Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistolae 2
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus IV

CypCar.Episto5 4 Cyprianus Carthaginensis-258 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA. AD DONATUM.(Erasm., Pamel., ep. II. Rigal., ep. I. Oxon., Lips., liber de Gratia Dei.)

ARGUMENTUM.

-- Promiserat Donato Cyprianus sermonem se cum illo habiturum de rebus divinis; jam promissis admonitus satisfacit, ac multis gratiam Dei per Baptismum collatam commendans, quantum sit mutatus ab illo significat, et ad oculum demonstratis mundi erroribus, ad contemptum ejus, ad assiduam denique lectionem et orationem adhortatur.

I. CAECILIUS Cyprianus Donato salutem. Bene admones, Donate charissime. Nam et promisisse me memini, et reddendi tempestivum prorsus hoc tempus est, cum, indulgente vindemia, solutus animus in quietem solemnes ac statas anni fatiscentis inducias sortitur. Locus etiam cum die convenit et mulcendis sensibus ac fovendis ad lenes auras blandientis autumni hortorum facies amoena consentit. Hic jucundum sermonibus diem ducere et studentibus fabulis in divina praecepta conscientiam pectoris erudire. Ac ne colloquium nostrum arbiter profanus impediat, aut clamor intemperans familiae strepentis obtundat, petamus hanc sedem. Dant secessum vicina secreta; ubi dum erratici palmitum lapsus nexibus pendulis per arundines bajulas repunt, viteam porticum frondea tecta fecerunt. Bene hic studia in aures damus; et dum in arbores et in vites oblectante prospectu oculos amoenamus, animum simul et auditus instruit et pascit obtutus: quamquam tibi sola nunc gratia, sola cura sermonis est. Contemptis voluptariae visionis illecebris, in me oculus tuus fixus est. Tam aure quam mente totus auditor es, et hoc, amore quo diligis. II. Caeterum, quale vel quantum est quod in pectus tuum veniat ex nobis? Exilis ingenii angusta mediocritas tenues admodum fruges parit, nullis ad copiam foecundi cespitis culminibus ingravescit. Aggrediar tamen facultate qua valeo; nam et materia dicendi facit mecum. In judiciis, in concione pro rostris, opulenta facundia volubili ambitione jactetur. Cum vero de Domino Deo vox est, vocis pura sinceritas non eloquentiae 2 viribus nititur ad fidei argumenta, sed rebus. Denique accipe non diserta sed fortia, nec ad audientiae popularis illecebram culto sermone fucata, sed ad divinam indulgentiam praedicandam rudi veritate simplicia. Accipe quod sentitur antequam discitur, nec per moras temporum longa agnitione colligitur, sed compendio gratiae maturantis hauritur. III. Ego cum in tenebris atque in nocte coeca jacerem, cumque in salo jactantis saeculi nutabundus ac dubius vestigiis oberrantibus fluctuarem, vitae meae nescius, veritatis ac lucis alienus, difficile prorsus ac durum pro illis tunc moribus opinabar quod in salutem mihi divina indulgentia pollicebatur, ut quis renasci denuo posset, utque, in novam vitam lavacro aquae salutaris animatus, quod prius fuerat exponeret, et, corporis licet manente compage, hominem animo ac mente mutaret. Qui possibilis, aiebam, est tanta conversio, ut repente ac perniciter exuatur quod vel genuinum situ materiae naturalis obduruit, vel usurpatum diu senio vetustatis inolevit? Alta haec et profunda penitus radice sederunt. Quando parcimoniam discit qui epularibus coenis et largis dapibus assuevit? et qui pretiosa veste conspicuus in auro atque in purpura fulsit, ad plebeium se ac simplicem cultum quando deponit? Fascibus ille oblectatus et honoribus, esse privatus et inglorius non potest. Hic stipatus clientium cuneis, frequentiore comitatu officiosi agminis honestatus, poenam putat esse cum solus est. Tenacibus semper illecebris necesse est, ut solebat, vinolentia invitet, inflet superbia, iracundia inflammet, rapacitas inquietet, crudelitas stimulet, ambitio delectet, libido praecipitet. IV. Haec egomet saepe mecum. Nam, ut ipse quamplurimis vitae prioris erroribus implicitus tenebar, quibus exui me posse non crederem, sic vitiis adhaerentibus obsecundans eram, et desperatione meliorum, malis meis veluti jam propriis ac vernaculis offavebam. Sed, postquam, undae genitalis auxilio superioris aevi labe detersa, in expiatum pectus serenum ac purum desuper se lumen infudit, postquam, caelitus spiritu hausto, in novum me hominem nativitas secunda reparavit, mirum in modum protinus confirmare se dubia, patere clausa, lucere tenebrosa, facultatem dare quod prius difficile videbatur, geri posse quod impossibile putabatur, ut esset agnoscere terrenum fuisse quod prius carnaliter natum delictis obnoxium viveret, Dei esse coepisse quod jam Spiritus sanctus animaret. Scis ipse profecto et mecum pariter recognoscis quid detraxerit nobis quidve contulerit mors ista criminum, vita virtutum. Scis ipse, nec praedico. In proprias laudes odiosa jactatio est; quamvis non jactatum possit esse, sed gratum, quicquid non virtuti hominis adscribitur, sed de Dei munere praedicatur; ut jam non peccare esse coeperit fidei, quod ante peccatum est, fuerit, erroris humani. Dei est, inquam, Dei est omne quod possumus. Inde vivimus, inde pollemus, inde sumpto et concepto vigore, hic adhuc positi futurorum indicia praenoscimus. Sit tantum timor innocentiae custos, ut, qui in mentes nostras indulgentiae coelestis allapsu clementer Dominus influxit, in animi oblectantis hospitio justa obtemperatione teneatur, ne accepta securitas indiligentiam pariat, et vetus denuo hostis obrepat. V. Caeterum, si tu innocentiae, si justitiae viam teneas, si illapsa firmitate vestigii tui incedas, si in Deum viribus totis ac toto corde suspensus hoc sis tantum quod esse coepisti, tantum tibi ad licentiam datur quantum gratiae spiritalis augetur. Non enim, qui beneficiorum 3 terrestrium mos est, in capessendo munere caelesti mensura ulla vel modus est. Profluens largiter Spiritus nullis finibus premitur, nec coercentibus claustris intra certa metarum spatia fraenatur: manat jugiter, exuberat affluenter. Nostrum tantum sitiat pectus et pateat: quantum illuc fidei capacis afferimus, tantum gratiae inundantis haurimus. Inde jam facultas datur, castitate sobria, mente integra, voce pura, virtute sincera, in medelam dolentium posse venenorum virus extinguere ; animorum desipientium labes, reddita sanitate, purgare; infestis jubere pacem, violentis quietem, ferocientibus lenitatem; immundos et erraticos spiritus, qui se expugnandis hominibus immerserint, ad confessionem minis increpantibus cogere ut recedant, duris verberibus urgere; conflictantes, ejulantes, gementes incremento poenae propagantis extendere, flagris caedere, igne torrere. Res illic geritur, nec videtur; occulta plaga, et poena manifesta. Ita quod esse jam coepimus acceptus spiritus licentia sua potitur; quod necdum corpus ac membra mutavimus, adhuc carnalis aspectus saeculi nube caecatur. Quantus hic animi potentatus, quanta vis est, non tantum ipsum esse subtractum perniciosis contactibus mundi, ut quis expiatus et purus nulla incursantis inimici labe capiatur, sed adhuc majorem et fortiorem viribus fieri, ut in omnem adversarii grassantis exercitum imperioso jure dominetur! VI. Atque, ut illustrius, veritate patefacta, divini muneris indicia clarescant, lucem tibi ad cognitionem dabo; malorum caligine abstersa, operti saeculi tenebras revelabo. Paulisper te crede subduci in montis ardui verticem celsiorem, speculare inde rerum infra te jacentium facies; et, oculis in diversa porrectis, ipse a terrenis contactibus liber fluctuantis mundi turbines intuere: jam saeculi et ipse misereberis tuique admonitus et plus in Deum gratus, majore laetitia quod evaseris gratulaberis. Cerne tu itinera latronibus clausa, maria obsessa praedonibus, cruento horrore castrorum bella ubique divisa. Madet orbis mutuo sanguine; et homicidium, cum admittunt singuli, crimen est, virtus vocatur cum publice geritur. Impunitatem sceleribus acquirit, non innocentiae ratio, sed saevitiae magnitudo. VII. Jam, si ad urbes ipsas oculos tuos atque ora convertas, celebritatem offendes omni solitudine tristiorem. Paratur gladiatorius ludus, ut libidinem crudelium luminum sanguis oblectet. Impletur in succum cibis fortioribus corpus, et arvinae toris membrorum moles robusta pinguescit, ut saginatus in poenam charius pereat. Homo occiditur in hominis voluptatem; et ut quis possit occidere peritia est, usus est, ars est. Scelus non tantum geritur, sed et docetur. Quid potest inhumanius, quid acerbius dici? Disciplina est ut perimere quis possit, et gloria est quod perimit. Quid illud, oro te, quale est ubi se feris objiciunt quos nemo damnavit, aetate integra, honesta satis forma, veste pretiosa? Viventes in ultroneum funus ornantur, malis suis miseri gloriantur. Pugnant ad bestias, non crimine, sed furore. Spectant filios suos patres: frater in cavea est, et soror praesto est. Et spectaculi licet pretium largior muneris apparatus amplificet, ut moeroribus suis mater intersit, hoc, proh dolor! mater et redimit; et in tam impiis spectaculis tamque diris et funestis esse se non putant oculis parricidas. VIII. Converte hinc vultus ad diversi spectaculi non minus poenitenda contagia: in theatris quoque conspicies quod tibi et dolori sit et pudori. Cothurnus est tragicus prisca facinora carmine recensere. De parricidiis 4 et incestis horror antiquus, expressa ad imaginem veritatis actione, replicatur, ne, saeculis transeuntibus, exolescat quod aliquando commissum est. Admonetur aetas omnis auditu fieri posse quod factum est. Numquam aevi senio delicta moriuntur, numquam temporibus crimen obruitur, numquam scelus oblivione sepelitur. Exempla fiunt quae esse jam facinora destiterunt. Tum delectat in mimis turpitudinum magisterio vel quid domi gesserit recognoscere, vel quid gerere possit audire. Adulterium discitur dum videtur; et, lenocinante ad vitia publicae auctoritatis malo, quae pudica fortasse ad spectaculum matrona processerat, de spectaculo revertitur impudica. Adhuc deinde, morum quantalabes, quae probrorum fomenta, quae alimenta vitiorum, histrionicis gestibus inquinari, videre contra foedus jusque nascendi patientiam incestae turpitudinis elaboratam! Evirantur mares, honor omnis et vigor sexus enervati corporis dedecore mollitur, plusque illic placet quisquis virum in feminam magis fregerit. In laudem crescit ex crimine, et peritior quo turpior judicatur. Spectatur hic, proh nefas! et libenter. Quid non possit suadere qui talis est? Movet sensus, mulcet affectus, expugnat boni pectoris conscientiam fortiorem; nec deest probri blandientis auctoritas, ut auditu molliore pernicies hominibus obrepat. Exprimunt impudicam Venerem, adulterum Martem, Jovem illum suum, non magis regno quam vitiis principem, in terrenos amores cum ipsis suis fulminibus ardentem, nunc in plumas oloris albescere, nunc aureo imbre defluere, nunc in puerorum pubescentium raptus ministris avibus prosilire. Quaere jam nunc an possit esse qui spectat integer vel pudicus. Deos suos quos venerantur imitantur, fiunt miseris et religiosa delicta. IX. O si possis, in illa sublimi specula constitutus, oculos tuos inserere secretis, recludere cubiculorum obductas fores, et ad conscientiam luminum penetralia occulta reserare! aspicias ab impudicis geri quod nec possit aspicere frons pudica, videas quod crimen sit et videre, videas quod vitiorum furore dementes gessisse se negant et gerere festinant: libidinibns insanis in viros viri proruunt; fiunt quae nec illis possunt placere qui faciunt. Mentior nisi alios qui talis est increpat. Turpes turpis infamat, et evasisse se conscium credit, quasi conscientia satis non sit. Iidem in publico accusatores, in occulto rei, in semetipsos censores pariter et nocentes: damnant foris quod intus operantur; admittunt libenter quod cum admiserint criminantur: audacia prorsus cum vitiis faciens, et impudentia congruens impudicis. Nolo mireris quae loquuntur hujusmodi; ore illo quidquid jam voce delinquitur minus est. X. Sed tibi, post insidiosas vias, post diversas orbe toto multiplices pugnas, post spectacula vel cruenta vel turpia, post libidinum probra vel lupanaribus prostituta vel domesticis parietibus obsepta, quorum quo secretior culpa, major audacia est, forum fortasse videatur immune, quod ab injuriis lacessentibus liberum, nullis malorum contactibus polluatur. Illuc aciem tuam flecte. Plura illic quae detesteris invenies, magis oculos tuos inde divertes. Incisae sunt licet leges duodecim tabulis, et publice aere praefixo jura praescripta sint, inter leges ipsas delinquitur, inter jura peccatur. Innocentia nec illic ubi defenditur reservatur. Saevit invicem discordantium rabies, et inter togas pace rupta, forum litibus mugit insanum, hasta illic et gladius et carnifex praesto est, ungula effodiens, equuleus extendens, ignis exurens, ad hominis corpus unum 5 supplicia plura quam membra. Quis inter haec vero subveniat? Patronus? praevaricatur et decipit. Judex? sed sententiam vendit. Qui sedet crimina vindicaturus admittit, et ut reus innocens pereat, fit nocens judex. Flagrant ubique delicta, et passim multiformi genere peccandi per improbas mentes nocens virus operatur. Hic testamentum subjicit, ille falsum capitali fraude conscribit; hic arcentur haereditatibus liberi, illic bonis donantur alieni; inimicus insimulat, calumniator impugnat, testis infamat. Utrobique grassatur in mendacium criminum prostitutae vocis venalis audacia, cum interim nocentes nec cum innocentibus pereunt. Nullus de legibus metus est; de quaesitore, de judice pavor nullus. Quod potest redimi non timetur. Esse jam inter nocentes innoxium crimen est. Malos quisquis non imitatur offendit. Consensere jura peccatis, et coepit licitum esse quod publicum est. Quis illic rerum pudor, quae esse possit integritas, ubi qui damnent improbos desunt, soli ibi qui damnentur occurrunt? XI. Sed, ne nos videamur eligere fortasse pejora, et studio destruendi per ea oculos tuos ducere quorum tristis atque aversandus aspectus ora et vultus conscientiae melioris offendat, jam tibi illa quae ignorantia saecularis bona opinatur ostendam. Illic etiam fugienda conspicies. Quos honores putas esse, quos fasces, quam affluentiam in divitiis, quam potentiam in castris, in magistratu purpurae speciem, in principatu licentiae potestatem, malorum blandientium virus occultum est et arridentis nequitiae facies quidem laeta, sed calamitatis abstrusae illecebrosa fallacia; instar quoddam veneni, ubi, in lethales succos dulcedine aspersa calliditate fallendi sapore medicato, poculum videtur esse quod sumitur; ubi epota res est, pernicies hausta grassatur. Quippe illum vides qui, amictu clariore conspicuus, fulgere sibi videtur in purpura. Quibus hoc sordibus emit ut fulgeat, quos arrogantium fastus prius pertulit, quas superbas fores matutinus salutator obsedit, quot tumentium contumeliosa vestigia stipatus in clientium cuneos ante praecessit, ut ipsum etiam salutatum comes postmodum pompa praecederet, obnoxia non homini, sed potestati! neque enim coli moribus meruit ille, sed fascibus. Horum denique videas exitus turpes, cum auceps temporum palpator abscessit, cum privati latus nudum desertor assecla foedavit. Tunc laceratae domus plagae conscientiam feriunt, tunc rei familiaris exhaustae damna noscuntur, quibus redemptus favor vulgi, et caducis atque inanibus votis popularis aura quaesita est. Stulta prorsus et vana jactura, frustrantis spectaculi voluptate id parare voluisse quod nec populus acciperet et perderet magistratus! XII. Sed et quos divites opinaris continuantes saltibus saltus et, de confinio pauperibus exclusis, infinita ac sine terminis rura latius porrigentes, quibus argenti et auri maximum pondus et pecuniarum ingentium vel extructi aggeres vel defossae strues, nos etiam inter divitias suas trepidos cogitationis incertae sollicitudo discruciat, ne praedo vastet, ne percussor infestet, ne inimica cujusque locupletioris invidia calumniosis litibus inquietet. Non cibus securo somnusve contingit. Suspirat ille in convivio, bibat licet gemma; et cum epulis marcidum corpus torus mollior alto sinu condiderit, vigilat in pluma; nec intelligit miser speciosa sibi esse supplicia, auro se alligatum teneri, et possideri magis quam possidere divitias atque opes. Atque, o detestabilis caecitas mentium et cupiditatis insanae profunda caligo! cum exonerare se 6 possit et levare ponderibus, pergit magis fortunis angentibus incubare, pergit poenalibus cumulis pertinaciter adhaerere. Nulla in clientes inde largitio est, cum indigentibus nulla partitio; et pecuniam suam dicunt quam, velut alienam domi clausam, sollicito labore custodiunt, ex qua non amicis, non liberis quicquam, non sibi denique impertiunt. Possident ad hoc tantum ne possidere alteri liceat. Et, o nominum quanta diversitas! bona appellant ex quibus nullus illis nisi ad res malas usus est. XIII. An tu vel illos putas tutos, illos saltem inter honorum infulas et opes largas stabili firmitate securos, quos regalis aulae splendore fulgentes armorum excubantium tutela circumstat? Major illis quam caeteris metus est. Tam ille timere cogitur quam timetur. Exigit poenas pariter de potentiore sublimitas, sit licet satellitum manu septus, et clausum ac protectum latus numeroso stipatore tueatur. Quam securos non sinit esse subjectos, tam necesse est non sit et ipse securus. Ante ipsos terret potestas sua quos facit esse terribiles. Arridet ut saeviat, blanditur ut fallat, illicit ut occidat, extollit ut deprimat. Foenore quodam nocendi, quam fuerit amplior summa dignitatis et honorum, tam major exigitur usura poenarum. XIV. Una igitur placida et fida tranquillitas, una solida et firma et perpetua securitas, si quis, ab his inquietantis saeculi turbinibus extractus, salutaris portus statione fundatus, ad coelum oculos tollat a terris, et ad Domini munus admissus, ac Deo suo mente jam proximus, quicquid apud caeteros in rebus humanis sublime ac magnum videtur, infra suam jacere conscientiam glorietur. Nihil appetere jam, nihil desiderare de saeculo potest qui saeculo major est. Quam stabilis, quam inconcussa tutela est, quam perennibus bonis caeleste praesidium, implicantis mundi laqueis solvi, in lucem immortalitatis aeternae de terrena faece purgari! Viderit quae in nos prius infestantis inimici pernicies insidiosa grassata sit. Plus amare compellimur quod futuri sumus, dum et scire conceditur et damnare quod eramus. Nec ad hoc pretiis aut ambitu aut manu opus est, ut hominis summa vel dignitas vel potestas elaborata mole pariatur; sed gratuitum de Deo munus et facile est. Ut sponte sol radiat, dies luminat, fons rigat, imber irrorat, ita se Spiritus coelestis infundit. Postquam auctorem suum, coelum intuens, anima cognovit, sole altior et hac omni terrena potestate sublimior, id esse incipit quod esse se credit. XV. Tu tantum, quem jam spiritalibus castris coelestis militia signavit, tene incorruptam, tene sobriam religiosis virtutibus disciplinam. Sit tibi vel oratio assidua vel lectio: nunc cum Deo loquere, nunc Deus tecum: ille te praeceptis suis instruat, ille disponat. Quem ille divitem fecerit, nemo pauperem faciet: penuria esse nulla jam poterit cui semel pectus coelestis sagina saturavit. Jam tibi auro distincta laquearia et pretiosi marmoris crustis vestita domicilia sordebunt, cum scieris te excolendum magis, te potius ornandum, domum tibi hanc esse potiorem quam Dominus insedit templi vice, in qua Spiritus sanctus coepit habitare. Pingamus hanc domum pigmentis innocentiae, luminemus luce justitiae: haec umquam procumbet in lapsum senio vetustatis, nec, pigmento parietis aut auro exolescente foedabitur. Caduca sunt quaecumque fucata sunt, nec fiduciam praebent possidentibus stabilem quae possessionis non habent veritatem. Haec manet cultu jugiter vivido, honore integro, splendore diuturno. Aboleri non potest nec extingui, potest tantum in melius corpore redeunte 7 formari. XVI. Haec interim brevibus, Donate charissime: nam, etsi facilem de bonitate patientiam, mentem solidam, fidem tutam salutaris auditus oblectat, nihilque tam tuis auribus gratum est quam quod in Deo gratum est, moderari tamen dicenda debemus simul juncti et saepius collocuturi. Et, quoniam feriata nunc quies ac tempus est otiosum, quicquid inclinato jam sole in vesperam diei superest, ducamus hanc diem laeti, nec sit vel hora convivii gratiae coelestis immunis. Sonet psalmos convivium sobrium; et ut tibi tenax memoria est, vox canora, aggredere hoc munus ex more. Magis charissimos pasces, si sit nobis spiritalis auditio, prolectet aures religiosa mulcedo. EPISTOLA II.(Pamel., III; Rigalt., Baluz., Paris., II; Oxon. Lips., VIII.) CLERI ROMANI AD CLERUM CARTHAGINENSEM, DE SECESSU DIVI CYPRIANI. ARGUMENTUM.-- Intellexerat Clerus Romanus a Crementio hypodiacono secessisse Cyprianum in persecutione; pro suo itaque zelo fidei, clerum carthaginensem officii sui admonet ac instruit, quid circa lapsos, interea dum abest illorum episcopus, fieri oporteat.

I. Didicimus secessisse benedictum papam Cyprianum a Crementio subdiacono, qui a vobis ad nos venit, certa ex causa: quod utique recte fecerit, propterea quod sit persona insignis. Et imminente agone quem permisit Deus in saeculo colluctandi causa cum adversario simul cum servis suis, volens etiam Angelis et hominibus certamen hoc manifestare, ut qui vicerit coronetur, victus vero reportaverit in se sententiam, quae nobis manifestata est. Et cum incumbat nobis, qui videmur praepositi esse et vice pastoris custodire gregem, si ngligentes inveniamur, dicetur nobis quod et antecessoribus nostris dictum est, qui tam negligentes praepositi erant, quoniam perditum non requisivimus, et errantem non correximus, et claudum non colligavimus, et lac eorum edebamus, et lanis eorum operiebamur (Ezech. XXXIV, 3, 4). Denique et ipse Dominus implens quae erant scripta in Lege et Prophetis docet dicens: Ego sum pastor bonus, qui pono animam meam pro ovibus meis. Mercenarius autem et cujus non sunt propriae oves, cum viderit lupum venientem, relinquit et fugit, et lupus dispergit eas (Joa. X, 11, 12). Sed et Simoni sic dicit: Diligis me? Respondit, Diligo. Ait ei: Pasce oves meas (Joa. XXI, 17). Hoc verbum factum ex actu ipso quo cessit cognoscimus, et caeteri discipuli similiter fecerunt. II. Nolumus ergo, fratres dilectissimi, vos mercenarios inveniri, sed bonos pastores, cum sciatis tum non minimum periculum incumbere si non hortati fueritis fratres nostros stare in fide immobiles, ne in praeceps euntium ad idololatriam funditus eradicetur fraternitas. Nec enim hoc solum verbis vos hortamur, sed discere poteritis a pluribus a nobis ad vos venientibus quoniam ea omnia nos Deo adjuvante et fecimus et facimus cum omni sollicitudine et periculo saeculari, ante oculos plus habentes timorem Dei et poenas perpetuas quam timorem hominum et brevem injuriam, non deserentes fraternitatem, et hortantes eos stare in fide et paratos esse ire cum Domino. Sed et ascendentes ad hoc quod compellebantur revocavimus. Ecclesia stat in fide, licet quidam terrore ipso compulsi, sive quod essent insignes personae, sive apprehensi, timore hominum vererentur: quos quidem separatos a nobis non dereliquimus, sed ipsos cohortati sumus et hortamur agere poenitentiam, si quo modo indulgentiam poterunt recipere ab eo qui potest praestare, ne, si relicti 8 fuerint a nobis, pejores efficiantur. III. Videtis ergo, fratres, quoniam et vos hoc facere debetis, ut etiam illi qui ceciderunt hortatu vestro corrigentes animos eorum, si apprehensi fuerint iterato, confiteantur, ut possint priorem errorem corrigere, et alia quae incumbunt vobis; quae etiam et ipsa subdidimus, ut si qui in hanc tentationem inciderunt, coeperint apprehendi infirmitate, et agant poenitentiam facti sui et desiderent communionem, utique que subveniri eis debet, sive viduae, sive clinomeni, qui se exhibere non possunt, sive hi qui in carceribus sunt, sive exclusi de sedibus suis, utique habere debent qui eis ministrent. Sed et catechumini apprehensi infirmitate decepti esse non debebunt, ut eis subveniatur; et, quod maximum est, corpora martyrum aut caeterorum si non sepeliantur, grande periculum imminet eis quibus incumbit hoc opus. Cujuscumque ergo vestrum, quacumque occasione fuerit effectum hoc opus, certi sumus eum bonum servum aestimari, ut qui in minimo fidelis fuit constituatur super decem civitates. Faciat autem Deus, qui omnia praestat sperantibus in se, ut omnes nos in his operibus inveniamur. Salutant vos fratres qui sunt in vinculis, et presbyteri et tota Ecclesia, quae et ipsa cum summa sollicitudine excubat pro omnibus qui invocant nomen Domini. Sed et vos petimus mutua vice memores sitis nostri. Sciatis autem Bassianum pervenisse ad nos; et petimus vos, qui habetis zelum Dei, harum litterarum exemplum ad quoscumque poteritis transmittere per idoneas occasiones, vel vestras faciatis, sive nuntium mittatis, ut stent fortes et immobiles in fide. Optamus vos, fratres charissimi, semper bene valere. EPISTOLA III.(Erasm., III, 21; Pamel., IV; Rig., Baluz., Paris., III; Oxon., Lips., IX.) AD PRESBYTEROS ET DIACONOS ROMAE CONSISTENTES. ARGUMENTUM.-- Epistola haec familiaris est; quare argumento non indiget, potissimum cum ex titulo ipso id satis colligi queat. Desideratur autem epistola Cleri Romani ad quam respondet Cyprianus. I. Cyprianus presbyteris et diaconibus Romae consistentibus fratribus salutem. Cum de excessu boni viri collegae mei rumor apud nos incertus esset, fratres charissimi, et opinio dubia nutaret, accepi a vobis litteras ad me missas per Crementium hypodiaconum, quibus plenissime de glorioso ejus exitu instruerer; et exultavi satis quod, pro integritate administrationis ejus, consummatio quoque honesta processerit. In quo vobis quoque plurimum gratulor quod ejus memoriam tam celebri et illustri testimonio prosequamini, ut per vos innotesceret nobis quod et vobis esset circa praepositi memoriam gloriosum, et nobis quoque fidei ac virtutis praeberet exemplum. Nam quantum perniciosa res est ad sequentium lapsum ruina praepositi, in tantum contra utile est et salutare cum se episcopus per firmamentum fidei fratribus praebet imitandum.

II. Legi etiam alias litteras in quibus nec quis scripserit, nec ad quos scriptum sit, significanter expressum est. Et quoniam me in iisdem litteris et scriptura et sensus et chartae ipsae quoque moverunt ne quid ex vero vel subtractum sit vel immutatum, eamdem ad vos epistolam authenticam remisi, ut recognoscatis an ipsa sit quam Crementio hypodiacono perferendam dedistis. Perquam etenim grave est si epistolae clericae veritas mendacio aliquo et fraude corrupta est. Hoc igitur ut scire 9 possimus, et scripturam et subscriptionem an vestra sit recognoscite, et nobis quid sit in vero rescribite. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere. EPISTOLA IV.(Pamel., V; Rig., Baluz., Pariss., IV; Oxon. Lips., V.) AD PRESBYTEROS ET DIACONOS. ARGUMENTUM.-- Hortatur clerum suum D. Cyprianus, jam in secessu constitutus, ut vice sua rite fungantur, neve quid aut constitutis in carcere aut caeteris pauperibus desit: deinde ut plebem in quiete contineant, ne, si glomeratim ad martyres in carcere visitandos concurrant, tandem id illis interdicatur.

I. Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus charissimis salutem. Saluto vos incolumis per Dei gratiam, fratres charissimi, laetus quod circa incolumitatem quoque vestram omnia integra esse cognoverim. Et quoniam mihi interesse nunc non permittit loci conditio, peto vos pro fide et religione vestra fungamini illic et vestris partibus et meis, ut nihil vel ad disciplinam vel ad diligentiam desit. Quantum autem ad sumptus suggerendos, sive illis qui, gloriosa voce Dominum confessi, in carcere sunt constituti, sive iis qui pauperes et indigentes laborant et tamen in Domino perseverant, peto, nihil desit, cum summula omnis quae redacta est illic sit apud clericos distributa propter ejusmodi casus, ut haberent plures unde ad necessitates et pressuras singulorum operari possint. II. Peto quoque ut ad procurandam quietem solertia et sollicitudo vestra non desit. Nam etsi fratres pro dilectione sua cupidi sunt ad conveniendum et visitandum confessores bonos quos illustravit jam gloriosis initiis divina dignatio, tamen caute hoc, et non glomeratim, nec per multitudinem simul junctam puto esse faciendum, ne ex hoc ipso invidia concitetur, et introeundi aditus denegetur, et dum insatiabiles totum volumus, totum perdamus. Consulite ergo et providete ut cum temperamento hoc agi tutius possit, ita ut presbyteri quoque qui illic apud confessores offerunt, singuli cum singulis diaconis per vices alternent, quia et mutatio personarum et vicissitudo convenientium minuit invidiam. Circa omnia enim mites et humiles, ut servis Dei congruit, temporibus servire et quieti prospicere et plebi providere debemus. Opto vos, fratres carissimi ac desiderantissimi , semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem universam salutate. Salutant vos Victor diaconus et qui mecum sunt. Valete. EPISTOLA V.(Erasm., III, 20. Pamel., IV; Rig, Baluz, Paris, V; Oxon. Lips., XIV). AD PRESBYTEROS ET DIACONOS. ARGUMENTUM.-- Ejusdem pene arguwenti est cum praecedenti, praeterquam quod Confessores quoque sui officii vult admoneri a Clero, ut humilitati dent operam, ac Presbyteris ac Diaconis morem gerant; obiter etiam secessus sui causam reddit. Est autem etiam haec e numero Epistolarum XIII, de quibus infra Epistola XV.

I. Cyprianus presbyteris et diaconis fratribus salutem. Optaveram quidem, fratres carissimi, ut universum clerum nostrum integrum et incolumen meis litteris salutarem. Sed quoniam infesta tempestas, quae plebem nostram ex maxima parte prostravit, hunc quoque addidit nostris doloribus cumulum ut etiam cleri portionem sua strage perstringeret, oramus Dominum ut vos saltem, quos et in fide et in virtute stare cognovimus, tutos quoque in posterum per divinam misericordiam salutemus. Et quamquam causa compelleret ut ipse ad vos properare et venire deberem, primo cupiditate et desiderio vestri, quae res in votis meis summa est, tum deinde ut ea quae circa ecclesiae gubernacula utilitas communis exposcit tractare simul et plurimorum 10 consilio examinata delimare possemus, tamen potius visum est adhuc interim latebram et quietem tenere respectu utilitatum aliarum quae ad pacem omnium nostrum pertinent et salutem, quarum vobis a Tertullo fratre nostro carissimo ratio reddetur: qui pro caetera sua cura quam impense divinis operibus impertit, etiam hujus consilii auctor fuit ut cautus et moderatus existerem, nec me in conspectum publicum, et maxime ejus loci ubi toties flagitatus et quaesitus fuissem, temere committerem. II. Fretus ergo et dilectione et religione vestra, quam satis novi, his litteris et hortor et mando ut vos, quorum minime illic invidiosa et non adeo periculosa praesentia est, vice mea fungamini circa gerenda ea quae administratio religiosa deposcit. Habeatur interim quantum potest et quomodo potest et pauperum cura, sed qui tamen inconcussa fide stantes gregem Christi non reliquerunt, ut his ad tolerandam penuriam sumptus per vestram diligentiam suggeratur, ne quod circa fidentes tempestas non fecit, circa laborantes necessitas faciat. Confessoribus etiam gloriosis impertiatur cura propensior. Et quamquam sciam plurimos ex his fratrum voto et dilectione susceptos, tamen si qui sunt qui vel vestitu vel sumptu indigeant, sicut etiam pridem vobis scripseram cum adhuc essent in carcere constituti, subministrentur eis quaecumque sunt necessaria, modo ut sciant ex vobis et instruantur et discant quid, secundum Scripturarum magisterium, ecclesiastica disciplina deposcat, humiles et modestos et quietos esse debere, ut honorem sui nominis servent, et qui gloriosi voce fuerunt, sint et moribus gloriosi, faciant se dignos ut, in omnibus Dominum promerentes, ad coelestem coronam laudis suae consummatione perveniant. Plus enim superest quam quod transactum videtur, cum scriptum sit: Ante mortem ne laudes hominem quemquam (Eccli. XI, 30). Et iterum: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apocal. II, 10). Et Dominus quoque dicat: Qui toleraverit usque ad finem, hic salvabitur (Matth. X, 22). Imitentur Dominum, qui sub ipso tempore passionis non superbior sed humilior fuit. Tunc enim discipulorum suorum pedes lavit dicens: Si ego lavi pedes vestros, magister et dominus, et vos debetis aliorum pedes lavare. Exemplum enim dedi vobis ut sicut ego feci et vos faciatis (Joan. XIII, 14, 15). Item Pauli apostoli documenta sectentur, qui, post carcerem saepe repetitum, post flagella, post bestias, circa omnia mitis et humilis perseveravit, nec post tertium coelum et paradisum quicquam sibi insolenter assumpsit dicens: Neque gratis panem manducavimus ab aliquo vestrum, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus (II Thess. II, 8). III. Haec singula, oro vos, insinuate fratribus nostris. Et quia is exaltabitur qui se humiliaverit (Luc. XIV, 11), nunc est ut magis insidiantem adversarium metuant, qui fortiorem quemque magis aggreditur, et, acrior factus hoc ipso quo victus est, superantem superare conatur. Dominus faciat ut et ego iterum illos mature videre et salutari exhortatione componere mentes eorum ad servandam gloriam suam possim. Doleo enim quando audio quosdam improbe et insolenter discurrere et ad ineptias vel ad discordias vacare; Christi membra, et jam Christum confessa, per concubitus illicitos inquinari, nec a diaconis aut presbyteris regi posse, sed id agere ut per paucorum pravos et malos mores multorum et bonorum confessorum gloria honesta maculetur: quos vereri debent, ne ipsorum testimonio et judicio condemnati, ab eorum societate priventur. Is enim demum confessor 11 illustris et verus est de quo postmodum non erubescit Ecclesia, sed gloriatur. IV. Ad id vero quod scripserunt mihi compresbyteri nostri Donatus et Fortunatus, Novatus et Gordius, solus rescribere nihil potui, quando a primordio episcopatus mei statuerim nihil sine consilio vestro et sine consensu plebis mea privatim sententia gerere. Sed, cum ad vos per Dei gratiam venero, tunc de iis quae vel gesta sunt vel gerenda, sicut honor mutuus poscit, in commune tractabimus. Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, semper bene valere et mei meminisse. Fraternitatem quae vobiscum est multum a me salutate, et ut nostri meminerit admonete. Valete. EPISTOLA VI.(Erasm., I, 5; Pamel., VII; Rig., Baluz., Paris., VI; Oxon., Lips., XIII.) AD ROGATIANUM PRESBYTERUM ET CAETEROS CONFESSORES. ARGUMENTUM.-- Rogatianum et caeteros confessores exhortatur ad disciplinam observandam, ne qui Christum voce confessi fuerant, operibus abnegare viderentur: obiter increpans quosdam eorum qui, extorres facti ob fidem, in patriam tamen injussi reverti non verebantur, atque hoc est quod Cyprianus infra dicit, Epistola XV, extorribus quando oportuit objurgationem non defuisse: nam in secessu scriptam hanc Epistolam patet.

I. Cyprianus Rogatiano presbytero et caeteris confessoribus fratribus salutem. Et jampridem vobis, fratres charissimi ac fortissimi, litteras miseram, quibus fidei et virtuti vestrae verbis exultantibus gratularer, et nunc non aliud in primis vox nostra complectitur quam ut laeto animo frequenter ac semper gloriam vestri nominis praedicemus. Quid enim vel majus in votis meis potest esse vel melius quam cum video confessionis vestrae honore luminatum gregem Christi? Nam, cum gaudere in hoc omnes fratres oporteat, tum in gaudio communi major est episcopi portio: Ecclesiae enim gloria praepositi gloria est. Quantum dolemus ex illis quos tempestas inimica prostravit, tantum laetamur ex vobis, quos diabolus superare non potuit. II. Hortamur tamen per communem fidem, per pectoris nostri veram circa vos et simplicem charitatem, ut, qui adversarium prima hac congressione vicistis, gloriam vestram forti et perseveranti virtute teneatis. Adhuc in saeculo sumus, adhuc in acie constituti, de vita nostra quotidie dimicamus. Danda opera est ut post haec initia ad incrementa quoque veniatur, et consummetur in vobis quod jam rudimentis felicibus esse coepistis. Parum est adipisci aliquid potuisse; plus est quod adeptus es posse servare; sicut et fides ipsa et nativitas salutaris, non accepta, sed custodita, vivificat. Nec statim consecutio, sed consummatio hominem Deo servat. Dominus hoc magisterio suo docuit dicens: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat (Joan. V, 14). Puta hoc illum et confessori suo dicere: « Ecce confessor factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. » Salomon denique et Saul et caeteri multi, quamdiu in viis Domini ambulaverunt, datam sibi gratiam tenere potuerunt. Recedente ab iis disciplina Dominica, recessit et gratia. III. Perseverandum nobis est in arcto et in angusto itinere laudis et gloriae; et cum quies et humilitas et bonorum morum tranquillitas Christianis omnibus congruat, secundum Domini vocem, qui neminem alium respicit nisi humilem et quietum et trementem sermones suos (Isa. LXVI, 2), tum magis hoc observare et implere confessores oportet, qui exemplum facti estis caeteris fratribus, ad quorum mores omnium vita et actus debeat provocari. Nam, sicut Judaei a Deo alienati sunt, propter quos nomen Dei blasphematur in Gentibus, ita contra Deo chari sunt per quorum disciplinam nomen Domini laudabili testimonio praedicatur,12 sicut scriptum est, Domino praemonente et dicente: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et clarificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Et Paulus apostolus dicit: Lucete sicut luminaria in mundo (Philip. II, 15). Et Petrus similiter hortatur: Sicut hospites, inquit, et peregrini, abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, conversationem habentes inter gentiles bonam, ut, dum detractant de vobis quasi de malignis, bona opera vestra aspicientes de magnificent Dominum (I Pet. II, 11, 12). Quod quidem maxima pars vestrum cum meo gaudio curat, et confessionis ipsius honore melior facta, tranquillis et bonis moribus gloriam suam custodit et servat. IV. Sed quosdam audio inficere numerum vestrum et laudem praecipui nominis prava sua conservatione destruere: quos etiam vos ipsi, utpote amatores et conservatores laudis vestrae, objurgare et comprimere et emendare debetis. Cum quanto enim nominis vestri pudore delinquitur, quando aliquis temulentus et lasciviens demoratur, alius in eam patriam unde extorris factus est regreditur, ut apprehensus, non jam quasi Christianus, sed quasi nocens pereat? Inflari aliquos et tumere audio, cum scriptum sit: Noli altum sapere, sed time. Si enim Dominus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat (Rom. XI, 20, 21). Dominus noster sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum (Isa. LIII, 7). Non sum, inquit, contumax, neque contradico. Dorsum meum posui ad flagella et maxillas meas ad palmas. Faciem autem meam non averti a foeditate sputorum (Isa. L, 5, 6). Et quisquam per ipsum nunc atque in ipso vivens extollere se audet et superbire, immemor et factorum quae ille gessit, et mandatorum quae nobis vel per se vel per Apostolos suos tradidit? Quod si non est major domino suo servus (Joan. XIII, 15, 16), qui Dominum sequuntur, humiles et quieti et taciturni vestigia ejus imitentur, quando quisque inferior fuerit sublimior fiat, dicente Domino: Qui minimus fuerit in vobis, hic erit magnus (Luc. IX, 48). V. Quid deinde illud, quam vobis execrandum debet videri, quod cum summo animi nostri gemitu et dolore cognovimus non deesse qui Dei templa et post confessionem sanctificata et illustrata membra turpi et concubitu suo plus maculent, cubilia sua cum feminis promiscua jungentes, quando, etsi stuprum conscientiae eorum desit, hoc ipso grande crimen est quod illorum scandalo in aliorum ruinas exempla nascuntur. Contentiones quoque et aemulationes inter vos nullas esse oportet, cum pacem suam nobis dimiserit Dominus, et scriptum sit: Diliges proximum tuum tamquam te. Si autem mordetis et incusatis invicem, videte ne consumamini ab invicem (Gal. V, 14, 15). A conviciis etiam et maledictis, quaeso vos, abstinete, quia neque maledici regnum Dei consequuntur (I Cor. VI, 10), et lingua quae Christum confessa est, incolumis et pura cum suo honore servanda est: nam qui pacifica et bona et justa, secundum praeceptum Christi, loquitur, Christum quotidie confitetur. Saeculo renuntiaveramus cum baptisati sumus. Sed nunc vere renuntiavimus saeculo quando tentati et probati a Deo, nostra omnia relinquentes, Dominum secuti sumus, et fide ac timore ejus stamus et vivimus. VI. Corroboremus nos exhortationibus mutuis, et magis ac magis proficiamus in Domino, ut, cum, pro sua misericordia, pacem fecerit, quam se facturum repromittit, novi et pene mutati ad Ecclesiam revertamur, et excipiant nos, sive fratres nostri, sive gentiles, circa omnia correctos atque in melius reformatos, et qui admirati fuerant prius in virtutibus gloriam, nunc13 admirentur in moribus disciplinam. Et quamquam clero nostro, et nuper cum adhuc essetis in carcere constituti, sed nunc quoque denuo, plenissime scripserim ut, si quid vel ad vestitum vestrum vel ad victum necessarium fuerit, suggeratur, tamen etiam ipse de sumpticulis propriis quos mecum ferebam misi vobis CCL, sed et alia CCL proxime miseram. Victor quoque ex lectore diaconus, qui mecum est, misit vobis CLXXV. Gaudeo autem quando cognosco plurimos fratres nostros pro sua dilectione certatim concurrere et necessitates vestras suis collationibus adjuvare. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. EPISTOLA VII.(Erasm., IV, 4; Pamel., VIII; Oxon., Lips. XI; Rigalt., Baluz., Paris., VII.) AD CLERUM, DE PRECANDO DEO. ARGUMENTUM.-- Ejusdem fere est argumenti cum duabus praecedentibus, praeterquam quod hic ad preces exhortetur assiduas.

I. Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Quamquam sciam, fratres charissimi, pro timore quem singuli debemus Deo, vos quoque illic assiduis orationibus et enixis precibus instanter incumbere, admoneo tamen et ipse religiosam sollicitudinem vestram ut ad placandum atque exorandum Dominum, non voce sola, sed et jejuniis et lacrymis et omni genere deprecationis ingemiscamus. Intelligendum est enim et confitendum pressurae istius tam turbidam vastitatem, quae gregem nostrum maxima ex parte populata est et adhuc usque populatur, secundum peccata nostra venisse, dum viam Domini non tenemus, nec data nobis ad salutem coelestia mandata servamus. Fecit Dominus noster voluntatem Patris, et nos non facimus Domini voluntatem, patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, aemulationi et dissensioni vacantes, simplicitatis et fidei negligentes, saeculo verbis solis et non factis renuntiantes, unusquisque sibi placentes et omnibus displicentes. Vapulamus itaque ut meremur, cum scriptum sit: Servus autem ille qui cognoscit voluntatem domini sui, et non paruerit voluntati ejus, vapulabit multis (Luc. XII, 47). Quas autem plagas, quae verbera non meremur, quando nec confessores, qui exemplo caeteris ad bonos mores esse debuerant, teneant disciplinam? Itaque, dum quosdam insolenter extollit confessionis suae tumida et inverecunda jactatio, tormenta venerunt, et tormenta sine fine tortoris, sine exitu damnationis, sine solatio mortis, tormenta quae ad coronam non facile dimittant, sed tamdiu torqueant quamdiu dejiciant; nisi si aliquis, divina dignatione subtractus, inter ipsa cruciamenta profecerit, adeptus gloriam non termino supplicii, sed velocitate moriendi. II. Haec patimur delicto et merito nostro, sicut praemonuit divina censura dicens: Si dereliquerint legem meam et in judiciis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint et praecepta mea non observaverint, visitabo in virga facinora eorum et in flagellis delicta eorum (Psal. LXXXVIII, 31-33). Virgas igitur et flagella sentimus, qui Deo nec bonis factis placemus, nec pro peccatis satisfacimus. Rogemus de intimo corde et de tota mente misericordiam Dei, quia et ipse addidit dicens: Misericordiam autem meam non dispergam ab eis (Ibid.). Petamus, et accipiemus; et si accipiendi mora et tarditas fuerit, quoniam graviter offendimus, pulsemus, quia et pulsanti aperietur (Matth. VII, 7, 8, XVIII, 19; Luc. XI, 9, 10), si modo pulsent ostium preces, gemitus et lacrymae nostrae, 14 quibus insistere et immorari oportet, etsi sit unanimis oratio. III. Nam quod magis suasit et compulit ut has ad vos litteras scriberem, scire debetis, sicut Dominus ostendere et revelare dignatus est; dictum esse in visione: Petite, et impetratis; tunc deinde praeceptum plebi assistenti ut pro quibusdam personis designatis sibi peterent, in petendo autem fuisse dissonas voces et dispares voluntates, et vehementer hoc displicuisse illi qui dixerat, Petite, et impetratis, quod plebis inaequalitas discreparet, nec esset fratrum consensio una et simplex et juncta concordia, cum scriptum sit, Deus qui inhabitare facit unanimes in domo (Psal. LXVII, 7), et in Actis Apostolorum legamus, Turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant (Act. IV, 32); et Dominus sua voce mandaverit dicens: Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem (Joa. XV, 17). Et iterum: Dico autem vobis quoniam, si duobus ex vobis convenerit in terra, de omni re quamcumque petieritis continget vobis a Patre meo qui in coelis est (Matth. XVIII, 19). Quod si duo unanimes tantum possunt, quid si unanimitas apud omnes esset? Quod si secundum pacem quam nobis Dominus dedit universis fratribus conveniret, jampridem de divina misericordia impetrassemus quod petimus, nec tamdiu in hoc salutis et fidei nostrae periculo fluctuaremus. Immo vero, nec venissent fratribus haec mala, si in unum fraternitas fuisset animata. IV. Nam et illud ostensum est, quod sederet paterfamilias, sedente sibi ad dexteram juvene; qui juvenis, anxius et cum quadam indignatione subtristis, maxillam manu tenens, moesto vultu sedebat. Alius vero in sinistra parte consistens rete portabat, quod se mittere, ut circumstantem populum caperet, minabatur. Et cum miraretur quid hoc esset ille qui vidit, dictum est ei juvenem qui ad dexteram sic sederet, contristari et dolere quod praecepta sua non observarentur; illum vero in sinistra exultare quod sib daretur occasio ut a patrefamilias potestatem sumeret saeviendi. Hoc prius longe ostensum est, quam tempestas vastitatis hujus oriretur. Et vidimus impletum quod fuerat ostensum, ut, dum Domini praecepta contemnimus, dum datae legis mandata salutaria non tenemus, facultatem nocendi inimicus acciperet, minus armatos et ad repugnandum minus cautos jactu retis operiret. V. Oremus instanter et assiduis precibus ingemiscamus. Nam et hoc nobis non olim per visionem, fratres charissimi, exprobratum sciatis, quod dormitemus in precibus, nec vigilanter oremus. Et Deusutique, qui quem corripit diligit (Prov. III, 12), quando corripit ad hoc corripit ut emendet, ad hoc emendat ut servet. Excutiamus itaque et abrumpamus somni vincula, et instanter ac vigilanter oremus, sicut Paulus apostolus praecipit dicens: Instate orationi vigilantes in ea (Coloss. IV, 2). Nam et Apostoli orare diebus ac noctibus non destiterunt, et Dominus quoque ipse disciplinae magister et exempli nostri via frequenter et vigilanter oravit, sicut in Evangelio legimus: Exiit in montem orare, et fuit pernoctans in oratione Dei (Luc. VI, 12). Et utique quod orabat orabat ille pro nobis, cum peccator ipse non esset, sed aliena peccata portaret. Adeo autem pro nobis ille deprecabatur ut legamus alio loco: Dixit autem Dominus ad Petrum: Ecce Satanas postulavit ut vos vexaret quomodo triticum. Ego autem rogavi pro te ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 31). Quod si pro nobis ac pro delictis nostris ille et laborabat et vigilabat et precabatur, quanto nos magis insistere precibus et orare, et primo ipsum Dominum rogare, tum deinde per ipsum Deo Patri satisfacere15 debemus? Habemus advocatum et deprecatorem pro peccatis nostris Jesum Christum Dominum et Deum nostrum, si modo nos in praeteritum peccasse poeniteat, et confitentes atque intelligentes delicta nostra, quibus nunc Dominum offendimus, vel de caetero nos ambulare in viis ejus et praecepta ejus metuere spondeamus. Pater nos corrigit et tuetur, stantes tamen in fide et pressuris atque angustiis, scilicet Christo ejus firmiter adhaerentes, sicut scriptum est: Quis nos separabit a dilectione Christi? pressura, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius (Rom. VIII, 35)? Nihil horum potest separare credentes, nihil potest avellere corpori ejus et sanguini cohaerentes. Persecutio ista examinatio est atque exploratio pectoris nostri. Excuti nos Deus voluit et probari, sicut suos semper probavit; nec tamen in probationibus ejus aliquando auxilium credentibus defuit. VI. Denique ad minimum famulum suum et in delictis licet plurimis constitutum et dignatione ejus indignum, tamen ille pro sua circa nos bonitate mandare dignatus est. « Dic illi, inquit, securus sit, quia pax ventura est; sed quod interim morula est, supersunt adhuc aliqui qui probentur. » Sed et de victu parco et sobrio potu divinis dignationibus admonemur; scilicet ne vigore coelesti sublime jam pectus illecebra saecularis enervet, vel ne largioribus epulis mens gravata minus ad preces orationis evigilet. VII. Dissimulare haec singula et apud conscientiam meam solus occultare non debui, quibus unusquisque nostrum et instrui et regi possit. Nec ipsi denique apud vos hanc epistolam teneatis occultam, sed legendam fratribus suggeratis. Intercipere enim quibus nos Dominus admonere et instruere dignatur, ejus est qui admoneri et instrui fratrem suum nolit. Probari nos a Domino nostro sciant, nec umquam a fide qua in eum semel credidimus, praesentis pressurae conflictatione deficiant. Delicta sua singuli recognoscentes, vel modo conversationem veteris hominis exponant. Nemo enim retro attendens et superponens manum suam super aratrum aptus est regno Dei. Denique et uxor Lot, quae liberata, contra praeceptum, retro respexit, quod evaserat perdidit. Attendamus non posteriora, quo diabolus revocat, sed priora, quo Christus vocat. Oculos erigamus ad coelum, ne oblectamentis et illecebris nos suis terra decipiat. Unusquisque oret Deum, non pro se tantum, sed pro omnibus fratribus, sicut Dominus orare nos docuit; ubi non singulis privatam precem mandat, sed oratione communi et concordi prece orantes pro omnibus jussit orare. Si nos Dominus humiles et quietos, si nobis invicem copulatos, si circa iram suam timidos, si praesenti tribulatione correctos emendatosque conspexerit, tutos ab inimici infestationibus exhibebit. Praecessit disciplina, sequetur et venia. VIII. Nos tantum, sine cessatione poscendi et cum fide accipiendi, simplices et unanimes Dominum deprecemur, cum gemitu pariter et fletu deprecantes, sicut deprecari oportet eos qui sint positi inter plangentium ruinas et timentium reliquias, inter numerosam languentium stragem et exiguam stantium firmitatem. Rogemus pacem maturius reddi, cito latebris nostris et periculis subveniri, impleri quae famulis suis Dominus dignatur ostendere, redintegrationem Ecclesiae, securitatem salutis nostrae, post pluvias serenitatem, post tenebras lucem, post procellas et turbines placidam lenitatem, pia paternae dilectionis auxilia, divinae majestatis solita magnalia, quibus et persequentium 16 blasphemia retundatur, et lapsorum poenitentia reformetur, et fortis et stabilis perseverantium fiducia glorietur. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem meo nomine salutate, et ut nostri meminerint admonete. Valete. EPISTOLA VIII.(Eras., II, 6; Pamel., IX; Rig., Baluz., Paris., VIII; Oxon. Lips., X.) AD MARTYRES ET CONFESSORES. ARGUMENTUM.-- Martyres Africae Cyprianus miris modis a constantia commendans, invitat ad perseverantiam, exemplo Mappalici eorum collegae.

Cyprianus martyribus et confessoribus in Christo Domino nostro et in Deo Patre perpetuam salutem. Exulto laetus et gratulor, fortissimi ac beatissimi fratres, cognita fide ac virtute vestra, in quibus mater Ecclesia gloriatur. Gloriata est et nuper quidem cum confessione perstante suscepta poena est quae confessores Christi fecit, extorres. Confessio tamen praesens quanto in passione fortior, tanto clarior et major in honore est. Crevit pugna, crevit et pugnantium gloria. Nec retardati estis ab acie tormentorum metu, sed ipsis tormentis magis ac magis estis ad aciem provocati, fortes et stabiles ad maximi certaminis praelium prompta devotione redistis. Ex quibus quosdam jam comperi coronatos, quosdam vero ad coronam victoriae jam jamque proximos, universos autem quos agmine glorioso carcer inclusit, pari ac simili calore virtutis ad gerendum certamen animatos, sicut esse oportet in divinis castris milites Christi, ut incorruptam fidei firmitatem non blanditiae decipiant, non minae terreant, non cruciatus ac tormenta devincant, quia major est qui in nobis est quam qui est in hoc mundo (I Joan. IV, 4), nec plus ad dejiciendum potest terrena poena quam ad erigendum tutela divina. Probata res est certamine fratrum glorioso, qui, ad tormenta vincenda caeteris duces facti, exemplum virtutis ac fidei praebuerunt, congressi in acie donec acies succumberet victa. Quibus ego vos laudibus praedicem, fortissimi fratres? Robur pectoris vestri et perseverantiam fidei, quo praeconio vocis exornem? Tolerastis usque ad consummationem gloriae durissimam quaestionem, nec cessistis suppliciis, sed vobis potius supplicia cesserunt. Finem doloribus, quem tormenta non dabant, coronae dederunt. Quaestio gravior ad hoc diu perseveravit, non ut stantem fidem dejiceret, sed ut homines Dei ad Dominum velocius mitteret. Vidit admirans praesentium multitudo coeleste certamen, certamen Dei, certamen spiritale, praelium Christi, stetisse servos ejus voce libera, mente incorrupta, virtute divina, telis quidem saecularibus nudos, sed armis fidei credentes armatos. Steterunt torti torquentibus fortiores, et pulsantes ac laniantes ungulas pulsata ac laniata membra vicerunt. Inexpugnabilem fidem superare non potuit saeviens diu plaga repetita, quamvis, rupta compage viscerum, torquerentur in servis Dei jam non membra, sed vulnera. Fluebat sanguis qui incendium persecutionis extingueret, qui flammas et ignes gehennae glorioso cruore sopiret. O quale illud fuit spectaculum Domino, quam sublime, quam magnum, quam Dei oculis sacramento ac devotione militis ejus acceptum, sicut scriptum est in Psalmis, Spiritu sancto loquente ad nos pariter et monente: Pretiosa est in conspectu Domini mors justorum ejus (Psal. CXV, 15). Pretiosa mors haec est quae emit immortalitatem 17 pretio sui sanguinis quae accepit coronam de consummatione virtutis. Quam Iaetus illic Christus fuit! quam libens in talibus servis suis et pugnavit et vicit protector fidei, et dans credentibus tantum quantum se credit capere qui sumit! Certamini suo adfuit, praeliatores atque assertores sui nominis erexit, corroboravit, animavit. Et qui pro nobis mortem semel vicit, semper vincit in nobis. Cum vos, inquit, tradiderint, nolite cogitare quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Documentum rei praesens praelium praebuit. Vox plena Spiritu sancto de martyris ore prorupit, cum Mappalicus beatissimus inter cruciatus suos proconsuli diceret: « Videbis cras agonem. » Et quod ille cum virtutis ac fidei testimonio dixit, Dominus implevit. Agon coelestis exhibitus, et Dei servus in agonis promissi certamine coronatus est. Hic est agon quem propheta Esaias ante praedixit dicens: Non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam Deus praestat agonem (Isa. VII, 13)? Et, ut ostenderet quis hic agon futurus esset, addidit dicens: Ecce virgo in uterum accipiet et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel (Ibid. 14). Hic est agon fidei nostrae qua congredimur, qua vincimus, qua coronamur. Hic est agon quem nobis ostendit beatus Paulus apostolus, in quo oportet nos currere et ad coronam gloriae pervenire: Nescitis, inquit, quia qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, unus tamen accipit palmam? Sic currite ut occupetis. Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam (I Cor. IX, 24, 25). Item suum certamen ostendens, et hostiam se Domini cito futurum esse promittens, ait: Ego jam libor, et tempus instat assumptionis meae. Bonum agonem certavi, cursum perfeci, fidem servavi. Jam superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in illa die, ille justus judex, non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 6-8). Hunc igitur agonem per Prophetas ante praedictum, per Dominum commissum, per Apostolos gestum, Mappalicus suo et collegarum suorum nomine proconsuli repromisit. Nec fefellit in promisso suo vox fidelis: pugnam quam spopondit exhibuit, et palmam quam meruit accepit. Istum nunc beatissimum martyrem, et alios participes ejusdem congressionis, milites et comites in fide stabiles, in dolore patientes, in quaestione victores ut caeteri quoque sectemini et opto pariter et exhortor; ut quos vinculum confessionis et hospitium carceris simul junxit jungat etiam consummatio virtutis et corona coelestis, ut lacrymas matris Ecclesiae, quae plangit ruinas et funera plurimorum, vos vestra laetitia tergeatis, et caeterorum quoque stantium firmitatem vestri exempli provocatione solidetis. Si vos acies vocaverit, si certaminis vestri dies venerit, militate fortiter, dimicate constanter, scientes vos sub oculis praesentis Domini dimicare, confessione nominis ejus ad ipsius gloriam pervenire; qui non sic est ut servos suos tantum spectet, sed et ipse luctatur in nobis, ipse congreditur, ipse in certamine agonis nostri et coronat pariter et coronatur. Quod si ante diem certaminis vestri, de indulgentia Domini, pax supervenerit, vobis tamen maneat voluntas integra et conscientia gloriosa. Nec contristetur aliquis ex vobis quasi illis minor sit qui ante vos tormenta perpessi, victo et calcato saeculo, ad Dominum glorioso itinere venerunt. Dominus scrutator est renis et cordis, arcana perspicit et intuetur occulta. Ad coronam de eo promerendam sufficit ipsius testimonium solum 18 qui judicaturus est. Ergo utraque res, fratres charissimi, sublimis pariter et illustris: illa securior, ad Dominum victoriae consummatione properare; haec laetior, accepto post gloriam commeatu in Ecclesiae laude florere. O beatam Ecclesiam nostram, quam sic honor divinae dignationis illuminat, quam temporibus nostris gloriosus martyrum sanguis illustrat! Erat ante in operibus fratrum candida, nunc facta est in martyrum cruore purpurea: floribus ejus nec lilia nec rosae desunt. Certent nunc singuli ad utriusque honoris amplissimam dignitatem. Accipiant coronas vel de opere candidas, vel de passione purpureas. In coelestibus castris et pax et acies habent flores suos, quibus miles Christi ob gloriam coronetur. Opto vos, fortissimi ac beatissimi fratres, semper in Domino bene valere et nostri meminisse. Valete.

EPISTOLA IX.(Erasm., III, 14; Pamel., X; Rig., Baluz., Paris., IX; Oxon., Lips., XXI.) AD CLERUM, DE QUIBUSDAM PRESBYTERIS QUI TEMERE PACEM LAPSIS DEDERUNT, NECDUM SEDATA PERSECUTIONE ET CITRA CONSCIENTIAM EPISCOPORUM. ARGUMENTUM-- hujus Epistolae habes infra in haec verba, Epistola XIV: « Presbyteris, inquit, et diaconibus non defuit sacerdotii vigor, ut quidam, minus disciplinae memores et temeraria festinatione praecipites, qui cum lapsis communicare jam coeperant, comprimerentur. »

I. Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Diu patientiam meam tenui, fratres charissimi, quasi verecundum silentium nostrum proficeret ad quietem: sed, cum quorumdam immoderata et abrupta praesumptio temeritate sua et honorem martyrum et confessorum pudorem et plebis universae tranquillitatem turbare conetur, tacere ultra non oportet, ne ad periculum et plebis pariter et nostrum taciturnitas nimia procedat. Quod enim non periculum metuere debemus de offensa Domini quando aliqui de presbyteris, nec Evangelii nec loci sui memores, sed neque futurum Domini judicium neque nunc sibi praepositum episcopum cogitantes, quod numquam omnino sub antecessoribus factum est, cum contumelia et contemptu praepositi totum sibi vindicent? II. Atque utinam non prostrata fratrum nostrorum salute sibi omnia vindicarent! Contumeliam episcopatus nostri dissimulare et ferre possem, sicut dissimulavi semper et pertuli. Sed dissimulandi nunc locus non est quando decipitur fraternitas nostra a quibusdam vestrum, qui, dum sine ratione restituendae salutis plausibiles esse cupiunt, magis lapsis obsunt. Summum enim delictum esse quod persecutio committi coegit, sciunt ipsi etiam qui commiserunt, cum dixerit Dominus et judex noster: Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego illum confitebor coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem me negaverit, et ego illum negabo (Matth. X, 32, 33); et iterum dixerit: Omnia peccata remittentur filiis hominum et blasphemiae. Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissam, sed reus est aeterni peccati (Marc. III, 28, 29); item beatus Apostolus dixerit: Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini communicare et mensae daemoniorum (I Cor. X, 20, 21). Haec qui subtrahit fratribus nostris, decipit miseros; ut qui possunt, agentes poenitentiam veram, Deoque patri et misericordi precibus et operibus suis satisfacere, seducantur ut magis pereant, et qui erigere se possent, plus cadant. Nam, cum in minoribus peccatis agant peccatores poenitentiam justo tempore, et, secundum disciplinae 19 ordinem, ad exomologesim veniant, et per manus impositionem episcopi et cleri jus communicationis accipiant, nunc crudo tempore, persecutione adhuc perseverante, nondum restituta Ecclesiae ipsius pace, ad communicationem admittuntur et offertur nomen eorum, et, nondum poenitentia acta, nondum exomologesi facta, nondum manu eis ab episcopo et clero imposita, Eucharistia illis datur, cum scriptum sit: Qui ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27). III. Sed nunc illi rei non sunt qui minus Scripturae legem tenent. Erunt autem rei qui praesunt et haec fratribus non suggerunt, ut, instructi a praepositis, faciant omnia cum Dei timore et cum data ab eo et praescripta observatione. Exponunt deinde invidiae beatos martyres, et gloriosos servos Dei cum Dei sacerdote committunt, ut, cum illi memores loci notri ad me litteras direxerint, et petierint tunc desideria sua examinari et pacem quando ipsa ante mater nostra Ecclesia pacem de misericordia Domini prior sumpserit, et nos divina protectio reduces ad ecclesiam suam fecerit, hi, sublato honore quem nobis beati martyres cum confessoribus servant, contempta Domini lege et observatione quam iidem martyres et confessores tenendam mandant, ante extinctum persecutionis metum, ante reditum nostrum, ante ipsum pene martyrum excessum, communicent cum lapsis et offerant et Eucharistiam tradant, quando, etiamsi martyres per calorem gloriae Scripturam minus contemplantes, plus aliquid cuperent, a presbyteris et diaconis suggerentibus admoneri deberent, sicut semper in praeteritum factum est. IV. Castigare nos itaque divina censura nec noctibus desinit nec diebus. Praeter nocturnas enim visiones, per dies quoque impletur apud nos Spiritu sancto puerorum innocens aetas, quae in ecstasi videt oculis et audit et loquitur ea quibus nos Dominus monere et instruere dignatur. Et audietis omnia quando ad vos reducem me Dominus fecerit, qui ut secederem jussit. Interim temerarii et incauti et tumidi quidam inter vos, qui hominem non cogitant, vel Deum timeant, scientes, quoniam si ultra in iisdem perseveraverint, utar ea admonitione qua me uti Dominus jubet, ut interim prohibeantur offerre, acturi et apud nos et apud confessores ipsos et apud plebem universam causam suam; cum, Domino permittente, in sinum matris Ecclesiae recolligi coeperimus. De hoc ad martyres et confessores et ad plebem litteras feci, quas utraque vobis legi mandavi. Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, in Domino semper bene valere et nostri meminisse. Valete. EPISTOLA X.(Erasm., III, 15; Pamel., XI; Rig., Baluz., Paris., X; Oxon., Lips., XV.) AD MARTYRES ET CONFESSORES QUI LAPSIS PETIERUNT PACEM DARI. ARGUMENTUM-- hujus Epistolae habes infra in haec verba, Epistola XVI: « Cum comperissem eos qui sacrilegis contactibus manus suas atque ora maculassent, vel nefandis libellis nihilominus conscientiam polluissent, exambire ad martyres passim, confessores quoque importuna et gratiosa deprecatione corrumpere, ut sine discrimine et examine singulorum darentur libellorum millia, contra Evangelii legem, litteras feci quibus martyres et confessores consilio meo quantum possem ad Dominica praecepta revocarem. »

I. Cyprianus martyribus et confessoribus charissimis fratribus salutem. Sollicitudo loci nostri et timor Domini compellit, fortissimi ac beatissimi fratres, admonere vos litteris nostris ut a quibus tam devote et fortiter servatur fides Domini, ab iisdem lex quoque et disciplina Domini reservetur. Nam, cum omnes milites Christi custodire oporteat praecepta imperatoris20 sui, tum vos magis praeceptis ejus obtemperare plus convenit, qui exemplum caeteris facti estis et virtutis et timoris Dei. Et credideram quidem presbyteros et diaconos qui illic praesentes sunt monere vos et instruere plenissime circa Evangelii legem, sicut in praeteritum semper sub antecessoribus nostris factum est, ut diaconi, ad carcerem commeantes, martyrum desideria consiliis suis et Scripturarum praeceptis gubernarent. Sed nunc cum maximo animi dolore cognosco non tantum illic vobis non suggeri divina praecepta, sed adhuc potius impediri, ut ea quae a vobis ipsis et circa Deum caute et circa sacerdotem Dei honorifice fiunt, a quibusdam presbyteris resolvantur, qui nec timorem Dei nec episcopi honorem cogitantes (cum vos ad me litteras direxeritis, quibus examinari desideria vestra et quibusdam lapsis pacem dari postulatis cum, persecutione finita, convenire in unum cum clero et recolligi coeperimus), illi, contra Evangelii legem, contra vestram quoque honorificam petitionem, ante actam poenitentiam, ante exomologesim, gravissimi atque extremi delicti factam, ante manum ab episcopo et clero in poenitentiam impositam, offerre pro illis et Eucharistiam dari, id est, sanctum Domini corpus profanare audeant, cum scriptum sit: Qui ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27). II. Et lapsis quidem potest in hoc venia concedi. Quis enim non mortuus vivificari properet? quis non ad salutem suam venire festinet? Sed praepositorum est praeceptum tenere, et vel properantes vel ignorantes instruere, ne qui ovium pastores esse debent lanii fiant. Ea enim concedere quae in perniciem vertant, decipere est; nec erigitur sic lapsus, sed per Dei offensam magis impellitur ad ruinam. Vel ex vobis itaque discant quod docere debuerant. Petitiones et desideria vestra episcopo servent, et ad pacem vobis petentibus dandam maturum et pacatum tempus exspectent . Ante est ut a Domino pacem mater prior sumat, tunc secundum vestra desideria de filiorum pace tractetur. III. Et quoniam audio, fortissimi et charissimi fratres, impudentia vos quorumdam premi et verecundiam vestram vim pati, oro vos quibus possum precibus ut, Evangelii memores et considerantes quae et qualia in praeteritum antecessores vestri martyres concesserint, quam solliciti in omnibus fuerint, vos quoque sollicite et caute petentium desideria ponderetis, utpote amici Domini et cum illo postmodum judicaturi, inspiciatis et actum et opera et merita singulorum, ipsorum quoque delictorum genera et qualitates cogitetis, ne, si quid abrupte et indigne vel a nobis promissum vel a nobis factum fuerit, apud gentiles quoque ipsos ecclesia nostra erubescere incipiat. Visitamur enim et castigamur frequenter, et ut Domini mandata incorrupta et inviolata permaneant admonemur. Quod quidem nec illic apud vos cessare cognosco quominus plurimos quoque ex vobis instruat ad Ecclesiae diciplinam divina censura. Hoc autem totum potest fieri, si ea quae a vobis petuntur religiosa contemplatione moderemini, intelligentes et comprimentes eos qui, personas accipientes, in beneficiis vestris aut gratificantur, aut illicitae negotiationis nundinas aucupantur. IV. De hoc et ad clerum et ad plebem litteras feci, quas utrasque vobis legi mandavi. Sed et illud ad diligentiam vestram redigere et emendare debetis, ut nominatim designetis eos quibus pacem dari desideratis. Audio enim quibusdam sic libellos fieri ut 21 dicatur: « Communicet ille . . . cum suis, » quod numquam omnino a martyribus factum est, ut incerta et caeca petitio invidiam nobis postmodum cumulet. Late enim patet quando dicitur, « ille cum suis, » et possunt nobis viceni et triceni et amplius offerri qui propinqui et affines et liberti ac domestici esse asseverentur ejus qui accipit libellum. Et ideo peto ut eos quos ipsi videtis, quos nostis, quorum poenitentiam satisfactioni proximam conspicitis, designetis nominatim libello, et sic ad nos fidei ac disciplinae congruentes litteras dirigatis. Opto vos, fortissimi ac dilectissimi fratres, in Domino semper bene valere et nostri meminisse. Valete. EPISTOLA XI.(Erasm., III, 16; Pamel., XII; Rigalt., Baluz., Paris., XI; Oxon., Lips., XVII.) AD PLEBEM. ARGUMENTUM-- hujus quoque Epistolae habet saepe dicta Epist. XIV: « Plebi quoque, inquit, ipsi, quantum potuimus, animum composuimus et ut in ecclesiastica disciplina servarentur instruximus. »

I. Cyprianus fratribus in plebe consistentibus salutem. Ingemiscere vos et dolere ruinas fratrum nostrorum ex me scio, fratres charissimi, qui et ipse vobiscum pro singulis ingemisco pariter et doleo, et patior ac sentio quod beatus Apostolus dixit: Quis infirmatur, inquit, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29). Et iterum posuit in Epistola sua dicens: Si patitur membrum unum, compatiuntur et caetera membra; et si laetatur membrum unum, collaetantur et caetera membra (I Cor. XII, 26). Compatior ergo et condoleo de fratribus nostris qui, lapsi et persecutionis infestatione prostrati, partem nostrorum viscerum secum trahentes, parem dolorem nobis suis vulneribus intulerunt; quibus potens est divina misericordia medelam dare. Properandum tamen non puto, nec incaute aliquid et festinanter gerendum, ne, dum temere pax usurpatur, divinae indignationis offensa gravius provocetur. Fecerunt ad nos quibusdam beati martyres litteras, petentes examinari desideria sua. Cum, pace nobis omnibus a Domino prius data, ad Ecclesiam regredi coeperimus, tunc examinabuntur singula praesentibus et judicantibus vobis. II. Audio tamen quosdam de presbyteris nec, Evangelii memores, nec quid ad nos martyres scripserint cogitantes, nec episcopo honorem sacerdotii sui et cathedrae reservantes, jam cum lapsis communicare coepisse et offerre pro illis et Eucharistiam dare, quando oporteat ad haec per ordinem perveniri. Nam, cum in minoribus delictis quae non in Deum committuntur poenitentia, agatur justo tempore, et exomologesis fiat inspecta vita ejus qui agit poenitentiam, nec ad communicationem venire quis possit nisi prius illi ab episcopo et clero manus fuerit imposita, quanto magis in his gravissimis et extremis delictis caute omnia et moderate, secundum disciplinam Domini, observari oportet? Quod quidem nostri presbyteri et diaconi monere debuerant, ut commendatas sibi oves foverent et divino magisterio ad viam deprecandae salutis instruerent. Ego plebis nostrae et quietem novi pariter et timorem, qui satisfactione Dei et deprecatione vigilarent, nisi illos quidam de presbyteris gratificantes decepissent. III. Vel vos itaque singulos regite, et consilio ac moderatione vestra, secundum divina praecepta, lapsorum animos temperate. Nemo adhuc importuno tempore acerba poma decerpat. Nemo navem suam quassatam et perforatam fluctibus, priusquam diligenter refecerit, in 22 altum denuo committat. Nemo tunicam scissam accipere et induere properet, nisi eam ab artifice perito sartam viderit et a fullone curatam receperit. Audiant, quaeso, patienter consilium nostrum ; expectent regressionem nostram, ut, cum ad vos per Dei misericordiam venerimus, convocati coepiscopi plures, secundum Domini disciplinam et confessorum praesentiam et vestram quoque sententiam, beatorum martyrum litteras et desideria examinare possimus. De hoc et ad clerum et ad martyres et confessores litteras feci, quas utrasque legi vobis mandavi. Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, in Domino semper bene valere et nostri meminisse. Valete. EPISTOLA XII.(Erasm., III, 17; Pamel., XIII; Rigalt., Baluz., Paris. XII; Oxon., Lips., XXIII.) AD CLERUM, DE LAPSIS ET CATECHUMENIS, NE VACUI EXEANT. ARGUMENTUM.-- Hujus etiam et sequentis Epistolae argumentum habes infra, Epist. XIV: « Postmodum vero, inquit, cum quidam de lapsis, sive sua sponte, sive aliquo incitatore, audaci flagitatione proruerent ut pacem sibi a martyribus et confessoribus promissam, extorquere violento impetu niterentur; de hoc etiam bis ad clerum litteras feci et legi eis mandavi, ut, ad illorum violentiam interim quoquo genere mitigandam, si qui libello a martyribus accepto de saeculo excederent, exomologesi facta et manu eis in poenitentiam imposita, cum pace sibi a martyribus promissa ad Dominum remitterentur, » etc.

I. Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Miror vos, fratres charissimi, ad multas epistolas meas quas ad vos frequenter misi, nihil mihi rescripsisse, cum fraternitatis nostrae vel utilitas vel necessitas sic utique gubernetur, si a vobis instructi rerum gerendarum consilium limare possimus. Quoniam tamen video facultatem veniendi ad vos nondum esse et jam aestatem coepisse, quod tempus infirmitatibus assiduis et gravibus infestatur, occurrendum puto fratribus nostris, ut qui libellos a martyribus acceperunt, et praerogativa eorum apud Deum adjuvari possunt, si incommodo aliquo et infirmitatis periculo occupati fuerint, non expectata praesentia nostra, apud presbyterum quemcumque praesentem, vel, si presbyter repertus non fuerit, et urgere exitus coeperit, apud diaconum quoque exomologesin facere delicti sui possint, ut manu eis in poenitentiam imposita veniant ad Dominum cum pace quam dari martyres litteris ad nos factis desideraverunt. II. Caeteram quoque partem plebis quae lapsa est praesentia vestra fovete, et, ut a fide et misericordia Domini non deficiant vestro solatio focillate. Neque enim deserentur ab ope et auxilio Domini hi qui mites et humiles et poenitentiam vere agentes in bonis operibus perseveraverint, quominus illis quoque divino remedio consulatur. Audientibus etiam, si qui fuerint periculo praeventi et in exitu constituti, vigilantia vestra non desit, implorantibus divinam gratiam misericordia Domini non denegetur. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem universam meo nomine salutate, et ut nostri meminerit admonete et rogate. Valete. EPISTOLA XIII.(Erasm., III, 18; Pamel., XIV; Rigalt., Baluz., Paris., XIII; Oxon., Lips., XIX.) AD CLERUM, DE HIS QUI AD PACEM FESTINANT. ARGUMENTUM.-- Ad pacem per poenitentiam veniendum: illa autem agitur servando mandata. Infirmitate pressi, si martyrum suffragiis subleventur, ad pacem admitti possunt: caeteri usque ad pacem Ecclesiae factam detinendi.

I. Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Legi litteras vestras, fratres charissimi, quibus scripsistis salubre consilium vestrum non deesse fratribus nostris, ut, temeraria festinatione deposita, religiosam patientiam Deo praebeant, ut, cum in unum per ejus misericordiam venerimus, 23 de omnibus speciebus secundum ecclesiasticam disciplinam tractare possimus, maxime cum scriptum sit: Memento unde cecideris, et age poenitentiam (Apocal. II, 5). Poenitentiam autem ille agit qui, divini praecepti memor, mitis et patiens et sacerdotibus Dei obtemperans, obsequiis suis et operibus justis Dominum promeretur. II. Quoniam tamen significatis quosdam immoderatos esse et communicationem accipiendam festinanter urgere, et desiderastis in hac re formam a me vobis dari, satis plene scripsisse me ad hanc rem proximis litteris ad vos factis credo, ut qui libellum a martyribus acceperunt, et auxilio eorum adjuvari apud Dominum in delictis suis possunt, si premi infirmitate aliqua et periculo coeperint, exomologesi facta et manu eis a vobis in poenitentiam imposita, cum pace a martyribus sibi promissa ad Dominum remittantur. Caeteri vero qui, nullo libello a martyribus accepto, invidiam faciunt, quoniam non paucorum, nec ecclesiae unius aut unius provinciae, sed totius orbis haec causa est, expectent de Domini protectione Ecclesiae ipsius publicam pacem. Hoc enim et verecundiae et disciplinae et vitae ipsi omnium nostrum convenit, ut praepositi cum clero convenientes, praesente etiam stantium plebe, quibus et ipsis pro fide et timore suo honor habendus est, disponere omnia consilii communis religione possimus. Caeterum, quam irreligiosum est et ipsis quoque festinantibus perniciosum, ut, cum extorres et patria pulsi ac bonis suis omnibus spoliati, nondum ad Ecclesiam redierint, quidam de lapsis confessores ipsos praevenire et ante eos ad Ecclesiam introire festinent! Qui si nimium properant, habent in sua potestate quod postulant, tempore ipso sibi plus quam postulant largiente. Acies adhuc geritur, et agon quotidie celebratur. Si commissi vere et firmiter poenitet et fidei calor praevalet, qui differri non potest, potest coronari. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem universam meo nomine salutate, et ut nostri memores sint admonete. Valete. EPISTOLA XIV.(Erasm., III, 5. Pamel., XV; Rigalt., Baluz., Pariss., XIV; Oxon., Lips., XX.) AD PRESBYTEROS ET DIACONOS ROMAE CONSISTENTES. ARGUMENTUM.-- Secessus sui et eorum quae in illo gessit, rationem reddit, missis Romam in sui purgationem, quas ad suos scripserat, epistolarum exemplis, imo iisdem quibus illic verbis utitur. Cf. Ep. XXII, ad Cler. Rom.

I. Cyprianus presbyteris et diaconibus Romae consistentibus fratribus salutem. Quoniam comperi, fratres charissimi, minus simpliciter et minus fideliter vobis renuntiari quae hic a nobis et gesta sunt et geruntur, necessarium duxi has ad vos litteras facere, quibus vobis actus nostri et disciplinae et diligentiae ratio redderetur. Nam, sicut Domini mandata instruunt, orto statim turbationis impetu primo, cum me clamore violento frequenter populus flagitasset, non tam meam salutem quam quietem fratrum publicam cogitans, interim secessi, ne per inverecundam praesentiam nostram, seditio quae coeperat, plus provocaretur. Absens tamen corpore, nec spiritu nec actu nec monitis meis defui quominus secundum Domini praecepta, fratribus nostris in quibus possem mea mediocritate consulerem. II. Et quid egerim loquuntur vobis epistolae pro temporibus emissae numero tredecim, 24 quas ad vos transmisi; in quibus nec clero consilium, nec confessoribus exhortatio, nec extorribus, quando oportuit, objurgatio, nec universae fraternitati ad deprecandam Dei misericordiam allocutio et persuasio nostra defuit, quantum, secundum legem fidei et timorem Dei, Domino suggerente, nostra mediocritas potuit eniti. Posteaquam vero et tormenta venerunt, sive jam tortis fratribus nostris, sive adhuc ut torquerentur inclusis, ad corroborandos et confortandos eos noster sermo penetravit. Item, cum comperissem eos qui sacrilegis contactibus manus suas atque ora maculassent, vel nefandis libellis nihilominus conscientiam polluissent, exambire ad martyres passim, confessores quoque importuna et gratiosa deprecatione corrumpere, ut sine ullo discrimine atque examine singulorum darentur quotidie libellorum millia contra Evangelii legem, litteras feci quibus martyres et confessores consilio meo quantum possem ad Dominica praecepta revocarem. Item presbyteris et diaconibus non defuit sacerdotii vigor, ut quidam, minus disciplinae memores et temeraria festinatione praecipites, qui cum lapsis communicare jam coeperant, comprimerentur, intercedentibus nobis. Plebi quoque ipsi quantum potuimus animum composuimus, et ut ecclesiastica disciplina servaretur instruximus. III. Postmodum vero, cum quidam de lapsis, sive sua sponte, sive aliquo incitatore, audaci flagitatione proruerent ut pacem sibi a martyribus et confessoribus promissam extorquere violento impetu niterentur, de hoc etiam bis ad clerum litteras feci et legi eis mandavi, ut ad illorum violentiam interim quoquo genere mitigandam, si qui libello a martyribus accepto de saeculo excederent, exomologesi facta et manu eis in poenitentiam imposita, cum pace sibi a martyribus promissa ad Dominum remitterentur. Nec in hoc legem dedi, aut me auctorem temere constitui. Sed, cum videretur et honor martyribus habendus et eorum qui omnia turbare cupiebant impetus comprimendus, et praeterea vestra scripta legissem quae huc ad clerum nostrum per Crementium hypodiaconum nuper feceratis, ut iis qui post lapsum infirmitate apprehensi essent, et poenitentes communicationem desiderarent, subveniretur, standum putavi et cum vestra sententia, ne actus noster, qui adunatus esse et consentire circa omnia debet, in aliquo discreparet. Plane caeterorum causas, quamvis libello a martyribus accepto, differri mandavi et in nostram praesentiam reservari, ut, cum, pace a Domino nobis data, plures praepositi convenire in unum coeperimus, communicato etiam vobiscum consilio, disponere singula et reformare possimus. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere. EPISTOLA XV.(Erasm., II. 4. Pamel., XVI. Rig., Baluz., Paris., XV. Oxon., Lips. XXXVII.) AD MOYSEN ET MAXIMUM ET CAETEROS CONFESSORES. ARGUMENTUM hujus Epistolae habes infra, Epistola XXXI, ubi Clerus Romanus: « In quo loco, inquiunt, maximas tibi atque uberes gratias referre debemus et reddimus, quod illorum carceris tenebras litteris illuminasti; quod ad illos venisti, quomodo introire potuisti; quod illorum animos sua fide et confessione robustos tuis allocutionibus litterisque recreasti; quod, felicitates eorum condignis laudibus prosecutus, accendisti ad multo ardentiorem coelestis gloriae cupiditatem; quod pronos impulisti; quod, ut credimus et optamus, victores futuros viribus tui sermonis animasti; ut, quamquam hoc totum de fide confitentium et divina indulgentia venire videatur, tamen in martyrio suo tibi ex aliquo debitores facti esse videantur. »

I. Cyprianus Moysi et Maximo presbyteris et caeteris confessoribus fratribus salutem. Et cunctos vos pariter et singulos repraesentavit affectibus nostris, fratres charissimi, Celerinus adveniens, et fidei ac virtutis vestrae comes, et gloriosis congressionibus Dei miles. Universos vos illo veniente 25 conspeximus; et cum charitatem circa me vestram dulciter ac saepe loqueretur, in ejus sermonibus vos audiebamus. Satis ac plurimum gaudeo quando a vobis per tales talia perferuntur. Vobiscum illic in carcere quodam modo et nos sumus, divinae dignationis ornamenta vobiscum sentire nos credimus, qui sic vestris cordibus adhaeremus. Honori nos vestro charitas vestra individua connectit, separari dilectionem spiritus non sinit. Vos illic confessio, me affectio includit. Et nos quidem vestri diebus ac noctibus memores, et quando in sacrificiis precem cum pluribus facimus, et cum in secessu privatis precibus oramus, coronis ac laudibus vestris plenam a Domino faventiam postulamus. Sed ad reddendam vobis vicem minor est nostra mediocritas. Plus vos datis quando nostri in oratione meministis, qui spirantes jam sola coelestia et tantum divina meditantes, ad fastigia celsiora mora ipsa passionis ascenditis, longoque temporum ductu glorias vestras non trahitis, sed augetis. Beatum facit prima et una confessio. Vos toties confitemini quoties, rogati ut de carcere recedatis, carcerem fide et virtute praeelegitis. Tot vestrae laudes quot dies; quot mensium curricula, tot incrementa meritorum. Semel vincit qui statim paritur: at qui manens semper in poenis congreditur cum dolore nec vincitur, quotidie coronatur. II. Eant nunc magistratus et consules sive proconsules, annuae dignitatis insignibus et duodecim fascibus glorientur. Ecce dignitas coelestis in vobis honoris annui claritate signata est, et jam revertentis anni volubilem circulum victricis gloriae diuturnitate transgressa est. illuminabat mundum sol oriens et luna decurrens: sed vobis idem qui solem fecit et lunam, majus in carcere lumen fuit; et in corde ac mentibus vestris Christi claritudo resplendens, horribiles caeteris atque funestas poenalis loci tenebras aeterna illa et candida luce radiavit. Per vicissitudines mensium transmeavit hibernum: sed et vos inclusi tempora hiemis persecutionis hieme pensabatis. Successit hiemi verna temperies rosis faeta et floribus coronata: sed vobis rosae et flores de paradisi deliciis aderant, et caput vestrum serta coelestia coronabant. Aestas ecce messium fertilitate foecunda est, et area frugibus plena est: sed vos, qui gloriam seminastis, frugem gloriae metistis, atque, in Domini area constituti, exuri paleas inextinguibili igne conspicitis; ipsi, ut tritici grana purgata et frumenta pretiosa, jam purgati et conditi, hospitium carceris horreum computatis. Nec deest autumno ad munera fungenda temporis gratia spiritalis. Vindemia foris premitur, et profutura poculis in torcularibus uva calcatur. Vos de Domini vinea pingues racemi, et jam maturis fructibus botri, pressurae saecularis infestatione calcati, torcular vestrum carcere torquente sentitis, et vini vice sanguinem funditis; ad passionis tolerantiam fortes, martyrii poculum libenter hauritis. Sic apud servos Dei annus evolvitur; sic spiritalibus meritis et coelestibus praemiis temporum vicissitudo celebratur. III. Beati satis qui, ex vobis per haec gloriarum vestigia commeantes, jam de saeculo recesserunt, confectoque itinere virtutis ac fidei, ad complexum et osculum Domini, Domino ipso gaudente, venerunt. Sed et vestra non minor gloria, qui adhuc in certamine constituti et comitum glorias secuturi, pugnam diu geritis, immotaque et inconcussa fide stabiles quotidie spectaculum Deo vestris virtutibus exhibetis. Quo longior vestra pugna, hoc corona26 sublimior. Agon unus, sed multiplici praeliorum numerositate congestus. Famem vincitis et sitim spernitis, et squalorem carceris ac receptaculi poenalis horrorem roboris vigore calcatis. Poena illic subigitur, cruciatus obteritur, nec mors metuitur, sed optatur; quae scilicet immortalitatis praemio vincitur, ut vitae aeternitate qui vicerit coronetur. Qui nunc in vobis animus, quam sublime, quam capax pectus, ubi talia et tanta volvuntur, ubi non nisi Dei praecepta et Christi praemia cogitantur! Voluntas est illic tantum Dei; et in carne adhuc licet vobis positis, vita jam vivitur non praesentis saeculi, sed futuri. IV. Nunc est, fratres charissimi, ut memores mei sitis, ut inter magnas atque divinas cogitationes vestras nos quoque animo ac mente volvatis, simque in precibus et orationibus vestris cum vox illa, purificatione confessionis illustris et jugi honoris sui tenore laudabilis, ad Dei aures penetrat, et aperto sibi coelo, de his subacti mundi partibus ad superna transmissa, impetrat de Domini bonitate quod postulat. Quid enim petitis de indulgentia Domini quod non impetrare mereamini, qui sic Domini mandata servastis qui evangelicam disciplinam sincero fidei vigore tenuistis, qui incorrupto honore virtutis cum praeceptis Domini et cum Apostolis ejus fortiter stantes, nutantem multorum fidem martyrii vestri veritate solidastis? Vere Evangelii testes et vere martyres Christi, radicibus ejus innixi, super petram robusta mole fundati, disciplinam cum virtute junxistis, ad timorem Dei caeteros provocastis, martyria vestra exempla fecistis. Opto vos, fortissimi ac beatissimi fratres, semper bene valere et nostri meminisse. EPISTOLA XVI.(Pamel., XVII. Rigalt., Baluz., Paris., XVI. Oxon., Lips. XXIII.) CONFESSORUM AD CYPRIANUM. ARGUMENTUM.-- Libellus martyrum nomine a Luciano scriptus.

