Epistolae amoebeae

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae amoebeae
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 8


AuInLiP.EpiAmo 8 Auctor incertus (Liberius papa?); Auctor incertus (Athanasius Alexandrinus?) Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

MONITUM IN EPISTOLAS AMOEBEAS LIBERII ET ATHANASII.( Coust. Append., p. 95. )

I. In novissima operum Athanasii editione, to. II, pag. 667, monuerunt nostri, duas illas epistolas exstare quidem in perantiquis Athanasii codicibus; sed, ut ex verbis conjectare licet, unius ejusdemque Graeculi imperiti opus sibi videri; certe quae illic de Trinitate praedicantur, ab usitatis Athanasio loquendi formulis esse aliena: nec leve illud esse suppositionis argumentum, quod in tanta rerum perturbatione, quanta Liberio pontificatum ineunte universa Ecclesia percellebatur, nulla de temporum iniquitate fiat mentio: demum priorem, ut marginali nota indicatur condicis Coisliniani, in quo Ζήτει ἀρχὴν, « Quaere initium, » adscriptum est, principio carere; alteram vero nullam prae se ferre epistolae formam, sed esse ceu ineptam quamdam et implicatam fidei expositionem. II. His addimus, quod in utriusque fronte pro titulo et argumento proponatur, « Quod Deus Verbum perfectum hominem assumpserit; » cum in neutra harum epistolarum artifex id argumenti attingat; atque in prima de Verbo Deo « qui perfectum hominem assumpsit sine peccato, » dicere contentus, in altera de perfecto homine assumpto ne verbum quidem faciat. Unde utramque mutilam esse confirmatur. Ipsum quoque argumentum eis praefixum, quo Apollinariana exploditur haeresis, in Liberii tempora minime convenire facile probatur, utpote cum haec haeresis in Occidente Damaso tantum pontifice innotescere ac divulgari coeperit. Sed et si prius innotuisset, quorsum ab Athanasio, qui Apollinarianae haereseos suspectus numquam fuit, perfecti hominis a Verbo assumpti exigenda professio? imo quid sibi vult, « Mihi rescribas, si perinde atque nos in vera fide sentias, ut confidenter ac sine discrimine quae rogas praestare possim? » Nam licet ab Athanasii communione Liberius per vim ad tempus defecerit, de recta tamen ejus fide neque pontificatus initio (tum iis quae sub Julio gesta erant, tum octoginta episcoporum Aegyptiorum litteris edoctus), neque umquam dubitavit. Neque etiam Liberium sapit operosa illa divinae Spiritus sancti naturae assertio, quae in priore epistola habetur. Qui enim extremis vitae suae temporibus ab iis, qui postea Macedoniani cognominati sunt, nullam aliam de Spiritu sancto professionem exegit, quam quae in nicaeno symbolo exponitur, quanto magis sub pontificatus initia eadem professione contentus fuisset. EPISTOLA LIBERII EPISCOPI ROMAE AD ATHANASIUM EPISCOPUM ALEXANDRIAE.( Coust. Append., p. 97.) Quod Deus Verbum perfectum hominem assumpserit. Haec igitur est nostra confessio, optatissime Athanasi. Verbum Dei filius secundum naturam ex Deo et Patre genitus, non creatus; sed semper sine initio una cum Deo et Patre, et sine fine imperium habens per infinita saecula, amen. Item (credimus) Spiritum sanctum vere ex Deo secundum naturam et natura Deum, indivisum a Deo secundum sacras Scripturas; ita ut sit vere Pater, vere Filius, et vere Spiritus sanctus. Vetitumque est sub anathematis poena quodlibet nomen a propria significatione transferre; ita ut Trinitas sit vere Trinitas in una deitate, in una potestate, in una essentia, et in una substantia. Nequaquam enim dividitur Filius neque Spiritus sanctus a paterna substantia, quae implet coelum et terram. Est igitur, uti supra dixi, Trinitas indivisa in una substantia: estque substantia unum, deitate unum, potestate unum, regno unum, glorificatione unum, imagine unum, Spiritu unum; Spiritus namque non dividitur. Anathema igitur pronuntio in Sabellii et Arii dogma, necnon in antea proscriptas haereses, ad sempiternum supplicium secundum Salvatoris vocem. Si igitur, frater Athanasi, in hac confessione, quae sola et vera fides est in sancta catholica et apostolica Ecclesia, mecum consentis; coram judice Deo et Christo, quaeso, mihi rescribas, si perinde atque nos in vera fide sentias; ut confidenter et sine discrimine quae rogas praestare possim. Illud etiam te non ignorare velim, dilecte, nimirum veritatis filios impatibilem deitatem confiteri, necnon Adventum Verbi et Dei in carne; qui perfectum hominem assumpsit sine peccato, natus ex Spiritu sancto et Maria virgine, secundum Evangelia, in Christo Jesu, amen.

