Jump to content

Epistolae diplomata et privilegia (Stephanus V)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae diplomata et privilegia
saeculo IX

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum


SteV.EpDiEtP 129 Stephanus V Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin I.

EPISTOLA AD BASILIUM IMPERATOREM.

[recensere]

( Anno 888.)

Eum ob defensionem Photii redarguit, et contumelias Marino pontifici objectas refellit.

Litteras serenitatis vestrae ad Adrianum praedecessorem nostrum missas accepimus: et mirati sumus magnificentiam tuam quomodo talia scribere potuisti, cum sis justitiae aequilibrium, praesertim cum recte noverit pia potentia tua quod manui regiae non subjiciatur sacerdotalis et apostolica nostra dignitas. Licet enim ipsius Christi imperatoris similitudinem in terris geras, rerum tamen mundanarum et civilium tantum curam gerere debes: quod etiam precamur ut ad multos annes praestare valeas. Quo igitur pacto a Deo largitus et nobis terrenis rebus praeesse, ita etiam nos per principem Petrum spiritualibus rebus Deus praefecit. Accipe, quaeso te, benigna fronte quae sequuntur. Datum est tibi curare, ut tyrannorum impietatem et feritatem gladio potentiae concidas, ut justitiam ministres subditis tuis, ut leges condas, ut terra marique militares copias disponas. Haec est praecipua cura potentiae et principatus tui. Gregis cura vero nobis commissa est tanto praestantior quantum distant a coelo ea quae in terris sunt. Audi Dominum dicentem Petro: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVIII). De potestate vero et imperio tuo quid ait? Nolite timere illos qui occidunt corpus, animam vero non possunt occidere (Matth. X). Et iterum de ministerio nobis commisso ait: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI), et quae sequuntur. Oro itaque pietatem tuam, ut inhaereas decretis principum apostolorum, ut nomen eorum honores et dignitatem. Institutio enim et sacerdotium omnium quae in orbe sunt Ecclesiarum a principe Petro ortum accepit, per quem etiam nos sincerissima et purissima doctrina monemus omnes et docemus. Regnum vero tuum non minimarum rerum argumento ad ea quae praestantiora sunt scrutanda se erigat, sed animadvertat qua auctoritate haec facere aggreditur. Ille quidem qui adversus sanctissimum Marinum sacras aures tuas contumeliis maculavit, adversus Dominum nostrum Jesum Christum, quinutu suo universum orbem regit, blasphemias effutire procul dubio non dubitavit. Quis, inquam, ille fuit qui adversus immaculatum ejus sponsum et sacerdotem, et adversus matrem omnium Ecclesiarum talia dicere est ausus? Decipitur profecto quicunque putat quod discipulus sit supra magistrum, et servus supra dominum suum (Matth. XIX). Obstupescimus sane, dum quam perfectam et illustratam prudentiam seductam videmus, ut talia contra sanctum illum virum cogitaverit. Qualis enim ille fuerit, licet nos silentio praetereamus, lapides isti clamabunt: Multa fiant labia dolosa quae loquuntur adversus Deum iniquitatem, vel adversus justum (Psal. XXX). Si ovis Dei existis (quod votis habemus), ne transgrediaris limites principum apostolorum. Dic, quaeso te: quis te seduxit, ut pontificem oecumenicum comico more scommatibus lacesseres et sacram Romanorum Ecclesiam maledictis incesseres, cui cum omni veneratione subditus esse debes? An ignoras quod haec omnium Ecclesiarum princeps existit? Quis te pontificum judicem constituit quorum sacris doctrinis dirigi debes, et a quibus preces pro te Deo offeruntur? Scis sacrum illud elogium, quod ait: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psal. CIV). Haec de omnibus sacerdotibus dicta sunt. Deo te aequalem facis, qui ejus angelos judicare audes. Dicit enim propheta: Labia sacerdotis loquentur judicium, et legem exquirent de ore ejus: angelus enim est Domini omnipotentis (Malac. II). Quomodo judicabis sacerdotes qui solius Dei sententiae subjiciuntur, et qui soli facultatem habent ligandi atque solvendi? Vide ad quodnam profundum te praecipitem dedisti. Audio in te, magnificentissime imperator, laudari mansuetudinem, et patientiam Job: quapropter mirari satis non possum quomodo ita turpiter lapsus sis. Scripsisti illum non esse episcopum. Quomodo id nosti? Si vero id ignoras, quomodo ita praeceps in eum sententiam tulisti? Magna quidem est pontificum potentia. Non te latent res beati Ambrosii, et quid ipse fecerit adversus Theodosium imperatorem. Quicunque dicunt Marinum fuisse antea episcopum ac proinde non potuisse ad aliam sedem transferri, ostendant illi id aperte. Scito, dilecte et omni honore digne imperator, quod objicitur de canone, cum tamen id nunquam fuerit: multitudo tamen sanctorum Patrum et illorum auctoritas et judicium potuit illum constituere in primo gradu. Et divina providentia praenoscens Ecclesiae Dei utilitatem, in sede principis apostolorum Petri illum collocavit. Quid vero magnus ille Gregorius cognomento theologus? nonne Nazianzo translatus est, et Meletius Sebaste Antiochiam, et Dositheus Seleucia Tarsum Ciliciae, et Reverentius Archiphoenice Tyrum, Joannes Gordolia Proconnesum, Theodorus Apamea Selymbriam, Alexander Cappadocia Hierapolim? et multi alii diversis in locis translati sunt e suis sedibus ad alienas? Dicat celsitudo tua quibus accusatoribus et quibus testibus affirmantibus beatum Marinum fecisse quae tu dicis, illum condemnasti? An ignoras, in prima Nicaena synodo quod beatus Silvester papa proclamaverit per legatos, praesente ibidem sancto Constantino: Ut prima sedes a nemine judicetur. Quid deliquit sancta Romanorum Ecclesia, ut adversus eam linguam tuam vibrare et concitare seductor iste induxerit? Num, juxta antiquum morem, de synodo Constantinopoli habenda ad te litteras non dedit? Num pro eadem synodo curam non gessit? Peto a te: Cuinam scriberet Romanorum Ecclesia? laico scilicet Photio? Si enim haberes Patriarcham, frequentius nostra Ecclesia illum litteris visitaret. Sed hei mihi, quod ista gloriosa et a Deo custodita civitas Constantinopolis pastoris solatio est orbata, et sola regia tua potentia illustratur: et, nisi amor quo te prosequimur cohibuisset ut ferremus injuriam nostrae Ecclesiae illatam, coacti fuissemus adversus praevaricatorem Photium, qui contra nos impura evomuit verba, graviores poenas infligere quam praedecessores nostri. Neque enim hoc dicimus ad tui contumeliam: te enim in universo orbe Deo dilectum praedicamus; sed tantum ad nostram defensionem et Marini majorem gloriam, qui eadem sensit et sapuit cum praedecessore et doctore nostro sanctissimo papa Nicolao. Et, qui dum voluit adimplere quae illi ante visa fuerant, in maximum devenit apud vos contemptum et ludibrium divinus ille Marinus [ al., Marinus accerrimus defensor octavae synodi]. Et cum noluerit simul duci cum iis qui aliena sentiebant, et, quae ipse coram tua majestate synodice gesserat dissolvere et annullare ac irrita reddere, propterea triginta diebus carceres fuit detentus: id sibi gloriae potius tribuens, quam contumeliae, pro veritate pati. Sed, o junior Constantine, quomodo non es illum magnum imitatus Constantinum qui sacerdotum libellos acceptos in ignem projecit, affirmans se non esse dignum ut sacerdotes judicaret? Te itaque monemus, spiritualis noster fili, ne adversus sanctam Romanam Ecclesiam insurgas. Cum vero audivimus quod ex semine tuo filium ad sacerdotium dedicasses, magno hac de causa repleti sumus gaudio. Oramus etiam ut chelandrium munias et omnia quae in eo sunt necessaria adhibeas a mense videlicet Aprili ad Septembrem mensem; mittas praeterea qui moenia nostra custodiant ab Agarenorum incursionibus. Reliqua vero silentio praeterimus, cum neque oleum sit nobis pro luminaribus ecclesiae juxta debitum Dei honorem. Cui gloria sit in saecula saeculorum. Amen.

ADNOTATIO SEVERINI BINII.

[recensere]

In codice Graeco post hanc epistolam Stephani papae haec subjiciuntur: « Haec epistola ad Basilium imperatorem missa fuit, sed illam accepit Leo ejus filius, cum jam pater vita defunctus esset. Qui cum epistolae vim intellexisset, et omnia Photii facinora cognovisset, quamprimum revocavit omnes sacerdotes veritatis, qui a Photio anathemate damnato graves passi fuerant persecutiones; et ejecto tyranno et invasore Photio, fratrem suum germanum introduxit, advocato etiam Styliano Neocaesareae metropolita, cognomento Mapa, et aliis ejus in persecutione commilitonibus, episcopis, praepositis, presbyteris, diaconis et aliis pietatis sectatoribus, ait illis: Nostrum ex Deo imperium perpensa veritate iniquum illum hominem Photium a sede patriarchali ejecit, et vestram persecutionem sedavit. Nec ullo pacto cogam quemquam vestrum, ut inviti cum illo communicetis; quin potius pietatem vestram, ut communicetis cum fratre meo, et fiat unum ovile. Sin autem, inconsultis Romanis qui Photium damnaverunt, nolueritis fratri meo convenire, quoniam videlicet a Photio diaconus fuit ordinatus, venite, scribamus et mittamus una Romam ad pontificem, ut dispenset absolutionem anathematis iis qui a Photio fuerunt ordinati. Scripsit igitur propterea imperator epistolam ad pontificem, similiter etiam Mapa metropolita Caesareae et ejus socii. Epistola vero metropolitae ita se habet. »

EPISTOLA STYLIANI AD STEPHANUM PAPAM V.

[recensere]

Sanctissimo ac beatissimo STEPHANO, domino ac oecumenico papae, STYLIANUS episcopus Neocaesareae Euphratesiae provinciae, servus servorum Dei, et qui mecum sunt episcopi, necnon omnes episcopi, et presbyteri, et diaconi sanctissimae Ecclesiae Constantinopolitanae, et omnes praepositi per Occidentem et Orientem constituti, et presbyteri monachi quietam vitam agentes.

