Jump to content

Epistolae Tegernseensium (Auctores varii)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae Tegernseensium
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Epistolae Tegernseensium (Auctores varii),

J. P. Migne

cc_id: cps_2.AucVar.EpiTeg, cc_idno: 9764

EPISTOLA PRIMA. AD GOZPERTUM ABBATEM SUUM. 139.0373A|

De ducis animo quaedam ablata restituere volentis, et de decimatione cuidam inclusae olim donata.

Seniori nostro domno abbati G. fratres sibi subjecti, quidquid dilecto Patri.

Frater noster Nonnus Eigino, de itinere quo directus erat monasterium regressus, retulit nobis de domno nostro duce quod sponderat se libenter velle restituere quae monasterio nostro abstracta sunt in Oriente, jussitque fratrem Meginh. inibi exspectare, ut se commonefaciat de his quaecunque sint illic requirenda, et hoc quando nunc proxime domnus noster dux illuc revertetur. Nam frater Meginh. adhuc illic exspectat, et in maturitate vindemiae 139.0373B| coactus et spe regressionis domni ducis. Remandate, precor, mihi servo vestro Froumund, si domnae inclusae ad Niunpurc decimationem dedistis, quam antea ab abbate nostro habuit. Timeo namque ut penitus hinc pereat, quia nunquam [ad] investituram nostram venerat, sed semper per beneficia hinc inde vagabatur.

EPISTOLA II. AD HENRICUM BOJARIAE DUCEM.

De ejusdem Gozperti obitu novique abbatis electione, quam ut liberam sibi concedat, obnixe rogant.

Seniori nostro duci H. congregatio monasterii 139.0374A| S. Quirini, paupercula eleemosynatrix vestra, instantiam orationis pro sospitate vestra diu noctuque.

Beatus Pater noster Gozpertus XII Kal. Febr. somno pacis requievit in Domino, pro quo miseri nequaquam possumus consolari, nisi vos, sicut unicissimus post Deum nobis estis domnus, ita etiam visceribus piae paternitatis nostri misereri dignemini. Primum pedibus vestris solo tenus prostrati humili precatu supplicamus ne locum monasteriumque S. Quirini ullius alius unquam potestati concedatis nisi vestrae, ne vestris temporibus [res] quas pater vester caeterique parentes vestri ob eleemosynam sui huic monasterio concesserunt, subtrahi vel distribui ab aliquibus videntes, nos posterique nostri 139.0374B| semper deinceps haec damna doleamus.

Cum de infirmitate abbatis nostri causati sumus coram vobis, quod de electione nobis promisistis, quasi Dei ore prolatum adhuc firmum tenemus, iterumque petimus pro amore Dei et S. Quirini, ne extra petitionem nostram aliquem nobis abbatem constituatis. Quando denique felici regressione patriam venitis, coram vobis congregati, jussu vestro et licentia illum eligemus, quem regularis religionis putamus servatorem, vestrique servitii, quantum sufficit, nullo modo immemorem.