis et terrenis sedibus praestat: attamen forsitan linguas Angelorum pro generibus vocum atque sermonum dixerit, sicut et de charismatum varietate disserens inter dona gratiarum numerat genera linguarum (Id. XII), utique hoc in signo esse significans, quod multarum gentium sermone loqui singulis donaretur. Sed et vox Dei saepe ad sanctos emissa de nube, ostendit posse loquelam esse sine lingua. Siquidem lingua corporis membrum sit pusillum, et magnum. Sed forte ex hoc ipso quia in hoc membro vocis officium Deus posuit, etiam incorporeae Angelorum creaturae sermones et voces linguam vocaverit, sicut Scriptura solet Deo quoque secundum species operationum, nomina assignare membrorum. Ora pro nobis, et doce nos. 8. Frater noster charissimus et dulcissimus Quintus, quam tarde ad nos remeat a vobis, tam cito a nobis ad vos redire festinat: instantiam vero ejus in litteris exigendis et haec epistola lituris quam versibus crebrior loquitur, commemorati exactoris nimiam festinationem scheda fecit. Nam pridie idus maias venit ad nos ut rescripta peteret, et idibus ante sextam dimitti obtinuit. Videte ergo utrum eum commendaverim, vel accusaverim hujusmodi testimonio. Forte enim, imo sine dubio laudabilis magis quam culpabilis judicabitur, qui a tenebris, quod in comparatione vestri luminis sumus, justissime refestinavit ad lucem suam. »

EPISTOLA XCV . Augustinus superiori epistolae respondens agit de praesentis vitae statu, necnon de qualitate corporis beatorum, deque membrorum officiis post resurrectionem. Dominis charissimis et sincerissimis, sanctis et desiderabilibus et venerabilibus fratribus, sub magistro Domino Jesu condiscipulis, PAULINO et THERASIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Cum vos fratres nostri conjunctissimi nobis, quos nobiscum desiderati desiderare, et salutati resalutare consuestis, assidue vident, non tam augentur bona nostra, quam consolantur mala. Nam ipsas causas et necessitates, et quantum valemus, devitare conamur, et tamen, nescio quomodo, credo pro meritis nostris, deesse non possunt: sed cum ad nos veniunt, et vident nos, fit quod scriptum est, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae jucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). Proinde ad istam laetitiam qua vobiscum est frater Possidius, cum ex ipso audieritis quam tristis eum causa compulerit, hoc me verissime dicere cognoscetis: et tamen si quisquam nostrum propter hoc solum iret trans mare, ut vestra praesentia frueretur, quid hac causa justius, quid posset dignius inveniri? Sed id vincula nostra non ferrent, quibus religati sumus infirmorum servire languoribus, nec eos praesentia corporali relinquere, nisi cum hoc cogunt tanto imperiosius, quanto periculosius aegrotando. Utrum exerceamur his, an potius plectamur, nescio, nisi quod non secundum peccata nostra facit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis (Psal. CII, 10), qui tanta solatia doloribus miscet, agitque mirabili medicina, ne amemus mundum, ne deficiamus in mundo.

2. Quaesivi abs te prioribus litteris, qualisnam tibi videatur futura aeterna vita sanctorum; sed bene mihi respondisti, etiam de praesentis vitae statu adhuc esse utique consulendum: nisi quod me consulere voluisti, quod aut mecum nescis, aut mecum scis, aut magis quam ego forsitan scis; quippe qui etiam verissime dixeris evangelicam mortem prius emoriendum, quam carnalem resolutionem voluntario praeveniamus excessu, non obitu, sed sententia recedentes ab hujus saeculi vita. Simplex haec actio, et nullo dubitationis aestu fluctuat, quod ita nos vivere oportere censemus in hac vita mortali, ut vitae immortali quodammodo coaptemur. Verum omnis quaestio, quae agentes quaerentesque conturbat homines, qualis ego sum, illa est, quonam modo vivendum sit, vel inter eos, vel propter eos qui nondum vivere moriendo noverunt, non resolutione corporis, sed quodam se a corporalibus illecebris avertentes mentis affectu. Plerumque enim videtur nobis quod nisi eis aliquantulum congruamus ad ea ipsa unde illos extrahi cupimus, nihil cum eis salubriter agere poterimus. Quod cum facimus, talium delectatio subrepit et nobis, ut saepe etiam loqui vana delectet, auremque praebere loquentibus, nec arridere tantum, sed etiam risu vinci ac solvi: ita pulvereis quibusdam, vel etiam luteis affectibus nostras animas aggravantes, laboriosius et pigrius levamus ad Deum, ut vivamus evangelicam vitam, moriendo evangelicam mortem. Quod si aliquando successerit, statim subjicietur, Euge, Euge; non ab hominibus; neque enim quisquam hominum sentit in alio talem mentis agnitionem; sed in quodam intus silentio, nescio unde clamatur, Euge, Euge. Propter hoc genus tentationis ab angelo colaphizatum se tantus Apostolus confitetur (II Cor. XII, 7). Ecce unde vita humana super terram tota tentatio est; quando et ibi homo tentatur, ubi quantum potest vitae coelestis similitudini coaptatur. 