Jump to content

Epistolae ad Romanos inchoata Expositio

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae ad Romanos inchoata Expositio
Saeculo V
editio: incognita
fons: augustinus.it

1             EPISTOLAE AD ROMANOS INCHOATA EXPOSITIO

 

 

  1. In Epistula, quam Paulus apostolus scripsit ad Romanos, quantum ex eius textu intellegi potest, quaestionem habet talem: Utrum Iudaeis solis Evangelium Domini nostri Iesu Christi venerit propter merita operum Legis; an vero nullis operum meritis praecedentibus omnibus Gentibus venerit iustificatio fidei, quae est in Christo Iesu, ut non, quia iusti erant homines, crederent, sed credendo iustificati deinceps iuste vivere inciperent. Hoc ergo docere intendit Apostolus omnibus venisse gratiam Evangelii Domini nostri Iesu Christi. Quam propterea etiam gratiam vocari ostendit, quia non quasi debitum iustitiae redditum est sed gratuito datum. Coeperant enim nonnulli, qui ex Iudaeis crediderant, tumultuari adversus Gentes et maxime adversus apostolum Paulum, quod incircumcisos et a Legis veteris vinculis liberos admittebat ad Evangelii gratiam praedicans eis, ut in Christum crederent nullo imposito carnalis circumcisionis iugo. Sed plane tanta moderatione, uti nec Iudaeos superbire permittat tamquam de meritis operum Legis nec Gentes merito fidei adversus Iudaeos inflari, quod ipsi receperint Christum, quem illi crucifixerunt; tamquam enim, sicut alio loco dicit, pro ipso Domino legatione fungens 1, hoc est pro lapide angulari 2, utrumque populum tam ex Iudaeis quam ex Gentibus connectit in Christo per vinculum gratiae, utrisque auferens omnem superbiam meritorum et iustificandos utrosque per disciplinam humilitatis associans.
  2. Itaque Epistolam sic exorsus est: Paulus servus Iesu Christi vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei. Breviter in duobus verbis Ecclesiae dignitatem a Synagogae vetustate discernit. Ecclesia quippe ex vocatione appellata est, Synagoga vero ex congregatione. Convocari enim magis hominibus congruit, congregari autem magis pecoribus, unde greges proprie pecorum dici solent. Quamquam ergo plerisque Scripturarum locis ipsa Ecclesia grex Dei et pecus Dei et ovile Dei vocetur, tamen cum in comparatione homines pecora dicuntur, ad vitam veterem pertinent. Et apparet huiusmodi homines, non cibo sempiternae veritatis, sed temporalium promissionum tamquam terreno pabulo esse contentos. Paulus ergo servus Christi Iesu vocatus est Apostolus, quae vocatio illum coaptavit Ecclesiae. In Evangelium autem Dei segregatus est, unde nisi a grege Synagogae, si verborum latinorum significatio omni modo cum graeca interpretatione concordet ?
  3. Sane Evangelium Dei, in quo segregatum se esse commemorat, commendat auctoritate Prophetarum, ut quoniam credentes in Christum, in quorum numerum vocatus est, Iudaeis praeposuerat, a quibus se dixerat segregatum, Gentes rursus iam non superbire admoneat. Siquidem de populo Iudaeorum fuerunt Prophetae, per quos Evangelium, cuius fide credentes iustificantur ante promissum esse testatur: Segregatus enim, inquit, in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos. Fuerunt enim et prophetae non ipsius, in quibus etiam aliqua inveniuntur, quae de Christo audita cecinerunt, sicut etiam de Sibylla dicitur, quod non facile crederem, nisi quod poetarum quidam in romana lingua nobilissimus, antequam diceret ea de innovatione saeculi, quae in Domini nostri Iesu Christi regnum satis concinere et convenire videantur, praeposuit versum dicens:

Ultima Cumaei iam venit carminis aetas 3.

Cumaeum autem carmen sybillinum esse nemo dubitaverit. Sciens ergo Apostolus ea in libris Gentium inveniri testimonia veritatis, quod etiam in Actibus Apostolorum loquens Atheniensibus manifestissime ostendit 4; non solum ait: Per Prophetas suos, ne quis a pseudoprophetis per quasdam veritatis confessiones in aliquam impietatem seduceretur, sed addidit etiam: In Scripturis sanctis, volens utique ostendere litteras Gentium superstitiosae idololatriae plenissimas, non ideo sanctas haberi oportere, quia in eis aliquid, quod ad Christum pertinet, invenitur.

  1. Et ne quisquam etiam prophetas aliquos remotos atque alienos a gente Iudaeorum forte praeferret, in quibus nullus simulacrorum cultus esset, quantum attinet ad simulacra, quae umana operatur manus; nam simulacris phantasmatum suorum sectatores suos omnis error illudit, ne quis tamen aliqua huiusmodi praeferens, quia ibi Christi nomen ostentat, eas potius sanctas Scripturas esse asserat, non eas, quae populo Hebraeorum sunt divinitus creditae, satis opportune mihi videtur adiungere, cum dixisset: In Scripturis sanctis, quod adiecit: de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem. David autem certe rex Iudaeorum fuit. Oportebat autem, ut ex illa gente orirentur Christi praenuntiatores Prophetae, ex qua gente carnem assumpturus erat, quem praenuntiabant. Occurrendum autem erat etiam illorum impietati, qui Dominum nostrum Iesum Christum secundum hominem tantummodo, quem suscepit, accipiunt; divinitatem autem in eo non intellegunt ab universae creaturae communione discretam velut ipsi Iudaei, qui Christum filium David tantummodo esse opinabantur, ignorantes excellentiam, qua Dominus est ipsius David secundum id quod est Filius Dei. Unde illos in Evangelio redarguit per prophetiam, quae ipsius David ore prolata est. Quaerit enim ab eis, quem ipse David Dominum appellat, quomodo filius eius sit 5, cui deberent utique respondere, quod secundum carnem filius esset David, secundum divinitatem autem Filius Dei et Dominus ipsius David. Quod Paulus apostolus quia iam didicerat posteaquam dixit: In Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David, addidit: secundum carnem, ne hoc solum et totum in Christo esse arbitrarentur, quod factum erat secundum carnem. Addendo ergo: secundum carnem servavit divinitati dignitatem suam. Quae non solum semini David, sed nec alicui angelicae aut cuiusvis excellentissimae creaturae generationi tribui potest, quandoquidem ipsum est Verbum Dei, per quod facta sunt omnia 6. Quod Verbum ex semine David caro factum est et habitavit in nobis 7, non mutatum et conversum in carnem, sed carne, ut carnalibus congruenter appareret, indutum. Quapropter Apostolus non solum eo verbo quod ait: secundum carnem umanitatem a divinitate distinxit, sed etiam illo, quo ait: factus est. Non est enim factus secundum id, quod Verbum Dei est. Omnia enim per ipsum facta sunt, nec fieri cum omnibus posset, per quem facta sunt omnia. Neque ante omnia factus est, ut per ipsum fierent omnia, ipso enim excepto, si ante illa iam factus esset, non essent illa omnia, quae per illum fierent, nec possent vere dici facta omnia per ipsum, in quibus ipse non esset, si ipse etiam factus esset. Et ideo Apostolus, cum factum diceret Christum, addidit: secundum carnem, ut secundum Verbum, quod est Filius Dei, non factum a Deo sed natum esse monstraret.
