Parisiis, die XIIII Novembris MCCCCXLVIII
[recensere]Dilectis filiis communitati, consilio et civitati Ast; Karolus dux Aurelianensis et Mediolani, etc. – Dilecti fideles nostri, nullo dolore aut admiratione afficiamini quod ad vos tardius optato redeamus. Cum enim a multis auxilia nos contrahere necesse fuerit, non potuimus nos citius expedire, sed tanto fortiores veniemus. Nam cum illustri fratre nostro duce Burgundie fuimus, qui quidem nobis tradit magnam pecunie et armatorum copiam que statim iter versus Lombardiam arripit. Alii quoque Gallie principes nobis auxilia prestant. Nos autem ad serenissimum dominum nostrum Regem iterum vadimus, facturi ut gens quam ipse, nobis tradit iter statim capiat, et ab eo licentiam capturi, deinde cum omni festinantia ad vos veniemus, magna armatorum copia fulti. Itaque omnes amici mei causam habebunt vehementer gaudendi, ut in fide et benivolentia vestra confidimus, Datum Parisius, die VII Januarii MCCCCXLVIIII.
Karolus.
Antonius.
Parisiis, die XXII Novembris MCCCCXLVIII
[recensere]Karolus, dux Aurelianensis et Mediolani, etc. dilectis fidelibus nostris, etc. – Dilecti fideles nostri, post nostrum a serenissimo domino nostro Rege digressum, nos invenimus hic cancellarium et alios legatos illustris fratris nostri ducis Burgundie apud quos rem nostram optime disposuimus. Ipsi quoque rem eamdem apud consilium regium ita tractaverunt ut, Dei gratia, omnia negotia Lombardie ad nos spectantia nunc sint in his presentibus optime disposita; quemadmodum brevi ad vos copiosius scribemus per Petrum de Boscho, forerium nostrum, quem ad vos mittemus. Argentarius regius nuper ad ipsum Regem redivit; ob cujus relationem, si Rex ipse prius bonam erga negotia nostra voluntatem habebat, nunc meliorem habet. Itaque omnia quotidie de bono is melius succedunt. Nos autem omnem facimus diligenciam bene negociandi. Itaque brevi nova vobis grata sentietis. Datum Parisius, die XXII Novembris MCCCCXLVIII.
Karolus.
Antonius.
Chauni, die IIII Decembris MCCCCXLVIII
[recensere]Dilectis fidelibus nostris communitati, consilio et civitati Ast, Karolus, dux Aurelianensis et Mediolani, etc. – Dilecti fideles nostri, postquam rem nostram cum serenissimo nostro Rege conclusimus, venimus in has oras causa conveniendi illustrem fratrem nostrum ducem Burgundie, ut statim auxilium promissum nobis tradat. Is autem frater noster brevissime ad oppidum Sancti Quintini hinc prope per septem leucas venturus est, intereaque canzellarius suus cum ejusdem consilio ex Parisius ad eum veniet. Cujus quidem presentia rei nostre necessaria est. Cum autem rem nostram apud ipsum fratrem nostrum expedierimus, statim iter versus Lombardiam arripiemus. Nec miremini si tantum distulimus. Nam propter varia negocia in variis locis iter facere non potuimus, cum eodem tempore in variis locis esse non possemus (!). Non minus tamen quam vobis hec tarditas nobis molesta est. Sed omnipotentis Dei gratia, rem omnem ita disposuimus ut, magna cum omnium vestrum letitia, statim ad vos venturi simus et ante nos gentes armigeras missuri. Nam jam ad illustrem ducem Britannie misimus ut gentes nobis promissas cum omni festinantia mittat, quas quidem jam iter arripuisse confidimus. Sic etiam ad serenissimum Regem misimus illustrem fratrem nostrum comitem Angulomensem ut gentes armigeras a regia Majestate nobis promissas iter statim capere faciat. Preterea frater illustris comitis de Foix cum bona comitiva statim iter capiet in nostrum auxilium iturus. Sic etiam comitiva illustris cognati nostri ducis Borbonii. Hec autem omnia auxilia nobis promissa, sine his que nostra ex parte nos quoque facere intendimus. Itaque omni ex parte vel nostra, quantum fieri potest, acceleratur: interea vero, quemadmodum confidimus, omnia ad tutelam illius patrie nostre spectantia diligenter curetis et occurentia nobis per nuncios proprios significetis. Datum in oppido nostro Chauni, die IIII Decembris MCCCCXLVIII.
Karolus.
Antonius.
Parisiis, die VII Januarii MCCCCXLVIIII