Epistolae (ed. Migne)/XIV

E Wikisource
QUARTA CLASSIS.Epistolae 221-243
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 Epistolae 221-243

14[recensere]

QUARTA CLASSIS. Epistolae a S. Augustino episcopo scriptae, quarum tempus minus compertum est.

EPISTOLA CCXXXII . Madaurenses idololatras ad veram religionem hortatur, terrorem incutiens denuntiatione judicii extremi, quod venturum esse persuadet; quippe cum caetera de christiana religione in Scripturis praedicta jam evenerint: et demum perstringit mysterium Trinitatis et Incarnationis.

Dominis praedicabilibus, et dilectissimis fratribus MADAURENSIBUS, quorum per fratrem Florentinum epistolam accepi, AUGUSTINUS. 1. Si forte illi qui inter vos catholici christiani sunt, talia mihi scripta miserunt, hoc tantum miror, quod non suo potius quam ordinis nomine. Si autem revera omnes aut prope omnes ordinis viri ad me dignati estis litteras dare, miror quod patri, et in Domino salutem scripsistis; quorum mihi superstitiosus cultus idolorum, contra quae idola facilius templa vestra quam corda clauduntur, vel potius quae idola non magis in templis quam in vestris cordibus includuntur, cum magno est dolore notissimus: nisi forte jam de salute ipsa, quae in Domino est, per quem me salutare voluistis, tandem prudenti consideratione cogitatis. Nam si non ita est, quaeso vos, quid laesi, quid offendi benevolentiam vestram, ut me titulo epistolae vestrae irridendum potius quam honorandum esse putaretis, domini praedicabiles, et dilectissimi fratres?

2. Quod enim scripsistis, Patri Augustino, in Domino aeternam salutem, cum legerem, tanta spe subito erectus sum, ut crederem vos ad ipsum Dominum, et ad ipsam aeternam salutem aut jam esse conversos, aut per nostrum ministerium desiderare converti. Sed ubi legi caetera, refriguit animus meus: quaesivi tamen ab epistolae perlatore utrum jam vel essetis christiani, vel esse cuperetis. Cujus responsione posteaquam comperi nequaquam vos esse mutatos, gravius dolui quod Christi nomen, cui jam totum orbem subjectum esse conspicitis, non solum a vobis repellendum, sed etiam in nobis irridendum esse credidistis. Non enim potui cogitare alterum Dominum, secundum quem posset episcopus pater a vobis vocari, praeter Dominum Christum: et si esset hinc aliqua de interpretatione vestrae sententiae dubitatio, subscriptione epistolae tolleretur, ubi aperte posuistis, Optamus te, domine, in Deo et Christo ejus, per multos annos semper in clero tuo gaudere. Quibus omnibus perlectis atque discussis, quid mihi aliud occurrere potuit, aut cuilibet homini potest, nisi aut veridico aut fallaci scribentium animo haec esse conscripta? Sed si veridico animo ista scribitis, quis vobis ad hanc veritatem interclusit viam? quis aspera dumeta substravit? quis rupium praerupta inimicus opposuit? postremo quis basilicae januam ingredi cupientibus clausit, ut in eodem Domino per quem nos salutatis, eamdem salutem nobiscum habere nolitis? Si autem fallaciter atque irridenter haec scribitis, itane tandem mihi negotia vestra curanda imponitis, ut nomen ejus per quem aliquid possum, audeatis non veneratione debita attollere, sed insultatione adulatoria ventilare? 3. Sciatis me, charissimi, cum ineffabili pro vobis tremore cordis haec dicere: novi enim quanto graviorem et perniciosiorem causam sitis habituri apud Deum, si frustra vobis haec dixero. Omnia quae praeteritis temporibus erga humanum genus majores nostri gesta esse meminerunt, nobisque tradiderunt; omnia etiam quae nos videmus, et posteris tradimus, quae tamen pertinent ad veram religionem quaerendam et tenendam, divina Scriptura non tacuit; sed ita omnino cuncta transeunt, ut transitura esse praedicta sunt. Videtis certe populum Judaeorum avulsum a sedibus suis, per omnes fere terras disseminatum atque diffusum: et origo ejusdem populi, et incrementa, et regni amissio, et per cuncta dispersio, sicut praedicta, ita facta sunt. Videtis certe ex ipso populo verbum Dei legemque prodeuntem per Christum, qui ex illis mirabiliter natus est, omnium gentium fidem occupasse atque tenuisse: ita haec omnia praenuntiata legimus, ut videmus. Videtis certe multos praecisos a radice christianae societatis, quae per Sedes Apostolorum et successiones episcoporum certa per orbem propagatione diffunditur, de sola figura originis, sub christiano nomine, quasi arescentia sarmenta gloriari, quas haereses et schismata nominamus: praevisa, praedicta, scripta sunt omnia. Videtis certe simulacrorum templa partim sine reparatione collapsa, partim diruta, partim clausa, partim in usus alios commutata; ipsaque simulacra vel confringi, vel incendi, vel includi, vel destrui: atque ipsas hujus saeculi potestates, quae aliquando pro simulacris populum christianum persequebantur, victas et domitas, non a repugnantibus, sed a morientibus Christianis, et contra eadem simulacra pro quibus Christianos occidebant, impetus suos legesque vertisse, et imperii nobilissimi eminentissimum culmen ad sepulcrum piscatoris Petri, submisso diademate, supplicare. 4. Haec omnia Scripturae divinae, quae in manus omnium jam venerunt, ante longissima tempora futura esse testatae sunt. Haec omnia tanto robustiore fide laetamur fieri, quanto majore auctoritate praedicata esse in sanctis Litteris invenimus. Numquidnam, obsecro vos, numquidnam solum judicium Dei, quod inter fideles atque infideles futurum esse in eisdem Litteris legimus, cum illa omnia sicut praedicta sunt venerint; numquidnam solum judicium Dei venturum non esse putabimus? Imo vero veniet, sicut illa omnia venerunt. Nec quisquam erit homo nostrorum temporum, qui se in illo judicio de sua possit infidelitate defendere; cum Christum cantet et justus ad aequitatem, et perjurus ad fraudem, et rex ad imperium, et miles ad pugnam, et maritus propter regimen, et uxor propter obsequium, et pater propter praeceptum, et filius propter obedientiam, et dominus propter dominationem, et servus propter famulatum, et humilis ad pietatem, et superbus ad aemulationem, et dives ut porrigat, et pauper ut sumat, et ebriosus ad phialam, et mendicus ad januam, et bonus ut praestet, et malus ut fallat; et christianus venerator, et paganus adulator, omnes Christum cantant, et qua voluntate atque ore cantent, eidem ipsi quem cantant rationem sine dubio reddituri sunt. 5. Est quiddam invisibile, ex quo Creatore principio sunt omnia quae videmus, summum, aeternum, incommutabile et nulli effabile nisi tantum sibi. Est quiddam, quo se ipsa summitas majestatis narrat et praedicat, non impar gignenti atque narranti Verbum, quo ille qui Verbum gignit, ostenditur. Est quaedam sanctitas, omnium quae sancta fiunt sanctificatrix, ipsius incommutabilis Verbi per quod narratur illud principium, et ipsius principii quod pari se Verbo narrat, inseparabilis et indivisa communio. Quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum, et dicendo non dicere; quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri, eoque contuitu beatitudinem ducere, atque in id quod intuetur deficiens quodammodo se oblivisci, et pergere in illud cujus visio nobis invisibilis est, quod est immortalitate indui, et obtinere aeternam salutem, per quam me salutare dignamini? Quis hoc possit, nisi qui omnes superbiae suae toros inanes, peccata sua confitens, complanaverit, seque substraverit mitem atque humilem ad excipiendum Deum doctorem? 6. Quoniam ergo a vanitate superbiae prius ad humilitatem deponendi sumus, ut inde surgentes solidam celsitudinem teneamus; non potuit hoc nobis tanto magnificentius, quanto blandius inspirari, ut nostra ferocitas non vi, sed persuasione sedaretur, nisi verbum illud, per quod se Angelis indicat Deus Pater, quod Virtus et Sapientia ejus est, quod corde humano visibilium rerum cupiditate caecato videri non poterat, personam suam in homine agere atque ostendere dignaretur, ut magis homo timeret extolli fastu hominis, quam humiliari exemplo Dei. Itaque non Christus regno terreno decoratus, nec Christus terrenis opibus dives, nec Christus illa terrena felicitate praefulgens; sed Christus crucifixus, per totum terrarum orbem praedicatur. Quod riserunt prius populi superborum, et adhuc rident reliquiae: crediderunt autem prius pauci, nunc populi; quia tunc ad fidem paucorum, et contra irrisionem populorum, cum Christus crucifixus praedicaretur, claudi ambulabant, muti loquebantur, surdi audiebant, caeci videbant, mortui resurgebant. Sic tandem animadvertit terrena superbia, nihil in ipsis terrenis esse potentius humilitate divina (I Cor. I, 23-25), ut etiam saluberrima humilitas humana, contra insultantem sibi superbiam, divinae imitationis patrocinio tueretur. 7. Expergiscimini aliquando, fratres mei, et parentes mei Madaurenses; hanc occasionem scribendi vobis Deus mihi obtulit. Quantum potui quidem in negotio fratris Florentini, per quem litteras misistis, sicut Deus voluit, adfui et adjuvi; sed tale negotium erat, quod etiam sine opera mea facile peragi posset: prope omnes enim domus ipsius homines, qui apud Hipponem sunt, noverunt Florentinum, et multum ejus orbitatem dolent. Sed epistola mihi a vobis missa est, ut non impudens esset epistola mea, cum, occasione a vobis accepta, idolorum cultoribus de Christo aliquid loqueretur. Sed obsecro vos, si eum non inaniter in ea epistola nominastis, ut non inaniter vobis ista scripserim. Si autem me irridere voluistis, timete illum quem prius judicatum irrisit superbus orbis terrarum, et nunc judicem subjectus exspectat: erit enim testis affectus in vos cordis mei, per hanc, quantum potui paginam expressus; erit testis vobis in judicio ejus qui credentes sibi confirmaturus est, et incredulos confusurus. Deus unus et verus vos ab omni hujus saeculi vanitate liberatos convertat ad se, domini praedicabiles, et dilectissimi fratres.

EPISTOLA CCXXXIII . Augustinus Longiniano pagano philosopho, provocans illum ad scribendum quonam modo Deum colendum credat, quidve de Christo sentiat.

LONGINIANO AUGUSTINUS.

Solere aiunt quemdam veterum dicere, quibus satis persuasum esset ut nihil mallent se esse quam viros bonos, his reliquam facilem esse doctrinam. Hanc sententiam (nam, si rite recolo, Socratica est) longe antiquior prophetica jam praecesserat, praecipiens homini breviter et simul, non tantum ut se nihil malit esse quam bonum, verum etiam unde fiat bonus: Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto cordo tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Deut. VI, 5); et, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Lev. XIX, 18). Hoc cui persuasum esset, non ei reliquam facilem, sed eam totam esse doctrinam duntaxat utilem ac salubrem. Multae enim doctrinae sunt, si tamen doctrinae dicendae sunt, vel superfluae, vel noxiae. Veterum Libris Christus attestans: In his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40). Proinde, quia mihi videor inspexisse tanquam in speculo sermocinationis mecum tuae, nihil te esse malle quam virum bonum; Deum, quo nihil est melius, et unde humanus animus haurit ut bonus sit, quonam modo colendum credas, audeo percontari: nam quod eum colendum credas, jam teneo. Quaero etiam quid de Christo sentias. Quod enim eum non parvipendas, adverti: sed utrum ea et sola via quae ab illo demonstrata est, ad vitam beatam perveniri posse existimes, et aliqua ex causa non eam negligas ire, sed differas; an et aliam vel alias ad tam opimam et prae omnibus appetendam possessionem vias esse arbitreris, et aliquam earum jam te ingredi credas, nosse cupio, ut opinor, non impudenter. Diligo enim te propter id quod supra dixi, meque abs te diligi non temere existimo; nec ulla de re alia inter eos qui se benevole noverunt, sermo fructuosior, vel impenditur, vel reposcitur, vel accipitur, vel recipitur, quam unde boni beatique sumus.

EPISTOLA CCXXXIV . Longinianus Augustino, ad id respondens juxta Trimegistum et Platonicos, per minores deos perveniri ad summum Deum, sed non sine sacris purificatoriis.

Domino venerando, et vere ac merito percolendo sancto patri AUGUSTINO, LONGINIANUS. 1. Beatus sum, et relucentis puro virtutis tuae lumine admodum illustratus, qui dignum me divini tui affaminis honore cumulandum esse duxisti. Sed grave mihi onus et difficillimam respondendi provinciam, domine venerande, satis imponis, praecipue tuis percontationibus, et sub hoc tempore in talibus explicandis, per meae opinionis sententiam, id est, a pagano homine. Quaestionibus siquidem abundet quod ex parte vel jamdudum inter nos convenerit, vel nunc identidem litteris magis magisque conveniat praeceptis, non dicam tantum Socraticis, nec tuis, Romanorum vir vere optime, propheticis, aut paucis Jerosolymiticis; sed etiam Orpheicis atque Ageticis, et Trimegisticis, longe ante illis antiquioribus, et pene rudibus adhuc saeculis diis auctoribus enatis, et toti orbi terrae certis limitibus partitae trifariam divinitus ostensis, priusquam nomen aut Europa caperet, aut Asia acciperet, aut Libya possideret virum bonum, ut tu, medius fidius, et eris et fuisti. Siquidem adhuc post hominum memoriam nisi Xenophontis figmentis compositae fabulae schema concedas, adhuc audierim, legerim, viderim neminem, aut certe post unum, nullum, quod, Deo teste, bono periculo certoque dixerim, nisi te, Deum et conniti semper agnoscere, et posse puritate animi, corporisque projecta gravedine sectari facillime, et spe perfectae conscientiae, non dubia credulitate tenere.

2. Verum qua via effici possit, magis est ut tu non nescias, et mihi non insinuato extrinsecus aliquo dissertes, quam ut a me, domine percolende, scias. Quia tunc, fateor, hujus boni in sedem profecturus sufficiens, ut mea expetunt sacerdotia, minime necdum, et si tamen potuero, viaticum colligo. Verum quid traditum sancte atque antiquitus teneam atque custodiam, ut potuero paucis edicam. Via est in Deum melior, qua vir bonus, piis, puris, justis, castis, veris dictis factisque, sine ulla temporum mutatorum captata jactatione probatus, et deorum comitatu vallatus, Dei utique potestatibus emeritus; id est, ejus unius, et universi, et incomprehensibilis, et ineffabilis, infatigabilisque Creatoris impletus virtutibus, quos, ut verum est, Angelos dicitis, vel quid alterum post Deum vel cum Deo, aut a Deo, aut in Deum intentione animi mentisque ire festinat. Via est, inquam, qua purgati antiquorum sacrorum piis praeceptis expiationibusque purissimis, et abstemiis observationibus decocti, anima et corpore constantes deproperant. 3. De Christo autem tuae jam credulitatis carnali et spiritu Deo, per quem in illum summum, beatum, verum, et patrem omnium ire securus es, domine pater percolende, non audeo nec valeo quid sentiam exprimere; quia quod nescio, difficillimum credo definire. Ut autem me cultorem tuarum virtutum dignatus es jam olim scienti insinuare quod diligas, satis ad bonae vitae testimonium habeo, quod cum ne tibi displiceam, qui Deo te animamque tuam quotidie insinuas, custodio: intelligis procul dubio quod et ego te delectabiliter diligam, cum tui judicii de me habiti normam lineamque accipiens teneam. Sed ante omnia, quaeso te, ut exiguissimae opinioni meae veniam concedas, et sermoni meo ad te, quia coegisti, remisso forte, incongruo facile indulgeas, et me quid de his existimes, vel tu quid sentias, sanctis scriptis tuis, ut ille ait, jam non melle, sed nectare dulcioribus (Ovid. Trist. 5, Eleg. 5), si mereor, informare digneris. Dei pietate perfruaris, domine pater, ac perpetua sanctitate Deo placeas, quod necesse est.

EPISTOLA CCXXXV. Augustinus Longiniano, explanari quaerens cur putari opus sacrificiis purificatoriis ei qui jam divinis virtutibus sit circumvallatus.

LONGINIANO AUGUSTINUS. 1. Cepi fructum scripti mei, rescriptum scilicet Benevolentiae tuae. Unde jam video exortum et exorsum inter nos magnae hac de re magna disputationis quasi sementem: hoc est quod volebam prius, deinde quod adhuc volo, Deus adjuvabit. Id autem est, ut hoc coeptum debito ac salubri fine claudatur. Proinde, quod de Christo nihil temere tibi negandum vel affirmandum putasti, hoc in pagani animo temperamentum non invitus acceperim. Quod vero etiam scriptis meis doceri te cupis de hac re, nequaquam abnuam, neque desistam huic tam bonae mihique charissimae servire voluntati tuae. Sed prius opus est eliquare quodammodo, perspicuamque sumere sententiam tuam de antiquis sacris. Cum enim dixisses eam viam in Deum esse meliorem, qua vir bonus, piis, justis, puris, castis, veris dictis factisque sine ulla temporum mutatorum captata jactatione probatus, et deorum comitatu vallatus, Dei utique potestatibus emeritus; id est, ejus unius, et universi, et incomprehensibilis, et infatigabilis, ineffabilisque Creatoris adimpletus virtutibus, quos, ut verum est, Angelos dicitis, vel quid alterum post Deum, vel a Deo, vel cum Deo, aut in Deum intentione animi mentisque ire festinat (quae verba ex epistola tua recognoscis); cum addidisti, et aisti: Via est, inquam, qua purgati antiquorum sacrorum piis praeceptis, expiationibusque purissimis, et abstemiis observationibus decocti, anima et corpore constantes deproperant.

2. In his verbis sentio, ni fallor, videri tibi non sufficere ad viam qua itur ad Deum, uti vir bonus, piis, justis, puris, castis, veris dictis factisque promereatur deos, quorum comitatu vallatus in illum summum Deum omnium creatorem ire festinet, nisi etiam sacrorum antiquorum piis praeceptis expiationibusque purgetur. Quamobrem velim scire quid arbitreris esse per sacra purgandum in eo qui pie, juste, pure, veraciterque vivendo promeretur deos, et per eos unum illum deorum Deum. Si enim adhuc sacris purgandus est, utique mundus non est: et si mundus non est, pie, juste, pure casteque non vivit. Si enim jam ita vivit, jam mundus est: porro jam mundum atque purum, quid opus est sacris expiando purgari? Itaque hic nodus est disputationis nostrae, quo soluto consequentia videbimus: vivatne homo bene, ut sacris purgetur; an sacris purgetur, ut bene vivat: an ipse quantuscumque bene vivendi in homine modus nondum sit idoneus ad beatam vitam, quae ex Deo capitur, nisi accedant adjumenta sacrorum; an bene vivendi quaedam velut portio sit etiam sacra percipere, scilicet ut non aliud sit bene vivere, aliud sacrate vivere, sed bene vivendi terminis etiam sacrata vita claudatur. Horum quatuor quae proposui, quod potissimum probes, quaeso te litteris aperire non pigeat. Plurimum quippe interest ad id quod suscepimus inter nos colloquendo peragere, ne cum multa non necessaria, tanquam ea sentias quae forte non sentis, refellere molior, tempus necessarium in superfluis insumatur. Onerare te itaque epistola nolui, ut te cito rescribente caetera contexamus.

EPISTOLA CCXXXVI . Augustinus Deuterio episcopo, significat se Victorinum hypodiaconum qui clam docuerat haeresim Manichaeorum, deprehensum e clericorum ordine submovisse; admonens ne illic recipiatur ad poenitentiam, nisi prodat quotquot novit eodem infectos errore. Docet autem qui apud Manichaeos fuerint auditores, qui electi.

Domino beatissimo, et venerabiliter charissimo fratri et coepiscopo DEUTERIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Nihil melius me facere posse arbitratus sum, quam ut tuae Sanctitati potissimum scriberem, ne per negligentiam in vestra provincia Domini nostri Jesu Christi ovile vastet inimicus, qui non desinit insidiari, ut perdat animas tam magno pretio comparatas. Mallianensem quemdam subdiaconum Victorinum, apud nos constitit esse Manichaeum, et in tam sacrilego errore sub nomine clerici latitabat: nam est etiam aetate jam senex. Ita est autem manifestatus, ut etiam ipse a me interrogatus, antequam a testibus coargueretur, negare non posset. Tot enim et tales esse jam sciebat, quibus se incautus effuderat, ut nihil aliud, si negare tentaret, quam, non dico impudentissimus, sed insanissimus appareret. Auditorem sane Manichaeorum, non electum se esse confessus est.

2. Auditores autem qui appellantur apud eos, et carnibus vescuntur, et agros colunt, et, si voluerint, uxores habent; quorum nihil faciunt qui vocantur electi. Sed ipsi auditores ante electos genua figunt, ut eis manus supplicibus imponantur non a solis presbyteris, vel episcopis, aut diaconibus eorum, sed a quibuslibet electis. Solem etiam et lunam cum eis adorant et orant. Die quoque dominico cum illis jejunant, et omnes blasphemias cum illis credunt, quibus Manichaeorum haeresis detestanda est; negantes scilicet Christum natum esse de virgine, nec ejus carnem veram confitentes fuisse, sed falsam: ac per hoc et falsam ejus passionem, et nullam resurrectionem fuisse contendunt. Patriarchas Prophetasque blasphemant. Legem per famulum Dei Moysen datam, non a vero Deo dicunt, sed a principe tenebrarum. Animas non solum hominum, sed etiam pecorum, de Dei esse substantia, et omnino partes Dei esse arbitrantur. Deum denique bonum et verum dicunt cum tenebrarum gente pugnasse, et partem suam tenebrarum principibus miscuisse, eamque toto mundo inquinatam et ligatam per cibos electorum suorum, ac per solem et lunam purgari asseverant: et quod purgari de ipsa parte Dei non potuerit, in fine saeculi aeterno ac poenali vinculo colligari; ut non solum violabilis et corruptibilis et contaminabilis credatur Deus, cujus pars potuit ad mala tanta perduci, sed non possit saltem totus a tanta coinquinatione et immunditia et miseria vel in fine saeculi purgari. 3. Has cum illis intolerabiles blasphemias, subdiaconus iste quasi catholicus, non solum credebat, sed quibus viribus poterat, edocebat. Nam docens patefactus est, cum se quasi discentibus credidit. Rogavit me quidem, posteaquam se Manichaeorum auditorem esse confessus est, ut eum in viam veritatis doctrinae catholicae revocarem: sed, fateor, ejus fictionem sub clerici specie vehementer exhorrui, eumque coercitum pellendum de civitate curavi. Nec mihi hoc satis fuit, nisi et tuae Sanctitati cum meis litteris intimarem, ut a clericorum gradu congrue ecclesiastica severitate dejectus, cavendus omnibus innotescat. Petenti autem poenitentiae locum, tunc credatur, si et alios quos illic novit esse, manifestaverit vobis, non solum in Malliana, sed in ipsa tota omnino provincia.

EPISTOLA CCXXXVII . Augustinus Ceretio, de Priscillianistarum fraude in Scripturis, cum sacris, tum apocryphis exponendis; deque hymno quem a Christo dictum esse fingentes praeferebant canonicis Litteris.

Domino beatissimo, et merito venerabili fratri et coepiscopo CERETIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Lectis his quae misit Sanctitas tua, videtur mihi Argirius in Priscillianistas aut nesciens irruisse, ita ut omnino utrum ipsi essent Priscillianistae ignoraret, aut jam ejusdem haeresis retibus implicatus. Nam scripturas illas Priscillianistarum esse non dubito. Vix autem mihi vacare utcumque potuit, aliis atque aliis sine intermissione necessitatibus superantibus, ut unus mihi saltem totus ex duobus ipsis codicibus legeretur. Nescio quo enim modo alius aberravit, et diligentissime inter nostros requisitus nullo modo potuit inveniri, domine beatissime, et merito venerabilis pater.