  2. Eumdem sane ipsum, qui secundum carnem factus est ex semine David, praedestinatum dicit Filium Dei in virtute; non secundum carnem, sed secundum Spiritum, nec quemlibet spiritum, sed Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum. In resurrectione enim virtus morientis apparet, ut diceretur: Praedestinatus in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum. Deinde sanctificatio vitam novam fecit, quae Domini nostri resurrectione signata est. Unde idem Apostolus alio loco dicit: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens 8. Potest quidem etiam sic esse ordo verborum, ut non ad Spiritum santificationis adiungamus quod ait: ex resurrectione mortuorum, sed ad id quod ait: praedestinatus est, ut ordo sit: qui praedestinatus est ex resurrectione mortuorum, cui ordini interposita sunt haec: Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis. Et nimirum iste ordo certior et melior videtur, ut sit filius David in infirmitate secundum carnem, Filius autem Dei in virtute secundum Spiritum santificationis. Factus est ergo ex semine David, id est filius David ex mortali corpore, propter quod et mortuus est. Praedestinatus est autem Filius Dei et Dominus ipsius David ex resurrectione mortuorum. In quantum enim mortuus est, ad id pertinet quod est filius David, in quantum autem resurrexit a mortuis, ad id quod est Filius Dei ed Dominus ipsius David, sicut alibi idem Apostolus dicit: Nam etsi mortuus est ex infirmitate, sed vivit in virtute Dei 9, ut infirmitas pertineat ad David, vita vero aeterna ad virtutem Dei. Ideoque in his ipsis verbis Dominum suum designat eum David dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis 10. Ex eo enim, quod resurrexit a mortuis, sedet ad dexteram Patris. Praedestinatum ergo ex resurrectione mortuorum, ut sederet ad dexteram Patris videns in Spiritu David, non auderet dicere filium suum, sed Dominum suum. Unde et consequenter Apostolus hic adiungit: Iesu Christi Domini nostri, posteaquam dixit: ex resurrectione mortuorum tamquam admonens, unde illum David Dominum suum potius quam filium esse testatus sit. Non autem ait eum praedestinatum ex resurrectione a mortuis, sed ex resurrectione mortuorum. Non enim resurrectione ipsa sua Filius apparet Dei, propria illa et eminentissima dignitate, qua etiam caput est Ecclesiae, cum et ceteri mortui resurrecturi sint, sed Filius Dei praedestinatus est quodam principatu resurrectionis, quia ex resurrectione omnium mortuorum ipse praedestinatus est, id est ut prae ceteris et ante ceteros resurgeret designatus, ut, quod hic positum est: Filius Dei, cum dixisset: praedestinatus est, ad documentum valeat tantae sublimitatis. Non enim sic praedestinari oportuit nisi Filium Dei, secundum quod est etiam caput Ecclesiae, unde illum alio loco primogenitum ex mortuis appellat 11. Eum enim decebat venire ad iudicium resurgentium, qui praecesserat ad exemplum, neque ad exemplum omnium resurgentium sed ad exemplum eorum, qui sic resurrecturi sunt, ut cum illo vivant et regnent in sempiternum, quorum etiam caput est, tamquam corporis sui. Ex ipsorum enim resurrectione etiam praedestinatus est, ut ipsis princeps fieret, ceterorum autem in sua conditione resurgentium non princeps sed iudex est. Non itaque ex illorum mortuorum resurrectione praedestinatus est, quos est damnaturus. Praedestinatum enim esse ex resurrectione mortuorum, ut praecederet resurrectionem mortuorum, vult intellegi Apostolus, hos autem praecessit, qui ad ipsum caeleste regnum, quo eos praecessit, secuturi sunt. Propter quod non ait: Qui praedestinatus est Filius Dei ex resurrectione mortuorum Iesus Christus Dominus noster, sed: Ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri, tamquam si diceret: Qui praedestinatus est Filius Dei ex resurrectione mortuorum suorum, hoc est, ad se pertinentium in vitam aeternam, velut si interrogaretur: Quorum mortuorum? Et responderet: Ipsius Iesu Christi Domini nostri. Ex resurrectione enim ceterorum mortuorum non est praedestinatus, quos non praecessit ad gloriam vitae aeternae, non utique secuturos, quoniam ad poenas suas impii resurrecturi sunt. Ergo ille tamquam Filius Dei unigenitus, etiam primogenitus ex mortuis praedestinatus est ex resurrectione mortuorum. Quorum mortuorum, nisi Iesu Christi Domini nostri?

 

  1. Per quem accepimus, inquit, gratiam et apostolatum, gratiam cum omnibus fidelibus, apostolatum autem non cum omnibus. Et ideo si tantummodo apostolatum se dicere accepisse, ingratus exstitisset gratiae qua illi peccata dimissa sunt, tamquam enim meritis priorum operum accepisse apostolatum videretur. Optime itaque tenet cardinem causae, ut nemo audeat dicere vitae prioris meritis se ad Evangelium esse perductum, quando nec ipsi Apostoli, qui ceteris membris post caput corporis supereminent, accipere apostolatum proprie potuissent, nisi prius communiter cum ceteris gratiam, quae peccatores sanat et iustificat, accepissent. Qod autem subiungit: Ad oboediendum fidei in omnibus Gentibus pro nomine eius, ad hoc dicit apostolatum se accepisse, ut oboediatur fidei pro nomine Domini nostri Iesu Christi, hoc est ut credant omnes Christo et signentur in eius nomine, qui salvi esse cupiunt. Quam salutem non solis Iudaeis, sicut nonnulli, qui ex ipsis crediderant, arbitrabantur, venisse iam ostendit cum ait: In omnibus Gentibus, in quibus estis, inquit, et vos vocati Iesu Christi, id est ut et vos sitis eius Iesu Christi, qui omnium Gentium salus est, quamquam non in numero Iudaeorum sed in numero ceterarum Gentium sitis inventi.
