Jump to content

Epistolae et Decreta

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et Decreta
saeculo III

editio: documenta catholica omnia
fons: DOC

Sixtus II

Epistola Prima.

[recensere]

Ad Gratum Quemdam Episcopum.

Licere accusatis vel damnatis episcopis appellare, sive adire sedem apostolicam, sine cujus auctoritate causae eorum terminari non debent. [0083B]

Episcopus Sixtus Grato coepiscopo salutem.

Laetari et gaudere me (Leo, epist. 31) plurimum in Christo Jesu Domino nostro dilectionis tuae scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur, quantum catholicam diligis fidem, et quantum pravorum hominum detestaris errorem. Omnis enim haeresis nimis est impia, et evangelicae veritatis inimica, quae non portionem aliquam laedere, sed ipsa christianae religionis conatur fundamenta convellere. Memor enim [0083C] sum, me sub illius nomine ecclesiae praesidere; cujus a Domino nostro Jesu Christo est glorificata confessio, et (S. Leo, epist. 31) cujus fides nullum unquam fallit, sed omnes quidem haereses destruit. Intelligo autem mihi aliter non licere, quam ut omnes conatus meos ei causae, in qua universalis ecclesiae salus infestatur, impendam. Agnosce, fili charissime (Ithacius, Adv. Varimadum, cap. 12) , non ex tempore, neque post tempora Filium Dei natum, sed ante omnia tempora de paterno utero inenarrabiliter generatum, ipso Deo patre per prophetam dicente: In splendoribus sanctorum ex utero ante Luciferum genui te (Psalm. CIX) . Quam sententiam et Isaias propheta dubiis atque incredulis evidenter expressit, dum non aliunde filium, quam de Patre natum ineffabiliter [0084B] ostendit: In humilitate, inquit, judicium ejus sublatum est. Nativitatem ejus quis enarrabit (Isai., LXIII) ? Et in libro Job: Sapientiam Dei, ait, unde invenies? Latet enim ab oculis hominum, et a volucribus coeli absconsa est (Job, XXVIII) . Expergiscere paululum, et si lumen scientiae in teipsum aliquantum habes, invenies, cujus nativitas a propheta non potuit enarrari ex tempore, vel ut adstruere ipse conaris, non potuit generari. In principio, inquit Joannes evangelista, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan., I) . Et iterum: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Idem). In isto igitur quod dicitur, Erat, si tempus quaerere [0084C] volueris, non invenies: quoniam ex quo Pater, ex illo et Filius: et quod Pater est, id est etiam Filius, Salomone dicente: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam. Ego feci, ut in coelo oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. Ego in altissimis habito, et thronus meus in columna nubis. Gyrum coeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi. In omnem terram steti, et in populo primatum habui (Ecclesiast., XXIV) . Item ibi: Cum praepararet coelum, aderam illi, et cum sedem suam secerneret. Quando super ventos fortes faciebat in summo nubes, et cum certos ponebat fontes sub coelo, cum fortia faciebat fundamenta terrae, ego eram, cum illo componens, et ego eram, cui adaugebat, cum laetaretur orbe perfecto (Proverb., VIII) . Et in psalmo centesimo [0084D] primo: Tu, Domine, in principio terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Non enim erat aetas, aut aliquod tempus, antequam de Patre Filius nasceretur; quoniam qui tempora universa propria potestate constituit, ex tempore vel post tempora nasci non potuit [(1) [0084D] Hactenus Ithacii verba, unde fraus Mangonis detegitur evidentissime.] . His paucis sententiis, breviter consultis tuis respondi, frater charissime. De caetero tuam moneo dilectionem, ut cunctos, quos errare cognoveris, ad catholicam fidem, et ad unitatem recte credentium convertere [0085A] studeas, et tu numquam ab apostolico tramite recedas. Si autem te non audierint, et errantes (quod absit) permanserint, nobis eos manifestare, quam citius poteris: non tardes, ut apostolica auctoritate aut cito ad Ecclesiam convertantur, aut ab Ecclesia separentur. Audivimus etiam quod quidam erronei, et consentientes eis, 2 te et reliquos infestent coepiscopos et episcopos aliquos comprovinciales ad vestram infamationem atque damnationem secum trahant. Quapropter in hac sancta sede dudum a multis episcopis constitutum erat, et modo ad vestrum et caeterorum fratrum auxilium est denuo roboratum, ut omnes episcopi, qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quoties necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem, atque ad [0085B] eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea (sicut semper fuit) pie fulciantur, defendantur et liberentur. Cujus dispositioni omnes majores ecclesiasticas causas et episcoporum judicia, antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit, quoniam quando culpantur episcopi, qui aliter erga fratres egerint, quam ejusdem sedis papae fieri placuerit. Unde placuit, ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus, licenter appellet et adeat apostolicae sedis (Conc. Sard., can. 4, 5, 7) pontificem. Qui aut per se, aut per vicarios suos, ejusdem retractari negotium procuret. Et dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco ponatur aut ordinetur episcopus: quoniam quamquam a comprovincialibus [0085C] episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definiri, inconsulto romano pontifice, permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Matth., XVI et XVIII) . Et si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioeceseos (Hadr., coll., c. 6) , aut penes universalis apostolicae ecclesiae papam judicetur. Ait enim Jacobus apostolus: Judicium sine misericordia illi fiet, qui non fecit misericordiam. Superextollit autem misericordiam judicio Jacob. In omnibus ergo (S. Greg., epist. 45, lib. VIII) , fili charissime, cor custodi, sicut scriptum est: Omni custodia custodi cor tuum, quia ex ipso vita [0085D] procedit (Proverb. IV) . Haec breviter pro commemoratione rescripsi: sed peto ut pro me orare debeas, quatenus omnipotens Deus et a malignis me spiritibus, et a perversis hominibus custodire dignetur; quia in hac vitae meae peregrinatione mala me simul et multa circumdant, ita ut cum Psalmista jure dicam: In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me. Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul (Psalm. LXXXVII) . Coelestis gratia et nos in urbibus, et vos ubique protegat, quia antiquus hostis terrarum locis a tentatione non excluditur: quia si in paradiso hominem stravit (Genes., III) , quis locus extra paradisum esse potest, in quo mentes hominum penetrare non valeat? Antiqui enim [0086A] hostis, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum (Sap., II) , sunt semper oculi vigiles ad animas hominum illaqueandum, multosque sua pravitate secum in perditionem trahere cupit, qui suapte malitia a gloria lapsus est in miseriam. In sola ergo Creatoris nostri protectione fidendum est, cui ex intimo corde clamemus: Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum, ut salvum me facias (Psal. XXX et LXX) . Data kal. septembris [(1) [0086D] Falsa temporibus nota.] Valeriano et Decio, viris clarissimis consulibus.