Ἔστιν οὖν ἡμῖν ἡ ὁμολογία, ἐπιπόθητέ μοι Ἀθανάσιε. λόγος θεοῦ υἱὸς κατὰ φύσιν ἐκ τοῦ θεοῦ καὶ πατρὸς γεννηθεὶς, οὐ κτισθεὶς, ἀλλ' ἀεὶ ὢν συνάναρχος τῷ θεῷ καὶ πατρὶ, καὶ ἀκαταπαύστως τὸ βασίλειον ἔχων εἰς τοὺς ἀτελευτήτους αἰῶνας, ἀμήν· καὶ τὸ πνεῦμα δὲ τὸ ἅγιον ἀληθῶς ἐκ τοῦ θεοῦ κατὰ φύσιν τῇ φύσει θεὸν, ἀμέριστον ἐκ θεοῦ κατὰ τὰς ἁγίας γραφάς. τοῦ εἶναι ἀληθῶς τὸν πατέρα, καὶ τοῦ εἶναι ἀληθῶς τὸν υἱὸν, καὶ τοῦ εἶναι ἀληθῶς τὸ ἅγιον πνεῦμα, ἕκαστον ὄνομα μὴ μεταβαλλόμενον ἐπὶ ἀναθέματι ἐκ τῆς οἰκείας ἐπονομασίας· τοῦ εἶναι τὴν τριάδα ἀληθῶς τριάδα ἐν μιᾷ θεότητι, καὶ ἐν μιᾷ δυνάμει, καὶ ἐν μιᾷ οὐσίᾳ, καὶ ἐν μιᾷ ὑποστάσει· οὐ γὰρ μερίζεται ὁ υἱὸς ἐκ τῆς πατρικῆς ὑποστάσεως, οὐδὲ τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, τῆς πληρούσης τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν. ἔστιν οὖν, καθὼς προεῖπον, ἡ τριὰς ἐν μιᾳ ὑποστάσει μὴ μεριζομένη, καὶ τῇ οὐσίᾳ ἕν· καὶ τῇ θεότητι ἕν· καὶ τῇ δυνάμει ἕν· καὶ τῇ βασιλείᾳ ἕν· καὶ τῇ δοξολογίᾳ ἕν· καὶ τῇ εἰκόνι ἕν· καὶ τῷ πνεύματι ἕν· πνεῦμα γὰρ οὐ μερίζεται. ἀνάθεμα οὖν λέγω Σαβελλίου τὸ δόγμα καὶ Ἀρείου, καὶ τὰς προαπηγορευμένας αἱρέσεις, εἰς αἰωνίαν κόλασιν, κατὰ τὴν τοῦ σωτῆρος φωνήν. ταὺτῃ οὖν τῃ ὁμολογίᾳ, ἀδελφὲ Ἀθανάσιε, τῆ οὔσῇ μόνῃ καὶ ἀληθῶς πὶστει ἐν τῇ ἁγίᾳ καθολικῇ καὶ ἀποστολικῇ Ἐκκλησίᾳ, εἰ ὁμοφρονεῖς μοι, ὡς ἐπὶ κρίσει θεοῦ καὶ Χριστοῦ γράψον μοι, εἰ οὕτω φρονεῖς καθὰ καὶ ἡμεῖς, καὶ τὰ ἶσα ἐν τῇ ἀληθινῇ πίστει· ἵνα κᾀγὼ πεποιθὼς ὦ, ἀδιακρίτως περὶ ὧν ἀξιοῖς κελεύειν μοι· καὶ τοῦτο δέ σε χρή εἰδέναι, ἀγαπητὲ, ὄτι οὶ υἱοὶ τῆς ἀληθείας ἀπαθῆ τῆν θεότητα ὀμολογοῦσι, καὶ τὴν ἔνσαρκον ὲπιδημίαν τοῦ λόγου καὶ θεοῦ, ὅτι τέλειον ἅνθρωπον ἀνέλαβεν χωρὶς ἁμαρτίας, τὸν γεννηθέντα ἐκ πνεύματος ἁγίου, καὶ Μαρίας τῆς παρθένου, κατὰ τὰ εὐαγγέλια, ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ, ἀμήν.