  2. Hoc usque dixit ipse, quis esset, qui scribit Epistolam. Est enim qui scribit Epistolam, Paulus servus Iesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei. Sed quia occurrebat: Quod Evangelium? Respondit: Quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo. Item quia occurrebat: De quo Filio suo? Respondit: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum santificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri. Et quasi diceretur: Quomodo tu ad eum pertines? Respondit: Per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus Gentibus pro nomine eius. Item quasi diceretur: Quae igitur causa est, ut scribas ad nos? Respondit: In quibus estis et vos vocati Iesu Christi. Nunc deinde adiungit ex more epistolae, quibus scribat: Omnibus, inquit, qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis, etiam hic significavit benignitatem Dei potius quam meritum illorum. Non enim ait: Diligentibus Deum, sed: Dilectis Dei. Prior enim dilexit nos ante omnia merita, ut et nos eum dilecti diligeremus 12. Unde etiam addidit: Vocatis sanctis. Quamquam enim sibi quis tribuat, quod vocanti obtemperat, nemo potest sibi tribuere, quod vocatus est. Vocatis autem sanctis non ita intellegendum est, tamquam ideo vocati sint, quia sancti erant, sed ideo sancti effecti, quia vocati sunt.
  3. Restat ergo, ut salutem dicat, ut compleatur usitatum epistolae principium, tamquam ille illis salutem. Pro eo autem ac si diceret salutem: Gratia vobis, inquit, et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Non enim omnis gratia est a Deo. Nam et iudices mali praebent gratiam in accipiendis personis aliqua cupiditate illecti aut timore perterriti. Neque omnis pax Dei est vel ab illo, unde ipse Dominus discernens ait: Pacem meam do vobis, adiungens etiam et dicens non se talem pacem dare qualem dat hic mundus 13. Gratia est ergo a Deo Patre et Domino Iesu Christo, qua nobis peccata remittuntur, quibus adversabamur Deo, pax vero ipsa, qua reconciliamur Deo. Cum enim per gratiam remissis peccatis absumptae fuerint inimicitiae, restat ut pace adhaereamus illi, a quo nos sola peccata dirimebant, sicut propheta dicit: Non gravabit aurem, ut non audiat, sed peccata vestra inter vos et Deum separant 14. Quibus remissis per fidem Domini nostri Iesu Christi, nulla separatione interveniente, pax erit.
  4. Fortasse autem quisque miretur, quomodo intellegenda sit iustitia iudicis Dei, cum gratiam praebet ignoscendo peccatis. Sed hoc plane iustum est apud Deum, quia vere iustum est, ut hi, quos peccatorum suorum paenitet, eo tempore, quo nondum poenarum manifestus terror apparet, misericorditer separentur ab eis, qui defensiones peccatorum suorum pertinaciter exquirentes nulla poenitentia corrigi volunt. Iniustum est enim, ut cum his illi ad consortium poenale copulentur, qui vocantem Deum non spreverunt et peccantes displicuerunt sibi, ut quemadmodum ille peccata eorum, sic etiam ipsi odissent sua. Ea enim demum est humanae iustitiae disciplina non in se amare nisi quod Dei est, et odisse, quod proprium est, nec approbare peccata sua nec in eis alium improbare sed seipsum; nec putare satis sibi esse, ut sua peccata displiceant, nisi etiam vigilantissima deinceps intentione vitentur, nec in eis vitandis vires suas existimare sufficere, nisi divinitus adiuvetur. Iustum est ergo apud Deum, ut ignoscatur talibus, quaecumque antea commiserunt, ne quod iniustissimum est cum eis, qui tales non sunt, confundantur atque misceantur. Quapropter et quia talibus non ignoscitur, iustitia Dei est, et quia ignoscitur, gratia est. Iusta est ergo gratia Dei et grata iustitia, cum in eo quoque etiam poenitentiae meritum gratia praecedat, quod neminem peccati sui paeniteret nisi admonitione aliqua vocationis Dei.
  5. Porro iustitiae divinae tanta constantia est, ut cum poena spiritalis et sempiterna poenitenti fuerit relaxata, pressurae tamen cruciatusque corporales, quibus etiam martyres exercitatos novimus, postremo mors ipsa, quam peccando meruit nostra natura, nulli relaxetur. Quod enim etiam iusti homines et pii tamen exsolvunt ista supplicia, de iusto Dei iudicio venire credendum est. Ipsa est, quae in sacris Scripturis etiam disciplina nominatur, quam nemo iustorum effugere sinitur. Neminem quippe excepit, cum diceret: Quem enim diligit Deus, corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit 15. Unde etiam ipse Iob, qui propterea tam multa illa passus est, ut hominibus, quis vir esset et quantus Dei servus, eluceret, poenas tamen corporis pro peccatis suis se exsolvere saepe testatur. Petrus quoque apostolus exhortans fratres ad perferendas pro Christi nomine passiones, ita loquitur: Nemo autem vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut curas alienas agens; si vero quasi christianus non erubescat; glorificet autem Deum in isto nomine, quia tempus inchoationis iudicii a domo Dei; si autem initium a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? Et si iustus quidem vix salvus fit, peccator et impius ubi parebit? 16 Manifeste ostendit easdem ipsas passiones, quas iusti patiuntur, ad iudicium Dei pertinere, quod inchoari dixit ex domo Dei, ut inde coniciatur, quanta impiis futura serventur. Unde etiam ipse Paulus ad Thessalonicenses dicit: Ita ut et nos ipsi de vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro vestra patientia et fide in omnibus persecutionibus vestris et pressuris, quas sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei 17. Quod omnino ad illud respicit, quod ait Petrus: Tempus esse inchoationis iudicii a domo Dei, et illud, quod de Propheta interposuit: Et si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebit? 18 Unde mihi videtur etiam illa, quae per Nathan prophetam regi David comminatus est Deus, quamquam statim ignoverit poenitenti, propterea tamen accidisse omnia 19, ut demonstraretur illam veniam spiritaliter datam propter futurum iudicium poenarum, quod exspectat eos, qui hoc tempore corrigi nolunt. Dicit enim et alibi Petrus: Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum hominem in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu 20. Hoc dixi, ut ostenderem, quantum possem et quantum opportunitas praesentis locis Scripturarum sinit, non sic accipiendam gratiam et pacem Dei, cum dicitur, ut existement homines a iustitia Deum posse discedere. Nam et ipsam pacem cum promitteret Dominus, ait: Haec dixi, ut in me pacem habeatis, in mundo autem pressuram 21. Sed tribulationes et molestiae cum per iustitiam Dei redduntur peccatis, bonos et iustos, et quibus iam plus peccata ipsa displicent quam ulla corporis poena, non reflectunt ad peccandum, sed ab omni labe penitus purgant. Pax enim perfecta etiam corporis suo tempore roborabitur, si nunc pacem quam Dominus per fidem dare dignatus est, inconcusse spiritus noster atque incommutabiliter teneat.