Dei catholica et apostolica Ecclesia semper praevalet adversus eos qui illi bellum concitant. Scriptum est enim, quod Dominus imbecilles reddit ejus hostes. Et qui adversus Ecclesiam bellum gerit, Dei se hostem constituit. Variae igitur, o sacrum et venerandum caput, humani generis hostis sunt fraudes, diversis temporibus alios aliis rationibus recta via ad vias obliquas homines subtrahentis. Hoc vero praecipue in Dei Ecclesia ille facere consuevit, ubi recta quidem agere, laude dignum est, sicut e contra a recto recedere, formidabile existit. Cum itaque in Dei Ecclesia multa iniquitatis vasa invenisset, venerationem quae sacris imaginibus exhibetur, tum Christi, tum purissimae ejus matris et servorum ejus, ab ecclesiastica disciplina removere conatus est; sed divina favente gratia, nostrorum piorum imperatorum auxilio, nostra Ecclesia suum decorem nunc recepit et abominabilem illum errrorem haeresis circa imagines procul abjecit. Quid vero daemon bonorum operum osor? Novam iterum concitat tempestatem. Iterum enim Gregorium suscitat cognomento Asbestam, id est, inexstinguibilem, et Eulampium, et Petrum, et eorum socios, ac per eos Christi membra ad invicem divellere, et a sanctissimo Ignatio patriarcha abalienare non dubitavit. Hos itaque patriarcha saepius synodice advocatos, et qua decebat humanitate tractans, ut nullo pacto a Dei Ecclesia segregati praeda daemonis fierent, efficere non potuit. Quapropter privatione tandem et anathemate ipsos damnavit. Illi vero litteras miserunt et legatos ad sanctissimum tunc temporis pontificem Romanum beatum Leonem, petentes ut ab ipso, quasi injuriam passi, vindicarentur. Pontifex vero ad patriarcham Ignatium scripsit, rogans eum ut aliquem mitteret suo nomine in urbem Romam, ut per eum discere posset quomodo res se haberet de schismaticis illis. Quod patriarcha Ignatius facere non tardavit, sed misit Lazarum monachum et confessorem una cum litteris, qui rem omnem de Gregorio recte noverat, et pontificem de singulis edocuit. Quapropter pontifex et ipse damnavit eodem modo quos Ignatius damnaverat, tanquam schismaticos. Sed beato papa Leone vita functo, iterum illi Benedicto papae successori molestias intulerunt. At Benedictus sanctissimus, re iterum diligenter examinata, eorum damnationem cum Ignatio confirmavit. Qui deinde Photio cuidam schismatico ab Ecclesia Constantinopolitana et in dignitate constituto inhaerentes, et ejus favore utentes apud Bardam principem et avunculum Michaelis imperatoris (qui et ipse arguebatur a patriarcha Ignatio turpis incestus gratia), Ignatium ipsum e patriarchali sede violenter ejiciunt, multas calumnias adversus eum fingentes, ut imperatorem ipsum ita subduxerint, ut Photium pro Ignatio in patriarchali sede collocarit, a schismaticis electum et a damnato Gregorio eo die ordinatum. Quando pontifices ipsi, et insigniores ex sacerdotibus, et quicunque in Ecclesia potiores erant, segregati sunt propter illegitimam intrusionem schismatici Photii, inter quos etiam ipse fui minimus omnium. Deinde vero multos ille ad se convulsit, alios quidem perterrefaciens, alios vero male tractans, alios muneribus decipiens. Chirographum praeterea propria scripsit manu, nunquam se adversus Ignatium nec eos qui ab illo fuerant ordinati, aliquid mali tentaturum. Nec deinde magnum temporis spatium intercessit, et nulla habita ratione proprii chirographi, in celebri templo sanctorum apostolorum conciliabulo congregato, depositione et anathemate patriarcham Ignatium damnat moechus ipse et adulter Photius. Deinde vero suam iniquitatem ex superabundanti confirmare volens, ad vestram urbem Romam, et tunc temporis pontificem Nicolaum misit episcopos cum litteris imperatoris, et petiit ab illo legatos mitti ad Constantinopolitanam Ecclesiam, qui perpenderent quae ipse contra Ignatium gesserat: quod factum est. Missi enim sunt Rhadoaldus et Zacharias cum commendatitiis litteris ad Michaelem imperatorem et Photium. Legati itaque cum Constantinopolim venissent, congregata est synodus, et legati subducti quidem a Photio muneribus, minis vero ab imperatore, nihil fecerunt eorum quae ipsis fuerant mandata, sed potius Ignatium damnarunt, Photium vero contra, praeter pontificis mandatum, in patriarchali sede confirmarunt; et ita ad apostolicam sedem cum litteris imperatoris et Photii sunt reversi. Quando scilicet zelo quodam motus monachus ille Theognostus, qui et archimandrita, clam etiam ipse sub mentita laicali veste Romam proficiscitur, et sanctissimum Nicolaum papam de his omnibus docet quae adversus Ignatium gesta fuerant. Quapropter pontifex, congregata synodo, suos legatos Rhadoaldum et Zachariam damnavit quod fecissent praeter illa quae sibi fuerant demandata. Aliam item synodum congregat et Photium moechum et invasorem anathemate damnat; Ignatium vero contra patriarcham Constantinopolitanum litteris suis declarat, necnon quaecunque gesta fuerant, tum Michaeli imperatori, tum Photio aperte significavit. Cum vero post Michaelem ad Basilium imperii sceptrum devenisset, divino zelo motus ille, acta quae in urbe Roma a papa Nicolao gesta sunt, de Photii ejectione et de Ignatii restitutione confirmavit, et Ignatium ab exsilio revocavit, et Photium patriarchali sede ejecit, et ab utraque parte, Ignatii videlicet et Photii, legatos una cum litteris suis ad apostolicam sedem destinavit, mittens praeterea figmentum illud Photii pseudosynodi adversus Nicolaum papam qui inventus est a legatis vita functus. Adrianus vero Nicolao cum successisset, ostensa sunt illi quae missa fuerant. Iterum igitur Adrianus papa localem synodum congregavit; et, eadem quae beatus papa Nicolaus, adversus Photium, decrevit. Et cum elegisset pios viros, Constantinopolim misit, et oecumenica synodo congregata, praesentibus etiam legatis Orientalium sedium, iterum sententia promulgatur adversus Photium, quod ut moechus et adulter Ecclesiam Constantinopolitanam invaserit. Quapropter deponitur et anathemate damnatur, et Ignatius restituitur. Nec tamen propterea Photius quietem habuit, sed iniquos homines et maleficos et deceptores congregavit, et calumnias falsas fingendo non destitit, quousque beatissimum Ignatium vitam misere relinquere procuravit. Neque hoc solum, sed etiam dum jam Ignatius in propria sede resideret, Photius ab oecumenica synodo damnatus et anathematizatus, in Constantinopolitana dioecesi varias habuit ordinationes. Quin etiam cum militari manu, sicut quondam impius ille Macedonius, in sanctam Dei Ecclesiam prosiliit, dum nos comministri sacrum in celebri templo sanctae Sophiae faceremus. Qui cum vidissemus Photium ita impudenter in Dei tabernaculum ingredientem, relicto imperfecto sacro aufugimus; Photius vero sacerdotes Domini et comministros nostros magna vi et multis verberibus vel invitos ad se convulsit. Ego vero, et qui mecum erant episcopi, presbyteri, et diaconi, et omnes per Occidentem et Orientem praepositi monachorum et quietam vitam agentes, infinitus videlicet numerus, divina gratia inconcussi permansimus, quamvis neque antea neque postea Photio communicavimus. Qui cum illegitime (ut dictum est) Ecclesiam invasisset, dubitationem multis injecit dicentibus, quod hunc Photium videlicet non recipimus, nisi illum confirmaverit Romae apostolica sedes: quod cum ille didicisset, simpliciores ita decepit: Paulum enim et Eugenium episcopos a Joanne papa ad Ignatium patriarcham missos, ut cum illo de rebus Bulgarorum provinciae agerent. Qui cum invenissent quod beatus Ignatius jam demortuus erat, Photius illos muneribus corruptos decepit, et imperatoris minis coegit, ut dicerent coram omni clero et episcopis, et reliquo populo quod contra Ignatium a Joanne papa essent missi, ut illum anathemate damnarent, et Photium patriarcham promulgarent. Quapropter plerique comministrorum nostrorum sunt decepti. Ille vero etiam vestram apostolicam sedem fraudibus eludere volens, litteras composuit nomine Ignatii patriarchae et comministrorum ejus, quibus orabat beatitudinem apostolicae sedis, ut Photium reciperet; et has litteras ad nos miserunt. Quapropter Petrus presbyter a vobis in urbem regiam cum venisset cum Paulo et Eugenio, Photium ab apostolica sede receptum promulgarunt. Hinc capta occasione etiam politicas curas in se suscepit, et ita regiam potestatem usurpare contendebat. Abbatulum enim quemdam ignobilem, et humilem atque maleficum, sibi familiaritate conjunxit, cujus pater Santabarenus cognomento dicebatur, Manichaeus quidem secta, et veneficus professione, qui cum agnitus esset, et capi dubitaret, ad Bulgaros confugit adhuc impietatis morbo laborantes, ubi ille Christianorum fidei abrenuntiavit. Hujus itaque filius abbatulus praedictus Constantinopoli adhuc juvenis manens traditur Studitarum monasterio a Barda Caesare, et ibi alitur. Cum vero ad perfectam venisset aetatem, et omnem iniquitatem calleret, adhaeret Photio suo simili, quem Photius sacerdotem ordinavit in priori illa sua intrusione ad patriarchalem dignitatem. Cum vero Photius a patriarchali sede fuisset ejectus post oecumenicae synodi promulgationem, Santabareni filius praedictus abbatulus suggerit Photio ut aliquem inveniret domesticorum imperatoris: affirmabat enim per hunc iterum Photium se posse restituere. Inventus itaque Nicetas, cognomento Plorans, qui multis muneribus deceptus, quae a Santabareno venefico magica pocula et esculenta fuerant parata apponens imperatori, fecit, ut Photius ille exosus amicus videretur: et sanctissimo Ignatio patriarchalem sedem tenente, Photium ad palatium revocavit ex eo loco qui Augustus dicitur, et in palatio contubernalem Photium habebat, ut Photius magis esset patriarcha quam Ignatius ipse, licet in patriarchali sede ipse Ignatius resideret. Quapropter, ut supra diximus, ordinationes habebat, et ita imperatorem adversus Ignatium irritavit, ut ei vitam male abstulerit. Qui cum ita male fuisset mortuus, statim Photius ejusdem sedem occupavit secum habens Santabarenum illum quem imperatori familiarissimum reddidit, et Euchaitarum episcopum constituit; insignia etiam monasteria in aliis dioecesibus constituta et aliis episcopis subdita ab illis abstulit, eaque tradita Santabareno, ut illa Euchaitarum Ecclesiae aggregarentur, et episcopi in illis a Santabareno ordinarentur. Santabarenus praeterea iste una cum Photio adversus piissimum imperatorem nostrum Leonem, qui nunc rerum potitur, malum consilium iniit, et ejus patrem Basilium adversus eum irritant affirmantes Leonem insidiari et adversari paternae voluntati. Cum vero insanabili morbo laboraret Basilius, et jam morti propinquus esset, putaverunt quod illo volente, et filio jam procul absente, facile ipsi imperium obtinerent, ut per se, vel per alium quem vellent, illud administrarent. Sed Dei providentia non permisit eorum iniquitatem impleri. Licet enim Leo filius a patre Basilio inter privatos homines haberetur, quinimo carcere detineretur custoditus, post patris obitum ad imperiale solium evectus est. Qui Photium quamprimum ejecit, tanquam multarum iniquitatum auctorem. Nos vero qui illi non obediamus et praeterea multa mala passi sumus, illis miseriis idem Leo imperator liberavit. Quoniam vero scimus quod a vestra apostolica sede corrigi et juxta canones corripi debemus: hac de causa humilibus his nostris litteris tuam oramus venerabilitatem, ut misericorditer nobiscum agas, cum populo videlicet qui non sine rationabili causa Photii ordinationem recepit. ut ne qui apostolicae sedis legatos Rhadoaldum et Zachariam qui initio Photium confirmarunt in Constantinopolitana sede, deinde Eugenium et Paulum qui secunda vice cum Photio communicarunt, excepit, una cum Photio interitu damnetur, nec alius infinitus numerus ab Ecclesia pellatur; hoc enim facere consuevit Ecclesia. Oecumenica enim synodus quarta Dioscorum iniquitatis principem et actorem, Flaviani interfectorem, beati videlicet patriarchae Constantinopolitani, damnavit et homicidam et haereticum, ut qui ausus est sanctissimo papae Leoni excommunicationem irrogare: eos vero qui a Dioscoro fuerant ordinati, vel lapsi fuerant, cum tamen pietatis sectatores fuissent, per poenitentiam illos suscepit. Nicaena etiam septima synodus auctores haeresis Iconomachorum damnavit, illorum vero sequaces per poenitentiam admisit. Quapropter decet etiam tuam singularem virtutem, Photium quidem tanquam ab initio schismaticum, et a schismaticis illegitime ordinatum, et propter alia multa quae operatus est mala, expellere: eos vero qui ab ipso decepti sunt, misericorditer cum illis dispensari rogamus, ut Ecclesiae Constantinopolitanae pax et tranquillitas ita restituatur, et non alii quidem Apollo, alii Cephae sint, et alii Pauli (I Cor. I), et sic unum corpus Ecclesiae dividatur, sed omnes unanimes, tanquam unum caput habentes Christum Deum et salvatorem omnium nostrum, omnes communiter illi laudes offeramus et ejus praecepta similiter praedicemus: neque propter unum hominem peccatorem tantus numerus pereat. Nos enim, ut diximus, imperatorum Christo dilectorum nutu Constantinopolim venientes, dum multi nos ad communionem impellunt et juramento affirmant se ab apostolica sede dispensationis indultum obtinuisse, ut absque impedimento sacerdotalem dignitatem exercitare possent, nullo tamen pacto illis fidem adhibuimus a tua sanctitate exspectantes aliquid firmi et certi. Hoc autem ausim affirmare, o venerandum caput, Deum adhibens testem, quod nullus eorum qui cum Photio communicarunt propria id fecerit voluntate, sed potius principum violentia. Quapropter tuam rogamus beatitudinem, ut populum, parum abest, desperatum misericorditer suscipias. Rogat te Petrus, cujus sedem administrandam obtines, qui ab omnium Domino edoctus fuit ut septuagies septies ignosceret etiam iis qui scienter deliquerint (Matth. XVIII). Exaudi nos, ut etiam tu a Deo benignitatem desuper obtineas, et longo tempore ecclesiam apostolicam regere valeas precibus sanctissimae Deo genitricis, coelestium potestatum, apostolorum, prophetarum, martyrum, confessorum et omnium sanctorum. Amen.

II. AD GUIDONEM COMITEM.

[recensere]

( Anno 886.)[Apud Gratianum, Decr. I, d. 63, cap. 18.] STEPHANUS GUIDONI comiti.

Lectis sagacitatis vestrae apicibus, qui defuncto Ecclesiae Reatinae antistite, clerum et plebem ejusdem Ecclesiae elegisse sibi futurum antistitem, nobisque consecrandum vestro studio directum esse ne ipsa Ecclesia diu sine proprio constet pastore, fatebantur, nos de obitu prioris dolentes, nunc ipsum electum unanimitate, et canonica ipsius Ecclesiae electione, ut mandasti tam citissime ordinare omisimus, quod imperialem nobis, ut mos est, absolutionis minime detulit epistolam. Pro qua scilicet re ambiguum est nobis: ideo voluntati vestrae in hoc parere distulimus, ne Augustalis animus durissime hoc, quocunque modo perciperet. Sed scientes Ecclesiam Dei sine proprio diu pastore non debere consistere, gloriae vestrae mandamus, quoniam aliter nos agere non debuimus, ut vestra solertia imperiali, ut prisca consuetudo dictat, praecepta licentia, et nobis, quemadmodum vos scire credimus, imperatoria directa epistola tunc voluntati vestrae de hoc parebimus, eumdemque electum, Domino adjuvante, consecrabimus: quod, charissime fili, moleste nullo modo suscipias.