2. Hymnus sane quem dicunt esse Domini nostri Jesu Christi, qui maxime permovit Venerationem tuam, in scripturis solet apocryphis inveniri. Quae non propriae Priscillianistarum sunt, sed alii quoque haeretici eis nonnullarum sectarum impietate vanitatis utuntur; inter se quidem diversa sentientes, unde suas quisque varias haereses sunt secuti, sed scripturas istas habent in sua diversitate communes, easque illi praecipue frequentare assolent, qui Legem veterem et Prophetas canonicos non accipiunt. Negant enim haec ad Deum bonum, et ad Christum ejus Filium pertinere; sicut Manichaei, sicut Marcionistae, et caeteri quibus haec blasphemia damnabilis placuit. Qui etiam in Scripturis canonicis Testamenti Novi, hoc est in veris evangelicis et apostolicis Litteris, non accipiunt omnia, sed quod volunt, et libros eligunt quos accipiant, aliis improbatis. Sed et in singulis quibusque libris loca distinguunt quae putant suis erroribus convenire: caetera in eis pro falsis habent. Nam quidam Manichaei canonicum librum, cujus titulus est Actus Apostolorum, repudiant. Timent enim evidentissimam veritatem, ubi apparet sanctus Spiritus missus, qui est a Domino Jesu Christo in evangelica veritate promissus (Act. II, 2-4). Sub ejus quippe Spiritus nomine, a quo penitus alieni sunt, indocta hominum corda decipiunt, mira caecitate asserentes eamdem Domini promissionem in suo haeresiarcha Manichaeo esse completam. Quod et illi haeretici faciunt, qui vocantur Cataphryges, dicentes, per nescio quos insanos, Montanum scilicet et Priscillam, quos et proprios suos prophetas habent, venisse Spiritum sanctum, quem Dominus missurum se esse promisit. 3. Priscillianistae vero accipiunt omnia, et canonica et apocrypha simul. Sed quaecumque quae contra eos sunt, in suae perversitatis sensus aliquando callida et astuta, aliquando ridicula et hebeti expositione pervertunt. Nec saltem ita ut ea ipsa, quae exponunt ab suae sectae hominibus alienis, vera esse credant; alioquin aut catholici essent, aut non multum a veritate alieni, qui et in ipsis scripturis apocryphis sensus catholicos invenirent, aut invenire velle viderentur: sed cum ipsi alia cum suis sentiant, atque inter suos doceant, sive discant, quae non audent prodere, quoniam re vera nefaria sunt et detestanda; tamen fidem catholicam eis quos timent, praedicant, non quam teneant, sed sub qua lateant. Possunt enim aliqui haeretici reperiri fortasse immundiores, sed nullus istis fallacia comparatur. Alii quippe, ut sunt hominum vitia, de hujus vitae consuetudine vel infirmitate mentiuntur: isti autem in ipsa nefaria doctrina haeresis suae praeceptum habere perhibentur, ut occultandorum dogmatum suorum causa, etiam cum falsa juratione mentiantur. Hi qui eos experti sunt, et ipsorum fuerant, atque ab eis Dei misericordia liberati sunt, etiam verba ipsa praecepti hujus ista commemorant: Jura, perjura, secretum prodere noli. 4. Proinde ut sine ulla difficultate videatur quam non hoc sentiunt de scripturis apocryphis, quod se exponere simulant, ratio consideranda est quam reddere videntur, ut eisdem scripturis tanquam divina tribuatur auctoritas, ut quod scelestius est, etiam canonicis praeferant. Habes verba eorum in illo codice ita posita: Hymnus Domini, quem dixit secrete sanctis Apostolis discipulis suis, quia scriptum est in Evangelio, « Hymno dicto, ascendit in montem » (Matth. XXVI, 30); et qui in canone non est positus, propter eos qui secundum se sentiunt, et non secundum spiritum et veritatem Dei, eo quod scriptum est, « Sacramentum regis bonum est abscondere; opera autem Dei revelare honorificum est (Tob. XII, 7). » Ista est magna eorum ratio cur iste hymnus non sit in canone, quia velut sacramentum regis abscondendum fuit his qui secundum carnem sentiunt, et non secundum spiritum et veritatem Dei. Ergo Scripturae canonicae non pertinent ad sacramentum regis, quod istis abscondendum videtur; et eis conscriptae sunt, qui secundum carnem sentiunt, et non secundum spiritum et veritatem Dei. Quod quid est aliud, quam dicere Scripturas sanctas canonicas nec secundum spiritum Dei sapere, nec pertinere ad veritatem Dei? Quis hoc audiat? quis valeat sustinere tantae impietatis horrorem? Aut si Scripturae canonicae spiritualiter a spiritualibus, carnaliter a carnalibus sentiuntur; cur non est et iste hymnus in canone, si et ipsum spirituales spiritualiter, carnales carnaliter sentiunt? 5. Deinde quid causae est ut eumdem hymnum isti secundum Scripturas canonicas conentur exponere? Si enim propterea non est in Scripturis canonicis, quia illae Scripturae carnalibus, hymnus autem iste spiritualibus scriptus est; quomodo de Scripturis ad carnales homines pertinentibus exponitur hymnus, qui non pertinet ad carnales? Si enim, verbi gratia, propterea in isto hymno cantatur et dicitur, Solvere volo, et solvi volo, quia, sicut isti haec verba exponunt, solvit nos Dominus Christus a conversatione saeculi, ut non iterum ligemur in eo; haec in Scripturis canonicis utique didicimus, quod solvat nos Dominus a conversatione saeculi, et quia in eo non debemus iterum colligari. Nam quid est aliud, Dirupisti vincula mea (Psal. CXV, 16)? quid est aliud, Dominus solvit compeditos (Psal. CXLV, 7)?. Jam solutos autem Apostolus admonet dicens, State ergo, et ne iterum servitutis jugo detineamini (Galat. V, 1): et apostolus Petrus dicit, Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, his rursus impliciti superantur; facta sunt eis posteriora deteriora prioribus (II Petr. II, 20); sic ostendens, cum soluti fuerimus, alligari nos mundo iterum non debere. Cum itaque ista in canone, sive ex his testimoniis quae commemoravi, sive ex aliis plurimis manifesta sint, et legi et praedicari non cessent; quid est quod isti hunc hymnum, ubi, ut secundum ipsos loquar, verba obscurissime sunt posita, propterea dicunt in canone non esse, ne velarentur carnalibus? cum potius ea videamus in canone revelata, in hoc autem hymno omnino velata, sicut ipsi asserunt; nam sicut magis credendum est, prorsus non sunt ipsa, sed nescio quae alia, quae tali expositione multo amplius velant, et revelare formidant. 6. Nam utique si hoc illis verbis significatur, quod nos solvit Dominus a conversatione saeculi, et ut non iterum ligemur in eo; non diceretur, Solvere volo, et solvi volo, sed, Solvere volo, et eos quos solvero, ligari nolo. Aut si membra sua, id est, fideles suos in se transfigurat, quemadmodum ait, Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35); diceret potius, Solvi volo, et ligari nolo. Aut si propterea ipse solvit, et ipse solvitur, quia solvit caput, membra solvuntur, quae persequebatur cui clamavit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? hoc quidem verborum istorum expositor iste non dixit; sed etiamsi dixisset, id ei responderemus quod paulo ante respondimus: quoniam haec in Scripturis canonicis legimus, ibi intelligimus, inde firmamus, inde quotidie praedicamus. Quid est igitur quod iste hymnus dicitur carnalibus fuisse subtractus, ut non poneretur in canone, cum quod in illo opertum est, in canone apertum sit? An usque adeo desipiunt, imo insaniunt, ut audeant dicere sacramentum regis in hoc hymno absconditum esse spiritualibus, in canone autem manifestum esse carnalibus? 7. Hoc de superioribus ejusdem hymni verbis dici potest, ubi ait: Salvare volo, et salvari volo. Si enim, sicut ipsi exponunt, hoc ista verba significant, quod salvamur a Domino per Baptismum, et salvamus, id est custodimus in nobis Spiritum datum nobis per Baptismum; nonne istum sensum Scriptura canonica clamat, ubi legimus, Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5)? et ubi nobis dicitur, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19)? Quomodo ergo iste hymnus in canone ideo non est, ne carnalibus innotescat, cum id quod in illo obscurum est, in canone luceat; nisi quia sub hac qualicumque expositione, quam quibuslibet aliis obtendunt, illud quod hic ipsi sapiunt, occultare conantur? qui tamen usque adeo caeci sunt, ut etiam quaedam verba de ipso canone adhibeant ad exponendum hymnum, quem propterea dicunt in canone non esse, ne sacramentum regis carnalibus proderetur. Quid ergo faciunt in canone clarius posita, per quae in isto hymno aperiantur obscura? 8. Nam si hoc, ut dicunt, intelligendum est in isto hymno, ubi ait, Generari volo, quod in canonica Epistola Pauli apostoli scriptum est, Quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19): si hoc intelligendum est in isto hymno ubi ait, Cantare volo, quod in Psalmo canonico scriptum est, Cantate Domino canticum novum (Psal. XCV, 1): si hoc intelligendum est in isto hymno, ubi ait, Saltate cuncti, quod scriptum est in cantico evangelico, Cantavimus vobis, et non saltastis: si hoc intelligendum est in isto hymno, Plangere volo, tundite vos omnes, quod scriptum est in cantico evangelico, Planximus vobis, et non luxistis (Matth. XI, 17): si, Ornare volo, et ornari volo, hoc significat in isto hymno, quod scriptum est in canone, Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Eph. III, 17); et, Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16): si quod ait in isto hymno, Lucerna sum tibi, ille qui me vides, hoc significat, quod scriptum est in Psalmo canonico, In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10): si quod ait in isto hymno, Janua sum tibi quicumque me pulsas, hoc significat quod in Psalmo canonico legitur, Aperite mihi portas justitiae; ingressus in eis, confitebor Domino (Psal. CXVII, 19); et in alio psalmo, Tollite portas principes vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII, 7): si quod ait in isto hymno, Qui vides quod ago, tace opera mea, hoc significat quod scriptum est in libro Tobiae, Sacramentum regis bonum est abscondere (Tob. XII, 7): cur iste hymnus non esse in canone propterea dicitur, ut sacramentum regis abscondatur carnalibus; cum ea quae in isto hymno exponuntur, etiam in canone legantur, et sic ibi reperiantur manifesta, ut per haec illa exponantur obscura: nisi quia istas expositiones habent in quibus lateant; in verbis vero illius hymni, quem exponere se simulant, hoc sapiunt quod alienis exponere timeant? 9. Longum est cuncta disputando monstrare. Verum ex his quae diximus, caetera considerare facillimum est, et videre ea quae in expositione hujus hymni bona et honesta dicunt, etiam in canone reperiri. Unde illa eorum non ratio, sed tergiversatio est, ideo illum esse a canone separatum, quia carnalibus hominibus abscondendum regis fuerat sacramentum. Unde non immerito creduntur istis expositionibus non aperire velle quod legunt, sed potius operire quod sentiunt. Nec mirum, quandoquidem ipsum Dominum Jesum loquentem, non per ora Prophetarum, vel Apostolorum, vel Angelorum, sed per os proprium, illusorem potius quam veritatis doctorem fuisse crediderunt. Huic utique hymno divinam tribuentes auctoritatem, ubi eum dixisse nescio quis ejusdem hymni conditor finxit, Verbo illusi cuncta, et non sum illusus in totum; respondeant, si possunt, egregii spirituales, quo eamus, cui aures aperiamus, cui loquenti utcumque credamus, in cujus promissione spem ponamus, si verbo cuncta Christus illusit, si verbo cuncta omnipotens magister illusit, si verbo cuncta ille qui est Unigenitus Verbum Dei Patris illusit. Quid ulterius loquar de perditis vaniloquis, et mentis seductoribus, primum suae, deinde caeterorum, quos sibi ad interitum praedestinatos aeternum consociare potuerunt? Rescripsi Venerationi tuae, et multo serius quam volueram, et plura quam disposueram. Optime facitis vigilanter lupos cavere; sed etiam pro sanandis ovibus, si quas forte violaverint, sive jam vulneraverint, pastorali diligentia, ipso adjuvante pastorum Domino, laborate.