Epistola II.

[recensere]

ARGUMENTUM.

I. Si quis adversus episcopos vel actores Ecclesiae causam habuerit, quis se geret.
II. De episcopis rebus expoliatis, aut a sede pulsis.
III. Ut nullus episcopus alterius parochianum retineat, ordinet, vel judicet.
IV. De episcopis injuste damnatis, et apostolica auctoritate restitutis.
V. Quod excommunicati episcopos accusare non possunt, nec illi qui eos in sua non recipiunt accusatione, nec

major a minori judicari, vel damnari. [0086B]

Dilectissimis fratribus per Hispaniarum provincias constitutis, Sixtus episcopus in Domino salutem. Magno munere (S. Leo, Epist. 54) misericordiae Dei, totius Ecclesiae Catholicae multiplicata sunt gaudia, cum ecclesiarum status eo viget ordine, quo apostoli, eorumque successores illum statuerunt. Et [0086C] cum antiqui hostis astutia eum turbari cognoscimus, non modico contristamur moerore. Quam ob causam, fratres, hortamur vos, monemus et flagitamus, ut a tramite apostolicae institutionis nequaquam recedatis, nec a capite dissideatis, sed fidem et ordinem, quem apostoli et apostolici viri statuerunt absque haesitatione teneatis. Nam si columnae alicujus magnae domus corruerint, ipsa postea domus minime stabit. Sic et vos, qui columnae ecclesiae estis, si labefactari coeperitis, sancta Ecclesia, quae per vos regitur, tabescet et labetur. Haec, fratres, quae duo, valde timenda sunt, et summo moderamine pensanda, atque ne fiant, cavenda. Ipsa enim veritas per se dixit: Vos estis sal terrae: quod si sal evanuerit, in quo salietur? etc. (Matth., V; Rom., I) . Ideo vos, charissimi, [0086D] moneo, quia vobis debitor sum, et valde vos diligo. Et quando bona audio de vobis, congratulor satis: et econtra, 3 quando adversa, nimis conturbor. Ego vero quamvis a vobis per longa terrarum intervalla disjunctus sim, sum tamen omnino vobiscum corde conjunctus (S. Greg. epist. 36, libri IV) . Ideoque de vestra beatitudine erga me modis omnibus confido, quia cum me vicissim diligitis, a me longe non estis. Unde magis gratias referimus illi grano sinapis (Matth., XIII; Marc., IV; Luc., XIII) , quod ex modici despicabilisque seminis specie, ita ramis ex eadem radice surgentibus, atque se distendentibus, usquequaque [0087A] diffusum est, ut in eis volatilia coeli cuncta nidificent (Matth., XIII) : gratiaque sit fermento illi, quod tribus farinae satis (Luc., XIII) , totius humani generis massam in unitate conspersit: atque parvo lapidi, qui abscisus de monte sine manibus, occupavit universam faciem orbis terrae (Dan., II) . Qui ad hoc naturam nostrae carnis, et status servilis formam assumens, humiliter se usquequaque distendit, ut omni humano genere in unitatem redacto, totius corpus unitum perficeret ecclesiae: atque ita ad istius compaginis pertineret commodum, membrorum partialis ista distinctio. Unde nos quoque a vobis longe non sumus, quia in illo, qui ubique est, unum sumus. Agamus ergo ei gratias, qui solutis inimicitiis in carne sua, fecit ut in omni orbe terrarum unus esset grex, et [0087B] unum ovile sub uno pastore; semper memores, quod vos veritatis praedicator admoneat, dicens: Solliciti servate unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes., IV) . Vinculum enim pacis nemo servat, dum alium infestat aut verbis, aut factis persequitur. Ideo, fratres, ista praetulimus, quia audivimus inter vos accusationes exerceri, et pulsos a sedibus episcopos, aut suis rebus expoliatos judicari.