RESCRIPTUM SANCTI PATRIS NOSTRI ATHANASII ARCHIEPISCOPI ALEXANDRINI AD LIBERIUM ROMAE EPISCOPUM.( Coust. Append., p. 99.) Quod perfectum hominem Deus Verbum assumpserit propter salutem nostram. Unus Deus immortalis, qui nec videri nec tangi potest. Spiritus enim est Deus (Joan. IV, 24). Ipse nullo loco potest comprehendi, nec ullus est locus a quo absit. Hujus Verbum immortalis est sapientia, incorruptibilis, invisibilis, filius primogenitus, operum socius, principio carens, sub tactum non cadens, neque principium habens dierum, neque finem vitae exspectans. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Ipse est qui hominem efformavit: ipse qui rationem fabricandae arcae monstravit; ipse qui promissionem dedit Abrahae; ipse qui descendit ut populum salvum faceret, qui Moysi legem dedit: hic est Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, qui in Prophetis locutus est, qui vetus et novum Testamentum disposuit, qui in novissimis diebus carnem sumpsit ex Virgine mortalem, licet non esset ipse mortalis; infirmam, licet non esset ipse infirmus, morti obnoxiam, licet non esset ipse morti obnoxius; visibilem, licet non esset ipse visibilis. Ipsa suspensa est, non autem ille; ipsa sepulta, non ille; ipsa humanas omnes passiones ut homo sustinuit, non autem ille. Ille autem est virtus Dei, id est Deus, qui cum ea quae in inferno insolubilia erant solvisset, imperiumque diaboli evertisset, adscendit eo unde descenderat; qui corpus suum e tumulo excitavit, et postquam liberasset a morte qua detinebatur, Patri obtulit. In illo Patrem intelligimus; una enim et ipse res est deitate, virtute, essentia, substantia, gloria, Dei appellatione: et ipsum in Patre Filium agnoscimus. Hic est qui postquam assumpsisset carnem, Jesus appellatus est, quatenus erat homo; hoc est, assumpsit hominem in se ipso, in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Illum credimus nec a Patre nec a Spiritu sancto separatum; neque tamen dicimus Patrem descendisse, et in homine fuisse. Ita unus Deus Pater omnipotens a nobis creditur. Ideoque fides nostra est in unum Deum Patrem omnipotentem, et in Filium ejus Dominum nostrum Jesum Christum, et in Spiritum sanctum. Et vero ex unitate, una virtute, una substantia, una essentia, una glorificatione, una dominatione, uno regno, una imagine, Trinitatis constare credimus consubstantialitatem; per quem omnia facta sunt. Ita et carnis resurrectionem credimus, hoc est, corporis nostri, secundum sacras Scripturas, commutato eo quod corruptibile et mortale erat, in incorruptibilitatem et immortalitatem per Deum. Amen.

Εἷς Θεὸς ἀθάνατος, ἀόρατος, ἀψηλάφητος· πνεῦμα γὰρ ὁ θεὸς. οὗτος ἀχώριστος (forte, ἀχώρητος), μὴ ἔχων τόπον ὅπου οὐκ ἔστιν. ὁ τούτου λόγος, ἀθάνατος σοφία, ἄφθαρτος, ἀόρατος, υἱὸς πρωτότοκος, συνεργὸς, ἄναρχος, ἀψηλάφητος, μήτε ἀρχὴν ἡμερῶν ἔχων, μήτε τέλος ζωῆς προσδοκῶν. διὰ τούτου ἐγένετο τὰ πάντα, καὶ χωρὶς αὐτοῦ ἐγένετο οὐδὲ ἕν. αὐτὸς ὁ πλάσας τὸν ἄνθρωπον· οὗτος ὁ τὴν κιβωτὸν δείξας, πῶς ἵνα γένηται. οὗτος ὁ τὴν ἐπαγγελίαν δοὺς τῷ Ἀβραάμ. οὗτος ὀ καταβὰς ἐπὶ τὸ σῶσαι τὸν λαὸν, ὁ Μωσῇ τὸν νόμον δούς· οὗτος ὁ θεὸς Ἀβραὰμ, καὶ θεὸς Ἰσαὰκ, καὶ θεὸς Ἰακώβ. ὁ ἐν προφήταις λαλήσας, ὁ διαθέμενος τὴν παλαιὰν καὶ τὴν καινὴν διαθήκην, ὁ ἐπ' ἐσχάτων τῶν ἡμερῶν σάρκα ἐκ παρθένου λαβὼν θνητὴν, οὐκ αὐτὸς ὤν θνητός· ἀσθενῆ, οὐκ αὐτὸς ἀσθενής· ὀφειλομένην θανάτῳ, οὐκ αὐτὸς ὀφειλόμενος· ὁρατὴν, οὐκ αὐτὸς ὁρατός. αὕτη ἔκρεμάσθη, οὐκ αὐτός. αὕτη ἐτάφη, οὐκ αὐτός. αὕτη πάντα τὰ ἀνθρώπινα πάθη ὡς ἄνθρωπος ὑπέμεινε, οὐκ αὐτός ἐκεῖνος δὲ δύναμις θεοῦ, τουτέστι θεὸς, ὁ τά ἄλυτα τοῦ ὅιδου λύσας, καὶ τὸ κράτος τοῦ διαβόλου καταργήσας, ἀνέβη ὃθεν καὶ κατέβη· ἐγείρας ἐκεῖνο τὸ ταφὲν, προσήνεγκε τῷ πατρὶ, ἐλεύθερώσας οὗ ἐκρατεῖτο θανάτου. ἐν τούτῳ τὸν πατέρα νοοῦμεν, ἕν γὰρ καὶ τοῦτο τῇ θεότητι, τῇ δυνάμει, τῇ οὐσίᾳ, τῇ ὑποστάσει, τῇ δόξῃ, τῷ ὀνόματι τοῦ θεοῦ, καὶ αὐτὸν τὸν υἱὸν ἐν τῷ πατρί. οὗτος ὁ μετά τὸ λαβεῖν τήν σάρκα Ἰησοῦς κληθεὶς, καθότι καὶ ἄνθρωπος· τουτέστιν ἀνέλαβεν ἄνθρωπον ἐν ἑαυτῷ, ἐν ὧ πᾶν τὸ πλήρωμα τῆς θεότητος οἰκεῖ σωματικῶς. τοῦτον ἔχομεν οὐ διακεχωρισμένον ἀπὸ τοῦ πατρὸς, ἢ τοῦ ἁγίου πνεύματος. οὐδὲ τὸν πατέρα λέγοντες καταβεβηκέναι, καὶ ἐν ἀνθρώπῳ γενέσθαι· οὕτως εἷς θεὸς πατὴρ παντοκράτωρ παρ' ἡμῖν πιστεύεται, καὶ διὰ τοῦτο ἡ πίστις ἡμῶν ἐστιν εἰς ἕνα θεὸν πατέρα παντοκράτορα, καὶ εἰς τὸν υἱὸν αὐτοῦ τὸν κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, καὶ εἰς τὸ ἅγιον πνεῦμα ταῦτα δὲ ἐξ ἑνότητος, μιᾶς δυνάμεως, μιᾶς ὑποστάσεως, μιᾶς ουσίας, μιᾶς δοξολογίας, μιᾶς κυριότητος, μιᾶς βασιλείας, μιᾶς εἰκόνος, τῆς Τριάδος ὁμοούσιον· δι' οὗ τὰ πάντα ἐγένετο. οὕτως καὶ σαρκὸς ἀνάστασιν πιστεύομεν, τουτὲστι, τοῦ σώματος ἡμῶν κατὰ τὰς ἁγίας γραφὰς, τοῦ φθαρτοῦ καὶ θνητοῦ αὐτοῦ μεταβαλλομένου εἰς ἀφθαρσίαν καὶ ἀθανασίαν ὑπὸ τοῦ Θεοῦ. ἀμήν.