3. Quid dicam de vindicando, vel non vindicando? quandoquidem hoc totum ad eorum salutem proficere volumus, in quos vindicandum aut non vindicandum esse arbitramur. Quis etiam sit vindicandi modus, non solum pro qualitate vel quantitate culparum, verum etiam pro quibusdam viribus animorum, quid quisque sufferat, quid recuset, ne non solum non proficiat, sed etiam deficiat, quam profundum et latebrosum est! impendentem quoque vindictam metuentes, quae ab hominibus metuitur, nescio utrum plures correcti sunt, quam in deterius abierunt. Quid, cum saepe accidat, ut si in quemquam vindicaveris, ipse pereat; si inultum reliqueris, alter pereat? Ego in his quotidie peccare me fateor, et ignorare quando, quove modo custodiam id quod scriptum est, Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri timorem habeant (I Tim. V, 20); et quod scriptum est, Corripe eum inter te et ipsum solum (Matth. XVIII, 15); et quod scriptum est, Nolite ante tempus judicare, ut non judicemini (I Cor. IV, 5), neque enim hic addidit ante tempus; et quod scriptum est, Tu quis es, qui judicas alienum servum? Suo domino stat aut cadit: stabit autem; potens est enim Deus statuere illum (Rom. XIV, 4); unde confirmat de his se dicere, qui intus sunt: et rursus eos judicari jubet, cum dicit, Quid enim mihi de his, qui foris sunt judicare? Nonne de his, qui intus sunt, vos judicatis? Auferte malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 12, 13). Quod cum etiam faciendum videtur, quatenus fiat, quantae curae ac timoris est? ne forte contingat quod de illo ipso intelligitur in secunda ad eosdem Epistola cavendum admonere, ne majore tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Et ne quisquam hoc non multum curandum putaret, ibi ait, Ut non possideamur a satana: non enim ignoramus mentes ejus (II Cor. II, 7, 11). Quis in his omnibus tremor, mi Pauline, sancte homo Dei! quis tremor, quae tenebrae! Nonne putamus de his esse dictum: Timor et tremor venerunt supra me, et contexerunt me tenebrae; et dixi, Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. Verumtamen etiam in deserto ipso fortassis expertus sit quod adjungit: Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate et tempestate (Psal. LIV, 6 9). Nempe ergo tentatio est vita humana super terram (Job. VII, 1). 4. Quid, ipsa divina eloquia nonne palpantur potius quam tractantur a nobis, dum in multo pluribus quaerimus potius quid sentiendum sit, quam definitum aliquid fixumque sentimus? Et ea cautio cum sollicitudinis plena sit, multo melior est tamen, quam temeritas affirmandi. Nonne in multis, si non secundum carnem homo sapiat, quam mortem dicit esse Apostolus, magno scandalo erit ei qui adhuc secundum carnem sapit (Rom. VIII, 5, 6)? ubi et dicere quid sentias periculosissimum, et non dicere laboriosissimum, et aliud quam sentis dicere perniciosissimum est. Quid? cum ea quae non approbamus in eorum, qui intus sunt, sermone vel scriptis, putantesque id ad fraternae charitatis libertatem pertinere, judicium nostrum non occultamus, et hoc non benevolentia, sed invidia facere credimur, quantum peccatur in nos! et cum similiter eos qui nostras sententias reprehendunt, laedere potius velle quam corrigere suspicamur, quantum peccamus in alios! Certe hinc existunt inimicitiae plerumque etiam inter charissimas familiarissimasque personas, dum, supra quam scriptum est, unus pro altero inflatur adversus alterum (I Cor. IV, 6), et dum mordent et comedunt invicem, timendum est ne consumantur ab invicem (Gal. V, 15). Quis ergo dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 7)? Sive enim quia pericula, in quibus quisque versatur, graviora sunt quam inexperta, sive quia revera ita est, quaelibet pusillanimitas tempestasque deserti minus mihi videtur molesta, quam ea quae vel patimur, vel timemus in turbis. 5. Proinde multum approbo sententiam tuam, de hujus vitae statu esse agendum, vel potius cursu quam statu. Addo aliud, quia prius hoc requirendum atque tenendum est, quam illud, quale futurum sit, quo iste fert cursus. Inde ergo interrogavi quid sentias, quasi hujus vitae recta regula retenta atque servata jam securi simus, cum in tam multis, maximeque in his quae breviter, ut potui, commemoravi, periculosissime laborare me sentiam. Sed quia omnis haec ignorantia et difficultas hinc mihi videtur existere, quod in magna varietate morum, et animarum occultissimas voluntates atque infirmitates habentium, rem populi gerimus, non terreni atque Romani, sed Jerosolymitani coelestis, magis me libuit loqui tecum ex illo quod erimus, quam ex isto quod sumus. Ibi enim etsi nescimus quae bona futura sunt, non tamen de parva re certi sumus, quod ista mala ibi non erunt. 6. De agenda ergo ista temporali vita, eo modo, per quem veniendum est ad aeternam, novi concupiscentias carnales esse frenandas; tantumque remittendum in delectationes sensuum corporalium, quantum sustentandae hujusmodi agendaeque vitae satis est, omnesque molestias temporales, pro veritate Dei, et salute aeterna nostra et proximi, patienter fortiterque tolerandas. Novi etiam proximo ad hoc consulendum omni studio charitatis, ut istam vitam recte gerat propter aeternam. Praeponenda etiam nobis spiritualia carnalibus, incommutabilia mutabilibus, et haec omnia tanto magis minusve posse hominem, quanto magis minusve adjuvatur gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum. Cur autem ille sic, ille autem sic adjuvetur, vel non adjuvetur, nescio: id tamen Deum summa sibique nota aequitate facere scio. Propter illa vero quae supra