III. DIPLOMA PRO MONASTERIO CORBEIENSI.

[recensere]

( Anno 887).[Apud Schaten, Annal. Paderborn. ] Stephanus (V) servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo WICBERTO episcopo sanctae ecclesiae quae vocatur Hildesheim, patrocinio sanctae Dei genitricis Virginis Mariae dominae nostrae dedicatae, seu Bovoni abbati venerabilis monasterii quod vocatur Nova Corbeia, ex dedicatione et nomine beati Christi protomartyris sancti Stephani, ubi in sanis requiescit membris beatus Christi martyr Vitus in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione succurrere pollentibus pia compassione, et poscentium animis a lucri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimi praemium a conditore omnium Domino promeremur, dum venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerunt sine dubio statum perducta. Igitur omnes sanctae Ecclesiae Dei fideles atque devotos, praesentes scilicet atque futuros, scire volumus, utrasque supra nominatas ecclesias cum omnibus earum familiis seu plebibus, ac rebus immobilibus, juste ad eas ubique pertinentibus, quarum una sedes vocatur ex patrocinio sanctae et superexaltatae Dei genitricis Mariae dominae nostrae, altera vero monachorum contuberniis instituta, et dedicatione beati protomartyris Stephani, ubi et B. Martyr Vitus corpore requiescit, sub B. Petri apostolorum principis tuitione et sedis apostolicae speciali defensione, per hoc nostrae apostolicae confirmationis privilegium omnibus modis submissas perenni jure consistere. Hujus rei gratia decrevimus, et praerogativa atque auctoritate Dei omnipotentis et ejusdem apostolorum principis, cui ligandi atque solvendi in coelo et in terra data est potestas, cujusque nos vice divino munere fungimur, injungimus ut a nullo hominum aliqua vis aut oppressio, vel contrarietatis, seu occupationis molestia quocunque modo inferatur in rebus vel possessionibus ecclesiarum earumdem, neque illarum possessiones aut decimae ipsis collatae ubique ecclesiis a quolibet usurpentur, aut more tyrannico diripiantur; sed in arbitrio et jure episcopi vel abbatis utriusque ecclesiae cuncta consistant, sub diligentissima canonicae institutionis censura. Potius autem caedem ecclesiae utriusque ordinis cum omnibus earum possessionibus per hujus apostolici statuti privilegium, indiminute ac illibate ab omnibus, qui Christiano nomine censentur, sub defensione sanctae sedis apostolicae habeantur et observentur, ad laudem Dei omnipotentis, et sedis apostolicae reverentiam, et stabilem etiam vigorem, et statum augmentandum profuturum ecclesiae. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra hoc nostrae auctoritatis et apostolicae confirmationis privilegium pie a nobis concessum iri agereque praesumpserit, et in toto vel ex parte transgredi conatus fuerit, et omnem reverentiam sanctae sedis apostolicae non observaverit, sciat se a Deo Patre omnipotente, et Filio, et sancto Spiritu excommunicatum, et nisi resipiscat, perpetuo anathemate condemnatum. Qui vero custos et observator exstiterit, et benedictionem et gratiam a Deo et Domino nostro consequi mereatur.

Scriptum per manum Gregorii scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Maio, indictione quinta. Valete. Datum III Kalend. Junii per manum Leonis sacellarii sanctae sedis apostolicae, imper. domino piissimo principe Carolo Augusto coronato magno imper. anno sexto, et post consulatum ejus anno sexto, indictione quinta.

IV. EPISTOLA AD EPISCOPOS ORIENTALES.

[recensere]

( Anno 888.)

Ipsis pro ordinatione Stephani patriarchae Constantinopolitani dispensationem petentibus, eo quod a Photio diaconus ordinatus fuisset, respondet et ulteriorem informationem petit.

STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, universis episcopis et reliquis clericis, etc.

Catholica Christi et Dei nostri Ecclesia fundata super firmam petram, apostoli videlicet Petri confessionem, licet plurimis tempestatibus et fluctibus agitetur, nihilominus confirmatur et augetur. Nec mirum si humani generis hostis membra Ecclesiae tentare aggreditur, qui caput ipsum Dominum nostrum Jesum Christum tentare non dubitavit. Nec igitur mirum si Photium satis exosum ab Ecclesia damnatum ejecistis, qui salutiferam Domini crucem ita delusit, per quam videlicet venerandam crucem omnia dona sacerdotalis ministerii perficiuntur, et sancti baptismatis lavacrum sanctificatur. Praedictus itaque Photius laicus homo, si regiam viam ambulasset et decretis sanctorum Patrum inhaesisset, ad tantam insaniam nunquam devenisset. Quapropter qui Christi humilitatem, venerandam scilicet crucem, contemnunt, percussi sunt tanquam primogenita Aegypti: tunc enim Israelitarum primogeniti, cum essent signati, servati sunt ac custoditi (Exod. XII). Quid vero erat ille sanguis agni in limine Israelitarum, nisi crux passionis Christi quae in frontibus fidelium imprimitur? Quicunque igitur salutarem crucem parvipendit evangelico ense interimitur. Sed de Photio quidem ita vos scripsistis: illas vero imperatoris litteras cum legissemus, easdem a vestris procul abesse comperimus. Ita enim se habebant: quod Photius quietam vitam elegit. Quapropter in dubitatione versamur. Multum enim interest abrenuntiasse et expulsum esse. Nos igitur absque diligenti inquisitione qualecunque judicium proferre non possumus. Quapropter nunc sententiam prorogavimus: et opus est utriusque partis religiosissimos episcopos mitti, ut, perpensa omni dubitatione et veritate, utrimque manifesta dicere possimus quod Deus voluerit. Romana enim Ecclesia instar speculi et exemplaris reliquis Ecclesiis constituitur. Et quodcunque definierit in sempiternum manet incorruptum, et hac de causa sententias magna cum inquisitione ferre decet.

V. AD FULCONEM RHEMENSEM ARCHIEPISCOPUM PRO TEUTBOLDO LINGONENSI EPISCOPO.

[recensere]

Fragmentum. --( Anno 889.) Nos autem qui omnium Ecclesiarum in beato Petro apostolorum principe curam suscepimus, scientes inter episcopos non haberi eum qui neque a clero electus neque a populo est expetitus: saepe dictum Teutboldum venerabilem diaconum ipsorum lamentabilibus precibus inclinati Lingonensis Ecclesiae episcopum consecravimus, condigna sententia praevaricatoribus illata, licet et aliis praevaricatoribus fuerint impediti. Quapropter tuae injungimus sanctimoniae, ut his nostris apostolicis litteris perceptis, postposita dilatione, ad Lingonensem accedas Ecclesiam, et eumdem Teutboldum a nobis solemniter consecratum episcopum exinde revestias, omnibusque archiepiscopis et episcopis innotescas, pro tantae contumaciae ultione nos ejusdem Ecclesiae specialem sollicitudinem suscepisse, pro tanti laboris maceratione et oppressionis illatae revelatione. Quidquid autem idem venerabilis episcopus Teutboldus vobis ex nostra parte retulerit, credite et effectui mancipare nullo modo ambigite: utpote tuam reverentiam circa nos devotam consistere credimus.

VI. AD LEUTBERTUM MOGUNTINUM EPISCOPUM.

[recensere]

Fragmentum. --( Anno 889.)

Consuluisti de infantibus qui in uno lecto dormientes cum parentibus mortui reperiuntur, utrum ferro candente, aut aqua fervente, seu alio quolibet examine parentes se purificare debeant eos non oppressisse. Monendi sunt namque et protestandi parentes, ne tam tenellos secum in uno lecto collocent: ne negligentia qualibet proveniente suffocentur, vel opprimantur, unde ipsi homicidii rei inveniantur. Nam ferri candentis, vel aquae ferventis examinatione confessionem extorqueri a quolibet, sacri non censent canones; et quod sanctorum Patrum documento sancitum non est, superstitiosa adinventione non est praesumendum. Spontanea enim confessione, vel testium approbatione publicata delicta, habito prae oculis Dei timore, commissa, sunt regimini nostro judicare; occulta vero, et incognita illi sunt relinquenda, qui solus novit corda filiorum hominum. Hi autem qui probantur, vel confitentur tali reatu se noxios, tua eos castiget moderatio: quia si ille, qui conceptum in utero per abortum deleverit, homicida est: quanto magis qui unius saltem diei puerulum peremerit, homicidam se esse excusare nequibit?

VII. AD LUYTHOBIUM [LUITBERTUM] MOGUNTINUM EPISCOPUM.

[recensere]

Fragmentum. --( Anno 889.)[Apud Ivonem, IV, cap. 232.] STEPHANUS LUYTHOBIO Moguntino episcopo.

Capitula Nicaeni concilii, testimonio Athanasii, 70 in figuram septuaginta discipulorum scripta non dubitamus. E quibus viginti tantum in Ecclesia sancta Romana habentur, sed quo neglectu reliqua defuerint ambiguum est: arbitrantur enim plurimi ea Antiocheno inserta concilio.

VIII. AD PAULUM PLACENTINUM EPISCOPUM.

[recensere]

Fragmentum. --( Anno 889.) Loci nostri consideratio nos admonet, rationis auctoritate, quae a praedecessoribus nostris utiliter decisa fuerint roborare, et quae a temerariis praesumpta fuerint in promptu nihilominus ulcisci. Reum quippe ante conspectum divini Judicis se noverit esse, qui nititur utiliter finita rescindere ac roborata quolibet ausu violare. Ecclesiastici quippe vigoris ordo confunditur, si aut temere illicita praesumantur, aut non concessa impune tenentur. Proinde si negligenter ea quae male usurpantur omittimus, excessus viam procul dubio aliis aperimus.

IX. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM.

[recensere]

Fragmentum. --( Anno 889.)[Apud Gratianum I Decr. LXIII, c. 12.] STEPHANUS episcopus servus servorum Dei, ROMANO archiepiscopo Ravennati.

Nosse tuam fraternitatem volumus ad nostras aures fore perventum Imolensem episcopum ab hac luce migrasse, in cujus successoris electione populi divisionem provenisse audivimus. Quod quia saepe contingere solet (quaerentibus singulis quae sua sunt, non quae Jesu Christi) non adeo miramur. Verumtamen in hoc tuam plurimum oportet adhiberi sollicitudinem, ut convocato clero, et populo, talis ibi eligatur per Dei misericordiam, cui sacri non obvient canones. Sacerdotum quippe est electio: et fidelis populi consensus adhidendus est, quia docendus est populus, non sequendus.

X. AD DOMINICUM RAVENNATEM ARCHIEPISCOPUM.

[recensere]

Fragmentum. --( Anno 890.) Significat se consecrasse Placentinis episcopum; in nihilo tamen velle se juri Ravennatensis metropolitani officere.

STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, rev. sanctissimo confratri nostro DOMINICO archiepiscopo S. Raven. Ecclesiae.

Divina majestas, pastorale ministerium nobis. . . . sollicitudinem gerentes, cura pervigili, nostrum apostolicum impendere suffragium; idcirco omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium agnoscat notitia, quia cum Ravennas Ecclesia, per obitum Romani quondam archiepiscopi ejusdem Ecclesiae viduata, sine pastore consisteret, repente, et sancta Placentina Ecclesia, illius suffraganea, a suo pastore quondam Paulo episcopo exstitit denudata. Quapropter diversis Italici regni fluctuantibus procellis, quia per eamdem sanctam Ravennatem Ecclesiam proprio destitutam pastore, ipsa sancta Placentina Ecclesia de pastore proprio remedium recuperandi minime adipisci valebat; ad apostolicam sedem, nostrumque apostolicum, utpote ad caput omnium Ecclesiarum, et matrem, refugium visi sunt. . . . . . . fecisse offerentes nobis proprium electum, Bernardum nomine, diaconatus officio utentem, et suggerentes una cum decreto ab eis in eum facto, hunc a nobis sibi consecrari antistitem, ne ipsa Ecclesia diu sine pastore annihilaretur, et eligentes, atque petentes acephali et vagabundi incederent. Nos autem, ut diximus, cum proprius metropolitanus deesset, satis ab eis rogati, praedictum Bernardum in eadem Placentina Ecclesia praevidimus consecrare episcopum, dantes illi in mandatis atque jubentes expresse, ut in omni subjectione et fidelitate se sub jure sanctae Ravennatis Ecclesiae observaret, quia sic nobis placuit; ita scilicet, ut omnem obedientiam, omnemque devotionem atque consuetudinem et usum, antecessores fecisse probantur, et ipse devote adimplere satagat in sancta Ravennate Ecclesia. Unde volumus et a praesenti octava indictione decernimus, eumdem sanctam Ravennatem Ecclesiam nullam deinceps pro eadem a nobis consecratione concessa . . . . perpeti; sed a nobis, nostrisque successoribus pontificibus sit. . . . . omnimodis; quinimo eadem praedicta sancta Placentina Ecclesia in jus, et consecrationem, atque debitam obedientiam, ejusdem saepe dictae sanctae Ravennatis Ecclesiae, quemadmodum antiquitus fuisse recolitur, omnibus consistat temporibus: volentes uniuscujusque jus et privilegium Ecclesiae indiminutum haberi, et irrefragabiliter custodiri. Script. per manum Benedicti Notarii et scriniarii sanctae sedis apostolicae in mense Martio, indictione supra scripta octava. Bene valete. Dat. octav. Kal. April., per manum Zachariae Dei pietate primicerii sanctae sedis apostolicae anno, Deo propitio, pontificatus Domini Stephani summi pontificis et universalis papae, pro sacratissima beati Petri apostoli sede; quinto, Ind. 8 suprascripta.