I.—Quapropter statutum est, ut si quis contra episcopum vel actores Ecclesiae, se proprium crediderit habere negotium (Hadr., coll., c. 2, ex Conc. Aurel. V, can. 17) , non prius adeat judices, quam ad eos recurrat charitatis studio, ut familiari colloquio commoniti, ea sanare debeant, quae in querimoniam deducuntur. Quod si aliter egerit, communione [0087C] privetur.

II.—Nemo pontificum deinceps aliquem episcopum suis expoliatum rebus, aut a sede pulsum, excommunicare aut judicare praesumat, quia non privilegium, quo expoliari possit jam nudatus (Idem in decret. Alexandri papae, et in decret. Julii papae).

III.—Nullus episcopus alterius parochianum praesumat retinere, aut ordinare absque ejus voluntate, vel judicare: quia sicut irrita ejus erit ordinatio, ita et dijudicatio (Hadr. coll. c. 16) ; quoniam censemus, nullum alterius judicis, nisi sui, sententia teneri (Anianus ad const. unicum tit. 16, lib. IV, cod. Theod.) . Nam qui eum ordinare non potuit, nec judicare ullatenus poterit. Ista enim vobis deinceps tenenda, et fratres vicissim adjuvare mandamus [0087D] (Idem in decretis Sixti I, et similiter in decretis Julii papae) .

IV.—Fratres vero, quos timore terreno injuste damnastis, scitote a nobis juste esse restitutos. Quibus, ex sancti Petri et apostolica auctoritate omnia, quae eis ablata sunt, integerrime reddi praecipimus, si non vultis vos et principes vestri a collegio nostro et membris ecclesiae separari. Justo enim judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequantur (Prosperi sent. 23, et S. August. in Ps. CXVIII) ; ut qui spiritu Dei juvantur et aguntur, fiant per laborum exercitia clariores. Illi tamen qui hoc agunt, nullatenus evadent poenam: quia, ut ait Dominus: Vae illi per quem scandalum [0088A] venit (Matth., XVIII) . Et quamquam juxta Salvatoris sententiam, necesse sit venire scandala: vae tamen per quem veniunt. De occultis enim cordis (Prosperi sent. 21, et S. August. in eumdem Psalmum) alieni temere judicare, peccatum est: et eum cujus non videntur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere, cum eorum, quae homini sunt incognita, solus Deus judex sit justus, qui inspector est verus. Unde scriptum est: Incerta non judicemus, quousque adveniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium (I Cor., 4) (In decret. Ivonis, libri IV) . Et quamvis vera sint (S. Isid. Synon. II, c. 16) , non tamen credenda sunt, nisi certis indiciis comprobentur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur. [0088B] Nullus ergo potest humano condemnari examine, quem Deus suo judicio reservavit (Hadr. coll. cap. 51 et 67; et Const. Magnus ad Patres Nicaenos) . Haec omnia summopere sunt praecavenda, ne praesumptores esse videamur. Et accusatio episcoporum non est facile recipienda, dicente Domino: Non suspicies vocem mendacii (Exod. 23) . Et Apostolus (I Timoth. 5) inquit, adversus presbyterum inscriptionem non recipiendam absque duobus vel tribus idoneis testibus (Vide epistolam II, Julii papae, eadem noqeivaû labe foedatam) . Si haec de presbyteris vel caeteris fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis? Quibus cognitis, magis vos dominari velle manifestum est, quam consulere fratribus, aut sustentare eos, quia honor inflat superbiam: et quod provisum est ad [0088C] concordiam, tendit ad noxam. Decuerat namque, juxta praefatas regulas, ut si aliquid egissent contra suum ordinem, mandare nobis, et expectare, quid ad vestra consulta rescriberemus, intantum, ut si etiam quidquam grave intolerandumque committerent, nostra praestolaretur censura, ut nihil prius aut aliquid aliud decerneretis, quam quod nobis placere cognoveritis, et a regulis praestitutis nulla, aut negligentia, aut praesumptione recederetis. Cesset hujusmodi, nec illi qui nos in sua nolunt recipere querela vel accusatione, nocumenta, quia nequaquam talia patienter ferre possumus machinamenta, quoniam convenit nobis paternarum sanctionum diligenter esse custodes. Merito namque causa nos respicit, si silentio faveamus errori.