commemoravi, quemadmodum vivendum sit cum hominibus, si quid tibi exploratum liquet, edoce me, obsecro. Sin et te ita ut me movent ista, confer ea cum aliquo mansueto cordis medico, sive illic inveneris abi degitis, sive cum Romam toto anniversarie pergitis, et quod per illum tibi loquentem, seu vobis colloquentibus Dominus aperuerit, scribe mihi. 7. De resurrectione autem corporum, membrorumque in illa incorruptione atque immortalitate futuris officiis, quoniam vicissim me interrogasti quid sentiam, audi breviter quod, si non satis erit, poterit, si Dominus adjuverit, latius disputari. Firmissime tenendum est, unde Scripturae sanctae verax et clara sententia est, visibilia ista corpora atque terrena quae nunc animalia dicuntur, spiritualia futura in resurrectione fidelium atque justorum. Porro spiritua is corporis qualitas inexperta nobis, quemadmodum vel comprehendi, vel insinuari possit, ignoro. Corruptio ibi certe nulla erit, ac per hoc nec isto quo nunc indigent corruptibili cibo, tunc indigebunt; nec tamen eum capere non poterunt, veraciterque consumere potestate, non necessitate. Alioquin nec Dominus eum post resurrectionem accepisset, qui nobis ita praebuit corporalis resurrectionis exemplum, ut hinc Apostolus dicat: Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit (I Cor. XV, 16) Qui cum membris omnibus appareret, eorumque officiis uteretur, loca etiam vulnerum demonstravit. Quas ego cicatrices, non ipsa vulnera semper accepi, et eas ipsas potestate, non necessitate. Cujus potestatis facilitatem tunc maxime ostendit, cum vel in alia forma se demonstravit, vel in domo discipulis constitutis, cum ostia clausa essent, verus apparuit (Luc. XXIV, 15-43, et Joan. XX, 14-29, et Marc. XVI, 12, 14). 8. Hinc oritur de Angelis quaestio, utrum habeant corpora suis officiis et concursationibus congrua, an tantummodo spiritus sint? si enim habere dixerimus, occurrit nobis: Qui facit Angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4). Si autem non habere dixerimus, plus habet scrupuli, quomodo scriptum sit eos corporeis hominum sensibus sine corpore praesentatos, hospitio susceptos, pedes eis lotos, edentibus et bibentibus ministratum (Gen. XVIII, 2-9, et XIX, 1-3). Facilius enim videri potest sic esse spiritus Angelos dictos, ut homines animas, sicut scriptum est cum Jacob in Aegyptum tot animas descendisse (Gen. XLVI, 2) [neque enim corpora non habebant], quam ut illa omnia sine corporibus gesta credantur. Deinde certa quaedam in Apocalypsi Angeli statura definitur (Apoc. X), in ea mensura quae nisi corporum esse non possit, ut quod hominibus apparuerit, non ad falsitatem, sed ad illam potestatem ac facilitatem spiritualium corporum referatur. Sed sive habeant Angeli corpora, sive quisquam possit ostendere quemadmodum corpora non habentes gerere illa omnia potuerint, in illa tamen civitate sanctorum, ubi etiam per Christum redempti a generatione hac, in aeternum conjungentur millibus Angelorum, voces corporales non latentes animos indicabunt; quia in illa societate divina nihil cogitationis proximo poterit occultari, sed erit consonans in Dei laude concordia, non solum spiritu, verum etiam spirituali corpore expressa: hoc mihi videtur. 9. Interim si quid congruentius veritati vel jam tenes, vel a doctoribus audire potueris, per te nosse studiosissime exspecto. Recense sanc epistolam meam, cui quoniam festinantissime te respondisse de diaconi festinatione causatus es, ideo non conqueror, sed potius commemoro, ut quod tunc omissum est, nunc reddatur Et de otio quippe christiano ad percipiendam vel disserendam christianam sapientiam quid sentias, et de otio quod putabam tuo, cujus mihi occupationes incredibiles nuntiatae sunt, require et vide quid a te scire quaesierim. ( Et alia manu. ) Memores nostri, felices vivite, magna gaudia et solatia nostra sancti Dei.

EPISTOLA XCVI . Augustinus Olympio, quem audierat provectum recens ad novam dignitatem (scilicet Magistri officiorum, quod ipsi munus post Stilichonis necem an. 408 collatum fuit), commendat impense causam Bonifacii Cataquensis episcopi, super possessione quadam Ecclesiae ab ipsius praedecessore non sine fraude comparata. Domino dilectissimo, et in Christi membris honorabiliter amplectendo filio OLYMPIO, AUGUSTINUS. 1. Quidquid sis secundum saeculi hujus cursum, nos tamen charissimo et sincerissimo conservo nostro Olympio christiano fidissime scribimus. Hoc enim tibi esse scimus omnigloria gloriosius, et omni sublimitate sublimius. Fama quippe ad nos pertulit, honorem te adeptum esse celsiorem; quae utrum vera esset, nondum apud nos fuerat confirmatum, cum haec scribendi provenit occasio. Sed quoniam novimus te a Domino didicisse non alta sapere, sed humilibus consentire, quolibet culmine provectus esses, non aliter quam soles litteras nostras te accepturum esse praesumimus, domine dilectissime, et in Christi membris honorabiliter amplectende fili. Temporali vero felicitate ad aeterna lucra te prudenter usurum minime dubitamus, ut quanto plus potes in hac terrena republica, tanto plus impendas coelesti illi, quae te in Christo peperit, civitati, quod tibi uberius rependatur in regione viventium, et in vera pace securorum ac sine fine manentium gaudiorum.