XI. AD CLERUM ET POPULUM PLACENTINUM.

[recensere]

Fragmentum. --( Anno 890.)

Dat illis pontificem Bernardum, commendat submissionem metropolitano Ravennati.

STEPHANUS episcopus servus servorum Dei, omnibus sacerdotibus, atque judicibus, clero, et populo, seu universae generalitati Placentiae commorantibus, salutem.

Qualiter sancta Ravennas Ecclesia privata proprio pastore, in obitum vestri episcopi, viduata existeret, vos nosse per omnia scimus; sed ad supplementum, et sublevationem vestrae Ecclesiae nostrum apostolicum subsidium visi fuimus impartiri, ita ut Bernardum diaconum, pastorem vestrum, per nostram consecrationem institueremus: et ideo fidelitati omnium vestrum injungimus et decernentes sancimus, ut tam ipse Bernardus quamque omnes decessores sui in perpetuum sub Ravennatis Ecclesiae pontificatu plenam observantiam totamque fidelitatem viriliter custodiat, et more antecessorum ejus, devotissimus tam ipse, quam successores sui existant, observando in omnibus omnium obedientiam, omnemque consuetudinem sanctae Ravennatis Ecclesiae, suisque archiepiscopis, absque omni contradictione, vel molestia, prout irrefragabiliter pollicitus est. Nam si ipse, vel aliquis decessor ejus, aut aliquis vestrum, tam de sacerdotali ordine quam de laicali coetu, contemptor, vel transgressor apparuerit per inobedientiam, sacerdos qui exstiterit, ex Dei omnipotentis, sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, et nostra apostolica auctoritate, maneat suspensus a proprio ministerio, quousque solutionis gratiam a Ravennate archiepiscopo perceperit. Laicus vero, qui contradictor apparuerit, a vino et cocto suspensus existat, quousque ad praedictae solutionis gratiam pervenerit. Insuper noscat se nostro Lateranensi palatio quinque libras auri obrizi esse compositurum, et anathematis vinculo innodatus, in aevum permaneat. Hanc nostram epistolam vel testificationem sanctam Ravennatem Ecclesiam habere decernimus.

XII. EPISTOLA AD EPISCOPOS PROVINCIAE COLONIENSIS.

[recensere]

( Anno 890.)[Apud Lappenberg, Hamburgisches Urkundenbuch, p. 777.]

STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro HERIMANNO, Agrippinensis Coloniae archiepiscopo, seu venerabilibus FRANCONI Tungrensi, ODIBALDO Trajectensi, WOLFELMO Mimigernafardensi, DRUOGONI Mimidonensi, EGILMARO Osnabruggensi episcopis . . . . . De caetero Bremensis Ecclesiae sedem Agrippinae Coloniae subjectam in ecclesiasticae disciplinae officio fuisse scripsistis, cujus fines barbaris contiguas gentibus significastis. Quam ob rem Guntarii quondam benevolentiam a sede apostolica usum pallii promereri, ut verbum Dei honoratius praedicare et suo archiepiscopo parere, vos scripsisse, legentes risimus, mirati prudentiam vestram arbitrari, non ad ministerii sacratissimi, sed ad saecularis dignitatis honorificentiam pallii usum pro libitu cuilibet tribui. Scilicet si provincia et suffraganei, quibus praesit, deest, qualiter usum pallii promeruit, ambiguum habetur. Verumtamen ut auferatur ambiguitas et justo examine rectitudo libretur, utrarumque partium disceptatores in nostram praesentiam venire commonemus, ut liberius quae ratio dictat, agnita veritate, apostolica censura decernat; quia et ad eum similiter scripsimus. Nulla itaque ratio sinit, duorum liti ad unius vocem imponere finem . . . . .

XIII. AD ZUENTOPOLCUM REGEM.

[recensere]

[Ex Wilhelm Wattenbach, Beitraege zur Geschichte der Christilichen Kirche. ] STEPHANUS episcopus servus servorum Dei, ZUENTOPOLCO regi Sclavorum.

Quia te zelo fidei sanctorum apostolorum principi Petro videlicet regni coelestis clavigero, omni devotione devovisti, ejusque vicarium prae cunctis hujus fluctivagi saeculi principibus principalem patronum elegisti, ejusque te cum primatibus ac reliquo terrae populo tuitioni pariter commisisti: continuis precibus Deum bonorum omnium largitorem exoramus, ut ipsius muniaris suffragio, in cujus manu sunt omnia jura regnorum quatenus ejus vallatus auxilio et interventionibus apostolorum principum Petri et Pauli et a diabolicis muniaris insidiis, et corporali sospitate laeteris, ut anima et corpore tutus ab aeterno judice bonis operibus decoratus, perpetua felicitate doneris. Nos etiam qui ejus vicariatione fungimur, debitam sollicitudinem pro te gerentes, in quocunque indigueris negotio, in his quae ad salutem tuam pertinent, Deo auxiliante, protectorem invenies in omnibus. Quem ob fidei dignitatem cum omnibus tuis fidelibus, nulla terrarum obsistente intercapidine, spiritualibus ulnis quasi praesentem amplectimur amore ut spiritualem filium. Igitur quia orthodoxae fidei anhelare te studio audivimus, et certo indicio ex hoc agnoscimus, quod ad matrem tuam, sanctam videlicet Romanam Ecclesiam, recurrere voluisti, quae caput est omnium Ecclesiarum collato sibi privilegio in beato Petro principe apostolorum, cui suas oves verus pastor commisit dicens: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; portas inferi, ora orthodoxam fidem blasphemantium appellans; quae auctore Christo omnes haereses destruxit, et vacillantes omnes in fide solidavit Creatoris sui munita auxilio, dicente Domino nostro Jesu Christo: Simon, ecce Satanas expetit vos ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te ne deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Quis, rogo, nisi insipiens, in tantum audeat blasphemiae baratrum mergi ut Petri fidem infamet? pro quo Verbum Dei in duobus naturis existens, quod natura servi autem natura contulit deitatis. Tuam devotionem amplectimur, volentem discere ut, prudentiam tuam digna attollamus laude, quae non alibi vagari, sed ipsam quae caput est studuit consulere, a qua etiam omnes Ecclesiae sumpserunt exordium. Verumtamen fundamentum fidei super quod suam Christus constituit Ecclesiam istud est: Tres certe personae subsistentes, Patris, et Filii, et Spiritus sancti coaeternae sibi sunt et coaequales, et istarum trium personarum una est deitas natura, una substantia, una divinitas, una majestas. In quibus personis discretio est non confusio, distinctio non separatio. Distinctionem dico, quia alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti; Pater enim a nullo, Filius a Patre, Spiritus sanctus ab utroque, unius ejusdem substantiae cujus Pater et Filius est. Et haec sancta Trinitas, unus, et verus, Deus est, quae nec initio incipit, aut fine clauditur, nec loco comprehenditur, nec tempore variatur. Pater enim solus de alio non est, et ideo solus ingenitus appellatur, Filius autem de Patre sempiternus Filius et ideo genitus dicitur, Spiritus vero sanctus Patris et Filii est Spiritus sine ullo intervallo, ubi nulla tempora quaeque habent prius vel posterius, sunt cogitanda: et ideo nec ingenitus, nec genitus, sed procedens dicitur, nec duo patres nec duo filii credantur. Quod Filii sit Spiritus apostolus, et in evangelista testatur: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus; et Paulus apostolus quod Patris Filiique sit Spiritus testatur: Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Et iterum ut Patris sit Spiritus, lucidissime distinguit dicens: Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis, vivificavit et mortalia corpora vestra. Ut vero Filii sit Spiritus, idem Paulus testatur: Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem Abba, pater. Ut a Patre procedat ipsa Veritas dicit: Spiritus qui a Patre procedit, ille me clarificavit. Ut a Filio procedat eadem Veritas testatur: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet. Absit enim ut Spiritus sanctus credatur de Patre in Filium, et de Filio ad sanctificandam creaturam quasi quibusdam gradibus procedere, sed quemadmodum de Patre, ita et de Filio simul procedit. Quis enim negabit esse Spiritum sanctum vitam? et cui vita Pater, vita sit Filius; sicut Pater vitam habet in semetipso, sic dedit et Filio vitam habitare in semetipso. Haec tibi de multis pauca dixisse sufficiant, quae te absque ambiguitate lingua confiteri et corde oportet credere, sed non ultra vires examinare. Quia solis corporei radio oculorum retunditur intuitus, quanto magis ineffabilis deitatis claritate terrena mens retunditur. Hanc fidem a Domino in apostolos et apostolis fundatam sancta catholica et apostolica Romana tenet Ecclesia: quam tu ut firmiter teneas monemus, exoramus et testificamus. In qua et Wichingum venerandum episcopum et charissimum confratrem ecclesiastisca doctrina eruditum reperimus, et ideo eum vobis ad regendam sibi commissam a Deo Ecclesiam remisimus, quia fidelissimum eum tibi, et pro te satis sollicitum in omnibus agnovimus. Quem veluti spiritualem patrem, et proprium pastorem digno honore et debita reverentia sincera mente recipite, tenete et amplectimini, quia in eo exhibitum honorem Christo conferitis, ipso dicente: Qui vos recipit, me recipit. Et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Ipse itaque omnium ecclesiasticorum negotiorum et officiorum habeat curam, et Dei timorem prae oculis habens dispenset eadem, quia et pro his et pro animabus commissi sibi populi ipse redditurus erit districto judici rationem. De jejunio itaque scias a lege, prophetis, et ab ipso Domino in Evangelio approbatum. Moyses namque ut legem acciperet, quadraginta diebus et noctibus jejunavit. Elias qui coelum orando clausit, ut non plueret annos tres et menses sex, et rursum orando aperuit, et coelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum, quadraginta diebus et noctibus jejunavit. Auctor et ipse legis Jesus Christus Dominus noster quadraginta diebus et noctibus jejunavit. Si quis vero jejunium reprobat, reprobet et orationem, et blasphemet esse malum daemones ejici, dicente Domino: Hoc genus non ejicitur nisi in oratione et jejunio. Praeceptum quippe est jejunare, sed quibus diebus sit jejunandum, quibusve prandendum, praecepto Domini vel apostolorum non est diffinitum assertione, sed antiqua Patrum consuetudine tenet Ecclesia, quia et priorum instituta et consuetudo majorum pro lege tenenda sunt. Quarta feria jejunandum est, quia considerato Evangelio quarta Sabbati Judaei consilium inierunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Sexta autem Sabbati recte jejunio deputatur, propter Dominicae passionis reverentiam. Sabbato quoque nihilominus jejunandum est propter renovandam memoriam rei gestae, quia discipuli Dominum humane intelligentes eo die in sepulcro quiescentem doluerunt. Quintam vero feriam quidam arbitrati sunt esse dissolutam quia eo die reconciliatio sit poenitentium, et eo die sanctum chrisma conficitur, et eo die Redemptor cum discipulis coenavit, et eis sacramentum sui corporis et sanguinis tradidit, eo die videntibus discipulis ad coelos ascendit. Dominicus certe dies propter resurrectionis gloriam et adventum sancti Spiritus laetitiae consecratus est. Duos qui remanent, proprio uniuscujusque relinquamus arbitrio; in quibus id observandum censeo, ut qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat manducantem judicet, ut quidquid agimus, in gloria Dei faciamus. Jejunium scilicet quod Quatuor Temporum dicitur, antiqui Patres celebrandum non frustra sanxerunt, dicente Psalmista: Benedicam Dominum in omni tempore, ut singulis quibusque temporibus anni humiliemus animam in jejunio. Primi itaque mensis jejunium Dominus in Exodo, quarti, septimi et decimi jejunium per Zachariam prophetam celebrari praecepit, utqui omni tempore de misericordia confidamus poenitendo. Haec tibi de jejunio pauca dixisse sufficiant, quamvis plurima dici possent ejus mysterii, quae nunc exponere non est temporis. Hoc tamen jejunium Deo prae caeteris acceptabile credito: dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentis, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe. Quod his adornandum est monilibus: Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam. Has scias Deo acceptabiles lampades, quibus jejunium adornandum est quotidie ut Deo sit placitum. Methodium namque superstitioni, non aedificationi, contentioni non paci insistentem audientes plurimum mirati sumus; et si ita est, ut audivimus, superstitionem ejus penitus abdicamus. Anathema vero pro cotemnenda catholica fide qui indixit, in caput redundabit ejus. Tu autem et populus tuus sancti Spiritus judicio eritis innoxii, si tamen fidem quam Romana praedicat Ecclesia tenueritis inviolabiliter. Divina autem officia et sacra mysteria ac missarum solemnia quae idem Methodius Sclavorum lingua celebrare praesumpsit, quod ne ulterius faceret supra sacratissimum beati Petri corpus juramento firmaverat, sui perjurii reatum perhorrescentes nullo modo deinceps a quolibet praesumatur. Dei namque nostraque apostolica auctoritate sub anathematis vinculo interdicimus, excepto quod ad simplicis populi et non intelligentis aedificationem attinet, si Evangelii, vel apostoli, expositio ab eruditis eadem lingua annuntietur, et largimur et exhortamur, et ut frequentissime fiat monemus, ut omnis lingua laudet Deum, et confiteatur ei. Contumaces autem et inobedientes, contentioni et scandalo insistentes, post primam et secundam admonitionem si se minime correxerint, quasi zizaniorum seminatores ab Ecclesiae gremio abjici sancimus; et ne una ovis morbida totum gregem contaminet, nostro vigore refrenari et a vestris finibus procul excludi praecipimus.