EPISTOLA CCXXXVIII . Augustinus Pascentio, domus regiae comiti ariano, qui ipsum ad colloquium apud Carthaginem provocarat (ex Possidio, c. 17), et in professione fidei eluserat, ac post jactarat Augustinum ab ipso superatum; scripto reddit rationem fidei suae, de tribus personis et uno Deo, deque verbo ὁμούσιον. CAPUT PRIMUM. 1. Volueram quidem, petente te atque instante, ut meminisse dignaris, imo pro merito aetatis ac dignitatis tuae jubente te, de fide christiana etiam praesens cum praesente, in quantum mihi facultatem Dominus largiretur, conferre sermonem. Sed quia tibi post prandium displicuit quod inter nos mane placuerat, ut a notariis verba nostra exciperentur; ne ulterius dicas, quod te audio non tacere, non me fuisse ausum tibi dicere fidem meam, his litteris accipe quod et tu legas, et cui volueris legendum tradas, et quod volueris vicissim scribendo ipse respondeas. Iniquum est enim ut quisque de alio judicare velit, et judicari de se nolit. 2. Et de praeterito quidem placito nostro, quod condicto meridiano implere noluisti, facile existimari potest quis nostrum fidei suae fiduciam non habuerit: utrum qui volebat ut diceretur, et timebat ne teneretur; an qui usque adeo nolebat eam disceptantium judicio subtrahi, ut mandata litteris vellet etiam legentium memoriae commendari, ne quisquam vel oblivione opinatus, vel dissensione irritatus, diceret ab aliquo nostrum aut non esse dictum quod dictum erat, aut dictum esse quod dictum non erat. In his enim solent latebras suae malae defensionis inquirere, qui contentionis sunt cupidiores quam veritatis. Hoc autem nec a te nec a me, nec de te nec de me dici posset, si in fide condicti permaneres, ut verba nostra exciperentur et scriberentur; praesertim quia tu ipse in iis verbis quibus fidem tuam pronuntiasti, quoties ea repetisti, toties variasti, quod nulla credo fraude, sed oblivione factum esse. 3. Nam primo dixisti credere te in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, ingenitum, incapabilem: et in Jesum Christum Filium ejus, Deum, natum ante saecula, per quem facta sunt omnia; et in Spiritum sanctum. Quibus ego auditis, cum respondissem nondum a te quidquam dictum quod meae fidei repugnaret, et ideo, si ea scripsisses, me his etiam posse subscribere; ad hoc nescio quomodo res perducta est, ut accepta charta, ea ipsa quae dixeras, velles etiam litteris tua manu exprimere. Quod cum mihi ad legendum dedisses, animadverti minus te scripsisse, Patrem, cum scripsisses, Deum omnipotentem, invisibilem, ingenitum, innatum. Quod ubi commemoravi, non post multam allegationem addidisti, Patrem: et incapabilem quidem, quod verbis dixeras, scripto praetermiseras; sed nulla hinc a me facta commemoratio est. 4. Deinde cum dixissem me paratum esse subscribere adhuc illa verba etiam mea esse posse, prius quaesivi, ne quod in mentem venerat, laberetur, utrum alicubi Scripturarum divinarum legeretur, Pater ingenitus. Hoc autem feci, quia in exordio sermonis nostri cum Arius et Eunomius commemorati essent, non a me, sed a fratre meo Alypio, requirente quemnam eorum secutus esset Auxentius, qui abs te fuerat non parva praedicatione laudatus; exclamando anathematizasti et Arium et Eunomium: tum continuo flagitasti ut et nos anathematizaremus ὁμούσιον, quasi quisquam homo esset, qui hoc vocaretur, sicut Arius et Eunomius. Deinde vehementer exigebas ut hoc verbum tibi in Scripturis ostenderemus, et statim nobis communicares. Respondebatur a nobis, quia nos latine loqueremur, et illud graecum esset, prius quaerendum esse quid sit ὁμούσιον, et tunc exigendum ut in Libris sanctis ostenderetur. Tu contra, verbum ipsum crebro repetens, et invidiose ventilans, atque in conciliis majorum nostrorum conscriptum commemorans, vehementer urgebas ut ipsum omnino verbum quod est ὁμούσιον, in sanctis Libris ostenderemus; nobis etiam atque etiam revocantibus, quia lingua nostra graeca non esset, prius interpretandum et exponendum esse quid sit ὁμούσιον, tum demum in divinis Litteris requirendum: quia etsi fortasse nomen ipsum non inveniretur, res tamen ipsa inveniretur. Quid est enim contentiosius, quam, ubi de re constat, certare de nomine? 5. Haec ergo quia inter nos jam collocuti fueramus, posteaquam ad id ventum est ut fidem tuam, sicut commemoravi, scriberes, quanquam nihil in eis verbis viderem nostrae fidei esse contrarium, et propterea me dicerem paratum esse subscribere; quaesivi, ut dixi, utrum Scriptura Dei contineret hoc verbum, quod Pater esset ingenitus: et cum scriptum esse respondisses, instantius quaerebam ut ostenderes. Tunc unus ex iis qui aderant, quantum intelligi datur, fidei tuae socius, ait mihi: Quid ergo? tu patrem genitum dicis? Respondi: Non dico. Et ille: Si ergo genitus non est, inquit, utique ingenitus est. Cui ego: Vides, inquam, posse fieri ut etiam de verbo quod in Scriptura Dei non est, reddatur tamen ratio unde recte dici ostendatur. Sic ergo et ὁμούσιον quod in auctoritate divinorum Librorum cogebamur ostendere, etiamsi vocabulum ipsum ibi non inveniamus, fieri posse ut illud inveniamus cui hoc vocabulum recte adhibitum judicetur. 6. Quibus dictis, quid hinc tibi videretur attendi ut audirem, et aisti, Recte factum esse ut ingenitus Pater in Scripturis sanctis non diceretur, ne illi vel tali verbo fieret injuria. Ergo, inquam, modo facta est injuria Deo, et hoc manu tua. Quo audito, fateri jam coepisti nec te hoc dicere debuisse. Sed cum admonerem ut, si tibi tale videretur hoc verbum ut ad Dei pertineret injuriam, deleres illud inde ubi scripseras; considerasti, credo, posse id recte dici, et posse defendi; et rursus aisti: Prorsus ego hoc dico. Tum ego illud quod jam dixeram repetivi, ita fieri posse ut etiam ὁμούσιον neque scriptum in sanctis paginis inveniatur, et tamen dictum in assertione fidei defendatur; sicut Patrem in illis Libris nusquam ingenitum legimus, et tamen dicendum esse defenditur. Tunc a me chartam, quam dederas, abstulisti et conscidisti. Et constituimus, post meridianum tempus ut adessent notarii ad excipienda verba nostra, atque inter nos ista, quantum possemus, diligentius tractaremus. 7. Venimus, ut nosti, ad horam condictam, notarios adduximus; ut et tui adessent, consedimus. Dixisti rursus fidem tuam, atque in verbis tuis non audivi ingenitum Patrem. Credo quod cogitaveris quid inde mane dictum fuerit, et praecavere volueris. Deinde poposcisti ut ego etiam dicerem fidem meam. Ubi cum postulassem, commemorans antemeridianum placitum nostrum, ut ea quae dixeras, dictare potius dignareris; tunc exclamasti calumniam parare nos tibi, et ideo verba tua conscripta velle retinere. Ibi quid responderim recordari non libet, atque utinam nec tu memineris. Servavi tamen debitam honorificentiam honori tuo, nec maledictum deputavi, quod non a veritate, sed a potestate audire meruissem. Tamen quia vel ipsa verba repetivi, ut pressa voce dicerem, Itane calumniam paramus nos tibi? ut ignoscas peto. 8. Sed tu, his auditis, rursus fidem tuam sono clariore repetiisti, atque in verbis tuis non audivi, Deum Filium; quod nunquam, quoties eam dixisti, tacueras. Hic ego tam modeste ut nusquam pulsarem, ut de excipiendis verbis nostris quod inter nos placuerat impleretur, etiam ipsam utilitatem de praesenti experimento suggessi, dicens teipsum non potuisse in memoria verba tua tibi usitatissima retinere, quando nunquam ea repetere valuisse videbamus, cum non aliquid maxime necessarium parares; quanto minus posse illos qui nos audirent, ita nostrorum meminisse verborum, ut si quid forte vel tu de meis, vel ego de tuis verbis vellem retractare atque discutere, valerent seu dictum seu non dictum liquido recordari; in qua nobis difficultate facile notariorum recitatio subveniret. Tunc indignanter dixisti melius fuisse ut meam famam semper audires, eo quod longe inferiorem me expertus esses, quam tibi illa jactasset. Tunc ego commemoravi, cum te ante prandium salutaremus, et eam famam nobis praedicasses, hoc me dixisse, quod de me illa mentita sit: hic sane aisti verum me dixisse. Proinde cum duo tibi de me diversa locuti sint, aliud fama mea, et aliud ego; magis utique gaudere debeo, me potius quam illam repertum esse veracem. Sed quia scriptum est, Solus Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4); vereor ne hoc quoque de me temere dixerim: neque enim in nobis ipsis, vel per nos ipsos veraces sumus, cum sumus; sed cum ille in servis suis loquitur, qui solus est verax. 9. Haec si, ut narravi, gesta esse recolis, vides quam non debeas jactare apud homines quod non ausus sim tibi asserere fidem meam; quandoquidem in fide nostri placiti stare noluisti; et vir tantus qui pro fide quam reipublicae debes, non times maledicta provincialium, pro fide quam Christo debes, times calumnias episcoporum. Deinde cum disputationi nostrae etiam honoratos viros interesse cupiveris, miror quomodo in ipsa devitatione calumniae verba tua times a notariis conscribi, et ex ore tuo a clarissimis testibus non times audiri. Nonne consideras difficile esse ut homines suspicentur te a nobis ullam formidasse calumniam, ut verba tua excipi nolles; sed cum cogitasses retentum te fuisse in verbo ante prandium manu tua conscripto, simul etiam cogitasse non tam facile te notariorum tabulas delere potuisse, quam facile illam chartulam conscidisti? Si autem dicis non illa ita gesta esse ut a me narrata sunt, aut tu oblivione falleris, non enim audeo dicere mentiris; aut ego vel similiter fallor, vel mentior. Vides ergo quam recte dicam ea quae de his maxime rebus geruntur, excipi atque conscribi oportere, et quam tibi quoque hoc ipsum recte placuerat, nisi postmeridianus timor antemeridianum placitum frangeret. CAPUT II. 10. Audi ergo jam fidem meam: potens est misericordia Domini Dei nostri, quae praestet me quod credidi sic loqui, ut nec ejus offendam veritatem, nec humanitatem tuam. In omnipotentem Deum Patrem me credere profiteor, eumque aeternum ea aeternitate, hoc est, immortalitate, dico, quam solus Deus habet; hoc et de Filio ejus unigenito credo in forma Dei; hoc et de Spiritu sancto, qui Spiritus est Dei Patris et Filii ejus unigeniti. Sed quia ipse Dei Patris unigenitus Filius, Dominus et Deus noster Jesus Christus, posteaquam venit plenitudo temporis, opportunus ad diem salutis nostrae formam servi accepit (Galat. IV, 4), multa de illo in Scripturis secundum formam Dei dicuntur, multa secundum formam servi. Quorum, exempli gratia, duo quaedam commemoro, ut singula ad singula referantur. Secundum formam Dei de se ipse dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): Secundum formam servi, Quoniam Pater major me est (Id. XIV, 28). 11. Quod autem de Deo scriptum est, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16); et, Invisibili, soli Deo honor et gloria (Id. I, 17); et caetera hujusmodi, non de Patre tantum accipimus, sed etiam de Filio, quod ad formam Dei attinet, et de Spiritu sancto. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, et solus verus Deus, et solus immortalis secundum incommutabilem omnino substantiam. Si enim de carne diversi sexus dictum est, Qui adhaeret meretrici, unum corpus est; et de spiritu hominis, qui non est quod Dominus, consequenter scriptum est, Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 16, 17); quanto magis Deus Pater in Filio, et Deus Filius in Patre, et Deus Spiritus Patris et Filii unus Deus est, ubi nulla est diversa natura; cum pro diversis modo quodam sibi cohaerentibus dicatur vel spiritus unus vel corpus unum? 12. Et cum pro anima et corpore sibi cohaerentibus dicatur unus homo; cur non multo magis de Patre et Filio sibi cohaerentibus dicatur unus Deus, cum sibimet inseparabiliter cohaereant quomodo non corpus et anima? Et cum corpus et anima sit unus homo, quamvis corpus et anima non sint unum; cur non multo magis sit Pater et Filius unus Deus, cum Pater et Filius unum sint, secundum illam Veritatis vocem, Ego et Pater unum sumus? Item cum homo interior et homo exterior non sint unum, neque enim ejusdem naturae est exterior cujus interior, quia exterior cum nuncupato corpore dicitur homo, interior autem in sola rationali anima intelligitur; utrumque tamen simul non homines duo, sed unus dicitur: quanto magis Pater et Filius unus Deus est, cum Pater et Filius unum sint; quia ejusdem naturae vel substantiae sunt, vel si quo alio vocabulo congruentius dicitur id quod Deus est, unde dictum est, Ego et Pater unum sumus? Itaque unus Spiritus Domini, et unus spiritus hominis, et non sunt unum; et tamen ille cum cohaeret Domino, non sunt duo, sed unus spiritus: et unus homo interior, et unus homo exterior, et non sunt unum; et tamen ejus connexione vinculi naturalis simul utrumque non duo, sed unus est homo. Multo magis igitur cum Filius Dei dicat, Ego et Pater unum sumus, unus est Deus Pater, et unus est Deus Filius; et tamen simul utrumque non duo, sed unus Deus. 13. Quod enim fecit in multis sanctis in adoptionem filiorum vocatis cohaeredibus Christi una fides et una spes et una charitas, ut esset eis una anima et cor unum in Deum; hoc praecipue cogit intelligi una eademque Patris et Filii natura, si ita dicendum est, deitatis, ut Pater et Filius qui unum sunt, et inseparabiliter unum sunt, et sempiterne unum sunt, non sint duo dii, sed unus Deus. Illi enim homines per consortium et communionem unius ejusdemque naturae, qua omnes homines erant, unum erant: et si aliquando secundum diversitates voluntatum et sententiarum, opinionum morumque dissimilitudines non erant unum; erunt autem plene perfecteque unum, cum perventum fuerit ad eum finem, ut sit Deus omnia in omnibus. Deus autem Pater et Filius ejus, Verbum ejus Deus apud Deum, semper atque ineffabiliter unum sunt; unde magis non duo dii, sed unus Deus. 14. Homines autem minus intelligentes, quid propter quid dicatur, patentes volunt habere sententias: et Scripturis non diligenter scrutatis, cum arripiunt defensionem cujusque opinionis, et ab ea vel nunquam vel difficile deflectuntur, dum docti atque sapientes magis putari quam esse concupiscunt; ea quae propter formam servi dicta sunt, volunt transferre ad formam Dei; et rursus quae dicta sunt ut ad se invicem personae referantur, volunt nomina esse naturae atque substantiae. Fides autem nostra est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum credere et confiteri; nec tamen eum qui Filius est, Patrem dicere; nec eum qui Pater est, Filium; nec eum qui Spiritus Patris et Filii est, aut Patrem aut Filium nuncupare. His enim appellationibus hoc significatur quo ad se invicem referuntur, non ipsa substantia qua unum sunt. Nam et pater cum dicitur, nonnisi alicujus filii dicitur; et filius nonnisi alicujus patris intelligitur; et spiritus secundum id quod ad aliquid refertur, spirantis alicujus est, et spirans utique spiritum spirans est. 15. Non autem ista corporaliter sentiuntur, nec usitato more intelliguntur in Deo, Qui potens est facere, sicut dicit Apostolus, supra quam petimus et intelligimus (Eph. III, 20): si autem facere, quanto magis esse? Nam hoc nomen quod spiritus dicitur, non secundum id quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliqua natura significatur, omnis incorporea natura spiritus in Scripturis appellatur; unde non tantum Patri et Filio et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturae et animae hoc vocabulum congruit. Unde Dominus dicit, Spiritus est Deus; et ideo qui adorant Deum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 24): scriptum est etiam, Qui facit Angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4): dictum est de hominibus quibusdam, Quoniam caro sunt, et spiritus ambulans, et non revertens (Psal. LXXVII, 39): et Apostolus ait, Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est (I Cor. II, 11): item scriptum est: Quis scit spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris, descendat ipse deorsum in terram (Eccle. III, 21)? Dicitur etiam spiritus in Scripturis secundum quamdam distinctionem in ipsa una unius hominis anima: unde Apostolus dicit, Et integer spiritus vester, et anima, et corpus in diem Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V, 23): item alio loco, Si oravero lingua, spiritus meus orat; mens autem mea infructuosa est. Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV, 14, 15). Proprio autem modo quodam dicitur Spiritus sanctus, secundum quod refertur ad Patrem et Filium, quod eorum Spiritus sanctus sit. Nam secundum substantiam, quoniam semel dictum est, Spiritus est Deus, et Pater spiritus est, et Filius, et ipse Spiritus sanctus, nec tamen tres spiritus, sed unus spiritus; sicut non tres dii, sed unus Deus. 16. Quid miraris? Tantum valet pax, non qualiscumque, ut solet intelligi, nec talis qualis laudatur in hac vita per concordiam charitatemque fidelium; sed illa pax Dei, quae, sicut dicit Apostolus, supergreditur omnem intellectum (Philipp. IV, 7): quem, nisi nostrum, id est, omnis rationalis creaturae? Quapropter considerantes infirmitatem nostram, et audientes Apostolum confitentem et dicentem, Fratres, ego me non arbitror apprehendisse (Id. III, 13); et, Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire (I Cor. VIII, 2); cum divinis Scripturis, quantum possumus, colloquamur sine contentione pacati, non inani ac puerili animositate studentes alterutrum vincere, ut pax Christi potius vincat in cordibus nostris (Coloss. III, 15), quantum eam nobis et in hac vita percipere posse donavit: ut cogitantes quid eadem pax inter fratres egerit, quorum ex tam multis animis et multis cordibus fecit animam unam et cor unum in Deum, debita pietate credamus multo maxime in illa pace Dei, quae superat omnem intellectum, et Patrem et Filium et Spiritum sanctum non esse tres deos, sed unum Deum; tanto excellentius quam istorum erat anima et cor unum, quanto illa pax quae superat omnem intellectum, excellentior est ista pace quam tenebat omnium illorum cor unum et una anima in Deum. 17. Filium autem hominis eumdem dicimus quem Filium Dei; non tamen propter formam Dei, in qua est aequalis Deo Patri, sed propter acceptam formam servi, qua minor est Patre. Et quia eumdem Filium hominis dicimus, propter hoc et Filium Dei crucifixum fatemur, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate humanitatis; non ex suae naturae permansione, sed ex nostrae susceptione. CAPUT III. 18. Jam nunc paululum intuere quae Scripturarum eloquia nos cogant unum Dominum Deum confiteri, sive tantum de Patre, sive tantum de Filio, sive tantum de Spiritu sancto, sive simul de Patre et Filio et Spiritu sancto interrogemur. Certe scriptum est, Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est (Deut. VI, 4): de quo dictum putas? Si tantum de Patre, non est Dominus Deus noster Jesus Christus: et ubi est vox illa tangentis et clamantis, Dominus meus et Deus meus; quam Christus ipse non reprehendit, sed approbavit, dicens, Quia vidisti me, credidisti (Joan. XX, 28)? Porro si et Filius Dominus Deus est, et Pater Dominus Deus est, et ambo jam duo domini et duo dii, quomodo erit verum, Dominus Deus tuus Dominus unus est? An forte Pater est unus Dominus, Filius autem non unus Dominus, sed tantum Dominus, sicut sunt dii multi et domini multi, non sicut ille unus de quo scriptum est, Dominus unus est? Quid ergo respondebimus Apostolo dicenti: Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, sicut sunt dii multi et domini multi; nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 5, 6)? Porro si quod de uno Deo Patre dicitur, cogit inde Filium separare, dicant qui audent, non posse jam intelligi Dominum Patrem, quia unus, inquit, Dominus noster Jesus Christus. Nam si unus, utique solus: si solus, quomodo et Pater; nisi quia et ipse et Pater, unus Deus et solus Deus, non separato Spiritu sancto? Unus ergo Deus Pater, et cum illo Filius unus Deus, quamvis non cum illo unus Pater. Itemque unus Dominus Jesus Christus, et cum illo unus Dominus Pater, quamvis non cum illo unus Jesus Christus tanquam et Pater sit Jesus Christus. Hoc enim nomen ex dispensatione misericordiae susceptaeque humanitatis assumptum est. 19. An forte quod ait Apostolus, Unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, non vultis adjungi quod dictum est unus, ad id quod est Dominus, sed ad id quod ait, per quem omnia; ut non unus Dominus, sed unus per quem omnia intelligatur, ut non sit Pater per quem omnia, sed Pater solus ex quo omnia, et Filius solus per quem omnia? Si ita est, jam tandem fatemini unum Dominum et Deum nostrum esse Patrem et Filium. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria (Rom. XI, 34-36). Neque enim dixit, Ex Patre omnia, et per Filium omnia; sed, ex ipso, et per ipsum, et in ipso; quo? nisi Domino, de quo ait, Quis enim cognovit sensum Domini? Ex Domino ergo et per Dominum et in Domino omnia, non alio illo et alio isto, sed uno Domino; quia non dixit, Ipsis gloria, sed, ipsi gloria. 20. Quod si quisquam dicit, id quod ait Apostolus, unus Dominus Jesus Christus per quem omnia, non intelligi unus Dominus, nec unus per quem omnia, sed unus Jesus Christus, qui unus Jesus Christus etiam Dominus dicitur, non tamen ut unus Dominus sit unus, sed ut unus Jesus Christus; quid dicturus est cum audierit eumdem apostolum clamantem, Unus Dominus, una fides, unum Baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ephes. IV, 5, 6)? Cum enim Deum Patrem hic commemoret, ubi ait, Unus Deus et Pater omnium; procul dubio id quod ibi dixit, Unus Dominus, quem, nisi Jesum Christum voluit intelligi? Si ergo eis placet, desinat esse Dominus Pater, quia unus est Dominus Jesus Christus. Quod si absurdum et impium est opinari, discamus intelligere unitatem Patris et Filii et Spiritus sancti; ut quod de uno solo Deo dictum fuerit, non continuo prohibeamur de Filio vel de Spiritu sancto intelligere: quia Pater quidem non est Filius, et Filius non est Pater, et Spiritus utriusque non est Pater aut Filius; sed tamen et Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus solus et verus est Dominus Deus. CAPUT IV. 21. Neque enim Spiritus sanctus si aut Deus aut verus Deus non esset, templum ejus essent corpora nostra. Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo? et ne quisquam ipsum Spiritum negaret Deum, continuo secutus ait, Et non estis vestri: empti enim estis pretio magno. Glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro, eum scilicet cujus templum corpora nostra esse praedixerat. Jam hoc mirabile est, si verum est quod vos audio dicere, ita esse Spiritum sanctum minorem Filio, sicut Patre minor est Filius. Cum enim corpora nostra membra sint Christi, sicut dicit Apostolus; itemque corpora nostra templum sint Spiritus santi, sicut idem ipse dicit apostolus (I Cor. VI, 19, 20, 15), nimium miror quomodo sint membra majoris, templum minoris. An forte jam placet dicere Spiritum sanctum Domino Jesu Christo esse majorem? Videtur enim suffragari huic opinioni etiam illa sententia: Quoniam qui dixerit verbum adversum Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit adversus Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32). Periculosius enim peccatur in majorem quam in minorem: nec separari fas est Filium hominis a Filio Dei, quia ipse Filius Dei factus est Filius hominis, non mutando quod erat, sed assumendo quod non erat. Sed absit etiam talis impietas, ut Spiritus sanctus major Filio esse credatur. Non ergo facile in perversum moveant quae ita dicuntur, quasi ostendant alterum altero esse majorem. 22. Nam quaedam etiam sic dicuntur, ut hominibus parum intelligentibus et ipse Filius major Patre videatur. Quis enim cum fuerit interrogatus, quid sit majus, verum an veritas, non potius respondeat veritatem esse majorem? ab illa enim vera sunt quaecumque vera sunt. Non autem ita est in Deo. Nam Filium majorem Patre utique non dicimus; et tamen Filius dicitur esse veritas: Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). De Patre autem tantummodo vos vultis intelligi quod ait, Ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Id. XVII, 3); ubi nos subaudimus etiam Jesum Christum verum Deum, ut haec sit sententia: Te et quem misisti Jesum Christum cognoscant unum verum Deum; ne illa consequatur absurditas, ut si propterea non est verus Deus Jesus Christus, quia dictum est Patri, te unum verum Deum; propterea non sit Dominus Pater, quia dictum est de Christo, unus Dominus. Verumtamen secundum pravum intellectum, vel potius errorem, major est Deus veritas, quam Deus verus; quia verus a veritate est: major ergo Patre Filius, quia iste est veritas, ille verus. Hanc perversitatem pellit ex animo, qui didicerit Patrem verum Deum esse gignendo veritatem, non participando: non est autem alia substantia veri gignentis, et alia genitae veritatis. 23. Sed cum ad haec contemplanda infirmus sit oculus cordis humani, accedit ut de contentione etiam turbulentus sit. Et quando ista conspiciet? Dicit Scriptura Filium Dei, Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum, Verbum Dei esse, et veritatem, et sapientiam; et homines eum ante incarnationem, quam de Maria virgine accepit, sine ulla omnino susceptione corporeae creaturae per ipsam naturam et substantiam suam, qua Verbum Dei est, et sapientia Dei, visibilem et corruptibilem dicunt, dum sibi volunt constare quod sentiunt, de Patre tantummodo esse dictum, Invisibili, incorruptibili, soli Deo (I Tim. I, 17). Rogo te, verbum hominis non est visibile, nedum Verbum Dei. Jam vero sapientia illa, de qua dictum est, Attingit ubique propter suam munditiam; et, Nihil inquinatum in eam incurrit; et, In seipsa manens innovat omnia, et si qua similia quae numerari non possunt; si corruptibilis est, nescio quid dicam, nisi ut doleam praesumptionem humanam, et mirer patientiam divinam. 24. Cum vero de illa dictum sit, Candor est enim lucis aeternae (Sap. VII, 24-27); nec vestri, ut arbitror, jam dicunt lucem Patris (quae quid est, nisi ejus substantia?) fuisse aliquando sine candore a se genito, sicut ista in divinis et spiritualibus et incorporeis et incommutabilibus credi, et utcumque intelligi possunt: audio enim jam eos emendasse. An forte falsum est hoc eos aliquando dixisse, quod fuerit aliquando Pater sine Filio, tanquam fuerit lux aeterna sine candore quem genuit? Quid ergo dicimus? Si natus est Filius Dei de Patre, jam Pater destitit gignere; et si destitit, coepit: si autem coepit gignere, fuit aliquando sine Filio; sed nunquam fuit sine Filio, quia Filius ejus sapientia ejus est, quae candor est lucis aeternae. Ergo semper gignit Pater, et semper nascitur Filius. Hic rursus timendum est ne putetur imperfecta generatio, si non dicimus natum esse, sed nasci. Compatere mecum, obsecro, in his angustiis humanae cogitationis et linguae, et pariter confugiamus ad Spiritum Dei per prophetam dicentem: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8). 25. Hoc unum peto interim ut diligenter exquiras, utrum alicubi divina Scriptura de diversis substantiis dixerit quod unum sint. Si enim non invenitur dictum, nisi de iis rebus quas constat esse unius ejusdemque substantiae; quid opus est ut rebellemus adversus veram et catholicam fidem? Si autem inveneris alicubi hoc scriptum etiam de diversis substantiis; tunc aliud cogar inquirere, unde ostendam recte ὁμούσιον dictum Patrem et Filium. Nam si illi qui Scripturas nostras aut nesciunt, aut non laboriose scrutantur, et tamen Filium ejusdem substantiae et aequalem Patri credunt, dicant eis qui hoc nolunt credere, cum tamen Deum Patrem Filium habere unigenitum credant, Noluit Deus habere aequalem Filium, an non potuit? si noluit, invidus est; si non potuit, infirmus est; utrumvis autem horum de Deo sentire sacrilegum est: nescio utrum possint invenire quid dicant, si nolint res absurdissimas et stultissimas dicere. CAPUT V. 26. Ecce quantum potui, exposui tibi fidem meam. Et plura quidem dici possunt, et diligentius disputari; sed vereor ne ista ipsa quae dixi, oneri sint occupationibus tuis: tamen ea non solum dictata conscribi volui, sed etiam manu mea subscribenda curavi; quod quidem et antea volueram, si quod inter nos placuerat, servaretur. Sed modo certe puto jam non a te debere dici timuisse me tibi dicere fidem meam, quando non solum dixi, sed scriptam subscripsi, ne me quisquam dicat aut dixisse quod non dixi, aut non dixisse quod dixi. Hoc fac et tu, si judices quaeris, non qui in ore tuo revereantur personam tuam, sed qui in litteris tuis exserant libertatem suam. Si enim calumniam times (quod nullo modo auderem dicere, nisi hoc ipse dixisses), licet tibi non subscribere: nam et ego propterea nolui nomen tuum scribi in his meis litteris, ne hoc forte noluisses. 27. Facile est ut quisque Augustinum vincat; videris utrum veritate an clamore. Non est meum dicere, nisi quia facile est ut quisque Augustinum vincat: quanto magis ut vicisse videatur; aut etsi non videatur vicisse, tamen dicatur? Facile est hoc: nolo magnum putes, nolo; nolo pro magno appetas. Nam cum adverterint homines in hac re tam ingentem famem cordis tui, multi gaudebunt se invenisse occasionem ut ad pauca Euge, Euge, tam potentem virum faciant amicum. Nolo dicere quia si non faveant, vel si contrariam sententiam proferant, etiam formidare poterunt inimicum; inepte quidem et stulte, sed tamen plerique homines ita sunt. 28. Noli ergo attendere quomodo vincatur Augustinus, qualiscumque unus homo; sed attende potius utrum vinci possit ὁμούσιον, non ipsum verbum graecum, quod facile est non intelligentibus irridere, sed illud quod scriptum est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et, Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi; ut sint unum, sicut et nos. Item paulo post: Non pro his autem rogo tantum, inquit, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus: ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum (Joan. XVII, 11, 20-23). Vide quoties dixit, sint unum, sicut et nos unum sumus; nusquam tamen dixit. Ipsi et nos simus unum; sed, sicut ego et tu sumus unum, sic et ipsi in nobis sint unum: quia sicut illi erant unius ejusdemque substantiae, quos etiam unius participes vitae aeternae facere volebat; ita de Patre et Filio propterea dictum est, Unum sumus, quia unius sunt ejusdemque substantiae, et non participes vitae aeternae, sed ipsa principaliter vita aeterna. Et poterat dicere secundum formam servi, Ego et ipsi unum sumus, aut, unum simus; nec tamen hoc dixit, quia unam substantiam Patris et suam, et unam illorum volebat ostendere. Si autem dixisset, Ut tu et ipsi unum sitis, sicut ego et tu unum sumus; aut, Ut tu et ego et ipsi unum simus, sicut ego et tu unum sumus; nemo nostrum recusaret posse dici, Unum sunt, etiam diversas substantias. Nunc autem vides quam non ita sit, quia non ita dixit, et saepe dicendo vehementer commendavit quod dixit. 29. Invenis ergo in Scripturis aliquid unum de diversis naturis, sicut supra ostendimus, sed additur vel subauditur quid unum: sicut ex anima et corpore dicimus, Unum animal, et una persona, et unus homo vel est, vel sunt. Sine aliqua vero adjunctione dici, Unum sunt, si inveneris in Scripturis, nisi de iis quae unius substantiae sunt, justissime flagitabis ut aliud proferamus, unde ὁμούσιον demonstremus. Sunt enim et alia multa; sed interim de hoc uno cogita, deposito studio contentionis, ut habeas propitium Deum. Non enim bonum hominis est hominem vincere, sed bonum est homini ut eum veritas vincat volentem; quia malum est homini ut eum veritas vincat invitum. Nam ipsa vincat necesse est, sive negantem sive confitentem. Da veniam, si quid liberius dixi, non ad contumeliam tuam, sed ad defensionem meam. Praesumpsi enim de gravitate et prudentia tua, quia potes considerare quantam mihi respondendi necessitatem imposueris; aut si et hoc non recte feci, et hinc da veniam. Huic scripturae a me dictatae et relectae ego Augustinus subscripsi.

EPISTOLA CCXXXIX. Augustinus Pascentio, de eadem re urgens ut explanet fidem suam. 1. Si dicis te mihi dixisse fidem tuam, et me tibi noluisse dicere fidem meam, quod te audio non tacere; recordare, obsecro, quam utrumque sit falsum. Nam nec tu mihi voluisti dicere fidem tuam, et ego tibi fidem meam non dicere nolui; sed ita dicere volui ut nemo posset dicere, aut dixisse me aliquid quod non dixerim, aut non dixisse quod dixerim. Diceres autem mihi fidem tuam, si hoc diceres unde dissentis a nobis; si diceres, Credo in Deum Patrem, qui Filium fecit primam creaturam ante omnes caeteras creaturas; et in ipsum Filium, nec aequalem Patri, nec similem, nec verum Deum; et in Spiritum sanctum, factum per Filium post Filium: haec enim vos audio dicere. Aut si forte falsum est quod ista dicatis, hoc potius abs te volo scire. Si autem verum est quod ista dicitis, volo scire quemadmodum ea de Scripturis sanctis defendatis. Nunc autem dixisti credere te in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, immortalem, non ab aliquo genitum, et ex quo sunt omnia. Et in Filium ejus Jesum Christum, Deum natum ante saecula, per quem facta sunt omnia. Et in Spiritum sanctum. Haec fides non est tua, sed utriusque nostrum; quemadmodum si adjungeres quod eumdem Filium Dei Jesum Christum etiam Maria virgo peperit, quod pariter credimus, et si qua alia communiter confitemur. Si voluisses ergo tuam dicere, non istam diceres quae communis est nobis, sed illam potius in qua dissentimus a vobis. 2. Haec et praesens dicerem, si quemadmodum placuerat, verba nostra exciperentur. Sed quia hoc noluisti, dicens te a nobis timere calumniam, et a placito cui mane consenseras, post prandium recessisti; utquid dicerem quod, quemadmodum velles, me dixisse narrares, et ego non haberem unde ostenderem quid vel quemadmodum dixerim? Noli ergo ulterius jactare quod tu fidem tuam dixeris, et ego meam non dixerim; quia sunt homines qui considerent me potius habuisse fiduciam fidei meae, qui eam scribi voluerim; te autem non habuisse, dum quasi calumniam pertimescis. Paratus ergo eras negare, si tibi objiceretur quod contra fidem meam aliquid dixeris. Vide ergo quid de te ipse sentiri feceris. Quod si objectum non eras negaturus, cur dictum scribi noluisti; praesertim cum magnopere voluisses etiam honoratos viros nostro interesse sermoni? Cur ergo volens calumniam devitare, notariorum stilum timebas, et clarissimorum virorum testimonium non timebas? 3. Si autem sic vis ut etiam ego dicam fidem meam, quomodo te dicis dixisse tuam, ego etiam brevius possum dicere, credere me in Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Si autem proprium aliquid unde dissentis a me, vis audire: credo in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, nec Filium dicens Patrem, nec Patrem Filium, nec utriusque Spiritum sanctum vel Patrem vel Filium; et tamen Patrem Deum, et Filium Deum, et Spiritum sanctum Deum, solum aeternum et immortalem propria sua substantia, sicut Deus solus et aeternus et immortalis est, ea divinitate quae est ante saecula. Hoc si tibi displicet, et placet a me audire quemadmodum de Scripturis sanctis asseratur, lege etiam illud quod prolixius conscriptum misi Benignitati tuae. Si autem illud tibi non vacat legere, nec mihi vacat frustra verba jactare. Possum tamen, quantum Dominus dederit facultatis, vel dictanti tibi vel scribenti ego quoque vel dictando vel scribendo ad quod volueris respondere. Huic scripturae a me dictatae et relectae ego Augustinus subscripsi.