2. Sancti fratris et coepiscopi mei Bonifacii petitionem tuae rursus charitati commendo, ne forte nunc fieri possit quod ante non potuit. Cum enim posset sine ulla forsitan quaestione quod praecessor ejus, quamvis sub alieno nomine, comparaverat, et sub Ecclesiae nomine possidere jam coeperat, consequenter etiam ipse retinere; nolumus tamen, quoniam fisci debitor fuit, hunc scrupulum habere in conscientia. Neque enim fraus ista, quia fisco fiebat, ideo non fiebat. Et ille quidem Paulus, postquam episcopus factus est, renuntiaturus suis omnibus rebus propter immensum cumulum fiscalium debitorum, exacta quadam cautione, in qua certum ei pondus debebatur argenti, hos exiguos agellos, unde victum sustentaret, tanquam Ecclesiae comparavit, sub nomine tunc potentissimae domus, ut etiam ex ipsis, morem suum sequens, cum fisco non solveret, nullas exactorum molestias pateretur. Iste autem qui eidem Ecclesiae illo defuncto est ordinatus, timuit hos agros suscipere: et cum posset pro solis fiscalibus debitis, quae de memoratis possessiunculis ille contraxerat, imperiale beneficium po tulare, totum maluit confiteri, quod eas Paulus de argento proprio, cum esset fisco obnoxius, de hastario emerat; ut eas Ecclesia, si fieri potest, non occulta episcopi iniquitate, sed manifesta christiani imperatoris liberalitate possideat. Quod si fieri non potest, melius inopiae laborem servi Dei tolerant, quam ut necessariorum facultatem cum conscientia fraudis obtineant. 3. Ad hoc tuum suffragium petimus impartiri digneris: quia id quod primo impetratum est, noluit allegare, ne iterum supplicandi sibi intercluderet facultatem; non enim erat ad desiderata responsum. Nunc vero cum sis eadem benignitate qua soles, sed amplior potestate, non desperamus, adjuvante Domino, meritis tuis hoc facile posse concedi: cum etiamsi tuo nomine eadem loca peteres, et memoratae Ecclesiae ipse donares, quis reprehenderet, aut quis non maxime praedicaret petitionem tuam, non terrenae cupiditati, sed christianae pietati servientem? Domini Dei nostri misericordia te in Christo feliciorem tueatur, domine fili. EPISTOLA XCVII . Augustinus Olympio, ut tueatur leges de confringendis idolis et haereticis corrigendis, quae vivo Stilichone missae sunt in Africam; faciatque pro auctoritate et industria sua ut eas ex Imperatoris voluntate constitutas esse, adeoque post Stilichonis necem nihilominus vigore intelligant Ecclesiae inimici. Domino eximio et merito praestantissimo, multumque in Christi charitate honorando filio OLYMPIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Quamvis mox ut audivimus te merito sublimatum, cum ipsa fama nondum nobis certissima esset, nihil aliud de animo tuo credidimus erga Ecclesiam Dei, cujus te veraciter filium esse gaudemus, quam quod tuis litteris mox aperuisti; tamen etiam illis lectis, quibus ultro dignatus es, etiamsi pigri et cunctantes essemus, exhortationem benevolentissimam mittere ut instruente humilitate nostra, per religiosam obedientiam tuam, Dominus, cujus munere talis es, Ecclesiae suae jamjamque subveniat, majore fiducia tibi scribimus, domine eximie et merito praestantissime, multumque in Christi charitate honorande fili.

2. Et fratres quidem multi sancti collegae mei, graviter Ecclesia perturbata profecti sunt pene fugientes ad gloriosissimum comitatum, quos sive jam videris, sive litteras eorum ab urbe Roma opportunitatis cujusquam occasione acceperis: ego tamen licet nullum consilium cum eis communicare potuerim, non potui praetermittere per hunc fratrem et compresbyterum meum, qui urgente necessitate pro salute civis sui, etiam media hieme quomodocumque ad illas partes venire compulsus est, et salutare et admonere charitatem tuam quam habes in Christo Jesu Domino nostro, ut opus tuum bonum diligentissima acceleretur instantia, quo noverint inimici Ecclesiae leges illas, quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone in Africam missae sunt, ex voluntate Imperatoris piissimi et fidelissimi constitutas; quo nesciente vel nolente factum sive dolose jactant, sive libenter putant, atque hinc animos imperitorum turbulentissimos reddunt, nobisque periculose ac vehementer infestos. 3. Hoc autem quod petendo vel suggerendo admoneo praestantiam tuam, non dubito omnium per Africam collegarum meorum fieri voluntate; arbitrorque quacumque primitus exorta occasione facillime posse ac debere maturari, ut noverint, sicut dixi, homines vani, quorum et adversantium salutem requirimus, leges quae pro Christi Ecclesia missae sunt, magis Theodosii filium quam Stilichonem curasse mittendas. Propterea quippe memoratus presbyter harum perlator, cum de regione sit Milevitana, ab episcopo suo venerabili fratre meo Severo, qui tuam mecum sincerissimam Dilectionem multum salutat, per Hipponem-Regium, ubi ego sum, transire jussus est; quia cum forte simul essemus in magnis Ecclesiae tribulationibus et perturbationibus, quaerebamus occasionem scribendi ad Eximietatem tuam, et non inveniebamus. Jam quidem unam epistolam miseram in negotio sancti fratris et collegae mei Bonifacii episcopi Cataquensis; sed nondum ad nos pervenerant graviora, quae nos vehementius agitarent: quibus comprimendis vel corrigendis quemadmodum meliore secundum Christi viam consilio succurratur, commodius episcopi qui propterea navigaverunt, cum tanta benignitate tui cordis acturi sunt, qui potuerunt communi consilio diligentius deliberatum aliquid ferre, quantum temporis permittebat angustia. Illud tamen quo animum clementissimi et religiosissimi principis erga Ecclesiam provincia noverit, nullo modo esse differendum, sed etiam antequam episcopos qui profecti sunt, videas, quamprimum tua praestantissima pro Christi membris in tribulatione maxima constitutis vigilantia potuerit, accelerandum suggero, peto, obsecro, flagito. Neque enim parvum in his malis solatium Dominus obtulit, quod te voluit multo amplius posse quam poteras, quando jam de tuis multis ac magnis operibus bonis gaudebamus. 4. Multum sane de quorumdam, neque paucorum fide firma et stabili gratulamur qui ex occasione legum ipsarum ad Christianam religionem vel catholicam pacem conversi sunt; pro quorum salute sempiterna nos in hac temporali etiam periclitari delectat. Propterea enim maxime ab hominibus nimium dureque perversis, nunc inimicitiarum graviores impetus sustinemus, quos nonnulli eorum nobiscum patientissime sustinent: sed plurimum infirmitati metuimus, donec discant et valeant adjuvante misericordissima gratia Domini, saeculum praesens et hominum diem robore cordis valentiore contemnere. Commonitorium quod misi fratribus episcopis, si, ut puto, nondum ibi sunt, ab Eximietate tua illis tradatur, cum venerint. Tantam quippe tui sincerissimi pectoris habemus fiduciam, ut, adjuvante Domino Deo nostro, non solum impertitorem auxilii te velimus, verum etiam consilii participem.