XIV. AD AMELIUM UCETIENSEM EPISCOPUM.

[recensere]

( Anno 891.)[Apud D. Bouquet., Recueil des historiens, tom. IX.]

Declarat Girbertum Nemausensem episcopum excommunicatum iri, nisi resipiscat.

STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo AMELIO episcopo.

Scias quia ea quae mandasti audivimus, et statuimus, prout suggessisti et petisti; et epistolas ecce scripsimus tam archiepiscopo Teudardo quam et comiti Richardo, et vicecomiti illius Alberico: mandamus intimantes Girbertum episcopum fore excommunicatum, nisi resipuerit et ab invasione abbatiae nostrae se subtraxerit; et, ut tibi eam liceat securiter retinere sub nostra defensione ad regendum et salvandum, et annue solitum censum beato Petro apostolo dirigendum. Tu vero esto semper sollicitus de nostra fidelitate qua nos magis te fovere in cunctis volumus, et ut ipsum censum dirigere ne praetermittas. Optamus te in Christo valere.

XV. AD GIRBERTUM NEMAUSENSEM EPISCOPUM.

[recensere]

( Anno 891.)[Apud D. Bouquet., Recueil des historiens, tom. IX.]

Monet ut nullam vim inferat monasterio S. Aegidii.

STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, GIRBERTO episcopo.

Apostolatui nostro relatum est quod, in rebus abbatiae nostrae quae S. Aegidii est, quae a nostris antecessoribus, vel a nobis Amelio Uzeticensi episcopo ad regendum atque ad salvandum concessa est, facere minime differas nonnulla incommoda, pluraque adversa, apostolica praecepta audire postponas et epistolas aeque apostolicas observare recuses. De quo satis te redargui oportuerat; sed apostolicae benignitatis in te huc usque exspectata est moderatio. Quapropter te monemus et apostolica auctoritate praecipimus ut, ad mentem rediens, nullam vim nullamque oppressionem in omnibus rebus ipsius abbatiae quoquomodo facias, aut facienti consentias: quin liceat eidem Amelio venerabili episcopo quietem habere, et censum beato Petro apostolo dirigere securiterque ipsum locum regere. Quod, si temerario ausu in eadem pertinacia permanseris, scias te esse excommunicatum, donec, Romam veniens cum eodem Amelio episcopo, coram me noveris te satisfacturum, quoniam tantam temeritatem nullomodo dimit temus.

XVI. AD WALBERTUM PATRIARCHAM. Fragmentum. --( Anno 891.) Miramur prudentiam vestram Cumensi Ecclesiae denegare pastorem, cum te etiam ad hoc provocatum noveris apostolica exhortatione. Nunc vero iterato tibi scribimus, nolentes alicujus Ecclesiae privilegium infringere, licet apostolica praerogativa de qualibet Ecclesia clericum ordinare, etc.

XVII. AD ROTBERTUM METENSEM EPISCOPUM. (Anno 891.)

Respondet qua ratione ad ordines ecclesiasticos promovendus sit clericus cui digitus abscissus est.

STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, RotBERTO Metensi episcopo.

Lator praesentium Flavinus, scilicet clericus ad sanctam sedem apostolicam veniens detulit a te nobis directam epistolam, qua indagare studuisti eum a Normannis nuperrime captum sinistrae manus digitum habere abscissum, sciscitans si ob hoc ad ecclesiasticum ordinem valeret promoveri, an non. Quod et nos reperientes, quia solertia tua magis super hoc sollicita a sede apostolica edoceri flagitat normam justitiae semper sequi exoptans, studium tuae sanctitatis merito collaudamus, reverentiam tuam scire volentes quoniam, si ita est quod a Normannis digitum ipsum habeat abscissum, ad promovendum, si alias dignus fuerit, nihil ei nocebit, eo quod quid de his qui a dominis, vel medicis, sive a paganis, non sponte tale quid patiuntur, sacri censeant canones, dilectionem tuam latere non credimus, quam ei obviare debere, si ita est, minime reperimus, monentes religionem tuam, ut circa illum ita peragat, quatenus ut mercedem pro eo magnam incurrat et desiderium illius, canonica auctoritate ei in aliis non obviante, Deo adjuvante, perficiat.

XVIII. AD SIGEBERTUM CORSICAE EPISCOPUM. Fragmentum. --( Anno 891.) Quia te quasi obnoxium judicas, eo quod a Saracenis captus homines interfecisse videris, bene facis. Sed quoniam non tua sponte id fecisse cognosceris, inde canonice nullo modo judicaris.

XIX. AD LEONEM SCIANENSEM EPISCOPUM. Fragmentum. --( Anno 891.)[Apud Mansi ibid. ] De manifesta et nota pluribus causa non sunt quaerendi testes, ut S. Ambrosius in Epistolam ad Corinthios dicit, de fornicatione sententiam exponens Apostoli. « Judicis, inquam, non est sine accusatore damnare; quia Dominus Judam, cum fuisset fur, quia non accusatus, minime abjecit. Cognito autem opere isto, pellendum illum de coetu fraternitatis censuit. Omnes enim crimen ejus sciebant et non arguebant. Publice enim novercam suam loco uxoris habebat. In qua re neque testibus opus erat, neque tergiversatione aliqua poterat tegi crimen. » Et paulo post: Absens facie, praesens autem auctoritate Spiritus qui nusquam abest, jam judicavi ut praesens eum, qui hoc admisit, tradi Satanae in interitum carnis.

XX. AD LEONEM THEANENSEM EPISCOPUM. Fragmentum. --( Anno 891.) De crimine sibi illato diaconus tuus verissime fatebatur se esse immunem. Verumtamen si suspicio super viaculum [ f. piaculum] habetur, et accusatores idonei reperiuntur et testes quales sacri canones sanciunt, cum fuerit legitimis testibus approbatus, canonica sententia feriatur. Quod si nec sponte confitetur, neque legitimi accusatores vel testes reperti fuerint, et mala fama crebrescit, non publico examine, sed coram te et coram reverendissimis presbyteris et diaconis secreto juramento se purget, et tu deinceps boni testimonii eum annuntia, et compesce, et commone Ecclesiae tuae filios, ne sacerdotem Dei ulterius infamare praesumant, timentes quod Cham maledictus est, quod patris verenda derisit.

XXI. AD STILIANUM. ( Anno 891.) Nunquid non omnia chrismata sacerdotalis mysterii crucis figura perficiuntur? Nunquid baptismatis unda, nisi cruce sanctificata peccata relaxantur? Et, ut caetera praetereamus, sine crucis signaculo quis sacerdotii gradus ascendit?

XXII. AD GIRARDUM EPISCOPUM LEODIENSEM. Fragmentum. --( Anno 891.) [Apud Gratianum, Decret. II, part. 3, quaest. 3, c. 3.] Ante litem contestatam violenter ablata restituantur.

Oportet ut primum vos tam de invasis civitatibus, et monasteriis, et mansis, quam de reliquis generaliter rebus redinvesturi faciatis: quia nec nudi contendere, nec inermes inimicis nos debemus opponere.

XXIII. AD THEODOSIUM EPISCOPUM. Fragmentum. --( Anno 891.)[Apud Ivonem, Decreti VIII, cap. 59.] Quod nulli liceat duas habere legitimas uxores.

STEPHANUS THEODOSIO episcopo.

Nunquidne duabus simul sponsis nubere barbaricam gentem instruis? Nunquidne sacramentum Ecclesiae exponentem Apostolum non legisti: Erunt duo in carne una? An forsitan tui codices falso tres in carne una asserunt? Desine jam tali tabescere ignavia, et disce paternis obedire regulis, ne inveniaris statutos a Patribus terminos transgredi, vel per ambitionem de majori ad majorem transire Ecclesiam, quod tentantem laica etiam communione sacri privant canones.

XXIV. AD LAMBERTUM CENOMANENSEM EPISCOPUM. Fragmentum. --( Anno 891.)[Apud Ivonem, Decreti parte X, cap. 186.] STEPHANUS (IV) LAMBERTO episcopo Cenomanensi.

Lecta epistola a sanctitate tua nobis directa, quae hanc feminam, nomine Hildegardam, filios suos interfecisse et septennem poenitentiam egisse fatebatur, valde doluimus. Unde quia mandasti ut viscera pietatis ei praeberemus, volumus et misericorditer mandamus, ut sacris festivitatibus, id est reverendae Nativitatis, et sancti Paschae, atque Pentecostes, et Natalis Apostolorum sacrum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi sumere debeat, et diebus vitae suae in monasterio retrusa monachicam vitam regulariter ducat.

XXV. QUERIMONIA EGILMARI EPISCOPI OSNABRUG. AD STEPHANUM PAPAM. ( Anno 891.)[Apud Erhard, Regesta I, Cod. Dipt. p. 357.]

Domino sanctissimo et egregiae sanctitatis apice praestantissimo, papae STEPHANO, exiguus servorum Christi servus, EGILMARUS Osnaburgensis episcopus, cum omni subjectae congregationis caterva verae felicitatis implorat coronam.

Dum orthodoxam Christi Ecclesiam, apostolica institutione fundatam et a sanctis Patribus firmissime roboratam rabie persequentium et fraude iniquorum dolemus dilaniatam, ac per hoc potius tepidam minusque in divino cultu fervidam, gemimus, vestrae pietatis jura quae penes Deum sunt manifesta deposcimus, ut nos quibus ovium cura Dominicarum commissa est, fulcire et adjuvare dignemini, quo eas ab errore devio ad viam veritatis et ad lumen de tenebris reducere queamus; quod tunc recte lit, si pravitas in rectitudinem convertatur, quae ideo diu apud nos per varias negligentias pullulat quia per multos retro annos sancta synodus minime congregata hanc non resecat. Unde audire dignetur sanctissima industria vestra rationis sententiam, de cujus controversia quatitur pusillanimitas nostra. Primitus de dicimis, quibus subditorum catervam pascere debemus, contra jus canonicum et fas ecclesiasticum injusto ordine a nobis per vim ablatis; pro qua vero re sint ablatae, et unde processerit origo, ut decimarum, quibus tantummodo episcopatus in Saxonia sunt constituti, non nisi quarta pars ad Osnabrugensem Ecclesiam in honore S. Petri principis apostolorum consecratam inserviat, cujus etiam nos servitores sumus, cum caeterae partes majores ex quantitate et numero ad eamdem sedem ex debito pertinentes, inter monachos Huxilienses, ubi nova Corbeia ab eis vocitatur, et puellas Herivordenses, divisae sint, praeter praedia nonnulla quae eis ex ipso episcopatu pertinentia subjecta sunt, et ecclesias baptismales N. quae prius episcopatui annexae subjugatae erant, quae jam non requirimus, sed saltem decimas tantum debite pertinentes ad nos reddi quae ablatae sunt, flagitamus. Haec veridica ratio est.