EPISTOLA CCXL. Pascentius Augustinum contumeliose compellat, urgens ut proferat qui se tribus personis sit unus Deus, ad conflictum sub arbitris provocans.

Optaveram te, frater dilectissime, pristini erroris tui consilium deponere; nunc miror te in ipso adhuc permanere, sicut epistola quam ad me misisti, clamat. Nam ita est Dignatio tua, sicut sitiens nimio calore accensus, si invenerit aquam coenosam et se inde ingurgitaverit; postea, etiamsi limpidam et frigidam reperiens biberit, non satis proficere potest, quandoquidem coeno semel ejus cor et anima obruitur. Denique, quod pace tua dicam, ita est consilium Praestantiae tuae, sicut arbor curva et nodosa, quae nihil in se rectum habet, et aciem pervertit oculorum. Rescribit mihi Sanctitas tua Patrem Deum, Filium Deum, Spiritum sanctum Deum, sed unum Deum. Quis e tribus unus Deus? an forte est una persona triformis, quae hoc nomine nuncupetur? Tu si voluisses et confideres de professione tua, resideres mecum cum coepiscopis tuis puro ac pacifico animo et spiritu, et conferres de iis quae sunt Dei, et quae ad gloriam et gratiam spiritualem pertinent. Unde, quid opus est scribere et rescribere quod nos non aedificat?

EPISTOLA CCXLI. Augustinus Deum unum profitetur, triformem negat, conflictum non detrectat, si excipiantur quae dicuntur. 1. Litterae tuae nec ad reddenda convicia me provocare, nec a reddendis litteris revocare potuerunt. Ea quippe quae scripsisti, moverent me, si a veritate Dei non a potestate hominis dicerentur. Dixisti consilium meum arborem curvam et nodosam, quae nihil in se rectum habet, et aciem pervertit oculorum. Quid in me diceres, si a placito quod inter nos mane statueramus, ego recessissem, et in refacillima quae recte placuerat, curvam refragationem et nodos difficultatis posuissem? Neque enim aqua coenosa ingurgitatum me judicares, sed perfidiae, quod multo pejus est, ebrietate submersum, si non talis post prandium rediissem, qualis ante prandium recessissem. Sed ecce numquid non rescripsisti quod voluisti, et nullam calumniam formidasti? Sic ergo potes et caetera, ut sit quod vel nos ipsi, vel alii possint considerare et judicare. Quod enim dicis triformem Dei personam me credere, si legere dignatus fuisses quod aliud aliquanto prolixius misi, et ad ea quae ibi scripta sunt respondere voluisses; hoc fortasse non diceros. Sed tamen ecce et hoc ipsum quod triformem Dei personam dicam, et dictasti, et conscriptum misisti, et nullam calumniam timuisti: ecce ostendisti verum esse quod dico, non ideo te, sicut placuerat cum simul essemus, verba tua dictare noluisse, quia calumniam timebas, sed quia de veritate non confidebas. Modo quia jam tibi placuit dictare an triformem Dei personam credam; respondeo me non ita credere: una quippe forma est, quia una, ut ita dicam, deitas, et ideo unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. 2. Tu autem, peto, digneris breviter respondere quomodo accipias quod ait Apostolus, Qui adhaeret meretrici, unum corpus est; qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 16, 17). Diversi enim sexus corpora sibi adhaerentia, unum corpus dixit. Et cum spiritus humanus nullo modo possit dicere, Ego et Dominus unum sumus; tamen cum adhaeret Domino, unus spiritus est: quanto magis ille qui verissime dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), quia inseparabiliter Patri cohaeret, ipse et Pater unus Deus est? Si tamen vel hoc verbum admittitur in illa divinitate, ut dicamus, cohaeret, quod nunquam omnino vel fuit vel esse poterit ulla distantia separatum. Ad hoc responde, utrum tibi placeat biformem spiritum dici, quando qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Quod si tibi non placet, nec ego triformem Deum dixi Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sed unum Deum. Si autem in praesentia vis ut colloquamur, gratiam quidem habeo dignationi et benevolentiae tuae. Sed sicut jam mihi aliud quod voluisti rescribere dignatus es; ita dignare rescribere dictaturos nos esse quae dicturi sumus, et non deero voluntati tuae, quantum me adjuverit Dominus. Nam si scribis et scribo non nos aedificat; quomodo nos aedificat dicis et dico, ubi post verborum strepitum non inveniamus quod legendo recenseamus? Augustinus haec dictavi, et relectis subscripsi. Abstineamus nos a conviciis, ne tempus inaniter impendamus; et ad id quod agitur inter nos potius advertamus.

EPISTOLA CCXLII . Augustinus Elpidio ariano, probans Filium Dei esse Deo aequalem, genitumque ex ipso, non factum; spondens etiam se ariani cujusdam libello plenius responsurum, si otium et facultas detur.

Domino eximio meritoque honorabili et desiderabili ELPIDIO, AUGUSTINUS. 1. Quis nostrum erret in fide vel in cognitione Trinitatis, alia quaestio est. Gratum sane habeo quod me, quamvis incognitum facie, tamen quia errare credidisti, revocare ab errore conatus es. Hujus tibi benevolentiae mercedem retribuat Deus, et nosse te faciat quod nosse te putas: res enim ardua est, ut existimo. Et quaeso te ne in ullam contumeliae partem acceperis, quod tibi tantae cognitionis munus optavi. Vereor enim ne opinatae scientiae praejudicium, si non praecepta vera, quae nequaquam ad te mihi arrogaverim, at certe bona vota nostra, quae mihi etiam indocto habere de te licet (non enim perite, sed amice exhibenda sunt), repellat ab auribus tuis, potiusque mihi succenseas quod non tibi jam sicut sapienti gratulatus, quam gratias agas quod tibi sapientiam deprecatus sim. Verumtamen si ego portans episcopalis nominis sarcinam, libentissime amplector benevolentiam tuam, quod me Bonoso et Jasoni, ut scribis, doctissimis viris, etiam trans mare mittere dignatus es, ad reportandos ex eorum disputationibus uberes fructus; quod denique ad detergendas totius erroris caligines, libellum cujusdam episcopi vestri ingenio et viribus elaboratum, ad me perferendum sollicita benignitate curasti: quanto est aequius te bono animo accipere, quod ea quae nullo humano ingenio et viribus dari possunt, a Domino Deo tibi ut concedantur optavi? Apostolus enim inquit: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est; ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis: quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed docti Spiritu, spiritualibus spiritualia comparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei: stultitia est enim illi (I Cor. II, 12-14).

2. Magis ergo tecum, si fieri posset, mallem quaerere quousque appellandus sit animalis homo, ut si eum jam transcendimus, recte fortasse illa quae supra humanam mentem atque intelligentiam incommutabiliter manent, aliqua ex parte nos attigisse gaudeamus. Cavendum est enim ne propterea videatur stultum, cum Filium Patri audimus aequalem, quia hominem animalem adhuc agimus, de quo dictum est quod stultitia sunt illi quae sunt Spiritus Dei. Quanquam sane majestas illa supra cuncta sublimis a spiritualibus cogitari possit, a nullo autem possit effari; videre tamen, quantum arbitror, facile est non esse factum per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil. Si enim per seipsum factus est, erat antequam fieret, ut fieri per se posset: quod certe tanto absurdius dicitur, quanto vanius cogitatur. Si autem non per se factus est, non est factus omnino; quoniam quidquid factum est, per ipsum factum est: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). 3. Miror parum attendi quae tam expresse Evangelista voluit intimare, ut neminem dissimulare permitteret: non enim satis fuit dicere, Omnia per ipsum facta sunt, nisi adderet, et sine ipso factum est nihil. At ego quamvis tardus, et nondum detersa caligine, saucium mentis oculum gerens ad intuendam Patris et Filii incomparabilem ineffabilemque praestantiam; tamen hoc tota facilitate complector, quod nobis in Evangelio propterea praeseminatum est, non ut hinc comprehenderemus illam divinitatem, sed ut hinc admoneremur non oportere nos de temeraria comprehensione jactare. Si enim omnia per ipsum facta sunt; quidquid non per ipsum factum est, non est factum. Ipse autem per se factus non est: non est igitur factus. Et omnia per ipsum facta esse ab Evangelista credere cogimur: ab eodem ergo cogimur eum factum esse non credere. Item, si sine ipso factum est nihil, ipse ergo nihil est, quia sine se factus est. Quod si opinari sacrilegum est; restat ut fateamur, non sine se factum esse, aut factum non esse. Non autem sine se factum esse, non possumus dicere. Si enim ipse se fecit, jam erat antequam fieret: si autem ac se faciendum alteri, a quo factus est, adjutorium praebuit; nihilominus ut se adjuvante ipse fieret, jam erat antequam fieret. Relinquitur itaque ut sine se factus sit. Quidquid autem sine illo factum est, nihil est. Aut nihil est igitur, aut factus non est: sed non est nihil, factus igitur non est. At si factus non est, et tamen Filius est, sine dubio natus est. 4. Quomodo, inquis, potuit de solo Patre nasci Filius aequalis ei de quo natus est? Jam hoc enarrare non possum, et cedo prophetae dicenti: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Quod si tu de humana generatione qua per virginem natus est, accipiendum putas; ipse te discute, et interroga animam tuam, utrum si in generatione humana defecit, audeat enarrare divinam. Noli ergo, inquis, dicere aequalem. Cur non dicam quod dixit Apostolus? Non rapinam, inquit, arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Etsi enim aequalitatem illam non explicavit humanae menti nondum purgatae, posuit tamen in Verbo, quod in re possit inveniri purgata. Demus itaque operam mundando cordi nostro, ut inde exsurgat acies qua ista videre valeamus: Beati enim, inquit, mundicordes; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 7). Ita excedentes animalis hominis caliginosas imagines, ad serenitatem illam sinceritatemque veniemus, qua videre possimus quod dici non posse videmus. 5. Nam libello quem dignatus es mittere, si mihi sit otium, facultasque tribuatur ad singula respondere, arbitror te cogniturum tanto minus quemque vestiri lumine veritatis, quanto magis sibi videtur nudam depromere veritatem. Quis enim ferat, ut alia omittam, et hoc solum interim commemorem quod maxime ingemui, cum apostolus Paulus dicat, Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12); istum jam dicere omni integumento retecto nudam se depromere veritatem? Qui si diceret, Nudam videmus veritatem, nihil esset caecius ista arrogantia visionis: non autem dixit, Videmus, sed, depromimus; ut non solum jam veritas inventioni mentis patere, sed etiam potestati linguae subjacere videatur. Multa sunt quae de Trinitatis ineffabilitate dicantur; non ut ipsa dicatur, alioquin non est ineffabilis, sed ut illis dictis illa dici non posse intelligatur. Verum jam, ut arbitror, modum excessit epistola mea, cum per tuam me admonueris breviter scribere: sed quia institutione veterum te excusare dignatus es, non tibi absurdus videbor, si modum quarumdam epistolarum Ciceronis, quia ejus quoque in litteris tuis mentionem fecisti, non te pigeat recordari.

EPISTOLA CCXLIII . Augustinus Laeto, qui perfectum mundi contemptum aggressus, videbatur sollicitari per satanam ad repetenda quae reliquerat. Hunc animat, ut contemptis cognatorum affectibus fortiter pergat.

Domino dilectissimo et desiderantissimo fratri LAETO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Legi epistolam quam misisti fratribus, consolari te cupiens quod multis tentationibus tua tirocinia quatiantur; in qua etiam insinuasti desiderare te litteras meas. Condolui, frater, et cessare ab scribendo non potui, ne non solum tuo, sed etiam meo desiderio negarem quod me videbam officio debere charitatis. Si te igitur tironem Christi profiteris, castra ne deseras; in quibus tibi etiam aedificanda turris est illa, de qua in Evangelio Dominus loquitur. In ea quippe stantem, et sub armis verbi Dei militantem, nulla ex parte penetrare ullae tentationes valent: inde et jacta in adversarium tela gravi pondere veniunt, et prospecta firmo munimine devitantur. Considera etiam Dominum nostrum Jesum Christum, cum sit rex noster, tamen ea societate qua etiam frater esse dignatus est, reges appellasse milites suos, et unumquemque ad bellandum cum rege qui habet viginti millia, instructione decem millium idoneum esse debere praemonuit.

2. Sed paulo antequam de turre et de rege exhortatorias similitudines praeponeret, attende quid dixerit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et si non tulerit crucem suam et venerit post me, non potest meus esse discipulus. Deinde subjungit: Quis ex vobis volens turrim aedificare, non primo sedet, et computat si sumptus habet ad consummationem, nequando, cum posuerit fundamentum, non possit aedificare; et omnes qui transeunt et vident, incipiant dicere, Hic homo coepit aedificare, et non potuit perficere? Aut quis rex vadens committere bellum cum alio rege, non primum sedet, et cogitat si potens est cum decem millibus ei occurrere, qui cum viginti millibus venit ad illum? Caeterum dum adhuc longe est, mittit legationem, rogans pacem. Quo autem pertinerent istae similitudines, ipsa conclusione satis aperuit: ait enim, Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae sunt ejus, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26-33). 3. Itaque et sumptus ad turrim aedificandam, et bellantium valentia decem millium adversus regem qui viginti habet, nihil est aliud quam ut renuntiet unusquisque omnibus quae sunt ejus. Praelocutio autem superior cum extrema conclusione concordat. In eo enim quod unusquisque renuntiat omnibus quae sunt ejus, etiam illud continetur, ut oderit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam. Omnia enim haec propria ejus sunt, quae plerumque implicant et impediunt ad obtinenda, non ista propria temporaliter transitura, sed in aeternum mansura communia. Quo enim tibi nunc quaedam mulier mater est, hoc ipso utique non est et mihi. Quapropter hoc temporale ac transitorium est: sicut transisse jam vides quod te concepit, quod gestavit utero, quod peperit, quod lacte nutrivit. Quod autem soror in Christo est, et tibi est et mihi, et omnibus quibus una coelestis haereditas, et pater Deus, et frater Christus, in eadem charitatis societate promittitur. Haec aeterna sunt; haec nulla temporis labe deteruntur; haec tanto firmius tenenda sperantur, quanto minus privato, sed communi potius jure obtinenda praedicantur. 4. Potes hoc facillime in ipsa tua matre cognoscere. Nam unde te nunc irretitum involvit, et ab instituto cursu retardatum reflectit et curvat, nisi ex quo tua propria mater est? Nam ex quo soror est omnium, quibus est pater Deus et mater Ecclesia, jam te non impedit, quam neque me, neque omnes fratres nostros, qui eam non privata, sicut tu in domo vestra, sed publica in domo Dei charitate diligimus. Quod ergo tu illi etiam carnali necessitudine annecteris, ad sortem valere debet familiarius colloquendi, et apertiore janua consulendi ut hoc ipsum, quo te privatim diligit, interficiatur in ea, ne quod ex utero suo te genuit, pluris pendat, quam quod ex utero Ecclesiae genita est tecum. Quod autem de matre dixi, hoc de tali caetera propinquitate intelligendum est. Hoc etiam quisque de anima sua cogitet, ut etiam in ipsa privatum affectum oderit, qui procul dubio temporalis est: diligat autem in ea communionem societatemque illam, de qua dictum est, Erat illis in Deum anima una et cor unum (Act. IV, 32). Sic enim anima tua non est propria, sed omnium fratrum; quorum etiam animae tuae sunt, vel potius quorum animae cum tua non animae, sed anima una est, Christi unica, quae de manu canis ut eruatur, cantatur in Psalmis (Psal. XXI, 21). Inde ad contemptum mortis facillime pervenitur. 5. Nec succenseant parentes hoc praecipere Dominum ut eos oderimus, quando nobis hoc de anima nostra praecipitur. Nam sicut nunc de anima jubetur, ut eam propter Christum cum parentibus oderimus; ita quod alio loco de anima idem Dominus dicit, in parentes quoque potest congruentissime convenire: Qui amat, inquit, animam suam, perdet eam (Joan. XII, 25). Dicam etiam fidenter: Qui amat parentes suos, perdet eos. De anima quippe hoc ibi dixit, oderit, quod hic, perdet. Sicut autem hoc praeceptum, quo perdere jubemur animam nostram, non ad id valet ut se quisque interimat, quod inexpiabile nefas est; et tamen valet ut interimat in se carnalem animae affectum, quo cum impedimento futurae vitae praesens vita delectat; hoc est enim quod dictum est, oderit animam suam, et, perdet eam: quod tamen diligendo fit; quandoquidem apertissime fructum ejusdem animae acquirendae, in eodem praecepto commemorat dicens, Qui perdiderit eam in isto saeculo, in vitam aeternam inveniet eam: ita de parentibus rectissime dicitur ut qui eos amat, perdat eos; non more parricidarum interficiens, sed spirituali gladio verbi Dei carnalem affectum eorum, quo et seipsos, et eos quos genuerunt implicamentis hujus saeculi obligare conantur, pie fidenterque percutiens et occidens, illud in eis vivere faciat, quo fratres sunt, quo cum filiis suis temporalibus, parentes aeternos Deum Ecclesiamque cognoscunt. 6. Ecce rapit te studium veritatis, et cognoscendae atque percipiendae voluntatis Dei in Scripturis sanctis; rapit evangelicae praedicationis officium. Dat signum Dominus ut vigilemus in castris, ut aedificemus turrim, de qua hostem sempiternae vitae et prospicere et propellere valeamus. Rapit militem Christi tuba coelestis ad praelium, et retinet mater! non plane talis, qualis Machabaeorum fuit, nec saltem similis Lacedaemoniis matribus, de quibus memoriae proditum est quod filios suos, ut pro terrena patria sanguinem funderent, multo amplius atque ardentius in certamina bellica, quam signorum sonitus excitabant. Nam mater quae te ad discendam vitam removeri a curis saecularibus non permittit, satis ostendit quemadmodum te, si opus esset, ad obeundam mortem penitus saeculum repudiare permitteret. 7. Sed quid dicit, aut quid allegat? Forte decem illos menses quibus viscera ejus onerasti, et dolores parturitionis, ac labores educationis. Hoc, hoc interfice verbo salutari; hoc perde matris, ut in vitam aeternam invenias eam. Hoc memento ut oderis in ea, si diligis eam, si tiro Christi es, si turris fundamenta posuisti; ne dicant transeuntes: Hic homo coepit aedificare, et non potuit perficere. Carnalis enim affectus est iste, et adhuc veterem hominem sonat. Hunc carnalem affectum, et in nobis et in nostris, militia christiana ut perimamus hortatur; nec tamen ita ut ingratus sit quisque parentibus, et eadem ipsa beneficia quibus in vitam hanc editus, susceptus atque nutritus est, enumerata derideat. Servet potius ubique pietatem: habeant haec locum ubi majora non vocant. 8. Mater Ecclesia, mater est etiam matris tuae. Haec vos de Christo concepit, haec martyrum sanguine parturivit, haec in sempiternam lucem peperit, haec fidei lacte nutrivit et nutrit, cibosque majores praeparans, quod adhuc parvuli et sine dentibus vagire vultis, horrescit. Haec mater toto orbe diffusa, tam variis et multiplicibus errorum infestationibus agitatur, ut abortivi jam filii ejus adversus eam infrenis armis belligerare non dubitent. Ignavia etiam atque torpore quorumdam quos gremio continet, membra sua frigescere plurimis locis et fovendis parvulis minus idonea fieri dolet. Unde nisi per alios filios, unde nisi per alia membra, quorum e numero es, justum ac debitum poscit auxilium? Hujusne tu necessitates deserens, ad carnalia verba converteris? Nonne haec gravioribus querelis insonat auribus? nonne haec chariora viscera, et coelestia ubera ostentat? Adde viri ejus susceptionem carnis, ne carnalibus inhaereres, et a Verbo aeterno universa quae tibi mater improperat, ne his implicareris assumpta; adde contumelias, flagella, mortem, mortem autem crucis. 9. Talibus concepte seminibus, talique in vitam novam connubio procreate, languescis et contabescis in veterem hominem! Itane matrem terrenam non habebat Imperator tuus? Quae tamen cum ei nuntiaretur agenti coelestia, respondit: Quae mihi mater, aut qui fratres? Et extendens manum in discipulos suos, dixit non pertinere ad cognationem suam, nisi qui facerent voluntatem Patris ejus (Matth. XII, 48-50). In quo numero profecto etiam ipsam Mariam benignus inclusit; faciebat enim et illa voluntatem Patris. Ita optimus Magister atque divinus, et maternum nomen, quod ei quasi privatum propriumque nuntiaverant, quia terrenum erat, in comparatione coelestis propinquitatis abjecit: et eamdem coelestem propinquitatem in discipulis suis commemorans, quo sibi rursum consortio generis cum caeteris sanctis virgo illa cohaereret, ostendit. Et ne isto saluberrimo magisterio quo contemni carnalem affectum in parentibus docuit, adminiculum error acciperet, quo matrem habuisse a quibusdam negatur, alio loco discipulos monuit ne se patrem in terris dicant habere (Id. XXIII, 9), ut quomodo illos manifestum est habuisse patres, sic se habuisse matrem manifestaret, cujus tamen terrena cognatione contempta, contemnendarum talium necessitudinum discipulis praeberet exemplum. 10. Haec ergo interrumpuntur vocibus matris tuae, et inter haec locum invenit commemoratio praegnantis atque lactantis, ut de Adam et Eva, alius Adam nascereris et nutrireris? Respice potius, respice Adam secundum de coelo, et porta jam coelestis imaginem, sicut terreni portasti (I Cor. XV, 47-49). Imo et hic habeant locum materna ipsa beneficia, quae tibi ad enervationem cordis enumerantur: habeant prorsus locum; noli esse ingratus, repende gratiam matri tuae, repende spiritualia pro carnalibus, pro temporalibus sempiterna. Sed non vult sequi? non impediat. Non vult converti in melius? cave ne te in deterius pervertat, et evertat. Quid interest utrum in uxore, an in matre, dum tamen Eva in qualibet muliere caveatur? Nam ista umbra pietatis de foliis illius arboris venit, quibus se primum parentes nostri in illa damnabili nuditate texerunt. Et quidquid in illis verbis atque suggestione quasi officium tibi charitatis obtendit, ut a germanissima atque sincerissima Evangelii charitate te detorqueat, ad astutiam serpentis pertinet, et ad duplicitatem regis illius qui habet viginti millia, quam nos docemur decem millium, hoc est, cordis, in qua Deum quaerimus, simplicitate superare. 11. His potius intende, charissime, et tolle crucem tuam, et sequere Dominum. Nam cum te praesens animadverterem domesticis curis a divino studio retardari, ferri te potius et duci a cruce tua, non eam te ferre ac ducere sentiebam. Crux enim nostra quam Dominus portari a nobis jubet, ut eum expeditissimi sequamur, quid aliud quam mortalitatem carnis hujus significat? Ipsa enim nos cruciat donec absorbeatur mors in victoriam (I Cor. XV, 54). Crux ergo haec ipsa crucifigenda est, et transfigenda est clavis timoris Dei, ne solutis et liberis membris reluctantem portare non possis. Sequi enim Dominum nisi eam portans, omnino non vales: nam quomodo eum sequeris, si non es ejus? Qui autem Jesu Christi sunt, ait Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et desideriis (Galat. V, 24). 12. Si quid sane pecuniae res tua familiaris habet, cujus te implicari negotio nec oportet nec decet, revera tribuendum est matri et domesticis tuis. Horum quippe indigentia, si pauperibus, ut sis perfectus, instituisti distribuere talia tua, primum apud te locum obtinere debet: Si quis enim suis et maxime domesticis, ait Apostolus, non providet, fidem negavit, et est infideli deterior (I Tim. V, 8). Quibus ordinandis rebus, si, ut collum exueres induendum sapientiae vinculis, profectus a nobis es; quid tibi nocent, aut quo pacto te pervellunt matris lacrymae fluentes carne, aut servi fuga, aut mors ancillarum, aut fratrum morbosa valetudo? Si est in te charitas ordinata, scias praeponere majora minoribus, et misericordia moveri, ut pauperes evangelizentur, ne messis Domini copiosa, operariorum inopia, in praedam volucribus jaceat, et paratum habere cor ad sequendum Domini voluntatem, in eo quod vel flagellando vel parcendo agere statuerit cum servis suis: haec meditare, in his esto, ut provectus tuus manifestus sit in omnibus (I Tim. IV, 15). Obsecro te ut caveas ne majorem tristitiam des bonis fratribus torpore tuo, quam laetitiam alacritate jam dederas. Commendare te autem litteris quibus voluisti, tam superfluum putavi, quam si quisquam te mihi eodem modo commendare voluisset.

