Jump to content

Epistolae 2 (Beda)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 23


Epistola (Auctor incertus (Beda?); Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne cc_id: cps_2.AuInBeA.Episto33, cc_idno: 7133

961 HIERONYMUS DESIDERIO. 23.0723A|

Vis nunc acriter, mi frater Desideri, ut tibi quasi de luminaribus, quae toto firmamento mundi refulgent, pauca de Scriptoribus, qui nobis multa de obscuritatibus, quae propter carnalem mentem intelligentiam impediunt, ad splendorem considerationis spiritualem proferre potuerunt, manifestissime dicam. Sed vereor Susannae Helchiae filiae, ne in me sententia iniquo judicio presbyterorum impleatur, dicentis: Angustiae mihi undique [ Al. ubique] sunt. Et mihi similiter sunt angustiae. Si enim voluero aliquem ex his reprehendere, adversarios atque inimicitias mihi undique concitabo. Si autem noluero, numquam quae postulasti invenies. Sed 23.0723B| unius tantum voluntatem condemnare 962 quam multorum consilia transire vel despicere, melius esse videtur, quia unusquisque eorum in Scripturis sanctis diligenter laudari meruit, sed omnes breviter leviterque cum omni amore tangam, ut utrumque pacifice impleam.

I.

23.0724A| Augustinus episcopus volans per montium cacumina quasi aquila, et ea quae in radicibus montium fiunt, non considerans, multa coelorum spatia, terrarumque situs, et aquarum circulum, claro sermone pronuntiat. Qui enim in lignum fructuosum ascendere vult. paulatim ad superioria et majora carpere poma festinat, ramos autem proximos parvulis relinquit. Nos autem qui parvuli sumus, infirmique atque minores, si inferiora congregari valuerimus, nobiscum bene agetur. 963

II.

Hilarius episcopus Romanorum, Lucifer lucernaque Ecclesiarum, et pretiosus lapis ad quem mortalia vix ascendunt, pulchro sermone aureoque ore universa loquitur. Etsi enim aliqua secus viam cecidisse potuissent, tamen ab eo in 23.0724B| Scripturis messis exorta est magna.

III.

Origenes Adamantius, altiora atque majora cogitans, propriumque ingenium ferre non sufficiens, dum aliud loquitur, per aliud se nectit. Et cum haec nimio mentis ardore cogitasset, oneribus majoribus caricabat se, et cum sic incedere non 23.0725A| potuisset, ruina magna illuc devolutus est, ut ruina ejus pararet doctrinas per aliquas seductiones ineptas, multosque de via recta in aliam viam perducit, et venenum [ Al. venenose] ejus quasi tinnulis vocibus, Sirenarumque canticis, plures necare potuit. Melior omnibus in bonis, pejor in malis. Aliqua vero per eum secus viam seminata sunt, multi tamen aliquos ejus pessimos discipulos multa venenosa sub ejus nomine edidisse testantur.

IV.

Eusebius Caesariensis, clavis Scripturarum, custosque novi Testamenti, multis major in conscriptionibus a Graecis comprobatur. Scripsit Canones quatuor Evangeliorum, et undecim [ Al. quindecim] libros historiae Ecclesiasticae, qui novum Testamentum narrant atque custodiunt, et Χρονικὸν, 23.0725B| id est, temporum breviarium. Haec tria sunt praeclara, quae in operibus ejus testantur, et nos ante omnia ejus vestigia qui imitari potuisset, numquam reperimus.

V.

Heliodorus presbyter, domum amplissimam per modicum foramen respiciens, tentansque ostia conclusa, clavesque non habens, vix pauca ad lucem prodere convaluit, sed quae potuit narrare, fideliter narravit.

VI.

Ambrosius frater, profundorum pinna raptus, et aeris volucer, quamdiu in profundum ingreditur, fructum de alto carpere videtur. Et omnes ejus sententiae, fidei Ecclesiae, et omnium virtutum firmae sunt columnae. 964

VII.