Cum dudum, inquam, magnus et admirabilis princeps Carolus qui gentem Saxonicam per strenua bellorum certamina, Deo adminiculante, ad fidem Christianitatis converterit, synodalis atque canonici jurisconsultis singulos ejusdem provinciae episcopatus ex decimarum stip endiis constituisset, quia aliis ibi pastores et episcopi donariis carebant unde paulatim roborari Christianitas potuisset, et, post ejus excessum, filius ejus bonae memoriae Ludovicus diu sanctae Ecclesiae propagator viguisset, accidit ut tres filii ejus, maligno usi consilio, eum in custodiam mitterent, cui consilio una conspiratione consensum et adjutorium praedictae sedis nostrae in honore sancti Petri apostoli dedicatae episcopus, nomine Goswinus, praebuit, ita ut mucronem ab eo violenter ipse discingeret. Cum autem rursus ex eadem custodia, Deo volente, per adjutorium filii ejus homonymi Ludovici cum honore ad regnum remeasset, praedictus episcopus, suae perfidiae et infidelitatis conscius, ad coenobium Vuldense confugiens, monasticum habitum assumpsit, et semel in anno latenter ipsius episcopatus locum invisere solebat. Sicque episcopalis cura sine praesule et rectore ea tempestate remanebat. Interim a multis invaditur, rapitur, dispergitur et dissipatur, donec, post mitissimi praefati Ludovici principis excessum, cum valida et periculosa regni disceptatio inter tres filios immineret, et uni ex his, scilicet ejus aequivoco, hujus divisio in sortem cederet, quidam ejus fidelis comes ditissimus, Cobbo nuncupatus, de praedicto episcopatu quidquid voluit agere adeptus, germano ejus, nomine Werin, in monasterio Huxiliensi tunc temporis abbate, et sorore ejus in puellarum coenobio Herivordensi abbatissa degentibus, quantum voluit de decimis quae ad eumdem episcopatum pertinebant, tradi fecit ad eadem monasteria in alterius parochia alteriusque dioecesi constituta, praeter synodum et conscientiam episcoporum. Cum interim Gozbertus episcopus de gente Sueonum (quo ordinatus erat) persecutione ejectus esset, necessitate compulsus praedictum Cobbonem adiit, quo impetrante, et rege concedente, suscepit gratulabunde eumdem episcopatum, decimis, unde solummodo constitutus est, maxima ex parte vacuatum, eoque favente et timente ne forte ei, ad quod ordinatus non erat, auferretur, suo tempore sine aliqua contradictione ita permansit. Egilbertus vero praedecessor et coepiscopus noster crebro pro ipso negotio Guntharium et Willibertum archiepiscopos interpellavit, et variis occupationibus, quibus sancta synodus per longa transacta tempora non est congregata, obstantibus, causa finetenus non est determinata. At vero cum mihi indigno ejusdem episcopatus cura fuisset injuncta, et inter varias negligentias, quas perlongum est enucleare, plures ecclesias inconsecratas, aliquantas etiam homicidiis perpetratis infectas, variisque spurcitiis et flagitiis minime purgatas reperissem, in quibus praedictorum monasteriorum subjugati de plaga Occidentali advenientes presbyteri ignoti, de quorum consecratione ambigimus, officia celebrant, ne ibi divina mysteria ab ipsis celebrarentur inhibendo interdixi, donec vos, venerabiles Patres et magistros super hac re consulerem. Quam ob causam illico praedicti monachi et puellae ad aures principis Arnulfi accusationem contra canonica sancita detulerunt, deferentes praeceptum, ut aiunt, a Ludovico rege et Rabano Magontiacense alterius pontifice dioecesis statutum, sed non certis testificationibus fidei accommodatum, quia fraudulenter dicitur ab ipsis fictum, ut ipsi sine nostra dictione vel aliqua contradictione possideant decimas praedicti episcopii contra jus canonicum, et quod primum in fundamento ejusdem Ecclesiae a praefato magno Carolo, coepiscopis et canonico decreto erat statutum, ut maneret ratum, hoc miro et detestabili modo, qualiter a Magontiacense alterius dioecesis praesule fore queat irritum, ignoramus. Unde an hoc quod contrarium canonicae auctoritati videtur, an illud quod regulariter ex decimis prius statutum est, restaurando roboretur, vos judicate, domine Pater beatissime. Interea supradicti accusatores, qui me, non tamen in praesentia, de infidelitate regis accusaverunt, asserentes me hoc velle destruere quod priores Augusti vel reges sanxerunt, ad rationem me venire compulerunt, dum coram Arnulfo principe et episcopis novem, quorum haec sunt nomina, Williberto Agrippinae Coloniae archiepiscopo, Arn Wirciburgense, Odilbaldo Trectense, Drogone Mindense, Godethanc Spirense, Wicberto Hildensummense, Wiberto Ferdense, Evulfo Holmorsteddense, Bisone Patharburnense, causam hujuscemodi negotii in medio proferrem, obnixis precibus in amore summi pastoris et pontificis Jesu Christi cujus vicarii esse creduntur, et S. Petri apostoli omniumque sanctorum honore postulavi ut secundum conscriptum, quod coram eis legi feci et quod penes nos habemus, et justa judicia et canonica scita, recte de hoc negotio respondendo decernerent. At illi, scientes voluntatem principis et quorumdam comitum, et ne eum offenderent renitentes, nil de causa prolata respondere praesumpserunt, sed penitus cum responsione canonica in amore Dei petita justitia mihi denegata est. Sicque adulando principi, jussus sum ab eo si ejus gratiam vellem habere propitiam, ejusque potestati non contrairem, ut haec in decimis et reliquis hujuscemodi negotiis querulosis omnia permitterem fore sicut inveni, meaque compulsa interpellatio cassata est. Sed ne hoc impetrare quivi, ut accusatores in praesentia exhiberentur et causa recte examinaretur. Et patres benignissimi, nisi super hujus controversiae quaerimonia dexteram justitiae porrigatis, nec episcopale ministerium ad Christianitatis observantiam quimus exercere, nec claustra monasterii, quae nec aliqua inveni propter penuriam et decimarum abstractionem, emendare, quae nuperrime coepimus construere, neque clerum ad Dei servitium pascere valebimus et vestire, sed cogendum variis aerumnis dispergi dolebimus non posse rursus congregari. Ecce, Patres egregii, tot annis transactis tempore praedecessorum meorum praefatae ecclesiae inconsecratae hactenus permanent, et contra voluntatem nostram, quia prohibetur in canonibus jubente lege divina, missarum officia inibi celebrantur ab his de quorum ordinatione dubitatur. Decimae a nobis tolluntur, parvitas nostra non mediocriter in omnibus quae digna sunt emendatione contemnitur, quia ibi unum foraminis aditum inimicus invenerit intrandi offendens ad caulas ovium hostes exhibebit. Unde vos summae sedis apostolicae auctorem, ceu totius Christianitatis caput invocamus, et qui coram altaribus in pavimento prostrati patrocinia sanctorum imploramus, ut salutis et sanctitatis vestrae prosperitas proteletur et in aeternum gloria et cornu vestrum dilatetur, pedibus pietatis vestrae mente provoluti, petimus ut super hac re quid nobis faciendum sit censeatis, aut utrum sub taciturnitatis nodo calcare et silentio haec talia propter scandala vitanda premere debeamus, vel spem recuperandi ex decimis habeamus, sequendumve nobis sit, ut de hac censura nobis justitiam fieri reclamemus, in propatulo nobis enucleare certumque facere dignetur beatissima paternitas vestra, quam conservare dignetur ineffabilis pietas sempiterna.

XXVI. RESPONSIO STEPHANI PAPAE.

STEPHANUS sanctae apostolicae et universalis Romanae Ecclesiae episcopus, EGILMARO venerabili Osnaburgensis Ecclesiae episcopo in Domino salutem.

Bonorum operum et spiritualium studiorum Deum auctorem esse non dubium est. Unde laetari me fecerunt scripturae tuae ex bono studio et ex integritate fidei et devotionis tuae, sed ex afflictione tua magna ex parte tristari, super quo tu conquestus es et crebrior ad nos sermo commeantium perlatus est. Non oportuit quidem ab illis quibus sustentari et portari atque honorari debuisti, tot ac tantas, innocens ut credimus, oppressiones perpeti. Mandasti enim nobis sanctitatem tuam a Godescalco novae Corbeiae abbate et Hervordense abbatissa ipsorumque fautoribus variis calamitatibus vexari et dilaniari, et apud filium nostrum Arnulfum crebris accusationibus plus aequo infamari, Ecclesiam tuam suis dotibus et fidelium oblationibus exspoliari. Inde, frater, noli mirari si te membrum malivoli et impii persequuntur, cum ipsum Christum caput nostrum sint persecuti, sicut ipsa Veritas ait: Si patrem familias Beelzebud vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Matth. X, 25). Noli multum vexari, noli turbari, sed confortare in Domino et in potentia virtutis ejus. Nos vero ad supplementum fratres et coepiscopos nostros amplius quam quinquaginta vocavimus, cum quibus regulariter tractando decrevimus, quae et qualia tibi et tecum litigantibus responsa remittamus, quia una eademque die illorum litteras super iisdem negotiis simul cum tuis suscepimus. His enim epistolis in omnium audientia praelectis, multas, ut nosti, querimonias et oppressiones super illorum temeritate tua continebat in se, sed et illorum non minor erat lamentatio de te. Quapropter necessarium esse duximus ut, remotis tergiversationibus, veritatis elucubratione adminiculum tibi a nobis impendatur atque ab apostolica sede suffragetur, ne in totius Ecclesiae perturbationem haec impudens procedat intentio, et ea quae a sanctis praedecessoribus nostris dudum prohibita fuerant, denuo reviviscant. Abbati vero litteras suis respondentes remisimus in haec verba. . . . .

XXVII. PRIVILEGIUM PRO ECCLESIA PLACENTINA. ( Anno 891.)[Apud Campi, Hist. di Piac., tom. I, pag. 472.]

STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo BERNARDO episcopo sanctae Placentinae Ecclesiae, et per te in eodem venerabili episcopio in perpetuum.

Si consacerdotum fratrumque nostrorum piis supplicationibus impertimur assensum, et Deum nobis propitium facimus, et, ipso favente, eos contra diaboli insidias, ne grex Dominicus laedatur, sollicitiores reddimus; quia status et honor Ecclesiarum Dei, quibus ipsi divinitus praeesse videntur, communis omnium profectus est, et communis utique salus et gloria. Et ideo, quia specialis tua devotio in his quae Dei sunt haerens a nobis expetit, ut sanctam Placentinam Ecclesiam sub nostra apostolica susciperemus tuitione, atque nostro privilegio stabiliremus; inclinati Deo dignis petitionibus a praesenti nona indictione in eadem sancta Placentina Ecclesia confirmamus, ac stabilimus omnia privilegia, seu debitas exhibitiones, et consecrationes monasteriorum omnium tam virorum quam puellarum, quae constituta in ejusdem Ecclesiae parochia esse noscuntur; seu praecepta et instrumenta chartarum, et jura, sive traditiones quas a decessoribus nostris pontificibus, vel a Christianissimis imperatoribus, seu a regibus, vel reginis, aut a catholicis hominibus quidquid ipsa Ecclesia juste promereri potuit, pacifico jure possideat, ita ut, nullius impulsu, nulliusque infausta audacia, nullius etiam favore, vel gratia, quilibet tyrannus, comes, judex, vel cujuslibet reipublicae exactor, contra jus sibi antiquitus traditum et hactenus conservatum, eam molestare praesumat, aut praejudicium inferat, vel sine nostro consultu quoquomodo dehonestare pertentet. Et si fortassis, quod penitus abhorremus, quislibet consecrationes monasteriorum, vel monacharum in ejusdem Ecclesiae parochia consistentium ad alteram sedem transferre voluerit; vel si fortassis, quod absit, a quibusdam quasi potentibus saeculi decimae minime tradantur: hi, nisi resipuerint admoniti, donec canonice omnia emendent, ab Ecclesiae liminibus censuimus esse pellendos: quominus et honor debitus, et vigor ecclesiasticus ei, sicut condecet, praebeatur, et canonicus ordo illibatus hac nostra apostolica praeceptione in perpetuum conservetur: Et si quid inordinatum in praedicta Ecclesia esse dignoscetur, a tua providentia et sollicitudine ordinetur nostra plenissima auctoritate suscepta, quoniam hoc nosse unusquisque poterit. Quod si posthac postposita Patrum regula, neglectaque praesenti interdictione, contra hoc nostrum pontificale decretum peregerit, noverit se districtius vindicandum. Qui vero custos et observator hujus nostri apostolici privilegii fuerit, benedictionis gratiam et misericordiam a Domino nostro Jesu Christo consequi mereatur. Si quis autem, quod absit, magnus, vel parvus homo hanc nostram apostolicam sanctionem in totum, sive in parte violare tentaverit, et non in omnibus custodierit, sciat se anathematis vinculo innodandum, et a regno Dei alienandum, nisi respuerit et plenam satisfactionem praebuerit, exurendum.

Scriptum per manum Anastasii notarii regionarii et scriniarii S. R. E., in mense Februario, indictione supra scripta nona. Bene valete.

Data IV Kal. Martias per manum Zachariae primicerii sanctae sedis apostolicae; imperante domno piissimo Augusto Vuido a Deo coronato magno, pacifico imperatore, anno primo, et post anno primo, indictione nona.

XXVIII. PRIVILEGIUM HUOGGI ABBATI CONCESSUM. ( Anno 891.)[Apud Dronkc, cod. Diplom. Fuld., 292.] STEPHANUS, servus servorum Domini, HUOGGI religioso abbati venerabilis monasterii Domini Salvatoris, et per eum in eodem venerabili monasterio successoribusque suis abbatibus in perpetuum.

