EPISTOLAE DE PRIAPISMO CLEOPATRAE EIVSQVE REMEDIIS.
Conradi Gottlob Antonii commentarium:
Hae epistolae editae sunt ex Codice membranaceo satis uetusto, in Bibliotheca Melchioris Haiminsfeldii Goldasti seruato. Verum eas non esse genuinas, genus dicendi non satis latinum, quod sapit aetatem recentiorem, suspicari nos iubet; idem colligit Goldastus ex Epistolae VI. Sorani ad Cleopatram, eo loco, in quo commentarii Theodotae, i. e. ut ipse opinatur, Theodori Prisciani gynaecea ad Saluinam, et aliorum, de uitiis et curatione mulierum libri commemorantur. Non autem mirum est, aliquem eiusmodi literas finxisse, cum satis nota fuerit Cleopatrae libido insatiabilis. Franciscus Philelphus, 1.6. Epist. ad Philippum Medium, Codicis cuiusdam meminit, qui easdem epistolas continuisse uidetur; dicit enim: se apud hunc uirum doctum uidisse codicem, qui Medicorum plurium scripta complecteretur, ut Corn. Celsi, utriusque Sorani, Apuleii et Democriti, quarundam etiam mulierum.
EPISTOLA I. HERACLII IMPERATORIS AD SOPHOCLEM PHILOSOPHVM.
Pro expositione libri, inuenti ad caput Cleopatrae Reginae in suo sepulcro.
Heraclius Imperator, Parthicus, Persicus, et Babylonicus, Triumphator Semper Augustus, Sophocli, uiro sapienti et amico suo. Remeanti mihi a Persico bello, quod et magna uirtute susceptum, et insigni uictoria per Christi gratiam sumtum est, uisum est, ut Alexandriam contenderem, quaedam ibi, quae agenda erant, de utilitate Reipublicae disponere. Ubi, dum per aliquot dies permanerem, placuit, ut quaedam sepulchra ueterum Regum aperirentur, in quibus, ut fama erat, multae gazae inclusae latuerant, ut male ibi ingesta pecunia, si fortassis inueniretur, multorum utilitatibus deseruiret. Itemque apertum est Cleopatrae sepulchrum, illius famosissimae Reginae, quae cum Antonio imperium totius paene Orientis tenuerat: ubi et corpus eius, iuxta Antonium collocatum, aromatibus conditum, illaesum usque ad nostra tempora, per centum uiginti quinque Olympiades, permanserat. Ad cuius Reginae caput inuentus liber est, per ignotos characteres, in aeneis tabulis inscriptus, nobisque delatus: de quo dubium non erat, quin in eo aliquid magnae utilitatis contineretur, quod tanta diligentia ad caput tantae Reginae reconditus iaceret, coepimus quaerere anxie diligenter, si forte esset aliquis, qui eius libri nobis scientiam aperiret et scriptum. Quod cum iam ignorantia multorum, qui sapientes esse uidebantur, desperatione capti, impossibile putaremus, tandem ad te recurrere decreuimus. quem in omni genere disciplinae sapientem fore, non dubitamus. Quamobrem eundem librum tibi dirigimus, ut nobis scripturam et intelligentiam eius exponas. Vale.
EPISTOLA II. SOPHOCLIS SOPHISTAE AD HERACLIVM IMPERATOREM.
De expositione et intelligentia praefati libri, fcripti in tabulis aeneis.
Heraclio Imperatori Diuo, Magnifico Viro ac Triumphatori Semper Augusto, Sophocles Sophista.