EPISTOLA XCVIII . Augustinus Bonifacio episcopo, respondens qui fiat ut infantibus in Baptismo prosit parentum fides, cum post Baptismum non noceat illis parentum impietas; deinde quomodo susceptores in Baptismo respondeant illos credere, cum parvuli revera non credant, et incertum sit an sint credituri. BONIFACIO coepiscopo, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Quaeris a me, utrum parentes baptizatis parvulis suis noceant, cum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur. Et si non nocent, quomodo eis prosit, cum baptizantur, parentum fides quorum eis non potest obesse perfidia. Ubi respondeo, tantam illius Sacramenti, hoc est Baptismi salutaris, esse virtutem in sancta compage corporis Christi, ut semel generatus per aliorum carnalem voluptatem, cum semel regeneratus fuerit per aliorum spiritualem voluntatem, deinceps non possit vinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua voluntate consentit. Et anima enim patris mea est, inquit, et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4): non autem peccat ipsa, cum parentes ei omnino nescienti, vel quilibet alius adhibet sacrilegia daemoniorum. Sed ideo ex Adam traxit quod Sacramenti illius gratia solveretur, quia nondum erat anima separatim vivens, id est altera anima de qua diceretur, Et anima patris mea est, et anima filii mea est. Jam itaque cum homo in seipso est, ab eo qui genuit alter effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius. Traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo et in illo a quo traxit, quando quod traxit admissum est. Non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria vita vivente jam est unde dicatur, Anima quae peccaverit, ipsa morietur.

2. Ut autem possit regenerari per officium voluntatis alienae, cum offertur consecrandus, facit hoc unus Spiritus, ex quo regeneratur oblatus. Non enim scriptum est, Nisi quis renatus fuerit ex parentum voluntate, aut ex offerentium vel ministrantium fide; sed, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto (Joan. III, 5). Aqua igitur exhibens forinsecus sacramentum gratiae, et Spiritus operans intrinsecus beneficium gratiae, solvens vinculum culpae, reconcilians bonum naturae, regenerant hominem in uno Christo, ex uno Adam generatum. Regenerans ergo Spiritus in majoribus offerentibus, et parvulo oblato renatoque communis est: ideo per hanc societatem unius ejusdemque Spiritus prodest offerentium voluntas parvulo oblato. Quando autem in parvulum majores peccant, offerentes eum atque obligare conantes daemonum sacrilegis vinculis, non est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere communem. Non enim sic communicatur culpa per alterius voluntatem, quemadmodum communicatur gratia per sancti Spiritus unitatem. Potest enim et in hoc et in illo homine esse unus Spiritus sanctus, etiamsi invicem nesciant per quem sit utriusque gratia communis. Non autem potest spiritus hominis esse et hujus et illius, per quem peccante altero, et altero non peccante, sit tamen culpa communis. Ac per hoc potest parvulus semel ex parentum carne generatus Dei Spiritu regenerari, ut ex illis obligatio contracta solvatur. Non potest autem semel Dei Spiritu regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio quae soluta est, iterum contrahatur. Et ideo semel perceptam parvulus Christi gratiam non amittit, nisi propria impietate, si aetatis accessu tam malus evaserit. Tunc enim etiam propria incipiet habere peccata, quae non regeneratione auferantur, sed alia curatione sanentur. 3. Verumtamen recte dicuntur parentes, vel quicumque majores, filios seu quoslibet parvulos baptizatos daemoniorum sacrilegiis obligare conantes, spiritualiter homicidae. Nam in illis quidem interfectionem non faciunt, sed quantum in ipsis est, interfectores fiunt. Recte illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur, Nolite occidere parvulos vestros: dicit enim et Apostolus, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19); non quia ille exstingui potest, sed quantum in ipsis est, exstinctores ejus merito dicuntur, qui sic agunt ut exstinctum velint. Isto sensu recte intelligi potest quod scripsit beatissimus Cyprianus in epistola de Lapsis, cum eos qui tempore persecutionis idolis immolaverant arguens: Ac ne quid deesset, inquit, ad criminis cumulum, infantes quoque parentum manibus impositi vel attrectati, amiserunt parvuli quod in primo statim nativitatis exordio fuerant consecuti. Amiserunt, dixit, quantum attinuit ad illorum scelus, a quibus amittere coacti sunt. Amiserunt in eorum mente ac voluntate, qui in illos tantum facinus commiserunt. Nam si in seipsis amisissent, remansissent utique divina sententia sine ulla defensione damnandi. Quod si sanctus Cyprianus arbitraretur, non eorum defensionem continuo subjiceret, dicens: Nonne illi, cum judicii dies venerit, dicent, Nos nihil fecimus, nec derelicto cibo et poculo Domini, ad profana contagia sponte properavimus; perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas: illi nobis Ecclesiam matrem, illi patrem Dominum negaverunt, ut dum parvi et improvidi, et tanti facinoris ignari per alios ad consortium criminis jungimur, aliena fraude caperemur? Hanc defensionem non subnecteret, nisi justissimam crederet et in Dei judicio parvulis profuturam. Si enim vere dicitur, Nos nihil lecimus; Anima quae peccaverit, ipsa morietur, nec illi peribunt sub Dei justo judicio, quos parentes suo scelere quantum ad seipsos attinet, perdiderunt. 