Universi confessores Cypriano Papae salutem. Scias nos universis de quibus apud te ratio constiterit quid post commissum egerint, dedisse pacem, et hanc formam per te et aliis episcopis innotescere voluimus. Optamus te cum sanctis martyribus pacem habere. Praesente de clero et exorcista et lectore, Lucianus scripsit.

EPISTOLA XVII.(Erasm., III, 19. Pamel., XXIII. Rigalt., Baluz., Paris., XVII. Oxon., Lips., XXVI.) AD PRESBYTEROS ET DIACONOS, DE PRAECEDENTI ET DUABUS SEQUENTIBUS EPISTOLIS. ARGUMENTUM.-- Nulla ratio habenda libellorum martyrum, ante pacem Ecclesiae redditam.

Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Dominus loquitur et dicit: Super quem respiciam, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isa. LXVI, 2)? Hoc cum debeamus omnes esse, tum modo hujusmodi illi esse debent quibus laborandum est ut, post gravem lapsum, vera poenitentia et humilitate tota promereri Dominum possint. Legi autem et universorum confessorum litteras, quas voluerunt per me collegis omnibus 27 innotescere et ad eos pacem a se datam pervenire de quibus apud nos ratio constiterit quid post commissum egerint. Quae res cum omnium nostrum consilium et sententiam exspectet, praejudicare ego et soli mihi rem communem vindicare non audeo. Et ideo instetur interim epistolis quas ad vos proxime feceram, quarum exemplum collegis quoque multis jam misi; qui rescripserunt placere sibi quod statuimus, nec ab eo recedendum esse donec, pace nobis a Domino reddita, in unum convenire et singulorum causas examinare possimus. Sed et quid mihi Caldonius collega meus scripserit quidque ego ei rescripserim ut sciretis, utriusque epistolae exemplum litteris meis junxi. Quod totum peto fratribus nostris legatis, ut magis ac magis ad patientiam componantur, nec delicto proprio adjiciant adhuc aliud delictum, dum nec nobis nec Evangelio volunt servire, nec secundum universorum confessorum litteras causas suas examinari permittunt. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem universam salutate. Valete.

EPISTOLA XVIII.(Pamel., XIX. Rigalt., Baluz., Paris., XVIII. Oxon., Lips. XXIV.) CALDONII AD CYPRIANUM. ARGUMENTUM.-- Cum lapsorum quidam, nova urgente persecutione, Christum confessi essent atque adeo antequam in exsilium proficiscerentur, pacem peterent, consulit Cyprianum Caldonius an pax illis danda foret.

Cypriano et compresbyteris Carthagini consistentibus Caldonius salutem. Necessitas temporum facit ut non temere pacem demus. Sed oportebat vobis scribere, quoniam ii qui, posteaquam sacrificaverunt, iterato tenti, extorres sunt facti. Videntur ergo mihi abluisse prius delictum dum possessiones et domos dimittunt, et poenitentiam agentes Christum sequuntur. Ergo Felix, qui presbyterium subministrabat sub Decimo, proximus mihi vinculis (plenius cognovi eumdem Felicem), Victoria conjunx ejus et Lucius fideles extorres facti reliquerunt possessiones, quas nunc fiscus tenet. Sed et mulier nomine Bona, quae tracta est a marito ad sacrificandum, quae conscientia non commissi, sed quia tenentes manus ejus ipsi sacrificaverunt, coepit dicere contra, Non feci, vos fecistis; sic et ipsa extorris facta est. Cum ergo universi pacem peterent dicentes: Recuperavimus fidem quam amiseramus, poenitentiam agentes, et Christum publice sumus confessi; quamvis mihi videantur debere pacem accipere, tamen ad consilium vestrum eos dimisi, ne videar aliquid temere praesumere. Si quid ergo ex communi consilio placuerit, scribite mihi. Salutate nostros. Vos nostri. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.

28 EPISTOLA XIX.(Erasm., III, 20. Pamel., XX. Rigalt., Baluz., Paris., XIX. Oxon., Lips., XXV.) RESPONDET CALDONIO. ARGUMENTUM.-- Nihil peculiare agit hac epistola Cyprianus, quam quod Caldonii sententiae accedit, iis nempe lapsis pacem negandam non esse, qui vera poenitentia et Christi nominis confessione illam meruerint, atque adeo sibi reddiderint.

Cyprianus Caldonio fratri salutem. Accepimus litteras tuas, frater charissime, satis sobrias et integritatis ac fidei plenas. Nec miramur si, exercitatus et in Scripturis Dominicis peritus, caute omnia et consulte geras. Recte autem sensisti circa impertiendam fratribus nostris pacem, quam sibi ipsi vera poenitentia et Dominicae confessionis gloria reddiderunt, sermonibus suis justificati, quibus se ante damnaverant. Cum ergo abluerint omne delictum, et maculam pristinam assistente sibi Domino potiore virtute deleverint, jacere ultra sub diabolo quasi prostrati non debent qui extorres facti et bonis suis omnibus spoliati, erexerunt se et cum Christo stare coeperunt. Atque utinam sic et caeteri post lapsum poenitentes in statum pristinum reformentur! quos nunc urgentes et pacem temere atque importune extorquentes quomodo disposuerimus ut scires, librum tibi cum epistolis numero quinque misi, quas ad clerum et ad plebem et ad martyres quoque et confessores feci; quae epistolae jam plurimis collegis nostris missae placuerunt, et rescripserunt se quoque nobiscum in eodem consilio secundum catholicam fidem stare. Quod ipsum etiam tu ad collegas nostros quos potueris transmitte, ut apud omnes unus actus et una consensio, secundum Domini praecepta, teneatur. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

EPISTOLA XX.(Pamel., XXI. Rigalt, Baluz., Paris., XX. Oxon., Lips., XXI.) CELERINI AD LUCIANUM. ARGUMENTUM.-- Celerinus pro sororibus suis Romae lapsis, pacem a confessoribus Carthaginiensibus petit.

I. Celerinus Luciano salutem. Haec cum tibi scriberem, domine frater, gaudens et tristis eram: gaudens eo quod audierim te pro nomine Domini nostri Jesu Christi salvatoris nostri tantum et illius nomen penes magistratus hujus mundi confessum, tristis autem in eo quod ab eo ex quo te deduxi, numquam litteras tuas accipere potui. Et nunc modo duplex mihi tristitia incubuit, quod, cum Montanum fratrem nostrum communem abs te de carcere ad me esse venturum sciebas, de salute tua vel quid penes te agatur mihi non significaveris. Sed hoc solet contingere servis Dei, maxime eis qui in confessione Christi sunt constituti. Scio enim quoniam unusquisque jam quae sunt saeculi non attendit, quoniam coronam coelestem sperat. Ego enim dixi fortasse oblitum te esse mihi scribere. Nam, ut tibi quoque de infimo tuus vel frater dicar, si fuero dignus Celerinus audire, tamen cum essem et ego in tam florida confessione, fratres meos vetustissimos memorabam, et eos litteris meis memoravi charitatem pristinam eorum penes me meosque nunc esse. Peto tamen, charissime, a Domino ut, si ante cruore illo sancto laveris, si prius passus fueris pro nomine Domini nostri Jesu Christi quam litterae meae te in hoc mundo apprehendant, 29 vel nunc si apprehenderint, mihi ad haec rescribas. Sic coronet te cujus nomen confessus es. Credo enim quoniam, etsi in hoc mundo nos non viderimus, in futuro tamen nos coram Christo complectemur. Pete ut sim dignus et ego coronari cum numero vestro. II. In magna tamen tribulatione me constitutum scias, et, ac si sis mecum praesens, sic charitatis pristinae reminiscor die ac nocte. Deus solus scit. Et ideo peto ut annuas desiderio meo et mecum doleas in morte sororis meae, quae cecidit in hac vastatione a Christo. Sacrificavit enim et exacerbavit Dominum nostrum. Quod nobis manifestum videtur. Pro cujus factis ego in hac die laetitiae Paschae flens die ac nocte, in cilicio et cinere lacrymabundus dies exegi et exigo usque in hodiernum, donec auxilium Domini nostri Jesu Christi [subveniat] et pietas per te vel per eos dominos meos qui coronati fuerint, a quibus postulaturus es ut veniam habeant nefanda naufragia. Memoratus sum enim charitatis tuae pristinae, quod cum omnibus doleas pro sororibus nostris, quas et tu bene nosti, id est Numeria et Candida; pro quarum peccato, quia nos fratres habent, debemus excubare. Credo enim Christum secundum earum poenitentiam et opera, quae penes collegas nostros fecerunt extorres, qui a vobis venerunt, a quibus ipsis de operibus eorum audies, jam Christum eis, vobis martyribus suis petentibus, indulturum. III. Audivi enim te floridiorum ministerium percepisse. O te felicem, suscipere vota tua quae semper desiderasti vel in terra dormiens! Optasti pro nomine illius in carcerem mitti; quod nunc tibi contigit, sicut scriptum est: Det tibi Dominus secundum cor tuum (Psal. XIX, 5). Et nunc super ipsos factus antistes Dei recognovit idem minister. Rogo itaque, domine, et peto per Dominum nostrum Jesum Christum ut caeteris collegis tuis, fratribus tuis, meis dominis referas, et ab eis petas ut quicumque prior vestrum coronatus fuerit, istis sororibus nostris Numeriae et Candidae tale peccatum remittant. Nam hanc ipsam Etecusam semper appellavi, testis est nobis Deus, quia pro se dona numeravit ne sacrificaret; sed tantum ascendisse videtur usque ad Tria Fata, et inde descendisse. Hanc ergo non sacrificasse ego scio. Quarum jam causa audita, praeceperunt eas praepositi tantisper sic esse donec episcopus constituatur. Sed quatenus per vestras sanctas orationes et petitiones, in quas nos fidimus, quoniam estis amici sed et testes Christi, quod omnia indulgeatis. IV. Peto ergo, domine charissime Luciane, memor sis mei, et petitioni meae annuas. Sic Christus coronam illam sanctam, quam tibi non tantum in confessione sed et in sanctimonio tradidit in qua semper cucurristi, exemplum sanctorum semper et testis fuisti, ut omnibus dominis meis, fratribus tuis confessoribus, referas de hoc facto, ut a vobis auxilium recipiant. Nam hoc, domine frater, scire debes, me non solum hoc pro eis petere, sed et Statium et Severianum et omnes confessores qui inde huc a vobis venerunt, ad quos ipsae in portum descenderunt, et in urbem levaverunt, quod sexaginta quinque ministraverunt et usque in hodiernum in omnibus foverunt. Sunt enim penes illas omnes. Plus autem gravare cor illud sanctum tuum non debui, cum sciam te prona voluntate operari. Salutant te Macharius cum sororibus suis Cornelia et Emerita, quae laetantur de confessione tua florida, sed et omnium fratrum, et Saturninus, qui et ipse luctatus est cum diabolo, qui et Christi nomen est fortiter confessus, qui et ibi in poena ungularum 30 fortiter est confessus, qui et hoc nimis rogat et petit. Salutant te fratres tui Calphurnius et Maria et omnes sancti fratres. Nam et hoc scire debes, me et dominis meis fratribus tuis [litteras] scripsisse, quas peto illis eas legere digneris. EPISTOLA XXI.(Pamel., XXII. Rig., Baluz., Paris., XXI. Oxon., Lips., XXII.) LUCIANUS RESPONDET CELERINO. ARGUMENTUM.-- Lucianus Celerini petitioni annuit.

I. Lucianus Celerino domino, si dignus fuero vocari, collega in Christo salutem. Accepi litteras tuas, domine frater dilectissime in quibus me tantum gravasti, ut propter tuam gravationem tanto gaudio pene exciderim, ut litteras quas et ego optabam post tantum temporis legere, in quibus mei dignatus es memorare, beneficio tantae tuae humilitatis legere exultaverim, qui scribens mihi diceres. Si dignus fuero frater nominarii tuus, hominis qui apud pusilliores nomen Dei cum timore confessus sum. Nam tu, Deo volente, ipsum anguem majorem metatorem antichristi, non tantum confessus deterruisti vocibus illis et verbis deificis quibus scio quasi amatores fidei et zelotypi disciplinae Christi in qua te novi vivacitate versari te gaudeo, vicisti. Nunc, charissime, jam inter martyres deputande, voluisti nos litteris tuis gravare, in quibus significasti de sororibus nostris; pro quibus utinam fieri posset ut sine tanto scelere commisso memoriam faceremus! Non profecto tantis lacrymis incumberemus ut nunc. II. Scire debuisti quid circa nos actum sit. Cum benedictus martyr Paulus adhuc in corpore esset, vocavit me, et dixit mihi: Luciane, coram Christo tibi dico ut, si quis post arcessitionem meam abs te pacem petierit, da in nomine meo; sed et omnes quos Dominus in tanta tribulatione arcessire dignatus est, universi litteras ex compacto universis pacem dimisimus. Vides ergo, frater, quoniam partim ejus quod mihi Paulus praecepit quam universis quod censuimus, ex quibus eramus in hac tribulatione, cum jussi sumus secundum praeceptum imperatoris fame et siti necari, et reclusi sumus in duabus cellis, ita ut nos afficerent fame et siti. Sed et ignis ab opere pressurae nostrae tam intolerabilis erat quam nemo portare posset. Sed nunc ipsam claritatem sumus consecuti. Et ideo, frater charissime, saluta Numeriam et Candidam, quae secundum Pauli praeceptum et caeterorum martyrum, quorum nomina subjicio, Bassi in pejerario, Mappalici in quaestione, Fortunionis in carcere, Pauli a quaestione, Fortunatae, Victorini, Victoris, Herennii, Credulae, Herenae, Donati, Firmi, Venusti, Fructi, Juliae, Martialis et Aristonis, qui Deo volente in carcere fame necati sunt, quorum et nos socios futuros intra dies audietis. Jam enim ex quo iterato reclusi sumus sunt dies octo in die quo tibi litteras scripsi. Nam et ante dies octo per dies quinque medios modicum panis accepimus et aquam ad mensuram. Et ideo, frater, peto ut, sicut hic cum Dominus coeperit ipsi Ecclesiae pacem dare, secundum praeceptum Pauli et nostrum tractatum, exposita causa apud episcopum et facta exomologesi, habeant pacem, non tantum hae, sed et quas scis ad animum nostrum pertinere. III. Salutant vos collegae mei universi, 31 Vos, salutate confessores Domini qui ibi vobiscum sunt, quorum nomina significasti; inter quos et Saturninus cum comitibus suis, sed et collega meus, et Maris, Collecta et Emerita, Calphurnius et Maria, Sabina, Spesina, et sorores, Januaria, Dativa, Donata. Salutamus cum suis Saturum, Bassianum, et universum clerum, Uranium, Alexium, Quintianum, Colonicam, et universos quorum nomina non scripsi, quia jam lassus eram. Ideo ignoscere debent. Opto vos bene valere, Alexium et Getulicum et argentarios et sorores. Salutant vos sorores meae Januaria et Sophia, quas vobis commendo. EPISTOLA XXII.(Pamel., XXIII. Rigalt., Baluz., Paris., XXII. Oxon., Lips., XXVII.) AD CLERUM ROMAE CONSISTENTEM, DE MULTIS CONFESSORIBUS ET DE LUCIANI INVERECUNDIA ET CELERINI CONFESSORIS MODESTIA. ARGUMENTUM.-- His litteris Cyprianus Clerum Romanum certiorem reddit de seditiosa lapsorum postulatione, ut ad pacem restituerentur et de inverecundia Luciani. Quae quo melius intelligantur, litteras tum suas, tum Celerini et Luciani transmittendas curat Cyprianus.

I. Cyprianus presbyteris et diaconibus Romae consistentibus fratribus salutem. Post factas ad vos litteras, fratres charissimi, quibus actus noster expositus et disciplinae ac diligentiae quantulacumque ratio declarata est, aliud accessit quod nec ipsum latere vos debuit. Nam frater noster Lucianus, et ipse unus de confessoribus, fide quidem calidus et virtute robustus, sed minus Dominica lectione fundatus, quaedam conatus est, imperiti jampridem se vulgi auctorem constituens, ut manu ejus scripti libelli gregatim multis nomine Pauli darentur, cum Mappalicus martyr cautus et verecundus, legis ac disciplinae memor, nullas contra Evangelium litteras fecerit, sed tantum domestica pietate commotus matri suae, quae lapsa fuerat, mandaverit pacem dari; Saturninus quoque post tormenta adhuc in carcere constitutus nullas ejusmodi litteras emiserit. Lucianus vero, non tantum Paulo adhuc in carcere posito nomine illius libellos manu sua scriptos passim dedit, sed et post ejus excessum eadem facere sub ejus nomine perseveravit dicens hoc sibi ab illo mandatum, ne sciens domino magis quam conservo obtemperandum. Aurelii quoque adolescentis tormenta perpessi nomine libelli multi dati sunt ejusdem Luciani manu scripti, quod litteras ille non nosset. II. Cui rei ut aliquatenus posset obsisti, litteras ad eos feci, quas ad vos sub epistola priore transmisi, quibus petere et suadere non destiti ut dominicae legis et Evangelii ratio teneretur. Postquam vero ad eos litteras misi, ut quasi moderatius aliquid et temperantius fieret, universorum confessorum nomine, idem Lucianus epistolam scripsit, qua pene omne vinculum fidei et timor Dei et mandatum Domini et Evangelii sanctitas et firmitas solveretur. Scripsit enim omnium nomine universis eos pacem dedisse et hanc formam per me aliis episcopis innotescere velle, cujus epistolae exemplum ad vos transmisi. Additum est plane, de quibus ratio constiterit quid post commissum egerint. Quae res majorem nobis conflat invidiam, ut nos cum singulorum causas audire et excutere coeperimus, videamur multis negare quod se nunc omnes jactant a martyribus et confessoribus accepisse. III. Denique hujus seditionis origo jam coepit. Namque in provincia nostra per aliquot civitates in praepositos impetus per multitudinem 32 factus est, et pacem, quam semel cuncti a martyribus et confessoribus datam clamitabant, confestim sibi repraesentari coegerunt, territis et subactis praepositis suis, qui ad resistendum minus virtute animi et robore fidei praevalebant. Apud nos etiam quidam turbulenti, qui vix a nobis in praeteritum regebantur et in nostram praesentiam differebantur, per hanc epistolam velut quibusdam facibus accensi, plus exardescere et pacem sibi datam extorquere coeperunt. De quibus quales ad clerum nostrum litteras fecerim, exemplum vobis misi. Sed et quid mihi Caldonius collega pro integritate et fide sua scripserit, quidque ego ei rescripserim, utrumque ad vos legendum transmisi. Exempla quoque epistolae Celerini boni et robusti confessoris, quam ad Lucianum eumdem confessorem scripserit, item quid Lucianus ei rescripserit, misi vobis, ut sciretis et laborem circa omnia et diligentiam nostram, et veritatem ipsam disceretis, Celerinus confessor quam sit moderatus et cautus, et humilitate ac timore sectae nostrae verecundus, Lucianus vero circa intelligentiam Dominicae lectionis, ut dixi, minus peritus, et circa invidiam verecundiae nostrae relinquendam facilitate sua molestus. Nam, cum Dominus dixerit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti gentes tingui (Matth. XXVIII, 19) et in Baptismo praeterita peccata dimitti (Joan. III, 5), hic, praecepti et legis ignarus, mandat pacem dari et peccata dimitti in Pauli nomine, et hoc sibi dicit ab illo esse mandatum, sicut in litteris ejusdem Luciani ad Celerinum factis animadvertetis: quibus minime consideravit quod non martyres Evangelium faciant, sed per Evangelium martyres fiant; quando et Paulus apostolus, quem Dominus vas electionis suae dixit (Act. IX, 15), posuerit in Epistola sua dicens: Miror quod sic tam cito demutamini ab eo qui vos vocavit in gratiam, ad aliud evangelium; quod non est aliud: nisi si sunt aliqui qui vos turbant et volunt convertere Evangelium Christi. Sed, licet nos aut Angelus de coelo aliter adnuntiet praeterquam quod adnuntiavimus vobis, anathema sit: sicut praediximus, et nunc iterum dico, si quis vobis adnuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 6, 8). IV. Opportune vero supervenerunt litterae vestrae, quas accepi, ad clerum factas, item quas beati confessores Moyses et Maximus, Nicostratus et caeteri Saturnino et Aurelio et caeteris miserunt, in quibus Evangelii plenus vigor et disciplina robusta legis Dominicae continentur. Laborantes hic nos et contra invidiae impetum totis fidei viribus resistentes multum sermo vester adjuvit ut divinitus compendium fieret, et priusquam venirent ad vos litterae quas vobis proxime misi, ut declararetis nobis quod secundum Evangelii legem nobiscum fortiter atque unanimiter etiam vestra sententia concurrat. Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, semper bene valere. NOTA. Quoniam opera sancti Cypriani vulgo citari solent secundum ordinem quem obtinent in editione Pamelii et in Rigaltiana, nosque hunc ordinem sequi decrevimus, typographus autem, ex cujus officina prodiit editio Rigaltiana, numerum XXIII omisit per saltum in edendis Epistolis, admonere visum est nos quoque eundem errorem retinuisse, propter rationem quam in initio istius admonitionis adduximus.

D. PR. MARAN.

33 EPISTOLA XXIV.(Erasm., IV, 22. Pamel., Rigalt., Baluz., XXIV. Paris., XXIII. Oxon., Lips., XXVIII.) AD CLERUM, DE LITTERIS ROMAM MISSIS ET DE SATURO LECTORE ET OPTATO HYPODIACONO FACTIS. ARGUMENTUM.-- Clerus hac epistola certior fit ordinationis Saturi et Optati, et de iis quae Romam Scripsit Cyprianus.

Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Ne quid conscientiam vestram lateret, fratres charissimi, quid mihi scriptum sit, quidque ego rescripserim, utriusque epistolae vobis exemplum misi; et credo vobis id quod rescripsi non displicere. Sed et illud ad vos perferre litteris meis debui, urgente causa clero in Urbe consistenti litteras me misisse. Et quoniam oportuit me per clericos scribere, scio autem nostros plurimos absentes esse, paucos vero qui illic sunt vix ad ministerium quotidiani operis sufficere, necesse fuit novos aliquos constituere qui mitterentur:. Fecisse me autem sciatis lectorem Saturum et hypodiaconum Optatum confessorem, quos jam pridem communi consilio clero proximos feceramus, quando aut Saturo die Paschae semel atque iterum lectionem dedimus, aut quando cum presbyteris doctoribus lectores diligenter probaremus, Optatum inter lectores doctorem audientium constituimus, examinantes an congruerent illis omnia quae esse debent in iis qui ad clerum parabantur. Nihil ergo a me absentibus vobis novum factum est, sed quod jampridem communi consilio omnium nostrum coeperat, necessitate urgente promotum est. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem salutate. Valete.

EPISTOLA XXV.(Erasm., IV, 3. Pamel., Rigalt., Baluz., XXV. Paris., XXIV. Oxon., Lips., XXVIII.) AD MOYSEN ET MAXIMUM ET CAETEROS CONFESSORES. ARGUMENTUM.-- Epistola haec est gratulatoria ad confessores Romanos. I. Cyprianus Moysi et Maximo presbyteris et caeteris confessoribus, dilectissimis fratribus, salutem. Gloriam fidei et virtutis vestrae, fortissimi ac beatissimi fratres, jampridem de opinione cognoveram, laetatus satis et plurimum gratulatus quod vos confessione sui nominis paraverit ad coronam Domini nostri Jesu Christi praecipua dignatio. Vos enim primores et duces ad nostri temporis praelium facti, coelestis militiae signa movistis. Vos spiritale certamen quod nunc geri Deus voluit vestris virtutibus imbuistis. Vos surgentis belli impetus primos immobili robore atque inconcussa stabilitate fregistis. Inde initia felicia pugnandi orta sunt; inde vincendi auspicia coeperunt. Contigit hic per tormenta consummari martyria. Sed qui in congressione praecedens exemplum virtutis fratribus factus est, cum martyribus in honore communis est. Coronas vestra manu sertas inde huc tradidistis, et de poculo salutari fratribus propinastis.

II. Accessit ad confessionis exordia gloriosa et militiae victricis auspicia disciplinae tenor quem de epistolae vestrae vigore perspeximus, quam modo ad collegas vestros in confessione vobiscum Domino 34 copulatos sollicita admonitione misistis ut Evangelii sancta praecepta et tradita nobis semel mandata vitalia forti et stabili observatione teneantur. Ecce alius gloriae vestrae sublimis gradus, ecce iterum cum confessione geminatus promerendi Dei titulus, stare firmo gradu, et in hac acie qui Evangelium conantur irrumpere et, praeceptis Domini subruendis manus impias inferentes, fidei robore submovere, praebuisse ante initia virtutum, nunc et morum magisteria praebere. Dominus post resurrectionem mittens apostolos mandat et dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Ite ergo et docete gentes omnes, tingentes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos observare omnia quaecumque praecepi vobis. (Matth. XXVIII, 19). Et Joannes apostolus mandati memor in Epistola sua postmodum ponit: In hoc, inquit, intelligimus quia cognovimus eum, si praecepta ejus custodiamus. Qui dicit quoniam cognovit eum, et mandata ejus non servat, mendax est et veritas in illo non est. (I Joa., II, 3, 4). Haec praecepta custodienda suggeritis, divina et coelestia mandata servatis. Hoc est confessorem Domini, hoc est esse martyrem Christi, servare vocis suae inviolatam circa omnia, et solidam firmitatem. Nam velle praeter Dominum martyrem fieri et praecepta Domini destruere conari, uti adversus illum dignatione quam tibi dederit, armis ab illo acceptis rebellem quodammodo fieri, hoc est Christum confiteri velle et Evangelium Christi negare. Laetor igitur ex vobis, fortissimi ac fidelissimi fratres; et quantum gratulor martyribus istic honoratis ob virium gloriam, tantum gratulor pariter et vobis ob Dominicae etiam disciplinae coronam. Dignationem suam Dominus multiplici genere largitatis infudit, bonorum militum laudes et glorias spiritales copiosa varietate distribuit. Honoris vestri participes et nos sumus, gloriam vestram nostram gloriam computamus, quorum tempora illustravit tanta felicitas, ut aetatem nostram videre contingeret probatos servos Dei et Christi milites coronatos. Opto vos, fortissimi ac beatissimi fratres, semper bene valere et nostri meminisse. EPISTOLA XXVI.(Pamel., Rigalt., Baluz., XXVI. Paris., XXV. Oxon., Lips., XXXI.) MOYSES, MAXIMUS, NICOSTRATUS, ET ALII CONFESSORES RESPONDENT PRAECEDENTI EPISTOLAE. ARGUMENTUM.-- Solatia quae ex Cyprianis litteris perceperant Romani confessores, grati agnoscunt.--Martyrium non poena sed felicitas.--Voces evangelicae faces ad inflammandam fidem.--In lapsorum causa Cypriani sententiae acceditur.

I. Caecilio Cypriano, episcopo ecclesiae Carthaginensium, Moyses et Maximus presbyteri et Nicostratus et Rufinus diaconi et caeteri confessores in fide veritatis perseverantes in Deo Patre et in Filio ejus Jesu Christo Domino nostro et in Spiritu sancto salutem. Inter varios et multiplices, frater, dolores nobis constitutis propter praesentes multorum fratrum per totum pene orbem ruinas, hoc praecipuum nobis solatium supervenit, quod acceptis litteris tuis erecti sumus, et dolentis animi moeroribus fomenta suscepimus. Unde intelligere jam possumus gratiam divinae providentiae forsitan non ob aliam causam nos tam diu clausos vinculis carceris reservare voluisse, nisi ut, instructi et robustius animati litteris tuis, voto proniore ad coronam destinatam possemus pervenire. Illuxerunt enim nobis litterae tuae ut in tempestate 35 quadam serenitas, et in turbido mari exoptata tranquillitas, et in laboribus requies, ut in periculis et doloribus sanitas, ut in densissimis tenebris candida lux et refulgens. Ita illas animo sitiente perbibimus et voto esuriente suscepimus, ut ad certamen inimici ex illis nos satis pastos et saginatos gaudeamus. Reddet tibi Dominus pro ista tua charitate mercedem, et hujus tam boni operis repraesentabit debitam frugem. Non minus enim coronae mercede condignus est qui hortatus est quam qui et passus est, non minus laude condignus qui docuit quam qui et fecit. Non minus honorandus est qui monuit quam qui dimicavit, nisi quoniam nonnumquam magis gloriae cumulus redundat ad eum qui instituit quam ad eum quisse docibilem discipulum subministravit. Hic enim fortassis hoc quod exercuit non habuisset, nisi ille docuisset. II. Percepimus igitur, iterum dicimus, frater Cypriane, magna gaudia, magna solatia, magna fomenta, maxime quod et gloriosas martyrum, non dicam mortes, sed immortalitates gloriosis et condignis laudibus prosecutus es. Tales enim excessus talibus vocibus prosequendi fuerunt, ut quae referebantur sic dicerentur qualiter facta sunt. Ex tuis ergo litteris vidimus gloriosos illos martyrum triumphos, et oculis nostris quodam modo coelum illos petentes prosecuti sumus, et inter Angelos ac Potestates Dominationesque coelestes constitutos contemplati sumus. Sed et Dominum apud Patrem testimonium suum illis promissum perhibentem auribus nostris quodam modo sensimus. Hoc est ergo quod et nobis animum in dies erigit, et ad consequendos gradus tantae dignationis incendit. III. Quid enim gloriosius, quidve felicius ulli hominum poterit ex divina dignatione contingere, quam inter ipsos carnifices in ipso interitu confiteri Dominum Deum, quam inter saevientia saecularis potestatis varia et exquisita tormenta, etiam extorto et excruciato et excarnificato corpore, Christum Dei Filium, etsi recedente sed tamen libero spiritu, confiteri, quam relicto mundo coelum petisse, quam desertis hominibus inter Angelos stare, quam impedimentis omnibus saecularibus ruptis in conspectu Dei jam se liberum sistere, quam coeleste regnum sine ulla cunctatione tenere, quam collegam passionis cum Christo in Christi nomine factum fuisse, quam judicis sui divina dignatione judicem factum fuisse, quam immaculatam conscientiam de confessione nominis reportasse, quam humanis et sacrilegis legibus contra fidem non obedisse, quam veritatem voce publica contestatum fuisse, quam ipsam quae ab omnibus metuatur moriendo mortem subegisse, quam per ipsam mortem immortalitatem consecutum fuisse, quam omnibus saevitiae instrumentis excarnificatum et extortum ipsis tormentis tormenta superasse, quam omnibus dilaniati corporis doloribus robore animi reluctatum fuisse, quam sanguinem suum profluentem non horruisse, quam supplicia sua post fidem amare coepisse, quam detrimentum vitae suae putare non exisse? IV. Ad hoc enim praelium quasi quadam tuba Evangelii sui nos excitat Dominus dicens: Qui plus diligit patrem aut matrem quam me, non est me dignus; et qui plus diligit animam suam quam me, non est me dignus; qui non tollit crucem suam et sequitur me, non est me dignus (Matth. X, 37). Et iterum: Beati qui persecutionem passi fuerint propter justitiam; ipsorum enim est regnum coelorum. Beati eritis cum vos persecuti fuerint et odio habuerint. Gaudete et exultate. Sic enim et prophetas persecuti sunt, qui ante vos fuerunt, patres eorum (Matth. V, 10, 12). Et iterum: Quoniam 36 ante reges et potestates stabitis, et tradet frater fratrem ad mortem, et pater filium; et qui perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit (Matth. X, 18, 21, 22). Et: Vincenti dabo sedere super thronum meum, sicut et ego vici et sedi super thronum patris mei (Apocal., III, 21). Sed et Apostolus: Quis nos separabit a charitate Christi? Pressura, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? sicut scriptum est: qui propter te interficimur tota die, aestimati sumus velut oves victimae, sed in iis omnibus supervincimus pro eo qui nos dilexit (Rom. VIII, 35, 37). V. Haec et hujusmodi cum in Evangelio collata perlegamus, et quasi faces quasdam ad inflammandam fidem Dominicis vocibus suppositas nobis sentiamus, hostes veritatis jam non tantum non perhorrescimus, sed et provocamus, et inimicos Dei jam hoc ipso quod non cessimus vicimus, et nefarias contra veritatem leges subegimus. Et si nondum nostrum sanguinem fudimus, sed fundere parati sumus, nemo hanc dilationis nostrae moram clementiam judicet, quae nobis officit, quae impedimentum gloriae facit, quae coelum differt, quae gloriosum Dei conspectum inhibet. In hujusmodi enim certamine, et in hujusmodi, ubi decertat fides, praelio, mora martyres non distulisse, vera clementia est. Pete ergo, Cypriane charissime, ut nos gratia sua Dominus magis ac magis in dies singulos quosque uberius atque propensius et armet et illustret et viribus potentiae suae firmet ac roboret, et quasi optimus imperator, milites suos, quos usque adhuc in castris carceris exercuti et probavit, producat jam ad propositi certaminis campum. Porrigat nobis arma divina, illa tela quae nesciunt vinci, loricam justitiae quae nunquam solet rumpi, clypeum fidei qui non potest perforari, galeam salutis quae non potest frangi, et gladium spiritus, qui non consuevit vulnerari. Cui enim magis haec ut pro nobis petat mandare debemus, quam tam glorioso episcopo, ut hostiae destinati petant auxilium de sacerdote? VI. Ecce aliud gaudium nostrum, quod in officio episcopatus tui, licet interim a fratribus pro temporis conditione distractus es, tamen non defuisti, quod litteris confessores frequenter corroborasti, quod etiam sumptus necessarios de tuis laboribus justis praebuisti, quod in omnibus te praesentem quodammodo semper exhibuisti, quod in nulla officii tui parte quasi aliquis desertor claudicasti. Sed quod nos ad majorem laetitiam robustius provocavit tacere non possumus, quin omni vocis nostrae testimonio prosequamur. Animadvertimus enim te congruente censura et eos digne objurgasse qui, immemores delictorum suorum, pacem a presbyteris per absentiam tuam festinata et praecipiti cupiditate extorsissent, et illos qui sine respectu Evangelii sanctum Domini canibus et margaritas porcis profana facilitate donassent, cum grande delictum, et per totum pene orbem incredibili vastatione grassatum, non oporteat nisi, ut ipse scribis, caute moderateque tractari, consultis omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, confessoribus, et ipsis stantibus laicis, ut in tuis litteris et ipse testaris; ne, dum volumus importune ruinis subvenire, alias majores ruinas videamur parare: ubi enim divinus sermo relinquitur, si tam facile peccantibus venia praestetur? Fovendi sunt sane ipsorum animi et ad maturitatis suae tempus nutriendi, et de Scripturis sanctis quam ingens et supra omnia peccatum commiserint instruendi. Nec hoc animentur quia multi sunt; sed hoc ipso magis reprimantur quia non pauci sunt, Nihil ad extenuationem delicti numerus impudens valere consuevit, sed pudor, sed modestia, sed patientia, 37 sed disciplina, sed humilitas atque subjectio, sed alienum de se expectasse judicium, sed alienam de suo sustinuisse sententiam. Hoc est quod poenitentiam probat; hoc est quod impresso vulneri inducit cicatricem; hoc est quod dejectae mentis ruinas erigit et attollit, quod ardentem delictorum aestuantium vaporem restinguit et finit. Non enim quae sanorum sunt corporum medicus aegris dabit, ne importunus cibus tempestatem valetudinis saevientis non reprimat, sed accendat; scilicet ne quod potuisset maturius jejunio extenuari, per impatientiam longius pasta cruditate producat. VII. Eluendae sunt igitur impio sacrificio manus inquinatae operibus bonis, et nefario cibo ora misera polluta poenitentiae sunt verae sermonibus expianda, et in secretis cordis fidelis novellandus et consecrandus est animus. Crebri poenitentium gemitus audiantur: non semel tantum, sed iterum fideles ex oculis lacrymae profundantur, ut illi ipsi oculi qui male simulachra conspexerunt, quae illicita commiserant, satisfacientibus Deo fletibus deleant. Non est nisi patientia morbis necessaria. Luctantur cum suo dolore qui languent, et ita demum sperant sanitatem, si tolerantia superarint dolorem; infidelis enim cicatrix quam cito festinans medicus induxit, et ad quemlibet casum medela rescinditur, si non fideliter de ipsa tarditate remedia praestentur: cito rursus in incendium flamma revocatur, nisi totius ignis, etiam usque ad extremam scintillam, materia restinguatur; ut merito hujusmodi homines sciant sibi etiam de ipsa mora magis consuli et fideliora necessariis dilationibus remedia praestari. Caeterum, ubi erit quod custodia squalidi carceris includuntur qui Christum confitentur, si sine periculo fidei sunt qui negaverunt? ubi quod in nomine Dei catenarum ambitu vinciuntur, si sine communicatione non sunt qui confessionem Dei non retinuerunt? ubi quod detenti martyres gloriosas animas ponunt, si qui dereliquerunt fidem periculorum et delictorum suorum non sentiunt magnitudinem? Quod si nimiam impatientiam praeferunt et intolerabili festinatione communicationem exposcunt, frustra querula ista et invidiosa ac nihil adversus veritatem valentia jactant petulanti et infreno ore convicia, quandoquidem licuerit illis suo jure retinere quod nunc sua sponte quaesita necessitate coguntur postulare. Fides enim quae potuit Christum confiteri, potuit et a Christo in communicatione retineri. Optamus te, beatissime ac gloriosissime papa, in Domino semper bene valere et nostri meminisse. EPISTOLA XXVII.(Pamel., Rigalt., Baluz., XXVII. Paris., XXVI, Oxon., Lips., XXXIII.) CYPRIANUS LAPSIS. ARGUMENTUM.-- Argumentum hujus epistolae infra habes Epistola XXIX. « Litteras, inquit, ad me fecerunt, pacem non dandam sibi postulantes, sed quasi jam datam sibi vindicantes, quod dicant Paulum omnibus pacem dedisse, sicut in litteris eorum quarum exemplum ad vos transmisi, legetis, simul quid et ego eis breviter rescripserim. » Desideratur autem lapsorum epistola ad quos rescribit.

I. Dominus noster, cujus praecepta et monita observare debemus, episcopi honorem et Ecclesiae suae rationem disponens, in Evangelio loquitur et dicit Petro: Ego tibi dico quia tu es Petrus, et super istam petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam: et tibi dabo claves regni coelorum; et quae ligaveris super terram erunt ligata et in coelis, et quaecumque solveris super terram erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 18, 19). Inde per temporum et successionum vices episcoporum ordinatio et Ecclesiae ratio decurrit, ut Ecclesia super episcopos 38 constituatur et omnis actus Ecclesiae per eosdem praepositos gubernetur. Cum hoc itaque divina lege fundatum sit, miror quosdam audaci temeritate sic mihi scribere voluisse, ut Ecclesiae nomine litteras facerent, « quando ecclesia in episcopo et clero et in omnibus stantibus sit constituta. » Absit enim nec Domini misericordia et potestas ejus invicta patiatur ut Ecclesia esse dicatur lapsorum numerus, cums criptum sit: Deus non est mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 32). Omnes quidem vivificari optamus, et ut in statum pristinum restituantur precibus nostris et gemitibus oramus. Si autem quidam lapsi Ecclesiam se volunt esse, et si apud illos atque in illis est Ecclesia, quid superest quam ut ipsi rogentur a nobis ut nos ad Ecclesiam dignentur admittere? Summissos ergo et quietos et verecundos esse oportet eos qui delicti sui memores satisfacere Deo debent, nec Ecclesiae nomine litteras facere, cum se magis sciant Ecclesiae scribere. II. Scripserunt autem mihi nuper quidam de lapsis humiles et mites et trementes et metuentes Deum, et qui in Ecclesia semper gloriose et granditer operati sunt, et opus suum numquam Domino imputaverunt, scientes illum dixisse: Et cum haec omnia feceritis, dicite: Servi supervacui sumus, quod debuimus facere fecimus (Luc. XIII, 10). Quae illi cogitantes, et quamvis libello a martyribus accepto, ut tamen a Domino satisfactio sua admitti possit, orantes scripserunt mihi se delictum suum cognoscere et poenitentiam veram agere, nec ad pacem temere aut importune properare, sed expectare praesentiam nostram, dicentes pacem quoque ipsam, si eam nobis praesentibus acceperint, dulciorem sibi futuram. Quibus quantum gratulatus sim Dominus testis est, qui dignatus est ostendere quid ejusmodi et tales servi de ejus benignitate mereantur. Quas litteras cum nuper acceperim, et nunc aliud scripsisse vos legerim, peto discernatis desideria vestra, et quicumque estis qui has litteras nunc misistis, nomina vestra libello subjiciatis et libellum cum singulorum nominibus ad me transmittatis. Ante est enim scire quibus rescribere habeam. Tunc ad singula quae scripsistis pro loci et actus nostri mediocritate rescribam. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et secundum Domini disciplinam quiete et tranquille agere. Valete. EPISTOLA XXVIII.(Pamel., Rig., Baluz., XXVIII. Paris., XXVI. Oxon., Lips., XXXIV.) AD PRESBYTEROS ET DIACONOS. ARGUMENTUM.-- Argumentum hujus epistolae satis convenit cum praecedenti, ac puto eam esse de qua in sequenti epistola loquitur; laudat enim clerum suum, quod Gaium Diddensem presbyterum, et diaconum ejus, qui lapsis temere communicabant, communione movissent, et ut de aliis quibusdam idipsum fiat hortatur.

I. Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Integre et cum disciplina fecistis, fratres charissimi, quod, consilio collegarum meorum qui praesentes erant, Gaio Diddensi presbytero et diacono ejus censuistis non communicandum, qui, communicando cum lapsis et offerendo oblationes eorum, in pravis erroribus suis frequenter deprehensi, et semel atque iterum, secundum quod mihi scripsistis, a collegis meis moniti ne hoc facerent, in praesumptione et audacia sua pertinaciter perstiterunt, decipientes quosdam fratres ex plebe nostra; quibus nos omni humilitate consultum cupimus, et quorum saluti non adulatione composita, sed sincera fide prospicimus ut vera poenitentia et gemitu et dolore pleno Dominum deprecentur, 39 quia scriptum est: Memento unde cecideris, et age poenitentiam (Apoc. II, 5); et iterum loquitur Scriptura divina: Sic dicit Dominus: Cum conversus gemueris, tunc salvaberis, et scies ubi fueris (Isa. XXX, 15). II. Ingemiscere autem et agere poenitentiam quomodo possunt quorum gemitibus et lacrymis intercedunt quidam de presbyteris, ut communicandum cum illis temere existiment? nescientes quia scriptum est: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et semitam pedum vestrorum turbant (Isa. III, 12). Merito salubria nostra et vera consilia nihil promovent, dum blanditiis et palpationibus perniciosis salutaris veritas impeditur, et patitur lapsorum saucia et aegra mens quod corporaliter quoque aegri et infirmi saepe patiuntur, ut, dum salubres cibos et utiles potus quasi amaros et abhorrentes respuunt, et illa quae oblectare et ad praesens suavia videntur esse appetunt, perniciem sibi et mortem per inaudientiam et intemperantiam provocent, nec proficiat ad salutem artificis medela vera, dum blandimentis decipit dulcis illecebra. III. Vos itaque, secundum litteras meas fideliter et salubriter consulentes, a consiliis melioribus ne recedatis. Legite vero has easdem litteras et collegis meis, si qui aut praesentes fuerint aut supervenerint, ut unanimes et concordes ad fovenda et sananda lapsorum vulnera consilium salubre teneamus, tractaturi plenissime de omnibus cum convenire in unum per Domini misericordiam coeperimus. Interea, si quis immoderatus et praeceps, sive de nostris presbyteris vel diaconibus, sive de peregrinis, ausus fuerit ante sententiam nostram communicare cum lapsis, a communicatione nostra arceatur, apud omnes nos causam dicturus temeritatis suae quando in unum, permittente Domino, convenerimus. Desiderastis quoque ut de Philumeno et Fortunato hypodiaconis et Favorino acolytho, qui medio tempore recesserunt et nunc venerunt, quid mihi videatur rescribam. Cui rei non potui me solum judicem dare, cum multi adhuc de clero absentes sint, nec locum suum vel sero repetendum putaverunt, et haec singulorum tractanda sit et limanda plenius ratio, non tantum cum collegis meis, sed et cum plebe ipsa universa. Expensa enim moderatione libranda et pronuntianda res est, quae in posterum circa ministros Ecclesiae constituat exemplum. Interim se a divisione mensurna tantum contineant, non quasi a ministerio ecclesiastico privati esse videantur, sed ut integris omnibus ad nostram praesentiam differantur. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere. Fraternitatem universam salutate, et valete. EPISTOLA XXIX.(Pamel., Rigalt., Baluz., XXIX. Paris., XXXIII. Oxon., Lips., XXXV.) AD PRESBYTEROS ET DIACONOS ROMAE CONSIS TENTES ARGUMENTUM.-- Clerus Romanus certior redditur de temeritate lapsorum qui pacem deposcebant.

Cyprianus presbyteris et diaconibus Romae consistentibus fratribus salutem. Et dilectio communis et ratio exposcit, fratres charissimi, nihil conscientiae vestrae subtrahere de his quae apud nos geruntur, ut sit nobis circa utilitatem ecclesiasticae administrationis commune consilium. Nam, posteaquam ad vos litteras feci, quas misi per Saturum lectorem et Optatum hypodiaconum, quorumdam lapsorum conspirata temeritas, qui poenitentiam 40 agere et Deo satisfacere detrectant, litteras ad me fecerunt, pacem non dandam sibi postulantes, sed quasi jam datam sibi vindicantes, quod dicant Paulum omnibus pacem dedisse, sicut in litteris eorum, quarum exemplum ad vos transmisi, legetis, simulque quid ego eis breviter interim rescripserim; sed et quales postea ad clerum litteras fecerim ut scire possetis, hujus quoque rei exemplum vobis misi. Quod si ultra temeritas eorum nec meis nec vestris litteris compressa fuerit, nec consiliis salubribus obtemperaverit, agemus ea quae secundum Evangelium Dominus agere praecepit. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere. Valete.

EPISTOLA XXX.(Pamel., Rigalt., Baluz., XXX. Paris., XXIX. Oxon., Lips., XXXVI. Novat. opp. ed. Jackson. p. 309.) PRESBYTERI ET DIACONI ROMAE CONSISTENTES AD CYPRIANUM ARGUMENTUM.-- Ecclesia Romana sententiam suam de lapsis cum Carthaginensis decretis consentientem proponit.--Lapsis adhibita indulgentia ad Evangelii normam exigitur.--Pacem confessoribus concessam gratia tantum et favoribus inniti inde constat quod lapsi ad Episcopos remittantur.--Seditiosa pacis postulatio Felicissimi factioni imputanda.

I. Cypriano papae presbyteri et diacones Romae consistentes salutem. Cum perlegissemus, frater charissime, litteras tuas, quas per Fortunatum hypodiaconum miseras, gemino sumus dolore perculsi et duplici moerore confusi, quod neque tibi requies ulla in tantis persecutionis necessitatibus traderetur, et lapsorum fratrum immoderata petulantia usque ad periculosam verborum temeritatem producta denotaretur. Sed, quamquam nos atque animum nostrum ista quae diximus graviter affligerent, tamen moeroris nostri tam gravem sarcinam vigor tuus et secundum evangelicam disciplinam adhibita severitas temperat, dum et quorumdam improbitatem juste coerces, et cohortando ad poenitentiam, viam legitimam salutis ostendis. Quos quidem satis mirati sumus ad hoc usque prosilire voluisse, ut tam urgenter et tam immaturo atque acerbo tempore, in tam ingenti et immenso crimine atque delicto, pacem sibi non tam peterent quam vindicarent, immo jam et in coelis habere se dicerent. Qui si habent, quid petunt quod tenent? Si autem non habere illos probatur hoc ipso quod petunt, cur non judicium eorum sustinent a quibus petendam pacem, quam utique non habent, putaverunt? Quod si aliunde praerogativam communicationis habere se credunt, cum Evangelio illam conferre conentur; ut ita demum firmiter valeat, si ab evangelica lege non dissonat. Caeterum, quo pacto evangelicam poterit praestare communicationem quod contra evangelicam decretum videtur veritatem? nam, cum omnis praerogativa ita demum ad indulgentiae privilegium spectet, si ab eo cui sociari quaerit non discrepet, quia ab eo cui sociari quaerit discrepat, necesse est indulgentiam et privilegium societatis amittat. II. Videant igitur quid in hoc negotio agere conentur. Nam, si aliud quidem Evangelium, aliud autem martyres dicunt posuisse decretum, collidentes contra Evangelium martyres utrobique periclitabuntur. Nam et Evangelii fracta jam et jacens videbitur esse majestas, si potuit alterius decreti novitate superari, et de martyrum capite gloriosa confessionis corona detracta, si non illam de Evangelii conservatione inveniantur consecuti unde martyres fiunt; ut merito nulli magis sit competens nihil contra Evangelium decernere quam qui martyris nomen ex Evangelio laborat accipere. Illud 41 praeterea vellemus addiscere: si martyres non propter aliud martyres fiunt nisi ut non sacrificantes teneant Ecclesiae usque ad effusionem sanguinis sui pacem, ne cruciatus, dolore superati, perdendo pacem, perdant salutem, quo pacto salutem quam, si sacrificassent, se habituros non putaverunt, illis existimant donandam qui sacrificasse dicantur, cum legem hanc debeant in aliis tenere quam ipsi videbantur sibi ante posuisse? In quo negotio hoc ipsum quod pro se ipsis facere putaverunt animadvertimus contra se ipsos protulisse. Nam, si dandam illis pacem martyres putaverunt, cur ipsi non dederunt? cur illos ad episcopum, ut ipsi dicunt, remittendos censuerunt? Is enim qui jubet fieri potest utique facere quod fieri jubet. Sed, ut intelligimus, immo, ut res ipsa loquitur et clamat, sanctissimi martyres utrobique adhibendum putaverunt temperamentum et pudoris et veritatis. Nam, quia a multis urgebantur, dum ad episcopum illos remittunt, verecundiae propriae, ne ulterius inquietarentur, consulendum putaverunt; et dum illis non ipsi communicant, evangelicae legis illibatam sinceritatem custodiendam judicaverunt. III. Tu tamen, frater, numquam pro tua charitate desistas lapsorum animos temperare et errantibus veritatis praestare medicinam, licet animus aegrorum medentium respuere soleat industriam. Recens est lapsorum nuper hoc vulnus et adhuc in tumorem plaga consurgens: et idcirco certi sumus quod, spatio productioris temporis impetu isto consenescente, amabunt hoc ipsum, ad fidelem se dilatos esse medicinam, si tamen desint qui illos arment ad periculum proprium, et, in perversum instruentes, pro salutaribus dilationum remediis exitiosa deposcant illis properatae communicationis venena. Neque enim credimus sine instinctu quorumdam ausuros fuisse omnes tam petulanter sibi pacem vindicare. Novimus Carthaginensis ecclesiae fidem, novimus institutionem, novimus humilitatem: unde etiam mirati sumus quod quaedam in te per epistolam injecta durius notaremus, cum amorem vestrum mutuum et charitatem exemplis multis reciprocae affectionis in vos invicem saepe comperissemus. Tempus est igitur ut agant delicti poenitentiam, ut probent lapsus sui dolorem, ut ostendant verecundiam, ut monstrent humilitatem, ut exhibeant modestiam, ut de submissione provocent in se Dei clementiam, et de honore debito in Dei sacerdotem eliciant in se divinam misericordiam. Quanto meliores ipsorum litterae fuissent si pro ipsis preces stantium humilitate ipsorum adjutae fuissent! quoniam et facilius impetratur quod petitur quando is pro quo petitur condignus est ut quod petitur impetretur. IV. Quod autem pertinet ad Privatum Lambesitanum, pro tuo more fecisti, qui rem nobis tamquam sollicitam nuntiare voluisti; omnes enim nos decet pro corpore totius Ecclesiae, cujus per varias quasque provincias membra digesta sunt, excubare. Sed nos etiam ante litteras tuas fraus callidi hominis latere non potuit: nam, cum antehac quidam ex ipsius nequitiae cohorte venisset vexillarius Privati Futurus, et fraudulenter litteras a nobis elicere curaret, nec quis esset latuit, nec litteras quas volebat accepit. Optamus te in Domino bene valere. 42 EPISTOLA XXXI.(Erasm., II, 7. Pamel., Rigalt., Baluz., XXXI. Paris., XXX, Oxon., Lips., XXX; Novatian. opp. edit. Jackson. p. 277. Galland., Biblioth. Vett. PP. III, p. 291.) CLERI ROMANI AD CYPRIANUM. ARGUMENTUM.-- Quod paucis epistola praecedenti, nunc latius et solide tractat Clerus Romanus, respondens alteri quoque epistolae Cypriani, e qua verba aliquot citat, quae exstare non putatur, obiter etiam gratias agit Cypriano pro missis litteris ad martyres et confessores Romanos. Scripta est autem, uti et praecedentes Cleri Romani, vacante Sede post mortem Fabiani.

I. Cypriano papae presbyteri et diaconi Romae consistentes salutem. Quamquam bene sibi conscius animus, et evangelicae disciplinae vigore subnixus, et verus sibi in decretis coelestibus testis effectus, soleat solo Deo judice esse contentus, nec alterius aut laudes petere aut accusationes pertimescere, tamen geminata sunt laude condigni qui, cum conscientiam sciant Deo soli debere se judici, actus tamen suos desiderant etiam ab ipsis suis fratribus comprobari. Quod te, frater Cypriane, facere non mirum est, qui, pro tua verecundia et ingenita industria consiliorum tuorum, nos non tam judices voluisti quam participes inveniri, ut in tuis rebus gestis laudem tecum, dum illas probamus, inveniremus, et tuorum consiliorum bonorum cohaeredes, quia et affirmatores, esse possimus. Idem omnes credimur operati, in quo deprehendimur eadem omnes censurae et disciplinae consensione sociati. II. Quid enim magis aut in pace tam aptum aut in bello persecutionis tam necessarium quam debitam severitatem divini vigoris tenere? quam qui remiserit, instabili rerum cursu erret semper necesse est, et huc atque illuc variis et incertis negotiorum tempestatibus dissipetur, et, quasi extorto de manibus consiliorum gubernaculo, navim ecclesiasticae salutis illidat in scopulos; ut appareat non aliter saluti ecclesiasticae consuli posse nisi si qui et contra ipsam faciunt, quasi quidam adversi fluctus repellantur, et disciplinae ipsius semper custodita ratio quasi salutare aliquod gubernaculum in tempestate servetur. Nec hoc nobis nunc nuper consilium cogitatum est, nec haec apud nos adversus improbos modo supervenerunt repentina subsidia; sed antiqua haec apud nos severitas, antiqua fides, disciplina legitur antiqua: quoniam nec tantas de nobis laudes Apostolus protulisset dicendo, Quia fides vestra praedicatur in toto mundo (Rom. I, 8), nisi jam exinde vigor iste radices fidei de temporibus illis mutuatus fuisset; quarum laudum et gloriae degenerem fuisse maximum crimen est. Minus est enim dedecoris numquam ad praeconium laudis accessisse, quam de fastigio laudis ruisse: minus est criminis honoratum bono testimonio non fuisse, quam honorem bonorum testimoniorum perdidisse: Minus est sine praedicatione virtutum ignobilem sine laude jacuisse, quam exhaeredem fidei factum laudes proprias perdidisse. Ea enim quae in alicujus gloriam proferuntur, nisi anxio et sollicito labore serventur, in invidiam maximi criminis intumescunt. III. Hoc nos non falso dicere superiores nostrae litterae probaverunt, in quibus vobis sententiam nostram dilucida expositione protulimus et adversus eos qui se ipsos infideles illicita nefariorum libellorum professione prodiderant, quasi evasuri irretientes illos diaboli laqueos viderentur, quo non minus quam, si ad nefarias aras accessissent, hoc ipso quod ipsum contestati fuerant tenerentur, sed etiam adversus illos qui acta fecissent, licet praesentes cum fierent non affuissent, cum praesentiam suam utique ut sic scriberentur mandando fecissent. Non est enim immunis a scelere qui ut fieret imperavit, nec est alienus a crimine 43 cujus consensu, licet non a se admissum crimen, tamen publice legitur; et cum totum fidei sacramentum in confessione Christi nominis intelligatur esse digestum, qui fallaces in excusatione praestigias quaerit negavit, et qui vult videri propositis adversus Evangelium vel edictis vel legibus satisfecisse, hoc ipso jam paruit quod videri paruisse se voluit; necnon etiam contra illos quoque qui illicitis sacrificiis manus suas atque ora polluerant, pollutis ante mentibus propriis, unde etiam sunt ipsae manus atque ora polluta, fidem nostram consensumque monstravimus. Absit enim ab Ecclesia Romana vigorem suum tam profana facilitate dimittere et nervos severitatis eversa fidei majestate dissolvere; ut, cum adhuc non tantum jaceant, sed et cadant eversorum fratrum ruinae, properata nimis remedia communicationem utique non profutura praestentur, et nova per misericordiam falsam vulnera veteribus transgressionis vulneribus imprimantur, ut miseris ad eversionem majorem eripiatur et poenitentia! Ubi enim poterit indulgentiae medicina proficere, si etiam ipse medicus intercepta poenitentia indulget periculis, si tantummodo operit vulnus, nec sinit necessaria temporis remedia obducere cicatricem? Hoc non est curare, sed, si dicere verum volumus, occidere. IV. Quamquam confessorum quoque quos hic adhuc in carcerem dignitas suae confessionis inclusit, et ad certamen evangelicum sua fides in confessione jam gloriosa semel coronavit, litteras habeas conspirantes cum litteris nostris, quibus severitatem evangelicae disciplinae protulerunt et illicitas petitiones ab Ecclesiae pudore revocarunt. Nisi hoc fecissent, disciplinae evangelicae ruinae non facile sarcirentur, praesertim cum nulli magis tam congruens esset tenorem evangelici vigoris illibatum dignitatemque servare, quam qui se excruciandos et excarnificandos pro Evangelio furentibus tradidissent, ne martyrii honorem merito perderent, si in occasione, martyrii praevaricatores Evangelii esse voluissent. Nam qui id quod habet non custodit in eo ex quo illud possidet, dum id ex quo possidet violat, amittit illud quod possidebat. V. In quo loco maximas tibi atque uberes gratias referre debemus et reddimus quod illorum carceris tenebras litteris tuis illuminasti, quod ad illos venisti, quomodo introire potuisti, quod illorum animos sua fide et confessione robustos tuis allocutionibus litterisque recreasti, quod, felicitates eorum condignis laudibus prosecutus, accendisti ad multo ardentiorem coelestis gloriae cupiditatem, quod pronos impulisti, quod, ut credimus et optamus, victores futuros viribus tui sermonis animasti; ut, quamquam hoc totum de fide confitentium et de divina indulgentia venire videatur, tamen in martyrio suo tibi ex aliquo debitores facti esse videantur. Sed, ut ad id unde digressus sermo videbatur esse rursus revertatur, quales litteras in Siciliam quoque miserimus subjectas habebis: quamquam nobis differendae hujus rei necessitas major incumbat, quibus, post excessum nobilissimae memoriae viri Fabiani, nondum est episcopus propter rerum et temporum difficultates constitutus, qui omnia ista moderetur et eorum qui lapsi sunt possit cum auctoritate et consilio habere rationem: quamquam nobis in tam ingenti negotio placeat quod et tu ipse tractasti, prius Ecclesiae pacem sustinendam, deinde, sic collatione consiliorum cum episcopis, presbyteris, diaconis, confessoribus pariter ac stantibus laicis facta, lapsorum tractare rationem. Perquam enim nobis et 44 invidiosum et onerosum videtur non per multos examinare quod per multos commissum videatur fuisse, et unum sententiam dicere, cum tam grande crimen per multos diffusum notetur exisse; quoniam nec firmum decretum potest esse quod non plurimorum videbitur habuisse consensum. Aspice totum orbem pene vestatum et ubique jacere dejectorum reliquias et ruinas, et idcirco tam grande expeti consilium quam late propagatum videtur esse delictum. Non sit minor medicina quam vulnus, non sint minora remedia quam funera, ut, quomodo qui ruerunt ob hoc ruerunt quod caeca temeritate nimis incauti fuerunt, ita qui hoc disponere nituntur, omni consiliorum moderamine utantur ne quid non ut oportet factum tamquam irritum ab omnibus judicetur. VI. Uno igitur eodemque consilio, iisdem precibus et fletibus tam nos, qui usque adhuc videmur temporis istius ruinas subterfugisse, quam illi qui in has temporis videntur clades incidisse, divinam majestatem deprecantes pacem ecclesiastico nomini postulemus. Mutuis votis nos invicem foveamus, custodiamus, armemus. Oremus pro lapsis ut erigantur, oremus pro stantibus ut non ad ruinas usque tententur, oremus ut qui cecidisse referuntur, delicti sui magnitudinem agnoscentes, intelligant non momentaneam neque praeproperam desiderare medicinam. Oremus ut effectus indulgentiae lapsorum subsequatur et poenitentia, ut, intellecto suo crimine, velint nobis interim praestare patientiam, nec adhuc fluctuantem turbent Ecclesiae statum, ne interiorem nobis persecutionem ipsi incendisse videantur, et accedat ad criminum cumulum quod etiam inquieti fuerunt. Maxime enim illis congruit verecundia quorum in delictis damnatur mens in verecunda. Pulsent sane fores, sed non utique confringant; adeant ad limen Ecclesiae, sed non utique transiliant: castrorum coelestium excubent portis, sed armati modestia, qua intelligant se desertores fuisse. Resumant precum suarum tubam, sed qua non bellicum clangant: arment se quidem modestiae telis, et quem negando mortis metu fidei dimiserant clypeum resumant, sed ut contra hostem diabolum vel nunc armati, non contra Ecclesiam, quae illorum dolet casus, armatos esse se credant. Multum illis proficiet petitio modesta, postulatio verecunda, humilitas necessaria, patientia non otiosa. Mittant legatos pro suis doloribus lacrymas, advocatione fungantur ex intimo pectore prolati gemitus, dolorem probantes commissi criminis et pudorem. VII. Immo, si dedecoris admissi magnitudinem perhorrescunt, si pectoris et conscientiae suae lethalem plagam et sinuosi vulneris altos recessus vere medica manu tractant, erubescant et petere; nisi quia majoris est rursum et periculi et pudoris auxilium pacis non petisse: sed hoc totum in sacramento, sed in ipsius postulationis lege, temporis facto temperamento, sed postulatione demissa, sed prece subdita, quoniam et qui petitur flecti debet, non incitari; et sicut respici debet divina clementia, sic respici debet et divina censura; et sicut scriptum est, Donavi tibi omne debitum, quia me rogasti (Matth. XVIII, 32), sic scriptum est: Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo et coram angelis ejus (Matth. X, 33). Deus enim ut est indulgens, ita est praeceptorum suorum exactor, et quidem diligens; et sicut ad convivium vocat, sic habitum nuptiarum non habentem ligatis manibus et pedibus extra sanctorum coetum foras jactat. Paravit coelum, sed paravit et tartarum: paravit refrigeria, sed paravit etiam aeterna supplicia: 45 paraviti naccessibilem lucem, sed paravit etiam perpetuae noctis vastam aeternamque caliginem. VIII. Cujus temperamenti moderamen nos hic tenere quaerentes diu, et quidem multi, et quidem cum quibusdam episcopis vicinis nobis et appropinquantibus, et quos ex aliis provinciis longe positis persecutionis istius ardor ejecerat, ante constitutionem episcopi nihil innovandum putavimus, sed lapsorum curam mediocriter temperandam esse credimus; ut interim, dum episcopus dari a Deo nobis sustinetur, in suspenso eorum qui moras possunt dilationis sustinere causa teneatur, eorum autem quorum vitae suae finem urgens exitus dilationem non potest ferre, acta poenitentia et professa frequenter suorum detestatione factorum, si lacrymis, si gemitibus, si fletibus dolentis ac vere poenitentis animi signa prodiderint, cum spes vivendi secundum hominem nulla substiterit, ita demum caute et sollicite subveniri, Deo ipso sciente quid de talibus faciat et qualiter judicii sui examinet pondera, nobis tamen anxie curantibus ut nec pronam nostram improbi homines laudent facilitatem, nec vere poenitentes accusent nostram quasi duram crudelitatem. Optamus te, beatissime ac gloriosissime papa, in Domino semper bene valere et nostri meminisse. EPISTOLA XXXII.(Erasm., III, 4. Pamel., Rigalt., Baluz., Oxon., Lips., XXXII.) AD CLERUM CARTHAGINENSEM, DE MISSIS ROMAM ET ACCEPTIS INDE LITTERIS. ARGUMENTUM.-- Monetur clerus Carthaginensis ut litteras Cleri Romani et Cypriani responsa communicanda curet.

Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Quales litteras ad Clerum Romae agentem fecerim, quidque illi mihi rescripserint, quid etiam Moyses et Maximus presbyteri et Nicostratus et Rufinus diaconi et caeteri cum eis confessores in custodia constituti, aeque ad litteras meas rescripserint, ut scire possetis, fratres charissimi, exempla vobis legenda transmisi. Vos curate quantum potestis pro diligentia vestra ut scripta nostra et illorum rescripta fratribus nostris innotescant. Sed et si qui de peregrinis episcopi collegae mei, vel presbyteri, vel diacones praesentes fuerint vel supervenerint, haec omnia de vobis audiant; et si exempla epistolarum transcribere et ad suos perferre voluerint, facultatem transcriptionis accipiant: quamvis et Saturo lectori fratri nostro mandaverim ut singulis desiderantibus describendi faciat potestatem, ut in ecclesiarum statu quoquo modo interim componendo servetur ab omnibus una et fida consensio. De caeteris vero quae agenda erunt, sicut et collegis meis plurimis scripsi, plenius consilio communi tractabimus quando convenire in unum, permittente Domino, coeperimus. Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, semper bene valere. Fraternitatem salutate. Valete.

46 EPISTOLA XXXIII.(Erasm., II, 51. Pamel., Rigalt., Baluz., XXXIII. Paris., XXXII. Oxon., Lips., XXXVIII.) AD CLERUM ET PLEBEM, DE AURELIO LECTORE ORDINATO. ARGUMENTUM.-- Clero et plebi renuntiat Cyprianus Aurelium confessorem a se lectorem ordinatum, obiter virtutis illius et animi constantiam commendans, quibus etiam ulteriorem gradum in ecclesia merebatur.

I. Cyprianus presbyteris et diaconibus et plebi universae salutem. In ordinationibus clericis, fratres charissimi, solemus vos ante consulere, et mores ac merita singulorum communi consilio ponderare. Sed expectanda non sunt testimonia humana cum praecedunt divina suffragia. Aurelius frater noster, illustris adolescens, a Domino jam probatus et Deo charus, in annis adhuc novellus, sed in virtutis ac fidei laude provectus, minor in aetatis suae indole, sed major in honore, gemino hic agone certavit; bis confessus, et bis confessionis suae victoria gloriosus, et quando vicit in cursu factus extorris, et cum denuo certamine fortiore pugnavit, triumphator et victor in praelio passionis. Quoties adversarius provocare servos Dei voluit, toties promptissimus ac fortissimus miles et pugnavit et vicit. Parum fuerat sub oculis ante paucorum, quando extorris fiebat, congressum fuisse, meruit et in foro congredi clariore virtute, ut post magistratus etiam proconsulem vinceret, et post exilium tormenta superaret. Nec invenio quid in eo praedicare plus debeam, gloriam vulnerum, an verecundiam morum, quod honore virtutis insignis est, an quod pudoris admiratione laudabilis. Ita et dignitate excelsus est et humilitate submissus, ut appareat illum divinitus reservatum qui ad ecclesiasticam disciplinam caeteris esset exemplo, quomodo servi Dei in confessione virtutibus vincerent, post confessionem moribus eminerent. II. Merebatur talis clericae ordinationis ulteriores gradus et incrementa majora, non de annis suis sed de meritis aestimandus. Sed interim placuit ut ab officio lectionis incipiat, quia et nihil magis congruit voci quae Dominum gloriosa praedicatione confessa est, quam celebrandis divinis lectionibus personare; post verba sublimia quae Christi martyrium prolocuta sunt, Evangelium Christi legere, unde martyres fiunt; ad pulpitum post catastam venire, illic fuisse conspicuum gentilium multitudini, hic a fratribus conspici, illic auditum esse cum miraculo circumstantis populi, hic cum gaudio fraternitatis audiri. Hunc igitur, fratres dilectissimi, a me et a collegis qui praesentes aderant ordinatum sciatis. Quod vos scio et libenter amplecti et optare tales in ecclesia nostra quamplurimos ordinari. Et quoniam semper gaudium properat, nec potest moras ferre laetitia, dominico legit interim nobis, id est, auspicatus est pacem dum dedicat lectionem. Vos orationibus frequenter insistite, et preces nostras vestris precibus adjuvate, ut Domini misericordia favens nobis, cito plebi suae et sacerdotem reddat incolumem et martyrem cum sacerdote lectorem. Opto vos, fratres charissimi, in Deo Patre et Christo Jesu semper bene valere. 47 EPISTOLA XXXIV.(Erasm., IV, 5. Pamel., Rigalt., Baluz., XXXIV. Paris., XXXIII. Oxon., Lips., XXXIX.) AD CLERUM ET PLEBEM, DE CELERINO LECTORE ORDINATO. ARGUMENTI pene ejusdem est cum praecedenti, praeterquam quod multis commendet Celerini in confessione fidei constantiam. Utramque autem in secessu scriptam, ipsae contextus circumstantiae satis indicant.

I. Cyprianus presbyteris et diaconibus et plebi universae, fratribus in Domino, salutem. Agnoscenda et amplectenda sunt, fratres dilectissimi, beneficia divina, quibus Ecclesiam suam Dominus illustrare temporibus nostris et honestare dignatus est, commeatum dando bonis confessoribus suis et martyribus gloriosis, ut, qui sublimiter Christum confessi essent, clerum postmodum Christi ministeriis ecclesiasticis adornarent. Exultate itaque et gaudete nobiscum litteris nostris, quibus ego et collegae mei qui praesentes aderant, referimus ad vos Celerinum fratrem nostrum, virtutibus pariter et moribus gloriosum, clero nostro, non humana suffragatione sed divina dignatione conjunctum. Qui cum consentire dubitaret ecclesiae, ipsius admonitu et hortatu in visione per noctem compulsus est ne negaret nobis suadentibus. Cui plus licuit et coegit quia nec fas fuerat nec decebat sine honore ecclesiastico esse quem sic Dominus honoravit coelestis gloriae dignitate. II. Hic ad temporis nostri praelium primus, hic inter Christi milites antesignanus, hic inter persecutionis initia ferventia cum ipso infestationis principe et auctore congressus, dum inexpugnabili firmitate certaminis sui adversarium vincit, vincendi caeteris viam fecit, non brevi compendio vulnerum victor, sed adhaerentibus diu et permanentibus poenis longae colluctationis miraculo triumphator. Per decem et novem dies custodia carceris septus in nervo ac ferro fuit; sed, posito in vinculis corpore, solutus ac liber spiritus mansit. Caro famis ac sitis diuturnitate contabuit, sed animam fide et virtute viventem nutrimentis spiritalibus Deus pavit. Jacuit inter poenas poenis suis fortior, inclusus includentibus major, jacens stantibus celsior, vincientibus firmior vinctus, sublimior judicantibus judicatus; et quamvis ligati nervo pedes essent, calcatus serpens et obtritus et victus est. Lucent in corpore glorioso clara vulnerum signa, eminent et apparent in nervis hominis ac membris longa tabe consumptis expressa vestigia. Sunt magna, sunt mira quae de virtutibus ejus ac laudibus fraternitas audiat. Et si aliquis Thomae similis exstiterit qui minus auribus credat, nec oculorum fides deest ut quis quod audit et videat. In servo Dei victoriam gloria vulnerum fecit, gloriam cicatricum memoria custodit. III. Nec rudis iste aut novus est in Celerino charissimo nostro titulus gloriarum; per vestigia cognationis suae graditur, parentibus ac propinquis suis honore consimili divinae dignationis aequatur. Avia ejus Celerina jam pridem martyrio coronata est. Item patruus ejus et avunculus Laurentius et Egnatius, in castris et ipsi quondam saecularibus militantes, sed veri et spiritales Dei milites, dum diabolum Christi confessione prosternunt, palmas a Domino et coronas illustri passione meruerunt. Sacrificia pro eis semper, ut meministis, offerimus quoties martyrum passiones et dies anniversaria commemoratione celebramus. Nec degener ergo esse nec minor poterat quem sic domesticis exemplis virtutis ac fidei provocabat familiae dignitas et generosa 48 nobilitas. Quod si in familia saeculari praedicationis et laudis est esse patricium, quanto majoris laudis et honoris est fieri in coelesti praedicatione generosum! Non invenio quem beatiorem magis dicam, utrumne illos de posteritate tam clara, an hunc de origine gloriosa. Ita aequaliter apud eos recurrit et commeat divina dignatio, ut et illorum coronam dignitas sobolis illustret, et hujus gloriam sublimitas generis illuminet. IV. Hunc ad nos, fratres dilectissimi, cum tanta Domini dignatione venientem, testimonio et miraculo ejus ipsius qui se persecutus fuerat illustrem, quid aliud quam super pulpitum, id est super tribunal ecclesiae, oportebat imponi, ut, loci altioris celsitate subnixus, et plebi universae pro honoris sui claritate conspicuus, legat praecepta et Evangelium Domini, quae fortiter ac fideliter sequitur? Vox Dominum confessa in his quotidie quae Dominus locutus est audiatur. Viderit an sit ulterior gradus ad quem profici in ecclesia possit. Nihil est in quo magis confessor fratribus prosit quam ut, dum evangelica lectio de ore ejus auditur, lectoris fidem quisquis audierit imitetur. Jungendus in lectione Aurelio fuerat, cum quo et divini honoris societate conjunctus est, cum quo omnibus virtutis et laudis insignibus copulatus est. Pares ambo, et uterque consimiles, in quantum gloria sublimes; in tantum verecundia humiles, quantum divina dignatione promoti, tantum sua quiete et tranquillitate summissi, et virtutum pariter et morum singulis exempla praebentes, et congressioni et paci congruentes, illic robore, hic pudore laudabiles. V. In talibus servis laetatur Dominus; in ejusmodi confessoribus gloriatur, quorum secta et conversatio sic proficit ad praeconium gloriae, ut magisterium caeteris praebeat disciplinae. Ad hoc eos Christus esse hic in Ecclesia diu voluit, ad hoc de media morte subtractos, quadam, ut ita dixerim, resurrectione circa eos facta, incolumes reservavit, ut, dum nihil in honore sublimius, nihil in humilitate summissius a fratribus cernitur, hos eosdem fraternitatis secta comitetur. Hos tamen lectores interim constitutos sciatis, quia oportebat lucernam super candelabrum poni, unde omnibus luceat, et gloriosos vultus in loco altiore constitui, ubi, ab omni fraternitate circumstante conspecti, incitamentum gloriae videntibus praebeant. Caeterum presbyterii honorem designasse nos illis jam sciatis, ut et sportulis iisdem cum presbyteris honorentur, et divisiones mensurnas aequatis quantitatibus partiantur, sessuri nobiscum provectis et corroboratis annis suis; quamvis in nullo minor possit videri aetatis indole qui consummavit aetatem gloriae dignitate. Opto vos, fratres charissimi et desiderantissimi, semper bene valere. EPISTOLA XXXV.(Erasm., IX, 10. Pamel., Rigalt., Baluz., XXXV. Paris., XXXIV. Oxon., Lips., XL.) AD EOSDEM, DE NUMIDICO ORDINATO PRESBYTERO. ARGUMENTUM.-- Nuntiat clero et plebi Numidicum a se ordinatum presbyterum, paucis dignitatem illius commendans.

Cyprianus presbyteris et diaconibus et plebi universae, charissimis ac desiderantissimis fratribus, salutem. Nuntiandum vobis fuit, fratres charissimi, quod pertineat et ad communem laetitiam et ad ecclesiae nostrae maximam gloriam. Nam admonitos nos et instructos sciatis dignatione divina 49 ut Numidicus presbyter adscribatur presbyterorum Carthaginensium numero et nobiscum sedeat in clero, luce clarissima confessionis illustris, et virtutis ac fidei honore sublimis; qui hortatu suo copiosum martyrum numerum, lapidibus et flammis necatum, ante se misit; quique uxorem adhaerentem lateri suo concrematam simul cum caeteris, conservatam magis dixerim, laetus aspexit. Ipse semiustulatus et lapidibus obrutus et pro mortuo derelictus, dum postmodum filia sollicito pietatis obsequio cadaver patris inquirit, semianimis inventus et extractus et refocillatus, a comitibus quos ipse praemiserat remansit invictus. Sed remanendi, ut videmus, haec fuit causa ut eum clero nostro Dominus adjungeret et desolatam per lapsum quorumdam presbyterorum nostrorum copiam gloriosis sacerdotibus adornaret. Et promovebitur quidem, cum Deus permiserit, ad ampliorem locum regionis suae, quando in praesentiam protegente Domino venerimus. Interim quod ostenditur fiat, ut cum gratiarum actione suscipiamus hoc Dei munus, sperantes de misericordia Domini ejusmodi ornamenta complura, ut, redintegrato Ecclesiae suae robore, tam mites et humiles faciat in consessus nostri honore florere. Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, semper bene valere.

EPISTOLA XXXVI.(Erasm., III, 24. Pamel., Rig., Baluz., XXXVI. Paris. XXXV. Oxon., Lips., VII.) AD CLERUM, DE CURA PAUPERUM ET PEREGRINORUM. ARGUMENTUM.-- Monet ne glomeratim martyres visitent, ne viduas, infirmos, pauperesve aut peregrinos negligant.

Cyprianus presbyteris et diaconibus, fratribus charissimis, salutem. Saluto vos, fratres charissimi, per Dei gratiam incolumis, optans cito ad vos venire, ut desiderio tam meo quam vestro et omnium fratrum satisfiat. Oportet nos tamen paci communi consulere et interdum, quamvis cum taedio animi nostri, deesse vobis, ne praesentia nostra invidiam et violentiam gentilium provocet, et simus auctores rumpendae pacis, qui magis quieti omnium consulere debemus. Quando ergo vos scripseritis, rebus compositis, me venire debere, aut si ante dignatus fuerit Dominus ostendere, tunc ad vos veniam. Ubi enim mihi aut melius possit esse aut laetius quam illic ubi me Deus et credere voluit et crescere? Viduarum et infirmorum et omnium pauperum curam peto diligenter habeatis. Sed et peregrinis, si qui indigentes fuerint, sumptus suggeratis de quantitate mea propria quam apud Rogatianum compresbyterum nostrum dimisi. Quae quantitas ne forte jam universa erogata sit, misi eidem per Naricum acolythum aliam portionem, ut largius et promptius circa laborantes fiat operatio. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem vestram meo nomine salutate, et ut nostri memores sint admonete.

50 EPISTOLA XXXVII.(Erasm., III, 6. Pamel., Rigalt., Baluz., XXXVII. Paris., XXXVI, Oxon., Lips., XII.) AD CLERUM, UT CONFESSORIBUS IN CARCERE CONSTITUTIS OMNIS HUMANITAS PRAEBEATUR. ARGUMENTUM.-- Hortatur clerum suum ut omnis humanitas et cura adhibeatur circa confessores, tum vivos, tum in carcere defunctos; ut dies mortis eorum diligenter adnotentur, ad celebrandam quotannis eorum memoriam; denique ut pauperum etiam non obliviscantur.

I. Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Quamquam sciam vos, fratres charissimi, litteris meis frequenter admonitos esse ut gloriosa voce Dominum confessis et in carcere constitutis omnis diligentia praebeatur, tamen identidem vobis incumbo, ne quid ad curam desit iis quibus ad gloriam nihil deest. Atque utinam loci et gradus mei conditio permitteret ut ipse nunc praesens esse possem! promptus et libens solemni ministerio cuncta circa fortissimos fratres nostros dilectionis obsequia complerem. Sed officium meum vestra, quaeso, diligentia representet, et faciat omnia quae fieri oportet circa eos quos in talibus meritis fidei ac virtutis suae illustravit divina dignatio. Corporibus etiam omnium qui, etsi torti non sunt in carcere, tamen glorioso exitu mortis excedunt, impertiatur et vigilantia et cura propensior. Neque enim virtus eorum aut honor minor est quo minus ipsi quoque inter beatos martyres aggregentur: quod in illis est, toleraverunt quicquid tolerare parati et prompti fuerunt. Qui se tormentis et morti sub oculis Dei obtulit, passus est quicquid pati voluit; non enim ipse tormentis, sed tormenta ipsi defuerunt . Qui in me confessus fuerit coram hominibus, et ego in illo confitebor coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 32), dicit Dominus. Confessi sunt Qui toleraverit usque ad finem hic salvus erit (Ibid., 22), dicit Dominus. Toleraverunt, et ad finem usque incorrupta et immaculata virtutum suarum merita pertulerunt. Et iterum scriptum est: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II, 10). Usque ad mortem fideles et stabiles et inexpugnabiles perseveraverunt. Cum voluntati et confessioni nominis in carcere et in vinculis accedit et moriendi terminus, consummata martyris gloria est. II. Denique et dies eorum quibus excedunt annotate, ut commemorationes eorum inter memorias martyrum celebrare possimus: quamquam Tertullus, fidelissimus et devotissimus frater noster, pro caetera sollicitudine et cura sua quam fratribus in omni obsequio operationis impertit, qui nec illic circa curam corporum deest, scripserit et scribat ac significet mihi dies quibus in carcere beati fratres nostri ad immortalitatem gloriosae mortis exitu transeunt, et celebrentur hic a nobis oblationes et sacrificia ob commemorationes eorum, quae cito vobiscum, Domino protegente, celebrabimus. Pauperibus quoque, ut saepe jam scripsi, cura ac diligentia vestra non desit, iis tamen qui, in fide stantes et nobiscum fortiter militantes, Christi castra non reliquerunt; quibus quidem nunc major a nobis et dilectio et cura praestanda est quod nec paupertate adacti, nec persecutionis tempestate prostrati, cum Domino fideliter serviunt, caeteris quoque pauperibus exemplum fidei praebuerunt. Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem meo nomine salutate. Valete. 51 EPISTOLA XXXVIII.(Pamel., Rigalt., Baluz., XXXVIII. Paris., XXXVIII. Oxon., Lips., XLI.) AD CALDONIUM, HERCULANUM ET CAETEROS, DE ABSTINENDO FELICISSIMO. ARGUMENTUM.-- Felicissimus, una cum seditionis suae sociis, a communione omnium arcendus.

I. Cyprianus Caldonio et Herculano collegis, item Rogatiano et Numidico compresbyteris salutem. Vehementer contristatus sum, fratres charissimi, acceptis litteris vestris, ut, cum mihi propositum semper et votum sit universam fraternitatem nostram incolumem continere, et illibatum gregem, secundum quod charitas exigit, reservare, nunc nuntietis Felicissimum multa improbe et insidiose esse molitum; ut praeter fraudes veteres et rapinas, de quibus jampridem multa cognoveram, nunc quoque cum episcopo portionem plebis dividere, id est, a pastore oves et filios a parente separare, et Christi membra dissipare tentaverit. Cumque ego vos pro me vicarios miserim, ut expungeretis necessitates fratrum nostrorum sumptibus, si qui etiam vellent suas artes exercere, additamento quantum satis esset desideria eorum juvaretis, simul etiam et aetates eorum et conditiones et merita discerneretis, ut etiam nunc ego, cui cura incumbit omnes optime nosse, et dignos quosque et humiles et mites ad ecclesiasticae administrationis officia promoverem, ille intercesserit ne quis posset expungi, neve ea quae desideraveram possent diligenti examinatione discerni, comminatus sit etiam fratribus nostris qui primi expungi accesserant potentatu improbo et terrore violento quod secum in morte non communicarent qui nobis obtemperare voluissent. II. Cumque post haec omnia, nec loci mei honore motus, nec vestra auctoritate et praesentia fractus, instinctu suo quietem fratrum turbans proripuerit se cum plurimis, ducem se factionis et seditionis principem temerario furore contestans; in quo quidem gratulor plurimos fratres ab hac audacia recessisse et vobis acquiescere maluisse, ut cum Ecclesia matre remanerent et stipendia ejus episcopo dispensante perciperent; quod quidem et caeteros pro certo scio cum pace facturos et cito ab errore temerario recessuros. Interim, cum Felicissimus comminatus sit non communicaturos in morte secum qui nobis obtemperassent, id est qui nobis communicarent, accipiat sententiam quam prior dixit, ut abstentum se a nobis sciat, quando ad fraudes ejus et rapinas, quas dilucida veritate cognovimus, adulterii etiam crimen accedit, quod fratres nostri graves viri deprehendisse se nuntiaverunt, et probaturos se asseverarunt. Quae omnia tunc cognoscemus quando in unum cum collegis pluribus permittente Domino convenerimus. Sed et Augendus, qui, nec Episcopum nec Ecclesiam cogitans, pariter se cum illo conspiratione et factione sociavit, si ultra cum eo perseveraverit, sententiam ferat quam ille in se factiosus et temerarius provocavit. Sed et quisquis se conspirationi et factioni ejus adjunxerit, sciat se in ecclesia nobiscum non esse communicaturum, qui sponte maluit ab ecclesia separari. Hac litteras meas fratribus nostris legite, et Carthaginem ad clerum quoque transmittite, additis nominibus eorum qui cum Felicissimo se junxerunt. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Valete. 52 EPISTOLA XXXIX.(Pamel., Rigalt., Baluz., XXXIX. Paris. XXXVIII. Oxon., Lips., XLII.) CALDONII, HERCULANI ET CAETERORUM EPISTOLA AD CYPRIANUM, DE ABSTENTO FELICISSIMO CUM SUIS. ARGUMENTUM.-- Quod jusserat illis epistola praecedens, perficiunt Caldonius, Herculanus ac caeteri.