Literas excellentiae tuae, continentes petitonem tuam, legi, atque in perquirendo scripturas et intelligentiam libri, quem misisti, plures dies consumsi. Tandem ut per quaedam secreta artis nostrae, reuelata mihi eiusdem libri characterum ignotorum prosunditas et intelligentiae ueritas, in primis quidem felicissimum te hominem esse censeo; cuius temporibus reuelatum est arcanum, multis ante seculis absconsum, omnique tuo auro pretiosius. Cum enim omnia, quae ab usu humano sunt, propter hominem tantummodo sint pretiosa, quanto plus pretiosius illud est, per quod humana natura constringitur, et quod in ea deprauatum est, ad statum proprium reformatur? Quantos equidem fuisse existimas Reges, seculique potentes, quibus Fortuna dederat hereditatem, sed uacua natura negauerat heredem, qui inaestimabili pretio illud comparassent, si se adipisci posse, quod te adeptum esse, constat, ullo modo credidissent? Habes ergo thesaurum, casu quidem tibi oblatum, sed nostra diligentia repertum: quem summopere tibi custodiendum esse, ipsa sui magnitudo commendat. Expositionem sane scripturae in eiusdem libri intelligentiae quoque subtilitatem, nostris characteribus consignatam, magnificentiae tuae transmisi. Quod, moneo, diligenter recondi facias, nec umquam procedat in publicum: cuius tamen summae utilitatis tu ipse poteris habere usum. Vale.
EPISTOLA III. C. ANTONII COS. AD Q. SORANVM.
De incontinentia libidinis Cleopatrae Reginae.
Antonius ter consul salutem dicit Q. Sorano. Veteris amicitiae memor, simul et sapientiae tuae uirtute fideique constantia delectatus, quoddam meum priuatum infortunium iam tibi declarare satago, spem mihi de tua egregia fide promittens, et quod commissum celatum habebis, et ad subleuandum adiutor, et ad disponendum, si poteris, deuotus existes. Amore Cleopatrae comprehensus, atque formae ipsius supra
modum pulchritudine delectatus, ultra quam oporteret uirilem animum, eius blanditiis delinitus, tamen ei de maritali freno relaxaui, quod, me contemto legumque timore, adulterio se commaculauerit, nec hoc mediocriter, sed animo postposita muliebri uerecundia, ad tantam impatientiam flagitii prorupit, quod sub una nocte, sumto cucullo, in lupanari prostibulo centum et sex uirorum concubitus pertulit. In tantum enim, ut prosessa est, in tentigine rigidae uuluae erat accensa, quod a lupanari quidem, sed non satiata recessit; et licet occultissime adtum esset, me tamen non latuit, tandemque huius nefariae offensae ab ea sub interminatione uitae sciscitatus, impatientiam gemini caloris et feruorem inueni. Quod per quosdam Philosophicae artis peritos uerum esse, deprehendens, qui dicunt, quarumdam mulierum tam feruentem esse naturam, ut, si sine ueretro pene assiduo et continuo uirili amplexu infra tertium decimum expertes fuerint, nec uiuere quidem possint: et attendens etiam, ne, si palam fieret eius delictum, ad perpetuae mihi infamiae iniuriam redundaret: fateor quidem, dissimulaui rem, simul etiam miseratus formae eius uenustatem, floremque iuuentutis, et naturae conditionem, ingeniique eius modestiam, quo multis mulieribus superior esset, nisi hoc solo uitio laboraret, interminatus quidem mortem, nisi de cetero careret. Hoc quidem timore territa, continere se coepit. Vnde in grauem infirmitatem decidit, atque aduocatis et desperantibus Medicis uitam eius, nisi repentino concubitu satisfaceret naturae, tandem cessit, atque mortis metum uoti festinatione soluit. Moxque reserentibus nobis non uerita est uitium naturae suae profiteri, sibi restitisse pene usque ad mortem, sub attestatione Medicorum fidelium protegebatur. Hac igitur miseranda sorte commoti, in magnum mortis dolorem incidimus, quid facto opus esset, omnibus modis ambigentes. Demum nobis nihil melius existimauimus, quam in hac re spem confilii in te ponere, quem ingenio praestare, omnique sapientia, multis documentis probatum est. Nam et talem eam habere, ut nunc est, quasi mortuam, nihil eft: item ea carere difficillimum, ex toto tenore uoluntatis meae manifeste facillimum est mihi talem pati, quam talem perdere; tamen ne talem habeam, tuo opere, tuo auxilio promereri incessanter expostulo. Age igitur, totum, ad quae uolueris, habiturus: et si quis medendi illius infirmitatis locus in tua scientia eft, omni uirtute exerce. Redde eam mihi, et ex hoc me totum adquire tibi. Vale.
EPISTOLA IV. SORANI AD ANTONIVM COS.
De modo medendi ardorem libidinis Cleopatrae Reginae.