EPISTOLA LIBERII PAPAE AD OMNES GENERALITER EPISCOPOS.( Conc. t. II, col. 670.) Ut nullus pro persecutionibus, dum durare potest, suam relinquat ecclesiam, nec quietem magis eligat, quam pro populo sibi commisso laborare intendat. Dominis sanctissimis et Deo amantissimis universis episcopis, Liberius episcopus, in Domino salutem. Nihil est quod nos diu stare faciet (leg. faciat), nisi Dei gratia. Caeterum nequitia diaboli, contemptibile malum, plenum veneno mortifero saevit, qui sursum atque deorsum circuit, quaerens quem devoret. Unde vigilare, et sobrii esse ad orationes (I Petr. V, 8), et Deo propinquare debemus, et fatuas, Domino auxiliante, hominum insidias, prout Dominus posse dederit, respuere, et Patres sequi, et non transgredi terminos Patrum (id est, ut non relinquamus nostras, dum in eis persistere aliquo modo valebimus, ecclesias, ut ad alias properemus), aut populos nobis commissos negligere, ut quietem (for. quiescere) amplius quam pro eis elaborare, pro quibus etiam animas ponere debemus, studeamus, ne reprobi in conspectu Dei inveniamur, sed fructuosos illi manipulos de commissis nobis gregibus, ipso adminiculante, praesentare valeamus: quamquam multi nos persequantur, et oves Christi dilacerare desiderent, qui quasi in vestibus ovium apparent, intus autem sunt lupi rapaces, quos ex fructibus cognoscimus: isti primo quidem videntur ex nobis esse, sed non sunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Quando vero suam evomuerint impietatem, dolum qui in eis est, erumpentes, et apprehendentes infirmiores, et eos qui ad eloquia divina sensus inexercitatos habent, secum eos contrahunt ad perditionem, subvertentes et injuriantes paternas doctrinas sicut et sacras Scripturas, ad perditionem suam, quos oportet praescienter cavere, ne malitia eorum quidam seducti, abscindantur a propria firmitate: Exacuunt enim linguas suas, juxta prophetae vocem (Psal. CXXXIX), sicut serpentes: venenum aspidum sub labiis eorum. Nec nos pigeat per temporales cruciatus pro Christi nomine elaborare (S. Martinus papa ep. ad S. Amandum), sed emolumenta futurae remunerationis, hujus saeculi vexationes tolerare persuadeant. Scriptum namque est: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV)? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Tantum enim a nobis exigitur, quantum possumus famulatus nostri obsequio commodare. Unde quidem tantum nos necesse est importunis praedicationibus insistere, quanto nobis perfectae negotiationis creditur duplicata talentorum assignatio, atque dominicae vocis, ad suscipiendam ejus requiem, persuadet assertio Suggestum namque nobis est (7, qu. I, Suggestum est nobis), quod pro praeteritis laboribus et infestationibus nonnulli vestrum assignatas sibimet, et a Deo commissas relinquunt plebes, et in futuro plures relinquere velint eas, quas tueri debent, ecclesias, et pro ovibus sibi commissis laborare negligant, et monasteriorum se quieti contradere festinent, et vacationem ab episcopatus laboribus eligere, et silentio atque otio vitam degere magis appetant, quam in his, quae sibi commissa sunt, permanere, dicente Domino: Beatus qui perseveraverit usque in finem (Matth. X, et XXIV). Unde namque est beata perseverantia, nisi de virtute patientiae? Quoniam, secundum apostolicam praedicationem, omnes qui voluerint in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur (II Tim. III). Ideoque, fratres charissimi, non vos afflictionum amaritudo a pio mentis vestrae proposito coarctet recedere. Considerate namque, quanta pro absolutione nostri et liberatione Creator, Dominusque et Redemptor noster pertulerit, quibusve se contumeliis afficiendum tradiderit, ut nos a vinculis potestatis diabolicae liberaret. Attendite itaque vobis et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus constituit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit proprio sanguine (Act. XX); ut non sit, qui vos decipiat aut seducat in subtilitate sermonis, ut plebes vobis commissas relinquatis (S. Martinus in ep. synodica post concil. Later.), et alicui, propter malorum opprobrium hominum, quieti vos tradatis, et ut vos solummodo salvetis, et filios orphanos relinquatis. Apertissime enim Spiritus sanctus per Apostolum dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide et charitate, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum, et in hypocrisi mendacii eloquiorum cauteriatam habentes suam conscientiam (I Tim. IV). Propter quod, vigilate et orate, ut non intretis in tentationem (Marc. XIV; Luc. XXII). Quae vero mentis transgressio operatur in his, qui non crediderint sermonibus Domini, et recesserint pro sua quiete a servitio sibi commisso, et suis se subdiderint voluptatibus? Talibus quippe et aliis pro populo Dei constricti necessitatibus, ne pereatis una cum omnibus vobis commissis, sed salvi sitis in die aeternae retributionis, hortamur vestram charitatem (Martin. papa in cit. ep. ad S. Amandum), exemplo ejus qui pro nobis pati voluit, promptos vos in cunctis ejus permanere servitiis, nec quidem quoquo modo a commissa cura recedere, sed totis viribus in commissis vobis negotiis fortiter usque in finem perdurare: quoniam beatus est, qui perseveraverit usque in finem (Matth. X): nec laudatur initium, sed finis. Nemo vos seducat inanibus verbis. Propterea enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici comparticipes eorum dogmatum, neque communicetis infructuosis verbis illorum (Idem in cit. synodica usque fere in finem), magis autem redarguite: quoniam coetus pravaricatorum sunt, et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non veritatis. Completum est in eis, qui de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. Veritatem non loquentur (Jer. VI). Docuerunt enim linguam suam persecutores ecclesiarum, earumque sacerdotum, loqui mendacium. Ut impie agerent, laboraverunt, et renuerunt scire me, dicit Dominus. State ergo vos, dilectissimi, super vias, et videte. Interrogate de semitis Domini antiquis, et videte, quae est via bona sanctorum Patrum, et ambulate in ea; et invenietis requiem animabus vestris. Sed si patimini propter Christum, beati eritis (I Petr. III). Metum autem eorum ne timueritis, neque conturbemini. Dominum autem Deum sanctificate in cordibus vestris, ipso dicente: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere, multis passeribus meliores estis vos (Matth. X). Rememoramini ergo, fratres, eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris, deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem certavimus (al., certavistis), adversus peccatum repugnantes (Hebr. XII).