4. Illud vero quod in eadem commemoratur epistola, quamdam parvulam turbatis in fugam parentibus, nutrici derelictam, atque ab eadem nutrice daemonum sacrilegiis impactam, postea in ecclesia illatam sibi Eucharistiam miris motibus respuisse, ideo mihi videtur divinitus factum, ne majores putarent nihil se in parvulos in illa iniquitate peccare, sed potius intelligerent, per illum significantem quodammodo gestum corporis eorum qui loqui non poterant, se mirabibter admoneri quid ipsi facere deberent, qui post tantum illud nefas sacramentis salutaribus irruebant unde se utique poenitendo abstinere deberent. Nec cum tale ali quid divina providentia per infantulos agit, ipsos id agere scientia vel ratione credendum est. Neque enim quia cujusdam prophetae dementiam Deus voluit etiam asina loquente coercere (Num. XXII, 28), ideo admiranda est asinorum sapientia. Porro si per animal irrationale sonuit aliquid homini simillimum, quod miraculo divino, non cordi asinino tribuendum sit; ita potuit Omnipotens per infantis animam, non ubi ratio nulla erat, sed ubi adhuc sopita erat, gestu corporis ejus ostendere quid illi, qui et in se et in parvulos suos peccaverant, curare deberent. Caeterum cum infans non redeat in parentem, ut cum illo et in illo unus homo sit, sed omnino alter sit, habens carnem suam et animam suam, Anima quae peccaverit, ipsa morietur. 5. Nec illud te moveat, quod quidam non ea fide ad Baptismum percipiendum parvulos ferunt, ut gratia spirituali ad vitam regenerentur aeternam, sed quod eos putant hoc remedio temporalem retinere vel recipere sanitatem. Non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur. Celebrantur enim per eos necessaria ministeria, et verba sacramentorum, sine quibus consecrari parvulus non potest. Spiritus autem ille sanctus qui habitat in sanctis, ex quibus una illa columba deargentata charitatis igne conflatur, agit quod agit etiam per servitutem, aliquando non solum simpliciter ignorantium, verum etiam damnabiliter indignorum. Offeruntur quippe parvuli ad percipiendam spiritualem gratiam, non tam ab eis quorum gestantur manibus (quamvis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt), quam ab universa societate sanctorum atque fidelium. Ab omnibus namque offerri recte intelliguntur, quibus placet quod offeruntur, et quorum sancta atque individua charitate ad communicationem sancti Spiritus adjuvantur. Tota hoc ergo mater Ecclesia, quae in sanctis est, facit, quia tota omnes, tota singulos parit. Nam si christiani baptismi sacramentum, quando unum atque idipsum est, etiam apud haereticos valet et sufficit ad consecrationem, quamvis ad vitae aeternae participationem non sufficiat; quae consecratio reum quidem facit haereticum extra Domini gregem habentem dominicum characterem, corrigendum tamen admonet sana doctrina, non iterum similiter consecrandum: quanto potius in catholica Ecclesia etiam per stipulae ministerium frumenta purganda portantur, ut ad massae societatem mediante area perducantur? 6. Illud autem nolo te fallat, ut existimes reatus vinculum ex Adam tractum, aliter non posse disrumpi, nisi parvuli ad percipiendam Christi gratiam a parentibus offerantur: sic enim scribens dicis, Ut sicut parentes fuerunt auctores ad eorum poenam, per fidem parentum identidem justificentur: cum videas multos non offerri a parentibus, sed etiam a quibuslibet extraneis, sicut a dominis servuli aliquando offeruntur. Et nonnunquam mortuis parentibus suis parvuli baptizantur, ab eis oblati qui illis hujusmodi misericordiam praebere potuerunt. Aliquando etiam quos crudeliter parentes exposuerunt nutriendos a quibuslibet, nonnunquam a sacris virginibus colliguntur, et ab eis offeruntur ad Baptismum; quae certe proprios filios nec habuerunt ullos, nec habere disponunt: ac per hoc nihil aliud hic fieri vides, nisi quod in Evangelio scriptum est, cum Dominus interrogasset quis illi a latronibus sauciato, et semivivo in via derelicto proximus fuisset; responsum est enim, Qui in illum fecit misericordiam (Luc. X, 37). 7. Difficillimam sane quaestionem tibi proposuisse visus es, in extremo inquisitionis tuae, ea videlicet intentione qua soles vehementer cavere mendacium. Si constituam, inquis, ante te parvulum, et interrogem utrum cum creverit futurus sit castus, vel fur non sit futurus; sine dubio respondebis: Nescio. Et utrum in eadem parvula aetate constitutus, cogitet aliquid boni vel mali; dices: Nescio. Si itaque de moribus ejus futuris nihil audes certi promittere, et de ejus praesenti cogitatione; quid est illud quod quando ad Baptismum offeruntur, pro eis parentes tanquam fidedictores respondent, et dicunt illos facere quod illa aetas cogitare non potest, aut si potest, occultum est? Interrogamus enim eos a quibus offeruntur, et dicimus: Credit in Deum? De illa aetate, quae utrum sit Deus ignorat, respondent: Credit; et ad caetera sic respondetur singula quae quaeruntur. Unde miror parentes in istis rebus tam fidenter pro parvulo respondere, ut dicant eum tanta bona facere quae ad horam qua baptizatur, baptizator interrogat, tamen eadem hora si subjiciam, Erit castus qui baptizatur, aut non erit fur? nescio utrum audet dicere aliquis, Aliquid horum erit, aut non erit, sicut mihi sine dubitatione respondet quod credat in Deum, et quod se convertat ad Deum. Deinde scripta tua concludens, adjungis et dicis: Ad istas ergo quaestiones peto breviter respondere digneris, ita ut non mihi de consuetudine praescribas, sed rationem reddas. 