Antonio Consuli Q. Soranus. Prudenter semper et fideliter amicis seruatum est, ut amicorum caussam suam deputent, et eorum infortuniis aeque, ac si ipsi patiantur, condoleant, et ubi adiuuandi eos remedia desunt, beneuolentiae munere consolationis fomenta adhibeant. Excellentia magnitudinis tuae satis compertum habet, humanam felicitatem multis animi incommodis laborare, et hoc uel esse fallacis Fortunae proprium, ut, quibus aliquando blanditur laeta fronte, hos aliquando rugosa fronte deterreat. Inde est, quod te dominum gentium et Romanae Reipublicae, quae omnium diuitiarum copia abundare facit, uitio saltem domestico et priuato incommodo perstringi faciat, ut, quam uertibilis sit, euidenter ostendat. Sed quoniam aduersa fortuna superior est amicitiae beneuolentia, quae et secundas res splendidiores, et aduersas patiens leuiores facit, moestitiae tuae, ut uere amicus, admodum compassus, diu quaesiui, quo modo hanc, quam pateris, anxietatem uel minuendo leuigarem, uel omnino auferrem. Perlectis igitur pluribus libris, ac perscrutatis naturae secretis, tam ingenere animalium, quam lapidum, arborum et herbarum, quamquam multa remedia ad refrigerandum libidinis ardorem inuenerim, summam tamen euincendae libidinis non attinui, donec per quendam aedituum in templo Veneris edoctus, in Chio insula inueni librum, continentem modum et uim huius ueri unguenti, quod tibi mitto, aliarumque rerum, quae ad usum foemineum deputantur, quod ita ualidissimum est, sicut et nostra narratione, et tua probitate cognoscere poteris. Vis sane huius unguenti talis est, per quod unaquaeque mulier ad amorem illius uiri, qui cum ea concubuerit, ita attrahitur, ut omnium amoris obliuiscatur; quo in primis ita uti debebis. Obseruate per nouem dies a Venerio opere, ita ut nullus fluxus seminis de te exeat: et utere cibis calidis, ouis quoque et caseo, et uino forti, et pipere.. Quod fi tu uel senex, uel frigidae naturae esses, medicinalia tibi possem adhibere fomenta, quibus quia opus non habes, communes cibos sumere ualebis. Deinde hoc tibi maxime est obscruandum, ut, cum post nouem dies ad fruendum concubitum accedes, uirile membrum non minus in extensione sua, quam decem uncias, habeas. Quod si non habes per naturam, debes habere per medicinas.
Tolle siquidem lac caprifici, et radicem herbae, quae dicitur tellina, et tere diligenter, et illines ueretrum, et confricabis manibus, et sic ad praedictam magnitudinem consurget. Posthaec statim, ut concubitum perficere uolueris, totum ueretrum praefato unguento inunges, et sic mitte infra uuluam mulieris, quando expeditius poteris. Mox enim iacto semine, et liquefacto unguento, tanto amore, tantaque dulcedine attrahit infra se matrix, quod illico concipit mulier. Nam in tanto amore ex eo mulier adducitur, quod neque cum deuirginatur, ille amor huic potest aequari. Non tibi uerendum erit, eam alii uiro uelle commisceri, nisi qui similiter ei possit facere.
Temperatio uero huius unguenti tribus modis sit, et hoc tanto frequentius, quanto maiori libidine concitatur. Nam saepe in ipso opere Venereo, dum ueretrum infra cunnum agitatur, feruente ipso motu libidinis, ante iactum seminis uirilis, frequenter semina mittunt. Altero, concepto semine, prae nimio amore extra semetipsam fere per tres continuas horas ita in amore liquefacta, ficut in ipso puncto, cum curculio in uuluam semen infundit. Tertio, cum illo ultra decimum concubitum delectatur. Hoc medicamine naturali ad concubitum dilectae Cleopatrae utere, quam deinceps ita securus possidebis, ut nullius alterius concubitu fruatur. Vale.
EPISTOLA V. CLEOPATRAE REGINAE AD Q. SORANVM.