  6. Quod autem Apostolus gratiam et pacem a Deo Patre ed Domino nostro Iesu Christo dicit non adiungens etiam Spiritum Sanctum, non mihi alia ratio videtur, nisi quia ipsum donum Dei Spiritum Sanctum intellegimus. Gratia porro et pax, quid aliud quam donum Dei? Unde nullo modo dari hominibus gratia potest, qua liberamur a peccatis, et pax, qua reconciliamur Deo nisi in Spiritu Sancto. Et ideo ipsa Trinitas pariterque incommutabilis unitas in ista salutatione cognoscitur. Quod propterea maxime credo, quoniam excepta Epistola, quam ad Hebraeos scripsit, ubi principium salutatorium de industria dicitur omisisse, ne Iudaei, qui adversus eum pugnaciter oblatrabant, nomine eius offensi vel inimico animo legerent vel omnino legere non curarent, quod ad eorum salutem scripserat; unde nonnulli eam in canonem Scripturarum recipere timuerunt, sed quoquo modo se habeat ista quaestio, excepta hac Epistola ceterae omnes, quae nulla dubitante Ecclesia Pauli apostoli esse firmantur, talem continent salutationem, nisi quod ad Timotheum in utraque interponit misericordiam. Nam ita scribit: Gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Iesu Christo Domino nostro 22. Quo enim familiarius eo dulcius quodammodo scribens ad Timotheum id verbum interposuit, quo plane aperitur atque ostenditur non meritis operum priorum sed secundum misericordia Dei nobis dari Spiritum Sanctum, ut et peccatorum abolitio fiat, quibus seiungebamur a Deo, et reconciliatio, ut illi inhaereamus.
  7. Nec aliae Apostolorum Epistolae, quas usus ecclesiasticus recipit, parum nos admonent de ista Trinitate in principiis suis. Nam Petrus ita dicit: Gratia vobis et pax adimpleatur, deinde statim subiecit: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi 23, ut per gratiam et pacem Spiritu Sancto intellecto Patris et Filii commemoratio animum de Trinitate commoneat. Et alia sic ait: Gratia vobis et pax multiplicetur in recognitione Dei et Christi Iesu Domini nostri 24. Ioannes autem nescio quam ob causam omisit tale principium, sed plane Trinitatis commemorationem nec ipse neglexit pro gratia et pace societatem interponens: Quod ergo vidimus, inquit, nuntiamus et vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et Filio eius Iesu Christo 25. In secunda vero illis, quae ad Timotheum sunt, consonat dicens: Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Iesu Christo Filio Patris 26. In tertiae principio de Trinitate penitus tacetur, credo, quod sit omnino brevissima. Sic enim incipit: Senior Gaio dilectissimo, quem ego diligo in veritate 27. Quam veritatem pro ipsa Trinitate positam puto. Iudas nominato Deo Patre et Domino Iesu Christo ad intellegendum Spiritum Sanctum, hoc est donum Dei, tria verba ponit; sic quippe incipit: Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacobi, in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis, vocatis, misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur 28. Gratia enim et pax sine misericordia et caritate intellegi non potest. Iacobus autem usitatissimum exordium fecit epistolae, ita scribens: Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus, quae sunt in dispersione, salutem 29. Credo, considerans salutem non esse nisi in dono Dei, ubi gratia et pax. Et quamquam ante hoc verbum nominaverit Deum et Dominum nostrum Iesum Christum, tamen quia nulla gratia et nulla pace salvi fiunt homines, nisi quae est a Deo Patre et Domino Iesu Christo, sicut Ioannes in tertia veritatem, sic iste salutem pro ipsa Trinitate posuisse mihi videtur.
  8. Quo loco prorsus non arbitror praetereundum, quod pater Valerius animadvertit admirans in quorumdam rusticanorum collocutione. Cum alter alteri dixisset: Salus, quaesivit ab eo, qui et latine nosset et punice, quid esset: Salus, responsus est: Tria. Tum ille agnoscens cum gaudio salutem nostram esse Trinitatem concinentia linguarum non fortuitu sic sonuisse arbitratus est, sed occultissima dispensatione divinae providentiae, ut cum latine nominatur: Salus a punicis intellegantur: Tria, et cum punici lingua sua tria nominant, latine intellegatur: salus. Chananaea enim, hoc est Punica mulier, de finibus Tyri et Sidonis egressa, quae in Evangelio personam Gentium gerit, salutem petebat filiae suae, cui responsum est a Domino: Non est bonum panem filiorum mittere canibus 30. Quod crimen obiectum illa non negans, tamquam de confessione peccatorum impetratura salutem filiae, hoc est novae vitae suae: Ita, inquit, Domine, nam et canes edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum 31. Tria enim mulieris lingua salus vocantur, erat enim chananaea. Unde interrogati rustici nostri, quid sint, punice respondentes: chanani, corrupta scilicet sicut in talibus solet una littera, quid aliud respondent quam: chananaei? Petens itaque salutem, Trinitatem petebat, quia et romana lingua, quae in salutis nomine Trinitatem punice sonat, caput Gentium inventa est in adventu Domini; et diximus chananaeam mulierem Gentium sustinere personam. Panem autem appellans Dominus id ipsum quod a muliere petebatur, quid aliud quam Trinitati attestatur? Namque alio loco eamdem Trinitatem in tribus panibus intellegendam esse apertissime docet. Sed haec verborum consonantia sive provenerit, sive provisa sit, non pugnaciter agendum est, ut ei quisque consentiat, sed quantum interpretantis elegantiam hilaritas audientis admittit.