8. His litteris tuis lectis et relectis, et quantum temporis angustiae sinebant consideratis, recordatus sum Nebridium amicum meum, qui cum esset rerum obscurarum ad doctrinam pietatis maxime pertinentium diligentissimus et acerrimus inquisitor, valde oderat de quaestione magna responsionem brevem. Et quisquis hoc poposcisset, aegerrime ferebat, eumque, si ejus persona pateretur, vultu indignabundus et voce cohibebat, indignum deputans qui talia quaereret, cum de re tanta quam multa dici possent deberentque nesciret. Sed ego tibi non similiter, ut solebat ille, succenseo: es enim episcopus multis curis occupatus, ut ego; unde nec tibi facile vacat prolixum aliquid legere, nec mihi scribere. Nam ille tunc adolescens, qui talia breviter nolebat audire, et de multis in nostra sermocinatione quaerebat, ab otioso quaerebat otiosus: tu vero cogitans nunc quis et a quo ista flagites, breviter de re tanta respondere me jubes. Ecce facio quantum possum; Dominus adjuvet ut quod postulas possim. 9. Nempe saepe ita loquimur, ut Pascha propinquante dicamus crastinam vel perendinam Domini passionem, cum ille ante tam multos annos passus sit, nec omnino nisi semel illa passio facta sit. Nempe ipso die dominico dicimus, Hodie Dominus resurrexit; cum ex quo resurrexit tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundum illorum, quibus haec gesta sunt, similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipse dies qui non est ipse, sed revolutione temporis similis ejus, et dicatur illo die fieri, propter sacramenti celebrationem, quod non illo die, sed jam olim factum est? Nonne semel immolatus est Christus in seipso, et tamen in sacramento non solum per omnes Paschae solemnitates, sed omni die populis immolatur, nec utique mentitur qui interrogatus eum responderit immolari? Si enim sacramenta quamdam similitudinem earum rerum quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta non essent. Ex hac autem similitudine plerumque etiam ipsarum rerum nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quemdam modum sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides est Nihil est autem aliud credere, quam fidem habere. Ac per hoc cum respondetur parvulus credere, qui fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet sacramenti. Sicut de ipso Baptismo Apostolus, Consepulti, inquit, sumus Christo per Baptismum in mortem (Rom. VI, 4). Non ait, Sepulturam significavimus; sed prorsus ait, Consepulti sumus. Sacramentum ergo tantae rei nonnisi ejusdem rei vocabulo nuncupavit. 10. Itaque parvulum, etsi nondum fides illa quae in credentium voluntate consistit, jam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit. Nam sicut credere respondetur, ita etiam fidelis vocatur, non rem ipsa mente annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo. Cum autem homo sapere coeperit, non illud sacramentum repetet, sed intelliget, ejusque veritati consona etiam voluntate coaptabitur. Hoc quandiu non potest, valebit sacramentum ad ejus tutelam adversus contrarias potestates; et tantum valebit ut si ante rationis usum ex hac vita emigraverit, per ipsum sacramentum commendante Ecclesiae charitate, ab illa condemnatione, quae per unum hominem intravit in mundum (Id. V, 12), christiano adjutorio liberetur. Hoc qui non credit, et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etsi habeat fidei sacramentum; longeque melior est illo parvulus, qui etiamsi fidem nondum habeat in cogitatione, non ei tamen obicem contrariae cogitationis opponit, unde sacramentum ejus salubriter percipit. Respondi, sicut existimo, quaestionibus tuis, quantum attinet ad minus capace, et ad contentiosos, non satis; quantum autem ad pacatos et intelligentes, plus forte quam sat est. Nec tibi ad excusationem meam objeci firmissimam consuetudinem, sed saluberrimae consuetudinis reddidi quam potui rationem. EPISTOLA XCIX . Ex Romanorum calamitate susceptum animo dolore commiserationemque significat. Religiosissimae atque in Christi membris merito sancteque laudabili famulae Dei ITALICAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Tres epistolas tuae Benignitatis acceperam, cum ista rescripsi. Unam quae adhuc meas litteras exigebat, alteram quae ad te jam pervenisse indicabat, tertiam quae benevolentissimam pro nobis curam tuam etiam de domo clarissimi et egregii juvenis Juliani, quae nostris adhaeret parietibus, continebat. Qua accepta continuo respondere non distuli, quia procurator Eximietatis tuae cito se Romam posse mittere, scripsit: cujus litteris graviter contristati sumus, quod ea quae illic in Urbe vel circa Urbem geruntur, non nobis insinuare curavit, ut certum apud nos fieret quod incertae famae credere nolebamus. Fratrum quippe litteris ante transmissis, quamvis molesta et dura, multo tamen leviora nuntiata sunt. Plus sane quam dici potest miratus sum, quod nec tanta occasione hominum tuorum fratres sancti episcopi scripserint, nec epistola tua quidquam nobis de tantis tribulationibus vestris insinuaverit; quae utique per viscera charitatis et nostrae sunt; nisi forte faciendum non putasti, quod nihil prodesse duxisti, aut nos tuis litteris moestificari noluisti. Prodest aliquid, quantum ego arbitror, etiam ista cognoscere. Primo, quia injustum est gaudere velle cum gaudentibus, et flere non velle cum flentibus (Rom. XII, 15): deinde, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Id. V, 3-5).