[0088D] V.—Est insuper a sanctis praedecessoribus nostris plerumque jam statutum, ut nemo anathema in nostra suspiciatur accusatione pressa nostra auctoritate, praesumptio; citentur hujusmodi, cum nos super illos sciamusa Domino constitutos, non illos super nos. Et sicut major non potest a minore judicari, ita nec colligari; quia rarum est omne quod magnum est. Portemus onera omnium qui gravantur, quinimo, haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, cujus vice fungimur legatione, et cujus regula informamur, quatenus ejus fulti auxilio, ab omnibus nunc et in perpetuum tueamur adversis. Data XVII kalendas augusti [(1) [0088D] Adnotatio falsa. , Valeriano et Decio, viris clarissimis, consulibus. Decreta Sixti Secundi [0089A] Ex Gratiano (2 q. 6 et 3 q. 6)>.


[0089A] Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari apud primatem dioeceseos, aut penes universalis apostolicae Ecclesiae papam judicetur. Ex Eodem Ut Supra. Super appellatione, alterius provinciae judices audire non oportet. [0090A] Si quis clericus super quibuslibet criminibus accusatus fuerit, in provincia, in qua consistit ille qui pulsatur, suas exerceat actiones: nec existimet eum accusator suus alibi, aut longius ad judicium protrahendum. [0089] Epistolae Quae ad Sixtum II, Papam et Martyrem Attinent. Epistolae I. Dionysii Alexandrini Episcopi ad Sixtum Papam Fragmenta.1


[0089C] Antea quidem litteras. His praemittit Eusebius. «Ad hunc Xystum (Dionysius) secundam de Baptismo scripsit epistolam, in qua Stephani simul ac reliquorum episcoporum sententiam ac judicium exponit, ita de Stephano scribens.» Ubi haec epistola non secunda ad Xystum, sed secunda de baptismo dicitur: quia nimirum Eusebius ab eodem Dionysio de eadem re unam ad Stephanum scriptam ante memorarat. COUSTANT. De Heleno et de Firmiliano. Rufinus lib. VII, c. 4, vertit, ad Firmilianum et Helenum, etc., ac subnexa epistolae hujus verba praetermittit. Firmilianus, epist. 75, ad Cyprianum, praedictarum provinciarum episcopos uno Orientalium nomine complectens, ait Stephanum modo cum Afris qui in meridie sunt, modo cum Orientalibus pacem rupisse. COUSTANT. Decretum est. Iconii videlicet ac Synadae, ut inferius explicatur, habitis, praeter ea quae in Africa celebrata sunt. COUSTANT. Primum doctrina instituti. Interpretatio Valesii, primum catechumeni fierent, ideo non placet, quia hinc inducitur lector, ut rebaptizantium judicio, ab haeresi venientes catechumenorum munia prius [0090C] obire debuerint, quam baptismum perciperent. Certe in concilio Carthaginensi III, cui Cyprianus praefuit, episcoporum 86, sententias habemus: sed cum eos, qui ab haeresi veniunt, baptizandos esse omnes decernant; ut prius catechumeni fiant, nullus petit. Tantum Lucius a Thabeste dixit: «Haereticos exsecrandos censeo, et ideo exorcizandos et baptizandos esse:» et cap. 37, Vincentius a Thibari: «Primo per manus impositionem in exorcismo, secundo per baptismi regenerationem tunc possunt ad Christi pollicitationem venire,» manus impositionem, quae ipso Stephani consensu illis adhibenda erat, exorcismum interpretatus. Isti quidem Afri de doctrina tradenda pariter silent: sed nihil opus erat ut hac de re


[0089] Dionysius epistolas memorat a se scriptas tum ad Stephanum papam, tum ad Dionysium et Philemonem presbyteros, de baptismo haereticorum et de haeresi Sabelliana.

[0089B] 1. Antea quidem litteras scripserat (Stephanus) de Heleno et de Firmiliano, ac de omnibus per Ciliciam et Cappadociam cunctasque finitimas provincias constitutis, testans sese ob eamdem illam causam ab illorum communione discessurum, quod haereticos rebaptizarent. Ac vide negotii gravitatem. Re enim vera in maximis, ut audio, episcoporum conciliis decretum est, ut qui ab haeresi veniunt, primum doctrina instituti [catholica] ac deinde veteris et impuri fermenti sordibus per baptismum purgarentur. De his omnibus illum rogans et obtestans litteras misi.


[0091] In eadem epistola de Sabellianis haereticis, inquit Eusebius, Histor., lib. VII, c. 6, ut pote qui tunc increbescant, Xistum certiorem facit his verbis.

