Epistolae Lupus Trecensis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistolae
saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 58

LupTre.Episto59 58 Lupus Trecensis419-479 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography lati

EPISTOLA PRIMA. UPUS DOMNO PAPAE SIDONIO.

Gratias ago Domino Deo nostro Jesu Christo per Spiritum sanctum, qui te, carissime frater, in hac generali titubatione et pressura dilectissimae sponsae Ecclesiae suae, ad ejus sustentationem et consolationem in sacerdotem vocavit, ut sis lucerna in Israel, et sicut ambitiosos honores mundanae militiae cum summa laude exsecutus es, ita militiae coelestis operosa munia et humilia ministeria ipso adjuvante Christo alacriter percurras, nec retro ad aratrum applicata manu, pigritantium agricolarum more oculos convertas. Tu imperatorios apices per gloriosissimas affinitates proxime consecutus es; tu trabeales ornatus splendidasque praefecturas, et quidquid irrequieta desideriorum series sibi beatius in saeculo potest fingere, honorificus et inter streperos plausus exercuisti. Mutatus est ordo, et in domo Domini apicem attigisti, qui non in exuberanti mundani fastus fulgore, sed in maxime infima mentis depressione, et humili resupinati cordis abjectione pertractandus est. Qui olim conabaris natalium decora additis honoribus superare, nec credebas homini sufficere, si caeteris par esset, et pares non transgrederetur, in eum statum devenisti, in quo licet superior nulli te debes superiorem reputare; minimo subditorum tuorum suppositus, eo plus eris honoratior, quo te humilitas Christi accinget, et eorum plantas osculaberis, supra quorum capita pedes tuos olim collocare dedignabaris. Iste profecto jam tibi labor incumbit, ut sis omnium servus, qui videbaris omnium dominus, et aliis incurveris, qui caeteros conculcabas, non quia eras superbus, sed quia dignitatum praeteritarum majestate, ne dicam vanitate, tantum tibi caeteros antecedendum erat, quantum tibi modo prae caeteris est recedendum. Fac ergo ut nunc ingenium transferas ad divina, qui tantum valuisti ad humana. Colligant plebes tuae ex ore tuo spinas de capite Crucifixi, qui ex verbis tuis colligebant rosas de pompa mundiali; et capiant de eloquio sacerdotis verba disciplinae coelestis, qui capiebant de eloquio dominantis normam disciplinae civilis. Ego quidem qui te tantum amavi cum sequebaris ariditatem saeculi, quali mensura putas jam amare sequentem ubertatem coeli? Jam delibor, et instans est resolutio mea, sed non putavero resolvi, qui licet solutus, in te vivam, et te in Ecclesia relinquam. Gaudeo exui, postquam Ecclesiam induisti, et te induit Ecclesia. Macte amicitia vetuste, sed fraternitate recens. Supprimit postremus titulus antiquos, nihil est quod hodie velim de praeterita meminisse dilectione, quando moderna dignitatis et firmiorem facit esse caritatem et tenaciorem. O si Deus vellet ut te amplecterer! sed in spiritu perficio quod non possum in corpore, et praesente Christo non amplius reipublicae praefectum veneror et osculor, sed Ecclesiae, qui mihi filius aetate, dignitate frater, et meritis pater est. Ora pro me, ut in Domino consummatus, opus quod injunxit consummem, et in eo tandem impleam tempora quae restant, qui tot et tanta (vae mihi!) his quae non debui, implevi, sed apud Dominum misericordia. Memor esto mei.

EPISTOLA II. SANCTORUM EPISCOPORUM LUPI TRICASSINI ET EUPHRONII AUGUSTODUNENSIS, AD TALASIUM EPISCOPUM ANDEGAVENSEM.

De solemnitatibus, et de bigamis clericis, et iis qui conjugati assumuntur.

Domino sancto et in Christo cultu atque honore venerando beatissimo fratri Talasio episcopo, Lupus et Euphronius episcopi pariter positi.

Commonitorium quod per subdiaconum Arcontium missum fuerat, inspeximus: ad quod sanctitati tuae, sicut poposcisti, respondere curavimus. Vigilia natalis Domini longe alio more, quam Paschae vigilia, celebranda: quia hic nativitatis lectiones legendae sunt, illic autem passionis. Epiphaniae quoque solemnitas habet suum specialem cultum. Quae vigiliae vel maxime, aut perpete nocte, aut certe in matutinum vergente, curandae sunt: paschalis autem vigilia a vespere raro in matutinum usque perducitur. Deinde in vigilia Paschae diversorum librorum lectiones sunt recensendae, quae totae habeant aliquid de praefiguratione, aut vaticinio passionis: antedicta autem vigilia, prout visum fuerit; inter psallendum et legendum, sive de prophetis, sive de Novo Testamento, quod quisque voluerit, non legali, sed voluntaria lectione praesumet. De clericis vero bigamis, usque ad ostiarios Ecclesia permittit et patitur: et quam quis sacerdotum regulam pro districtione sua assumpserit, jure custodiet. Exorcistas vero, aut subdiaconos, a secundis nuptiis penitus excludit. Generationem vero filiorum ab his, quos conjugatos assumimus, melius esset, si fieri possit, arceri: quos melius est non assumi, quam de his postea sub diversa sensuum verietate certari: cum melius sit omnes disceptationum causas excludi, ut qui non vult in clericatu generari, non constituat in altario conjugatos. Haec pro consuetudine Ecclesiarum nostrarum, quarum una est regula, paginae hujus sermone texuimus. Si quid vero pro honore Domini potest districtionis accrescere, et si imitari non possumus, pro Domini honore laudabimus. Nam jam Ecclesiae obsequiis aggregatos ad secundas nuptias transire non patimur: quos, postquam assumpti fuerint, etiam a primis penitus arcemus; exorcistas duntaxat, atque subdiaconos. In Augustodunensi autem Ecclesia, vel ostiarius in imo officio constitutus, si uxorem aliam acceperit, ab officio penitus abdicatur. Subdiaconos autem ad pacem inter se in sacrario oportet accedere: in altario autem, non nisi dum porrigunt pallas diacono, aut suscipiunt quod refertur; ad pacem autem nequaquam eis permissum est. Si autem illius amentiae fuerit, vel exorcista, vel subdiaconus, vel etiam, sicut supra memoratum est, ostiarius, ut secundis se nuptiis illigarit, non solum ab officio, sed etiam a communione penitus arcetur.

( Habes infra nonnullas Ruricii et Sidonii Rhegiensis epistolas ad Lupum Trecensem scriptas. )