Confidimus autem de vobis, fratres charissimi, meliora et viciniora salutis, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque potestates, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia Magistro gentium docente (Rom. VIII), poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi, et quae in ipso est, recta fide. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim nobis necessaria est ad colluctationes adversariorum, quatenus fidem intemeratam usque in finem conservantes, repromissionem percipiamus, quam repromisit his qui legitime certare deproperant. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est veniet, et non tardabit (Heb. X). Ecce enim judex ante januam assistit (Jacob. V) coronas hilariter promittens his, qui pro eo passionibus submittuntur. Quod si subtraxerit se quis, non placebit animae suae (Vulg., meae), sed cadet de promissione, propter negationem. Nos autem non simus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. Propter quod assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo, adversus omnes inimicos sanctae Dei ecclesiae et vestros: et induite vos loricam justitiae, calceati pedes in praeparationem evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia jacula nequissimi ignita (al, ignea) extinguere: et galeam salutis accipite et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem (Ephes. VI), radicati et fundati in solatio fratrum pro Christo Jesu Domino nostro. Sed et nunc, fratres, commendamus vos omnes Domino, et verbo gratiae ejus, qui potest perficere, et dare haereditatem vobis cum omnibus sanctis. Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum, ut vobis invicem succurratis, et non sitis divisi; ut unanimes uno ore et uno (al., puro ) corde honorificemus eum in concordiam et consolationem fratrum, qui potest confirmare nos secundum evangelium ejus juxta revelationem mysterii aeterni, temporibus scilicet perpetuis taciti (Act. XX et Rom. XVI), quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera. Summopere etiam considerare debetis, quod hi qui fratribus invident, eosque damnare aut perducere cupiunt, per se sua dogmata destruunt. Dicit enim Dominus: Omne regnum in se divisum, non stabit: et omnis scientia et lex adversum se divisa non stabit (Matth. XII). Ideoque necesse est, ut concorditer salubres suscipiatis hortatus (S. Leo, ep. 87, c. 2), et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus pareatis, et in nullo patiamini providentissima canonum decreta violari, quatenus et nicaenorum canonum constituta, et quae a nobis vel a praedecessoribus nostris sunt provide et salubriter decreta (Siricius, ep. I), intemerata permaneant in futuro. (In mss. Justelli post plures epistolarum lacinias ex Ennodio alterove ejusdem aetatis oratore inepte consulas, legitur haec subscriptio): Data XV Kal. Martias Betio et Juliano viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA ATHANASII ET AEGYPTIORUM EPISCOPORUM, AD PAPAM LIBERIUM.( Conc. t. II, col. 763.) De oppressionibus Arianorum. Domino beatissimo et honorabili, sancto patri Liberio papae, Athanasius et Aegyptiorum episcopi, in unum synodice apud Alexandriam congregati. Vestrae beatissimae paternitatis jura penes Deum sunt manifesta, dum praedicationibus scilicet apostolicis et doctrinis, verae fidei cultura, universa repleta sit terra. Per divinorum tamen eruditionem eloquiorum, vestra instruente admonitione exhortatoria, superaedificatur orthodoxa Christi ecclesia, apostolica institutione fundata, et a fidelibus Patribus firmissime roborata: ad quam omnes beatissimi apostoli pari honoris et potestatis consortio praediti, populorum agmina convertentes, pie sancteque de tenebris ad lumen, de lapsu ad veram fidem, de morte ad vitam homines divinae praedestinationis gratia praescitos, salutaribus praeceptis ac monitis perduxerunt. Quorum sanctorum apostolorum vestra fraternitas honoranda sequens merita, et perfectius implens exempla, ecclesiam Dei morum probitate et actuum sanctitate condecorat, et fide sacra christianisque moribus vigens, quae fieri Deo placita praecipit, studiis pontificalibus indesinenter operatur et perficit, servans legis divinae mandata; quia non legis auditores justi sunt apud Deum, sicut narrat Apostolus, sed factores legis justificabuntur (Rom. II). Nos enim haec meditari cupientes, et ea quae a sancta sede vestra apostolorum, eorumque successorum praedicatione suscepimus, atque quae in nicaena synodo roborata cognovimus, praedicare, et Arianorum blasphemias atque aliorum haereticorum, repellere cupientes, quotidie ab his persequimur, et damnationi tradimur, atque morti destinamur. Qua de re precamur, ut vestris exhortationibus tam per vos, quam et per apocrisiarios vestros adjuvemur; ne, dum illi crescunt, et nos minuimur, vera fides destruatur, et eorum haeresis ultra fidem nostram crescat: quoniam timemus, postquam abundaverit iniquitas, refrigescat charitas multorum (Matth. XXIV). Pro qua re, multa vestrae sacrae doctrinae tam apud Deum, quam apud cunctos fideles merces et laus reposita est, si vestra haec resecentur auctoritate. Nostram enim fidem, quam a sanctis Patribus accepimus, et tenemus, atque docemus, subter inseruimus, ut si aliquis vobis aliter nos credere, aut docere, aut accusando, aut mussitando retulerit, vel detrahendo, scriptis mandaverit, per hanc manifeste nos ita credere et docere agnoscatis.