[0091A] 3. Nam cum de doctrina, quae nuper apud Ptolemaidem urbem Pentapoleos mota est, impia et plena blasphemiae in Deum omnipotentem et patrem Domini nostri Jesu Christi, plena incredulitatis et perfidiae erga quidquam praeciperetur, cum haereticum, nisi catholicam profiteatur fidem, recipiendum non esse leges aliae doceant. COUSTANT. De his omnibus . . . . Firmiliano scilicet Heleno ac sociis, ut eos Stephanus a communione sua minime segregaret. COUSTANT. Deque iisdem ad me scripserant. Valesius hic addidit rebus, quod verbum cum a graeco absit, neque latine videtur exprimendum. Commode autem illud [0091C] de iisdem dictum intelligere est de Firmiliano, Heleno, quos a communione segregandos Dionysius ac Philemon presbyteri cum Stephano censebant. COUSTANT. Nam cum de doctrina . . . Totum hoc fragmentum [0091D] Rufinus licentia sibi consueta latine ita convertit: «Cum de ea doctrina, quae apud Ptolemaïdam Pentapoleos civitatem nuper exorta est, plena blasphemiis in Deum patrem et Dominum nostrum Jesum Christum, negans vere esse eum filium Patris, nec primogenitum omnis creatura, similiter et Spiritus sancti auferens intellectum: pro quibus cum utraeque partes ad me venissent, et praesentibus fratribus quae commota fuerant discussissent, etiam litteris, prout Deus dedit parvitati meae, prosecutus sum et scripsi singula quaeque diligenter exponens. Quarum tibi exemplaria transmisi.» COUSTANT.

filium ejus unigenitum et primogenitum omnis creaturae Verbum hominem factum, et quae Spiritus sancti aufert intelligentiam: cum ab utraque parte et litterae ad me allatae essent, et fratres disceptaturi venissent, quantum Deo donante potui, planius edisserens, quasdam scripsi litteras; quarum exempla ad te misi. .

Epistolae II

[recensere]