Caldonius cum Herculano et Victore collegis, item Rogatiano cum Numidico presbyteris. Abstinuimus a communicatione Felicissimum et Augendum, item Repostum de extorribus, et Irenem Rutilorum, et Paulam sarcinatricem; quod ex annotatione mea scire debuisti. Item abstinuimus Sophronium, et ipsum de extorribus, Soliassum budinarium.

EPISTOLA XL.(Erasm., I, 8. Pamel., Rigalt., Baluz., XL. Paris., XXXIX. Oxon., Lips., XLIII.) AD PLEBEM, DE QUINQUE PRESBYTERIS SCHISMATICIS FACTIONIS FELICISSIMI. ARGUMENTUM.-- Quemadmodum epistola ante hanc secunda clero, sic nunc plebi nuntiat Cyprianus vitandum Felicissimum, cum suae factionis quinque presbyteris, qui tum lapsis sine discrimine pacem dabant, tum seditionem et schisma adversum se concitarent.

I. Cyprianus plebi universae salutem. Quamquam, fratres charissimi, Virtius, fidelissimus atque integerrimus presbyter, item Rogatianus et Numidicus, presbyteri confessores et gloria divinae dignationis illustres, sed et diaconi, boni viri et ecclesiasticae administrationi per omnia obsequia devoti, cum caeteris ministris plenam vobis praesentiae suae diligentiam praebeant, et exhortationibus assiduis singulos corroborare, sed et lapsorum mentes consiliis salubribus regere et reformare non desinant, tamen ego quantum possum admoneo et quomodo possum visito vos litteris meis. Litteris, inquam, fratres charissimi: hoc enim quorumdam presbyterorum malignitas et perfidia perfecit, ne ad vos ante diem Paschae venire licuisset, dum, conjurationis suae memores, et antiqua illa contra episcopatum meum, immo contra suffragium vestrum et Dei judicium, venena retinentes, instaurant veterem contra nos impugnationem suam, et sacrilegas machinationes insidiis solitis denuo renovant. Et quidem de Dei providentia, nobis hoc nec volentibus nec optantibus, immo et ignoscentibus et tacentibus, poenas quas meruerant pependerunt, ut a nobis non ejecti ultro se ejicerent, ipsi in se pro conscientia sua sententiam darent, secundum vestra et divina suffragia conjurati et scelerati de Ecclesia sponte se pellerent. II. Nunc apparuit Felicissimi factio unde venisset, quibus radicibus et quibus viribus staret. Hi fomenta olim quibusdam confessoribus et hortamenta tribuebant ne concordarent cum episcopo suo, ne ecclesiasticam disciplinam cum fide, et quiete juxta praecepta Dominica, continerent, ne confessionis suae gloriam incorrupta et immaculata conversatione servarent. Ac, ne parum fuisset corrupisse quorumdam confessorum mentes et contra sacerdotium Dei portionem ruptae fraternitatis armare voluisse, nunc se ad lapsorum perniciem venenata sua deceptione verterunt, ut aegros, et saucios et ad capienda fortiora consilia per calamitatem ruinae suae minus idoneos et minus solidos, a medela vulneris sui avocent, et 53 intermissis precibus et orationibus, quibus Dominus longa et continua satisfactione placandus est, ad exitiosam temeritatem mendacio captiosae pacis invitent. III. Sed oro vos, fratres, vigilate contra insidias diaboli, et, pro vestra salute solliciti, contra mortiferam fallaciam diligentius excubate. Persecutio est haec alia, et alia tentatio. Quinque isti presbyteri nihil aliud sunt quam quinque primores illi qui edicto nuper magistratibus fuerant copulati ut fidem nostram subruerent, ut gracilia fratrum corda ad lethales laqueos praevaricatione veritatis averterent. Eadem nunc ratio, eadem rursus eversio per quinque presbyteros Felicissimo copulatos ad ruinam salutis inducitur, ut non rogetur Deus, nec qui negavit Christum, eumdem Christum quem negaverat deprecetur, post culpam criminis tollatur et poenitentia, nec per episcopos et sacerdotes Domino satisfiat, sed, relictis Domini sacerdotibus; contra evangelicam disciplinam nova traditio sacrilegae institutionis exsurgat; cumque semel placuerit tam nobis quam confessoribus et clericis urbicis, item universis episcopis vel in nostra provincia vel trans mare constitutis ut nihil innovetur circa lapsorum causam, nisi omnes in unum convenerimus, et, collatis consiliis, cum disciplina pariter et misericordia temperatam sententiam fixerimus, contra hoc consilium nostrum rebelletur, et omnis sacerdotalis auctoritas et potestas factiosis conspirationibus destruatur. IV. Quas nunc poenas patior, fratres charissimi, quod ipse ad vos in praesentiarum venire non possum, ipse singulos aggredi, ipse vos, secundum Domini et Evangelii ejus magisterium, cohortari! Non suffecerat exsilium jam biennii et a vultibus atque ab oculis vestris lugubris separatio, dolor jugis et gemitus, qui me solum sine vobis continua lamentatione discruciat, lacrymae diebus ac noctibus profluentes, quod sacerdoti quem tanto amore et ardore fecistis, necdum vos salutare, necdum complexibus vestris inhaerere contingat. Accessit hic tabescenti animo nostro dolor major, quod in tanta sollicitudine ac necessitate excurrere ad vos ipse non possum, dum, per minas et per insidias perfidorum, cavemus ne advenientibus nobis tumultus illic major oriatur, et, cum paci et tranquillitati episcopus providere in omnibus debeat, ipse materiam seditioni dedisse et persecutionem denuo exacerbasse videatur. Hinc tamen, fratres dilectissimi, hinc admoneo pariter et consulo ne perniciosis vocibus temere credatis, ne fallacibus verbis consensum facile commodetis, ne pro luce tenebras, pro die noctem, pro cibo famem, pro potu sitim, venenum pro remedio, mortem pro salute sumatis. Ne aetas vos eorum nec auctoritas fallat, qui ad duorum presbyterorum veterem nequitiam (Dan. XIII) respondentes, sicut illi Susannam pudicam corrumpere et violare conati sunt, sic et hi adulterinis doctrinis Ecclesiae pudicitiam corrumpere et veritatem evangelicam violare conantur. V. Clamat et dicit Dominus: Nolite audire sermones pseudoprophetarum, quoniam visiones cordis eorum frustrantur eos. Loquuntur, sed non ab ore Domini. Dicunt eis qui abjiciunt verbum Domini: Pax erit vobis (Hier. XXIII, 16, 17). Pacem nunc offerunt qui ipsi non habent pacem. In Ecclesiam lapsos reducere et revocare promittunt qui de Ecclesia recesserunt. Deus unus est et Christus unus (Ephes. IV, 5), et una Ecclesia, et Cathedra una super petram Domini voce fundata. Aliud altare constitui aut sacerdotium novum fieri praeter unum altare et unum sacerdotium non potest. Quisquis alibi collegerit, spargit. Adulterum est, impium 54 est, sacrilegum est quodcumque humano furore instituitur ut dispositio divina violetur. Procul ab hujusmodi hominum contagione discedite, et sermones eorum velut cancer et pestem fugiendo vitate, praemonente Domino et dicente: Caeci sunt duces caecorum. Caecus autem caecum ducens simul in foveam cadent (Matth. XV, 14). Intercedunt precibus vestris, quas nobiscum diebus ac noctibus Deo funditis ut eum justa satisfactione placetis. Intercedunt lacrymis vestris, quibus commissi delicti crimen abluitis. Intercedunt paci quam vere et fideliter de Domini misericordia postulatis, nec sciunt scriptum esse: Et propheta ille aut somnium somnians ille qui locutus est ut errare te faceret a Domino Deo tuo, interficietur (Deut. XIII, 6). Nemo vos, fratres charissimi, errare a Domini viis faciat: nemo vos Christianos ab Evangelio Christi rapiat: nemo filios Ecclesiae de Ecclesia tollat. Pereant sibi soli qui perire voluerunt: extra Ecclesiam soli remaneant qui de Ecclesia recesserunt. Soli cum episcopis non sint qui contra episcopos rebellarunt. Conjurationis suae poenas soli subeant qui olim, secundum vestra suffragia, nunc secundum Dei judicia, sententiam conjurationis et malignitatis suae subire meruerunt. VI. Monet nos Dominus in Evangelio suo dicens: Rejicitis mandatum Dei ut traditionem vestram statuatis (Marc. VII, 9). Qui mandatum Dei rejiciunt et traditionem suam statuere conantur, fortiter a vobis et firmiter respuantur: sufficiat lapsis ruina una. Nemo volentes surgere sua circumventione praecipitet; nemo jacentes, pro quibus nos rogamus ut Dei manu et brachio subleventur, prosternat gravius et deprimat: nemo semianimes et ut salutem suam pristinam recipiant deprecantes, ab omni spe salutis avertat; nemo nutantibus lapsus sui caligine omne itineris salutaris lumen extinguat. Instruit Apostolus dicens: Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis verbis Domini nostri Jesu Christi et doctrinae ejus, stupore elatus, discede ab hujusmodi (I Tim. VI, 3-5). Et iterum dicit ipse: Nemo vos decipiat inanibus verbis. Propterea enim venit ira Dei super filios contumaciae. Nolite ergo esse participes eorum (Ephes. V, 6, 7). Non est quod, decepti inanibus verbis, pravitatis eorum incipiatis esse participes. Discedite a talibus, quaeso vos, et acquiescite consiliis nostris, qui pro vobis quotidie continuas Domino preces fundimus, qui vos ad Ecclesiam revocari per Domini clementiam cupimus, qui de Deo pacem plenissimam prius matri, tum et filiis ejus oramus. Cum precibus atque orationibus nostris vestras quoque orationes et preces jungite, cum fletibus nostris vestras lacrymas copulate. Vitate lupos, qui, oves a pastore secernunt. Vitate linguam diaboli venenatam, qui, ab initio mundi fallax semper et mendax, mentitur ut fallat, blanditur ut noceat, bona promittit ut malum tribuat, vitam pollicetur ut perimat. Lucent nunc quoque verba ejus, et venena manifesta sunt: pacem pollicetur, ne perveniri possit ad pacem; salutem promittit, ne qui deliquit veniat ad salutem; Ecclesiam spondet, quando id agat ut qui illi credit in totum ab Ecclesia pereat. VII. Nunc est, fratres dilectissimi, ut et qui statis fortiter perseveretis, et stabilitatem vestram gloriosam, quam in persecutione tenuistis, perpetua firmitate servetis, et si qui, circumveniente adversario, lapsi estis, in secunda hac tentatione spei et paci vestrae fideliter consulatis; et ut vobis Dominus ignoscat, a sacerdotibus Domini non recedatis, cum scriptum sit: Et homo quicumque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem aut judicem quicumque fuerit in diebus illis, morietur 55 homo ille (Deut. XVII, 12). Persecutionis istius novissima haec est et extrema tentatio, quae et ipsa cito, Domino protegente, transibit, ut repraesenter vobis post Paschae diem cum collegis meis; quibus praesentibus, secundum arbitrium quoque vestrum et omnium nostrum commune consilium, sicut semel placuit, ea quae agenda sunt disponere pariter et limare poterimus. Si quis autem, poenitentiam agere et Deo satisfacere detrectans, ad Felicissimi et satellitum ejus partes concesserit, et se haereticae factioni conjunxerit, sciat se postea ad Ecclesiam redire et cum episcopis et plebe Christi communicare non posse. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et circa Domini misericordiam exorandam continuis nobiscum precibus insistere. EPISTOLA XLI.(Erasm., II, 11. Pamel., Rigalt., Baluz., XLI. Paris., XL. Oxon., Lips., XLIV.) AD CORNELIUM, QUOD ORDINATIONEM NOVATIANI NON RECEPERIT. ARGUMENTUM.-- Nuntii a Novatiano missi, qui illius ordinationem ecclesiae Carthaginensi significaverant, a Cypriano rejiciuntur.

(Hanc epistolam ad tomum III hujusce bibliothecae, cum epistolis S. Cornelii papae consociandam, remisimus.)

56 EPISTOLA XLII.(Erasm., II, 10. Pamel., Rigalt., Baluz., XLII. Paris., XLI. Oxon., Lips., XLV. Coustant., Epist. Rom. Pontif., I, p. 127. Galland., Bibl. vett. PP., III, p. 334.) AD CORNELIUM, DE ORDINATIONE EJUS A SE COMPROBATA ET DE FELICISSIMO. ARGUMENTUM.-- Excusat se Cyprianus quod indubitatam fidem non habuerit ordinationi Cornelii, priusquam ad se pervenirent litterae collegarum Caldonii et Fortunati, quibus illa legitima fuisse comprobatur: idque, ob contrariam Novatianae partis factionem, obiter repetens, quod illi statim in ipsis primordiis non adhaeserit, sed potius Cornelio, usque adeo ut criminationes contra hanc suscipere detrectarit.

(Hanc epistolam, sicut praecedentem et sequentem, ad tomum tertium, ubi de S. Cornelii papae epistolis, transferendam duximus.)

58 EPISTOLA XLIII.(Erasm., II, 9. Pamel., Rigalt., Baluz., XLIII. Paris., XLII. Oxon., Lips., XLVII. Coustant., Epist. Rom. Pont., I, p. 130. Galland., Bibl. vett. PP., p. 335.) AD EUMDEM, QUOD AD CONFESSORES A NOVATIANO SEDUCTOS LITTERAS FECERIT. ARGUMENTUM Epistolae titulus satis indicat; constat autem ex nuntio unam missam hanc epistolam et sequentem cum praesenti.

(Vide notam duabus epistolis praecedentibus subjectam.)

EPISTOLA XLIV.(Erasm., III, 2. Pamel., Rigalt., Baluz., XLIV. Paris., XLIII. Oxon., Lips., XLVI.) AD CONFESSORES ROMANOS, UT AD UNITATEM REDEANT. ARGUMENTUM.-- Confessores Romanos factione Novatiani et Novati seductos hortatur, ut ad unitatem redeant.

Cyprianus Maximo et Nicostrato et caeteris confessoribus salutem. Cum frequenter, charissimi, cognoveritis ex litteris meis quem et confessioni vestrae honorem et fraternitati connexae dilectionem meo sermone servaverim, credatis quaeso et acquiescatis his litteris meis, quibus vobis et actui ac laudibus vestris et scribo et simpliciter ac fideliter consulo. Gravat enim me atque contristat et intolerabilis perculsi pene prostrati pectoris moestitia perstringit cum vos illic comperissem contra ecclesiasticam dispositionem, contra evangelicam legem, contra institutionis catholicae unitatem, alium episcopum fieri consensisse, id est, quod nec fas est nec licet fieri, ecclesiam aliam constitui, Christi membra discerpi, Dominici gregis animum et corpus unum discissa aemulatione lacerari. Quod quaeso ut in vobis saltem illicitum istud fraternitatis nostrae discidium non perseveret, sed, et confessionis vestrae et divinae traditionis memores, ad matrem revertamini unde prodiistis, unde ad confessionis gloriam cum ejusdem matris exultatione venistis. Nec putetis sic vos Evangelium Christi asserere, dum vosmetipsos a Christi grege et ab ejus pace et concordia separatis, cum magis militibus gloriosis et bonis congruat intra domestica castra consistere, et intus positos, ea quae in commune tractanda sunt agere ac providere. Nam, cum unanimitas et concordia nostra scindi omnino non debeat, quia nos, Ecclesia derelicta, foras exire et ad vos venire non possumus, ut vos magis ad Ecclesiam matrem et ad nostram fraternitatem revertamini, quibus possumus hortamentis petimus et rogamus. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.

59 EPISTOLA XLV.(Erasm., IV, 8. Pamel., Rigalt., Baluz., XLV. Paris., XLIV. Oxon., Lips., XLVIII. Coustant., Epist. Rom. Pont., I, p. 131. Galland., Bibl. vett. PP., III, p. 335.) AD CORNELIUM, DE POLYCARPO HADRUMETINO. ARGUMENTUM.-- Hac se purgat epistola quid factum sit, ut interea dum Hadrumeti fuerit, non ad Cornelium, sed ad Clerum Romanum litterae inde a Polycarpi Clero fuerint factae, cum tamen antea ipse Polycarpus ad Cornelium potius scripserit. Constat autem ex ipso contextu paulo, post praecedentes hanc esse conscriptam.

(Vide tom. III.)

60 EPISTOLA XLVI.(Erasm., III, 11. Pamel., Rigalt., Baluz., XLVI. Paris., XLV. Oxon., Lips., XLIX. Coustant., Epist. Rom. Pontif., I, p. 135. Galland., Biblioth. vett. PP. III, p. 337. Routh., Reliq. sacr., III, p. 6, 23.) CORNELII AD CYPRIANUM, DE CONFESSORIBUS AD UNITATEM REVERSIS. ARGUMENTUM.-- Cornelius Cyprianum certiorem facit de solemni, quem describit, confessorum ad Ecclesiam reditu.

(Vid. tom. III.)

61 EPISTOLA XLVII.(Erasm., II, 12. Pamel., Rigalt., Baluz., XLVII. Paris., XLVI. Coustant., Epist. Rom. Pontif., I, p. 143. Galland., Bibl. vett. PP. III, p. 340.) CYPRIANI AD CORNELIUM, RESPONSUM CONGRATULATORIUM DE ILLORUM REDITU EX SCHISMATE. (Vid. tom. III.)

62 EPISTOLA XLVIII.(Erasm., III, 12. Pamel., Rigalt., Baluz., XLVIII. Paris., XLVII. Coustant., Epist. Rom. Pont., I, p. 133. Galland., Bibl. vett. PP., III, p. 336. Routh., Reliq. sacr. III, p. 5 et 18.) CORNELII AD CYPRIANUM, DE FACTIONE NOVATIANI CUM SUIS. ARGUMENTUM.-- Cornelius Cypriano rationem reddit factionis Novatianae.

(Vid. tom. III.)

63 EPISTOLA XLIX.(Erasm., II, 8. Pamel., Rigalt., Baluz., XLIX. Paris., XLVIII. Coustant., Epist. Rom. Pontif., I, p. 139. Galland., Bibl. vett. PP. III, p. 338.) CYPRIANI RESPONSUM AD CORNELIUM, DE NOVATI SCELERIBUS. ARGUMENTUM.-- Laudat Cornelium quod opportune illum admonuerit, utpote cum postridie quam venisset ad se nocens factio, litteras illius acceperit. Deinde multis describit Novati scelera, et schisma prius in Africa ab illo concitatum.

(Vid. tom. III.)

64 EPISTOLA L.(Erasm., III, 3. Pamel., Rigalt., Baluz., L. Paris., XLIX. Oxon., Lips., LIII.) MAXIMI ET CAETERORUM CONFESSORUM AD CYPRIANUM, DE SUO REDITU EX SCHISMATE. ARGUMENTUM.-- Cyprianum certiorem reddunt se ad Ecclesiam rediisse.

Cypriano fratri Maximus, Urbanus, Sidonius et Macharius salutem. Certi sumus, frater charissime, te quoque nobiscum pari voto congaudere nos, habito consilio, utilitatibus Ecclesiae et paci magis consulentes, omnibus rebus praetermissis et judicio Dei servatis, cum Cornelio episcopo nostro pariter et cum universo clero pacem fecisse. Cum gaudio etiam universae Ecclesiae, prona etiam omnium charitate, hoc factum his litteris nostris scire certissime debuisti. Oramus te, frater charissime, multis annis bene valere.

65 EPISTOLA LI.(Erasm., III. Pamel., Rigalt., Baluz., LI. Paris., L. Oxon., Lips., LIV.) CYPRIANI AD CONFESSORES, DE REDITU EX SCHISMATE CONGRATULATORIA. ARGUMENTUM.-- Gratulatur Cyprianus confessoribus Romanis de eorum reditu in Ecclesiam et litteris eorum respondet.

I. Cyprianus Maximo presbytero, item Urbano, et Sidonio et Machario fratribus salutem. Lectis litteris vestris, fratres charissimi, quas ad me de vestra regressione et de ecclesiastica pace ac fraterna redintegratione fecistis, in tantum me laetatum esse confiteor in quantum fueram et ante laetatus quando confessionis vestrae gloriam comperi et militiae vestrae coelestem ac spiritalem laudem gratulabundus excepi. Nam et haec fidei et laudis vestrae alia confessio est unam esse Ecclesiam confiteri, nec alieni erroris vel potius pravitatis participem fieri, repetere eadem castra unde prodistis, unde ad gerendum praelium et adversarium subigendum fortissimis viribus prosilistis. Illuc enim erant de acie trophaea referenda unde ad aciem fuerant arma suscepta, ne quos ad gloriam Christus parasset, eosdem gloriosos Christi Ecclesia non haberet. Nunc vero et vos congruentem fidei vestrae tenorem atque individuae charitatis et concordiae legem Dominica pace tenuistis, et exemplum caeteris dilectionis et pacis vestro itinere fecistis, ut Ecclesiae veritas et evangelici sacramenti unitas, quae a nobis tenebatur, vestro etiam consensu ac vinculo necteretur, nec confessores Christi erroris duces fierint qui virtutis et honoris auctores laudabiles extitissent. II. Viderint quantum vobis caeteri gratulentur, vel quantum apud se ipsos singuli glorientur. Ego me et gratulari magis vobis et plus caeteris gloriari in hac vestra pacifica regressione et charitate confiteor. Simpliciter enim quid in meo corde fuerit debetis audire. Dolebam vehementer et graviter angebar quod eis communicare non possem quos semel diligere coepissem. Posteaquam vos de carcere prodeuntes schismaticus et haereticus error excepit, sic res erat quasi vestra gloria in carcere remansisset. Illic enim resedisse vestri nominis dignitas videbatur quando milites Christi non ad Ecclesiam de carcere redirent, in quem prius cum Ecclesiae laude et gratulatione venissent. III. Nam, etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantum modo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut, cum coeperit frumentum Dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in epistola sua dicit: In domo autem magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem honorata, quaedam vero inhonorata (II Tim. II, 20). Nos operam demus, fratres charissimi, et quantum possumus laboremus ut vasa aurea vel argentea simus. Caeterum, fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui et virga ferrea data est. Esse non potest major domino suo servus; nec quisquam sibi quod soli filio pater tribuit vindicare potest, ut putet aut, ad aream ventilandam et purgandam, palam ferre posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio quam sibi furor pravus 66 assumit; et, dum dominium sibi semper quidam plusquam mitis justitia deposcit assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt. Propter quod et nos temperamentum tenentes et librum Domini contemplantes, et Dei Patris pietatem ac misericordiam cogitantes, diu multumque tractatu inter nos habito justa moderatione quae sunt agenda libravimus. IV. Quae omnia penitus potestis inspicere, lectis libellis quos hic nuper legeram et ad vos qnoque legendos pro communi dilectione transmiseram; ubi lapsis nec censura deest quae increpet, nec medicina quae sanet. Sed et catholicae Ecclesiae unitatem quantum potuit expressit nostra mediocritas. Quem libellum magis ac magis nunc vobis placere confido, quando eum jam sic legitis ut et probetis et ametis; siquidem quod nos verbis conscripsimus vos factis impletis quando ad Ecclesiam charitatis ac pacis unitate remeatis. Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, semper bene valere. EPISTOLA LII.(Erasm., IV, 2. Pamel., Rigalt., Baluz., LII. Paris., LI. Coustant., Epist. Rom. Pont., I, p. 159: Galland., Bibl. vett. PP. III, p. 347.) AD ANTONIANUM, DE CORNELIO ET NOVATIANO. ARGUMENTUM.-- Cum Antonianus, acceptis litteris a Novatiano, in partes illius animo propendere coepisset, confirmat illum Cgprianus in priori sententia, ut nempe cum Cornelio, hoc est cum Ecclesia catholica communicare pergat. Quod ut persuadeat, totius tragediae inter Cornelium et Novatianum historiam texit, et Cornelium virum optimum et legitime electum, Novatianum vero multis sceleribus obnoxium illegitimam electionem usurpasse docet: obiter etiam sub initium epistolae se excusans de mutata quod ad lapsorum rationem attinet sententia, et sub finem in quo Novatiana haeresis consistat explicans.

(Huic epistolae opportuniorem locum dari visum est in tom. III, ubi tota Novatiani schismatis historia cum omnibus instrumentis describitur.)

76 EPISTOLA LIII.(Erasm., III, 23. Pamel., Rigalt., Baluz., LIII. Paris., LII. Oxon., Lips., LVI.) AD FORTUNATUM ET ALIOS COLLEGAS, DE IIS QUI PER TORMENTA SUPERANTUR. ARGUMENTUM.-- Consultus Cyprianus a collegis num admittendi essent ad communionem lapsi quidam per tormenta superati, respondet, quia triennio jam poenitentiam egissent, sibi quidem videri admittendos esse, sed cum post Paschae solemnia concilium episcoporum apud se futurum esset, se cum illis rem tractaturum. I. Cyprianus Fortunato, Ahymmo, Optato, Privatiano, Donatulo et Felici fratribus salutem. Scripsistis mihi, fratres charissimi, quod, cum in Capsensi civitate propter ordinationem episcopi essetis, pertulerit ad vos Superius frater et collega noster Ninum, Clementianum, Florum fratres nostros, qui in persecutione apprehensi prius fuerant, et nomen Domini confessi violentiam magistratus et populi frementis impetum vicerant, postmodum cum apud proconsulem poenis gravibus excruciarentur, vi tormentorum subactos esse, et de gradu gloriae, ad quam plena fidei virtute tendebant, diutinis cruciatibus excidisse, nec tamen post hunc gravem lapsum non voluntate sed necessitate susceptum a poenitentia agenda per hoc triennium destitisse. De quibus consulendum putastis an eos ad communicationem jam fas esset admittere.

II. Et quidem quod ad mei animi sententiam pertinet, puto his indulgentiam Domini non defuturam quos constat stetisse in acie, nomen Domini confessos esse, violentiam magistratuum et populi furentis incursum immobilis fidei obstinatione vicisse, passos esse carcerem, diu inter minas proconsulis et fremitum populi circumstantis tormentis laniantibus ac longa iteratione cruciantibus repugnasse; ut quod in novissimo infirmitate carnis subactum videtur, meritorum praecedentium defensione relevetur, et sit satis talibus gloriam perdidisse, non tamen debere nos eis et veniae locum claudere atque eos a paterna pietate et a nostra communicatione privare; quibus existimamus ad deprecandam clementiam Domini posse sufficere quod triennio jugiter ac dolenter, ut scribitis, cum summa poenitentiae lamentatione planxerunt. Certe non puto incaute et temere his pacem committi quos videmus militiae suae fortitudine nec prius pugnae defuisse, et si acies etiam denuo venerit, gloriam suam posse reparare. Nam, cum in concilio placuerit poenitentiam agentibus in infirmitatis periculo subveniri et pacem dari, debent utique in accipienda pace praecedere quos videmus non animi infirmitate cecidisse, sed in praelio congressos et vulneratos per imbecillitatem carnis confessionis suae coronam non potuisse perferre; maxime cum cupientibus mori non permitterentur occidi, sed tamdiu fessos tormenta Ianiarent quamdiu non fidem, quae invicta est, vincerent, sed carnem, quae infirma est, fatigarent. III. Quoniam tamen scripsistis ut cum pluribus collegis de hoc ipso plenissime tractem et res tanta exigit majus et impensius de multorum collatione consilium, et nunc omnes fere inter Paschae prima solemnia apud se cum fratribus demorantur, quando solemnitati 77 celebrandae apud suos satisfecerint et ad me venire coeperint, tractabo cum singulis plenius, ut de eo quod consuluistis figatur apud nos et rescribatur vobis firma sententia multorum sacerdotum consilio ponderata. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere. EPISTOLA LIV.(Erasm., I, 2. Pamel., Rigalt., Baluz., LIV. Paris., LIII. Oxon., Lips., LVII. Coustant., Epist. Rom. Pont., I, p. 167. Galland., Bibl. vett. PP. III, p. 350. Routh., Rel. sacr. III. p. 69.) AD CORNELIUM, DE PACE LAPSIS DANDA. ARGUMENTUM.-- Cum prius statuissent Africani episcopi in concilio quodam, ut lapsi non, nisi diu poenitentia, acta admitterentur ad pacem, nisi forte periculum infirmitatis urgeret; jam instante nova persecutione statuerunt, omnibus qui poenitentiam egissent pacem dandam, ut fortiores essent ad passionis praelium. Id episcoporum statutum, totius synodi nomine, nuntiat Cornelio papae Cyprianus, atque adeo non tam ipsius Cypriani quam synodi Africanae est haec epistola.

(Hanc epistolam, ut et alias omissas, inter pontificias tom. praecedentis epistolas suo loco reperies.)

79 EPISTOLA LV.(Erasm., I. 3. Pamel., Rigalt., Baluz., LV. Paris., LIV. Oxon., Lips., LIX. Coustant., Epist. Rom. Pont., I, p. 172. Galland., Bibl. vett. PP. III, p. 352.) AD CORNELIUM, DE FORTUNATO ET FELICISSIMO, SIVE CONTRA HAERETICOS. ARGUMENTUM.-- In primis monet Cornelium Cyprianus hac epistola, ut Felicissimi et Fortunati contra se calumnias non audiat, nec minis eorum terreatur, sed forti sit animo, sicuti Dei sacerdotem contra haereticos decet; utpote qui pro more haereticis usitato, haeresin suam et schismata incoeperint ex contemptu unius in ecclesia episcopi; obiter etiam indicans unde oriri soleant haereses et schismata, ut merito a Morelio inscribatur CONTRA HAERETICOS.

(Vid. not. ad Ep. praeced.)

90 EPISTOLA LVI.(Erasm., IV, 6. Pamel., Rigalt., Baluz., LVI. Paris., LV. Oxon., Lips., LVIII.) AD THIBARITANOS, DE EXHORTATIONE MARTYRII. ARGUMENTUM.-- Excusat primum se Cyprianus Thibaritanis quod illos non visisset, et de persecutione imminente admonet; tum stimulos subdit ad martyrium alacriter subeundum.--Hinc proponuntur exempla piorum a mundi initio qui martyrium passi. In primis quae omnia exempla superat Domini nostri passio.--Quid, quod stadii et theatri agones fortiter et alacriter tolerati incitamento sint ad martyrii passiones?--Demum consideretur futura merces, quae jam superque ad omnia sustinenda animat et accendit.

I. Cyprianus plebi Thibari consistenti salutem. Cogitaveram quidem, fratres dilectissimi, atque in votis habebam, si rerum ratio ac temporis conditio permitteret, secundum quod frequenter desiderastis, ipse ad vos venire, et quantulacumque mediocritate exhortationis nostrae praesens illic fraternitatem corroborare. Sed, quoniam sic rebus urgentibus detinemur ut longe istinc excurrere et diu a plebe cui de divina indulgentia praesumus abesse non datur facultas, has interim pro me ad vos vicarias litteras misi. Nam, cum Domini instruentis dignatione instigemur saepius et admoneamur, ad vestram quoque conscientiam admonitionis nostrae sollicitudinem perferre debemus. Scire enim debetis et pro certo credere ac tenere pressurae diem super caput esse coepisse et occasum saeculi atque antichristi tempus appropinquasse, ut parati omnes ad praelium stemus, nec quicquam nisi gloriam vitae aeternae et coronam confessionis Dominicae cogitemus. Nec putemus talia esse quae veniunt qualia fuerunt illa quae transierunt: gravior nunc et ferocior pugna imminet, ad quam fide incorrupta et virtute robusta parare se debeant milites Christi, considerantes idcirco se quotidie calicem sanguinis Christi bibere, ut possint et ipsi propter Christum sanguinem fundere. Hoc est enim velle cum Christo inveniri, id quod Christus et docuit et fecit imitari, secundum Joannem apostolum dicentem: Qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit et ipse ambulare (I Joa. II, 6). Item beatus Paulus apostolus exhortatur et docet dicens: Sumus filii. Si autem filii Dei, et haeredes Dei, cohoeredes autem Christi, siquidem compatiamur, ut et commagnificemur (Rom. VIII, 16, 17). II. Quae nunc omnia consideranda sunt nobis, ut nemo quicquam de saeculo jam moriente desideret, sed sequatur Christum, qui et vivit in aeternum, et vivificat servos suos in fide sui nominis constitutos. Venit enim tempus, fratres dilectissimi, quod jampridem Dominus noster praenuntiavit et docuit advenire dicens: Veniet hora ut omnis qui vos occiderit putet se officium Deo facere. Sed haec facient, quoniam non cognoverunt Patrem, neque me. Haec autem locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, memores sitis quia ego dixi vobis (Joa. XVI, 2-4). Nec quisquam miretur persecutionibus nos assiduis fatigari et pressuris angentibus frequenter urgeri, quando haec futura in novissimis temporibus Dominus ante praedixerit, et militiam nostram magisterio et hortamento sui sermonis instruxerit, Petrus quoque apostolus ejus docuerit ideo persecutiones fieri ut probemur, et ut dilectioni Dei, justorum praecedentium exemplo, nos etiam morte et passionibus copulemur. Posuit enim in Epistola sua dicens: Charissimi, nolite mirari ardorem accidentem vobis, qui ad tentationem vestram fit, nec excidatis tamquam novum aliquid vobis contingat; sed quotiescumque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete, ut et in revelatione facta claritatis ejus gaudentes exultetis. Si improperatur vobis in nomine Christi, beati estis, quia majestatis et virtutis Domini nomen in vobis requiescit, quod quidem secundum illos 91 blasphematur, secundum nos autem honoratur (I Pet. IV, 12 14). Docuerunt autem nos Apostoli ea quae de praeceptis Dominicis et coelestibus mandatis ipsi quoque didicerunt, Domino ipso scilicet corroborante nos et dicente: Nemo est qui relinquat domum, aut agrum, aut parentes, aut fratres, aut sorores, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem venturo vitam aeternam (Marc. X, 29; Luc. XVIII, 29, 30). Et iterum: Beati, inquit, eritis cum odio vos habuerint homines, et separaverint vos, et expulerint, et maledixerint nomini vestro quasi nequam propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exultate: ecce enim merces vestra multa est in coelis (Luc. VI, 22, 23). III. Gaudere nos et exultare voluit in persecutionibus Dominus, quia, quando persecutiones fiunt, tunc dantur coronae fidei, tunc probantur milites Dei, tunc martyribus patent coeli. Neque enim sic nomen militiae dedimus ut pacem tantummodo cogitare, et detrectare et recusare militiam debeamus, quando in ipsa militia primus ambulaverit Dominus humilitatis et tolerantiae et passionis magister, ut quod fieri docuit prior faceret, et quod pati hortatur, prior pro nobis ipse pateretur. Sit ante oculos vestros, fratres dilectissimi, quod qui omne judicium a Patre solus accepit et qui venturus est judicaturus, jam judicii sui et cognitionis futurae sententiam protulerit, praenuntians et contestans confessurum se coram Patre suo confitentes et negaturum negantes. Si mortem possemus evadere, merito mori timeremus: porro autem, cum mortalem mori necesse sit, amplectamur occasionem de divina promissione et dignatione venientem, et fungamur exitu mortis cum praemio immortalitatis, nec vereamur occidi, quos constat quando occidimur coronari. IV. Nec quisquam, fratres dilectissimi, cum populum nostrum fugari conspexerit metu persecutionis et spargi, conturbetur quod collectam fraternitatem non videat, nec tractantes episcopos audiat. Simul tunc omnes esse non possunt, quibus occidere non licet, sed occidi necesse est. Ubicumque in illis diebus unusquisque fratrum fuerit a grege interim necessitate temporis corpore non spiritu separatus, non moveatur ad fugae illius horrorem, nec recedens et latens deserti loci solitudine terreatur. Solus non est cui Christus in fuga comes est; solus non est qui, templum Dei servans, ubicumque fuerit sine Deo non est. Et si fugientem in solitudine ac montibus latro oppresserit, fera invaserit, fames aut sitis aut frigus afflixerit, vel per maria praecipiti navigatione properantem tempestas ac procella submerserit, spectat militem suum Christus ubicumque pugnantem, et persecutionis causa pro nominis sui honore morienti praemium reddit quod daturum se in resurrectione promisit. Nec minor est martyrii gloria non publice et inter multos perisse, cum pereundi causa sit propter Christum perire. Sufficit ad testimonium martyrii sui testis ille qui probat martyres et coronat. V. Imitemur, fratres dilectissimi, Abel justum, qui initiavit martyria dum propter justitiam primus occiditur. Imitemur Abraham Dei amicum, qui non est cunctatus ut filium victimam suis manibus offerret, dum Deo fide devotionis obsequitur. Imitemur tres pueros, Ananiam, Azariam et Misahelem, qui, nec aetate territi, nec captivitate fracti, Judaea devicta et Hierosolymis captis, in ipso regno suo regem fidei virtute vicerunt; qui, adorare statuam quam Nabuchodonosor rex fecerat jussi, et minis regis et flammis fortiores extiterunt, proclamantes et fidem suam per haec verba 92 testantes: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc verbo respondere tibi. Est enim Deus, cui nos servimus, potens eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, rex, liberabit nos. Et si non, notum sit tibi quia diis tuis non servimus, et imaginem auream quam statuisti non adoramus (Dan. III, 16-18). Credebant se illi secundum fidem posse evadere; sed addiderunt, et si non, ut sciret rex illos propter Deum quem colebant et mori posse. Hoc est enim robur virtutis et fidei credere et scire quod Deus a morte praesente liberare possit, et tamen mortem non timere nec cedere, ut probari fortius fides possit. Erupit per os eorum Spiritus sancti incorruptus et invictus vigor, ut appareant vera esse quae in Evangelio suo Dominus dixit: Cum autem vos apprehenderint, nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Dixit quid loqui et respondere possimus dari nobis in illa hora divinitus et offerri, nec nos tunc esse qui loquimur, sed Spiritum Dei Patris, qui, cum a confitentibus non discedit neque dividitur, ipse in nobis et loquitur et coronatur. Sic et Daniel cum compelleretur adorare idolum Bel, quem tunc populus et rex colebat, in asserendum Dei sui honorem plena fide et libertate prorupit dicens: Nihil colo ego nisi Dominum Deum meum, qui condidit coelum et terram (Dan. XIV, 4). VI. Quid in Machabaeis, beatorum martyrum gravia tormenta, et multiformes septem fratrum poenae, et confortans liberos suos mater in poenis et moriens ipsa quoque cum liberis, nonne magnae virtutis et fidei documenta testantur, et nos ad martyrii triumphum suis passionibus adhortantur? Quid prophetae, quos ad praescientiam futurorum Spiritus sanctus animavit? quid Apostoli, quos Dominus elegit? Nonne cum justi occiduntur propter justitiam mori nos quoque docuerunt? Christi nativitas a martyriis infantium statim coepit, ut ob nomen ejus a bimatu et infra qui fuerant necarentur: aetas necdum habilis ad pugnam idonea extitit ad coronam: ut appareret innocentes esse qui propter Christum necantur, infantia innocens ob nomen ejus occisa est. Ostensum est neminem esse a periculo persecutionis immunem, quando et tales martyria fecerunt. Quam vero gravis causa sit hominis christiani servum pati nolle, cum prior passus sit Dominus, et pro peccatis nostris nos pati nolle, cum peccatum suum proprium non habens passus sit ille pro nobis? Filius Dei passus est ut nos filios Dei faceret, et filius hominis pati non vult ut esse Dei filius perseveret! Si odio saeculi laboramus, odium saeculi sustinuit prior Christus. Si contumelias in hoc mundo, si fugam, si tormenta toleramus, graviora expertus est mundi factor et dominus, qui et admonet dicens: Si saeculum, inquit, vos odit, mementote quia me priorem vobis odiit. Si de saeculo essetis, saeculum quod suum esset amaret: sed, quia de saeculo non estis et ego elegi vos de saeculo, propterea odit vos saeculum. Mementote sermonis quem dixi vobis: Non est servus major domino suo; si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 18-20). Dominus et Deus noster quicquid docuit, et fecit, ut discipulus excusatus esse non possit qui discit et non facit. VII. Neque aliquis ex vobis, fratres dilectissimi, futurae persecutionis metu aut antichristi imminentis adventu sic terreatur, ut non evangelicis exhortationibus et praeceptis ac monitis coelestibus ad omnia inveniatur armatus. Venit antichristus, sed et supervenit Christus: grassatur et saevit inimicus, sed et statim 93 sequitur Dominus passiones nostras et vulnera vindicaturus: irascitur adversarius et minatur, sed est qui possit de ejus manibus liberare. Ille metuendus est cujus iram nemo poterit evadere, ipso praemonente et dicente: Ne timueritis eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Magis autem metuite eum qui potest et corpus et animam occidere in gehennam (Matth. X, 28). Et iterum: Qui amat animam suam, perdet illam, et qui odit animam suam in isto saeculo, in vitam aeternam conservabit illam (Joan. XII, 25). Et in Apocalypsi instruit et praemonet dicens: Si quis adorat bestiam et imaginem ejus, et accipit notam in fronte sua et in manu, bibet et ipse de vino irae Dei mixto in poculo irae ejus, et punietur igne et sulphure sub oculis sanctorum Angelorum et sub oculis Agni, et fumus de tormentis eorum ascendet in saecula saeculorum, nec habebunt requiem die ac nocte quicumque adorant bestiam et imaginem ejus (Apoc. XIV, 9-11). VIII. Ad agonem saecularem exercentur homines et parantur; et magnam gloriam computant honoris sui si illis, spectante populo et imperatore praesente, contigerit coronari. Ecce agon sublimis et magnus et coronae coelestis praemio gloriosus, ut spectet nos certantes Deus, et super eos quos filios facere dignatus est oculos suos pandens, certaminis nostri spectaculo perfruatur. Praeliantes nos et fidei congressione pugnantes spectat Deus, spectant Angeli ejus, spectat et Christus. Quanta est gloriae dignitas et quanta felicitas praesente Deo congredi et Christo judice coronari! Armemur, fratres dilectissimi, viribus totis et paremur ad agonem mente incorrupta, fide integra, virtute devota. Ad aciem quae nobis indicitur Dei castra procedant: armentur integri, ne perdat integer quod nuper stetit: armentur et lapsi, ut et lapsus recipiat quod amisit. Integros honor, lapsos dolor ad praelium provocet. Armari et praeparari nos beatus Paulus apostolus docet dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus potestates et principes hujus mundi et harum tenebrarum, adversus spiritus nequitiae in coelestibus. Propter quod induite tota arma, ut possitis resistere in die nequissimo; ut cum omnia perfeceritis, stetis accincti lumbos vestros in veritate, induti loricam justitiae, et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis, assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia ignita jacula nequissimi extinguere, et galeam salutis, et gladium spiritus, qui est sermo Dei (Eph. VI, 12-17). IX. Haec arma sumamus, his nos tutamentis spiritalibus et coelestibus muniamus, ut in die nequissimo, resistere diaboli minis et repugnare possimus. Induamus loricam justitiae, ut contra inimici jacula munitum sit pectus et tutum. Calciati sint evangelico magisterio et armati pedes, ut, cum serpens calcari a nobis et obteri coeperit, mordere et supplantare non possit. Portemus fortiter scutum fidei, quo protegente quicquid jaculatur inimicus possit extingui. Accipiamus quoque ad tegumentum capitis galeam salutarem, ut muniantur aures, ne audiant edicta feralia; muniantur oculi, ne videant detestanda simulachra; muniatur frons, ut signum Dei incolume servetur; muniatur os, ut Dominum suum Christum victrix lingua fateatur. Armemus et dexteram gladio spiritali, ut sacrificia funesta fortiter respuat, ut, Eucharistiae memor, quae Domini corpus accepit, ipsum complectatur, postmodum a Domino sumptura praemium coelestium coronarum. X. O dies ille qualis et quantus adveniet, fratres dilectissimi, cum coeperit populum suum Dominus recensere et divinae cognitionis examine singulorum merita recognoscere, mittere in 94 gehennam nocentes, et persecutores nostros flammae poenalis perpetuo ardore flammare, nobis vero mercedem fidei et devotionis exsolvere! Quae erit gloria et quanta laetitia admitti ut Deum videas, honorari ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias; Abraham et Isaac et Jacob et patriarchas omnes et prophetas et apostolos et martyres salutare; cum justis et Dei amicis in regno coelorum datae immortalitatis voluptate gaudere; sumere illic quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9)! Majora enim nos accipere quam quod hic aut operamur aut patimur Apostolus praedicat dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Cum revelatio illa venerit, cum claritas super nos Dei fulserit, tam beati erimus et laeti, dignatione Domini honorati, quam rei remanebunt et miseri qui, Dei desertores aut contra Deum rebelles, voluntatem fecerunt diaboli, ut eos necesse sit cum ipso simul inextinguibili igne torqueri. XI. Haec, fratres dilectissimi, haereant cordibus nostris. Haec sit armorum nostrorum praeparatio, haec diurna ac nocturna meditatio, ante oculos habere et cogitatione semper ac sensibus volvere iniquorum supplicia et praemia ac merita justorum, quid negantibus Dominus comminetur ad poenam, quid contra confitentibus promittat ad gloriam. Si haec cogitantibus ac meditantibus nobis supervenerit persecutionis dies, miles Christi praeceptis ejus et monitis eruditus non expavescit ad pugnam, sed paratus est ad coronam. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere. EPISTOLA LVII.(Erasm., I, 1. Pamel., Rigalt., Baluz., LVII. Paris., LVI. Oxon., Lips., LV.) AD CORNELIUM IN EXILIO, DE EJUS CONFESSIONE. ARGUMENTUM.-- Laudat Cyprianus in Cornelio et plebe ejus confessionem nominis Christi ad exilium usque, hortaturque ad constantiam et mutuas pro invicem orationes, tum ob instantem certaminis diem in hac vita, tum post obitum. Meminit autem hujus epistolae Damasus in vita Cornelii, utpote propter quam calumnia facta, occasionem necis sumpserit tyrannus.

