Jump to content

Epistolae de monacho energumeno(PL017)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae de monacho energumeno
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17

AucInc.EpDeMoE 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA.

Vir quidam religiosus atque in monachico habitu constitutus tunc, nostro tempore nunc antiqui hostis est inaudita tentatione pulsatus, ita ut idem malignus spiritus vestimentorum ejus particulas et extra illum etiam incompositas, immunda colluvione crebrius foedaret. Quae intantum erat horrenda, fetida et noxia, ut pars vestium quam tetigisset, nullius [ Forte nulli, aut nullius rei] deinceps esset usui apta, quamquam fuisset abluta. De qua cum interrogatus fuissem, cur omnipotens Deus talem versuto serpenti potestatem in eum dedisset, ut cordis ejus immunditiam foris ostenderet, quod numquam in exteriori habitu fecisset, nisi interiorem omnino corrupisset, scilicet aut infidelitate et blasphemia, aut certe inani et vana gloria, respondi: Sanies quippe intus in corde foras per vestimenta manavit. Quem quia longe positus erat, ego quidem non vidi, sed tamen, ut arbitror, haec in illo vere praevidi. Quod si ita non est, numquid tamen factum putatur sine causa et propterea gestum, ut in eo munditiam cordis foeditas illa servaret, nec hanc callidus hostis inani gloria foedaret: sicuti Paulus ne de revelationis magnitudine timeret, stimulum carnis accepit. Si itaque horum quodlibet, aut certe si non fuerit, numquid tamen quod ad extremum positurus sum verum non erit? Verum est omnino. Verum est quod dico, non esse colluvionem illam extrinsecus animae noxiam, si ipsa servare studuerit intus cordis munditiam. Interea sicut tu ipse judicare curasti, audio quosdam apud vos dicere: Non posse aliquem in patria suae nativitatis perfectum esse, illud in argumentum assumentes, quod Dominus dixit: Nemo propheta acceptus est in patria sua (Luc. IV). Quos primum oportet ratione veritatis refelli, et sic demum qualiter intelligenda sit prolata sententia demonstrari. Audiant igitur patienter qui haec dicunt, quia dum sensum sacrae Scripturae prudenter non considerant, pene omnes sanctos contemnant. Si enim ita est, ut asserunt, ergo quotquot ex Romanis conversi, apud Romanos degunt: quotquot ex Graecis, apud Graecos: quotquot ex Italis, apud Italos: quotquot ex Hiberis, apud Hiberos: quotquot ex Germanicis, apud Germanicos: quotquot ex Aquitanicis, apud Aquitanicos: quotquot ex Anglis, apud Anglos religiose vivunt, imperfecti erunt. Ecce Paulus et Antonius ex Thebaeis, apud Thebaeos perfecti sunt. Ecce Hilarion ex Palaestinis, apud Palaestinos perfectus est. Ecce Macharius ex Aegyptiis, apud Aegyptios perfectus est. Ecce Oxyrynchus civitas ex propriis civibus tota perfecta est. Ecce, ut ad proximos et vicinos nostros veniamus, Prothasius et Gervasius in propria hac Mediolanensi civitate, propriaque domo manentes, ac per decem annos monachorum vitam exercentes, ita perfecti fuerunt, ut martyres fierent. An forte sola nostra provincia extra hanc regulam erit excepta, ut non de propriis, sed tantum de extremis [ Forte externis] habeat monachos. Satagendum igitur magis est, ut ubi quis fuerit, juxta regulam perfectorum vivat, et non parentum, non propinquorum, non affinium illecebris a via perfectionis declinet (Matth. XIX). Sic certe, juxta Salvatoris sententiam, patri, matrique, fratribus, sororibusque, uxoribus, filiis, domibus, agris, et cunctis quae possidet renuntiare valebit. Hoc autem dico non quo secessores qui de regno ad regnum, de publico ad eremum transeunt, summa laude non ducam: sed quo etiam illos qui magis effectibus [ Forte, affectibus] patriam fugiunt, quam gressibus, felices atque perfectos ostendam. Obsecro itaque illos qui haec apud vos fieri posse denegant, ut vigilanti studio considerent, cur non dixerit Dominus: Nemo propheta perfectus est in patria sua, sed: Nemo acceptus est in patria sua (Luc. IV). Sed ibi quid aliud intelligendum est, nisi quia non acceptum dixit, nequaquam receptum. Quod de antiquis prophetis et seipso dictum intelligi voluit, qui apud incredulos Judaeos non fuerunt accepti, sed magis spreti, Stephano ad eos dicente: Quem prophetarum non sunt persecuti (Act. VII)?

EPISTOLA ALTERA.

Praedicator omnipotentis Domini Paulus apostolus dicit: Seniorem ne increpaveris (Tit. V). Sed haec ejus sententia in ea re servanda est, cum culpa senioris exemplo suo non tradat [ Forte, trahat] ad interitum corda juniorum. Ubi autem senior juvenibus exemplum ad interitum praebet, ibi districta increpatione feriendus est, quia scriptum est: Laqueus juvenum omnes vos (Esaiae XLII): et rursum Propheta dicit: Et peccator centum annorum maledictus (Ibid., 65). Tanta autem nequitia ad aures meas de tua senectute pervenit, ut eam nisi adhuc humanius pensaremus, fixa jam maledictione feriremus. Dictum quippe est, quod dominicorum die priusquam Missarum solemnia celebrares, ad exarandam messem Latoris praesentium perrexisti: et post exarationem ejus Missarum solemnia celebrares. Post Missarum solemnia etiam terminos possessionum illius eradicare minime timuisti. Dubii autem de tanta hac perversitate fueramus, sed filius noster Quiriacus abbas a nobis requisitus dum esset Caralis, ita se cognovisse perhibuit. Et quia adhuc canis tuis parcimus, hortamur aliquando resipisce, senex, atque tantam lenitatem morum et operum perversitatem compesce: qui quanto morti vicinior efficeris, tanto fieri sollicitior atque timidior debes. Et quidem poenae sententia in te fuerat jaculanda; sed quia simplicitatem tuam cum senectute novimus, interim tacemus. Eos vero quorum consiliis haec egisti, in duobus mensibus excommunicatos decernimus: ita ut si quid eis infra duorum mensium spatium humanitus evenerit, benedictione viatici non priventur. Deinceps autem ab eorum consiliis cautus exsiste, teque sollicitus custodi: ne si eis in malo discipulus fueris, quibus magister in bono esse debuisti, nec simplicitati tuae nec senectuti tuae ulterius parcamus.