DIONYSII ALEXANDRINI EPISCOPI AD PHILEMONEM SIXTI PRESBYTERUM FRAGMENTA. <Incipit Nota> [ [0091] The Latin and Greek versions of the following letter are printed in parallel in Migne.] [ [0091D] EPIST. II.—Fragmentis superioris epistolae istud Eusebius proxime subnectit his verbis: In epistola ad Philemonem Romanum presbyterum, quae inter eas quas de baptismo scripsit est tertia, ejn thðé trivthé twðn periú baptivsmatoû, idem Dionysius haec refert. Nempe recensetur prima ad Stephanum, secunda superior ad Xystum, haec tertia: eoque ordine notat Eusebius [0092C] hanc epistolam ad Philemonem superiori ad Xystum non esse anteriorem. Quocirca defendi nequit opinio Baronii, qui fragmentum istud ex epistola sub Stephano scripta excerptum arbitratur. Neque tamen praemissa ad Xystum posterior est, utpote cujus [0092D] Dionysius in ea ipsa n. 2, meminit. Quapropter utramque censemus simul missam. Nec alia de causa hanc in illa commemoratam existimamus, nisi ut cum Xysto communicaretur. Et haec igitur ad Xystum aliquo modo pertinet: ideoque fragmenta ejus nobis ab Eusebio transmissa hic exhibere nostri videtur instituti. Illa autem eo exhibemus libentius, quod ad quaestionem de baptismo illustrandam non parum conferant. COUSTANT. Estote periti numularii. Verba eadem plurimi patres, a Cotelerio in lib. II Constit. apost., c. 36, summa diligentia collecti, velut Christi aut apostoli laudant. In nostris tamen seu graecis seu latinis exemplaribus desiderantur. Eorum loco Rufinus, quem propterea ingentis confidentiae arguit Cotelerius, substituere non dubitavit. Omnia legite, quae bona sunt tenete, quomodo scilicet sententiam Pauli I Thess. V, 21 Augustinus lib. de Nat. et grat., cap 39, profert. COUSTANT. [0093B] Qui ab haereticis . . . Tres hominum classes istic a Dionysio videntur institui: prima eorum, qui apud [0093C] haereticos nati, et ab illis baptizati, ad Ecclesiam veniebant; altera eorum qui redibant ad Ecclesiam, a qua palam defecerant; postrema nonnullorum, qui licet Ecclesiae coetus frequentare non destitissent, clam tamen conveniebant haereticos, eosque velut magistros audiebant. Quod si ita est, stare nequit quod Hieronymus lib. de Script., eccl., c. 79, scribit de Dionysio Alexandrino: Hic in Cypriani et Africanae synodi dogma consentiens, de haereticis rebaptizandis ad diversos plurimas misit epistolas. Iste quippe praesul singulos proxime memoratos ad Ecclesiam venientes, nullo illorum baptismo iterato, a se decessoris ac praeceptoris sui exemplo susceptos declarat Verum postulare videtur fragmenti hujus clausula, ut et ea quae antecedunt, ad illos unos referamus, qui ab Ecclesia catholica ad haeresim defecerant. Ut ut est, hac in re Hieronymi testimonio inferior non est auctoritas Basilii Caesareae episcopi, qui quidem epist. canon. ad Amphiloch. c. 5, haereticorum baptismum [0093D] a Dionysio Alexandrino susceptum esse docet; ac mirari se ait, quo pacto tantus antistes, canonum peritia praeditus, ne Pepuzenorum quidem baptisma, tametsi in Patrem et Filium et Montanum Priscillamque baptizabant, rejiceret. Sic porro loquitur Basilius, non quia baptismum in nomine Patris et Filii et Montani ac Priscillae conferebant Montanistae: sed quia Spiritus sancti vocabulo montanum ac Priscillam, per quos Spiritum sanctum, locutum ac perfectius datum esse praedicabant, intelligere censebantur Spiritum sanctum. Insistit nempe Basilius vestigiis decessoris sui Firmiliani, a quo iidem haeretici credere arguuntur Spiritum per Montanum et Priscillam (apud Cyprian. legitur Priscam) locutum; adeoque non veritatis Spiritum, sed erroris. Denique ab iterando baptismo, seu a Cypriani Africanaeque synodi dogmate quantum abhorreret Dionysius, sequens ejus ad Xystum epistola 4, comprobabit. COUSTANT. Ad coetus fidelium. Valesius et superius verbum sunavgesqai, cum fratribus communicare, et nunc sunhgavgen [0094B] ad communionem admisit, latine convertit. Utrumque coetus sonat vel quos quispiam adit, vel [0094C] quibus copulatur. Quocirca istud sunhgavgen vertere liceret, coetibus (subaudito catholicis) copulavit. Cui loquendi rationi concinens Siricius epist. 1, ad Himer., c. 1, dicit: «Hos per invocationem solam septiformis Spiritus, episcopalis manus impositione. Catholicorum conventui sociamus.» Et Leo epist. 2, ad Rusticum c. 18: «Per manus impositionem, invocata virtute Spiritus sancti, quam ab haereticis accipere non potuerunt, catholicis copulandi sunt.» COUSTANT. Nequaquam ab eis petens. Apud Vales.: «Nequaquam existimans iterato 7 baptismate eis opus esse.» COUSTANT. Ab ipso acceperant. Videlicet Heracla, qui baptismum eis contulisse ponitur. Iis etiam, qui apud haereticos baptizati sunt, collatus quodam modo dici potest Spiritus sanctus, ad accipiendum videlicet sacramentum, non ad percipiendam sacramenti gratiam, quam ab haereticis percipi posse negant etiam [0094D] illi patres, qui haereticorum baptisma suscipiunt. Acceptum quippe sacramentum, remoto erroris obice quo virtus ejus suspensa tenebatur, et supplemento ejus quod deerat accedente, ut loquitur jam non semel laudatus Anonymus Lab. tom. I Conc. pag. 775, hoc est, ut ejusdem verbis utar, fide postmodum sincerata prorsusque purgata, integritatem tandem suam consequitur. COUSTANT. Superiorum episcoporum. Cyprianus epist 71, ad Quintum, et epist. 2, ad Stephanum ab Agrippino invectum fatetur; Firmilianus vero epist. 75, ad Cyprian. in Oriente confirmatum docet in Iconio, qui Phrygiae locus est, cum eo convenissent episcopi ex Galatia et Cilicia et caeteris finitimis regionibus. Cum autem hunc Dionysii locum Eusebius Historiae suae inseruerit, Cyprianum ejus sententiae, quae haereticos rebaptizari volebat primum auctorem nequiit censere, licet illius verba lib. VII, c. 2, hoc sonare videantur. COUSTANT.] <Explicit Nota>

[0091B] Ego vero haereticorum libris legendis ac traditionibus ediscendis operam dabam, ad horam quidem

exsecrandis illorum sententiis animum meum coinquinans, hanc tamen ex iis utilitatem percipiens, ut eos apud me refutarem, et multo amplius detestarer. Et cum frater quidam ex ordine presbyterorum me deterreret, ac vereretur ne eidem nequitiae coeno commiscerer; quippe animum meum contaminatum iri, aiebat et quidem vere, ut ipse sentiebam: visione divinitus missa confirmatus sum, et sermo ad me factus diserte mihi praecepit dicens: Lege omnia quaecumque in manus venerint: idoneus enim es qui singula corrigas ac probes: et hinc tibi primum credendi causa et occasio exstitit. Visionem hanc suscepi, ut quae apostolicae voci consentiret, [0091C] quosque majori virtute praeditos ita compellanti: Estote periti numularii (I Thes., XXI, 21) .