(Pontificiis tom. III. Epistolis haec Cypriani merito adjungitur.)

96 EPISTOLA LVIII.(Erasm., III, 1. Pamel., Rigalt., Baluz., LVIII. Paris., LVI. Coustant., Epist. Rom. Pont. I, p. 207.) AD LUCIUM PAPAM ROMANUM REVERSUM AB EXILIO. ARGUMENTUM.-- Gratulatur Lucio Cyprianus cum collegis de reditu ab exilio, docens dilatam martyria gloriam non minuere. Deinde, indicans divinitus contigisse Cornelii martyrium et Lucii exilium, ad confundendos Novatianos, praedicit illi instans martyrium; ita Deo ordinante, ut non foris, sed apud suos consummaretur ejus martyrium.

(Vid. not. ad Epist. praeced.)

97 EPISTOLA LIX.(Erasm., III, 8. Pamel., Rigalt., Baluz., LIX. Paris., LVIII. Oxon., Lips., LXIV. Routh., rell. scr. III, p. 74 et 116.) AD FIDUM, DE INFANTIBUS BAPTIZANDIS. ARGUMENTUM-- hujus epistolae praecipuum paucis indicat D. Augustinus, Epistola XXVIII ad Hieronymum: « Beatus Cyprianus, inquit, non aliquod decretum condens novum, sed Ecclesiae fidem firmissimam servans, ad corrigendum eos qui putabant ante octavum diem nativitatis non esse parvulum baptizandum, mox natum rite baptizari posse, cum suis quibusdam coepiscopis, censuit. Obiter tamen sub principium pacem Victori cuidam, quamvis contra decreta synodorum de lapsis datam, non revocat, sed Therapio episcopo ne deinceps id faciat interdicit. » E quo loco satis constat scriptam hanc epistolam post utramque synodum de lapsis quarum supra mentio Epistola LIV. Verum an paulo post, an longo post tempore, incertum est; in pace tamen scriptam contextus indicat.

(Haec epistola supra recensetur inter acta conciliorum Carthaginiensium quae sub S. Cypriano habita fuere.)

99 EPISTOLA LX.(Pamel., Rigalt., Baluz., LX. Paris., LIX. Oxon., Lips., LXII.) AD EPISCOPOS NUMIDAS, DE REDEMPTIONE FRATRUM EX CAPTIVITATE BARBARORUM. ARGUMENTUM.-- Deplorata sub initium captivitate fratrum, Cyprianus sibi per episcopos Numidas nuntiata, mittere se dicit sestertiorum centum millia, adscriptis nominibus singulorum tum fratrum et sororum, tum collegarum, qui aliquid contribuerant. Verisimile est autem factam hanc captivitatem ab illis Barbaris, contra quos Decius in bellum profectus, interfectus est. Primi autem recens ediderunt hanc epistolam Manutius et Morelius.

I. Cyprianus Januario, Maximo, Proculo, Victori, Modiano, Nemesiano, Nampulo, et Honorato fratribus salutem. Cum maximo animi nostri gemitu et non sine lacrymis legimus litteras vestras, fratres charissimi, quas ad nos, pro dilectionis vestrae sollicitudine, de fratrum nostrorum et sororum captivitate fecistis. Quis enim non doleat in ejusmodi casibus, aut quis non dolorem fratris sui suum proprium non computet, cum loquatur apostolus Paulus et dicat: Si patitur unum membrum, compatiuntur et caetera membra; si laetatur membrum unum, collaetantur et caetera membra. (I Cor. XII, 26). Et alio loco: Quis infirmatur, inquit, et non ego infirmor (II Cor. II, 29)? Quare nunc et nobis captivitas fratrum nostra captivitas computanda est, et periclitantium dolor pro nostro dolore numerandus est, cum sit scilicet adunationis nostrae corpus unum, et non tantum dilectio, sed et religio instigare nos debeat et confortare ad fratrum membra redimenda. II. Nam, cum denuo apostolus Paulus dicat, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? etiamsi charitas nos minus adigeret ad opem fratribus ferendam, considerandum tamen hoc in loco fuit Dei templa esse quae capta sunt, nec pati nos longa cessatione et neglecto dolore debere ut diu Dei templa captiva sint, sed quibus possumus viribus elaborare et velociter gerere ut Christum judicem et Dominum et Deum 100 nostrum promereamur obsequiis nostris. Nam, cum dicat Paulus apostolus, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27), in captivis fratribus nostris contemplandus est Christus, et redimendus de periculo captivitatis qui nos redemit de periculo mortis; ut qui nos de diaboli faucibus exuit, nunc ipse qui manet et habitat in nobis, de barbarorum manibus exuatur, et redimatur nummaria quantitate qui nos cruce redemit et sanguine; qui idcirco haec fieri interim patitur ut fides nostra tentetur an faciat unusquisque pro altero quod pro se fieri vellet, si apud barbaros teneretur ipse captivus. Quis enim, non humanitatis memor et mutuae dilectionis admonitus, si pater est, illic esse nunc filios suos computet, si maritus est, uxorem suam illic captivam teneri cum dolore pariter ac pudore vinculi maritalis existimet? Quantus vero communis omnibus nobis moeror atque cruciatus est de periculo virginum quae illic tenentur! pro quibus non tantum libertatis, sed et pudoris jactura plangenda est, nec tam vincula barbarorum quam lenonum et lupanarium stupra deflenda sunt, ne membra Christo dicata et in aeternum continentiae honore pudica virtute devota insultantium libidine et contagione foedentur. III. Quae omnia istic, secundum litteras vestras, fraternitas nostra cogitans et dolenter examinans, prompte omnes et libenter ac largiter subsidia nummaria fratribus contulerunt, semper quidem secundum fidei suae firmitatem ad opus Dei proni, nunc tamen magis ad opera salutaria contemplatione tanti doloris accensi. Nam, cum Dominus in Evangelio suo dicat, Infirmus fui, et visitastis me, quanto nunc quoque cum majore operis nostri mercede dicturus est: Captivus fui, et redemistis me (Matth. XXV, 36). Et cum denuo dicat, In carcere fui, et venistis ad me, quanto plus est cum coeperit dicere: « In carcere captivitatis fui, et clausus et vinctus apud barbaros jacui, et de carcere illo servitutis liberastis me, » cum judicii dies venerit praemium de Domino recepturi? Denique maximas vobis gratias agimus quod nos vestrae sollicitudinis et tam bonae ac necessariae operationis participes esse voluistis, ut offerretis nobis agros uberes, in quibus spei nostrae semina mitteremus, expectaturi messem de amplissimis fructibus qui de hac coelesti et salutari operatione proveniunt. Misimus autem sestertia centum millia nummorum, quae istic in ecclesia cui de Domini indulgentia praesumus, cleri et plebis apud nos consistentis collatione collecta sunt, quae vos illic pro vestra diligentia dispensabitis. IV. Et optamus quidem nihil tale de caetero fieri et fratres nostros, Domini majestate protectos, ab ejusmodi periculis incolumes reservari. Si tamen, ad explorandam nostri animi charitatem et examinandam nostri pectoris fidem, tale aliquid acciderit, nolite cunctari nuntiare haec nobis litteris vestris, pro certo habentes ecclesiam nostram et fraternitatem istic universam ne haec ultra fiant precibus orare; si facta fuerint, libenter et largiter subsidia praestare. Ut autem fratres nostros ac sorores, qui ad hoc opus tam necessarium prompte ac libenter operati sunt, ut semper operentur, in mente habeatis in orationibus vestris, et eis vicem boni operis in sacrificiis et precibus repraesentetis, subdidi nomina singulorum, sed et collegarum quoque et consacerdotum nostrorum, qui et ipsi, cum praesentes essent, et suo et plebis suae nomine quaedam pro viribus contulerunt, nomina addidi; et praeter quantitatem propriam nostram, eorum quoque summulas significavi et misi, quorum omnium secundum quod fides et charitas 101 exigit, in orationibus et precibus vestris meminisse debetis. Optamus vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. EPISTOLA LXI.(Erasm., I, 10. Pamel., Rigalt., Baluz., LXI. Paris., LX Oxon., Lips., II.) AD EUCHRATIUM, DE HISTRIONE. ARGUMENTUM.-- Histrionem, si in turpi artificio persistat, communicare prohibet in ecclesia. Neque vero excusari debere quod ipse histrionicam non exerceat, quamdiu illam alios docet; aut ob rei familiaris inopiam, cum ecclesiae sumptibus illi alimenta praestari possint; atque adeo, si Ecclesiae Euchratii bona non sufficiant, Carthaginem monet ut veniat.

I. Cyprianus Euchratio fratri salutem. Pro dilectione mutua et verecundia tua, consulendum me existimasti, frater charissime, quid mihi videatur de histrione quodam, qui, apud vos constitutus, in ejusdem adhuc artis suae dedecore perseverat, et magister et doctor non erudiendorum sed perdendorum puerorum, id quod male didicit caeteris quoque insinuat, an talis debeat communicare nobiscum. Quod puto ego nec majestati divinae nec evangelicae disciplinae congruere, ut pudor et honor Ecclesiae tam turpi et infami contagione foedetur. Nam, cum in Lege prohibeantur viri induere muliebrem vestem et maledicti ejusmodi judicentur, quanto majoris est criminis, non tantum muliebria indumenta accipere, sed et gestus quoque turpes et molles et muliebres magisterio impudicae artis exprimere? II. Nec excuset se quisquam si a theatro ipse cessaverit, cum tamen hoc caeteros doceat. Non potest enim videri cessasse qui vicarios substituit et qui pro se uno plures succedaneos suggerit, contra institutionem Dei, erudiens et docens quemadmodum masculus frangatur in feminam et sexus arte mutetur, et diabolo divinum plasma maculanti per corrupti atque enervati corporis delicta placeatur. Quod si penuriam talis et necessitatem paupertatis obtendit, potest, inter caeteros qui alimentis Ecclesiae sustinentur, hujus quoque necessitas adjuvari, si tamen contentus sit frugalioribus sed innocentibus cibis. Nec putet salario se esse redimendum ut a peccatis cesset, quando hoc non nobis sed sibi praestet. Caeterum, quantum velit inde quaerat qualis quaestus est qui de convivio Abraham et Isaac et Jacob homines rapit, et, male ac perniciose in saeculo saginatos, ad aeternae famis ac sitis supplicia deducit. Et ideo, quantum potes, ab hac eum pravitate et dedecore ad viam innocentiae atque ad spem vitae aeternae revoca, ut sit contentus Ecclesiae sumptibus, parcioribus quidem, sed salutaribus. Quod si illic ecclesia non sufficit ut laborantibus praestet alimenta, poterit se ad nos transferre, et hic quod sibi ad victum atque ad vestitum necessarium fuerit accipere, nec alios extra ecclesiam mortalia docere, sed ipse salutaria in ecclesia discere. Opto te, frater charissime, semper bene valere. 102 EPISTOLA LXII.(Erasm., I, 11. Pamel., Rigalt., Baluz., LXII. Paris., LXII. Oxon., Lips., IV.) AD POMPONIUM, DE VIRGINIBUS. ARGUMENTUM.-- Cyprianus cum collegis aliquot Pomponio collegae respondet, virgines quae statum continenter et firmiter tenere decreverant, repertas tamen postea in eodem lecto cum masculis, si virgines adhuc repertae fuerint, communione recepta, admittendas ad Ecclesiam; sin secus, cum non mariti sed Christi sint adulterae, ad plenam poenitentiam cogendas; quae vero obstinatae perseverant de Ecclesia ejiciendas: obiter interjiciens disciplinae genus quo contineri possint in officio virgines, et quaedam de excommunicandi potestate in Ecclesia.

I. Cyprianus, Caecilius, Victor, Sedatus, Tertullus, cum presbyteris qui praesentes aderant, Pomponio fratri salutem. Legimus litteras tuas, frater charissime, quas per Paconium fratrem nostrum misisti, postulans et desiderans ut tibi rescriberemus quid nobis de iis virginibus videatur quae cum semel statum suum continenter et firmiter tenere decreverint, detectae sint postea in eodem lecto pariter mansisse cum masculis, ex quibus unum diaconum esse dicis, plane easdem quae se cum viris dormisse confessae sint asseverare se integras esse. Circa quam rem, quoniam consilium nostrum desiderasti, scias nos ab evangelicis et apostolicis traditionibus non recedere quominus fratribus et sororibus nostris constanter et fortiter consulatur, et per omnes utilitatis et salutis vias ecclesiastica disciplina servetur, cum Dominus loquatur et dicat: Et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina (Hier. III, 15); et iterum scriptum sit, Disciplinam qui abjicit infelix est (Sap. III, 11); et in Psalmis quoque Spiritus sanctus admoneat et instruat dicens: Continete disciplinam, ne forte irascatur Dominus, et pereatis a via recta, cum exarserit cito ira ejus super vos (Psal. II, 12). II. Primo igitur in loco, frater charissime, et praepositis et plebi nihil aliud elaborandum est quam ut qui Deum timemus, cum omni observatione disciplinae divina praecepta teneamus, nec patiamur errare fratres nostros et pro arbitrio et ructu suo vivere, sed ad vitam singulis fideliter consulere, nec pati virgines cum masculis habitare; non dico simul dormire, sed nec simul vivere, quando et sexus infirmus et aetas adhuc lubrica per omnia fraenari a nobis et regi debeat, ne diabolo insidienti et saevire cupienti ad nocendum detur occasio, quando et Apostolus dicat: Nolite locum dare diabolo (Ephes. IV, 27). Liberanda est vigilanter de periculosis locis navis, ne inter scopulos et saxa frangatur. Exuenda est velociter de incendio sarcina prius quam flammis supervenientibus concremetur; nemo diu tutus est periculo proximus; nec evadere diabolum servus Dei poterit, qui se diaboli laqueis implicavit. Intercedendum est cito talibus ut separentur dum adhuc separari innocentes possunt, quia dividi postmodum nostra intercessione non poterunt postea quam conscientia gravissima cohaeserunt. Denique, quam graves multorum ruinas hinc fieri videmus, et per hujusmodi illicitas et periculosas conjunctiones corrumpi plurimas virgines cum summo animi nostri dolore conspicimus. Quod si ex fide se Christo dicaverunt, pudicae et castae sine ulla fabula perseverent, et ita fortes et stabiles praemium virginitatis expectent. Si autem perseverare nolunt vel non possunt, melius est ut nubant quam in ignem delictis suis cadant. Certe nullum fratribus aut sororibus scandalum faciant, cum scriptum sit: Si cibus scandalizat fratrem, non manducabo carnem in saeculum, ne fratrem scandalizem (I Cor. VIII, 13). III. Nec aliqua putet se posse hac excusatione defendi quod et inspici et probari possit an virgo sit, cum et manus obstetricum et oculi saepe fallantur, et si incorrupta inventa fuerit 103 virgo ea parte sui qua mulier potest esse, potuerit tamen ex alia corporis parte peccasse quae corrumpi potest et tamen inspici non potest. Certe ipse concubitus, ipse complexus, ipsa confabulatio et inosculatio, et conjacentium duorum turpis et foeda dormitio, quantum dedecoris et criminis confitetur! Si superveniens maritus sponsam suam jacentem cum altero videat, nonne indignatur et fremit et per zeli dolorem fortassis et gladium in manum sumit? Quid Christus et Dominus et judex noster, cum virginem suam sibi dicatam et sanctitati suae destinatam jacere cum altero cernit, quam indignatur et irascitur, et quas poenas incestis ejusmodi conjunctionibus comminatur, cujus ut gladium spiritalem et venturum judicii diem unusquisque fratrum possit evadere omni consilio providere et elaborare debemus? Et cum omnes omnino disciplinam tenere oporteat, multo magis praepositos et diaconos curare hoc fas est, qui exemplum et documentum caeteris de conversatione et moribus suis praebeant. Quomodo enim possunt integritati et continentiae praeesse, si ex ipsis incipiant corruptelae et vitiorum magisteria procedere? IV. Et idcirco consulte et cum vigore fecisti, frater charissime, abstinendo diaconum qui cum virgine saepe mansit, sed et caeteros qui cum virginibus dormire consueverant. Quod si poenitentiam hujus illiciti concubitus sui egerint et a se invicem recesserint, inspiciantur interim virgines ab obstetricibus diligenter; et, si virgines inventae fuerint, accepta communicatione, ad Ecclesiam admittantur, hac tamen interminatione, ut si ad eosdem masculos postmodum reversae fuerint, aut si cum eisdem in una domo et sub eodem tecto simul habitaverint, graviore censura ejiciantur, nec in Ecclesiam postmodum tales facile recipiantur. Si autem de eis aliqua corrupta fuerit deprehensa, agat poenitentiam plenam, quia quae hoc crimen admisit, non mariti, sed Christi adultera est, et ideo aestimato justo tempore postea, exomologesi facta, ad Ecclesiam redeat. Quod si obstinate perseverant, nec se ab invicem separant, sciant se cum hac sua impudica obstinatione numquam a nobis admitti in Ecclesiam posse, ne exemplum caeteris ad ruinam delictis suis facere incipiant. Nec putent sibi vitae aut salutis constare rationem si episcopis et sacerdotibus obtemperare noluerint, cum in Deuteronomio Dominus Deus dicat: Et homo quicumque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem aut judicem quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit, et non agent impie etiam nunc (Deut. XVII, 12, 13). Interfici Deus jussit sacerdotibus suis non obtemperantes et judicibus a se ad tempus constitutis non obaudientes. Et tunc quidem gladio occidebantur, quando adhuc et circumcisio carnalis manebat. Nunc autem, quia circumcisio spiritalis esse apud fideles servos Dei coepit, spiritali gladio superbi et contumaces necantur dum de Ecclesia ejiciuntur. Neque enim vivere foris possunt, cum domus Dei una sit, et nemini salus esse nisi in Ecclesia possit. Indisciplinatos autem perire, dum non audiunt nec obtemperant salubribus praeceptis, testatur Scriptura divina quae dicit: Non diligit indisciplinatus castigantem se. Qui autem oderunt correptiones, consumentur turpiter (Prov. XV, 12, 10). V. Ergo, ne indisciplinati consumantur et pereant da operam, frater charissime, ut, quantum potes, consiliis salutaribus fraternitatem regas et singulis ad salutem suam consulas. Arcta et angusta est via per quam ingredimur ad vitam, sed summus et magnus est fructus cum 104 pervenimus ad gloriam. Qui se semel castraverunt propter regnum coelorum, Deo per omnia placeant, nec sacerdotes Dei aut Ecclesiam Domini scandalo suae pravitatis offendant. Et si ad praesens a nobis quidam ex fratribus nostris contristari videntur, nos tamen in salubri persuasione maneamus, scientes et Apostolum dixisse: Ergo ego inimicus factus vobis sum verum dicens vobis (Gal. IV, 16)? Quod si obtemperaverint nobis, lucrati sumus fratres, et eos ad salutem pariter et dignitatem nostro sermone formavimus. Si autem quidam de perversis obtemperare noluerint, sequamur eumdem Apostolum dicentem: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). Si quibusdam suadere non possumus ut eos Christo placere faciamus, nos certe, quod nostrum est, Christo Domino et Deo nostro, praecepta ejus servando, placeamus. Opto te, frater charissime ac desiderantissime, in Domino bene valere. EPISTOLA LXIII.(Erasm., II, 3. Pamel., Rigalt., Baluz., LXIII. Paris., LXII Oxon., Lips., LXIII.) AD CAECILIUM DE SACRAMENTO DOMINICI CALICIS. ARGUMENTUM.-- Docet Cyprianus, contra aquarios, in calice Dominico non aquam solam, sed vinum aqua mixtum esse offerendum; per eam in Scripturis Baptismum, minime vero Eucharistiam designari. Typis ex Veteri Testamento sumptis, usus vini in Sacramento corporis Dominici illustratur, populumque christianum per aquae symbolum intelligi declaratur.

I. Cyprianus Caecilio fratri salutem. Quamquam sciam, frater charissime, episcopos plurimos, ecclesiis Dominicis in toto mundo divina dignatione praepositos, evangelicae verita tis ac Dominicae traditionis tenere rationem, nec ab eo quod Christus magister et praecepit et gessit humana et novella institutione decedere; tamen, quoniam quidam, vel ignoranter vel simpliciter, in calice Dominico sanctificando et plebi ministrando non hoc faciunt quod Jesus Christus Dominus et Deus noster, sacrificii hujus auctor et doctor fecit et docuit, religiosum pariter ac necessarium duxi has ad vos litteras facere; ut, si quis in isto errore adhuc tenetur, veritatis luce perspecta, ad radicem atque originem traditionis Dominicae revertatur. Nec nos putes, frater charissime, nostra et humana conscribere aut ultronea voluntate hoc nobis audacter assumere, cum mediocritatem nostram semper humili et verecunda moderatione teneamus. Sed quando aliquid Deo inspirante et mandante praecipitur, necesse est Domino servus fidelis obtemperet, excusatus apud omnes quod nihil sibi arroganter assumat, qui offensam Domini timere compellitur, nisi faciat quod jubetur. II. Admonitos autem nos scias ut in calice offerendo Dominica traditio servetur, neque aliud fiat a nobis quam quod pro nobis Dominus prior fecerit, ut calix qui in commemorationem ejus offertur, mixtus vino offeratur. Nam cum dicat Christus, Ego sum vitis vera (Joa. XV, 1), sanguis Christi non aqua est utique, sed vinum. Nec potest videri sanguis ejus, quo redempti et vivificati sumus, esse in calice quando vinum desit calici, quo Christi sanguis ostenditur, qui Scripturarum omnium sacramento ac testimonio praedicetur. III. Invenimus enim et in Genesi circa sacramentum in Noe hoc idem praecucurrisse et figuram Dominicae passionis illic extitisse quod vinum bibit, quod inebriatus est (Gen. IX, 21), quod in domo sua nudatus est, quod fuit recubans nudis et patentibus femoribus, quod nuditas illa patris a medio filio denotata est et foras nuntiata, a duobus vero, majore et minore, contecta, et caetera quae necesse non est exequi, cum satis sit hoc solum 105 complecti, quod Noe, typum futurae veritatis ostendens, non aquam sed vinum biberit, et sic imaginem Dominicae passionis expresserit. IV. Item in sacerdote Melchisedech sacrificii Dominici sacramentum praefiguratum videmus, secundum quod Scriptura divina testatur et dicit: Et Melchisedeh, rex Salem, protulit panem et vinum (Gen. XIV, 18). Fuit autem sacerdos Dei summi, et benedixit Abraham. Quod autem Melchisedech typum Christi portaret, declarat in Psalmis Spiritus sanctus ex persona Patris ad Filium dicens: Ante luciferum genui te. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4, 5). Qui ordo utique hic est de sacrificio illo veniens et inde descendens, quod Melchisedech sacerdos Dei summi fuit, quod panem et vinum obtulit, quod Abraham benedixit. Nam quis magis sacerdos Dei summi quam Dominus noster Jesus Christus, qui sacrificium Deo Patri obtulit, et obtulit hoc idem quod Melchisedech obtulerat, id est panem et vinum, suum scilicet corpus et sanguinem? Et circa Abraham benedictio illa praecedens ad nostrum populum pertinebat. Nam, si Abraham Deo credidit et deputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6.), utique quisquis Deo credit et fide vivit, justus invenitur, et jam pridem in Abraham fideli benedictus et justificatus ostenditur, sicut beatus apostolus Paulus probat dicens: Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam (Gal. III, 6, 7). Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in illo omnes gentes (Gen. XII, 3). Igitur qui ex fide sunt benedicti sunt cum fideli Abraham. Unde in Evangelio invenimus de lapidibus excitari, id est de gentibus colligi filios Abrahae (Matth. III, 9). Et cum Zachaeum laudaret Dominus, respondit et dixit: Salus hodie domui huic facta est, quia et hic filius est Abrahae (Luc. XIX, 9). Ut ergo in Genesi per Melchisedech sacerdotem benedictio circa Abraham posset rite celebrari, praecedit ante imago sacrificii Christi, in pane et vino scilicet constituta; quam rem perficiens et adimplens Dominus panem et calicem mixtum vino obtulit, et qui est plenitudo veritatis veritatem praefiguratae imaginis adimplevit. V. Sed et per Salomonem Spiritus sanctus typum Dominici sacrificii ante praemonstrans immolatae hostiae et panis et vini sed et altaris et Apostolorum faciens mentionem, Sapientia, inquit, aedificavit sibi domum, et subdidit columnas septem. Mactavit suas hostias, miscuit in cratera vinum suum, et paravit mensam suam. Et misit servos suos, convocans cum excelsa praedicatione ad crateram dicens: Qui est insipiens declinet ad me. Et egentibus sensu dixit: Venite, edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 1-5). Vinum mixtum declarat, id est calicem Domini aqua et vino mixtum prophetica voce praenuntiat, ut appareat in passione Dominica id esse gestum quod fuerat ante praedictum. VI. In benedictione quoque Judae hoc idem significatur, ubi et illic Christi figura exprimitur, quod a fratribus suis laudari et adorari haberet, quod inimicorum dorsa cedentium atque fugientium manibus, quibus crucem pertulit et mortem vicit, compressurus fuisset, quodque ipse sit leo de tribu Juda, et recubet dormiens in passione, et surgat, et sit ipse spes gentium. Quibus Scriptura divina adjungit et dicit: Lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae amictum suum (Gen. XLIX, 11). Quando autem sanguis uvae dicitur, quid aliud quam vinum calicis Dominici sanguinis ostenditur? VII. Necnon et apud Esaiam hoc idem Spiritus sanctus de Domini passione testatur dicens: Quare rubicunda 106 sunt vestimenta tua, et indumenta tua velut a calcatione torcularis pleni et percalcati (Isa. LXIII, 2)? Numquid rubicunda vestimenta aqua potest facere, aut in torculari aqua est quae pedibus calcatur vel praelo exprimitur? Vini utique mentio ideo ponitur ut Domini sanguis intelligatur, et quod in calice Dominico postea manifestatum est Prophetis annuntiantibus praediceretur. Torcularis quoque calcatio et pressura taxatur, quia, quomodo ad potandum vinum veniri non potest nisi botrus calcetur ante et prematur, sic nec nos sanguinem Christi possemus bibere, nisi Christus calcatus prius fuisset et pressus, et calicem prior biberet, in quo credentibus propinaret. VIII. Quotiescumque autem aqua sola in Scripturis sanctis nominatur, Baptisma praedicatur, ut apud Esaiam significari videmus: Nolite, inquit, priora meminisse et antiqua nolite reputare: ecce ego facio nova quae nunc orientur, et cognoscetis, et faciam in deserto viam, et flumina in loco inaquoso adaquare genus meum electum, plebem meam, quam acquisivi, ut virtutes meas exponeret (Isa. XLIII, 18-21). Praenuntiavit illic per prophetam Deus quod apud Gentes in locis quae inaquosa prius fuissent, flumina postmodum redundarent et electum genus Dei, id est per generationem Baptismi filios Dei factos, adaquarent. Item, denuo praecanitur et ante praedicitur Judaeos, si sitierint et Christum quaesierint, apud nos esse potaturos, id est Baptismi gratiam consecuturos: Si sitierint, inquit, per deserta adducet illos, aquam de petra producet illis, findetur petra, et fluet aqua, et bibet plebs mea (Isa. XLVIII, 21). Quod in Evangelio adimpletur, quando Christus, qui est petra, finditur ictu lanceae in passione: qui et admonens quid per prophetam sit ante praedictum clamat et dicit: Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, sicut Scriptura dicit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 37-39). Atque, ut magis posset esse manifestum quia non de calice sed de Baptismo illic loquitur Dominus, addidit Scriptura dicens: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant qui in eum credebant. Per Baptisma enim Spiritus sanctus accipitur, et sic a baptizatis et Spiritum sanctum consecutis ad bibendum calicem Domini pervenitur. Neminem autem moveat quod, cum de Baptismo loquatur Scriptura divina, sitire nos dicit et bibere, quando et Dominus in Evangelio dicat: Beati esurientes et sitientes justitiam (Matth. V, 6); quia quod avida et sitienti cupiditate suscipitur, plenius et uberius hauritur. Sicut et alio loco ad Samaritanam mulierem Dominus loquitur dicens: Omnis qui biberit ex aqua ista, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13, 14). Quo et ipsum Baptisma salutaris aquae significatur, quod semel scilicet sumitur, nec rursus iteratur. Caeterum calix Domini in Ecclesia semper et sititur et bibitur. IX. Nec argumentis plurimis opus est, frater charissime, ut probemus appellatione aquae Baptisma significatum semper esse et sic nos intelligere debere, quando Dominus adveniens Baptismi et Calicis manifestaverit veritatem, qui aquam illam fidelem, aquam vitae aeternae, praeceperit credentibus in Baptismo dari, calicem vero docuerit exemplo magisterii sui vini et aquae conjunctione misceri. Calicem etenim sub die passionis accipiens, benedixit et dedit discipulis suis dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dico vobis, non bibam amodo ex ista creatura vitis usque in diem illum quo vobiscum bibam novum vinum in regno Patris mei (Matth. XXVI, 28, 29). Qua in parte invenimus calicem mixtum fuisse quem Dominus obtulit 107, et vinum fuisse quod sanguinem suum dixit. Unde apparet sanguinem Christi non offerri si desit vinum calici, nec sacrificium Dominicum legitima sanctificatione celebrari nisi oblatio et sacrificium nostrum responderit passioni. Quomodo autem de creatura vitis novum vinum cum Christo in regno Patris bibemus, si in sacrificio Dei Patris et Christi vinum non offerimus, nec calicem Domini Dominica traditione miscemus? X. Beatus quoque apostolus Paulus, a Domino electus et missus et praedicator veritatis evangelicae constitutus, haec eadem in Epistola sua ponit dicens: Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem, et gratias egit et fregit et dixit: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. Hoc facite in meam commemorationem. Simili modo et calicem, postquam coenatum, est accepit dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite, quotiescumque biberitis, in meam commemorationem. Quotiescumque enim ederitis panem istum et calicem biberitis, mortem Domini annuntiabitis quoadusque veniat (I Cor. II, 23-26). Quod si et a Domino praecipitur, et ab Apostolo ejus hoc idem confirmatur et traditur, ut quotiescumque biberimus, in commemorationem Domini hoc faciamus quod fecit et Dominus, invenimus non observari a nobis quod mandatum est, nisi eadem quae Dominus fecit nos quoque faciamus, et calicem Domini pari ratione miscentes a divino magisterio non recedamus. Ab evangelicis autem praeceptis omnino recedendum non esse, et eadem quae magister docuit et fecit discipulos quoque observare et facere debere, constantius et fortius alio in loco beatus Apostolus docet dicens: Miror quod sic tam cito demutamini ab eo qui vos vocavit ad gratiam, ad aliud evangelium, quod non est aliud, nisi si sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere Evangelium Christi. Sed, licet aut nos aut Angelus de coelo aliter annuntiet praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 6-9). XI. Cum ergo neque ipse Apostolus neque Angelus de coelo annuntiare possit aliter aut docere praeterquam quod semel Christus docuit et Apostoli ejus annuntiaverunt, miror satis unde hoc usurpatum sit ut, contra evangelicam et apostolicam disciplinam, quibusdam in locis aqua offeratur in Dominico calice, quae sola Christi sanguinem non possit exprimere. Cujus rei sacramentum nec in Psalmis tacet Spiritus sanctus faciens mentionem dominici calicis et dicens: Calix tuus inebrians perquam optimus (Psal. XXII, 5). Calix autem qui inebriat, utique vino mixtus est: neque enim aqua inebriare quemquam potest. Sic autem calix Dominicus inebriat ut et Noe in Genesi vinum bibens inebriatus est. Sed, quia ebrietas Dominici calicis et sanguinis non est talis qualis est ebrietas vini saecularis, cum diceret Spiritus sanctus in Psalmo, Calix tuus inebrians, addidit perquam optimus, quod scilicet calix Dominicus sic bibentes inebriat ut sobrios faciat, ut mentes ad spiritalem sapientiam redigat, ut a sapore isto saeculari ad intellectum Dei unusquisque resipiscat, et quemadmodum vino isto communi mens solvitur et anima relaxatur et tristitia omnis exponitur, ita, epotato sanguine Domini et poculo salutari, exponatur memoria veteris hominis, et fiat oblivio conversationis pristinae saecularis, et moestum pectus ac triste, quod prius peccatis angentibus premebatur, divinae indulgentiae laetitia resolvatur; quod tunc demum potest laetificare in Ecclesia Domini bibentem, si quod bibitur 108 Dominicam teneat veritatem. XII. Quam vero perversum est quamque contrarium ut, cum Dominus in nuptiis de aqua vinum fecerit (Joan. II, 7), nos de vino aquam faciamus, cum sacramentum quoque rei illius admonere et instruere nos debeat ut in sacrificiis Dominicis vinum potius offeramus. Nam, quia apud Judaeos defecerat gratia spiritalis, defecit et vinum: vinea enim Domini sabaoth domus erat Israël (Isa. V, 7). Christus autem, docens et ostendens gentium populum succedere, et in locum quem Judaei perdiderant nos postmodum merito fidei pervenire, de aqua vinum fecit, id est, quod ad nuptias Christi et Ecclesiae, Judaeis cessantibus, plebs magis gentium conflueret et conveniret ostendit. Aquas namque populos significare in Apocalypsi Scriptura divina declarat dicens: Aquae quas vidisti, super quas sedet meretrix illa, populi et turbae et gentes ethnicorum sunt et linguae (Apoc. XVII, 15). Quod scilicet perspicimus et in sacramento calicis contineri. XIII. Nam, quia nos omnes portabat Christus, qui et peccata nostra portabat, videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Quando autem in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et conjungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini ut commixtio illa non possit ab invicem separari. Unde et Ecclesiam, id est plebem in Ecclesia constitutam, fideliter et firmiter in eo quod credidit perseverantem, nulla res separare poterit a Christo quominus haereat semper et maneat individua dilectio. Sic autem in sanctificando calice Domini offerri aqua sola non potest, quomodo nec vinum solum potest. Nam, si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis: si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Quando autem utrumque miscetur et adunatione confusa sibi invicem copulatur, tunc sacramentum spiritale et coeleste perficitur. Sic vero calix Domini non est aqua sola aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur, quomodo nec corpus Domini potest esse farina sola aut aqua sola, nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum et panis unius compage solidatum. Quo et ipso sacramento populus noster ostenditur adunatus; ut, quemadmodum grana multa in unum collecta et commolita et commixta panem unum faciunt, sic in Christo, qui est panis coelestis, unum sciamus esse corpus, cui conjunctus sit noster numerus et adunatus. XIV. Non est ergo, frater charissime, quod aliquis existimet sequendam esse quorumdam consuetudinem, si qui in praeteritum in calice Dominico aquam solam offerendam putaverunt. Quaerendum est enim ipsi quem sint secuti. Nam, si in sacrificio quod Christus obtulit, non nisi Christus sequendus est, utique id nos obaudire et facere oportet quod Christus fecit et quod faciendum esse mandavit, quando ipse in Evangelio dicat: Si feceritis quod mando vobis, jam non dico vos servos, sed amicos (Joan. XV, 14, 15). Et quod Christus debeat solus audiri, Pater etiam de coelo contestatur dicens: Hic est filius meus dilectissimus in quo bene sensi, ipsum audite (Matth. XVII, 5). Quare, si solus Christus audiendus est, non debemus attendere quid alius ante nos faciendum esse putaverit, sed quid qui ante omnes est Christus prior fecerit. Neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei veritatem, cum per Esaiam prophetam Deus loquatur et dicat: Sine causa autem colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes (Isa. XXIX, 13). Et iterum Dominus in Evangelio hoc idem repetat dicens: 109 Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis (Marc. VII, 13). Sed et alio in loco ponit et dicit: Qui solverit unum ex mandatis istis minimis, et sic docuerit homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Quod si nec minima de mandatis Dominicis licet solvere, quanto magis tam magna, tam grandia, tam ad ipsum Dominicae passionis et nostrae redemptionis sacramentum pertinentia fas non est infringere, aut in aliud quam quod divinitus institutum sit humana traditione mutare? Nam, si Jesus Christus Dominus et Deus noster ipse est summus sacerdos Dei Patris, et sacrificium Patri se ipsum primus obtulit, et hoc fieri in sui commemorationem praecepit, utique ille sacerdos vice Christi vere fungitur qui id quod Christus fecit imitatur, et sacrificium verum et plenum tunc offert in Ecclesia Deo Patri, si sic incipiat offerre secundum quod ipsum Christum videat obtulisse. XV. Caeterum omnis religionis et veritatis disciplina subvertitur, nisi id quod spiritaliter praecipitur fideliter reservetur, nisi si in sacrificiis matutinis hoc quis veretur ne per saporem vini redoleat sanguinem Christi. Sic ergo incipit et a passione Christi in persecutionibus fraternitas retardari, dum in oblationibus discit de sanguine ejus et cruore confundi. Porro autem Dominus in Evangelio dicit: Qui confusus me fuerit, confundetur eum Filius hominis. (Marc. VIII, 38). Et Apostolus quoque loquitur dicens: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). Quomodo autem possumus propter Christum sanguinem fundere, qui sanguinem Christi erubescimus bibere? XVI. An illa sibi aliquis contemplatione blanditur, quod, etsi mane aqua sola offerri videtur, tamen, cum ad coenandum venimus, mixtum calicem offerimus. Sed cum coenamus ad convivium nostrum plebem convocare non possumus, ut sacramenti veritatem fraternitate omni praesente celebremus. Atenim non mane, sed post coenam, mixtum calicem obtulit Dominus. Numquid ergo Dominicum post coenam celebrare debemus, ut sic mixtum calicem frequentandis dominicis offeramus? Christum offerre opportebat circa vesperam diei, ut hora ipsa sacrificii ostenderet occasum et vesperam mundi, sicut in Exodo scriptum est: Et occident illum omne vulgus synagogae filiorum Israel ad vesperam (Exod. XII, 6). Et iterum in Psalmis: Allevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). Nos autem resurrectionem Domini mane celebramus. XVII. Et quia passionis ejus mentionem in sacrificiis omnibus facimus (passio est enim Domini sacrificium quod offerimus), nihil aliud quam quod ille fecit facere debemus. Scriptura enim dicit: Quotiescumque enim ederitis panem istum et calicem istum biberitis, mortem Domini annuntiabitis quoadusque veniat (I Cor. II, 26). Quotiescumque ergo calicem in commemorationem Domini et passionis ejus offerimus, id quod constat Dominum fecisse faciamus. Et viderit, frater charissime; si quis de antecessoribus nostris vel ignoranter vel simpliciter non hoc observavit et tenuit quod nos Dominus facere exemplo et magisterio suo docuit, potest simplicitati ejus de indulgentia Domini venia concedi. Nobis vero non poterit ignosci, qui nunc a Domino admoniti et instructi sumus ut calicem Dominicum vino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus; et de hoc quoque ad collegas nostros litteras dirigamus, ut ubique lex evangelica et traditio Dominica servetur, et ab eo quod Christus et docuit et fecit non recedatur. XVIII. Quae ultra jam contemnere et in errore pristino perseverare, quid aliud est quam incurrere in objurgationem 110 Domini increpantis in Psalmo et dicentis: Ad quid exponis justificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam, et abjecisti sermones meos retro. Si videbas furem, concurrebas ei, et inter moechos particulam ponebas (Psal. XLIX, 16-18). Exponere enim justificationes et testamentum Domini, et non hoc idem facere quod fecerit Dominus, quid aliud est quam sermones ejus abjicere et disciplinam Dominicam contemnere, nec terrena sed spiritalia furta et adulteria committere, dum quis de evangelica veritate furatur Domini nostri verba et facta, corrumpit atque adulterat praecepta divina? Sicut apud Hieremiam scriptum est: Quid est, inquit, paleis ad triticum? Propter hoc ecce ego ad prophetas, dicit Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo, et seducunt populum meum in mendaciis suis et in erroribus suis (Hier. XXIII, 28, 30, 32). Item apud eumdem alio loco: Et moechata est, inquit, in lignum et lapidem, et in his omnibus non est reversa ad me (Hier. IX, 10). Quod furtum et adulterium ne in nos etiam cadat cavere sollicite et timide ac religiose observare debemus. Nam, si sacerdotes Dei et Christi sumus, non invenio quem magis sequi quam Deum et Christum debeamus, quando ipse in Evangelio maxime dicat: Ego sum lumen saeculi. Qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12). Ne ergo in tenebris ambulemus, Christum sequi et praecepta ejus observare debemus, quia et ipse in alio loco, mittens Apostolos, dixit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Ite ergo et docete omnes Gentes, tingentes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos observare omnia quaecumque praecepi vobis (Matth. XXIII, 18-20). Quare si in lumine Christi ambulare volumus, a praeceptis et monitis ejus non recedamus, agentes gratias quod, dum instruit in futurum quid facere debeamus, de praeterito ignoscit quod simpliciter erravimus. Et quia jam secundus ejus adventus nobis appropinquat, magis ac magis benigna ejus et larga dignatio corda nostra luce veritatis illuminat. XIX. Religioni igitur nostrae congruit et timori et ipsi loco atque officio sacerdotii nostri, frater charissime, in Dominico calice miscendo et offerendo custodire traditionis Dominicae veritatem, et quod prius apud quosdam videtur erratum, Domino monente, corrigere; ut, cum in claritate sua et majestate coelesti venire coeperit, inveniat nos tenere quod monuit, observare quod docuit, facere quod fecit. Opto te, frater charissime, semper bene valere. EPISTOLA LXIV.(Erasm., I, 7. Pamel., Rigalt., Baluz., LXIV. Pariss., LXIII. Oxon., Lips., LXV.) AD EPICTETUM ET PLEBEM ASSURITANORUM, DE FORTUNATIANO QUONDAM EORUM EPISCOPO. ARGUMENTUM.-- Monet Epictetum et plebem Assuritanorum ut Fortunatianum, quondam episcopum, sed lapsum, ad episcopatum redire non permittant; tum aliis de causis, tum quod statutum esset ne episcopi lapsi ad priorem gradum admitterentur.