  9. Illud sane magna intentione animi considerandum et totis viribus pietatis amplectendum satis apparet, quoniam, si gratia et pax ad implendam Trinitatis commemorationem sic ab Apostolo ponitur, ac si Sanctum Spiritum nominet, ille peccat in Spiritum Sanctum, qui desperans vel irridens atque contemnens praedicationem gratiae, per quam peccata diluuntur, et pacis, per quam reconciliamur Deo, detrectat agere poenitentiam de peccatis suis et in eorum impia atque mortifera quadam suavitate perdurandum sibi esse decernit et in finem usque perdurat. Quod ergo ait Dominus dimitti homini, si verbum dixerit adversus Filium hominis; si autem verbum dixerit adversus Spiritum Sanctum non ei dimitti neque hic neque in futuro saeculo, sed reum esse aeterni peccati 32, non negligenter audiendum est. Constituamus enim aliquem latinae linguae ignarum, cum illo audiente pronuntiatus fuerit ab aliquo Spiritus Sanctus, quaerentem quid rerum significetur sub isto syllabarum sono; ab aliquo autem deceptore vel irrisore impio responderi aliquid aliud, quodlibet vile et abiectum, ut quaerentem decipiat, sicuti a talibus fieri solet ridendi gratia; illum autem per ignorantiam contempsisse hoc nomen, dum nescit quid significet, et aliqua etiam in hoc convicia iactitasse; neminem esse arbitror tam vanum et inconsideratum, qui hunc hominem ullo crimine impietatis aspergat. At contra, si tacito nomine res ipsa verbis, quibus potest, ad quaerentis intellegentiam perducatur, tum vero, si aliqua contumeliose in tantam sanctitatem vel verba vel facta protulerint, reus tenebitur. Quae cum ita sint, manifestum esse arbitror eum, qui hoc nomine audito, aliam pro alia rem significari putaverit, et adversus eam rem, quam significari hoc nomine credidit, verbum dixerit, non hunc sic peccare, ut adversus Spiritum Sanctum verbum dixisse iudicetur. Itaque si quisquam quaerens, quid sit Spiritus Sanctus, audiat ab imperito hunc esse Filium Dei, per quem facta sunt omnia, qui etiam certa opportunitate temporis de Virgine natus sit et occisus a Iudaeis et resurrexerit, quibus auditis vel neget vel irrideat, quae dicta sunt; non eum sic teneri putandum est, ac si verbum adversus Spiritum Sanctum dixerit, sed potius adversus Filium Dei vel Filium hominis, sicut et vocari et esse dignatus est. Non enim, quid sit imperito per vocem propositum sed per rationem expositum, considerandum est. Quia ille, cum maledicta proferret, ei utique maledicebat quem sibi enarratum cogitatione intuebatur. Quodlibet autem vocaretur, utrum res ipsa veneranda an neganda vel vituperanda esset, hoc quaeritur. Hoc modo etiam si quispiam quaerat, quis sit Iesus Christus, et ea quaerenti respondeantur, quae non in Filium Dei sed potius in Spiritum Sanctum conveniunt, quibus auditis ille blasphemet, non utique adversus Filium, sed adversus Spiritum San ctum verbum dixisse tenebitur.
  10. Sed si transitorie ac negligenter attenderimus quod dictum est: Si quis verbum dixerit adversus Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro, quis inveniri poterit, cui veniam peccatorum dederit Deus? Nam et pagani qui appellantur, etiam nunc totam nostram religionem, quia iam ferro et caedibus prohibentur, maledictis contumeliisque insectantur et, quidquid de ipsa Trinitate dicimus, negando et blasphemando contemnunt. Non enim excipiunt sibi Spiritum Sanctum, quem venerentur, ut in cetera saeviant, sed simul adversus omnia, quaecumque sollicite de trina Dei maiestate loquimur, quanto possunt furore impietatis, oblatrant. Nam neque de ipso Deo Patre digna sentiunt, quem partim penitus negant, partim sic fatentur, ut de illo falsa fingendo, non utique illum sed sua figmenta venerentur. Multo magis ergo, quod de Filio Dei vel de Spiritu Sancto dicimus, suo impio more deridere quam nostra pia societate colere maluerunt. Quos tamen, quantum possumus, adhortamur ad Christum cognoscendum et per ipsum Patrem Deum summoque et vero Imperatori militandum esse suademus eosque promissa impunitate praeteritorum omnium peccatorum invitamus ad fidem. Qua in re satis iudicamus etiam si quid adversus Spiritum Sanctum in sua sacrilega superstitione dixerunt, cum Christiani facti fuerint, sine ulla caligine dubitationis ignosci. Iudaei vero quales adversus Spiritum Sanctum fuerint, testis est Stephanus, quem ipso Spiritu Sancto plenum lapidaverunt, cum illa omnia, quae in eos dixit, ipse Spiritus dixerit. In quibus verbis apertissime dictum est Iudaeis: Vos semper restitistis Spiritui Sancto 33. In illo tamen numero Iudaeorum resistentium Spiritui Sancto et non ob aliud Stephanum vas eius, nisi quod eo plenus erat, lapidantium etiam Paulus apostolus erat in manibus omnium, quorum vestimenta servabat, quod sibi postea etiam poenitendo increpitat eo ipso Spiritu iam plenissimus, cui primo inanissimus resistebat, et paratus iam lapidari pro talibus dictis, qualium praedicatorem ipse lapidaverat. Quid samaritani? Nonne ita Spiritui Sancto adversantur, ut ipsam prophetiam penitus conentur exstinguere, quae per Spiritum Sanctum ministrata est? Quorum tamen saluti et ipse Dominus attestatur in eo, qui de leprosis decem mundatis solus reversus est, ut ageret gratias, cum esset samaritanus 34, et in illa muliere, cum qua ad puteum sexta hora locutus est, et eis, qui per illam crediderunt 35. Post Domini autem ascensionem, sicut in Actibus Apostolorum scriptum est, quanta gratulatione sanctorum recepit Samaria verbum Dei? Simonem quoque magnum arguens Petrus apostolus, quod tam male de Spiritu Sancto senserit, ut eum venalem putans pecunia sibi emendum poposcerit, non tamen ita de illo desperavit, ut veniae locum nullum relinqueret, nam benigne etiam, ut eum poeniteret, admonuit 36. Ipsa denique catholicae Ecclesiae tam insignis auctoritas, quae in eodem dono Spiritus Sancti omnium sanctorum mater toto fecunda orde diffunditur, cui umquam haeretico vel scismatico spem liberationis, si se corrigat, amputavit? Cui placandi Dei aditum clausit? Nonne omnes ad ubera sua, quae superbo fastidio reliquerunt, cum lacrimis revocat? Quis vero vel de principibus vel de gregibus haereticorum invenitur, qui non adversetur Spiritui Sancto? Nisi forte quisquam tam perverse sentit, ut arbitretur eum teneri reum, qui adversus Spiritum Sanctum aliquid dixerit, eum vero, qui adversus Spiritum Sanctum multa fecerit, non teneri. Qui autem tanta evidentia contra Spiritum Sanctum pugnant quam illi, qui adversus Ecclesiae pacem superbissimis contentionibus saeviunt? Sed si de verbis quaestio est, quaero utrum nihil dicant adversus Spiritum Sanctum, cum alii eum, quod ad ipsum proprie pertinet, omnino non esse asseverent, sed ita esse unum Deum, ut idem ipse Pater, idem ipse Filius, idem ipse Spiritus Sanctus appelletur; alii fateantur quidem esse Spiritum Sanctum sed aequalem Filio vel omnino esse Deum negent, alii unam quidem et eamdem Trinitatis substantiam esse fateantur, sed de ipsa divina substantia tam impie sentiant, ut eam commutabilem et corruptibilem putent, ipsumque Spiritum Sanctum, quem Dominus discipulis se missurum esse promisit, non quinquagesimo die post eius resurrectionem, sicut Acta Apostolorum testantur 37, sed post trecentos fere annos per hominem venisse confingant; alii similiter adventum eius, quem tenemus, negent, et eum prophetas in Phrygia, per quos tanto post loqueretur, elegisse contendant; alii sacramenta eius exsufflent, et baptizatos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti denuo baptizare non dubitent. Sed ne pergam per singula, quae sunt innumerabilia, his certe omnibus, quos pro tempore breviter attigi, ad sponsam Christi redeuntibus et errorem atque impietatem poenitendo damnantibus, nulla catholica disciplina negandam Ecclesiae pacem et claudenda viscera misericordiae iudicavit.