Summam gerentes sollicitudinem omnium venerabilium locorum, quantum ex divino adjutorio possibilitas datur, de eorum stabilitate satagere studemus. Hoc namque studio et divina placatur clementia, et laus Ecclesiae Christi procuratur. Nam potiori et nos fiducia pro impetranda venia delictorum aeternam pietatem audemus implorare. Et ideo reverentia tua postulavit a nobis quatenus jam dictum venerabile monasterium Domini Salvatoris, a sancto Bonifacio archiepiscopo constructum in loco qui vocatur Boconia erga ripam fluminis Fulda, privilegii sedis apostolicae munimine decoretur, ut sub jurisdictione sanctae nostrae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae constitutum nullius ulterius Ecclesiae jurisdictionibus submittatur. De qua re piis desideriis tuis faventes hac nostra apostolica auctoritate id quod exposcitur effectui mancipamus, secundum privilegii seriem quod ab antecessore nostro beatae memoriae Marino hujus almae sedis praesule inibi perpetualiter statutum nobis ostendere sategisti. Et ideo omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in praefato venerabili monasterio ditionem quamlibet habere, aut auctoritatem praeter sedem apostolicam, et episcopum in cujus dioecesi idem venerabile monasterium constructum esse dignoscitur, cui licentiam concedimus, tantum cum opportunitas consecrandi altaris fuerit, prohibemus ita ut, nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum ibidem solemnitatem quispiam praesumat omnimodo celebrare, ut profecto, juxta id quod subjectum apostolicae sedi firmitate privilegii consistit, inconcusse dotatum permaneat: locis etiam et rebus, tam eis quas moderno tempore tenet vel possidet, quam quas futuris temporibus, in jure ipsius monasterii, divina pietas voluerit augere ex donis et oblationibus, decimisque fidelium ubique ullius personae contradictione firmitate perpetua perfruatur. Caeterum vero hoc deliberantes secernimus ut congruis temporibus nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur, qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte, quod absit, sub hujus privilegii obtentu animus gressusque rectitudinis vestrae a norma justitiae aliquo modo retorqueatur, et neque regi, neque episcopo cuilibet, vel comiti, vel alii magnae parvaeque personae licitum sit quamlibet vim inferre, sive aliquam controversiam facere in rebus, vel familiis ejusdem saepe dicti venerabilis monasterii. Statuentes apostolica censura decernimus per hujus decreti nostri paginam, ut quicunque cujuslibet Ecclesiae antistes vel quacunque praedita persona dignitate, hanc privilegii nostri auctoritatem, quam praerogativa principis apostolorum firmamus, temerare praesumpserit, nec cito resipiscat, anathema sit, et iram Dei incurrens a coetu omnium sanctorum extorris existat, et nihilominus praefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat, apostolica auctoritate roborata. Qui autem custos exstiterit, benedictionem et gratiam a Domino consequatur.

Scriptum per manum Gregorii scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Maio, indictione 8. Bene valete. Datum IV Kal. Junii per manum Stephani secundicerii sanctae sedis apostolicae, anno Dei propitio pontificatus domni nostri Stephani summi pontificis et universalis papae in sacratissima sede beati Petri apostoli 69, indictione 8.

XXIX. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO SANCTI LIUDGERI. ( Anno 891.)[Eccard, pag. 39.]

STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, HEMBIL religioso abbati venerabilis monasterii S. Liudgeri et per te eidem venerabili monasterio in perpetuum.

Quoties ea a nobis concedi postulantur, quae piis et venerabilibus locis congruunt, decet nos libenter concedere et votis religiosorum apostolica sanctione favere. Et ideo religiositas tua nostro suggessit apostolatui, quatenus idem praedictum venerabile monasterium cum omnibus canonice et legaliter sibi pertinentibus et adjacentibus apostolica auctoritate muniremus, quemadmodum a piis imperatoribus, Ludovico scilicet et Carolo atque Arnulfo religiosis quondam Augustis per augustalia eorum praecepta munitum roboratumque esse dignoscitur. Hujus rei gratia tuam suggestionem congruam fore praevidentes, ratum duximus aures nostras tuis accommodare precibus, qui universalem normae curam, divina suffragante gratia, suscepisse dignoscitur. Quapropter id ipsum sacrum monasterium hujus praesentis privilegii nostri sanctione ut praelibavimus munientes, decernimus a praesenti nona indictione ut nulli potestati nec cuilibet magnae parvaeque personae quacunque dignitate praeditae fas sit quoquo modo illud invadere vel alii commodare, nec quidquam de famulis vel mansis necnon servis et ancillis, litis et liberis, sive quidquam de rebus mobilibus vel immobilibus deque cultis et incultis memorati monasterii sibi vindicare aut alteri donare praesumat, sed cum omnibus rebus et possessionibus ac oblationibus et redditibus, quae canonice et legitime inibi data, largita sunt et donata ac deinceps donabuntur, juri ac utilitati crebro dicti monasterii et usibus Deo inibi famulantium perenniter confirmamus sub tua ditione degere ad regendum ac regulariter dispensandum. Imo censemus nulli fidelium licitum fore quamlibet super ejusdem monasterii homines ditionem habere aut ad aliquas exactiones contra rationem compellere vel distringere, sed sicuti a praefatis imperatoribus Deumque timentibus concessa existunt atque firmata, ita nos cum ipsis praeceptis augustalibus omnia ut ea continere videntur ascripta inviolabiliter ab omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus apostolica auctoritate firmata observanda praecipimus, statuentes decernendo ut qui temerario ausu, quod non optamus, contra hoc nostrum apostolicum privilegium ire vel agere praesumpserit, et in toto vel ex parte, quod nequaquam fieri mandamus, infringere tentaverit hoc quod ad laudem Dei omnipotentis et stabilitatem ejusdem monasterii ac monachorum sustentationem ad nostrae mercedis augmentum divino tacti amore statuimus, noverit se excommunicandum et, nisi obediens fuerit, anathemate feriendum; qui vero custos fuerit ac observator, benedictionem ac gratiam consequatur. Scriptum per manum Gregorii scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Maio, indictione nona.

+ Bene valete. +

Data IV Kal. Julii per manum Stephani secundicerii sanctae sedis apostolicae, anno, Deo propitio, pontificatus domni Stephani summi pontificis et universalis papae in sacratissima sede beati Petri apostoli sexto, indictione 8. Amen.

XXX. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO HERTIENSI. ( Anno 891.)[Eccard, ibid., pag. 38.] . . . . . . . . . . . . . . . . . quod situm est in loco. . . Hersi. . . . . . et per te in eodem ven. monas. in perpetuum. Quanto nos pro piorum et venerabilium locorum statu augmentando sollicitiores existimus, et ad eorum utilitates proficiendas perpetuo pastoralibus vigiliis insistimus, tanta nobis aeternae remunerationis praemia eo largiente conquirimus, qui dixit: Beatus servus ille, quem cum venerit Dominus invenerit vigilantem. Et ideo omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus atque nostris notum fieri volumus, suggessisse nostro apostolatui Bisonem reverendissimum Padrabrunnensem episcopum, quatenus praedictum ven. monasterium, cui ipsa praeesse dignosceris, situm in territorio dioeceseos suae, cum omnibus suis justis pertinentiis et adjacentiis, hujus auctoritatis nostrae privilegio muniremus. Cujus postulationi favere nitentes, praecipue cum omnium sit Ecclesiarum cura nobis commissa, hoc apostolicum nostrum privilegium fieri decrevimus, per quod et id ipsum venerandum monasterium roboramus, et apostolica auctoritate inibi ad sustentationem ancillarum Dei confirmamus omnes res, quae a jure praedicti episcopi cum eodem sunt monasterio commutatae legaliter, vel quae a fidelibus et Deum timentibus sunt ibi collatae ad usum et utilitatem earumdem sanctimonialium, nec non et decimas eidem praefato monasterio annualiter persolvi censemus, quae de statutis villis eidem dari persolvique debent episcopali simul et synodali decreto. Imo et consultu ut intuitu sumus statutum est et canonice ordinatum, quod si ita res se habet, infringi non debet, ne synodalis et canonicus vigor. . .. . . . . in praefata sancta Padrabunnensi ecclesia, sicut statutum esse comperimus, cui de eodem ven. mon. curam esse reperimus statuentes apostolica censura decernimus, ut nulli fidelium fas sit quoquo modo contra hujus privilegii nostrae confirmationis seriem pie et misericorditer a nobis promulgatam agere aut temerario ausu de omnibus quae eidem mon. suaeque congregationi legaliter tradita sunt vel concessa sibique a modo et deinceps tradenda vel legitimo jure conferenda aliquid minuere vel auferre, sibi etiam deripere, potius autem ad utilitatem Domino illic famulantium firma potestate consistant, earum bono quae nunc habentur vel sunt juste conquirendar. . . Nam, qui timore Dei postposito, huic confirmationis nostrae privilegio in toto vel in parte contraire repertus, illudque non integriter observare distulerit sancta. . . cito admonitus resipuerit, apostolico mucrone feriendus . . . . qui autem custos fuerit et observator, a justo judice Domino Deo nostro misericordiam consequatur. Scriptum per manum Gregorii scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Maio, ind. nona.

+ Bene valete +

XXXI. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO ALEXANDRI. ( Anno 891.)[Apud Eccard, hist. gen. princ. Sax. 217] . STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus praesentis scilicet et futuri temporis.

Cum nostro apostolatui incumbat omnium Ecclesiarum sollicitudinem gerere, debemus iis qui pro augmentando servitio Dei studuerunt, ad effectum voti sui assensum et adjutorium omnino praebere. Quapropter omnibus Ecclesiae fidelibus notum sit quod venerabilis quidam Walbertus collegium in honore sancti Alexandri martyris construxit in pago Leri, in loco qui dicitur Wildeshusen; ejusdem constructionis intentionem, et qualiter ad idem collegium de rebus suis partem assignavit, post obitum ejusdem, venerabilis viri filius et venerabilis episcopus Wihibertus de Verdensi Ecclesia nobis suggessit, transmissa nobis pagina, in qua continebatur et votum patris ejus, plenissime digesta, et subscriptio propinquorum ejus omnium ad confirmationem ejusdem voti. Et quia idem venerabilis episcopus ipsam institutionem praefati collegii in praedicta charta digestam a nobis confirmari petiit, statuimus atque hac nostra auctoritate sub divini judicii obtestatione jubemus, ut, nec episcopus, nec aliquis de cognatione ejus, vel aliqua persona sive magna sive parva, hoc audeat infringere. Quod si quisquam, quod non optamus, contra hoc nostrum decretum venire tentaverit, sciat se in die judicii anathematis mucrone percutiendum, atque perpetuae ultioni reum diabolica sorte damnandum. Optamus vos in Christo bene valere. Data Kalend. Junii, indictione nona.

XXXII. AD HERIMANNUM COLONIENSEM EPISCOPUM. ( Anno 891.)[Apud Lappenberg, Hamburgisches Urkundenbuch, p. 78.] STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro, HERIMANNO, Agrippinae Coloniae archiepiscopo.

Litteris tuis multa prolixitate fluctuantibus sub brevitate respondere praevidemus, quia, diversarum provinciarum cum ad sedem apostolicam sine intermissione variae confluunt quaestiones, quas sine responsione solvere non oportet, nisi succincta responderit schedula, ipsis etiam notariis verteretur in nausiam. Quereris Bremensem Ecclesiam Agrippinae Coloniae sedi fuisse subjectam, cujus Ecclesiae antistes nuper ad nos dirigens et nunc per semet accedens, Ecclesiae suae privilegia a te vel antecessore tuo questus est violare conari. De Ecclesiarum itaque privilegio, quod terrarum longitudo obnubilat et preteritorum Patrum auctoritas non manifestat, temere judicandum pro libitu cujusquam non censemus. Scriptum quippe est: Causam quam nesciebam, dil(ig)entissime investigabam (Job XIX, 10). Qua pro re non atramento et pellibus haec discussio concedenda est, sed alternandi sermo(ci)natione sub cautela et diligendi examinatione libranda. Unde oportet utrosque vos in nostram venire praesentiam et synodica his definitione terminum inponere, ne ulterialis rediviva quolibet odio fraternam charitatem obfuscet. Nefas quippe est, si hi, qui in specula positi sunt et alios lumine sui exempli accendere debent ad dilectionem ducatumque praebere ad justitiam, lupinis se morsibus laniant. Verum quia, veniente Adalgario, venerabili episcopo, ipse venire distulisti et a te directis, prout ipsi fatebantur, vicariationem tuam ad integrum non commisisti, finem imponere tantae liti noluimus, ne quippiam praepropere sanxisse videremur. Sed ut rei veritas in clariorem lucem erumpat, Folkoni, venerabili Rhemensis (Ecclesiae) archiepiscopo, scripsimus, ut nostra vice apud Vangionem synodum convocet mense Augusto, in Assumptione Dei genitricis virginis Mariae futurae Deo propitio decimae indictionis, ad quam tuam reverentiam et Sunderoldivenerabilis archiepiscopi, utrorumque suffraganeorum et affinium sanctissimorum episcoporum coetum convenire monemus. Cui et eumdem Adalgarium, reverentissimum episcopum, interesse injunximus, quatenus facta inibi examinatio quid cuique debeatur ostendat, nullum tamen imponat terminum. Deinde utrosque vos, si facultas suppetit, alioquin ita a vobis utrisque instructos legatos ad nostram praesentiam jubemus dirigite, vicariatione vestra commissa ut disceptandi et deliberandi habeant liberalitatem, quia et ad hoc reverendissimum Folkonem praesidere inibi instituimus, ut veridica ejus assertione per strenuum episcopalis ordinis virum noscere valeamus rei veritatem, omnia ambiguitate postposita, et ita, Deo fovente, deliberare, ut nullis ultra temporibus de hoc necessarium sit vertere quaestionem.

