Epistolae dubiae (Cornelius)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistolae decretales dubiae
saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

AuInCoP.EpiDub 3 Auctor incertus (Cornelius papa?) Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Ex archivo Viennensis ecclesiae eruta, et Johannis a Bosco opera in bibliotheca Floriacensi edita, postmodum a Baronio ad ann. 355, et inter concilia recusa est: sed nihilo majorem prae se fert sinceritatis speciem, quam superiores ex eodem archivo descriptae. Primo quidem in ipsa salutatione Lupicinus, contra morem hujus saeculi, archiepiscopus appellatur. Id quidem Baronius emendare curavit, et pro archiepiscopo, substituit episcopo: sed cum nullius veteris codicis auctoritate correctionem suam fulciverit, manet ipsa suppositionis nota. Neque magis eodem aevo usitatum est Missae nomen, uti jam in supposititias Pii epistolas est observatum. Quis etiam ante persecutionem, qua interiit Cornelius, Missas publice agere Christianis licuisse largiatur? Hoc tamen sonant, quae in subnexa epistola Cornelii nomine scribuntur. Praeterea secundum Johannem a Bosco Florentius Lupicini decessor « tempora Gordiani, Philippi, Decii Galli et Volusiani decucurrit. » At qui Volusianus tantum anno 252 ante julii mensis exitum creatus est Augustus, et Cornelius medio mense septembre anni ejusdem vivendi finem fecit, cum aliquanto antea comprehensus, Deum confessus, ac relegatus fuisset; adeo ut Cypriano confessionem ejus rescire, et gratulatorias de illa litteras ad ipsum scribere licuerit. Quandonam igitur scribi haec epistola potuit? aut cur Cornelius nihil in ea de comprehensione et confessione sua, nihil de recenti Lupicini ordinatione loquitur?

EPISTOLA I. CORNELIUS EPISCOPUS FRATRI LUPICINO VIENNENSI ARCHIEPISCOPO SALUTEM.

Scias, frater beatissime, aream Dominicam vento persecutionis acerrime commoveri, et edictis imperatorum Christianos ubique tormentis variis affici. Nam in urbe Roma praefectus ad hoc constitutus est. Unde neque publice, neque in cryptis notioribus Missas agere Christianis licet. Exhortetur itaque Charitas vestra omnes credentes in Christum, ne timeant eos qui occidunt corpus, sed potius eum qui habet corpus et animam potestatem perdendi (Matth. X, 28). Jam plures fratrum martyrio coronati sunt. Ora ut perficiamus cursum nostrum nobis a Domino revelatum. Vale, frater in Domino, et saluta omnes qui nos amant in Christo.

EPISTOLA II. CORNELII PAPAE AD CYPRIANUM.

In novissima Cypriani editione Steph. Baluzii studio adornata primum ex mss. Bohieriano et Remigiano prodiit. Mirum est eam ab erudito viro vel ut dubiam proponi potuisse, cum nullum veri characterem prae se ferat. Indigna est amicitia, quae Cornelio cum Cypriano ad mortem usque fuit. Neque minus pugnat cum historica veritate, ex qua controversiam de Baptismo haereticorum tantum post Cornelii mortem inter Romanum pontificem et Carthaginensem natam esse, atque ex epistolae secundae Cypriani ad Stephanum papam occasione fuisse excitatam, vel ex Cyprianicae hujus epistolae lectione liquet. Ubi igitur Rufinus, lib. VII, c. 2, controversiam de Baptismo haereticorum sub Cornelii pontificatu coepisse scribit, contra temporum accuratam notitiam, quod insolens ei non est, peccare dicendus est. Eum vero illic id quod Stephani est, Cornelio tribuere, sola verborum illius relatione omnibus palam fiet. Cumque, inquit, id a Cypriano et caeteris pene omnibus per Africam sacerdotibus oportere fieri ( id est haereticos rebaptizari ) decerneretur; Cornelius et caeteri omnes per Italiam sacerdotes hujusmodi decretum, manente concordia, refutarunt, statuentes antiquitus a patribus super hoc traditam regulam debere servari: quae continebat, post abjectionem pravi et confessionem recti dogmatis, sola eos manus impositione purgandos. Ibi enim si Cornelii loco substituatur Stephanus, cum Cypriani, Augustini, aliorumque Scriptorum dictis Rufinus prorsus concordabit.

Dilectionis tuae non delectabilia et contra fidei regulam scripta suscepi, in quibus nauseas recognovi, et venena sermonum adversus catholicam per totum orbem diffusam Ecclesiam horribilibus a te superseri zizaniis non laudavi. Quae peto velociter tollas ac praedamnes. Quod prius quidem te facere oportebat, quam in mundo lethale virus adspersum simplicium et innocentium interficeret mentes. Non ergo dignum est rebaptizare. Ergo eradica et extrica, ut diximus, florulentis sermonibus atque dignis per posteriorem epistolam priora scripta, quae contra catholicam fidem servare censuerunt genimina viperarum. Non enim decet tantae urbis antistitem excellentissimumque doctorem, ut dum putas haeresis Baptisma praedamnandum, verum Baptisma sermonibus maculare audias, quae doles contra Apostolum scilicet repugnare dicentem: Unus Deus, una fides, unum Baptismum.