Credimus namque in unum Patrem omnipotentem, omnium visibilium, necnon et invisibilium factorem. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre, unigenitum, hoc est, ex substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non creatum, homousion, hoc est, ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, coelestia et terrestria. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est, et homo factus est, passus est, et resurrexit tertia die: ascendit in coelum, venturus inde judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat tempus, quando non erat, et priusquam nasceretur, non erat, et quia ex nullis subsistentibus factus est, aut ex alia substantia, vel essentia dicunt esse trepton, hoc est, convertibilem atque mutabilem Filium Dei, hos anathematizat catholica et apostolica ecclesia. Hanc venerabilem fidem trecenti quidem decem et octo Patres agnoverunt et amplexi sunt, et consonantes et unanimes scriptis explanaverunt.

Sed modo, quoniam contra haec, ut nostis, talia exurgunt, qualia non debent, venite, et nos, dilectissimi frartes (S. Martinus cons. 4, conc. Lateranensis), cum Deo descendamus ad visitationem, id est, inquisitionem sermonum eorum, et confundamus per approbationem verissimam ibidem linguas eorum, elevatas contra scientiam unigeniti Filii Dei, et iniquitatem in altitudinem humanitatis ejus loquentes. Disrumpamus vincula eorum per gladium spiritualem, quod est verbum Dei, et projiciamus a nobis jugum ipsorum (Ps. II), per expugnationem profani sensus illorum. Tunc enim ipse quoque Dominus irridebit eos et subsannabit et tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos, (Ibid.) secundum B. Jeremiam, dicens: Falso prophetae isti vaticinantur in nomine meo. Non enim misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui prophetant vobis. Ideo haec dicit Dominus de prophetis, qui prophetant in nomine meo mendacium: Erunt projecti in viis Jerusalem. et conculcatio omnium pie confitentium me, et non erit qui sepeliet eos (Jerem. XIV). Nemo enim se abscondere potest quibusdam subreptionibus commentitiis, sicuti nec foliis fici antiquus transgressor praecepti Adam potuit, qui per propriam linguam inverecunde nudatur. Laqueus enim fortis viro, labia ejus: et captus propriis sermonibus, et opere manuum ejus: retributio autem labiorum ejus dabitur ei, et impietatis reprehensio. Arguam te, inquit, et statuam contra faciem tuam. Existimasti inique, quod essem tibi similis. Propterea, sicut dicit Dominus ad Gedeon, deponamus eos ad aquam verae discretionis, et probemus eos ibi regulari examinatione, in idipsum pronos corruentes (Gen. III; Prov. VI; ps. XLIX; Judith VII), post ostensionem pravi intellectus eorum, utrumne sint apud se sapientes, divini verbi scientiam ignorantes; quoniam dicentes esse se sapientes, stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam (Rom. I) catholicae ecclesiae propria novitate et voluntate, sive per ea, quae illicite in ejus defensione gesta sunt, haereticam turbulentiam introducentes, illud competenter ad nos retinentes, quod bene ad Jesum filium Sirach dictum est: Usque ad mortem certa pro veritate, et Dominus Deus pugnabit pro te. (Eccl. IV.) Hujus rei gratia, universalis vobis a Christo Jesu commissa est ecclesia, ut pro omnibus laboretis, et cunctis opem ferre non negligatis: quia dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia, quae possidet. (Luc. II). Ideoque tanta urgente necessitate, summopere comprimite vestra summa auctoritate infestos, relevate oppressos, ut absque gravi, Domino opitulante, difficultate ipsi gratanter omni tempore sacrificare mereamur illaesi. Et subscriptio: Aeterna te servet Divinitas per multos annos, sanctissime Patrum Pater. Amen. (Justin. II, ad Joannem V, papam.)