Dardanus multas quaestiones arripiens 23.0725C| per mentis astutiam, nucemque circa nucleum non confringens, multa impossibilia de Scripturis cum fiducia loquitur.

VIII.

Paulino visum est magistrum fieri, et non 23.0726A| erat ante discipulus, et fructum sine radice oriri fierique tentavit. Ideo ejus conscriptiones, Scriptore et charta non indigent.

IX.

Pelagius, de quo apud fideles sermo est, de quo etiam et mihi gravis causa disputationis ejus verborum pene in toto orbe annuntiata est, quem omnes Ecclesiae quasi lupum de silva mirantur, aureum colorem super nigrum venenum componens, fontem dulcem primi mellis, amaritudinis malitiae commiscuit.

X.

Jovinianus laeta facie, et corde aspero, potu dulcissimo felle commixto, multos potavit, et contrarias sententias per odium occasionum Christianis proferens composuit, et me (quanquam in omnibus laboriosum) assidue quaestionibus infinitis afficit et 23.0726B| vexat.

XI.

Julius [ Al. Julianus] Africanus, cujus vestigium omnes orientales australesque diligenter unanimiterque in Danielis hebdomadibus investigant, universa temporum spatia cum omni peritia jugique sermone construxit, et nulla ab omnibus, quae dicta sunt per eum, in toto orbe unquam data est contradictio.

XII.

Favonius a multis culpabilis, dura sententia fortiterque universa difficillima ingerere conatus est, et quasi qui contra undas maris navigare non potest, vel contra impetum torrentis aquae natare non valet, ita cuncta, quae scripsit contra Scripturas sanctas, obstare non poterant: Ideo quasi umbra secus hominem sunt.

23.0726C| Hilarius, ex Hieronymi Catalogo cap. 100.

Damasus, ex cap. 103.

Gregorius Nazianz. ex cap. 117

CENSURA. Otio abutatur, qui probare multis argumentis non esse hunc Hieronymi, sed male feriati auctoris fetum, contenderit. Tot verborum salebrae, putidae circumlocutiones, temporum atque ordinis immania σφάλματα, et ne quid deterius dicam, perversa de Scriptoribus judicia stomachum continuo movent Hieronymianae gloriae studiosis, indigne ferentibus hujusmodi blateramenta in maximi Doctoris nomen conferri. At non ideo Erasmus illud jure accusarit stultitiae, quod ubi Auctor professus esset se de Luminaribus toto mundi firmamento lucentibus dicturum, Pelagium, Jovinianum, et consimiles inculcarit tenebriones. Non enim eos inter lumina Ecclesiae collocat, quorum scripta reprehendit, et veneno ac felle infecta non diffitetur. Et pauca, inquit, de Scriptoribus manifestissime dicam. Verius illud vitio vertendum fuisset, quod Hilarium Romanum Pontificem cap. secundo memoret, qui S. Leoni successit, et diu post mortem Hieronymi inclaruit. Sed hominem usque adeo bardum ac stupidum, qui haec ignoraret, hunc fuisse non puto; factum vero librariorum culpa, ut episcopi nomen irreperet quod ipse non scripsit. Certe Hilarium Romanum diaconum Luciferianae sectae assertorem ferme praecipuum, quod et Hieronymus notat cap. 95, et cui in Epistolam ad Romanos Commentarii tribuuntur, laudari ipsa mihi persuadent priora verba quibus Lucifer ipse Caralitanus alluditur: Hilarius, inquit, Lucifer Romanorum. Haec dixerim, ne supra quam videtur promereri, censuris auctor pseudonymus vexaretur. Caeterum hac una fere de causa hocce ejus opusculum adjungo, et ad Mss. quoque fidem subinde exigo, ne quid quod ad Hieronymum pertineat, Lector aut eruditus, aut ineruditus desideret. p. 0726C