EPISTOLA CCXLIV . Augustinus Chrisimo, consolans ne deficiat in adversis.

Domino vere ac merito charissimo, et praedicando fratri CHRISIMO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Rumor ad me detulit (Deus faciat ut non sit) sic te animo perturbatum, ut multum mirer prudentiam tuam et christianum animum parum cogitare rerum terrenarum conditionem nullo modo aequari posse coelestibus, ubi cor nostrum et spes nostra collocanda est. Vir cordate, numquid aut totum bonum tuum in his rebus erat, quas nunc videris amittere; aut tam magnum bonum illic deputabas, ut eo subtracto sic tenebrescat mens nimia tristitia, quasi lumen ejus, non Deus, sed terra sit? Audivi enim (jam dixi, Deus faciat ut falsum audierim) quod tibi manus etiam velles inferre; quod melius non credo aut ascendisse in cor tuum, aut exisse de ore tuo. Sed tamen quia ita perturbatus es, ut hoc de te dici potuerit, graviter de te contristatus, hoc litterarum alloquio putavi consolandam Charitatem tuam; quanquam non dubitem Dominum Deum nostrum in corde tuo loqui meliora: novi enim quam pio studio semper audieris verbum ejus.

2. Erige itaque animum, frater in Christo charissime; Deus noster nec perit a suis, nec perdet suos: vult autem monere nos quam sint haec fragilia et incerta, quae nimis diligunt homines, ut solvamus ab eis vinculum cupiditatis, per quod implicatos nos trahunt, et totum amorem nostrum consuefaciamus in eum currere, in quo nulla damna timeamus. Ipse te hortatur per ministerium nostrum, viriliter cogites te fidelem esse christianum, et ejus redemptum esse sanguine, qui non solum aeterna sapientia, sed etiam humana praesentia docuit nos temperanter prospera saeculi hujus contemnere, et fortiter adversa tolerare; ejus felicitatis mercedem pollicens, quam nemo possit a nobis auferre. Scripsi sane etiam ad virum laudabilem comitem; quam epistolam, in tuo erit arbitrio utrum dari velis. Nam per quem detur, non dubito deesse non posse, adjuvante Domino, vel episcopum, vel presbyterum, vel quemlibet.

EPISTOLA CCXLV . Augustinus Possidio, de cultu, fucis et inauribus, et de non ordinando quodam in parte Donati baptizato.

Domino dilectissimo, et venerabili fratri et consacerdoti POSSIDIO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem. 1. Magis quid agas cum eis qui obtemperare nolunt, cogitandum est, quam quemadmodum eis ostendas non licere quod faciunt. Sed nunc epistola Sanctitatis tuae, et occupatissimum me reperit, et celerrimus bajuli reditus neque non rescribere tibi, neque ad ea quae consuluisti, ita ut oportet, respondere permisit. Nolo tamen de ornamentis auri vel vestis praeproperam habeas in prohibendo sententiam, nisi in eos qui neque conjugati, neque conjugari cupientes, cogitare debent quomodo placeant Deo. Illi autem cogitant quae sunt mundi, quomodo placeant vel viri uxoribus, vel mulieres maritis (I Cor. VII, 32-34). Nisi quod capillos nudare feminas, quas etiam caput velare Apostolus jubet (I Cor. XI, 5-13), nec maritatas decet. Fucari autem pigmentis, quo vel rubicundior vel candidior appareat, adulterina fallacia est, qua non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus solis permittendae sunt feminae ornari, secundum veniam, non secundum imperium. Nam verus ornatus maxime Christianorum et Christianarum, non tantum nullus fucus mendax, verum ne auri quidem vestisque pompa, sed mores boni sunt.

2. Exsecranda autem superstitio ligaturarum, in quibus etiam inaures virorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputantur, non ad placendum hominibus, sed ad serviendum daemonibus adhibetur. Quis autem possit speciales nefariarum superstitionum prohibitiones in Scripturis invenire, cum generaliter Apostolus dicat, Nolo vos socios fieri daemoniorum (I Cor. X, 20)? et iterum, Quae enim consonantia Christi ad Belial (II Cor. VI, 15)? Nisi forte quia Belial nominavit, et generalem societatem daemoniorum prohibuit, licet Christianis sacrificare Neptuno, quia nihil proprie de Neptuno vetitum legimus! Moneantur interim miseri, ut si obtemperare nolunt praeceptis salubrioribus, saltem sacrilegia sua non defendant, ne majori se scelere implicent. Quid autem cum eis agendum sit, si solvere inaures timent, et corpus Christi cum signo diaboli accipere non timent? De ordinando autem qui in parte Donati baptizatus est, auctor tibi esse non possum: aliud est enim facere si cogaris, aliud consulere ut facias.

EPISTOLA CCXLVI . Augustinus Lampadio, ostendens fatum in peccatis perperam excusari, quippe cujus vel ipsi mathematici nullam rationem habeant in subditis castigandis.

AUGUSTINUS LAMPADIO. 1. De quaestione fati ac fortunae, qua tuum animum non leviter moveri, et cum praesens essem adverti, et nunc tuis litteris gratius certiusque cognovi, rescriptum tibi non parvi voluminis debeo; quod Dominus praestabit ut ita explicem, quemadmodum novit tibi congruere ad salutem fidei tuae. Non enim parvum malum est, perversis opinionibus non solum ad committendum blandimento voluptatis adduci, sed etiam ad defendendum peccatum a medicamento confessionis averti.

2. Illud sane quantocius ac breviter noveris, omnes leges atque omnia instituta disciplinae, laudes, vituperationes, exhortationes, terrores, praemia, supplicia, caeteraque omnia quibus humanum genus administratur et regitur, penitus labefactari atque subverti, nihilque in eis omnino justitiae remanere, nisi voluntas sit causa peccandi. Quanto ergo licentius et aequius mathematicorum improbamus errores, quam divinas leges, vel etiam domorum nostrarum curam damnare atque abjicere cogimur; quod nec ipsi mathematici faciunt? Nam cum aliquis eorum hominibus nummatis fatua fata vendiderit; mox ut oculum a tabellis eburneis ad domus suae moderamen ac sollicitudinem revocaverit, non solum vocibus, sed etiam plagis emendat uxorem; non dico si petulantius jocantem, sed si immoderatius per fenestram aspicientem animadverterit. Quae tamen si ei dicat, Quid me caedis? Venerem caede si potes, a qua cogor hoc facere: tum vero ille non curat quam vana verba componat fallendis extraneis, sed quam justa verbera imponat corrigendis suis. 3. Quando ergo quisque, cum reprehendi coeperit, causam convertit in fatum, et ideo se culpari non vult, quia fato se dicit coactum fecisse id quod arguitur; redeat ad seipsum, servet hoc in suis, non castiget servum furem, non de contumelioso filio conqueratur, vicino improbo non minetur. Quid enim horum faciens, juste facit, si omnes a quibus injurias patitur, non culpa sua, sed fato impelluntur ut faciant? Si autem jure proprio et patrisfamilias diligentia, quoscumque homines pro tempore in potestate habet, hortatur ad bonum, deterret a malo, imperat suae voluntati ut obtemperent, honorat eos qui sibi ad nutum obediunt, vindicat in eos qui se contemnunt, rependit gratiam beneficis, odio ingratos; egone exspectabo ut contra fata disputem, cum tanta eum non verbis, sed factis eloqui deprehendam, ut prope manibus suis omnes mathematicorum capillos super capita eorum frangere videatur? His itaque paucis si aviditas tua contenta non est, et librum aliquem de hac re, quem diutius legat, desiderat; patienter tibi sunt exspectandae vacationes nostrae, et rogandus Deus, qui et otium et facultatem satiando de hac re animo tuo tribuere dignetur. Ero tamen alacrior, si et saepe commemorare me litteris tuam non piguerit charitatem, et quid de hac epistola sentias rescribendo docueris.

EPISTOLA CCXLVII . Augustinus Romulum potentem hominem, quem in Christo genuerat, obsecrat ne nimium acerbus et injustus exactor sit tributorum administratoribus suis solutorum: minitans ei, si tyrannice exigere pergat, extremum judicium.

Domino dilectissimo ROMULO filio, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Veritas et dulcis est et amara. Quando dulcis est, parcit; et quando amara, curat. Si non recusas bibere quod in hac epistola offero, probabis quod dixi. Utinam sicut mihi non obest, sic nec tibi obesset quidquid contumeliarum mihi irrogas: et utinam vel tantum tibi obesset iniquitas quam miseris et pauperibus facis, quantum obest ipsis quibus eam facis. Illi enim ad tempus laborant, tu autem vide quid tibi thesaurizes in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5, 6). Cujus misericordiam deprecor ut hic te corrigat quomodo ipse novit, potius quam reservet in illum diem quando nullus jam erit correctionis locus; ut qui tibi dedit timorem suum, propter quem de te non despero, aperiat tibi sensum, ut videas quae facis, et exhorreas, et emendes. Parva enim et quasi nulla tibi videntur, quae tam magna mala sunt, ut quando te domita cupiditas ea considerare permiserit, riges lacrymis terram, ut Deus misereatur tui. Aut si ego iniquus sum, qui hoc tecum ago ne miseri et egeni homines bis reddant quod debent, cum coloni actori suo dederint, subdito praeposito et jubenti servientes, nec ille se accepisse negare potuerit: si ergo ego iniquus sum, quia mihi videtur injustum ut bis exigantur, qui vix semel reddere sufficiunt; fac quod vis. Si autem tu vides quia injustum est; fac quod decet, fac quod Deus jubet, et ego rogo.

2. Non pro illis magis (novit ille quem timeo), sed pro teipso teipsum rogo, ut, quomodo scriptum est, Miserearis animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Et modo quidem non rogandus, sed objurgandus es: nam et hoc scriptum est, Ego quem amo, redarguo, et castigo (Apoc. III, 19). Ego tamen si pro me rogandus esses, forte non te rogarem: quia vero pro te rogandus es, rogo te iratum ut parcas tibi, ut placeris tibi, ut tibi placetur ille quem rogas. Misi ad te die sabbati, cum adhuc pranderes, ut non proficiscereris, nisi me vidisses: renuntiasti ita te esse facturum. Surrexisti die dominico, et, ut audivi, venisti in ecclesiam, et orasti, et profectus es, et me videre noluisti. Deus tibi ignoscat. Quid enim aliud tibi dicam, nisi quod ipse novit quia cupio? sed scio quia nisi te correxeris, ille justus est. Cum autem tibi parcis, et mihi parcis: neque enim tam miser sum et alienus a visceribus Christi, ut non gravissimo vulnere feriatur cor meum, quando sic agunt, quos in ejus Evangelio genui. 3. Iterum dicturus es: Non eis jussi ut darent Ponticano. Respondetur tibi: Sed jussisti ut servirent Ponticano; nec possent distinguere quousque servirent, et quousque non servirent, maxime cum ea peteret quae se debere sciebant. Tuas autem litteras habere debuerunt, quas proferrent actori, si te nolente exigebat, et relegerent ei non se debere dare, nisi cum tuas litteras accepissent. Nam si verbo aliquando jussisti ne actori aliquid darent, multum est ut meminerint; multum est ut tu ipse memineris an vere jusseris, an ipsis jusseris, an aliis, an omnibus: maxime quia etiam nunc alteri actori audisti datam et salvam esse ipsam pecuniam, et non tibi displicuit quia dederunt. Sed cum ego dixissem, Quid si et iste intervertisset, ab ipsis iterum exigendum erat? rursus tibi coepit displicere quia dederunt: et cum mihi saepe dixisses, nunquam te injunxisse vices tuas vel Valerio vel Aginesi, subito cum de vino ageretur, quia debuerunt ostendere si acescere coeperat, et diceretur tibi quod absens erat; credo, excidit tibi quid mihi toties dixeras, et dixisti, quia habuerunt Aginesi ostendere, et ex ipsius agere arbitrio. Ibi ego cum dixissem, Certe vices tuas istis non soles injungere; respondisti, Sed litteras meas habebat Aginesis: quasi semper illi quibus aliquid injungis, litteras tuas recitent rusticanis hominibus, ut credant quia tu jussisti. Sed quia eos vident tibi sic jungi, non utique credunt temere illos aliquid audere praesumere, nisi a te data potestate. Ideoque inter ista incerta non apparet quid jubeas, nec possunt firmum aliquid retinere, nisi litteras tuas habuerint, quas omnibus proferant, et nonnisi tuis litteris prolatis obtemperent, quando eis aliquid dandum est. 4. Sed quid opus est tam diu tecum disputare, et onerare verbis occupationes tuas, ut forte cum irasceris verbis meis, velis saevire in homines miseros? Illis imputabitur ad meritum bonum, quia pro salute tua, propter quam tibi tanta loquor, te patiuntur iratum: tibi autem nolo aliquid gravius dicere, ne putes me non timendo, sed male optando tale aliquid loqui. Time Deum si non vis decipi: ipsum testem invoco super animam meam, plus me tibi timere cum haec dico, quam illis pro quibus apud te intercedere videor. Si credis, Deo gratias: si autem non credis, consolatur me quod Dominus ait, Dicite, Pax huic domui: et si est tibi filius pacis, requiescet super eum pax vestra; si quo minus, ad vos revertetur (Matth. X, 12, 13). Dei misericordia te tueatur, domine dilectissime fili.

EPISTOLA CCXLVIII . Augustinus Sebastiano, de pia tristitia quam boni ferunt ex impietate malorum. Huic epistolae subscripsit Alypius. Domino sancto desiderabili, et in Christi honore suavissimo fratri SEBASTIANO AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Quamvis ab animo nostro nullo modo te separatum esse permittat dulce vinculum charitatis, et indesinenter tuos sanctos mores atque colloquia recolamus; tamen bene fecisti, et gratias agimus quod nobis etiam corporalis salutis tuae nuntios apices mittendo, nos plurimum exhilarasti. Sensi autem in epistola tua quod taedium te detinuerit a peccatoribus relinquentibus legem Dei: illo enim spiritu vivis, quod dictum est, Vidi insensatos, et tabescebam (Psal. CXVIII, 53, 158). Pia est ista tristitia, et, si dici potest, beata miseria, vitiis alienis tribulari, non implicari; moerere, non haerere; dolore contrahi, non amore attrahi. Haec est persecutio quam patiuntur omnes qui volunt in Christo pie vivere, secundum apostolicam mordacem veracemque sententiam (II Tim. III, 12). Quid enim hic magis persequitur vitam bonorum, quam vita iniquorum; non cum cogit imitari quod displicet, sed cum cogit dolere quod videt? Quoniam coram pio vivens impie, etsi non obligat consentientem, cruciat sentientem. Nam saepe et diu impiorum corporibus a saecularibus potestatibus, et quorumlibet vexationibus parcitur; piorum autem cordibus a malis hominum moribus nunquam usque ad hujus saeculi finem. Sic ergo potius impletur quod commemoravi dixisse Apostolum, Quia omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur; et tanto amarius quanto interius, donec diluvium transeat, ubi arca continet corvum et columbam.

2. Sed inhaere, frater, illi a quo audisti, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13): conjungere Domino, ut crescat in novissimis vita tua. Scio enim non deesse recreationem cordis de fratribus bonis. Huc adjunge promissiones Dei fideles, magnas, certas, sempiternas, ipsiusque tolerantiae imperturbabilem ineffabilemque mercedem: et vide quam verum Domino cantes, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae jucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). Mitte fratri Firmo litteras nostras. Sanctitatem tuam et familiam Dei, quae tuo ministerio gubernatur, fratres et sorores quae apud nos sunt nobiscum, in Domino resalutant. ( Et alia manu: ) Incolumes pro nobis oretis, dilectissimi et sancti fratres. Ego Alypius impensissime saluto Sinceritatem tuam, omnesque tibi in Domino conjunctos; atque ut hanc tanquam meam epistolam deputes, peto: etsi enim aliam propriam mittere potuissem, tamen malui huic suscribere, ut unanimitatem nostram una etiam pagina testaretur.

EPISTOLA CCXLIX . Augustinus Restituto, quatenus mali tolerandi in Ecclesia. Domino desiderantissimo, et honorifica sinceritate charissimo fratri, et condiacono RESTITUTO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Aestus indicantes piam flammam cordis tui, indicavit mihi fidelissimus, ut scis, particeps eorum, frater Deogratias. Lege itaque Tychonium quem bene nosti, non quidem omnia probaturus; nam quae in illo cavenda sint, bene nosti. Hanc tamen quaestionem, quomodo in Ecclesia Dei si qua forte perversa vel etiam scelerata corrigere aut exstinguere non valemus, salvo unitatis vinculo toleranda sint, strenue videtur mihi tractavisse atque solvisse. Quanquam in ejus litteris tantummodo intentione correcta, ad ipsos divinarum Scripturarum fontes recurrere nos oportet, ut ibi videamus quam pauca de hac re testimonia sententiarum, vel exempla gestorum posuit, et quam nemo possit omnia ponere, nisi qui pene omnes sanctorum Librorum paginas in sua scripta transferre voluerit: ita prope nulla est quae nos non admoneat, intus in ipsa societate Sacramentorum quibus imbuimur ad vitam aeternam, cum his qui oderunt pacem esse debere pacificos, donec ingemiscendo nostra longinqua peregrinatio transeat (Psal. CXIX, 5-7); atque in virtute Jerusalem matris aeternae securissima pace perfruamur, et in turribus ejus abundantia verorum fratrum (Psal. CXXI), quorum nunc inter multos falsos gemimus paucitatem. Quae est autem virtus illius civitatis, nisi Deus ejus Deus noster? Vides igitur in quo solo fiat pax, et singulis hominibus, qui secum sine illo bellum gerunt, etiam nullo extrinsecus oborto scandalo; et omnibus simul, qui quanquam in hac se vita diligant, et amicitiae fidae nexibus teneantur, tamen nec praesentia corporis nec consensione animi summe perfecteque copulantur. Confortetur cor tuum in Domino, memor nostri.

EPISTOLA CCL . Augustinus senex Auxilio episcopo juveni, ut aut anathematis sententiam rescindat, aut doceat quibus adductus causis putet ob unius peccatum totam familiam excommunicari posse. Domino dilectissimo, et venerabili fratri et consacerdoti AUXILIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Vir spectabilis filius noster Classicianus graviter apud me litteris questus est, quod sit anathematis injuriam a tua Sanctitate perpessus: narrans quod venerit ad ecclesiam apparitione paucorum suae potestati congrua comitatus, et egerit tecum, ne contra salutem suam faveres eis qui per Evangelium pejerando, adjutorium violandae fidei in ipsa fidei domo requirebant; quos tamen considerantes quid mali fecerint, non inde violenter abductos, sed sponte dicit egressos, atque hinc Venerationem tuam ita sibi succensuisse, ut ecclesiasticorum confectione Gestorum cum omni domo sua anathematis sententia feriretur. Quibus litteris ejus lectis, non mediocriter aestuans, cogitationibus magna cordis tempestate fluctuantibus, apud Charitatem tuam tacere non potui; ut si habes de hac re sententiam certis rationibus vel Scripturarum testimoniis exploratam, nos quoque docere digneris quomodo recte anathemetur pro patris peccato filius, aut pro mariti uxor, aut pro domini servus, aut quisquam in domo etiam nondum natus, si eodem tempore, quo universa domus est anathemate obligata, nascatur, nec ei possit per lavacrum regenerationis in mortis periculo subveniri. Neque enim haec corporalis est poena qua legimus quosdam contemptores Dei cum suis omnibus, qui ejusdem impietatis participes non fuerunt, pariter interfectos. Tunc quidem ad terrorem viventium mortalia corpora perimebantur, quandoque utique moritura: spiritualis autem poena, qua fit quod scriptum est, Quae ligaveris in terra, erunt ligata et in coelo (Matth. XVI, 19), animas obligat, de quibus dictum est, Anima patris mea est, et anima filii mea est: anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4).

2. Audisti fortasse aliquos magni nominis sacerdotes cum domo sua quempiam anathemasse peccantium: sed forte si essent interrogati, reperirentur idonei reddere inde rationem. Ego autem, quoniam si quis ex me quaerat utrum recte fiat, quid ei respondeam non invenio; nunquam hoc facere ausus sum, cum de quorumdam facinoribus immaniter adversus Ecclesiam perpetratis, gravissime permoverer. Sed si tibi forte quoniam juste fiat, Dominus revelavit nequaquam juvenilem aetatem tuam, et honoris ecclesiastici rudimenta contemno: en adsum, senex a juvene et episcopus tot annorum a collega necdum anniculo paratus sum discere, quomodo vel Deo vel hominibus justam possumus reddere rationem, si animas innocentes pro scelere alieno, ex quo non trahunt sicut ex Adam, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12), originale peccatum, spirituali supplicio puniamus. Etenim Classiciani filius, etsi traxit ex patre primi hominis culpam sacro fonte Baptismatis expiandam; tamen quidquid, posteaquam genuit eum, peccati pater ejus admisit, ubi particeps ipse non fuit, ad eum non pertinere quis ambigit? Quid dicam de conjuge? quid de tot animabus in universa familia? unde si una anima per istam severitatem qua tota domus ista anathemata est, sine Baptismate de corpore exeundo perierit; innumerabilium mors corporum, si de ecclesia homines innocentes violenter abstrahantur et interficiantur, huic damno non potest comparari. Si ergo de hac re potes reddere rationem, utinam et nobis rescribendo praestes ut possimus et nos: si autem non potes, quid tibi est inconsulta commotione animi facere, unde si fueris interrogatus, rectam responsionem non vales invenire? 3. Haec autem dixi, etiamsi filius noster Classicianus aliquid admisit, quod tibi anathemate plectendum justissime videretur. Caeterum si veras ad me litteras misit, nec solus in domo sua debuit ista sententia coerceri. Sed hinc cum tua Sanctitate nihil ago, nisi tantum peto ignoscas petenti veniam, si agnoverit culpam: si autem nihil eum peccasse prudenter agnoscis, quoniam ipse in domo fidei justius flagitabat fidem debere servari, ne ibi frangeretur ubi docetur; fac quod sanctum virum facere oportet, ut si tibi contigit tanquam homini, quod utique homo Dei dicit in Psalmo, Turbatus est prae ira oculus meus, exclames ad Dominum, Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum (Psal. VI, 8, 3); ut porrigat tibi dexteram suam, et comprimat iracundiam tuam, et tranquillet mentem tuam ad videndam faciendamque justitiam. Sicut enim scriptum est, Iracundia viri justitiam Dei non operatur (Jacobi I, 20). Nec arbitreris ideo nobis non posse subrepere injustam commotionem, quia episcopi sumus: sed potius cogitemus inter laqueos tentationum nos periculosissime vivere, quia homines sumus. Aufer itaque Gesta ecclesiastica quae perturbatior fortasse fecisti, et redeat inter vos charitas quam cum illo et catechumenus habuisti: aufer litem et revoca pacem, ne tibi pereat homo amicus, et de vobis gaudeat diabolus inimicus. Potens est autem misericordia Dei nostri, quae et me exaudiat orantem, ne mea tristitia de vobis augeatur, sed potius quae est exorta sanetur; et erigat per gratiam suam, et laetificet juventutem tuam non contemnentem senectutem meam. Vale. FRAGMENTUM Quod in veteri codice Ecclesiae Trecensis continente collectiones Cresconii et Ferrandi repertum est, cum titulo hic affixo. EX EPISTOLA AD CLASSICIANUM, Qui excommunicatus fuerat. Ego propter eos qui pro peccato unius animae, totam domum ejus, id est plurimas animas anathemate ligant, maxime ne ibi quisquam sine Baptismate de corpore abscedat; et utrum non etiam de ecclesia pellendi sunt, qui eo confugiunt quo fidem fidejussoribus frangant, adjuvante Domino, et in concilio nostro agere cupio, et si opus fuerit ad Sedem apostolicam scribere; ut in his causis quid sequi debeamus concordi omnium auctoritate constituatur, atque firmetur. Illud plane non temere dixerim, quod si quisquam fidelium fuerit anathematus injuste, ei potius oberit qui faciet, quam ei qui hanc patietur injuriam. Spiritus enim sanctus habitans in sanctis, per quem quisque ligatur aut solvitur, immeritam nulli poenam ingerit: per eum quippe diffunditur charitas in cordibus nostris, quae non agit perperam.