EPISTOLA LIBERII PAPAE AD ATHANASIUM ET EPISCOPOS AEGYPTIOS RESPONSORIA.( Conc. t. II, col. 765.) Contra perturbatores pacis et quietis ecclesiarum, et tales qualiter puniendi. Dilectissimo filio Athanasio, et omnibus in unum congregatis, et de Trinitatis fide recte sentientibus Aegyptiorum episcopis, Liberius papa. Olim et ab initio tantam (S. Leo. ep. XXIV) percepimus a B. Petro apostolorum principe fiduciam, ut habeamus auctoritatem pro universali Ecclesia, ad rectam defendendam fidem, quatenus nulli liceat statutum sanctae Ecclesiae commovere, ad laesionem recte credentium, absque sui periculo honoris. Epistolam siquidem vestram, nobisque directam, ante nos recitari fecimus, tribulationes et persecutiones, quas pro recta fide patimini intelleximus. Super quibus et nos una vobiscum condolemus, et laborare pro vobis, ut pater pro filiis, parati sumus. Fidem vero nicaeni concilii in eadem epistola rectam reperimus, super qua et Deo gratias uberrimas retulimus, pro qua non solummodo persecutiones et passiones sustinere vobiscum parati sumus, sed etiam si necesse fuerit, mori pro Christi nomine, in quantum nostra sinit fragilitas, non respuimus. Igitur praedictum sanctum concilium, ut legimus, definit nicaenum (Maximus aquileiensis conc. IV conc. Later. anno 649 celebrati), aliam fidem nulli licere proferre, aut conscribere vel componere, aut sapere vel docere aliter, nec quidquam in fide sentire, aut proferre, quod his Patrum regulis possit obviare. Qui autem praesumpserit componere aliam fidem aut proferre, docere vel tradere aliud symbolum, ad viam veritatis converti desiderantibus de quacumque haeresi, vel ex Judaeis, vel ex paganis Christianos se fieri volentibus, hi si episcopi fuerint, aut clerici, alienari quidem episcopos ab episcopatu, clericos a clero: si vero monachi, aut laici fuerint, anathemate feriri. Protestatur (S. Martinus cons. V, ejusdem concilii) etenim beatus Apostolus, dicens: Si quis certat, non coronatur, nisi legitime certaverit. Et iterum Dominus ait: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (I Tim. VI, Matth. X). Videlicet, certaminibus sacris propositis nobis, pro defensione catholicae ecclesiae, magnaque salute ex hoc sperata ab omnium bonorum datore Deo, non deficiant manus nostrae, dilectissimi fratres, per occasionem cujuslibet desidiae, dissolutae: sed fortes efficiamur per gratiam Domini atque virtutem potentiae ejus, quoniam perfecit pedes nostros tamquam cervorum (Psal. VII), et super excelsa firmius satuit intellectum summae ejus humanitatis propter nostram salutem, maxime tantam habentes impositam sanctorum testium nubem. Deponentes ergo omne pondus et circumstantem adversariorum novitatem, per patientiam curramus, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum (Hebr. XII), qui in proposito nobis propter eum negotio, spiritum nobis suae veritatis condonet, loquentem in nobis, atque perhibentem magnalia fidei per doctrinam sanctorum Patrum, quos adversarii calumniantur quotidie. In prophetis namque (Idem sanctus Mart. cons. III) habetur: Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur (Is. LXII). Profecto catholica Ecclesia, quae vera consistit Sion, et civitas Christi coelorum regis per tot annorum spatia expugnata ab aversantibus verba fidei, qui neque Deum timent, neque hominem reverentur, sed incassum perducentibus pias et canonicas de hoc verbo doctrinas, dum a diversis tantisque, scripto et sine scripto, contestationibus invitati fuissent corrigere propriam et a se pellere haeresim, sicuti et per anteriorem cognitionem luculentius demonstratum est, tam per libellos, quam per suggestiones reverendissimorum sacerdotum, et venerabilium abbatum, apostolo protestante nobis, ut hominem haereticum post primam et secundam correptionem evitare debeamus, scientes quia hujusmodi subversus est, et delinquit proprio judicio condemnatus (Tit. III), nullo modo oportet nos deinceps tacere, aut quiescere, ne quoquo modo iniqui judicemur, odibilem Deo pacem amplectentes: quoniam scriptum est: Zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns: et dicat etiam de nobis: Sacerdotes mei contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuere distantiam, inter pollutum et mundum non intellexerunt (Psal. LXXII; Sopho. III; Ezech. XXII): sed consurgere cum Deo, et consistere prompte, induentes arma spiritus, adversus malignantes contra fidem ejus, ut approbemus spiritus sapienter, id est, verba eorum, si ex Deo sunt. Scriptum est enim in Jeremia: Probatorem dedi te in populo meo robustum, et scies, et probabis viam eorum (Jer. VI). Multa namque nobis necessaria est vigilantia; et tanta divinae sapientiae rimatio, quae occulta tenebrarum revelat, ad requisitionem hujusmodi rei et scrutationem, quoniam latet quodam modo et absconditur, visque comprehenditur dolosa existens malitia, pro eo quod sibi pietatem callide blandiatur, ut valeat scrutantium mentem latere. Quod utique sciens beatus Apostolus ait: Nam hujusmodi pseudoapostoli et operarii subdoli, transfigurant se in apostolos Christi (II Cor. XI). Sed non mirum, quoniam et ipse Satanas transfigurat se velut angelum lucis. Et ideo non mirum, si ministri ejus transfigurantur, velut minister justitiae, quorum finis secundum opera eorum. Sed et Dominus in hoc praemuniens nos, ait: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII). Ergo in idipsum ex toto corde referentes ante omnia super tali quaestione deprecationem, et dicentes cum David: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua: Lucerna enim pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis; quoniam ipsius est, sicut ait B. Daniel propheta, sapientia et fortitudo. Dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est, qui sapientiam, inquit, et fortitudinem dedisti mihi, et ostendisti mihi, quae rogavi te (Ps. CXVIII: Dan. II), cum ope divina, uniuscujusque personae conscripta eorum, qui pro novitatis commento accusati sunt, de venerabili scrinio nostro obsecundantibus, et nobis rationabiliter offerentibus solertius intendamus; ita ut qui haec praesumpserint praevaricari, primum quidem subjaceant judicio terribili omnipotentis Dei, deinde autem qualemcumque (Typus Constantis Aug. cons. IV, conc. Later. sub sancto Martino) regalem indignationem revereantur, per quam, si quidem episcopi aut clerici sunt, a sui sacerdotii, sive a cleri sui ordine modis omnibus excidant: si autem monachi sunt, segregentur, et alieni sint de suis locis. Si autem dignitatem, aut cingulum, aut militiam habeant, nudentur eis. Si autem sunt privati, si quidem nobiles existunt, suarum substantiarum proscriptionem patiantur. Si autem ignobiles, non solum in corpore verberentur, sed exilio perpetuo castigentur: ut omnes timore Dei compressi, et comminata eis digna supplicia reverentes, immobilem et sine turbatione pacem sanctarum Dei ecclesiarum custodiant. Data rom. VIII Kalendarum Junii, Asclepio et Deodato viris clarissimis consulibus ( Consules ficti ad libitum ). Gloria Christo Jesu Domino nostro; pax vobis. Amen.

DECRETA LIBERII PAPAE, Desumpta ex codice vetusto 16 librorum, lib. XIII, cap. 9. Quod in diebus jejunii nulla jurgia esse debeant. In his jejuniorum diebus nullae lites, nullae contentiones esse debent, sed in Dei laudibus et opere necessario persistendum. Arguit enim eos, qui contentiones et lites quadragesimae tempore faciunt, et qui debita a debitoribus exigunt, Dominus per prophetam dicens: Ecce in diebus jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie.

EJUSDEM CAPITE DECIMO. Ut in sacris diebus jejuniorum conjugati a conjugibus se abstineant.

Abstinendum est in his sacratissimis quadraginta diebus a conjugibus, et caste et pie vivendum, ut sanctificato corde et corpore isti dies transigantur, donec perveniatur ad diem sanctum Paschae: quia pene nihil valet jejunium, quod conjugali opere polluitur, et quod orationes, vigiliae et eleemosynae non commendant.

EJUSDEM CAPITE DUODECIMO. Si evenerit fames aut inaequalitas aeris, quid agendum.

Si evenerit fames, inaequalitas aeris, pestilentia, vel talis qualiscumque tribulatio, statim jejuniis eleemosynis et obsecrationibus, Domini misericordia deprecetur.