2. Absit itaque ut recusemus audire etiam quae amara et tristia sunt erga charissimos nostros. Nescio quo enim modo minus fit quod patitur unum membrum, si compatiuntur alia membra (I Cor. XII, 26). Nec ipsa mali relevatio fit per communionem cladis, sed per solatium charitatis, ut quamvis alii ferendo patiuntur, alii cognoscendo compatiuntur, communis sit tamen tribulatio, quibus probatio, spes, dilectio, spiritusque communis est. Omnes autem nos Dominus consolatur, qui et haec temporalia mala praedixit, et post haec bona aeterna promisit: nec debet cum praeliatur infringi, qui vult post praelium coronari, vires illo subministrante certantibus, qui praeparat ineffabilia dona victoribus. 3. Rescripta illa nostra non tibi ad nos auferant scribendi fiduciam, praesertim quia timorem nostrum non improbabili defensione lenistri. Parvulos tuos resalutamus, et in Christo tibi grandescere optamus, qui jam in hac aetate cernunt quam sit amor hujus saeculi periculosus et noxius; atque utinam cum magna et dura quatiuntur, parva et flexibilia corrigantur. De domo illa quid dicam, nisi benignissimae tuae curae gratias agam? Nam eam, quam dare possumus, nolunt; quam volunt autem, dare non possumus. Neque enim sicut falso audierunt, a decessore meo relicta est Ecclesiae, sed inter antiqua ejus praedia possidetur et antiquae alteri ecclesiae sic cohaeret, quemadmodum ista de qua agitur, alteri.

EPISTOLA C . Augustinus Donato proconsuli Africae, ut Donatistas coerceat, non occidat. Domino eximio meritoque honorabili insigniterque laudabili filio DONATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Nollem quidem in his afflictationibus esse Africanam Ecclesiam constitutam, ut terrenae ullius potestatis indigeret auxilio. Sed quia, sicut Apostolus dicit, Non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1); procul dubio, cum per vos sincerissimos Catholicae matris filios eidem subvenitur, auxilium nostrum in nomine Domini est, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 2). Quis enim non sentiat in tantis malis non parvam nobis consolationem divinitus missam, cum tu vir talis et Christi nominis amantissimus, proconsularibus es sublimatus insignibus, ut ab sceleratis et sacrilegis ausibus inimicos Ecclesiae bonae tuae voluntati potestas sociata cohiberet, domine eximie meritoque honorabilis insigniterque laudabilis fili? Denique unum solum est quod in tua justitia pertimescimus, ne forte, quoniam quidquid mali contra christianam societatem ab hominibus impiis ingratisque committitur, profecto gravius est et atrocius quam si in alios talia committantur, tu quoque pro immanitate facinorum, ac non potius pro lenitatis christianae consideratione censeas coercendum; quod te per Jesum Christum ne facias obsecramus. Neque enim vindictam de inimicis in hac terra requirimus, aut vero ad eas angustias animi nos debent coarctare quae patimur, ut obliviscamur quid nobis praeceperit, pro cujus veritate ac nomine patimur: diligimus inimicos nostros et oramus pro eis. Unde ex occasione terribilium judicum ac legum, ne in aeterni judicii poenas incidant, corrigi eos cupimus, non necari; nec disciplinam circa eos negligi volumus, nec suppliciis quibus digni sunt exerceri. Sic igitur eorum peccata compesce, ut sint quos poeniteat peccasse.

2. Quaesumus igitur ut cum Ecclesiae causas audis, quamlibet nefariis injuriis appetitam vel afflictam esse cognoveris, potestatem occidendi te habere obliviscaris, et petitionem nostram non obliviscaris. Non tibi vile sit, neque contemptibile, fili honorabiliter dilectissime, quod vos rogamus ne occidantur, pro quibus Dominum rogamus ut corrigantur. Excepto etiam quod a perpetuo proposito recedere non debemus vincendi in bono malum; illud quoque prudentia tua cogitet, quod causas ecclesiasticas insinuare vobis nemo praeter ecclesiasticos curat. Proinde, si occidendos in his sceleribus homines putaveritis, deterrebitis nos ne per operam nostram ad vestrum judicium aliquid tale perveniat: quo comperto illi in nostram perniciem licentiore audacia grassabuntur, necessitate nobis impacta et indicta, ut etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos vestris judiciis ingeramus. Hanc admonitionem, petitionem, obsecrationem meam ne, quaeso, aspernanter accipias. Neque enim te arbitror non recolere, magnam me ad te et multo quam nunc es altius sublimatum etiamsi episcopus non essem, fiduciam tamen habere potuisse. Cito interim per edictum Excellentiae tuae noverint haeretici Donatistae, manere leges contra errorem suum latas, quas jam nihil valere arbitrantur et jactant, ne vel sic nobis parcere aliquatenus possint. Plurimum autem labores et pericula nostra, quo fructuosa sint, adjuvabis, si eorum vanissimam et impiae superbiae plenissimam sectam non ita cures imperialibus legibus comprimi, ut sibi vel suis videantur qualescumque molestias pro veritate atque justitia sustinere: sed eos, cum hoc abs te petitur, rerum certarum manifestissimis documentis apud Acta vel Praestantiae tuae vel minorum judicum convinci atque instrui patiaris, ut et ipsi qui te jubente attinentur, duram, si fieri potest, flectant in melius voluntatem, et ea caeteris salubriter legant. Onerosior est quippe quam utilior diligentia, quamvis ut magnum deseratur malum, et magnum teneatur bonum, cogi tantum homines, non doceri.