EPISTOLA CCLI . Augustinus Pancario, de Secundino presbytero criminum quorumdam insimulato: contra quem accusationes haereticorum admittere non vult, catholicorum audire paratus. Domino dilectissimo, meritoque honorabili filio PANCARIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Cum, antequam veniret Religio tua, presbyter Secundinus Germanicianensibus non displiceret, unde modo factum est ut eum, sicut scripsisti, etiam de nescio quibus criminibus accusare parati sint, nescio, domine dilectissime, meritoque honorabilis fili. Verumtamen nullo modo nos possumus contemnere quod presbytero videntur objicere, tantum si catholici sunt qui objiciunt: nam haereticorum accusationes contra catholicum presbyterum admittere, nec possumus, nec debemus. Proinde hoc primo agat prudentia tua, ut haeretici non sint, ubi ante adventum tuum non fuerunt; et audiemus causam presbyteri, sicut eam oportet audiri. Illud sane moneo, quia dignaris, quoniam et salus et existimatio tua charissima nobis est, et ipsi Germanicianenses pertinent ad curam humilitatis nostrae, ut ea quae a gloriosissimis Imperatoribus impetrasti, et ea quae apud competentes judices egisti, fidenter allegare digneris; ut appareat omnibus nihil te inordinate agere, ne iterum in causa vestra, qui de possessione contenditis, ipsi miseri fatigentur, et gravius afflicti dispereant. Simul etiam commendo ut ejusdem presbyteri domus non diripiatur, neque vastetur: nam de ecclesia sua nuntiatum est nobis, quod eam nescio qui velint deponere; sed non puto quod ullo pacto possit hoc a tua religione permitti.

EPISTOLA CCLII . Augustinus Felici, de pupilla quadam Ecclesiae tutelae commissa. Domino dilectissimo meritoque honorabili, et praeferendo fratri FELICI, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Novit optime Religio tua quam curam tuendis cum omnibus hominibus, tum maxime pupillis Ecclesia vel episcopi debeant. Unde receptis litteris tuis, et exemplo litterarum viri spectabilis fratris nostri, nec potui nec debui passim puellam cuiquam committere: praesertim quia eam Ecclesiae commendavit, domine dilectissime meritoque honorabilis, et praeferende frater. Proinde adventum ejus exspecto, ut si quid fieri oporteat, ejus praesentia deliberem, et faciam quod Dominus faciendum esse inspiraverit.

EPISTOLA CCLIII . Augustinus ad Benenatum, de eadem puella (ut videtur) in matrimonium non tradenda nisi viro catholico. Domino beatissimo, et venerabili ac desiderabili fratri BENENATO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Per quem saluto Sanctitatem tuam, de fide ejus et bono eirca Ecclesiam studio gratulamur. Voluit autem ad tuam Benignitatem cum litteris meis venire, domine dilectissime ac venerabilis frater. Et quoniam audivi quod de negotio illo transigere cogitas, si verum est (quod miror, si verum est), nosti quemadmodum debeas episcopali paternitate catholicae Ecclesiae providere; ut non cum quolibet id agas, si tamen, ut dixi, verum est quod audivi, sed potius cum domo catholica, cujus non solum nullam adversitatem, verum etiam fidele adjutorium habere possit Ecclesia.

EPISTOLA CCLIV. Augustinus ad eumdem Benenatum, pronubum agentem Rustici filio. Domino beatissimo, et venerabili ac desiderabili fratri et consacerdoti BENENATO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.

Puella de qua mihi scripsit Sanctitas tua, in ea voluntate est, ut si aetas ei jam matura esset, nulli in nuptiis conveniret. In ea vero aetate est, ut si voluntatem nubendi haberet, nulli adhuc dari vel promitti deberet. Huc accedit quia eam Deus in Ecclesia sic tuetur, ut contra improbos tueatur; non ut cui voluero tradi possit, sed ut a quo non oportet, rapi non possit, domine Benenate dilectissime et venerabilis frater. Conditio itaque quam insinuare dignatus es, non mihi displicet, si nuptura est: utrum autem nuptura sit, etsi illud quod in ore habet magis optamus, nunc tamen ignoramus; quia in his annis est, ut et quod se dicit velle esse sanctimonialem, jocus sit potius garrientis, quam sponsio profitentis. Deinde habet materteram, cujus vir honorabilis frater noster Felix, dum de hac re contulissem cum illo (neque enim possem aliter, vel deberem) non quidem invitus accepit, imo etiam gratulatus est; sed jure amicitiae non importune doluit quod eis nihil inde sit scriptum. Fortassis enim quae nunc non apparet, apparebit et mater, cujus voluntatem in tradenda filia, omnibus, ut arbitror, natura praeponit; nisi eadem puella in ea jam aetate fuerit, ut jure licentiore sibi eligat ipsa quod velit. Illud quoque cogitet Sinceritas tua, quia si mihi de nuptiis ejus potestas summa ac tota tribuatur, atque ipsa quoque jam matura et nubere volens, cui voluero se tradendam sub Deo judice mihi committat; sic dico, et verum dico, mihi placere istam conditionem, ut propter Deum judicem non possim respuere meliorem: quae utrum adventura sit, utique incertum est. Quapropter videt Charitas tua quanta consideranda concurrant, ut nunc a me cuiquam promitti omnino non possit.

EPISTOLA CCLV . Augustinus ad Rusticum, de puella in connubium ejus filio petita. Domino dilectissimo, et merito praedicabili ac suspiciendo filio RUSTICO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Quamvis tibi et universae domui tuae omnia bona optem, nec tantum ad felicitatem praesentis saeculi pertinentia, verum etiam ad vitam futuram atque sempiternam, quae tibi nondum credenda persuasa est; tamen quae me moveant, ut de puella quam petis, nihil adhuc audeam polliceri, quantum sufficere visum est, sancto fratri et coepiscopo meo Benenato rescripsi, domine dilectissime et venerabilis fili. Si enim tu, cum certissime noveris, etiamsi nostrae absolutae sit potestatis quamlibet puellam in conjugium tradere, tradi a nobis christianam nisi christiano non posse; nihil tamen mihi tale de filio tuo, quem adhuc paganum audio, promittere voluisti: quanto magis ego, propter illa quae in epistola memorati fratris mei legere poteris, quidquam de illius puellae connubio spondere non debeo, etiamsi quod dixi de filio tuo non tantum promissum tenerem, sed jam etiam factum esse gauderem?

EPISTOLA CCLVI. Officiose Augustinus ad Christinum scribit. Domino merito praedicando, sinceriterque charissimo ac desiderantissimo fratri CHRISTINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Epistolam meam desiderare te, mihi tua epistola nuntiavit. Frater autem Jacobus ejus desiderii erga nos tui locupletior testis accessit, quia plura mihi de te suavia atque in seipso experta locutus est, quam illa parva chartula potuit. Unde tuae benignitati congratulor, et de tuo pectore christiano Domino Deo nostro, cujus haec dona sunt, gratias ago, domine merito praedicande, sinceriterque charissime ac desiderantissime frater. Quod autem petis, ut litteris te quaeram; ego te affectu quaero, qui omnes litteras superat: et ubi te quaeram quod bene intelligas, novi. Quantum autem ad me legendum attinet, magis vereor in manibus vestris loquacitatem meam reprehendi, quam eloquium requiri. Illud breviter dixerim, quod diuturna cogitatione si ruminaveris, senties quid sapiat: cum in itinere Dei faciliora et fructuosa ignava formidine fugiuntur, in itinere saeculari duriora et sterilia aerumnoso labore tolerantur. Incolumis in Christo vigeas et proficias, domine merito praedicande, sinceriterque charissime ac desiderantissime frater.

EPISTOLA CCLVII . Augustinus Orontio, resalutans illum. Domino eximio meritoque honorabili, et suscipiendo filio ORONTIO, AUGUSTINUS.

Ago gratias quod adventum Eximietatis tuae litteris etiam praevenire dignatus es, et ante contuitum misisti colloquium, ut tuo prius affatu quam aspectu frueremur, et diu desideratam notitiam epistolari solatio quodammodo praegustantes, exspectaremus avidius et ardentius, quod jucundius gratiusque caperemus, domine eximie meritoque honorabilis, et suspiciende fili. Reddo itaque meritis tuis et praecurrentibus officiis debitum resalutationis obsequium, incolumitatem tuam gaudens nuntiatam, optansque continuam. Et quod rescripta exiguitatis meae jure praerogatae benevolentiae reposcendo addidisti, dicens, Si tamen id de tanta sanctitate possumus promereri; nullo modo audeo desperare, sanctitatis ejusdem, cujus haustu pro nostro modulo aliquid sumus, ipsum fontem non solum laudandum, verum etiam nobiscum participandum, et tuae prudentiae placiturum; ut Deus incomparabiliter atque incommutabiliter bonus, qui per suam potentiam tam bonae tuae mentis est institutor, sit etiam per gratiam restitutor. Incolumen te Deus omnipotens felicioremque tueatur, domine eximie meritoque honorabilis, ac suscipiende fili.

EPISTOLA CCLVIII . Augustinus Martiano veteri amico, gratulatur quod catechumenus sit factus, hortans illum ut fidelium Sacramenta percipiat. Domino merito suscipiendo, et in Christo dilectissimo ac desiderantissimo fratri MARTIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Abripui, vel potius obripui, et quodammodo furatus sum memetipsum multis occupationibus meis, ut tibi scriberem antiquissimo amico, quem tamen non habebam, quamdiu in Christo non tenebam. Nosti quippe ut definierit amicitiam Romani, ut ait quidam, maximus auctor Tullius eloquii (Lucanus, lib. 7). Dixit enim, et verissime dixit: Amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et charitate consensio (Cicero, Lael. 20). Tu autem, mi charissime, aliquando mihi consentiebas in rebus humanis, cum eis more vulgi frui cuperem; et mihi ad ea capessenda quorum me poenitet, favendo velificabas, imo vero vela cupiditatum mearum, cum caeteris tunc dilectoribus meis, inter praecipuos aura laudis inflabas. Porro in rebus divinis, quarum mihi illo tempore nulla eluxerat veritas, utique in majore illius definitionis parte nostra amicitia claudicabat: erat enim rerum tantummodo humanarum, non etiam divinarum, quamvis cum benevolentia et charitate consensio.

2. Et posteaquam illa cupere destiti, tu quidem perseverante benevolentia, salvum me esse cupiebas salute mortali, et ea rerum prosperitate felicem, quam mundus optare consuevit. Et jam sic itaque aliquantum tibi erat mecum rerum humanarum benevola et chara consensio. Nunc vero quantum de te gaudeo, quibus explicem verbis, quando eum quem quoquo modo habui diu amicum, habeo jam verum amicum? Accessit enim etiam rerum consensio divinarum; quoniam qui mecum temporalem vitam quondam jucundissima benignitate duxisti, nunc spe vitae aeternae mecum esse coepisti. Modo vero etiam de rebus humanis inter nos nulla dissensio est, qui eas rerum divinarum cognitione pensamus, ne plus eis tribuamus, quam modus earum justissime postulat; nec eas in aliquo contemptu abjiciendo, creatori earum Domino rerum coelestium atque terrestrium faciamus injuriam. Ita fit ut inter quos amicos non est rerum consensio divinarum, nec humanarum plena esse possit ac vera. Necesse est enim ut aliter quam oportet humana aestimet qui divina contemnit, nec hominem recte diligere noverit quisquis eum non diligit qui hominem fecit. Proinde non dico, nunc mihi plenius amicus es, qui eras ex parte; sed quantum ratio indicat, nec ex parte eras, quando nec in rebus humanis mecum amicitiam veram tenebas. Rerum quippe divinarum, ex quibus recte humana pensantur, socius mihi nondum eras; sive quando nec ipse in eis eram, sive posteaquam ego eas utcumque sapere coepi, a quibus tu longe abhorrebas. 3. Nolo autem succenseas, nec tibi videatur absurdum quod illo tempore cum in vana hujus mundi aestuarem, quamvis me multum amare videreris, nondum eras amicus meus; quando nec ipse mihi amicus eram, sed potius inimicus: diligebam quippe iniquitatem; et vera quidem divina sententia est qua scriptum est in sanctis Libris, Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Cum ergo odissem animam meam, verum amicum quomodo habere poteram, ea mihi optantem in quibus ipse meipsum patiebar inimicum? Cum vero benignitas et gratia Salvatoris nostri illuxit mihi, non secundum merita mea, sed secundum ipsius misericordiam; tu ab hac alienus, quomodo esse poteras amicus meus, qui unde beatus esse possem penitus ignorabas, et non in hoc me amabas, in quo mihi ipse jam fueram utcumque amicus effectus? 4. Gratias itaque Deo, quod te mihi amicum facere tandem aliquando dignatur. Nunc enim nobis est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et charitate consensio in Christo Jesu Domino nostro, verissima pace nostra. Qui duobus praeceptis cuncta praeconia divina conclusit, dicens: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. In iis duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). In illo primo rerum divinarum, in hoc secundo rerum humanarum est cum benevolentia et charitate consensio. Haec duo si mecum firmissime teneas, amicitia nostra vera ac sempiterna erit; et non solum nos invicem, sed ipsi etiam Domino sociabit. 5. Quod ut fiat, exhortor gravitatem et prudentiam tuam ut jam etiam fidelium Sacramenta percipias: decet enim aetatem, et congruit, quantum credo, moribus tuis. Memento quid mihi dixeris profecturo, comicum quidem de Terentio, si recolis, versum, sed tamen aptissimum et utilissimum: Nunc hic dies vitam aliam affert, alios mores postulat. (Ter. Andr. Act. 1, Sc. 2.) Quod si veraciter dixisti, sicut de te dubitare non debeo; jam profecto sic vivis ut sis dignus Baptismo salutari remissionem praeteritorum accipere peccatorum. Nam omnino non est cui alteri praeter Dominum Christum dicat genus humanum: Te duce si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras. (Virg. Eclog. 4.) Quod ex Cumaeo, id est, ex Sibyllino carmine se fassus est transtulisse Virgilius; quoniam fortassis etiam illa vates aliquid de unico Salvatore in spiritu audierat, quod necesse habuit confiteri. Haec tibi, domine merito suscipiende, et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater, sive pauca, sive forsitan multa sint, utcumque occupatissimus scripsi: tua sumere rescripta desidero, et te nomen dedisse inter competentes, vel daturum esse, jamjamque cognoscere. Dominus Deus noster, in quem credidisti, et hic et in futuro saeculo te conservet, domine merito suscipiende, et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater.

EPISTOLA CCLIX . Augustinus Cornelio scortis dedito, admonens illum ut Cyprianae uxoris defunctae pudicitiam imitetur, si velit illius impetrare laudes. Domino dilectissimo, et honorabili fratri CORNELIO, AUGUSTINUS. 1. Scripsisti mihi ut ad te aliquam prolixam epistolam consolatoriam darem, quod graviter optimae uxoris morte movereris, sicut sanctum Paulinum ad Macarium fecisse meministi. Et illa quidem anima in societatem recepta fidelium atque castarum, laudes nec curat, nec quaerit humanas; sed quia propter eos fiunt ista, qui vivunt, prius est ut tu, qui consolari ejus laude desideras, ita vivas, ut illic ubi ipsa est, esse merearis. Neque enim dubito quod eam non credas ibi esse, ubi illae sunt quae vel adulteriis lectulum conjugalem polluerunt, vel nullo conjugio deligatae fornicatione fluxerunt. Quare, de illius laude viro longe dissimili quasi fugare velle moestitiam, adulatio est, non consolatio. Nam si eam diligeres sicut ipsa te dilexit, servasses ei quod tibi ipsa servavit. Et cum illa, si prior obiisses, nullo modo credenda sit cuiquam fuisse nuptura; nonne si vere obitum ejus laudibus ejus consolandus doleres, ne unam quidem ac licitam post illam conjugem quaereres?

2. Hic tu dicturus es: Quid mecum aspere agis? quid dure objurgas? Nonne inter haec verba ecce senuimus, dum vita ducitur prius finienda quam corrigenda? Vis ut ignoscam exitiabili securitati tuae: quanto satius tu ignoscis, si non amabili, certe miserabili sollicitudini meae? Inimico quidem animo Tullius invehebatur, et longe alia erat terrenam rempublicam gubernantis intentio, et tamen ait: Cupio, Patres conscripti, me esse clementem; cupio in tantis reipublicae periculis non dissolutum videri (Cic. pro S. Rosc.). Quanto justius ego dico, cum ipse noveris quam tibi amicum animum geram, in aeternae civitatis servitio constitutus minister verbi sacramentique divini: cupio, frater Corneli, me esse clementem; cupio in tantis tuis meisque periculis non dissolutum videri? 3. Plebs mulierum excubat lateribus tuis, crescit in dies pellicum numerus; ejusdem autem numeri dominum, imo vero servum insatiabili per tot scorta libidine diffluentem, et laudes defunctae castae conjugis a nobis, velut ad mitigandam moestitiam suam, jure amicitiae flagitantem episcopi patienter audimus? Qui cum esses, non dicam catechumenus, sed in errore nobiscum perniciosissimo constitutus juvenis, junioribus nobis, ab hoc te vitio temperantissima voluntate correxeras, quo non post longum tempus sordidius revolutus, deinde in extremo vitae periculo baptizatus, non dicam, te sene, sed etiam nobis certe jam senibus et insuper episcopis, nondum emendaris. Vis de bonae uxoris morte per nos consolari: nos de hac tua veriore morte quis consolatur? An quia non possumus oblivisci tanta erga nos merita tua, ideo cruciandi adhuc sumus moribus tuis, ideo contemnendi, et pro nihilo habendi, quando gemimus ad te de te? Sed fatemur nos non esse aliquid ad te corrigendum ac sanandum; Deus attendatur, Christus cogitetur, Apostolus audiatur dicens: Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis (I Cor. VI, 15)? Si qualiscumque episcopi amici tui verba spernis in corde tuo, corpus Domini tui cogita in corpore tuo: postremo, quomodo de die in diem differendo peccas, cum extremum diem tuum nescias? 4. Nunc probabo quas tu ab ore nostro laudes Cyprianae desideres. Certe si adhuc in schola rhetorum verba discipulis venderem, prius ab eis mercedem sumerem. Vendere tibi volo laudem pudicissimae conjugis tuae; prius mihi mercedem da, pudicitiam tuam: da, inquam, et accipe. Humanum dico propter infirmitatem tuam; puto quod non sit apud te digna Cypriana, cujus laudibus anteponis amorem concubinarum tuarum: quod utique facies, si permanere in illo amore, quam ad istas laudes pervenire malueris. Quid mihi vis extorquere poscendo, cum pro te videas esse quod posco? quid precaris subjectus, quod potes jubere correctus? Mittamus munera spiritualia conjugi tuae; tu imitationem, ego laudem. Quanquam, sicut supra dixi, laudem ab hominibus jam illa non quaerat; imitationem vero tuam tantum quaerit etiam defuncta, quantum te dilexit etiam dissimilem viva. Faciam de illa quod vis, cum tu feceris quod et ego volo et illa. 5. Si enim dives ille superbus atque impius, sicut in Evangelio Dominus loquitur, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, cum malorum meritorum poenas apud inferos lueret, neque de digito contempti ante januam suam pauperis aquae stillam impetrare valuisset; recordatus est quinque fratres suos, et rogavit ad eos eumdem pauperem mitti, cujus requiem in sinu Abrahae longe prospiciebat, ne et ipsi venirent in illum locum tormentorum (Luc. XVI, 19-28): quanto magis tua conjux te recordatur? quanto magis te casta non vult ad poenas venire moechorum, si fratres suos nec superbus ad poenas venire voluit superborum? et cum frater nollet fratribus in malis se esse conjunctum, quanto minus vult in bonis constituta conjux virum in malis habere separatum? Lege ipsum locum in Evangelio: Christi est vox pia; crede Deo. Doles videlicet conjugem mortuam, et putas, si eam laudavero, quod meis affatibus consolaberis; disce quod doleas, si cum illa non eris. An magis tibi dolendum est quod a me nondum laudatur, quam mihi quod a te non amatur? Nam utique si amares, cum illa esse post mortem desiderares, quo profecto non eris, si qualis es talis eris. Ama ergo cujus exigis laudem, ne quod mendaciter exigis, juste denegem. ( Et alia manu: ) Dominus nobis praestet de tua salute gaudere, domine dilectissime, et honorabilis frater.

EPISTOLA CCLX . Audax Augustino, flagitans mitti sibi prolixiorem epistolam. Domino vere praedicabili ac nimium suspiciendo, omnique laudum genere prosequendo patri AUGUSTINO, AUDAX, in Domino salutem.

Habeo gratiam Beatitudini tuae, quod libenter mei sumpseris tentamenta sermonis: tunc enim bonae fidei filiis datur audacia, cum paterni fontis imbribus fuerit irrorata. Provocavi itaque te, dulcis antistes, non ut praelargi pectoris pusillum libamen acciperem, sed ut ingens divitis ubertim flumen haurirem. Thesaurum sapientiae desideravi, sed minus accepi quam volui, licet minus non debet dici, sed munus, quod oraculum legis contulerit Augustinus, sacrator justitiae, instaurator spiritualis gloriae, dispensator salutis aeternae. Tam tibi mundanus orbis notus est, quam notatus; tam tu ei cognitus, quam probatus. Opto itaque sapientiae floribus pasci, et vivi fontis haustibus irrigari: praesta cupienti quod utique prosit. Potest enim seminudi roboris velamen genitale viridari, si meruerit tuis sensim fluentis augeri. Itaque humilitatis meae praesentiam spondeo non tam stilo quam voto, si Venerabilitatis tuae scripta pro visu, relegero. Divina te clementia tueatur annis innumeris, domine venerabilis. Cur mihi fons orbis parvo sermone meavit? An minus apta suis speravit corda fluentis? Cum pateat mens omnis aquis, spectetque loquacem Relligionis opem gratos da sensibus imbres, Exspectat quos plena fides Christi de stipite pendens.

EPISTOLA CCLXI. Augustinus Audaci excusat occupationes suas, admonens ut vel intendat evolvendis ipsius libris, vel praesens audiat ipsum loquentem. Domino dilectissimo et in Christo praedicando, nimiumque desiderabili fratri AUDACI, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Brevem epistolam tuam, sed plane vehementem flagitatricem prolixae epistolae meae, non invitus, imo etiam laetus accepi. Non quod facile sufficerem aviditati, sed quod gratularer Charitati tuae; quia etsi non de idoneo expetis, bonum est tamen quod expetis. Et ad longam quidem epistolam conscribendam magis mihi otium quam facultas defit; occupatissimo scilicet ecclesiasticis curis, a quibus pauculae temporum stillae vix recreant, vel cogitantem aliquid, vel ea quae magis urgent et mihi videntur pluribus profutura dictantem, vel reficientem corporis vires nostrae necessarias servituti. Nam verba non desunt, quibus possit multa charta compleri; sed quod a nobis in eadem sermonis prolixitate desideras, ad hoc me idoneum non esse respondeo. Thesaurum enim sapientiae te desiderasse dixisti, sed minus accepisse quam voluisti, cum ego ex illo thesauro mendicabunda prece quotidianam stipem rogem, vixque impetrem.