I. Cyprianus Epicteto fratri et plebi Assuras consistenti salutem. Graviter et dolenter motus sum, fratres charissimi, quod cognoverim Fortunatianum quondam apud vos episcopum post gravem lapsum ruinae suae pro integro nunc agere velle et episcopatum sibi vindicare coepisse. Quae res contristavit me, primo propter ipsum, qui miser, vel diaboli tenebris in totum excoecatus, vel quorumdam sacrilega persuasione deceptus, cum debeat satisfacere et ad Dominum exorandum diebus ac noctibus lacrymis et111 orationibus et precibus incumbere, audet sibi adhuc sacerdotium quod prodidit vindicare, quasi post aras diaboli accedere ad altare Dei fas sit, aut non majorem in se iram et indignationem Domini in die judicii provocet, qui, cum fidei et virtutis dux fratribus esse non potuerit, perfidiae et audaciae et temeritatis magister existat, et qui non docuit fratres in praelio fortiter stare, doceat eos qui victi et prostrati sunt nec rogare, cum Dominus dicat: Illis fudistis libamina, et illis imposuistis sacrificia; super haec omnia ergo non indignabor? dicit Dominus (Isa. LVII, 6). Et alio loco: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 19). Item Dominus denuo loquitur et dicit: Adoraverunt eos quos fecerunt digiti eorum, et curvatus est homo et humiliatus est vir, et non laxabo illis (Isa. II, 8, 9). In Apocalypsi quoque legimus iram Domini comminantis et dicentis: Si quis adorat bestiam et imaginem ejus, et accipit notam in fronte sua et in manu, bibet et ipse de vino irae Dei mixto in poculo irae ejus, et punietur igne et sulphure sub oculis sanctorum Angelorum et sub oculis Agni, et fumus de tormentis eorum in saecula saeculorum ascendet, nec habebunt requiem die ac nocte qui adorant bestiam et imaginem ejus (Apoc. XIV, 9-11). II. Cum ergo haec tormenta, haec supplicia in die judicii Dominus comminetur iis qui diabolo obtemperant et idolis sacrificant, quomodo se putat posse agere pro Dei sacerdote qui obtemperavit et servivit diaboli sacerdotibus? aut quomodo putat manum suam transferri posse ad Dei sacrificium et precem Domini quae captiva fuerit sacrilegio et crimini, quando in Scripturis divinis Deus ad sacrificium prohibeat accedere sacerdotes etiam in leviori crimine constitutos, et in Levitico dicat (XXI, 17): Homo in quo fuerit vitium et macula non accedet offerre dona Deo. Item in Exodo (XIX, 22): Et sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus. Et iterum: Et cum accedunt ministrare ad altare sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur (Ibid. XXIX, 43). Qui ergo gravia in se delicta adduxerunt, id est, qui idolis sacrificando sacrilega sacrificia fecerunt, sacerdotium Dei sibi vindicare non possunt, nec ullam in conspectu ejus precem pro fratribus facere, quando in Evangelio scriptum sit: Deus peccatorem non audit; sed si quis Deum coluerit et voluntatem ejus fecerit, illum audit (Joan. IX, 31). Quamvis sic quorumdam pectora tenebrarum ingruentium profunda caligo caecaverit, ut de praeceptis salubribus nihil lucis admittant, sed se mel a recto limite veri itineris aversi, per praeceps et per abruptum criminum suorum nocte atque errore rapiantur. III. Nec mirum si consilia nostra aut Domini praecepta nunc abnuunt qui Dominnm negaverunt: stipes et oblationes et lucra desiderant, quibus prius insatiabiles incubabant; et coenis atque epulis etiam nunc inhiant, quarum crapulam superstite nuper in dies cruditate ructabant, nunc manifestissime comprobantes nec ante se religioni, sed ventri potius et quaestui profana cupiditate servisse. Unde et ipsam venisse perspicimus et credimus de Dei exploratione censuram, ne apud altare consistere et contrectare ulterius perseverarent pudorem incesti, fidem perfidi, religionem profani, divina terreni, sancta sacrilegi. Quod ne tales ad altaris impiamenta et contagia fratrum denuo redeant, omnibus viribus excubandum est, et omni vigore nitendum ut quantum possumus ab hac eos sui sceleris audacia retundamus, ne adhuc agere pro sacerdote conentur qui ad mortis extrema dejecti, ultra lapsos laicos ruinae majoris pondere proruerunt. IV. Si vero apud insanos furor 112 insanabilis perseverarit, et, recedente Spiritu sancto, quae coepit caecitas in sua nocte permanserit, consilium nobis erit singulos fratres ab eorum fallacia separare, et, ne quis in laqueos erroris incurrat, ab eorum contagione secernere, quando nec oblatio sanctificari illic possit ubi Spiritus sanctus non sit, nec cuiquam Dominus per ejus orationes et preces prosit qui Dominum ipse violavit. Quod si Fortunatianus, aut immemor criminis sui per diaboli caecitatem, aut minister et servus diabol factus ad decipiendam fraternitatem, in hoc suo furore permanserit, vos quantum potestis elaborate, et in hac caligine diaboli saevientis fratrum mentes ab errore revocate, ne alienae dementiae facile consentiant, ne se desperatorum delictis participes faciant, sed teneant integri salutis suae et integritatis conservatae a se et custoditae perpetuum tenorem. V. Lapsi vero magnitudinem delicti sui cognoscentes, a deprecando Domino non recedant, nec Ecclesiam catholicam, quae una et sola est a Domino constituta, derelinquant; sed, satisfactionibus immorantes et Domini misericordiam deprecantes, ad Ecclesiam pulsent, ut recipi illic possint ubi fuerunt, et ad Christum redeant, a quo recesserunt. Nec audiant eos qui se fallaci et mortali seductione decipiunt, cum scriptum sit: Nemo vos decipiat inanibus verbis. Propterea enim venit ira Dei super filios contumaciae. Nolite ergo esse participes eorum (Ephes. V, 6, 7). Ergo contumaces et Deum non timentes et ab Ecclesia in totum recedentes nemo comitetur. Quod si quis impatiens fuerit ad deprecandum Dominum qui offensus est, et nobis obtemperare noluerit, sed desperatos et perditos secutus fuerit, sibi imputabit cum judicii dies venerit. Quomodo enim deprecari in die illo Dominum poterit qui et ante hoc Christum et nunc quoque Ecclesiam Christi negavit et, episcopis sanis et integris et viventibus non obtemperans, comitem se et participem morientibus praebuit? Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, semper bene valere. EPISTOLA LXV.(Erasm., III, 9. Pamel., Rigalt., Baluz., LXV. Pariss., LXIV. Oxon., Lips., III.) AD ROGATIANUM, DE DIACONO QUI CONTRA EPISCOPUM CONTENDIT. ARGUMENTUM.-- Rogatianum episcopum monet Cyprianus, ut diaconi superbiam qui illum contumeliis exacerbaverat coerceat, et audaciae suae poenitentiam agere cogat, ea occasione denuo repetens quaecumque de sacerdotali sive episcopali potestate supra dicta sunt Epistola LV. Quo autem tempore scripta sit, non satis constat, nisi quod in eadem synodo scriptam cum sequenti, initium utriusque epistolae simile persuadeat.

I. Cyprianus Rogatiano fratri salutem. Graviter et dolenter commoti sumus ego et collegae mei qui praesentes aderant, frater charissime, lectis litteris tuis, quibus de diacono tuo conquestus es quod, immemor sacerdotalis loci tui et officii, ac ministerii sui oblitus, contumeliis et injuriis suis te exacerbaverit. Et tu quidem honorifice circa nos et pro solita tua humilitate fecisti, ut malles de eo nobis conqueri, cum, pro episcopatus vigore et cathedrae auctoritate, haberes potestatem qua posses de illo statim vindicari, certus quod collegae tui omnes gratum haberemus quodcumque circa diaconum tuum contumeliosum sacerdotali potestate fecisses, habens circa hujusmodi homines praecepta divina, cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: Et homo quicumque fecerit in superbia ut non exaudiat sacerdotem aut judicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus audierit timebit, et non agent impie etiam nunc (Deut. XVII, 12). Et ut sciamus hanc Dei vocem 113 cum vera et summa majestate ejus processisse ad honorandos ac vindicandos sacerdotes suos, cum adversus Aaron sacerdotem tres de ministris, Chore et Dathan et Abiron, ausi sunt superbisse et cervicem suam extollere et sacerdoti praeposito se adaequare, hiatu terrae absorpti ac devorati, poenas statim sacrilegae audaciae persolverunt. Nec soli illi, sed et caeteri ducenti quinquaginta qui eis comites ad audaciam fuerunt, prorumpente a Domino igne consumpti sunt, ut probaretur sacerdotes Dei ab eo qui sacerdotes facit vindicari. In libro quoque Regnorum, cum Samuel sacerdos a Judaeorum populo ob senectutem, sicut tu modo, contemneretur, exclamavit iratus Dominus et dixit: Non te spreverunt, sed me spreverunt (I Reg. VIII, 7). Et ut hoc ulcisceretur, excitavit eis Saul regem, qui eos injuriis gravibus affligeret, et per omnes contumelias et poenas superbum populum calcaret et premeret, ut contemptus sacerdos de superbo populo ultione divina vindicaretur. II. Sed et Salomon in Spiritu sancto constitutus testatur et docet quae sit sacerdotalis auctoritas et potestas, dicens: Ex tota anima tua time Deum, et sacerdotes ejus sanctifica. Et iterum: Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes ejus (Eccli. VII, 29, 31). Quorum praeceptorum memor beatus apostolus Paulus, secundum quod in Actibus Apostolorum legimus, cum ei diceretur: Sic insilis in sacerdotem Dei maledicendo, respondit et dixit: Nesciebam, fratres, quia pontifex est. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices (Act. XXIII, 4). Dominus etiam noster ipse Jesus Christus, rex et judex et Deus noster, usque ad passionis diem servavit honorem pontificibus et sacerdotibus, quamvis illi nec timorem Dei nec agnitionem Christi servassent. Nam, cum leprosum emundasset, dixit illi: Vade, et monstra te sacerdoti, et offer donum (Matth. VIII, 4). Humilitate ea qua nos quoque esse humiles docuit, sacerdotem adhuc appellabat quem sciebat esse sacrilegum. Item sub ictu passionis cum alapam accepisset, et ei diceretur, Sic respondes pontifici, nihil ille contumeliose locutus est in personam pontificis, sed magis innocentiam suam tuitus est dicens: Si male locutus sum, exprobra de malo. Si autem bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 23)? Quae omnia ab eo ideo facta sunt humiliter atque patienter ut nos humilitatis ac patientiae haberemus exemplum. Docuit enim sacerdotes veros legitime et plene honorari, dum circa falsos sacerdotes ipse talis exstitit. III. Meminisse autem diaconi debent quoniam Apostolos, id est episcopos et praepositos, Dominus elegit, diaconos autem, post ascensum Domini in coelos, Apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et Ecclesiae ministros. Quod si nos aliquid audere contra Deum possumus, qui episcopos facit, possunt et contra nos audere diaconi, a quibus fiunt. Et ideo oportet diaconum de quo scribis agere audaciae suae poenitentiam, et honorem sacerdotis agnoscere et episcopo praeposito suo plena humilitate satisfacere. Haec sunt enim initia haereticorum et ortus atque conatus schismaticorum male cogitantium, ut sibi placeant, ut praepositum superbo tumore contemnant. Sic de Ecclesia receditur, sic altare profanum foris collocatur, sic contra pacem Christi et ordinationem atque unitatem Dei rebellatur. Quod si ultra te contumeliis suis exacerbaverit et provocaverit, fungeris circa eum potestate honoris tui, ut eum vel deponas vel abstineas. Nam, si apostolus Paulus ad Timotheum scribens dixit: Juventutem tuam nemo despiciat (I Tim. IV, 12), quanto magis tibi a collegis tuis dicendum est: « Senectutem tuam nemo despiciat. » Et quoniam114 scripsisti quemdam cum eodem diacono tuo se miscuisse et superbiae ejus atque audaciae participem esse, hunc quoque, et si qui alii tales exstiterint et contra sacerdotem Dei fecerint, vel coercere poteris vel abstinere: nisi quod hortamur et monemus ut peccasse se potius intelligant et satisfaciant, et nos propositum nostrum tenere patiantur. Magis enim optamus et cupimus contumelias et injurias singulorum clementi patientia vincere, quam sacerdotali licentia vindicare. Opto te, frater charissime, semper bene valere. EPISTOLA LXVI.(Erasm., I, 9. Pamel., Rigalt., Baluz., LXVI. Paris., LXV. Oxon., Lips., I.) AD CLERUM ET PLEBEM FURNIS CONSISTENTEM, DE VICTORE QUI FAUSTINUM PRESBYTERUM TUTOREM NOMINAVIT. ARGUMENTUM.-- Cum, contra concilii episcoporum statutum, Geminius Victor testamento tutorem sive curatorem suum nominasset Geminium Faustinum presbyterum, prohibet pro illo offerri aut sacrificium pro dormitione illius celebrari; obiter, exemplo Leviticae tribus, deducens clericos molestiis saecularibus immiscere se non debere.

I. Cyprianus presbyteris et diaconibus et plebi Furnis consistentibus salutem. Graviter commoti sumus ego et collegae mei qui praesentes aderant, et compresbyteri nostri qui nobis assidebant, fratres charissimi, cum cognovissemus quod Geminius Victor frater noster de saeculo excedens Geminium Faustinum presbyterum tutorem testamento suo nominaverit, cum jam pridem in concilio episcoporum statutum sit ne quis de clericis et Dei ministris tutorem vel curatorem testamento suo constituat, quando singuli divino sacerdotio honorati et in clerico ministerio constituti non nisi altari et sacrifieiis deservire et precibus atque orationibus vacare debeant. Scriptum est enim: Nemo militans Deo obligat se molestiis saecularibus, ut possit placere ei cui se probavit (II Tim. II, 4). Quod cum de omnibus dictum sit, quanto magis molestiis et laqueis saecularibus obligari non debent qui divinis rebus et spiritalibus occupati, ab ecclesia recedere et ad terrenos et saeculares actus vacare non possunt? Cujus ordinationis et religionis formam levitae prius in lege tenuerunt, ut, cum terram dividerent et possessiones partirentur undecim tribus, Levitica tribus, quae templo et altari et ministeriis divinis vacabat, nihil de illa divisionis portione perciperet, sed, aliis terram colentibus, illa tantum Deum coleret, et ad victum atque alimentum suum ab undecim tribubus de fructibus qui nascebantur decimas perciperet. Quod totum fiebat de auctoritate et dispositione divina, ut qui operationibus divinis insistebant, in nulla re avocarentur, nec cogitare aut agere saecularia cogerentur. Quae nunc ratio et forma in clero tenetur, ut qui in Ecclesia Domini ordinatione clerica promoventur, in nullo ab administratione divina avocentur, nec molestiis et negotiis saecularibus alligentur, sed in honore sportulantium fratrum, tamquam decimas ex fructibus accipientes, ab altari et sacrificiis non recedant, sed die ac nocte coelestibus rebus et spiritualibus serviant.

II. Quod episcopi antecessores nostri religiose considerantes et salubriter providentes, censuerunt ne quis frater excedens ad tutelam vel curam clericum nominaret, ac si quis hoc fecisset, non offerretur pro co, nec sacrificium pro dormitione ejus celebraretur. Neque enim apud altare Dei meretur nominari in sacerdotum prece qui ab altari sacerdotes et ministros voluit avocare. Et ideo Victor, cum, contra formam nuper in concilio a sacerdotibus datam, Geminium Faustinum presbyterum 115 ausus sit tutorem constituere, non est quod pro dormitione ejus apud vos fiat oblatio, aut deprecatio aliqua nomine ejus in Ecclesia frequentetur, ut sacerdotum decretum religiose et necessarie factum servetur a nobis, simul et caeteris fratribus detur exemplum ne quis sacerdotes et ministros Dei altari ejus et Ecclesiae vacantes ad saeculares molestias devocet. Observari enim de caetero poterit ne ultra hoc fiat circa personam clericorum, si quod nunc factum est fuerit vindicatum. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere. EPISTOLA LXVII.(Erasm., III, 13. Pamel., Rigalt., Baluz., LXVII. Paris., LXVI. Lips., Oxon., LXVIII. Coustant., Epist. Rom. Pont. 4. p. 211.) AD STEPHANUM, DE MARCIANO ARELATENSI, QUI NOVATIANO CONSENSIT. ARGUMENTUM.-- Cum Martianus, Arelatensis episcopus, Novatiani sectam secutus multos seduxisset, et se communione caeterorum episcoporum per schisma separasset, monet Stephanum, summum Pontificem, ut pro sua auctoritate, absente illo, alium in locum ejus substituat, et tum lapsis tum per illum seductis, acta poenitentia, pax detur, et ad Ecclesiam reditus concedatur.

117 EPISTOLA LXVIII.(Erasm., I, 4. Pamel., Rigalt., Baluz., LXVIII. Paris., LXVII. Oxon., Lips., LXVII. Routh. Rell. Scr., III, p. 77 et 122.) AD CLERUM ET PLEBES IN HISPANIA CONSISTENTES, DE BASILIDE ET MARTIALE. ARGUMENTUM.-- Cum Basilides et Martialis, episcopi, lapsi essent et libellis idololatriae contaminati, laudat Cyprianus cum coepiscopis clerum et plebem Hispaniarum, quod in locum eorum Sabinum et Felicem legitima electione substituissent; praesertim cum, juxta Cornelii statutum, episcopi lapsi ad poenitentiam quidem agendam admitti possent, sed a sacerdotali honore prohiberentur, obiter etiam quaedam attingens de veteri electionis episcoporum ritu. Sub Stephano autem scriptam esse, contextus indicat.

121 EPISTOLA LXIX.(Erasm., IV, 9. Pamel., Rigalt., Baluz., LXIX. Paris., LVIII. Oxon., Lips., LXVI.) AD FLORENTIUM PUPIANUM, DE OBTRECTATORIBUS. ARGUMENTUM.-- Purgat se apud Florentium Pupianum Cyprianus de variis ab illo objectis criminibus; et animi ejus levitatem arguit, quod tam temere obtrectatoribus crediderit. Ex eo autem quod dicit se jam tum sex annis episcopatu functum, satis constat sub Stephano scriptam.

I. Cyprianus, qui et Thascius, Florentio, cui et Pupiano, fratri salutem. Ego te, frater, credideram tandem jam ad poenitentiam converti, quod in praeteritum tam infanda, tam turpia, tam etiam gentilibus execranda aut audisses de nobis temere aut credidisses. Porro autem etiam nunc in litteris tuis animadverto eumdem te adhuc esse qui prius fueras, eadem te de nobis credere et in eo quod credideris perseverare, et, ne forte claritatis et martyrii tui dignitas nostra communicatione maculetur, in mores nostros diligenter inquirere, et post Deum judicem, qui sacerdotes facit, te velle, non dicam de me (quantus enim ego sum)! sed de Dei et Christi judicio judicare. Hoc est in Deum non credere, hoc est rebellem adversus Christum et adversus Evangelium ejus existere, ut cum ille dicat: Nonne duo passeres asse vaeneunt? et neuter eorum cadit in terram sine Patris voluntate (Matth. X, 29), et probet majestas ejus et veritas sine conscientia et permissu Dei etiam minora non fieri, tu existimes sacerdotes Dei sine conscientia ejus in Ecclesia ordinari? Nam credere quod indigni et incesti sint qui ordinantur, quid aliud est quam credere quod non a Deo nec per Deum sacerdotes ejus in Ecclesia constituantur? II. An putas majus esse de me meum quam Dei testimonium, cum Dominus ipse doceat et dicat testimonium non esse verum si quis ipse de se testis existat, eo quod unusquisque utique sibi faveat, nec contra se aliquis infesta et adversa depromat, fides vero sincera sit veritatis, si in praedicationibus nostris alius sit praedicator ac testis: Si testimonium, inquit, dixero de me, testimonium meum non est verum. Alius est enim qui testis est de me (Joan. V, 31, 32). Quod si ipse Dominus, omnia postmodum judicaturus, noluit de testimonio suo sibi credi, sed maluit de judicio ac testimonio Dei Patris probari, quanto magis hoc servos ejus observare oportet, qui judicio ac testimonio Dei non probantur tantum, sed etiam gloriantur. Praevaluit autem apud te contra divinam sententiam et contra conscientiam nostram, fidei suae viribus nixam, inimicorum et malignorum commentum, quasi apud lapsos et profanos et extra Ecclesiam positos, de quorum pectoribus excesserit Spiritus sanctus, esse aliud possit nisi mens prava et fallax lingua et odia venenata et sacrilega mendacia; quibus qui credit, cum illis necesse est inveniatur cum judicii dies venerit. III. Quod vero dixisti sacerdotes humiles esse debere, quia et Dominus et Apostoli ejus humiles fuerunt, humilitatem meam et fratres omnes et gentiles quoque optime norunt et diligunt; et tu quoque noveras et diligebas, 122 cum adhuc in Ecclesia esses et mecum communicares. Quis autem nostrum longe est ab humilitate, utrumne ego, qui quotidie fratribus servio, et venientes ad Ecclesiam singulos benigne et cum voto et gaudio suscipio? an tu, qui te episcopum episcopi et judicem judicis ad tempus a Deo dati constituis? cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: Et homo quicumque fecerit in superbia ut non exaudiat sacerdotem aut judicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit, et non agent impie etiam nunc (Deut. XVII, 12, 13). Et iterum ad Samuelem loquitur et dicit: Non te spreverunt, sed me spreverunt (III Reg. VII, 7). Et adhuc Dominus in Evangelio, cum ei dictum esset, Sic respondes Pontifici, custodiens et docens sacerdotalem honorem servari oportere, contra Pontificem nihil dixerit, sed innocentiam suam tantummodo purgans responderit dicens: Si male locutus sum, exprobra de malo. Si autem bene, quid me caedis (Joan. XVIII)? Item beatus Apostolus, cum ei dictum esset, Sic insilis iu sacerdotem Dei maledicendo (Act. XXIII, 4, 5), nihil contumeliose locutus sit adversus sacerdotem, quando et potuerit se constanter exerere adversus eos qui Dominum crucifixissent et qui jam Deum et Christum et templum et sacerdotium perdidissent; sed, quamvis in falsis et spoliatis sacerdotibus umbram tamen ipsam inanem sacerdotalis nominis cogitans dixerit: Nesciebam, fratres, quia pontifex est. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices (Exod. XXII, 23). IV. Nisi si sacerdos tibi fui ante persecutionem, quando mecum communicabas, post persecutionem sacerdos esse desivi. Persecutio enim veniens te ad summam martyrii sublimitatem provexit, me autem proscriptionis onere depressit, cum publice legeretur: « Si quis tenet vel possidet de bonis Caecilii Cypriani episcopi Christianorum; » ut etiam qui non credebant Deo episcopum constituenti, vel diabolo crederent episcopum proscribenti. Nec haec jacto, sed dolens profero, cum te judicem Dei constituas et Christi, qui dicit ad Apostolos, ac per hoc ad omnes praepositos qui Apostolis vicaria ordinatione succedunt: Qui audit vos, me audit; et qui me audit, audit cum qui me misit. Et qui rejicit vos, me rejicit et eum qui me misit (Luc. XI). V. Inde enim schismata et haereses obortae sunt et oriuntur, dum episcopus, qui unus est et Ecclesiae praeest, superba quorumdam praesumptione contemnitur, et homo dignatione Dei honoratus indignus hominibus judicatur. Quis enim hic est superbiae tumor, quae arrogantia animi, quae mentis inflatio, ad cognitionem suam praepositos et sacerdotes vocare, ac nisi apud te purgati fuerimus et sententia tua absoluti, ecce jam sex annis nec fraternitas habuerit episcopum, nec plebs praepositum, nec grex pasotrem, nec Ecclesia gubernatorem, nec Christus antistitem, nec Deus sacerdotem. Subveniat Pupianus et sententiam dicat et judicium Dei et Christi in acceptum referat, ne tantus fidelium numerus, qui sub nobis arcessitus est, sine spe salutis et pacis exisse videatur, nec novus credentium populus nullam per nos consecutus esse Baptismi et Spiritus sancti gratiam judicetur, ne tot lapsis et poenitentibus pax data et communicatio nostra examinatione concessa judicii tui auctoritate solvatur. Annue aliquando et dignare pronuntiare de nobis et episcopatum nostrum cognitionis tuae auctoritate firmare, ut Deus et Christus ejus agere tibi gratias possint quod per te sit antistes et rector altari eorum pariter et plebi restitutus. VI. Apes habent regem et ducem pecudes, et ei fidem servant: latrones mancipi obsequio pleno123 humilitatis obtemperant. Quanto simpliciores et meliores vobis sunt brutae pecudes et muta animalia, et cruenti licet ac furentes inter gladios atque inter arma praedones? Praepositus illic agnoscitur et timetur quem non sententia divina constituit, sed in quem factio perdita et nocens caterva consensit. VII. Dixisti sane scrupulum tibi esse tollendum de animo, in quem incidisti. Incidisti, sed tua credulitate irreligiosa; incidisti, sed tua mente et voluntate sacrilega, dum incesta, dum impia, dum nefanda contra fratrem, contra sacerdotem facile audis, libenter credis, aliena mendacia quasi propria et privata defendis; nec recordaris scriptum esse: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28). Et iterum: Malus obaudit linguae iniquorum, justus autem non intendit labiis mendacibus (Prov. XVII, 4). Quare in hunc scrupulum non inciderunt martyres sancto Spiritu pleni et ad conspectum Dei et Christi ejus passione jam proximi, qui ad Cyprianum episcopum litteras de carcere direxerunt, sacerdotem Dei agnoscentes et contestantes ei. Quare in hunc scrupulum non inciderunt tot episcopi collegae mei, qui vel cum de medio recederent proscripti sunt, vel apprehensi in carcerem conjecti et in catenis fuerunt, aut qui, in exilium relegati, illustri itinere ad Dominum profecti sunt, aut qui quibusdam locis animadversi coelestes coronas de Domini clarificatione sumpserunt. Quare in hunc scrupulum non inciderunt de plebe ista nostra quae apud nos est, et nobis de Dei dignatione commissa est, tot confessores quaestionati et torti et insignium vulnerum et cicatricum memoria gloriosi, tot virgines integrae, tot laudabiles viduae, ecclesiae denique universae per totum mundum nobiscum unitatis vinculo copulatae? Nisi si omnes isti communicantes mecum, secundum quod scripsisti, polluto nostro ore polluti sunt et spem vitae aeternae communicationis nostrae contagione perdiderunt. Pupianus solus integer, inviolatus, sanctus, pudicus, qui nobis miscere se noluit, in paradiso atque in regno coelorum solus habitabit. VIII. Scripsisti quoque quod Ecclesia nunc propter me portionem sui in disperso habeat, quando omnis Ecclesiae populus et collectus sit et adunatus et individua concordia sibi junctus, soli illi foris remanserint qui, etsi intus essent, ejiciendi fuerant, nec patiatur Dominus, populi sui protector et tutor, triticum de area sua diripi, sed solae possint paleae de Ecclesia separari, quando et Apostolus dicat: Quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? Numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 3, 4). Et Dominus quoque in Evangelio, cum eum loquentem discipuli derelinquerent, conversus ad duodecim dixit: Numquid et vos vultis ire? Respondit ei Petrus dicens: Domine, ad quem ibimus? Verbum vitae aeternae habes: et nos credimus et cognovimus quoniam tu ' es Filius Dei vivi (Joan. VI, 67). Loquitur illic Petrus, super quem aedificanda fuerat Ecclesia, Ecclesiae nomine docens et ostendens quia, etsi contumax ac superba obaudire nolentium multitudo discedat, Ecclesia tamen a Christo non recedit, et illi sunt Ecclesia plebs sacerdoti adunata et pastori suo grex adhaerens. Unde scire debes episcopum in Ecclesia esse et Ecclesiam in episcopo, et si quis cum episcopo non sit, in Ecclesia non esse; et frustra sibi blandiri eos qui pacem cum sacerdotibus Dei non habentes obrepunt et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando Ecclesia, quae catholica et una est, scissa non sit neque divisa, sed sit utique connexa et cohaerentium124 sibi invicem sacerdotum glutino copulata. IX. Quamobrem, frater, si majestatem Dei, qui sacerdotes ordinat, cogitaveris; si Christum, qui arbitrio et nutu ac praesentia sua et praepositos ipsos et Ecclesiam cum praepositis gubernat, aliquando respexeris, si de innocentia sacerdotum, non humano odio, sed divino judicio credideris, si temeritatis et superbiae atque insolentiae tuae agere vel sero poenitentiam coeperis, si Deo et Christo ejus, quibus servio et quibus puro atque immaculato ore sacrificia et in persecutione pariter et in pace indesinenter offero, plenissime satisfeceris, communicationis tuae poterimus habere rationem, manente tamen apud nos divinae censurae respectu et metu, ut prius Dominum meum consulam an tibi pacem dari et te ad communicationem Ecclesiae suae admitti sua ostensione et admonitione permittat. X. Memini enim quid jam mihi sit ostensum, immo quid sit servo obsequenti et timenti de Dominica et Divina auctoritate praeceptum; qui, inter caetera quae ostendere et revelare dignatus est, et hoc addidit: « Itaque qui Christo non credit sacerdotem facienti, et postea credere incipiet sacerdotem vindicanti. » Quamquam sciam somnia ridicula et visiones ineptas quibusdam videri, sed utique illis qui malunt contra sacerdotes credere quam sacerdoti. Sed nihil mirum, quando de Joseph fratres sui dixerunt: Ecce somniator ille venit: nunc ergo venite, occidamus illum (Gen. XXXVII, 19, 20), et somniator postea quod somniaverat consecutus sit, et occisores ac venditores confusi sint; ut qui verbis prius non credidissent, factis postmodum crederent. De iis autem quae tu egisti vel in persecutione vel in pace stultum est ut velim te judicare, quando tu magis judicem te nostri constitueris. Haec pro animi mei pura conscientia et pro Domini et Dei mei fiducia rescripsi. Habes tu litteras meas, et ego tuas. In die judicii ante tribunal Christi utrumque recitabitur . EPISTOLA LXX.(Erasm., 1, 2. Pamel., Rigalt., Baluz., Oxon., Lips., LXX. Paris., LXIX. Routh., Rell. scr. III, p. 84 et 135.) AD JANUARIUM ET CAETEROS EPISCOPOS NUMIDAS, DE BAPTIZANDIS HAERETICIS. ARGUMENTUM.-- Argumentum hujus et sequentis epistolae habes tertia post hanc epistola ad Stephanum in haec verba: « Baptismum non esse quo haeretici utuntur, nec quemquam apud eos qui Christo adversantur per gratiam Christi posse proficere, diligenter nuper expressum est in epistola quae ad Quintum, collegam nostrum in Mauritania constitutum super ea rescripta est; item in litteris quas collegae nostri ad episcopos in Numidia praesidentes ante fecerunt, cujus utriusque epistolae exempla subdidi. » Utriusque etiam fit mentio in epistola ad Jubaianum, et hujus epistola sequenti.

126 EPISTOLA LXXI.(Erasm. ad Quintinum, p. 337. Pamel., Rigalt., Baluz., Oxon. Lips. LXXI Paris., LXX.) AD QUINTUM, DE HAERETICIS BAPTIZANDIS. ARGUMENTUM.-- Respondetur Quinto, in Mauritania episcopo, consulenti de haereticis baptizandis.

I. Cyprianus Quinto fratri salutem. Retulit ad me, frater charissime, Lucianus compresbyter noster te desiderasse ut significaremus tibi quid sentiamus de his qui apud haereticos et schismaticos baptizati videntur. De qua re quid nuper in concilio plurimi coepiscopi, cum compresbyteris qui aderant, censuerimus ut scires, ejusdem epistolae exemplum tibi misi. Nescio etenim qua praesumptione ducuntur quidam de collegis nostris, ut putent eos qui apud haereticos tincti sunt, quando ad nos venerint, baptizari non oportere, eo quod dicant unum Baptisma esse: quod unum scilicet ideo est, quia Ecclesia una est, et esse Baptisma extra Ecclesiam non potest. Nam, cum duo baptismata esse non possint, si haeretici vere baptizant, ipsi habent baptisma. Et qui hoc illis patrocinium de auctoritate sua praestat, cedit illis et consentit ut hostis et adversarius Christi habere videatur abluendi et purificandi et sanctificandi hominis potestatem. Nos autem dicimus eos qui inde veniunt non rebaptizari apud nos, sed baptizari. Neque enim accipiunt illic aliquid ubi nihil est; sed veniunt ad nos ut hic accipiant ubi et gratia et veritas omnis est, quia et gratia et veritas una est. Porro autem quidam de collegis nostris malunt haereticis honorem dare quam nobis consentire; et dum, unius Baptismi asseveratione, baptizare venientes nolunt, sic aut duo baptismata ipsi faciunt, dum et apud haereticos baptisma esse dicunt, aut certe, quod est gravius, haereticorum sordidam et profanam tinctionem vero et unico et legitimo Ecclesiae catholicae Baptismo praeponere et praeferre contendunt, non considerantes scriptum esse: Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30)? Manifestum est autem eos qui non sunt in Ecclesia Christi inter mortuos computari, nec posse ab eo vivificari alterum 127 qui ipse non vivat, quando una sit Ecclesia, quae vitae aeternae gratiam consecuta et vivit in aeternum et vivificat Dei populum. II. Et dicunt se in hoc veterem consuetudinem sequi, quando apud veteres haereseos et schismatum prima adhuc fuerint initia, ut hi illic essent qui de Ecclesia recedebant, et hic baptizati prius fuerant; quos tunc tamen, ad Ecclesiam revertentes et poenitentiam agentes, necesse non erat baptizare. Quod nos quoque hodie observamus, ut quos constet hic baptizatos esse et a nobis ad haereticos transiisse, si postmodum, peccato suo cognito et errore digesto, ad veritatem et matricem redeant, satis sit in poenitentiam manum imponere; ut quia ovis jam fuerat, hanc ovem abalienatam et errabundam in ovile suum pastor recipiat. Si autem qui ab haereticis venit, baptizatus in Ecclesia prius non fuit, sed alienus in totum et profanus venit, baptizandus est ut ovis fiat, quia una est aqua in Ecclesia sancta quae oves faciat. Et idcirco, quia nihil potest esse commune mendacio et veritati, tenebris et luci, morti et immortalitati, antichristo et Christo, per omnia debemus Ecclesiae catholicae unitatem tenere, nec in aliquo fidei et veritatis hostibus cedere. III. Non est autem de consuetudine praescribendum, sed ratione vincendum. Nam nec Petrus, quem primum Dominus elegit, et super quem aedificavit Ecclesiam suam, cum secum Paulus de circumcisione postmodum disceptaret, vindicavit sibi aliquid insolenter aut arroganter assumpsit, ut diceret se primatum tenere et obtemperari a novellis et posteris sibi potius oportere. Nec despexit Paulum quod Ecclesiae prius persecutor fuisset, sed consilium veritatis admisit, et rationi legitimae quam Paulus vindicabat facile consensit (Gal. II, 14); documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint vera et legitima, ipsa potius nostra ducamus. Cui rei Paulus quoque prospiciens, et concordiae et paci fideliter consulens, in epistola sua posuit dicens: Prophetae autem duo aut tres loquantur, et caeteri examinent. Si autem alii revelatum fuerit sedenti, ille prior taceat (I Cor. XIV, 29, 30). Qua in parte docuit et ostendit multa singulis in melius revelari, et debere unumquemque, non pro eo quod semel imbiberat et tenebat pertinaciter congredi, sed, si quid melius et utilius extiterit, libenter amplecti. Non enim vincimur quando offeruntur nobis meliora, sed instruimur, maxime in his quae ad Ecclesiae unitatem pertinent et spei ac fidei nostrae veritatem; ut nos sacerdotes Dei, et Ecclesiae ejus de ipsius dignatione praepositi sciamus remissam peccatorum non nisi in Ecclesia dari posse, nec posse adversarios Christi quidquam sibi circa ejus gratiam vindicare. IV. Quod quidem et Agrippinus, bonae memoriae vir, cum caeteris coepiscopis suis qui illo in tempore in provincia Africa et Numidia Ecclesiam Domini gubernabant, statuit et librato consilii communis examine firmavit. Quorum sententiam et religiosam et legitimam et salutarem, fidei et Ecclesiae catholicae congruentem, nos etiam secuti sumus. Et quales super hac re litteras fecerimus ut scires, exemplum earum ad notitiam tam tuam quam coepiscoporum nostrorum qui illic sunt, pro communi dilectione, transmisimus. Opto te, frater charissime, semper bene valere. 128 EPISTOLA LXXII.(Erasm., II, 1. Pamel., Rigalt., Baluz., Oxon., Lips., LXXII. Paris., LXXI. Coustant., Epist. Rom. Pont., 1, p. 216. Routh. Rell. scr. III, p. 88 et 144.) AD STEPHANUM PAPAM, DE CONCILIO. ARGUMENTUM.-- Cyprianus cum collegis in concilio quodam, nuntiat Stephano Romano Pontifici, a sese statutum esse, tum ut ab haereticis ad Ecclesiam revertentes baptizentur, tum ut alia conditione non recipiantur episcopi aut presbyteri ab iisdem venientes, quam ut communicarent iaici.

129 EPISTOLA LXXIII.(Erasm. ad Jubaian. de Haeret. bapt., p. 322. Pamel., Rigalt., Baluz. Oxon. Lips., LXXIII. Paris., LXXII.) AD JUBAIANUM, DE HAERETICIS BAPTIZANDIS. ARGUMENTUM hujus epistolae habes initio synodi Carthagin., supra tom. III, in haec verba: Cyprianus dixit: « Audistis, collegae dilectissimi, quid mihi Jubaianus coepiscopus noster scripserit, consulens mediocritatem nostram de illicito et profano haereticorum baptismo, et quid ego ei rescripserim, censens scilicet quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes, Ecclesiae Baptismo sanctificari et baptizari oportere. » Pertinet itaque etiam haec ad errorem Cypriani et coepiscoporum.

(Eam porro, sicut et praecedentem, inter magnae Rebaptismatis causae monumenta demandavimus. Vide t. III.)

138 EPISTOLA LXXIV.(Erasm. ad Pompeium contra epist. Stephani, p. 332. Pamel., Rigalt., Baluz., LXXIV. Paris., LXXIII. Oxon., Lips., LX.) AD POMPEIUM CONTRA EPISTOLAM STEPHANI DE HAERETICIS BAPTIZANDIS. ARGUMENTUM hujus Epistolae istud est apud D. Augustin. lib. V contra Donatist., cap. 23: « Ad Pompeium inquit etiam scribit Cyprianus de hac eadem re, ubi aperte indicat Stephanum, quem Romanae Ecclesiae episcopum tunc fuisse didicimus, non solum sibi ad ista non consensisse, verum etiam contra scripsisse atque praecepisse. » De qua rursum cap. 25: « Jam illa quae in Stephanum iratus effudit retractare nolo, quia et opus non est; eadem quippe ipsa dicuntur quae jam satis discussa sunt: et ea praeterire melius est, quae periculum perniciosae dissensionis habuerunt. Stephanus autem et abstinendos putaverat qui de suscipiendis haereticis priscam consuetudinem convellere conarentur. Iste autem quaestionis ipsius difficultate permotus, et sanctis charitatis visceribus largissime praeditus, in unitate eis manendum qui diversa sentirent. Ita quamvis commotius, sed tamen fraterne indignetur, vicit tamen pax Christi in cordibus eorum, ut in tali discrepatione nullum inter eos malum schismatis oriretur. » Hactenus ille; quae prolixius citavimus, eo quod antidoti sint loco, adversus eos qui hinc schisma suum a Romano Pontifice confirmare nituntur.--Hanc autem epistolam, ut et praecedentem, inter ejusdem rebaptizantium dissidii instrumenta reperies, eod. t. III. [EDD.]

142 EPISTOLA LXXV.(Pamel., Rigalt., Baluz., Oxon., Lips., LXXV. Paris., LXXIV. Routh. Script. Ecclesiasticor. Opusc. praecip., 1, p. 221.) FIRMILIANI, EPISCOPI CAESAREAE CAPPADOCIAE, AD CYPRIANUM, CONTRA EPISTOLAM STEPHANI. ARGUMENTUM.-- Argumenti prorsus ejusdem est cum praecedenti, sed paulo vehementius et acerbius quam episcopum deceat scripta, ea potissimum, quantum suspicor, de causa, quod ad Firmilianum, Helenum et caeteros illarum partium episcopos Stephanus aliam quoque epistolam scripserat, se illis non communicaturum quamdiu in ea sententia de baptizandis haereticis persisterent: uti ex Epistola Dionysii Alexandrini ad Xistum Stephani successorem docet Eusebius Hist. Eccles., lib. VII, c. 4. Atque adeo fortassis consultius foret, nunquam editam fuisse hanc Epistolam, ita ut putem consulto illam omisisse Manutium. Verum quum a Morellio evulgata sit, praetermittere nolui: tum quod res quasdam memorandas contineat, tum quod Antidoti loco esse queant verba Epistolae dicti Dionysii ad Stephanum, quam habet dicti lib. c. 3 Eusebius, et repetit latius Nicephorus Hist. Eccles. lib. VI, c. 7, ex quibus Palinodiam illum (quod aiunt) cecinisse constat: « Scito (inquit) frater, orientales atque etiam ulteriores ecclesias, quae antea dissidebant, ad unitatem esse reductas, omnesque utique earum antistites unanimes et consentientes, supra modum de pace et concordia quae praeter expectationem accidit laetari: Demetrianum in primis Antiochenum, Theoctistum Caesariensem, Mazabenem Eliensem Alexandri defuncti successorem, Marinum Tyrium, Heliodorum Laodicensem qui in locum Thelymedris surrogatus est, Helenum Tharsensem, et ecclesias Ciliciae omnes, Firmilianum, et Cappadociam omnem. Praecipuos enim Episcoporum nominavi, ne epistola longior fiat. neve multis verbis sim molestior. Sed et universae Syriae et Arabiae, Mesoptamia ipsa, Pontus, Bythinia: et (ut semel dicam) exultant, ubique omnes, concordia et fraterna charitate glorificantes Deum. » Hactenus Dionysius. Cui similia videre est apud D. Hieronymum contra Luciferianos, et apud D. Aug., l. III contra Cresc. Gramm., c. 1, 2 et 3, ubi ex ipsa confessione Donatistarum refert, Orientales Episcopos rescidisse seu potius correxisse suum judicium, quo eis placuerat, de ista Baptismi quaestione Cypriano et Africano Concilio consentire oportere.--De hujus caeterarumque Epistolarum quae ad litem rebaptizantium pertinent, indole, authentia auctoritate et tenore vide sis quae tomo praecedenti disputantur. [EDD.]

151 EPISTOLA LXXVI.(Erasm., I, 6 [I-XI], et IV, 7 [XII-XVI]. Pamel., Rigalt., Baluz., LXXVI. Paris., LXXV., Oxon., Lips., LXIX.) AD MAGNUM DE BAPTIZANDIS NOVATIANIS ET DE IIS QUI IN LECTO GRATIAM CONSEQUUNTUR. ARGUMENTUM.-- Prior Epistolae pars ejusdem est argumenti cum praecedentibus praeterquam quod hic inculcat de Novatianis quod in genere prius de omnibus haereticis dixerat; obiter etiam insinuans successionem legitimam in Cathedra Petri, notam esse qua cognosci possit Ecclesia. Secunda parte (quam hactenus perperam pro alia Epistola editam titulus satis indicat) aeque verum Baptismum esse docet, qui per aspersionem in lecto fit, atque qui per immersionem fit in Ecclesia. Vide tom. III, col.

158 EPISTOLA LXXVII.(Erasm., III, 25. Pamel., Rigalt., Baluz., LXXVII. Paris., Oxon., Lips., LXXVI.) AD NEMESIANUM ET CAETEROS MARTYRAS IN METALLO CONSTITUTOS. ARGUMENTUM.-- Miris praeconiis effert martyres ad metallum damnatos, singulis tormentis singula solatia pulchra antithesi opponens. In exilio autem scriptam colligere est, ex illis verbis: Nisi me ob confessionem nominis relegatum praefiniti termini arcerent.