APPENDIX. EPISTOLA AD SELVAM, ERMEMIRUM ET FRODOINUM. Stephano V tributa. Inscribitur in VV. CC.: PRIVILEGIUM DE ARCHIEPISCOPATU DE TERRAGONA, cum potius dicenda sit declamatio quaepiam aut sententia lata in gratiam Narbonensis archiepiscopi concinnata in Tarraconensem aliosque praesules Hispanos. [Apud Mansi, Conciliorum tomo VIII.] STEPHANUS, servus servorum Dei, SELVAE, et ERMEMIRO atque FRODOINO Barcinonensi.

Noveris, inquam, noveris, Selva frater, si fas est fraterno te vocari debere vocabulo, quod ex praecepto gloriosissimi et catholici imperatoris Odonis nuper venerim Trecas, concilium inibi de multis ac diversis celebraturus negotiis, cum reliquis coepiscopis et consacerdotibus pontificalibus infulis insignitis quinquaginta duobus, qui eidem nobiscum interfuerunt concilio. Nam cum de quibusdam ecclesiasticis causis a nobis sollicite tractaretur riteque qualiter se habere deberent disponeretur, inter caetera quae a nobis justo decernebantur atque statuebantur judicio, ventum est ad tuae insolentissimae nimisque praesumptuosae arrogantiae indecentissimum dedecorum dedecus, quo inflato elationis tuae stomacho rebellare, imo resistere praesumpsisti Dei omnipotentis perpetuae dispositioni, volens ipsius, sanctorumque apostolorum ejus instituta, specialiter vero beati Petri apostoli convellere ac penitus evacuare. Denique ut ejusdem rei causam tibi exponam diligenter: ipsi olim a Domino nostro Jesu Christo universalis Ecclesia, non solum generaliter ut caeteris, sed etiam specialiter prae omnibus coapostolis ejus commissa, et illius sedi credita est, sicut habes scriptum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). Et item cum interrogaretur ab eo, post resurrectionem ejus, an eum amaret,tertio contestatus est ab eodem Domino, ut pasceret oves ejus (Joann. XXI). Qua auctoritate idem fultus, et successores illius post eum, semper ecclesiastica negotia disponunt atque determinant. Tu autem adhuc perseverans in malitia tua, plenus insania, non ut sapiens sed desipientis more, existimas Dei aeterni constitutionem, qui, ut scriptum est, mutat tempora et aetates, transfert regna atque constituit, etiam priscorum decreta convellere Patrum, dum Terraconensis Ecclesiae archiepiscopatum in tuum jus ecclesiaeque tuae subripere moliris, qui Dominica dispositione in Narbonensis Ecclesiae transit ditionem, non subreptione vel violentia qualibet, sed voluntate et electione: atque contraditione omnium ejusdem terrae indigenarum, tam nobilium quam et ignobilium; praecipue quoque episcoporum, ac comitum atque etiam regum Francorum ad quos celsitudo principatus ejusdem terrae specialiter pertinet. Adeo enim et hac conditione jus Ecclesiae Terraconensis in obsequium ditionis Narbonensis Ecclesiae transit, ut nunquam a subjectione illius ullo pacto, ullave ratione recedere queat, etiam si Terraconensis provinciae metropolis Ecclesia in pristinam reformetur staturam, eo quod Narbonensis Ecclesia tutoris loco semper fuerit Ecclesiis praedictis dioeceseos, quae vastationem paganorum evadere vix potuerunt. Porro jam dicta metropolis in antiquum redeat statum, et cunctae ejusdem dioecesis Ecclesiae quae prius illi paruerant revertantur ad mancipatum obsequelae illius juxta catholicorum Patrum determinationem: ipsa tamen metropolis, secundum Romanae Ecclesiae pontificum instituta atque apostolica privilegia, in hac semper Narbonensis Ecclesiae ditione ac perpetuo famulatu succumbat, ut omnis qui pontificatus illius arcem sortitus erit, electione totius Ecclesiae ejusdem cleri et populi, non prius ulla ratione ordinetur, vel [ cor., consecretur.] conferatur, donec praedictae Narbonensis Ecclesiae pontifex veniens, consecret eumdem qui electus fuerit in archipraesulatus honorem. Quod si aliqua difficultate compulsus venire nequiverit ad consecrandum praelibatae metropoleos episcopum, mittat vice sua aliquem ex suffraganeis suis episcopis, qui diligenter eamdem rem peragat, qui in solio pontificali collocare, et inthronizare solemniter satagat. Unde et idem qui consecratus fuerit, minus debitae obedientiae Narbonensi Ecclesiae semper in omnibus cedat, tantum ut a Romano pontifice pallium cum privilegii auctoritate suscipiat. Semper enim Terraconensis pontifex, clerus quoque et populus omnis, si res ipsa effectum capiat, reminisci debebunt, quod illarum parochiarum Ecclesiae, quae de potestate et jure Narbonensis ditionis, sub qua diutina educatione nutricis more alitae fuerant, postquam in maternum transierunt sinum, si res eadem quandoque capiat illud agendi effectum, nutricatus ejusdem gratia rependere largifluas gratiarum actiones debet, et insuper educationis praedictae causa, ac si matri mercedem impenderet subjectionis atque honoris. Quod si redeamus ad antiquas priscarum institutionum a primatibus sanctae Ecclesiae, haud dubium quin Petro et Paulo, causas divino nutu patratas, non solum Terraconensis metropolis, verum et Hispania omnis, in quantum ad jus ecclesiasticum spectat, Narbonensi semper debet praelationi subjici, ejusque patrocinio, ac si materno lacte ali: nam sacrae sedis documenta primum ab eadem accepit, et fidei lumine illustrata, ac si de mortis perpetuae somno excitata, in aeternae vitae evigilavit splendorem, prout hactenus in beati Petri armario diligenter servantur reposita: quemadmodum et illa quae a discipulo apostolorum Petri et Pauli Sergio nihilominus paulo post gesta fuisse memorantur, quae, ut videris, prorsus ignoras. Nam si ea profecto nosses, aestimo quod non ad tam turgidae inflationis vecordiam animatus suspirare unquam auderes. Nunc quoque quia huc usque te latuerunt, a nobis tibi, licet brevi et compendioso sermone, veridico tamen, intimanda sunt, ut non deinceps talia agere praesumas. Ut enim quomodo eadem res se habeat, evidente ostendam: cum beatus apostolus et doctor gentium Paulus Roma egressus Hispaniam praedicationis causa proficisceretur, juxta quod idem in Epistola sua prius Romanis qui crediderant, significaverat, assumptis secum Trophimo Ephesino, necnon et prudentissimo viro Sergio Paulo, quos idem antea lucratus fuerat Christo; Torquato quoque, Secundo, et Endalatio [ in editione card. de Aguirre Endelvio], et quibusdam aliis, Cisalpinam Ecclesiam postquam devenit, Arelatem, quae est metropolis provincia, quantocius adiit: cumque in eadem civitate aliquandiu moraretur praedicans et annuntians regnum Dei, et multi per ejus doctrinam converterentur ad Christum, reliquit ibi ad confirmandas eorum qui crediderant animas mentesque, Trophimum a Petro apostolo prius ordinatum episcopum. Ipse vero cum caeteris Narbonam usque pergens, inde praedictum Torquatum, sexque alios illius comites et condiscipulos Galliciam ad praedicandum, juxta Petri apostoli praeceptum, illico destinavit. Ipse vero postquam multos non solum ex eadem urbe, sed etiam ex nonnullis civitatibus undique ad eum confluentibus, una cum praedicto Sergio evangelizans sedule docuit et egregie convertit ad Christum. Cum autem jam fortes in fide ac penitus immobiles quos docuerat, agnovisset, misit ex eis quosdam praedicare per diversas Galliarum regiones Dominum Jesum Christum. Post haec autem profectus inde una cum Sergio Paulo ad ulteriorem ambo usque pervenerunt Hispaniam, evangelizantes per singulas urbes, ut praediximus, futuri gloriam regni Dei. Peracto itaque praedicationis suae non modico tempore, contestabantur eos qui crediderant; ut quam acceperant fidem fideliter conservarent, et caeteris quibus nondum praedicata fuerat, magnopere eam erogare studerent. Igitur post haec Romam deliberavit reverti praedictus apostolus, atque in consolationem confirmationemque credentium se cum eis et coevangelistam suum Sergium Paulum missurum denuo repromisit: quibus et praecepit, dicens, ut illi in omnibus et per omnia obsequium praeberent et monitis illius libentissime parerent. Cumque his ac talibus per singulas civitates apostolus fratres qui crediderant hortaretur, commendans eos Domino et valefaciens eis Romam redire sollicite satagebat. Qui rediens, cum venisset iterum Narbonam, dispositis omnibus quae agi oportebat, reliquit ibi collegam suum nihilominus Paulus, praecipiens ei ut quos jam Domino per fidei gratiam ac si parturientes genuerant in diversis regionibus Hispaniae, lacte eos consolationis tandiu nutrire studeret, donec cibo solido perfectae credulitatis vesci indubitanter cognoscerent. Unde et totam regionem illam in apostolatus ejus officium, Domino cooperante, ipsi commisit. Galliarum autem populos idcirco praedicandos illi credidit, quoniam ad hoc ipsum agendum beatus Petrus eum miserat, et vice sua hujus rei gratia ecclesiam [ leg. episcopum, ut in edit. card. de Aguirre ] consecraverat, atque etiam praedictam Narbonam insignem metropolim Galliarum specialiter ad docendos evangelizandosque tradiderat populos. Namque post haec consummatis omnibus quae communi utriusque egregii praedicatoris intentione agenda erant, a se mutuo dilectionis [ adde, affectu, ex ead. edit.] cum recessissent, alternis exhortationibus atque amplexibus Domino commendare se studuerunt, atque sibi valefacientes, post oscula et fletus ab invicem divisi, apostolus Romam profectus est, Sergius vero Narbonae resedit. Neque enim [ lege, uterque enim ex eadem edit.] officium praedicationis sibi injunctum adeo strenue exercuit, ut nullis terroribus vel poenis illud relinqueret, quoadusque per martyrium quisque eorum ad se vocantem Christum intrepidus accederet, ut talentum sibi creditum quinquies duplicatum offerret, et ab eo centies multiplicatum perpetuae mercedis recompensationem perciperet. Si autem nosse vis quid post discessum apostoli Sergius Paulus commendato sibi gregi, quem cum apostolo Christo acquisierat, Domino fecerit, notum sit tibi et universis Hispaniarum utriusque sexus indigenis, quoniam tam per se ipsum quam etiam per suos, quos in fide Christi jam nutrierat docueratque discipulos, omnes Hispaniarum regiones peragrando earumque habitatores indesinenter docendo, adeo quosdam eorum in Christianae fidei culmen cultumque subvexit, quatenus nullius, praeterquam sui, indigerent, vel ipsi, vel quidam successorum eorum sanae doctrinae. Lege igitur beati Leandri, Isidori quoque, necne Braulionis, itemque Juliani, ac veterum ejusdem provinciae doctorum catholicorum libros, et sic forsan me vera dicere comprobabis. Quod si nec ita satis tibi factum esse credideris, gestorum illius volumina ab ejusdem Pauli discipulis tribus voluminibus comprehensa diligentissima curiositate recense; et tunc quae prius, nisi fallor, penitus ignorabas, patulo postmodum recognosces ejusdem rei affectu. Quod si nec ita consultum tibi probare volueris, sed semper obstinatione perversa, Romanorum pontificum censuram, quorum decreto divina auctoritate firmata [ cor., firmato] omnis Christi Ecclesia toto orbe regitur semper atque disponitur, plenus insania, contemptibilem duxeris, in tantum ut ab injuria quam impudenti facie et immoderata capacitate [ cor., rapacitate] praedicto archipraesuli Theodardo irroges, recedere nullatenus patiaris: notum sit tibi, et universis qui aliquod suffragium adjutoriumve praebent tibi super his quibus a nobis jure impeteris, quod anathematis vinculis jugiter colligati eritis atque insolubiliter innodati. Quocirca, ne injuriam tibi facere videamur, constituimus ego et qui mecum sunt quinquaginta et duo episcopi terminum tibi satisfaciendi ei, cui injuriam facis, jugiter Narbonensis Ecclesiae pontifici, usque in festivitatem sancti Michaelis archangeli. Quod si usque ad praedictam proximam memorati archangeli solemnitatem non ei satisfeceris, ita ut in ejus proprium Ecclesiaeque ipsius, totum quod abstulisti ab ejusdem pontificis jure ac ditione, integerrime et sine qualibet reservatione vel redhibitione restituas, Dei omnipotentis auctoritate, sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, necne cunctorum Romanae Ecclesiae pontificum, mea quoque et omnium qui huic Trecasinae synodo intersunt episcoporum, excommunicando excommunicamus, et maledicendo maledicimus ac perpetuo anathematis vinculo insolubiliter colligamus, et te, et maledictum tuum Ermemirum, et Frodoinum perjurum et apostatam antiepiscopum, et omnes qui aliquod tibi adjutorium contra tam injustam praesumptionem praebent, ut a statuto vel praefinito a nobis tempore ab omni coetu Christiano semper extorres habeamini et exsortes.