2. Oraculum autem legis quomodo sum, de cujus latis atque abditis penetralibus nescio longe plura quam scio, ejusque multiplices sinus opacosque secessus adire ac penetrare non valeo sicut volo, et me non aliud quam minus dignum esse cognosco? Porro sacrator justitiae quis ego, cui me sacratum esse permagnum est? Jamvero quod instauratorem spiritualis gloriae me appellas; da veniam, multum cui loquaris ignoras: ipse quippe adhuc in hac gloria sic instauror, ut de die in diem non solum quantum accedam, sed utrum omnino aliquid accedam, latere me fatear. Dispensator plane salutis aeternae, cum caeteris innumerabilibus conservis meis sum. Quod si volens facio, mercedem habeo: si autem invitus, tantum dispensatio mihi credita est; neque enim esse salutis illius dispensatorem per verbum ac Sacramentum, jam hoc est etiam esse participem. Nam si per bonos non dispensaretur, non recte Apostolus diceret: Imitatores mei estote sicut et ego Christi (I Cor. IV, 1, 16). Rursus si per malos non dispensaretur, non de quibusdam Dominus diceret: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Multi ergo dispensatores sunt, per quorum ministerium pervenitur ad aeternam salutem: sed quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV, 2); et inter ipsos fideles, in quorum me numero ille qui non fallitur computet, alius est sic, alius autem sic (Id. VII, 7), sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). 3. Itaque, frater charissime atque dulcissime, pascat te Dominus potius sapientiae floribus, et vivi fontis haustibus irriget. Si quid autem per operulam meam religiosissimo studio tuo conferri posse arbitraris, quia et capacem te esse intelligo, et avidum sentio; magis in alia nostra opuscula, quae multis voluminibus comprehenduntur, tibi animus intendendus est, quam per epistolas aliquid sperandum quod tuum desiderium possit explere. Aut certe in praesentia sume quod potero, quam te puto tuam nobis ideo non exhibere, quia non vis: quid enim magnum est, adjuvante Domino, ut homo liber a cujusquam loci munere venias ad nos, sive nobiscum diu futurus, sive peracto saltem pauxillo temporis rediturus? 4. Ecce pene factum est, quod in quinque versuum tuorum tertio posuisti, ut magis loquacem quam eloquentem haberes epistolam meam. Quod autem in quinto atque ultimo versu septem pedes sunt, nescio utrum numerus tuum fefellit auditum, an experiri voluisti utrum ego adhuc ista dijudicare meminerim, quae forte jam obliti sunt qui talium aliquando studiosi, postea plurimum in ecclesiasticis litteris profecerunt. 5. Psalterium a sancto Hieronymo translatum ex hebraeo non habeo. Nos autem non interpretati sumus, sed codicum latinorum nonnullas mendositates ex graecis exemplaribus emendavimus. Unde fortassis fecerimus aliquid commodius quam erat, non tamen tale quale esse debebat. Nam etiam nunc, quae forte nos tunc praeterierunt, si legentes moverint, collatis codicibus emendamus. Ita illud quod perfectum est, tecum nos quoque requirimus.

EPISTOLA CCLXII . Augustinus Ecdiciae, quae nesciente viro suo, bona sua in eleemosynam distribuerat, et vidualem habitum induerat, correctionem adhibet quam acerrimam, injungens ut super his faciat satis viro suo. Dominae religiosissimae filiae ECDICIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Lectis litteris Reverentiae tuae, et earum perlatore interrogato quae interroganda restabant, vehementer dolui sic te voluisse agere cum marito, ut aedificium continentiae, quod in eo jam construi coeperat, amissa perseverantia in adulterit ruinam miserabiliter laberetur. Cum enim lugendus esset, si post continentiam votam Deo, jamque actu ipso moribusque susceptam, reverteretur ad conjugis carnem; quanto magis nunc demersus in interitum profundiorem lugendus est, qui tam abrupta dissolutione moechatur, iratus tibi, perniciosus sibi, tanquam in te acerbius saeviat, si ipse pereat? Hoc autem tantum mali accidit, dum tu ejus animum non qua debuisti moderatione tractasti: quia etsi carnali consortio jam ex consensu vobis non miscebamini, in caeteris tamen rebus conjugali obsequio viro tuo mulier servire debuisti; praesertim cum ambo essetis membra corporis Christi. Et utique si maritum infidelem fidelis habuisses, agere te conversatione subdita oportuit, ut eum Domino lucrareris, sicut Apostoli monuerunt.

2. Omitto enim quod ipsam continentiam, illo nondum volente, non secundum sanam doctrinam te suscepisse cognovi. Neque enim corporis tui debito fraudandus fuit, priusquam ad illud bonum, quod superat pudicitiam conjugalem, tuae voluntati voluntas quoque ejus accederet; nisi forte non legeras nec audieras, vel non attenderas Apostolum dicentem: Bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationes autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet Satanas propter intemperantiam vestram (I Cor. VII, 1-17). Secundum haec verba apostolica, etiamsi se ipse continere voluisset, et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur; et illi Deus imputaret continentiam, si non suae, sed tuae cedens infirmitati, ne in adulterii damnabile flagitium caderes, maritalem tibi concubitum non negaret: quanto magis te, quam magis subjectam esse decuerat, ne ipse quoque in adulterium diabolica tentatione traheretur, in reddendo hujusmodi debito voluntati ejus obtemperare convenerat, cum tibi voluntatem continendi acceptaret Deus, quia propterea non faceres, ne periret maritus? 3. Sed hoc, ut dixi, omitto, quoniam postea tibi nolenti sibi ad reddenda conjugalia debita consentire, ad eadem continentiae pacta ipse consensit, et tecum continentissime diu vixit, suoque consensu a peccato illo quo ei debitum carnis negabas, ipse te absolvit. Non ergo jam in tua causa ista vertitur quaestio, utrum redire debeas ad concubitum viri. Quod enim Deo pari consensu ambo voveratis, perseveranter usque in finem reddere ambo debuistis: a quo proposito si lapsus est ille, tu saltem constantissime persevera. Quod te non exhortarer, nisi quia tibi ad hoc ipse consenserat. Nam si nunquam tenuisses ejus assensum, numerus te nullus defendisset annorum, sed post quantumlibet tempus me consuluisses, nihil tibi aliud responderem, nisi quod ait Apostolus, Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir: de qua potestate sic tibi jam permiserat continentiam, ut eam tecum et ipse susciperet. 4. Sed illud est quod minus te observasse contristor, quia tanto humilius et obedientius ei obsequi in domestica conversatione debuisti, quanto ille religiosius tibi rem tam magnam etiam imitando concesserat. Non enim quia pariter temperabatis a commixtione carnali, ideo tuus maritus esse destiterat; imo vero tanto sanctius inter vos conjuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita servabatis. Nihil ergo de tua veste, nihil de tuo auro vel argento vel quacumque pecunia, aut rebus ullis terrenis tuis sine arbitrio ejus facere debuisti, ne scandalizares hominem qui Deo tecum majora voverat, et ab eo quod de tua carne licita potestate posset exigere, continenter abstinuerat. 5. Denique factum est ut vinculum continentiae, quo se dilectus ille innexuerat, contemptus abrumperet, et iratus tibi non parceret sibi. Sicut enim mihi retulit perlator epistolae tuae, cum cognovisset quod omnia vel pene omnia quae habebas, nescio quibus duobus transeuntibus monachis tanquam pauperibus eroganda donaveris; tunc ille detestans eos tecum, et non Dei servos, sed domus alienae penetratores, et tuos captivatores et depraedatores putans, tam sanctam sarcinam quam tecum subierat, indignatus abjecit. Infirmus enim erat, et ideo tibi, quae in communi proposito fortior videbaris, non erat praesumptione turbandus, sed dilectione portandus: quia etiamsi ad ipsas eleemosynas largius faciendas forte pigrius movebatur, posset et ista condiscere, si tuis inopinatis non feriretur expensis, sed exspectatis invitaretur obsequiis, ut etiam hoc quod temere sola fecisti, multo consultius dilectione concordi, multoque ordinatius et honestius ambo faceretis; nec blasphemarentur servi Dei, si tamen hoc fuerunt, qui marito absente atque nesciente, ab ignota muliere et ab aliena uxore tanta sumpserunt; et laudaretur Deus in operibus vestris, quorum esset tam fida societas, ut a vobis communiter teneretur, non solum summa castitas, verum etiam gloriosa paupertas. 6. Nunc autem inconsiderata festinatione attende quid feceris. Ut enim de illis monachis, a quibus te ipse non aedificatam, sed spoliatam esse conqueritur, ego bene sentiam, nec homini prae ira turbatum oculum habenti, contra Dei fortasse famulos facile consentiam; numquid tantum bonum est, quod pauperum carnem largioribus eleemosynis refecisti, quantum malum est, quod viri tui mentem a tam bono proposito subruisti? An cujusquam tibi temporalis salus charior esse debuerat, quam hujus aeterna? Nonne si ampliorem misericordiam cogitans, ideo pauperibus res tuas erogare differres, ne scandalizatus maritus tuus Deo periret, uberiores tibi Deus eleemosynas imputaret? Proinde si recolis quid acquisiveras, quando lucrata fueras virum tuum, ut tecum Christo sanctiore castitate serviret; intellige per illas eleemosynas tuas, quibus cor ejus eversum est, quanto graviore damno percussa fueris, quam sunt illa lucra, quae coelestia cogitabas. Si enim habet ibi magnum locum panis fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est habere misericordia, qua homo eripitur diabolo, tanquam leoni rugienti, et quem devoret inquirenti? 7. Neque hoc ita dicimus, ut si quisquam scandalizatus fuerit de bonis operibus nostris, ab eis desistendum putemus; sed alia causa est alienarum, alia necessariarum in societate aliqua personarum; alia fidelis, alia infidelis; alia parentum erga filios, alia filiorum erga parentes: alia postremo ea, quae in his rebus vel maxime intuenda est, viri et uxoris, ubi mulierem conjugatam non licet dicere, Facio quod volo de meo; cum et ipsa non sit sua, sed capitis sui, hoc est viri sui (Eph. V, 23). Nam sic quaedam, ut commemorat apostolus Petrus, mulieres sanctae quae in Deum sperabant, ornabant se, subjectae suis viris: sicut Sara obsequebatur Abrahae, dominum eum vocans, cujus, inquit, factae estis filiae (I Petr. III, 5, 6); cum ad Christianas, non ad Judaeas feminas loqueretur. 8. Quid autem mirum si pater communem filium nolebat hujus vitae sustentaculis a matre nudari, ignorans quid sectaturus esset, cum in aetate grandiuscula esse coepisset; utrum monachi professionem, an ecclesiasticum ministerium, an conjugalis necessitudinis vinculum? Quamvis enim ad meliora excitandi et erudiendi sint filii sanctorum, unusquisque tamen proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). Nisi forte talia prospiciens et praecavens reprehendendus est pater, cum beatus Apostolus dicat: Quisquis autem suis et maxime domesticis non providet, fidem denegat, et est infideli deterior (I Tim. V, 8). Cum vero de faciendis ipsis eleemosynis loqueretur, ait: Non ut aliis refectio sit, vobis autem angustia (II Cor. VIII, 13). Pariter ergo consilium de omnibus haberetis, pariter moderaremini quid thesaurizandum esset in coelo, quid ad vitae hujus sufficientiam vobis et vestris vestroque filio relinquendum, ne aliis esset refectio, vobis autem angustia. Et in his disponendis atque faciendis, si quid tibi forte melius videretur, suggereres viro reverenter, ejusdemque auctoritatem tanquam tui capitis sequereris obedienter; ut omnes qui sanum sapiunt, ad quos posset hoc bonum vestrum fama perferre, de domus vestrae fructu ac pace gauderent, et adversarius revereretur nihil habens de vobis dicere pravi. 9. Porro si de faciendis eleemosynis et in pauperes impendendis rebus tuis, de quo bono opere et magno tam evidentia praecepta sunt Domini, cum viro tuo fideli et tecum sancta continentiae pacta servante consilium communicare deberes, ejusdemque non spernere voluntatem; quanto magis de habitu atque vestitu nihil tibi praeter ejus arbitrium mutandum vel usurpandum fuit, unde nihil divinitus legimus imperatum? Scriptum est quidem, mulieres esse debere in habitu ornato; aurique circumpositio, et intortio crinium, et caetera hujusmodi quae vel ad inanem pompam vel ad illecebram formae adhiberi solent, merito reprehensa sunt (I Tim. II, 9). Sed est quidam pro modulo personae habitus matronalis a viduali veste distinctus, qui potest fidelibus conjugatis salva religionis observantia convenire. Hunc te maritus si deponere noluit, ne te velut viduam illo vivente jactares, puto quia non fuerat in hac re usque ad dissensionis scandalum perducendus, magis inobedientiae malo, quam ullius abstinentiae bono. Quid enim est absurdius, quam mulierem de humili veste viro superbire, cui te potius expediret obtemperare candidis moribus, quam nigellis vestibus repugnare? Quia etsi te indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito observato exoratoque sumi, quam illo inconsulto contemptoque praesumi. Quod si omnino non sineret, quid tuo proposito deperiret? Absit ut hinc displiceres Deo, quod conjuge tuo nondum defuncto, non induereris sicut Anna, sed sicut Susanna. 10. Neque enim et ille, qui tecum jam coeperat custodire tam magnum continentiae bonum, etiamsi conjugale non viduale voluisset ut acciperes indumentum, ad indecentem quoque te compulisset ornatum: quo etsi aliqua dura conditione cogereris, posses habere in superbo cultu cor humile. Nempe apud patres, Esther illa regina Deum timens, Deum colens, Deo subdita, marito regi alienigenae non eumdem secum colenti Deum, tamen subjecta serviebat; quae cum in extremo periculo, non suo tantum, sed etiam gentis suae, qui tunc erat populus Dei, Domino prosterneretur orando, in ipsa oratione sua dixit, ita sibi esse ornatum regium, sicut pannum menstrualem (Esther XIV, 16); et ita orantem confestim exaudivit, qui cordis inspector eam verum dicere scivit. Et utique maritum habebat multarum mulierum virum, et deorum alienorum falsorumque cultorem. Tu autem si et ille in proposito quod tecum susceperat, perduraret, nec a te offensus in flagitium corruisset, maritum habebas non solum fidelem, et verum Deum tecum colentem, sed etiam continentem; qui procul dubio propositi vestri non immemor, etsi ad conjugalia te cogeret indumenta, ad superba tamen ornamenta non cogeret. 11. Haec tibi scripsi, quoniam me consulendum putasti, non ut tuum rectum institutum sermone meo frangerem, sed quod te inorditate et incaute agente, viri tui factum dolerem. De cujus reparatione debes vehementissime cogitare, si vere ad Christum vis pertinere. Indue itaque humilitatem mentis, et ut te Deus conservet perseverantem, noli maritum contemnere pereuntem. Funde pro illo pias et assiduas orationes, sacrifica lacrymas tanquam vulnerati sanguinem cordis. Et scribe ad eum satisfactionem, petens veniam, quia in eum peccasti, quod praeter ejus consilium et voluntatem de rebus tuis fecisti, quod faciendum putasti, non ut te poeniteat tribuisse pauperibus, sed eum tui boni operis participem et moderatorem habere noluisse. Promitte de caetero in adjutorio Domini, si et illum suae turpitudinis poenituerit, et continentiam quam deseruit repetiverit, te illi, sicut decet, in omnibus servituram; ne forte, ut ait Apostolus, det illi Deus poenitentiam, et resipiscat de diaboli laqueis, a quo captivus tenetur secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26). Filium autem vestrum, quoniam de legitimis eum et honestis nuptiis suscepistis, magis in patris quam in tua esse potestate quis nesciat? Et ideo ei negari non potest, ubicumque illum esse cognoverit, et jure poposcerit: ac per hoc ut secundum tuam voluntatem in Dei possit nutriri et erudiri sapientia, necessaria est illi etiam vestra concordia.

EPISTOLA CCLXIII . Augustinus Sapidae virgini, renuntiat se accepisse tunicam ipsius manibus contextam fratri, quem ipsa mortuum lugebat; jamque eam, quod Sapida praeberi sibi solatium expetierat, induisse: caeterum adhortans ad uberiorem verioremque consolationem usurpandam ex Scripturarum divinarum fide. Dominae religiosissimae et sanctae filiae SAPIDAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Accepi quod de justis et piis laboribus manuum tuarum me accipere voluisti, ne te gravius contristarem, quam potius consolandam viderem: praesertim quia hoc ipsum tuum non parvum deputasti esse solatium, si eam, quam germano tuo sancto Dei ministro feceras tunicam, ego induerer; cum jam a terra morientium recedens nullis rebus corruptibilibus indigeret. Feci ergo quod desiderasti, et qualecumque hoc existima veris, vel quantulumcumque solatium, tuo erga fratrem pectori non negavi. Missam abs te tunicam accepi, et quando haec ad te scripsi, ea me vestire jam coeperam. Bono animo esto; sed multo melioribus, multoque majoribus consolationibus utere, ut nubilum tui cordis humana infirmitate contractum, serenetur auctoritate divina: et perseveranter ita vive, ut cum fratre vivas; quoniam sic mortuus est tuus frater, ut vivat.

2. Est quidem materies lacrymarum, quod germanum dilectorem tuum, teque plurimum pro tua vita et sacrae virginitatis professione reverentem, diaconum Carthaginensis Ecclesiae non vides, sicut solebas, intrantem et exeuntem, et in sui ecclesiastici officii strenuitate versantem; et honorifica illa ab eo verba non audis, quae tuae germanitatis sanctitati, morigero, pio et officioso impendebat affectu. Haec cum cogitantur, et consuetudinis violentia requiritur, cor pungitur, et tanquam sanguis cordis fletus exoritur. Sed sursum sit cor, et sicci erunt oculi. Neque enim quia ista, quae tibi moeres esse subtracta, suo temporali cursu praeterierunt, ideo periit illa charitas qua Timotheus Sapidam dilexit, et diligit: manet illa servata in thesauro suo, et abscondita est cum Christo in Domino. Qui diligunt aurum, numquid perdunt quando recondunt? nonne tunc de illo, quantum fieri potest, securiores fiunt, cum remotum a suis oculis locis tutioribus servant? Itane vero terrena cupiditas munitius se habere putat, si non videat id quod amat; et coelestis charitas dolet, tanquam amiserit quod in horrea superna praemiserit. Sapida, quod vocaris attende, et quae sursum sunt sape, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens (Coloss. III, 1-3); qui pro nobis dignatus est mori, ut viveremus etiam mortui; et ne mors ipsa ab homine, tanquam consumptura hominem, timeretur; nec mortuorum quisquam, pro quibus vita mortua est, tanquam vitam perdiderit, doleretur. Haec atque hujusmodi tua sint divina solatia quibus erubescat et cedat humana tristitia. 3. Non quidem succensendum est de charis mortuis dolori mortalium; sed diuturnus dolor non debet esse fidelium. Si ergo contristata es, jam sit satis; nec sic contristeris quemadmodum Gentes, quae spem non habent (I Thess. IV, 12). Non enim constristari prohibuit Paulus apostolus, cum hoc diceret, sed sic contristari quemadmodum Gentes, quae spem non habent. Nam et Martha et Maria, piae sorores et fideles, resurrecturum suum fratrem Lazarum flebant, quamvis eum tunc ad hanc vitam rediturum esse nescirent: et ipse Dominus eumdem, quem fuerat resuscitaturus, Lazarum flevit (Joan. XI, 19-35); nimirum ut fleamus etiam nos eos mortuos quos ad veram vitam resurrecturos credimus, etsi non jussit praecepto, concessit exemplo. Nec frustra Scriptura dicit in libro Ecclesiastico, In mortuo produc lacrymas, et quasi dira perpessus incipe tamentationem: sed paulo post ait, et consolare propter iristitiam; a tristitia enim procedit mors, et tristitia cordis flectet fortitudinem (Eccli. XXXVIII, 16-19). 4. Frater tuus, filia, mente vivit, carne dormit; numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? Deus qui spiritum ejus jam suscepit, restituet ei corpus suum, quod non perdendum abstulit, sed reddendum distulit. Nulla est igitur causa tristitiae diuturnae, quia potior est causa laetitiae sempiternae. Quandoquidem germani tui nec pars ipsa mortalis, quae in terra sepulta est, tibi peribit; in qua tibi praesentabatur, per quam te alloquebatur, tecumque colloquebatur; ex qua promebat vocem sic tuis auribus notam, quemadmodum faciem tuis oculis offerebat, ita ut ubicumque sonuisset, etiam non visus soleret agnosci. Haec enim vivorum sensibus subtrahuntur, ut dolorem faciat absentia mortuorum. Sed quando nec ipsa in aeternum corpora peribunt, uti nec capillus capitis peribit (Luc. XXI, 18), et ad tempus deposita sic recipientur, ut nunquam ulterius deponantur, sed in melius demutata firmentur; profecto major est causa gratulationis in spe inaestimabilis aeternitatis, quam causa moeroris in re brevissimi temporis. Hanc spem non habent Gentes, nescientes Scripturas neque virtutem Dei (Matth. XXII, 29); qui potest perdita reparare, et vivificare mortua, et redintegrare corrupta, et separata iterum jungere, et corrupta atque finita deinceps sine fine servare. Haec facturum se esse promisit, qui ex his fidem fecit, quae jam promissa perfecit. Haec tecum sermocinetur fides tua, quoniam non fraudabitur spes tua, etsi nunc differatur charitas tua: haec meditare; his uberius et verius consolare. Si enim, quia vestior (quoniam ille non potuit) ea veste quam fratri texueras, te aliquid consolatur; quanto debes amplius et certius consolari, quia cui fuerat praeparata, tunc incorruptibili indumento nullo egens, incorruptione atque immortalitate vestietur!

EPISTOLA CCLXIV Consolatur Maximam piam feminam, quae aegre admodum et perturbato aliquantum animo videbat noxiis erroribus periclitari provinciam suam (forte Hispaniam, ubi « perniciosae doctrinae animas, multo infelicius quam corpora barbaricus gladius, trucidabant, » quando inde Orosius in Africam venit, uti dicitur supra in Epist. 166, n. 2, et in Orosii Commonitorio, tom. 6). Honorabili et eximiae atque in membris Christi laudabili famulae Dei MAXIMAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Quantum nos tuum studium sanctum laetificat, tantum rursus contristat quod per errores noxios et perniciosissimos provinciam vestram nimium periclitari significas. Sed quia ista futura praedicta sunt, mirandum non est quod exsurgant, sed vigilandum ne noceant. Haec autem Deus liberator noster exsurgere non permitteret, nisi sanctis ejus etiam per hujusmodi tentationes erudiri expediret. Comparant sibi quidem illi sua voluntate perversa, et praesentis meritum caecitatis et futuri aeterni supplicii, si per contumaciam indociles fuerint, seque, cum in hac vita sunt, corrigere atque emendare neglexerint. Verumtamen, sicut ipsi male utuntur bonis Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45); qui eos per patientiam suam ad poenitentiam vocat, cum thesaurizant sibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4, 5): sicut ergo ipsi benignitate et patientia, id est bonis Dei male utuntur, dum non corriguntur; sic contra, Deus etiam malis eorum bene utitur, non solum ad justitiam suam, qua eis digna in fine retribuet, sed etiam ad exercitationem et provectum sanctorum suorum, ut ex ipsa etiam malorum perversitate boni proficiant, et probentur, et manifestentur; sicut Apostolus ait, Oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19).