Cleopatra Regina Q. Sorano. Quantas gratiarum actiones magnitudini bonitatis debitrix sim, testis est conscientia mea, quae manifeste sentit, a quanto periculo, quantaque infamia tua sapientia liberata sim. Testis etenim est Antonius, quem, te nunc operante, unicum diligo. Sublata namque foeminea uerecundia, aperiam tibi fragilitatem meam, et quasi nudam me tibi totam exponam; cum sciam, me etiam tacente, foemineam fragilitatem te ex toto agnoscere, et feruidae naturae meae caussam tuo salubri remedio temperare. Ab annis namque pubertatis, ex quo in uiriles amplexus deueni, et quaererem Veneris gaudia, persensi geminum calorem. Postea mulier ita alienata sum, ut omnium laborum atque rerum obliuiscerer. * * * Val.
EPISTOLA VI. Q. SORANI AD CLEOPATRAM REGINAM.
De medendo ardore libidinis.
Grandis quidem, o Regina, res est in multis temporibus absconsa, quam tibi demonstrari postulas. Sed quia Excellentiae tuae nihil denegare fas est, quem summo honore consulendum esse decreuisti, aperiam tibi consequenter omnia, quae praeposuisti, et de unguento quidem, et de quibusdam aliis, a te non propositis, quae ad usus foemineos priuatos congruunt per seriem temporum, et a quibus auctoribus inuentum, et a quibus etiam Reginis, quomodo, et quo ordine probata sint, sub hac conditione exponam ut nunquam in publicum prodeant praecaueas, hocque tam tibi, quam posteritati tuae. De natura autem mulierum, et uitiis, et curationibus earum, pauca tibi breuiter perstringam. Nam dabo tibi commentarios Theodoti et aliorum, et de uitiis, et de curatione mulierum, in quibus poteris addiscere et diuersa uitia, et curationes earum. Perlecta sane epistola, quam mihi pro te direxit Antonius, ex eo diligenter coepi quaerere, si quid possem pro eo aestu libidinis, quo tu laborabas, probatum inuenire remedium. Cumque, perlectis pluribus, libris et rimatis, naturae secretis, tam in genere animalium, quam lapidum, arborum, et herbarum, nec mihi ex toto accurreret, ut uolebam, tandem per quendam aedituum Veneris edoctus sum, in templo eius, quod in Chio insula situm est, multos antiquissimos libros Apollinis contineri, in quibus mox suspicatus sum, fortassis me aliquid posse inuenire, quod ad id, quod quaerebam, proficuum esset. Animabat enim me ad id quaerendum, quod et ipse medicae artis esset repertor, et sollertissimus naturae scrutator. Moxque iter arripiens, ad Chion insulam deueni, et introgressus adytum templi, omnes libros Apollinis, et Aesculapii filii eius, et aliorum, quorum multa copia erat, perlegi, atque, quod quaerebam, inueni, tibique ex memoria, quod in ipsis continebatur, edicam. Et primum quidem, quod propter hominem medicina inuenta est, et tractatur ibi de formatione uiri, et mulieris. Deinde de omnibus uitiis, quibus humana natura corrumpitur, eorumque remediis. Et quoniam eam partem tibi declarare suscepimus, secundum id, quod supra proposuimus, quae proprie pertinet ad naturam mulieris, omissis ceteris, hoc tibi patefacere, operam damus, quod proprie pertinet ad naturam mulierum. Inter uiri namque et mulieris naturam sexus, et quae ad sexum pertinent, diuersitatem faciunt, ac per hoc et diuersa uitia fiunt, et diuersae curationes. Inde ab ea parte, unde discrepat, exordiendum est. Et in primis quidem est matrix, quae et semen recipit, et conceptum fouet, de quo diuersae et ualidae infirmitates in corpore mulieris oriuntur. Quae quidem principaliter tribus modis uocatur: primum sane matrix, ab eo, quod mulieres partu suo matres efficiuntur. Tunc autem stare tunc appellatur, hoc est, nouissima in intestinis iaceat, aut quod usque ad annos XIV unciae sint apud uirgines. Post mutationem uero aetatis effectus suos per partum mulieribus repraesentat. Dicit Aristoteles, quod fratres efficiat, qui ex una nascatur. Constat ex duabus tunicis. Vna exterior, quae leuior est alba: altera est durior, et