  11. Quod si quisquam tunc putat verbum dici adversus Spiritum Sanctum, cum ab eo dicitur, cui iam per baptismum dimissa peccata sunt, attendat nec talibus per Ecclesiae sanctitatem auferri poenitentiae locum. Si enim propterea credit non dari veniam, quia gratia fidei sacramentisque fidelium iam perceptis non potest dici peccasse ignorantia, videat aliam causam esse, cum dicitur propterea non ignosci, quia non ignorantiae tempore peccatum est, et aliam causam esse, cum dicitur propterea non ignosci, quia verbum dixit adversus Spiritum Sanctum. Si enim sola ignorantia veniam meretur et ignorantia non accipitur, nisi antequam quisque fuerit baptizatus, non solum si adversus Spiritum Sanctum, sed etiam si adversus Filium hominis post baptismum dixerit verbum, et omnino si qua fornicatione vel homicidio vel ullo flagitio, aut facinore post baptismum sese maculaverit, non potest poenitendo curari. Quod qui senserunt, exclusi sunt a communione catholica satisque iudicatum est eos in illa crudelitate, divinae misericordiae participes esse non posse. Si autem illud solum, quod adversus Spiritum Sanctum dicitur, sine venia esse post acceptum baptismum putatur, primo Dominus, cum inde loqueretur, nullum tempus excepit sed regulariter ait: Qui dixerit verbum adversus Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro 38. Deinde Simon, quem paulo ante commemoravi, iam baptismum acceperat, cum Spiritum Sanctum turpissimo mercatui subditum credidit; cui correpto a se Petrus tamen consilium poenitendi dedit. Quid autem agimus de his, qui cum baptismi sacramenta pueri vel etiam infantes perceperint, postea negligenter educati per ignorantiae tenebras vitam turpissimam ducunt nescientes omnino, quid christiana disciplina iubeat aut vetat, quid polliceatur et quid minetur, quid credendum, quid sperandum, quid diligendum sit; num audebimus peccata eorum propterea non ignorantiae peccata deputare, quia baptizati peccaverunt, cum omnino ignorantes et omnino, quemadmodum dicitur, ubi caput haberent, nescientes in magno errore peccaverint?
  12. Quod si eo tempore cum scientia quisque peccasse dicatur, quo scit malum esse quod facit et tamen facit, cur hoc in Spiritum Sanctum solum, non etiam in Dominum Iesum Christum irremissibile iudicatur? Aut si hoc ipsum esse creditur peccare vel verbum dicere adversus Spiritum Sanctum, quodlibet peccatum cum scientia committere, ut, quidquid homines ignorando peccant, in Filium peccare, quidquid autem scientes peccant, in Spiritum Sanctum peccare iudicentur, quaero, quis nesciat malum esse, verbi gratia, corrumpere pudicitiam uxoris alienae, vel eo ipso certe, quod hoc in sua coniuge nollet perpeti, aut fraudare quemquam in negotio aut circumvenire mendacio aut opprimere testimonii falsitate aut auferendae rei eius causa insidiari et occidere quempiam; et si quid omnino est, quod sibi ab altero fieri non vult, et si fieri senserit, toto corde indubitanter accusat? Aut si haec ab ignorantibus fieri dicimus, quid inveniemus, in quo scientes homines peccare videantur? Restat ergo, ut si hoc est peccare in Spiritum Sanctum, peccare cum scientia, illis peccatis, quae commemoravi, negetur poenitendi locus, quoniam peccato in Spiritum Sanctum omnem spem veniae Dominus amputavit, quod si regula christiana respuit omnesque illos, qui sic peccant, ad correctionem vitae vocare non cessat. Adhuc quaerendum est, quid sit peccare in Spiritum Sanctum, cui peccato venia nulla conceditur.
  13. An forte non est dicendus cum scientia peccare, qui peccatum ipsum malum esse novit, et tamen Deum voluntatemque eius ignorans peccat? Quod enim videtur et ad Hebraeos dicere, cum dicit: Voluntarie enim peccantibus nobis postquam accepimus scientiam veritatis, non adhuc relinquitur pro peccatis sacrificium 39. Parum enim erat, si tantummodo diceret: Voluntarie peccantibus nobis, nisi adderet: Postquam accepimus scientiam veritatis, in qua utique Deus voluntasque eius cognoscitur. Quae scientia videtur congruere dominicae illi sententiae, cum ait: Servus ignorans voluntatem domini sui et faciens digna plagis Vapulabit pauca; servus autem sciens voluntatem domini sui et faciens digna plagis vapulabit multa 40, ut hoc putemus dictum esse, quod dictum est: Vapulabit pauca, tamquam si diceret: Leviter emendatus ad veniam pertinebit; in eo vero, quod dictum est: Vapulabit multa, sempiternum supplicium intellegatur, quod minatur peccantibus in Spiritum Sanctum, quibus dicit numquam posse dimitti peccatum, ut hoc sit peccare in Spiritum Sanctum, cognita Dei voluntate peccare. Quod si ita est, cogitari oportet et discuti prius, quando cognoscatur voluntas Dei. Nonnulli enim et ante perceptum baptismi sacramentum cognoverunt eam. Nam et Cornelius centurio voluntatem Dei utique apostolo Petro docente cognovit et ipsum Spiritum Sanctum, manifestissimis coattestantibus signis, antequam baptizaretur accepit, quamquam non ideo sacramenta illa contempserit sed multo certius baptizatus sit, ut etiam ipsa sacrosanta signacula, quorum res in eo praecesserat, ad perficiendam scientiam veritatis percipere nullo modo moraretur 41. Multi autem nec post acceptum baptismum curant cognoscere voluntatem Dei. Quapropter quisquis ante baptismum cognita Dei voluntate peccaverit, non possum dicere aut ullo modo credere, cum ad baptismum accesserit, non ei dimitti omnia, quaecumque peccavit. Huc accedit quod cum voluntas Dei in diligendo Deo et proximo breviter insinuetur credentibus, ita ut in his duobus praeceptis tota Lex pendeat et omnes Prophetae 42. Dilectionem autem proximi, id est, dilectionem hominis usque ad inimici dilectionem nobis Dominus ipse commendat 43. Et videmus, quam multi iam baptizati et vera esse ista fateantur et tamquam Domini praecepta venerentur; cum autem perpessi fuerint alicuius inimicitias, ita rapiuntur animo ad ulciscendum et tantis inardescunt facibus odiorum, ut nec prolato et recitato Evangelio placari possint; et talibus hominibus iam baptizatis ecclesiae plenae sunt. Quos tamen spiritales viri fraterne admonere non cessant et in spiritu lenitatis instanter instruunt 44, ut huiusmodi tentationibus occurrere ac resistere parati sint, et magis diligant in Christi pace regnare quam de inimici oppressione laetari. Quod inaniter fieret, si talium peccatorum nulla spes veniae, nulla poenitentiae medicina remaneret. Et certe caveant, qui hoc sentiunt, ne David patriarcham divina electione probatum atque laudatum ignorasse affirment voluntatem Dei, cum alienae coniugis amore perculsus, etiam maritum eius decipiendum necandumque curavit; de quo tamen scelere, cum esset primo sua, deinde Prophetae voce damnatus, poenitendi humilitate et peccati confessione liberatus est. Sed plane vapulavit multa 45 et exemplo suo docuit intellegi, non ad sempiternam poenam sed ad severiorem disciplinam pertinere, quod dictum est a Domino: Qui autem novit voluntatem Domini sui et facit digna plagis, vapulabit multa 46.