2. Nam si nullus etiam malorum bonus usus esset Deo ad utilitatem electorum suorum, qui etiam de malo Judae tantum bonum nobis praestitit, ut Christi sanguine redimeremur; poterat eos aut nasci non permittere, quos malos futuros esse praesciebat, aut in ipso eorum initio malignitatis exstinguere: sed tantum eos permittit esse, quantum novit expedire atque sufficere admonendae atque exercendae sanctae domui suae. Ideo nostram de illis tristitiam consolatur: quia et ipsa tristitia quam pro illis habemus, nos relevat; illos autem in sua perversitate perseverantes gravat. Gaudium vero quod percipimus quando aliqui ex eis correcti in melius commutantur, et sanctorum societati copulantur, nulli gaudio in hac vita comparari potest. Propterea scriptum est: Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris et proximis tuis; si autem malus evaseris, solus hauries mala (Prov. IX, 12). Quia cum gaudemus de fidelibus et justis, et illis et nobis prodest bonum eorum; cum autem contristamur de infidelibus et iniquis, illis solis nocet et eorum malitia et nostra tristitia: nos autem etiam hoc plurimum adjuvat apud Deum, quod pro eis misericorditer contristamur, et pro ipsa tristitia congemiscimus et oramus. Unde honorabilis et in Christo laudabilis famula Dei, et moestitiam tuam de talibus, et vigilantiam atque cautelam contra tales, quam tuis litteris expressisti, multum approbo et laudo: atque ut in hac via perseveranter ambules, pro meis viribus, quia hoc exigis, et hortor, et moneo ut miserearis eorum tanquam simplex ut columba, caveas autem illos tanquam astuta sicut serpens (Matth. X, 16); desque operam, quantum potes, ut qui tibi adhaerent, tecum in recta fide permaneant, aut ad fidem rectam, si forte in aliquo aliqui depravati sunt, corrigantur. 3. De homine autem quem suscepit Verbum Dei, cum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I, 14), emendarem aliquid, si in eo quod credis, falsum aut perversum invenirem. Hoc ergo crede quod credis, quia in illo homine totam naturam nostram suscepit Filius Dei, id est et animam rationalem et carnem mortalem sine peccato. Infirmitatis enim nostrae particeps factus est, non iniquitatis, ut per infirmitatem communem, solveret iniquitatem nostram, et adduceret nos ad justitiam suam, bibens mortem de nostro, et propinans vitam de suo. Sed si habes aliquam scripturam eorum, in qua asserunt quod huic fidei sit contrarium, dignare eam mittere, ut non solum fidem nostram dicamus, sed eorum quoque perfidiam, quantum possumus, refellamus. Sine dubio enim hoc ipsum, quod perverse et impie sentiunt, aliquibus testimoniis divinarum Scripturarum conantur astruere: in quibus eis ostendendum est quam non recte intelligant Litteras sacras conscriptas ad fidelium salutem; tanquam si quisquam se medicinalibus ferramentis graviter vexet, quae utique non ad vulnerandum, sed ad sanandum sunt instituta. Multum autem laboravimus et laboramus, quantum Dominus donat, contra diversos errores arguendos. Sed laborum nostrorum opuscula si forte habere desideras, mitte qui tibi describant. Voluit enim Deus ut hoc facillime possis, qui tibi dedit unde possis.

EPISTOLA CCLXV . Augustinus Seleucianae, de baptismo et poenitentia Petri, contra quemdam novatianum. Religiosissimae et in Christi dilectione honorandae famulae Dei SELEUCIANAE, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem. 1. Lectis litteris tuis de salute vestra laetatus, ad ea quae scripsisti, repondere non distuli. Et primum miratus sum quomodo dicat novatianus iste Petrum baptizatum non fuisse, cum paulo superius scripseris eum dixisse quod Apostoli fuerint baptizati. Unde illi videatur quod inter Apostolos baptizatos Petrus non fuerit baptizatus, ignoro: et ideo exemplum epistolae tuae, ne forsitan tu non habeas, misi tibi, in quo diligentius consideres ad ea me respondere quae inveni in litteris tuis; si enim notarius non mendose excepit aut scripsit, nescio quale cor habeat qui cum Apostolos baptizatos dicat, Petrum baptizatum negat.

2. Quod autem Petrus dicitur egisse poenitentiam, cavendum est ne ita putetur egisse, quomodo agunt in Ecclesia qui proprie poenitentes vocantur. Et quis hoc ferat, ut primum Apostolorum, inter tales poenitentes numerandum putemus? Poenituit enim eum negasse Christum, quod ejus indicant lacrymae: sic enim scriptum est, quia flevit amare (Matth. XXVI, 75). Nondum enim fuerant resurrectione Domini confirmati, et illo adventu Spiritus sancti qui apparuit die Pentecostes, vel illa inspiratione quam demonstravit Dominus posteaquam resurrexit a mortuis, cum insufflavit in eorum faciem, dicens: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). 3. Unde recte dici potest, quia cum Petrus negavit Dominum, nondum fuerant Apostoli baptizati; non tamen aqua, sed Spiritu sancto. Hoc enim eis dixit postquam resurrexit, et conversatus est cum eis: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto baptizabimini, quem et accepturi estis non post multos hos dies (Act. I, 5). Aliqui autem codices habent, Vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari: sed sive dicatur, baptizabimini, sive dicatur, incipietis baptizari, ad rem nihil interest. Nam in quibuscumque codicibus invenitur, baptizabitis, aut, incipietis baptizare, mendosi sunt; qui ex graecis facillime convincuntur. Si autem dicimus aqua non fuisse baptizatos, metuendum est ne graviter in eis erremus, ne demus hominibus auctoritatem contemnendi Baptismum; quem usque adeo non contemnendum ipsa apostolica disciplina commendat, ut Cornelius centurio et ii qui cum illo erant, etiam jam accepto Spiritu sancto, fuerint baptizati (Id. X, 48). 4. Sicut antiqui justi si non circumciderentur, non erat eis peccatum; postea vero quam jussit Deus ut circumcideretur Abraham ejusque posteritas, jam si non fieret, grave peccatum fuit: sic etiam postquam Dominus Christus in Ecclesia sua sacramentum Novi Testamenti pro circumcisione carnis sanctum baptismum dedit, et apertissime dixit, Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5), jam non debemus quaerere quando quisque fuerit baptizatus; sed quoscumque legimus in corpore Christi, quod est Ecclesia, pertinere ad regnum coelorum, nonnisi baptizatos intelligere debemus: nisi forte quos angustia passionis invenit, et nolentes negare Christum, antequam baptizarentur occisi sunt, quibus ipsa passio pro Baptismo. deputata est. Sed numquid hoc possumus de Apostolis dicere, qui usque adeo largum tempus habuerunt quo baptizarentur, ut alios etiam baptizaverint? Sed non omnia quae facta sunt, etiam scripta inveniuntur; verumtamen facta esse ex caeteris documentis probantur. Scriptum est quando baptizatus sit apostolus Paulus (Act. IX, 18), et scriptum non est quando baptizati sint alii Apostoli; verumtamen etiam ipsos baptizatos intelligere debemus: quemadmodum scriptum est quando baptizatae sint plebes Ecclesiarum in Jerusalem (Id. II, 41) et Samaria (Id. VIII, 12); quando autem baptizatae sint aliae plebes gentium, quibus Apostoli Epistolas miserunt, non est utique scriptum, et tamen etiam ipsas baptizatas utique minime dubitamus propter illam Domini sententiam, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum. 5. Utrumque autem de Domino scriptum est, et quia baptizabat plures quam Joannes, et quia ipse non baptizabat, sed discipuli ejus; ut intelligeremus et ipsum quidem baptizasse praesentia majestatis, non tamen ipsum baptizasse manibus suis. Ipsius enim erat Baptismi sacramentum; ad Discipulos autem baptizandi ministerium pertinebat. Tunc ergo quando dicit Joannes evangelista in Evangelio suo, Post haec exiit Jesus et discipuli ejus in Judaeam terram, et illic morabatur cum eis, et baptizabat (Joan. III, 22): tunc paulo post de illo loquens ait, Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisaei quod Jesus plures discipulos faceret, et baptizaret plures quam Joannes (quanquam Jesus ipse non baptizaret, sed discipuli ejus), reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam (Id. IV, 1-3). Tunc ergo quando ab Jerosolymis exiit cum discipulis suis in Judaeam terram, et illic morabatur cum eis, baptizabat non per seipsum, sed per discipulos suos; quos intelligimus jam fuisse baptizatos, sive baptismo Joannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive quod magis credibile est, baptismo Christi. Neque enim ministerium baptizandi defugeret, ut haberet baptizatos servos, per quos caeteros baptizaret, qui non defugit memorabilis illius humilitatis ministerium, quando eis lavit pedes; et petenti Petro ut non tantum pedes, verum etiam manus et caput ei lavaret, respondit, Qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus (Id. XIII, 10): ubi intelligitur quod jam Petrus baptizatus fuerat. 6. Quomodo autem iste dicat, quod in epistola tua posuisti, quod Apostoli dederint poenitentiam pro Baptismo, non evidenter expressum est. Si enim pro Baptismo ideo dicit, quia per poenitentiam remittuntur peccata, habet aliquid rationis quod dicit. Sed talis poenitentia post Baptismum potest utilis esse, si quis peccaverit. Iste autem quoniam negat post Baptismum dari poenitentiae locum, cum dicit, sicut scripsisti, poenitentiam solam ante Baptismum esse; datur intelligi sic eum dixisse quod Apostoli dederint poenitentiam pro Baptismo, ut ante Baptismum eam dederint, atque ii quibus data sit, postea non fuerint baptizati, quia eis illa pro Baptismo fuit: quod Novatianos dicere nunquam audivi. Unde quaere diligenter, ne forte alicujus alterius erroris sit, et novatianum se esse confingat, vel putet. Aut si et hoc Novatiani dicunt, nescio: illud tamen scio, quoniam quisquis hoc dicit, a regula fidei catholicae, et a doctrina Christi et Apostolorum prorsus alienus est. 7. Agunt enim homines ante Baptismum poenitentiam de suis prioribus peccatis, ita tamen ut etiam baptizentur, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, loquente Petro ad Judaeos et dicente: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra (Act. II, 38). Agunt etiam homines poenitentiam, si post Baptismum ita peccaverint, ut excommunicari et postea reconciliari mereantur: sicut in omnibus Ecclesiis illi qui proprie poenitentes appellantur. De tali enim poenitentia locutus est apostolus Paulus, ubi ait: Ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos; et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia, et luxuria, et fornicatione quam egerunt (II Cor. XII, 21): neque enim scribebat ista, nisi eis qui jam baptizati fuerant. Habemus etiam in Actibus Apostolorum, Simonem jam baptizatum, cum pecunia vellet emere ut per impositionem manus ejus daretur Spiritus sanctus, admonitum a Petro ut de hoc gravi peccato ageret poenitentiam (Act. VIII, 18-23). 8. Est etiam poenitentia bonorum et humilium fidelium pene quotidiana, in qua pectora tundimus dicentes: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Neque enim ea nobis dimitti volumus, quae dimissa non dubitamus in Baptismo; sed illa utique quae humanae fragilitati, quamvis parva, tamen crebra subrepunt: quae si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment, sicut unum aliquod grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, utrum uno grandi fluctu navis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam, et per negligentiam derelicta atque contempta, impleat navem atque submergat? Propter haec jejunia et eleemosynae et orationes invigilant: in quibus cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, manifestamus habere nos quod nobis dimittatur; atque in iis verbis humiliantes animas nostras, quotidianam quodammodo agere poenitentiam non cessamus. Ad ea quae scripsisti, puto me breviter sed sufficienter respondisse: superest ut ille non sit contentiosus, propter quem lucrandum ad me tales litteras destinandas putasti.

EPISTOLA CCLXVI . Augustinus Florentinae puellae studiosae, offerens suam docendi operam, si proferat quid velit exponi. Dominae eximiae, meritoque honorabili in Christo ac suscipiendae filiae FLORENTINAE, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem. 1. Sanctum propositum tuum, et invisceratus cordi tuo timor Domini castus permanens in saeculum saeculi, (Psal. XVIII, 10) curam pro te nostram non solum in precibus apud Deum, verum etiam in admonitionibus ad te ipsam non mediocriter suscitat. Quod quidem in epistolis meis, quas ad matrem Reverentiae tuae debito mihi cum honore nominandam dedi, non semel feci. Sed quia hoc mihi rescribere dignata est, prius te velle accipere litteras meas; tunc demum, si quid forte opus esset tibi ex ministerio meo, quod venerando studio tuo omniumque talium, quantum possum, libera servitute debere me novi, non te esse tacituram et rescribendo insinuaturam: ecce feci quod te voluisse, quamvis non per te, comperi; ne viderer tibi ostium fiduciae inhumaniter claudere: superest ut promas ipsa, si quid ex me quaerendum putas. Aut enim scio quod inquisieris, et non negabo: aut ita nescio, ut nullo fidei salutisque detrimento nesciam, et de hoc etiam teipsam, si potuero, faciam reddita ratione securam. Aut certe, si et nescio, et tamen sciendum est, vel impetrabo a Domino ne tibi desim; nam saepe officium impertiendi meritum est accipiendi: vel ita tibi respondebo, ut noveris pro hac ipsa re quam pariter nescimus, ad quem pulsare debeamus.

2. Haec ideo praelocutus sum, ne te pro certo speres quidquid a me quaesiveris audituram, et cum hoc non provenerit, audacter potius quam prudenter me fecisse arbitreris, quod tibi quaerendi si quid voles, facultatem dedi. Hoc enim feci non doctor perfectus, sed cum docendis perficiendus, domina eximia, meritoque honorabilis in Christo ac suscipienda filia. Equidem etiam in iis rebus quas utcumque scio, magis te cupio esse scientem, quam scientiae nostrae indigentem. Neque enim, ut quod scimus doceamus, aliorum ignorantiam optare debemus: multo quippe melius omnes sumus docibiles Deo; quod utique in illa superna patria, cum in nobis completum fuerit quod promissum est, perficietur, ut non dicat homo proximo suo, Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent eum, sicut scriptum est, a minore usque ad majorem eorum (Jerem. XXXI, 34). Et sollicitissime cavendum est in docendo superbiae vitium, quod in discendo non ita est. Unde et sancta Scriptura nos admonet, dicens: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Jacobi I, 19): et ille in Psalmo ait, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam; continuoque subjecit, Et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10). Vidit enim in audiendo facillime servari humilitatem, quae difficilis est in docendo; quoniam necesse est ut doctor habeat superiorem locum, ubi laboriosum est obtinere ne subrepat elatio. 3. Videsne quemadmodum periclitemur a quibus hoc exspectatur, ut non solum doctores simus, verum etiam cum simus homines, divina doceamus? Sed laborum periculorumque nostrorum singulare est solatium, cum ita proficitis, ut illo perveniatis ubi nullius hominis doctoris egeatis. Isto autem periculo non tantum nos; nam ad illum de quo dicturus sum, quid sumus nos? non ergo nos tantum periculo isto, sed etiam ille Doctor Gentium periclitatum se esse testatur, cum dicit: Ne magnitudine revelationum mearum extollar, datus est mihi stimulus carnis (II Cor. XII, 7) etc. Unde et ipse Dominus, tumoris hujus admirabilis medicus, Nolite, inquit, ab hominibus vocari Rabbi; unus est enim magister vester Christus (Matth. XXIII, 8): quod retinens idem ipse Doctor Gentium dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Hoc et ille meminit qui in natis mulierum quanto magnus erat (Matth. XI, 11), tanto se in omnibus humiliabat (Eccli. III, 20), indignum se affirmans qui Christi calceamenta portaret (Luc. III, 16). Quid enim aliud ostendit ubi ait: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29)? Hic est ille auditus, de quo paulo ante commemoravi in Psalmo positum: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata. 4. Proinde tanto me certius, tanto solidius, tanto sanius gaudere scias de fide et spe et dilectione tua, quanto minus indigueris, non tantum a me quidquam discere, sed ab ullo prorsus hominum. Verumtamen, quia cum illic essem, te quidem per aetatem verecundante, boni parentes et amantissimi bonorum studiorum tuorum, quanto pietatis veraeque sapientiae ardore flagrares, mihi intimare dignati sunt, et benevolentissime petierunt ne tibi instruendae, in quo opus esset, meam operulam denegarem; admonendam te his litteris credidi, secundum supra dictas optiones, ut quaeras quod vis, ne sim superfluus, si conatus fuero docere quod scis: dum tamen firmissime teneas, quod etsi aliquid salubriter per me scire potueris, ille te docebit qui est interioris hominis magister interior, qui in corde tuo tibi ostendit verum esse quod dicitur; quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus.

EPISTOLA CCLXVII . Augustinus Fabiolae peregrinationem suam in hac vita moleste ferenti, de praesentia animorum nexu amicitiae vinctorum.

Dominae religiosissimae et praestantissimae, et in Christi charitate laudabili filiae FABIOLAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Quanquam rescripta reddideris, sic tamen legi litteras Sanctitatis tuae, ut eis respondere debitum duxerim. Doluisti enim peregrinationem, qua contingit perpetuo gaudere cum sanctis; et desiderium supernae patriae, ubi jam non terrarum spatio dividemur, sed semper unius contemplatione laetabimur, merito praetulisti, Felix es talia fideliter cogitando; amando felicior; et ideo eris etiam felicissima consequendo. Sed etiam nunc diligentius intuere unde magis dicamur absentes; utrum quia nostra invicem corpora non videmus, an quia signa non damus et recipimus animorum, quod est colloqui. Puto enim quod, licet longinquis regionibus corpore separati, si nostras cogitationes nosse possemus, magis essemus nobiscum, quam si uno in loco alter alterutrum conspicantes taciti sederemus, nulla vocibus signa sensus intimi proferentes, nullis corporum motibus nostros animos indicantes. Quocirca intelligis ideo unumquemque sibi esse praesentiorem quam alterum alteri, quod unusquisque sibi magis quam alteri notus est; non faciem suam, quae, nisi adsit speculum, gestatur et latet, sed conscientiam contuendo, quam et clausis oculis videt. Quanta est igitur etiam vita, quae pro magno habetur, nostra?

EPISTOLA CCLXVIII . Fascius quidam aere alieno obrutus ad ecclesiam confugerat; cujus creditoribus, mutua accepta pecunia, Augustinus satisfecit: eam publica collatione per Christi fideles orat pro Fascio reddi.

Dominis dilectissimis et desiderantissimis, sanctae plebi cui ministro, membris Christi, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Notissima mihi et probatissima devotio Sanctitatis vestrae in Domino nostro Jesu Christo fiduciam dedit, ut etiam absens praesumerem unde praesens gaudere consuevi: qui semper spiritu vobiscum sum; non solum quia gratia Domini nostri Jesu Christi tantae suavitatis flagrare non cessat, sed etiam quia me ipsum, qui vobis in Evangelio servio, angustiam pati non permittitis. Cum enim frater noster Fascius debito decem et septem solidorum ab oppigneratoribus urgeretur ut redderet, quod ad praesens unde explicaret se non inveniebat; ne corporalem pateretur injuriam, ad auxilium sanctae ecclesiae convolavit: illi etiam exactores cum proficisci cogerentur, et ideo dilationem dare non possent, gravissimis me querelis oneraverunt, ita ut eis illum traderem: aut quod sibi deberi ostendebant, unde acciperent providerem. Cumque obtulissem Fascio ut vestram Sanctitatem de necessitatibus ejus alloquerer; pudore deterritus, ne facerem deprecatus est. Ita ego majore necessitate coarctatus, a fratre nostro Macedonio decem et septem solidos accepi, quos in causam ejus continuo dedi, promittente illo quod ad certum diem cum eis reddendis posset occurrere; et consentiente ut si non posset occurrere, sermo de illo fieret ad vestram misericordiam, quam fraternam fratribus exhibere consuestis.

2. Nunc ergo quoniam absens est, restat ut subveniatis, non illi, quem nemo compellat absentem, sed pollicitationi meae, cujus existimatio vobis semper est praesens. Jam enim dies ad quem se promiserat occursurum, transactus est; et ego ei qui solidos suos fidei meae commisit, quid respondeam non invenio, nisi ut faciam quod me facturum esse promisi. Sed quoniam non sum de hac re commonitus, ut die sancto Pentecostes, quando aderat major vestra frequentia, sermonem inde facerem; peto ut has litteras pro lingua mea praesente habere dignemini, admonente vos et exhortante in cordibus vestris Deo et Domino nostro cui credidistis, qui nunquam discedit a vobis timentibus et honorantibus nomen suum. In quo vobis et nos semper conjuncti sumus, quamvis corpore a vobis profecti esse videamur; qui vobis de isto bonorum operum semine messem vitae aeternae promittit, dicente Apostolo: Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus infatigabiles. Itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 9, 10). Quoniam ergo domesticus fidei est, christianus fidelis, catholicus frater noster, pro cujus supplenda necessitate vos peto ut faciatis quod Dominus imperat; sine tristitia, sine murmuratione, et cum laetitia et hilaritate facite Deo enim creditis, non homini; quia ille promittit vos nihil eorum quae misericorditer facitis, perdituros, sed in illo die cum usuris immortalibus recepturos (Matth. XXV, 34-40): et quoniam ipse Apostolus dicit, Hoc autem dico, Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6); intelligere debetis tempus esse ut donum vitae aeternae, cum adhuc in ista vita sumus, festinanter et alacriter comparemus: quia cum finis saeculi venerit, non dabitur nisi eis qui per fidem sibi hoc emerunt, antequam videre potuissent. 3. Scripsi etiam presbyteris, ut si quid minus fuerit post collationem Sanctitatis vestrae, compleant ex eo quod habet ecclesia, dum tamen vos secundum quod placet, hilariter offeratis: quia sive de vestro sive de ecclesia detur, omnia Dei sunt, et devotio vestra dulcior erit thesauris ecclesiae; sicut Apostolus dicit, Non quia quaero datum, sed requiro fructum (Philip. IV, 17). Laetificate ergo cor meum, quia de fructibus vestris gaudere cupio: vos enim estis arbores Dei, quas assiduis imbribus etiam per nostrum ministerium rigare dignatur. Tueatur vos Dominus ab omni malo et hic et in futuro saeculo, domini dilectissimi, et desiderantissimi fratres.

EPISTOLA CCLXIX . Augustinus Nobilio episcopo, significans ad dedicationem novae fabricae se venire non posse. Beatissimo ac venerabili fratri et consacerdoti NOBILIO, AUGUSTINUS.

Tanta est solemnitas ad quam me affectus tuae Fraternitatis invitat, ut corpusculum meum ad vos traheret voluntas, nisi teneret infirmitas. Possem venire si hiems non esset; possem hiemem contemnere, si juvenis essem: aut enim ferret rigorem temporis fervor aetatis, aut temperaret frigus aetatis fervor aestatis. Nunc hieme iter tam prolixum non suffero cum annositate algida quam mecum fero, domine beatissime, sancte ac venerabilis frater ac consacerdos. Salutationem debitam reddo meritis tuis: salutem vero meam commendo precibus tuis, poscens et ipse a Deo Domino ut dedicationem tantae fabricae pacis prosperitas prosequatur.

EPISTOLA CCLXX . Augustino Anonymus (non enim Hieronymus, uti ex stilo liquet, tametsi in ipsius Epistolis haec edita sit numero 40), significans se moerore gravi affectum quod ipsum cum Severo simul non repererit in urbe Leges, et quanto ipsum amore prosequatur exponens.

Cum in urbem Leges anteriori tempore commeassem, nimium sum contristatus quod te totum ibidem minime potui reperire. Inveni enim te medium, et, ut ita dicam, partem animae tuae, Severum charissimum, de quo ex parte gavisus sum. Perfecte enim gauderem, si te totum invenirem: unde ex parte qua te repereram, gratulabar; et propter partem tuam quam nequaquam cernebam, omnibus modis contristabar. Proinde dixi animae meae, Quare tristis es, et quare conturbas me? Spera in Deo (Psal. XLI, 6), et faciet praesentem amicum quem diligis. Unde confido in Domino et spero quod me faciet de tua visione gratulari. O si oculis cerni dilectio posset! profecto videres quanta apud te nostra esset dilectio. Aut enim aequiparans dilectioni tuae, magnum tibi afferret imitationis studium. Ergo, quia in Domino te diligo, dilige diligentem. Et ut caeteri tecum diligant, per ecclesiasticam auctoritatem hortare. Nam quod petis in litteris tuis, ut ego pro te orem; id recte facerem, si ego ipse a peccatis liber essem, ut pro aliis liceret orare. Et ideo te admoneo ut orationes assiduas animi tui pro me emittas ad Dominum: et memor professionis, illam ante oculos tuos constituas diem, in qua justus ab auditu malo non timebit (Psal. III, 7); et ideo justus non timebit, quia non audiet, « Vade in ignem aeternum, » sed, « Veni, benedicte Patris mei, percipe regnum » (Matth. XXV, 41, 34). Ad quod nos perducat qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.