neruosa, et pulposa. Quibus rebus in se continet omnia, cui etiam inhaerent tunicae tenues, ut ex membranis et neruis. Formata enim est, sicut cucurbita medicinalis. Positio uero est eius, quae ab inseriori parte uuluae inter duas protendens usque ad manum, habens super se uesicam. Cuius partes duae sunt: una orificium dicitur, quod est ante partum pulposum et molle, post uero callosum et spanosum: Secunda uero est collum: Tertia uero est ceruix horum, ubi concursus caussa dicitur. Vbi uero post angustias dilatari incipit, humerichir, post hos littera; ubi uero rotunditas concluditur, fundus uocatur: inferius uero basis dicitur. Omnis namque unitas illa, quae in medio uentris est, sinus appellatur. Medius autem sinus mulieris ex membranis neruosis constat, et maioris intestini simul. Intus autem spatiosissimus, fons uero angustus, in quo coitus uirorum et usus Veneris efficitur, quem uulgus Cunnum uocat. Cuius fons uel labra Graece eptyrogomata, uel pimiacula dicuntur. Intus uero, quod a superiore parte descendit in medio, dicta est Landica, motum saepe titillationis habens ex libidine. Ipsa uero a diminiculis retro est, et in omnibus quidem mulieribus aequaliter, sed per differentiam aetatis, uel naturae. Verumtamen quinque uel sex digiti forma eius est, quando conclusum est, et necdum apertum in corruptione ueretri, ficut afforis est nouissima pars auriculae. Prope ceruicem uero matricis in utramque partem sunt telliculi positi, et sunt rotundi, et aliquantulum latiores et graciliores, quam hominum, et spuunt semen per meatus, per quos mulieres semen excludunt: sicque distenti iuxta matricis latera ad uesicae collum iunguntur. In longitudine uero habet matrix i. B. uncias, angulos tres, foramina quinque: et horum alia sunt, per quae intrat semen ad concipiendum, alia, unde purgatio fit menstrui, et alia, per quae, ad iactum seminis uiri, testiculi mulieris semen suum contra emittunt. Quoniam, sicut ex ipsa immissione comprehensum est, nouem uncias superat amor mulieris amorem uiri, ideo omnes mulieres impatientes essent libidinis, nisi quaedam ualitudines essent, quas loco suo dicemus interuenire. Quae quidem in quibusdam mulieribusplus, in quibusdam minus abundant, secundum seruorem corporis, uel temperantiam. Ad libidinem commouent et prosunt etiam extrinsecus medicinalia remedia, quibus, ut ipsa es experta, natura euincatur, et quidem illo unguento, per quod natura tua temperata est: et hoc tanto frequentius, quanto maiori libidine concitantur, uel in ipso tempore Venerio, dum ueretrum infra cunnum agitatur, feruente ipso motu libidinis, ante iactum uirilis seminis, frequenter semina emittunt.
Puluis, quo masculus utarur, Ermodactyli. 3 I. Satyrion et Satureia ana 3 et semis, pauacae radix, piperis ana 3 I. cum uino fac trochiscos 3 I. Da cum uino puro pro electuario.
Ad idem, pene scilicet III. lib. ana 3 I. piperis ix. pulegii, nepetae, satureiae ana 3 III. pyrethri 3 I. piri, uel quod sufficit.
Vnguentum ad idem. Camomillae lib. V. rutae lib. et semis, artemisiae 3 III. abrotoni 3 III. raphani 3 et semis. Bulliat in oleo, postquam ibi putrefactae sunt per tres dies, et saciat cum cera unguentum, et ungat masculum a genu usque ad umbilicum, quando debet concumbere.
Diaeta, qua utatur femina. Pane leui facto de spelta, et portulacis, lactucis et quinquefoliis, cum aceto et pauco sale et uino brusco, et omnibus carnibus et frigidis rebus. Masculus uero calidis omnibus, sed non calidissimis. Item femina utatur cucurbita, melonibus: uir porris, cepis, raphanis, macedonis, et aliis calidis herbis, et sero non saturetur, sed sobrius sit. Haec uero medicamenta, uiris et mulieribus congruentia, in Hippocratis et Aesculapii codicibus inueni in templo Apollinis, Reginis et Regibus ab eis suadentibus composita, quorum nomina, ut promisimus, alias latius in loco suo dicemus.