  14. Nam et illud ad Hebraeos, qui diligentius pertractant, sic intellegunt, ut non de sacrificio contribulati per poenitentiam cordis accipiendum sit, quod dictum est: Non adhuc pro peccatis relinquitur sacrificium 47, sed de sacrificio, de quo tunc loquebatur Apostolus, id est holocausto Dominicae passionis, quod eo tempore offert quisque pro peccatis suis, quo eiusdem passionis fide dedicatur, et christianorum fidelium nomine baptizatus imbuitur, ut hoc significaverit Apostolus non posse deinceps eum, qui peccaverit, iterum baptizando purgari. Quo intellectu non intercluditur poenitendi locus, ita sane, ut eos, qui nondum baptizati sunt, nondum plenam scientiam veritatis accepisse fateamur. Ex quo conficitur, ut omnis, qui scientiam veritatis accepit, etiam baptizatus intellegatur; non autem omnis baptizatus etiam scientiam veritatis accepit propter quorumdam posteriorum provectum vel miserabilem negligentiam, et tamen illud sacrificium, de quo loquebatur, id est holocaustum Domini, quod tunc pro unoquoque offertur quodammodo, cum eius nomine in baptizando signatur, iterum si peccaverit, offerri non potest. Non enim possunt denuo baptizari, qui semel baptizati sunt, quamvis etiam post baptismum per ignorantiam veritatis peccaverint. Ita fit, ut quoniam sine baptismo nemo recte dicitur accepisse scientiam veritatis, omnis qui accipit eam non ei relinquatur pro peccatis sacrificium, hoc est non possit denuo baptizari; nec tamen omnis, qui non accipit per doctrinam scientiam veritatis, debeat arbitrari posse pro se illud offerri sacrificium, si iam oblatum est, id est, si iam eiusdem veritatis post baptismum sacramenta percepit, non potest iterum baptizari, tamquam si diceremus omnem hominem non esse quadrupedem non ideo tamen omne animal, quod homo non est, etiam quadrupedes esse. Eos enim, qui iam baptizati fuerint, curari melius dicimus per poenitentiam, non renovari, quia renovatio in baptismo est, ubi quidem operatur poenitentia sed tamquam in fundamento. Manente itaque fundamento, recuperari aedificium potest, si autem fundamentum iterare quis voluerit, totum aedificium subvertat necesse est. Propterea hoc dicit Hebraeis, qui ex Novo Testamento ad sacerdotium Vetus declinasse videbantur: Ideoque remittentes, inquit, initii Christi verbum in consummationem respiciamus, non iterum iacentes fundamentum poenitentiae a mortuis operibus et fidei in Deum, lavacri doctrinae, impositionis manus, resurrectionis etiam mortuorum et iudicii aeterni 48. Ista omnia in baptismo traduntur, quae negat esse repetenda utique in consecrandis fidelibus. Nam in verbi Dei tractatione atque doctrina non iterum tantum sed saepius dicenda sunt, sicut rerum, de quibus disseritur, opportunitas flagitat.
  15. An vero iam illud occurret, ut non iam, si quodlibet peccatum sciens admiserit, sed si proprie peccatum in Spiritum Sanctum sciens admiserit, tunc non habere veniam iudicetur? Quo loco quaeri potest, utrum scirent Iudaei per Spiritum Sanctum operari Dominum, quando eum in principe daemoniorum daemonia excludere blasphemabant 49? Miror autem, quomodo possent in illo Spiritum Sanctum cognoscere, cum ipsum Dominum Filium Dei esse nescirent in illa scilicet caecitate, quae ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret 50. De qua opportunius suo loco, Domino adiuvante atque permittente, tractabitur. Deinde si diiudicatio spirituum illa intellegitur, qua quisque diiudicat, utrum in quoquam Spiritus Sanctus an fallaciae spiritus operetur; haec autem diiudicatio certo quodam tempore per Spiritum Sanctum fidelibus datur, sicut alio loco idem Apostolus dicit 51. Quomodo poterant infideles Iudaei sine isto munere diiudicare, utrum per Spiritum Sanctum Dominus operaretur, et tamen in eis, ut iusta poena ferirentur, apertissima indicia malevolentiae claruerunt, cum et falsos testes in eum compararunt 52, et submiserunt simulatores, qui eum in verbo caperent 53, et cum tremenda mirabilia, quae in eius resurrectione facta sunt, eis renuntiarentur, famam falsam disseminare ac veritatem abscondere custodum corruptione conati sunt 54 et alia malitiosi et venenosi animi signa in eis, quantum evangelica narratio demonstrat, apparent.
  16. Unde iam velut incepit elucere eum peccare in Spiritum Sanctum, qui operibus quae per Spiritum Sanctum fiunt, malevolo animo contradicit. Quamquam enim nesciat, utrum ille sit Spiritus Sanctus, tamen, qui hoc animo est, ut ea opera, quibus invidet, malit non esse Spiritus Sancti, non quia mala sunt, sed quia invidet eis, quia ipsi bonitati est contrarius per malitiam suam, recte in Spiritum Sanctum peccare iudicatur. Verumtamen si ex eo quoque hominum numero, quibus Dominus illud crimen obicit, veniens ad fidem Christi et poenitendi cruciatibus edomita invidia salutem cum lacrimis poscens, sicut etiam nonnulli eorum fortasse fecerunt, quaero, utrum quisquam tanto errore crudescat, ut aut neget eos ad Christi baptismum admitti oportuisse aut frustra admissos esse contendat? Nam si quis per invidiam opera divina blasphemat, quoniam bonis Dei, hoc est donis Dei malitia sua resistit, in Spiritum Sanctum peccare et propterea spem veniae non habere existimandus est, attendamus, utrum ex eo numero fuerit idem apostolus Paulus. Dicit enim: Qui prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate 55. An forte ideo non pertinuit ad hoc genus criminis, quia non erat invidus? Audiamus, qud alibi dicat: Fuimus enim, inquit, et nos stulti aliquando et increduli, errantes, servientes voluptatibus et desiderii variis, in malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes 56.