[0092B]

1Egw˙ de˙ kai˙ toi˚ suntavgmasi kai˙ tai˚ paradovsesi twn aiJretikwn ejnevtucon, craivnwn mevn mou pro˙˚ ojlivgon th˙ n yuch˙n tai˚ pammivaroi˚ aujtwn ejnqumhvsesin oÊnhsin d1 ou¯n ajp1 aujtwn tauvthn lambavnwn, to˙ ejxelevgcein aujto u˙˚ par1 eJmautwÈ, kai˙ polu˙ plevon bdeluvttesqai. kai˙ dhv tino˚ ajdelfou twn presbutevrwn me ajpeivrgonto˚ kai˙ d edittomevnou sumfuvresqai (al. sumfevresqai) twÈ th˚ ponhriva˚ aujtwÈ borbovrwÈ◊ lumaneisqai ga˙r th˙n yuch˙n t h˙n eJmautou, kai˙ ajlhqh ge levgonto˚, wJ˚ hjsqovmhn, oÂrama qeivpempton proselqo˙n ejpevrjrJwsev me. kai˙ lovgo˚ prov ˚ me genovmeno˚ prosevtaxe diarjrJhvdhn levgwn, pasin ejntuvgcane oifl˚ afin eij˚ ceira˚ lavboi˚. dieuquvnein ga˙r eÂka sta kai˙ dokimavzein iJkano˙˚ ei¯. kaiv soi gevgone touto ejxarch˚ kai˙ th˚ pivstew˚ aiÊtion. ajpedexavmhn to˙ oÂrama, wJ˚ ajpostolikhÈ fwnhÈ suntrevcon thÈ legouvshÈ pro˙˚ tou˙˚ dunatwtevrou˚, [0092C] givnesqe dovkimoi trapezitai.

[0091] Deinde, inquit Eusebius, nonnulla de omnibus haeresibus interlocutus subdit.

[0091C] Hanc ego regulam et formam a beato papa nostro Heracla accepi. Eos enim qui ab haeresibus veniebant, [0093A] etiamsi ab Ecclesia defecissent, immo nec defecissent, sed cum coetus fidelium frequentare viderentur, insimulati essent quod perversae doctrinae magistros audituri adirent, ejectos ab Ecclesia, post multas preces non prius admisit, quam quaecumque ab adversariis audierant, palam publiceque enarrassent. Tum demum ad coetus fidelium eos admisit, nequaquam ab eis petens ut baptismum iterato susciperent. Quippe jam antea Spiritum sanctum ab ipso acceperant.

[0093] Rursus hac quaestione abunde ventilata subjicit.

[0093A] Illud praeterea didici, non nunc primum apud Afros tantum hunc morem fuisse invectum, sed et multo antea superiorum episcoporum temporibus apud populosissimas ecclesias; idque synodis fratrum [0093B] Iconii et Synadae habitis, necnon quam plurimis placuisse. Quorum subvertens sententias, in jurgia eos et contentiones conjicere nolim. Dictum est enim: Non transferes terminos proximi tui, quos posuerunt patres tui (Deut., XIX, 14) .

Epistolae III

[recensere]

DIONYSII ALEXANDRINI EPISCOPI AD DIONYSIUM TUM XYSTI PRESBYTERUM, AC POSTEA EJUS SUCCCESSOREM FRAGMENTUM. <Incipit Nota> [0093] The Latin and Greek versions of the following letter are printed in parallel in Migne.] [ [0094D] Dionysii fragmentum. Ex verbis epistolae superioris [0095C] colligere est, eo ipso tempore, quo Stephanus papa de haereticis non rebaptizandis scripsit, Philemonem ac Dionysium presbyteros eadem de re litteras ad Dionysium Alexandrinum misisse. Iisdem quoque Dionysius Alexandrinus primo paucis, ac deinde cum jam Stephano Xystus successisset, pluribus rescripsit, et quidem separatim, ut ex eo conficitur, quod epistola quae ad Philemonem rescripta est, tertia de baptismo: et quae ad Dionysium, quarta ab Eusebio appelletur. De hac porro idem Eusebius ita praeloquitur: «Quarta ejus (Dionysii) de baptismo epistola [0095D] ad Dionysium scripta est, tunc quidem Romanae urbis presbyterum, sed qui aliquanto post tempore ejusdem urbis episcopus constitutus est. Ex qua hunc ipsum Romanum Dionysium eruditissimum planeque admirandum virum fuisse testimonio Dionysii Alexandrini licet cognoscere.» Tum haec praefatus, subnexum fragmentum subjicit. COUSTANT. Lavacrum iritum habet. Quocirca in epistola 73 Cypriani ad Jubanianum legimus, Novatianenses rebaptizare eos, quos a nobis sollicitant. Et apud Augustinum append. tom. III antiquus auctor vet. et nov. Testam. quaest. 102, de ipso Novatiano ait: In tantum irascitur nobis, ut et nos Christianos neget, (ideoque baptismum nobis iterandum censeat), cum sciat nos ea fide initiatos, de qua ipse praesumit. Quibus concinit illud vulgati Ambrosii Comment. in I Cor. cap. I: «Sic enim erant, sicut nunc Novatiani et Donatiani, qui baptismum sibi vindicant, a nostris baptizatos reprobantes.» COUSTANT. [0096C] Etiamsi spes aliqua subsit. Graeca vox eælpiû interdum pro opinione usurpatur. Et hic quidem constructio ejus cum verbo praeteriti temporis postulare videtur, ut illam ea ratione intelligamus. Neque vero cum Valesio hunc locum de lapsis in idololatriam, sed de Catholicis a Novatiano subversis interpretamur, quorum ille baptismum exsufflans, Spiritum sanctum sacramenti hujus munere acceptum fugabat, quamvis in eorum aliquibus, antequam subverterentur, Spiritum sanctum vel permansisse per innocentiam vel est ut cum Valesio per poenitentiam rediisse credibile [0096D] sit. Ita nihil opus quaeramus, In lapsis quomodo potest remanere Spiritus sanctus? COUSTANT.] Novatianum merito adversandum docet ob schisma, ob dogma impium, ob iteratum baptisma ad se venientium.