I. Cyprianus Nemesiano, Felici, Lucio, alteri Felici, Litteo, Poliano, Victori, Juderi Dativo coepiscopis, item compresbyteris et diaconibus, et caeteris fratribus in metallo constitutis martyribus Dei patris omnipotentis et Jesu Christi Domini et Dei conservatoris nostri aeternam salutem. Gloria quidem vestra poscebat, beatissimi ac dilectissimi fratres, ut ad conspectum atque ad complexum vestrum venire ipse deberem, nisi me quoque ob confessionem nominis relegatum praefiniti loci termini coercerent. Sed quomodo possum repraesento me vobis, et ad vos, etiamsi corpore et gressu venire non datur, dilectione tamen et spiritu venio, exprimens litteris animum meum, quo in istis virtutibus et laudibus vestris laetus exulto, participem me computans vobis, etsi non passione corporis, consortio charitatis. An ego possim tacere et vocem meam silentio premere cum de charissimis meis tam multa et gloriosa cognoscam quibus vos divina dignatio honoravit, ut ex vobis pars jam martyrii sui consummatione praecesserit meritorum suorum coronam de Domino receptura, pars adhuc in carcerum claustris sive in metallis et vinculis demoretur, exhibens per ipsas suppliciorum moras corroborandis fratribus et armandis majora documenta, ad meritorum titulos ampliores tormentorum tarditate proficiens, habitura tot mercedes in coelestibus praemiis quot nunc dies numerat in poenis? Quae quidem vobis, fortissimi ac beatissimi fratres, pro merito religionis ac fidei vestrae accidisse non miror, ut vos sic Dominus ad gloriarum sublime fastigium clarificationis suae honore provexerit, qui semper in Ecclesia ejus custodito fidei tenore viguistis, conservantes firmiter Dominica mandata, in simplicitate innocentiam, in charitate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, vigilantiam in adjuvandis laborantibus, misericordiam in fovendis pauperibus, in defendenda veritate constantiam, in disciplinae severitate censuram. Ac, ne aliquid ad exemplum bonorum factorum deesset in vobis, etiam in confessione nunc 159 vocis et passione corporis fratrum mentes ad divina martyria provocatis, duces vos exhibendo virtutis, ut, dum grex pastores suos sequitur et quod fieri a praepositis cernit imitatur, paribus obsequiorum meritis a Domino coronetur. II. Quod autem, fustibus caesi prius graviter et afflicti, per ejusmodi poenas initiastis confessionis vestrae gloriosa primordia, execranda nobis ista res non est. Neque enim ad fustes christianum corpus expavit, cujus est spes omnis in ligno. Sacramentum salutis suae Christi servus agnovit. Redemptus ligno ad vitam aeternam ligno provectus est ad coronam. Quid vero mirum si vasa aurea et argentea in metallum, id est auri et argenti domicilium, dati estis, nisi quod nunc metallorum natura conversa est, locaque quae aurum et argentum dare ante consueverant, accipere coeperunt. Imposuerunt quoque compedes pedibus vestris, et membra felicia ac Dei templa infamibus vinculis ligaverunt, quasi cum corpore ligetur et spiritus, aut aurum vestrum ferri contagione maculetur. Dicatis Deo hominibus et fidem suam religiosa virtute testantibus ornamenta sunt ista, non vincula; nec Christianorum pedes ad infamiam copulant, sed clarificant ad coronam. O pedes feliciter vincti, qui non a fabro sed a Domino resolvuntur! o pedes feliciter vincti, qui in itinere salutari ad paradisum diriguntur! o pedes in saeculo ad praesens legati, ut sint semper apud Dominum liberi! o pedes compedibus et traversariis interim cunctabundi, sed celeriter ad Christum glorioso itinere cursuri! Quantum vult hic vel invida crudelitas vel maligna, nexibus vos suis et vinculis teneat, cito a terris et poenis istis ad coelorum regna venietis. Non fovetur in metallis lecto et culcitris corpus, sed refrigerio et solatio Christi fovetur. Humi jacent fessa laboribus viscera; sed poena non est cum Christo jacere. Squalent sine balneis membra situ et sorde deformia; sed spiritaliter intus abluitur quod foris carnaliter sordidatur. Panis illic exiguus: at non in solo pane vivit homo, sed in sermone Dei (Deut. VIII, 3). Vestis algentibus deest; sed qui Christum induit, et vestitus abundanter et cultus est. Semitonsi capitis capillus horrescit; sed, cum sit caput viri Christus, qualecumque illud caput deceat necesse est quod ob Domini nomen insigne est. Omnis ista deformitas detestabilis et tetra gentilibus, quali splendore pensabitur? Saecularis haec et brevis poena quam clari et aeterni honoris mercede mutabitur, cum, secundum beati Apostoli vocem transformaverit Dominus corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae (Philip. III, 21)? III. Sed nec in illo, fratres dilectissimi, aliqua potest aut religionis aut fidei jactura sentiri quod illic nunc sacerdotibus Dei facultas non datur offerendi et celebrandi sacrificia divina. Celebratis, immo atque offertis sacrificium Deo et pretiosum pariter et gloriosum et plurimum vobis ad retributionem praemiorum coelestium profuturum, cum Scriptura divina loquatur et dicat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. L, 18). Hoc vos sacrificium Deo offertis, hoc sacrificium sine intermissione die ac nocte celebratis, hostiae facti Deo, et vosmetipsos sanctas atque immaculatas victimas exhibentes, sicut Apostolus adhortatur et dicit: Oro ergo vos, fratres, per misericordiam Dei, ut constituatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, nec configuremini saeculo huic, sed transformemini in renovatione sensus, ad probandum quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta (Rom. XII, 1; Phil. III, 21). IV. Hoc est enim quod praecipue Deo placeat, hoc est in quo majoribus 160 meritis ad promerendam voluntatem Dei opera nostra proveniant; hoc est quod solum Domino de beneficiis ejus grandibus et salutaribus fidei ac devotionis nostrae obsequia retribuant, praedicante in Psalmis et contestante Spiritu sancto: Quid retribuam, inquit, Domino pro omnibus quae tribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Pretiosa in conspectu Domini mors justorum ejus (Psal. CXV, 12, 13, 15). Quis non libenter et prompte calicem salutis accipiat? quis non appetat gaudebundus et laetus in quo aliquid et ipse Domino suo retribuat? quis non pretiosam in conspectu Domini mortem fortiter et constanter excipiat, placiturus ejus oculis qui nos in congressione nominis sui constitutos desuper spectans, volentes comprobat, adjuvat dimicantes, vincentes coronat, retributione bonitatis ac pietatis paternae remunerans in nobis quidquid ipse praestitit, et honorans quod ipse perfecit? V. Ipsius enim esse quod vincimus et quod ad maximi certaminis palmam, subacto adversario, pervenimus declarat et docet Dominus in Evangelio suo dicens: Cum autem vos tradiderint, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Et iterum: Ponite in cordibus vestris non praemeditari excusare. Ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere adversarii vestri (Luc. XXI, 14, 15). In quo quidem et credentium magna fiducia est et culpa gravissima perfidorum non credere ei qui se opem suam daturum confitentibus pollicetur, nec rursus eumdem timere qui aeternam poenam negantibus comminatur. VI. Quae vos omnia, fortissimi ac fidelissimi milites Christi, insinuastis fratribus nostris, implentes factis quod verbis ante docuistis, futuri maximi in regno coelorum, pollicente Domino et dicente: Qui fecerit et sic docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Denique exemplum vestrum secuta, multiplex plebis portio confessa est vobiscum pariter et pariter coronata est, connexa vobis vinculo fortissimae charitatis, et a praepositis suis nec carcere nec metallis separata. Cujus numero nec virgines desunt, quibus ad sexagenarium fructum centenus accessit (Matth. XIII, 8), quasque ad coelestem coronam gloria gemina provexit. In pueris quoque virtus major aetate annos suos confessionis laude transcendit, ut martyrii vestri beatum gregem et sexus et aetas omnis ornaret. VII. Qui nunc vobis, dilectissimi fratres, conscientiae victricis vigor, quae sublimitas animi, quae in sensu exultantia, qui triumphus in pectore, unumquemque vestrum stare ad promissum Dei praemium, de judicio Dei esse securum, ambulare in metallis, captivo quidem corpore, sed corde regnante, scire Christum secum esse praesentem, gaudentem tolerantia servorum suorum per vestigia et vias suas ad regna aeterna gradientium? Exspectatis quotidie laeti profectionis vestrae salutarem diem, et jam jamque de saeculo recessuri, ad martyrum munera et domicilia divina properatis, post has mundi tenebras visuri candidissimam lucem, et accepturi majorem passionibus omnibus et conflictationibus claritatem, Apostolo contestante et dicente: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Plane, quia nunc vobis in precibus efficacior sermo est, et ad impetrandum quod in pressuris petitur facilior oratio est, petite impensius et rogate ut confessionem omnium nostrum dignatio divina consummet, ut de istis tenebris et laqueis mundi nos quoque vobiscum integros et gloriosos Deus liberet, ut qui charitatis 161 et pacis vinculo copulati contra haereticorum injurias et pressuras gentilium simul stetimus pariter in regnis coelestibus gaudeamus. Opto vos, beatissimi ac dilectissimi fratres, in Domino bene valere et nostri semper et ubique meminisse. EPISTOLA LXXVIII.(Pamel., Rigalt., Baluz., LXXVIII. Paris., Oxon., Lips., LXXXII.) NEMESIANI, DATIVI, FELIGIS ET VICTORIS RESPONSUM AD CYPRIANUM. ARGUMENTUM.-- Epistola haec et duae sequentes nihil aliud quam responsa continent ad epistolam praecedentem, utpote quae gratiarum actionem continent, tum pro consolatione litteraria, tum pro subsidio una misso. Ex eo autem quod tres diversae epistolae rescriptae sunt ad unicam Cypriani, colligere est in diversis metalli fodinis constitutos fuisse episcopos qui eas scribunt. Quod confirmat Epistola LXXX, ubi certi metalli fit mentio.

I. Cypriano fratri Nemesianus, Dativus Felix, et Victor in Domino aeternam salutem. Semper magnis sensibus pro temporis conditione litteris tuis locutus es, Cypriane dilectissime; quibus assidue lectis et pravi corriguntur et bonae fidei homines corroborantur. Dum enim non desinis tractatibus tuis sacramenta nudare, sic nos in fide facis crescere et de saeculo homines ad credulitatem accedere. Nam quaecumque bona in multis libris tuis intulisti, nescius ipsum te nobis designasti; es enim omnibus hominibus in tractatu major, in sermone facundior, in consilio sapientior, in patientia simplicior, in operibus largior, in abstinentia sanctior, in obsequio humilior, et in actu bono innocentior. Scis ei ipse, charissime, nostrum optabile votum esse quod te videamus, doctorem et amatorem nostrum, ad coronam magnae confessionis pervenisse. II. Nam, quasi bonus et verus doctor, quid nos discipuli secuti apud praesidem dicere deberemus, prior apud acta proconsulis pronuntiasti, et tuba canens Dei milites, coelestibus armis instructos, ad congressionis praelium excitasti, et in acie prima pugnans spiritali gladio diabolum interfecisti, agmina quoque fratrum hinc et inde verbis tuis composuisti, ut insidiae inimico undique tenderentur, et cadaveris ipsius publici hostis nervi concisi calcarentur. Crede nobis, charissime, quoniam non est a centesimo praemio minor tua innocens anima, quae nec saeculi primos impetus timuit, nec ire in exsilium recusavit, nec relinquere civitatem dubitavit, nec in deserto loco commorari horruit; et, quoniam multis documentum confessionis dedit, ipsa martyrum prior duxit. Alios enim ad martyria facienda exemplo suo provocavit; et non tantum martyrum de saeculo jam excedentium socia esse coepit, sed cum et futuris coelestem amicitiam copulavit. III. Agunt ergo tibi nobiscum damnati maximas apud Deum gratias, Cypriane dilectissime, quod litteris tuis laborantia pectora recreasti, fustibus vulnerata membra curasti, compedibus pedes ligatos resolvisti, semitonsis capitis capillaturam adaequasti, tenebras carceris illuminasti, montes metalli in planum deduxisti, naribus etiam fragrantes, flores imposuisti, et tetrum odorem fumi exclusisti. Fecit autem et prosecutum ministerium tuum et Quirini dilectissimi nostri quod per Herennianum hypodiaconum, et Lucianum et Maximum et Amantium acolytos distribuendum misisti quaecumque necessitatibus corporum defuerant expediri. Simus ergo orationibus nostris alterutrum adjutores, et rogemus, sicut mandasti, ut Deum et Christum et Angelos in omnibus actibus nostris habeamus fautores. Optamus te, domine frater 162, semper bene valere et nostri meminisse. Saluta omnes qui tecum sunt. Omnes nostri qui nobiscum sunt te amant et salutant, et videre desiderant. EPISTOLA LXXIX.(Erasm., IV, 7. Pamel., Rigalt., Baluz., LXXIX. Paris., Oxon., Lips., LXXVIII.) AD EUMDEM LUCII ET CAETERORUM MARTYRUM RESPONSUM. ARGUMENTI esse ejusdem cum praecedenti, verba ipsa epistolae demonstrant, atque adeo non Lucii Romani Pontificis, sed Lucii martyris et episcopi Africani epistola est, multo minus autem Cypriani ad Lucium Papam.

I. Cypriano fratri et collegae, Lucius et qui mecum sunt fratres, omnes in Domino salutem. Exultantibus nobis et laetantibus in Deo quod nos ad congressionem armaverit et in praelio victores sua dignatione fecerit, supervenerunt litterae tuae, frater charissime, quas per Herennianum hypodiaconum et Lucianum et Maximum et Amantium acolythos misisti nobis; quibus lectis, recipimus in vinculis laxamentum, in pressura solatium et in necessitate praesidium, et excitati sumus et robustius animati ad si quid amplius fuerit poenarum. Nam ante passionem a te sumus ad gloriam provocati, qui prior nobis ducatum ad confessionem nominis Christi praebuisti. Nos vero, secuti vestigia confessionis tuae, parem gratiam tecum speramus. Nam qui prior est in cursu prior est et ad praemium; et qui prior occupasti de quo coepisti, inde hoc nobis communicasti, demonstrans scilicet individuam charitatem, quia semper nos dilexisti; ut quibus unus fuit spiritus in conjunctione pacis, esset precum tuarum gratia et una corona confessionis. II. Accessit autem tibi, frater charissime, ad confessionis coronam retributio operum abundans mensura, quam accipies a Domino in die remunerationis, qui et te nobis litteris tuis repraesentasti, ut pectus illud tuum candidum et beatum, quod semper novimus, manifestares, et secundum latitudinem ejus nobiscum laudes Deo diceres, non quantum nos meremur audire, sed quantum tu potes dicere. Tuis enim vocibus et quae minus in nobis instructa erant exornasti et coufirmasti ad sustentationem earumdem passionum quas patimur, securi de praemio coelesti et de corona martyrii et de regno Dei, ex prophetia quam litteris tuis Spiritu sancto plenus spopondisti. Hoc totum fiet, dilectissime, si nos orationibus tuis in mente habueris, quod te facere confido, sicut et nos utique facimus. III. Accepimus itaque, frater desiderantissime, id quod a Quirino et a te ipso misisti sacrificium ex omni opere mundo. Sicut et Noe obtulit Deo, et delectatus est Deus in odorem suavitatis, et respexit in sacrificium ejus, ita et in vestrum respiciat et delectetur reddere vobis hujus tam boni operis mercedem. Peto autem ut litteras quas ad Quirinum fecimus transmitti praecipias. Opto te, frater charissime ac desiderantissime, semper bene valere et nostri meminisse. Saluta omnes qui tecum sunt. Vale. 163 EPISTOLA LXXX.(Pamel., Rigalt., Baluz., LXXX. Paris., Oxon., Lips., LXXIX.) FELICIS, JADERIS, POLIANI, ET CAETERORUM MARTYRUM RESPONSUM AD CYPRIANUM. ARGUMENTUM.-- Martyres supra dicti subsidium a Cypriano transmissum grati agnoscunt.

Cypriano charissimo et dilectissimo Felix, Jader, Polianus, una cum presbyteris et omnibus nobiscum commorantibus apud metallum Siguense, aeternam in Domino salutem. Resalutamus te, frater charissime, per Herennianum hypodiaconum, Lucianum et Maximum fratres nostros fortes et incolumes adjuvantibus orationibus tuis; a quibus accepimus oblationis nomine non minimam quantitatem una cum litteris tuis quas scripsisti, in quibus dignatus es de verbis coelestibus nos tamquam filios confortare. Et Deo Patri omnipotenti per Christum ejus gratias egimus et agimus quod sic confortati et corroborati sumus per tuam allocutionem, petentes de animi tui candore ut nos assiduis orationibus tuis in mente habere digneris, ut confessionem vestram et nostram, quam Dominus in nobis conferre dignatus est, suppleat. Saluta omnes qui tecum commorantur. Optamus te, frater charissime, in Deo semper bene valere. Felix scripsi. Jader subscripsi. Polianus legi. Dominum meum Eutychianum saluto.

EPISTOLA LXXXI.(Erasm., IV, 1. Pamel., Rigalt., Baluz., LXXXI. Paris., LXXX. Oxon., Lips., VI.) CYPRIANI AD SERGIUM ET ROGATIANUM ET CAETEROS CONFESSORES IN CARCERE CONSTITUTOS. ARGUMENTUM.-- Rogatianum et collegas confessores, in carcere constitutos consolatur, et exemplo Rogatiani senioris et Felicissimi martyrum animos illis addit. In exilio scriptam epistola ipsa indicat.

I. Cyprianus Sergio et Rogatiano et caeteris confessoribus in Domino perpetuam salutem. Saluto vos, fratres charissimi ac beatissimi, optans ipse quoque conspectu vestro frui, si me ad vos pervenire loci conditio permitteret. Quid enim mihi optatius et laetius posset accidere quam nunc vobis inhaerere, ut complecteremini me manibus illis quae purae et innocentes et Dominicam fidem servantes sacrilega obsequia respuerunt? Quid jucundius et sublimius quam osculari nunc ora vestra, quae gloriosa voce Dominum confessa sunt, conspici etiam praesentem ab oculis vestris, qui, despecto saeculo, conspiciendo Deo digni extiterunt? Sed, quoniam huic laetitiae interesse facultas non datur, has pro me ad aures et ad oculos vestros vicarias litteras mitto, quibus gratulor pariter et exhortor ut in confessione coelestis gloriae fortes et stabiles persevcretis, et ingressi viam Dominicae dignationis, ad accipiendam coronam spiritali virtute pergatis, habentes Dominum protectorem et ducem qui dixit: Ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi (Matth., XXVIII, 20). O beatum carcerem, quem illustravit vestra praesentia! o beatum carcerem, qui homines mittit ad coelum! o tenebras lucidiores sole ipso et luce hac mundi clariores, ubi modo constituta sunt! Dei templa et sanctificanda divinis confessionibus membra vestra. II. Nec quicquam versetur in 164 cordibus et mentibus vestris quam divina praecepta et mandata coelestia, quibus vos ad tolerantiam passionis Spiritus sanctus semper animavit. Nemo mortem cogitet, sed immortalitatem, nec temporariam poenam, sed gloriam sempiternam, cum scriptum sit: Pretiosa est in conspectu Domini mors justorum ejus (Psal. CXV, 15). Et iterum: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psalm. L, 19). Et iterum, ubi loquitur Scriptura divina de tormentis quae martyres Dei consecrant et in ipsa passionis probatione sanctificant: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum immortalitate plena est. Et in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Fulgebunt justi, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Judicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit eorum dominus in perpetuum (Sap. III, 4-8). Quando ergo judicaturos vos et regnaturos cum Christo Domino cogitatis, exultetis necesse est et futurorum gaudio praesentia supplicia calcetis, scientes ab initio mundi sic institutum ut laboret istic in saeculari conflictatione justitia, quando in origine statim prima Abel justus occiditur, et exinde justi quique et Prophetae et Apostoli missi. Quibus omnibus Dominus quoque in se ipso constituit exemplum, docens ad suum regnum non, nisi eos qui se per viam suam secuti sint, pervenire dicens: Qui amat animam suam in isto saeculo, perdet illam. Et qui odit animam suam in isto saeculo, in vitam aeternam conservabit illam (Joa. XII, 25). Et iterum: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam vero non possunt occidere: magis autem metuite eum qui potest et animam et corpus occidere in gehennam (Matth. X, 28). Paulus etiam nos adhortatur ut qui ad Domini promissa venire cupimus, imitari Dominum in omnibus debeamus: Sumus, inquit, filii Dei. Si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, siquidem compatiamur, ut et commagnificemur. (Rom. VIII, 16). Addidit etiam comparationem praesentis temporis et futurae claritatis dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis (Ibid. 18). Cujus claritatis gloriam cogitantes, pressuras omnes et persecutiones tolerare nos convenit, quia, etsi sunt multae pressurae justorum, ex omnibus tamen liberantur qui in Deum fidunt. III. Beatas etiam feminas quae vobiscum sunt in eadem confessionis gloria constitutae, quae, Dominicam fidem tenentes et sexu suo fortiores, non solum ipsae ad gloriae coronam proximae sunt, sed et caeteris quoque feminis exemplum de sua constantia praebuerunt. Ac, ne quid deesset ad gloriam numeri vestri, ut omnis vobiscum et sexus et aetas esset in honore, pueros etiam vobis gloriosa confessione sociavit divina dignatio, repraesentans nobis tale aliquid quale Ananias, Azarias et Misahel illustres pueri aliquando fecerunt; quibus inclusis in caminum cesserunt ignes et refrigerium flammae dederunt, praesente cum illis Domino et probante quod in confessores et martyres ejus nihil posset gehennae ardor operari, sed quod qui in Deum crederent, incolumes semper et tuti in omnibus perseverarent. Et consideretis diligentius peto, pro vestra religione, quae apud pueros fides fuerit, quae promereri Dominum plenius potuit. Ad omnia enim parati, sicut omnes esse debemus, aiunt regi: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc verbo respondere tibi. Est enim Deus, cui nos servimus, potens eripere nos de camino ignis ardentis,165 et de manibus tuis, rex, liberabit nos. Et si non, notum tibi sit quoniam diis tuis non servimus et imaginem auream quam statuisti non adoramus (Dan. III, 16-18). Cum se crederent et pro fide sua scirent posse etiam de praesenti supplicio liberari, jactare hoc tamen et vindicare sibi noluerunt dicentes, Et si non, ne minor esset confessionis virtus sine testimonio passionis. Addiderunt posse omnia Deum facere, sed tamen non in hoc fidere ut liberari in praesentia vellent, sed illam libertatis et securitatis aeternae gloriam cogitarent. IV. Quam fidem vos quoque retinentes et die ac nocte meditantes, toto corde ad Deum prompti, contemptu praesentium futura tantummodo cogitatis, ut ad fructum regni aeterni et ad complexum et osculum Domini et conspectum venire possitis, ut sequamini in omnibus Rogatianum presbyterum, gloriosum senem, viam vobis ad gloriam temporis nostri religiosa virtute et divina dignatione facientem, qui cum Felicissimo fratre nostro quieto semper et sobrio excipiens ferocientis populi impetum, primum hospitium vobis in carcere praeparavit, et metator quodam modo vester, nunc quoque vos antecedit. Quod ut consummetur in vobis, assiduis orationibus Dominum deprecamur, ut, initiis ad summa pergentibus, quos confiteri fecit, faciat et coronari. Opto vos, fratres charissimi ac beatissimi, in Domino semper bene valere et ad coronam coelestis gloriae pervenire. Victor diaconus et qui mecum sunt vos salutant. EPISTOLA LXXXII.(Pamel., Rigalt., Baluz., LXXXII. Paris., LXXXI. Oxon., Lips., LXXX.) AD SUCCESSUM, DE NUNTIIS ROMA REVERSIS PERSECUTIONEM NUNTIANTIBUS. ARGUMENTUM.-- Nuntiat Successo episcopo Cyprianus, persecutione acriori jam decreta per Valerianum imperatorem (haud dubie cum Gallieno), passum Romae Xistum pontificem VIII idus Augusti, idque ut collegis caeteris significet petit, quo suum quisque gregem ad martyrium animet. Cum autem paulo post mense septembri passus sit Cyprianus, non dubium quin sub finem vitae scripta sit haec epistola.

I. Cyprianus Successo fratri salutem. Ut non vobis in continenti scriberem, frater charissime, illa res fecit, quod universi clerici sub ictu agonis constituti, recedere istinc omnino non poterant, parati omnes pro animi sui devotione ad divinam et coelestem gloriam. Sciatis autem eos venisse quos ad Urbem propter hoc miseram, ut quomodocumque de nobis rescriptum fuisset, exploratam sibi veritatem ad nos perferrent. Multa enim varia et incerta opinionibus ventilantur. Quae autem sunt in vero ita se habent. Rescripsisse Valerianum ad senatum ut episcopi et presbyteri et diacones in continenti animadvertantur, senatores vero et egregii viri et equites Romani, dignitate amissa, etiam bonis spolientur; et, si ademptis facultatibus christiani esse perseveraverint, capite quoque mulctentur; matronae vero, ademptis bonis, in exsilium relegentur; Caesariani autem quicumque vel prius confessi fuerant vel nunc confessi fuerint, confiscentur et vincti in Caesarianas possessiones descripti mittantur. Subjecit etiam Valerianus imperator orationi suae exemplum litterarum quas ad praesides provinciarum de nobis fecit: quas litteras quotidie speramus venire, stantes secundum fidei firmitatem ad passionis tolerantiam, et expectantes de ope et indulgentia Domini vitae aeternae coronam. Xistum autem in cimiterio animadversum sciatis octavo iduum augustarum die, et cum eo diacones quatuor. Sed et huic persecutioni quotidie insistunt praefecti in Urbe; ut, si qui sibi oblati fuerint, animadvertantur, et bona eorum 166 fisco vindicentur. II. Haec peto per vos et caeteris collegis nostris innotescant, ut ubique hortatu eorum possit fraternitas corroborari et ad agonem spiritalem praeparari, ut singuli ex nostris non magis mortem cogitent quam immortalitatem, et, plena fide ac tota virtute Domino dicati, gaudeant magis quam timeant in hac confessione; in qua sciunt Dei et Christi milites non perimi, sed coronari. Opto te, frater charissime, semper in Domino bene valere. EPISTOLA LXXXIII.(Pam., Rigalt., Baluz., LXXXIII. Paris., LXXXI. Oxon., Lips., LXXXI.) AD CLERUM ET PLEBEM, DE SUO SECESSU, PAULO ANTE PASSIONEM. ARGUMENTUM.-- Cum jam, sub finem vitae, ad hortos suos reverso Cypriano nuntiaretur missos esse qui se Uticam ad supplicium pertraherent, secessit. Ne vero metu mortis id fecisse crederetur, hac epistola causam reddit, ut nempe non alibi quam Carthagine, in conspectu suorum, martyrium subiret.

I. Cyprianus presbyteris et diaconibus et plebi universae salutem. Cum perlatum ad nos fuisset, fratres charissimi, commentarios esse missos qui me Uticam perducerent, et consilio charissimorum persuasum esset ut de hortis nostris interim secederemus, justa interveniente causa, consensi, eo quod congruat episcopum in ea civitate in qua Ecclesiae Dominicae praeest, illic Dominum confiteri et plebem universam praepositi praesentis confessione clarificari. Quodcumque enim sub illo confessionis momento confessor episcopus loquitur, aspirante Deo, ore omnium loquitur. Caeterum mutilabitur honor ecclesiae nostrae tam gloriosae, si ego episcopus alterius ecclesiae praepositus, accepta apud Uticam super confessione sententia, exinde martyr ad Dominum proficiscar, quandoquidem ego et pro me et pro vobis apud vos confiteri et ibi pati, et exinde ad Dominum proficisci, orationibus continuis deprecer et votis omnibus exoptem et debeam. Expectamus ergo hic, in secessu abdito constituti, adventum proconsulis Carthaginem redeuntis, audituri ab eo quid imperatores super Christianorum laicorum et episcoporum nomine mandaverint, et dicturi quod ad horam Dominus dici voluerit. II. Vos autem, fratres charissimi, pro disciplina quam de mandatis Dominicis a me semper accepistis, et secundum quod me tractante saepissime didicistis, quietem et tranquillitatem tenete, nec quisquam vestrum aliquem tumultum fratribus moveat, aut ultro se gentilibus offerat. Apprehensus enim et traditus loqui debet; siquidem in nobis Dominus positus illa hora loquatur, qui nos confiteri magis voluit quam profiteri. Quid autem de caetero nos observare conveniat antequam in me super confessione nominis Dei proconsul sententiam ferat, instruente Domino in commune disponemus. Incolumes vos, fratres charissimi, Dominus noster in Ecclesia sua permanere faciat et conservare dignetur. Ita fiat per suam misericordiam. 167 Tres epistolae quae sequuntur inter epistolas Cypriani reperiuntur in quibusdam libris antiquis.

EPISTOLA CORNELII PAPAE AD CYPRIANUM. Dilectionis tuae non delectabilia et contra fidei regulam scripta suscepi, in quibus nauseas recognovi, et venena sermonum adversus catholicam per totum orbem diffusam Ecclesiam horribilibus a te superseri zizaniis non laudavi. Quae peto velociter tollas ac praedamnes. Quod prius quidem te facere oportebat quam in mundo lethale virus aspersum simplicium et innocentium interficeret mentes. Non ergo dignum est rebaptizare. Ergo eradica et extrica, ut diximus, florulentis sermonibus atque dignis per posteriorem epistolam priora scripta, quae contra catholicam fidem servare censuerunt genimina viperarum. Non enim decet tantae urbis antistitem excellentissimumque doctorem ut, dum putas haeresis baptisma praedamnandum, verum Baptisma sermonibus maculare audias quae doles contra Apostolum scilicet repugnare dicentem: Unus Deus, una fides, unum Baptisma.

AD PLEBEM CARTHAGINIS. Cyprianus plebi Carthagini consistenti aeternam in Domino salutem. Gratias quidem agimus Deo Patri et Domino Jesu Christo, qui vos adunatos atque in conventicula restituit. Propter quam rem memoravimus et scriptum beatissimorum martyrum atque confessorum voluimus ad consilium nostrum servare. Jubet desuper majestas atque Spiritus sanctus, cujus in nobis gratia testis est salutaris. Nam, cum tractaret de traditoribus, jubet tam in Evangelio quam in Apostolo, tam in Psalmis quam in Prophetis et caeteris Scripturis: Scrutamini (Joa. V, 39). Quo scrutato a nobis, inventis ab iis qui Scripturas sanctas tradiderunt non mereri eos congredi consilium nostrum, id est consilium habitare. Nemo est enim qui hoc consilium condreatur non coelestem spectet. Ac propterea memoravimus ut ii qui taliter Scripturas tractaverunt ad statum plebis et judicium ab ipsis porrectum, nec aliqua actio ab ipsis promi, sed nec etiam ad statum sacrificii neque plebis esse proximi; qui utique, jam dudum derelicta plebe, nudata altaria, prompta sacrificia. Merito haec memorantes cum moestitia atque dolore animi profici teste ad Dominum quod debuimus statuere, quam omnes disceptationes et dissensiones et haereses et scandala hauserant, ne ulterius provocent se homines seu minus fidei seu Scripturis leves sint et lectores id statuimus atque statuimus, atque statuto nostro recedi nolumus, ut si qui tradidit praepositus huic plebi mereantur antistitem administrantem altari ac corpore integro. Iis vero jussimus a quibus et sacrificium offerri jubemus, merito praeceptis iis 168 obtemp erari debet, nec aliud fiet quam statim evangelica vox sincera cata Johannem loquitur: Nolo, inquit, de manibus vestris sacrificia, quia non venistis ad me cum hostia munda. Qui utique hostiam mundam non offert, hostia de manibus ejus non ascendit. Nam iterum legimus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Qui per Verbum finctionem finxerint dare res inhabitabiles apud illos seu veras scripturas sanctas seu fictas, qui dat vocem et qui dat desideria proxima, qui utique finget tradere supplebit traditionem. Merito negantes volumus interim veniam habere confitentes patres. Nam qui dicit se Scripturas non habere, utique paratus fuit et torqueri, quorum exempla habemus. Tertio negaverunt, et sacramentum non tradiderunt. Hi autem qui nec interrogati obtulerunt, interim usque ad statum consilii laici communicabunt. Verumtamen in statum consilii quod Scriptura sancta promoverit, secundum sententiam fixam sanctis et amicis Dei suppleri volumus, cum jam testes et proximi aliquid jam dudum statuerant nostri antecessores. Ob quam rem necesse est nos testibus consentire complecti et supplere. Opto vos in Domino semper bene valere. Amen. Deo gratias.

AD TURASIUM PRESBYTERUM. Cyprianus benedicto et dilectissimo parenti Turasio in Domino aeternam salutem. Charitatis tuae scripta percepi, quibus animum tuum dolore commotum de filiae dormitione cognovi. Non aliud principaliter admiratus sum quam christiani pectoris in te jactatam fuisse virtutem, ut animum flecteres ad dolorem. Stupeo murum fidei penetratum vulneribus orbitatis, quem sepire debuerat spes resurrectionis et regni coelestis. Numquam spes cum dolore concordat, nec fides aliquando sentit quacumque jacturam. Resurgere credimus mortuos, et plangimus: quid faceremus, si mori tantummodo sine resurrectione praeciperet Deus? Voluntas utique ejus sola sufficeret ad solatium, cui nullum praeponendum scimus affectum. Quod dederat abstulit qui creaverat. Quid certas plangere quod ad tempus acceperas? Commodaverat ut haberes quantocumque tempore voluisset, et cum vellet rursus auferret. Nihil abstulit tuum qui recipere dignatus est proprium. Creditum suum recipere decuerat creditorem, et nihil aliud decet quam creditori suo gratias agere mutuantem. Sic Job legimus quam sequamur devotissimam vocem: Dominus, inquit, dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Parum ergo non erat haec sola consolatio contra luctum quod nemo lugere debeat cum aliquid reddiderit alienum, quia fas non erat apud alium detineri quod domino suo fuerat necessarium. Additur consolationis alia providentia, quae jaculis occurrat orbitatis. Gaudere debuimus de saeculo recedentibus, si saeculi contra nos inimicitias sentiremus, et plangimus beneficia Domini, qui nobis quod praestat infirmitati nostrae praestat. Periclitari volebat adhuc qui dolet aliquem dormientem, et inter fluctus vitae praesentis videre cupiebat miserum laborare. Ad quid christianum et fidelem animam putas intra carcerem mundi remorari debuisse, cui totus mundus naufragium est? 169 Tantis et talibus tempestatibus vitae tot impugnationes diaboli, tot corporis bella, tot clades saeculi, tot calamitates evasit. Et lacrymas fundis, quasi nescias quid in te ipse quotidie patiaris. Propter quod Dominus sic admonet Apostolos suos dicens: Si me diligeretis, gauderetis, quoniam vado ad patrem (Joan. XIV, 28). Plane mortuum Lazarum flevit, sed non tuis lacrymis. Resurrectionis promissor dolere non poterat, ne fidem perfidiam faceret quam docebat. Doluit Lazarum non dormientem, sed potius resurgentem, et flebat quem cogebatur, propter salvandos alios et confundendos incredulos, ad saeculum revocare. Hanc vitam dans Dominus ingemiscebat, quam tu doles esse sublatam. Contra lacrymas ejus pugnant lacrymae tuae, et amor tuus amori ejus non convenit. Fletus ejus non habet parem. Ille nolebat reddere laboribus quem dilexerat, et tu amare te credis cui laborum volebas adhuc restare tormenta? Caeterum, si putas eum mortuum Lazarum doluisse, ante non permisisset exire qui repellere poterat mortem, aut certe non fleret qui mortuum resuscitandi postmodum habuerat potestatem. Unde apparet eum sola ea causa fuisse commotum, quod ad hostilem vitam charissimum suum revocare denuo propter credituros aliquos vel confundendos incredulos urgebatur. Denique sic subsecutus est Dominus dicens: Ergo, Pater, ut credant quia tu me misisti, ait clara voce: Lazare, prodi foras (Joan. XI, 43). Et factum est. Gaudere ergo debes unde ille coactus est flere, ne videaris dormientis felicitatibus invidere. Ab alieno mundo ad proprium transivit, transivit ad Dominum, et de hostili patria ad paternam patriam migravit ad coelum, dicente Apostolo: Scimus, inquit, quoniam, si terrena domus nostra hujus corporis resolvatur, quod habitationem habemus non manu factam aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Caruit ergo domo, quam nec nosse debuerat; caruit malis civibus, quorum odia sustinebat, ne adhuc peregrinaretur in terra contraria, sicut Apostolus memorat dicens: Quamdiu sumus in hoc saeculo, peregrinamur a Domino (Ibid., 6). Non nobis ergo debet luctus incumbere, quisquis a peregrinatione redire meruerit ad propriam regionem, maxime cum non inanis et vacuus redire noscatur qui christianitatis mercatus est lucrum, propter quod venit ad mundi commercium. Negotium explicavit, rediit, et Deo debitum solvit. Comparavit propter quam descenderat emptionem, et ad Dominum regredi properavit, cui offerat mercem, ut comparatae mercis tam securitatem accipiat quam honorem. Et ego, inquies, nulla promissorum coelestium dubitatione conturbor, sed sola separatione morientis aestuans desolatus solatio pii pignoris jactor. Excusatio haec est sine dubio fragilitatis humanae, quae patrocinari non potest diffidentiae. Si enim desolationem homines ferre non valerent, numquam prorsus a se sua pignora dimisissent. Destitutos se a morientibus conqueruntur, et vivos filios aut propter litteras aut propter honores aut propter negotia peregrinis regionibus credunt, et, gaudent tota vita sine affectibus commorari, dummodo capiant quod de suis cupiunt pignoribus adipisci; et ut ad palatia pergant, peregrinantur. Ad studia dignitatis navigant acquirenda, vel causas patrimonii explicandas per labores et pericula proficiscentes impellunt, nec secum vacare quos diligunt patiuntur. Et ut ad palatium coeli, ad studia Christi, ad honorem vitae perpetuae, ad patrimonium possessionis aeternae 170 cum securitate valeant pervenire, nemo filios suos libenter a se gratulatur abscedere. Propter incerta per incerta filium vel fratrem vel parentem peregrinari unusquisque compellit, et propter certa per certa suorum aliquem proficisci nullus admittit. Ad comparanda peccata gaudent tam parentes a filiis quam filii a parentibus separari provocante diabolo, ad indulgentiam percipiendam nolunt ab invicem Deo vocante discerni, ut appareat non pro nostra ratione nos dolere quemcumque videmur amittere, sed indicium magis ostendere diffidentiae, qui non sustinemus nostrorum profectiones ad Dominum, quorum peregrinationes in saeculo gratulamur. Quia credimus mundi lucris, toleramus divisa nostri corporis membra. Si crederemus Dei promissis, post abscessionem nostrorum nihil aliud quam gratias debuerant resonare nostri pectoris gaudia. Mihi crede, semper in omnibus incredulitas moeret, et sicut non potest nosse fides quod doleat, sic diffidentia sola doloribus tenetur ancilla. Nam si dormientes dicimus, dormientes utique credere debemus, non mortuos, sed requiescentes interim secundum vocem Domini fideliter loquentis: Omnis, inquit, qui credit in me, licet moriatur, vivet (Joan., XI, 25). Si cui medicus homo promitteret quicquam, sine dubio promissioni ejus negare non poterit omnino laetitiam. Nunc quia Dominus Christus fabricator et resuscitator promittit, non times plangere, ut fideliorem Christo pariter et potentiorem medicum videaris in promissionibus judicare. Sed destitutam, dicis, doleo senectutem, quia debueram meos liberos potius antecedere, ne in laboribus remanerem. Quando de spiritualibus bonis quodcumque tractatur, nihil est omnino de carnalibus ante oculos reponendum. Ego tibi melius profiteor evenisse, quoniam non carnalem sed spiritualem circa te considero fidelitatem. Tu te dicis de alicujus pignoris obitu in senectute confectum. Ego contra comprobo sublevatam senectutem tuam. Amputavit Dominus sollicitudinem quae te torquebat de viva filia ne periret. Melius utique nunc mortuam saeculo redisse ad Dominum vivam quam vivam saeculo doleres forsitan apud Dominum mortuam. Gaude tibi quod christianam mereberis sequi, quam secutus in coelo gaudeas rursus amplecti. Non te deseruit, sed praecessit; et ne doleret excedentem patrem suscipere festinavit. Non amisisti tua nutrimenta. Si luctum horrueris et senex tuum obtulisse pignus Domino deputare poteris, potes secundum votum habere post Abraham, si non potes primum, ut quod ille non trepidavit offerre, tu saltem videaris de sublato gaudere. Ab illo Dominus postulavit, a te tulit. Ille jussioni paruit, tu voluntati consensisti. Ille per illicitam legem naturae quem Dominus sibi probavit devotum, te saltem per licitam conditionem religionis annotet religiosum, advocet religiosum. Nam sive voluntate nec necessitate compelleris devotionis Domino aliquid exhibere, in qua parte te christianum poteris approbare. Erubescat incredulitas nostra cum gentilibus, si Domino vult esse subjecta. Communis est nobis cum illis exitus mortis, et dolores illorum superamus doloribus nostris. Quid ageremus si peculiariter aliquid exigeretur a nobis quod ad dedecus nostrum pertineret? Gentiles dolores saepe contemnunt, cum non ad promissa coelestia sed ad poenas tartari rapiantur. Et nos 171 plangimus euntes ad coelum. Consideret christianus talis quid deinceps mereatur qui nec imitari contendit exempla sanctorum, nec contemptum habere gentilium. Illi luctus desperando despiciunt, et nos sperando despicere conamur. Denique vendere liberos saepe non dubitant, ut vivos, quod pejus est, spernant. Et nos nec defunctorum obitus sublevant. Et nos sublatos captivitati et libertate donatos volumus servire. Filios suos intrepide mortalibus tradunt, et nos de nostro simul et suos liberos et nostros liberandos dimittere sacrilega mente cunctamur, quasi tutius apud homines judicemus magis quam penes Dominum commendari aliquem filiorum. Pudendum nescio quid christianus est apud gentiles opprobrii; quibus pejores sine dubio judicantur quos pares habere non dicam meliores fuerat putare criminosum. Christiani nolunt vel gratulatione suos deducere ad bona, gentiles tradere non cunctantur ad mala. Postremo vel cum ipsa felicitate nostrorum morientium cogamur animum flectere, et desideriis eorum desideria nostra incipiant repugnare. Laetantur illi qui exeunt venientes ad requiem. Laetemur et nos cum ipsis, saltem computantes nostrorum exeuntium beatitudinem. Si religiosus vel novitius qui evasit, si non potes vel exulta quia placuisse cognoscis participium tui sanguinis Christo, maxime quod vel de occasione debeas tolerare Domini voluntatem, cui non potes contradicere. Et cum sit omnibus communis hic casus, vanus dolor est, qui nec primus videtur esse nec solus. Sed dicis: Nullus me de mea desolatione mentis angor exulcerat, sed pro delictis parvuli morientis humanitatis affectus impulsat. Nec hoc licet commovere animum christianum, ne contra Christi imperia luctetur. Quid est inter quoscumque et qualescumque filios dimisisse, quos jubeamur a Domino pro causa devotionis odisse, Melius nunc salvat animam suam moriens. Relinquit in pace, ne persecutionem dimittere cum suo interitu non valeret, ipse illi auxiliatur in mundo quorum mater habitat in coelo, et qui matri subvenit, et filiis pro certo succurrit. Postremo vide si habeat aliquis dolore concidi, ubi sine aliquo remedio potest aliquis fatigari. Sapienter debet dolere qui dolet, ne perdat sine causa quod dolet. Nunc autem contra luctum sumenda sunt arma, ut spes nostra possit habere victoriam. Principaliter quod Dominus voluit suscipere gratulemur. Denique quia hoc omnibus in mundo commune additur, privatum particulare nostrum quod ad requiem revocamur. Sequitur consummatio omnium gaudiorum, quae in resurrectione invicem nobis Domino reformante reddetur, sicut Apostolus pollicetur: Nolumus igitur ignorare vos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent. Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, sic et eos qui dormierunt in Jesu adducet cum eo (I Thess. IV, 12). Haec tibi, benedicte, pro charitate mutua transmisi. Caeterum scio te bene valere, alios consolari. Tunc te orbitas non inveniet penetrabilem, si alios contra illam non cessabis armare. Opto te, frater charissime, semper bene valere et nostri meminisse.