  17. Si ergo nec Paganis nec Hebraeis nec haereticis aut scismaticis nondum baptizatis ad baptismum Christi aditus clauditur, ubi condemnata vita priore in melius commutentur, quamvis Christianitati et Ecclesiae Dei adversantes, antequam christianis sacramentis abluerentur, etiam Spiritui Sancto, quanta potuerunt infestatione, restiterint; si etiam hominibus, qui usque ad sacramentorum perceptionem veritatis scientiam perceperunt et post haec lapsi Spiritui Sancto restiterunt, ad sanitatem redeuntibus et pacem Dei poenitendo quaerentibus, auxilium misericordiae non negatur; si denique de illis ipsis, quibus blasphemiam in Spiritum Sanctum ab eis prolatam Dominus obiecit, si qui resipiscentes ad Dei gratiam confugerunt, sine ulla dubitatione sanati sunt, quid aliud restat, nisi ut peccatum in Spiritum Sanctum, quod neque in hoc saeculo neque in futuro dimitti Dominus dicit, nullum intellegatur nisi perseverantia in nequitia et in malignitate cum desperatione indulgentiae Dei? Hoc est enim gratiae illius et paci resistere, de quibus nobis sermo nunc ortus est. Nam hinc licet advertere etiam ipsis Iudaeis, quorum blasphemiam Dominus arguit, non fuisse clausum corrigendi se et poenitendi locum; quod idem Dominus in ea ipsa reprehensione ait illis: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum 57. Quod utique nulla ratione diceretur eis, si propter illam blasphemiam iam commutare animum in melius et recte factorum fructus generare non possent, aut frustra etiam sine peccati sui dimissione generarent.
  18. Ergo quia Dominus in Spiritu Dei expellebat daemonia ceterosque humanorum corporum morbos languoresque sanabat non ob aliud, nisi ut crederetur dicenti sibi: Agite poenitentiam, appropinquabit enim regnum caelorum 58. Invisibiliter enim peccata dimittuntur, cui dimissioni fidem miraculis comparabat, quod in illo paralytico manifestissime ostenditur. Cum enim primo ei donum visibile obtulisset, propter quod venerat, non enim iam venerat Filius hominis, ut iudicaret saeculum sed ut salvaret mundum 59, cum ergo dixisset: Dimissa sunt tibi peccata 60, murmuratumque esset a Iudaeis indignantibus, quod eis tantam potestatem sibi arrogasse videretur: Quid est, inquit, facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata, an dicere: Surge et ambula? Ut sciatis autem, quia potestatem habet Filius hominis dimittere peccata (ait paralytico): Tibi dico, surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam 61. Quo facto et quibus dictis satis declaravit ideo se illa facere in corporibus, ut crederetur animas peccatorum dimissione liberare, id est ut de potestate visibili potestas invisibilis mereretur fidem. Quia ergo in Spiritu Dei faciebat illa omnia, ut gratiam pacemque hominibus largiretur; gratiam in remissione peccatorum, pacem in reconciliatione Dei 62, a quo separant sola peccata, cum dixissent Iudaei, quod in Beelzebub eiceret daemonia, misericorditer eos voluit admonere, ne verbum dicerent et blasphemiam in Spiritum Sanctum 63, hoc est ne gratiae Dei pacique resisterent, quam per Spiritum Sanctum donare Dominus venerat. Non quia iam hoc fecerant, quod sibi neque in hoc saeculo neque in futuro dimitteretur, sed ne desperando de venia aut quasi de sua iustitia praesumendo et poenitentiam non agendo aut perseverando in peccatis hoc facerent, hoc modo enim dicerent verbum, hoc est blasphemiam in Spiritum Sanctum, in quo Dominus signa illa propter largiendam gratiam pacemque faciebat, si perseverantia peccatorum ipsi gratiae pacique resisterent. Verbum enim dicere non ita videtur hic positum, ut tantummodo illud intellegatur, quod per linguam fabricamus, sed quod corde conceptum etiam opere exprimimus. Sicut enim non confitentur Deum, qui tantum oris sono confitentur, non etiam bonis operibus. Nam de his dictum est: Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant 64. Ex quo manifestum est dici aliquid factis, sicut manifestum est negari aliquid factis. Et sicut illud quod ait Apostolus: Nemo dicit: Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto 65, non potest recte intellegi, nisi ut factis dicere intellegatur (non enim hoc in Spiritu Sancto dicere putandi sunt, quibus ipse Dominus dicit: Utquid mihi dicitis: Domine, Domine, et non facitis quae dico vobis? 66 et illud: Non omnis, qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regno caelorum 67), sic etiam, qui hoc verbum, quod sine venia vult intellegi Dominus, in Spiritum Sanctum dicit, hoc est, qui desperans de gratia et pace, quam donat, in peccatis suis perseverandum sibi esse dicit, dicere intellegendum est factis, ut, quomodo illi factis Dominus negant, sic isti factis dicant se in mala vita sua et perditis moribus perseveraturos, ut etiam ita faciant, hoc est perseverent. Quod si faciunt, quis iam miretur aut quis non intellegat et Dominum Iesum Christum per illam comminationem ad poenitentiam vocasse Iudaeos, ut eis in se credentibus gratiam pacemque donaret, et huic gratiae pacique resistentibus et hoc modo verbum atque blasphemiam in Spiritum Sanctum dicentibus, hoc est in peccatis suis desperata atque impia mentis obstinatione perseverantibus et adversus Deum sine humilitate confessionis atque poenitentiae superbientibus, neque in hoc saeculo neque in futuro veniam posse concedi? Quae si ita sunt, opportunitate tractandi de gratia et pace, quae nobis est a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo, magna et difficillima eodem ipso Domino largiente quaestio dissoluta est. Quisquis autem adhuc de re tanta diligentiorem considerationem tractationemque desiderat, in Evangelii tractatione atque in verbis Evangelistarum sibi desideranda esse cognoscat et meminerit nos nunc Epistolam Pauli apostoli ad Romanos suscepisse tractandam, cuius Epistolae textum consequentem in aliis voluminibus, si Dominus voluerit, vestigabimus, ut huius iam tandem iste sit modus.