[0093B] Nam Novatianum merito aversamur qui Ecclesiam [0095A] discidit, et ex fratribus quosdam ad impietatem et blasphemias pertraxit; qui impiissimam de Deo doctrinam in orbem invexit, et clementissimum Dominum nostrum Jesum Christum quasi immisericordem calumniatur; ac praeter haec omnia sacrum lavacrum irritum habet ac rejicit, fidemque et confessionem, quae baptismo praemittuntur, subvertit, et Spiritum sanctum ab iis penitus fugat, etiamsi spes aliqua subsit; vel quod in illis permanserit, vel quod ad eos reversus sit. <Explicit Nota>

Epistolae IV

[recensere]

DIONYSII ALEXANDRINI EPISCOPI AD SIXTUM II. PAPAM FRAGMENTUM. <Incipit Nota> [0096D] Dionysii Alexandrini fragmentum. De hac epistola Eusebius ita praeloquitur: «Extat et quinta ejusdem epistola ad Xystum Romanae urbis episcopum, in qua postquam adversus haereticos multa disseruit, hujusmodi quiddam sua aetate contigisse narrat.» In ea autem narrat Dionysius quod nuper contigerat, cum baptisma publice ac sollemniter tradidisset. Unde hanc epistolam paulo post Pascha, vel certe Pentecosten, anni 258, scriptam esse colligitur. COUSTANT. Baptismum quo apud haereticos initiatus fuerat. Rufinus haec ita reddidit: «Baptisma ab haereticis aliter se suscepisse: quod tamen secundum ea, quae nunc videret a nobis ministrari, nec baptisma duceret, eo quod esset repleta plasphemiis omnis illa confessio.» Dionysii ejusque decessorum aevo in Alexandrina ecclesia, ut baptismo non iterato susciperentur haeretici usu receptum fuisse ex hoc loco evidenter conficitur. [0097A] Illud quoque notandum, scrupulum homini de [0097B] baptismo suo non ideo injectum, quia eum ab haereticis, sed quia sub aliena forma, ut existimabat, suscepisset. Baptisma enim aliis verbis aut rebus, quam quae Christus praescripsit, numquam in Ecclesia pro Christi baptismate, adeoque nec pro vero baptismo, habitum est. Non aliter sentiebat Dionysii decessor, etsi forsitan culpandus, quod hominem ab haeresi venientem, qua ratione baptizatus esset, interrogare neglexit. Hujusmodi incommodum ut caveretur deinceps, anno 314, concilium Arelatense can. 8, constituit, «ut si ad Ecclesiam aliquis de haeresi venerit, interrogent eum Symbolum, et si perviderint eum in Patre et Filio et Spiritu sancto esse baptizatum, manus ei tantum imponatur, ut accipiat Spiritum sanctum; quod si interrogatus non responderit hanc Trinitatem, baptizetur.» COUSTANT. Verbis ac rebus. Valesius, verbis ac ceremoniis. Hic religioni est a graeco tantisper discedere. Quinam [0097C] vero essent haeretici, quae res ac verba, quibus baptismum administrabant, ut exposuisset Dionysius, nemo non desideraret. Sed nec forte ipse ab eo, qui de baptismo suo ambigebat, quidquam nisi generalibus verbis ediscere potuerat. COUSTANT. Susceptione et gratia. Christophors. susceptione in Ecclesiam. Musculus simpliciter susceptione: quam interpretationem sibi magis probari Valesius in notis declarat; quia in baptismo Deus nos tamquam filios suscipiat. Ipse in Eusebii textu praefert, verissimaque adoptione. Nos autem hunc locum sic intelligendum censemus, quasi legeremus, ut non modo susceptione, qua gaudebat in Ecclesiam receptus, sed et gratia, qua se privatum dolebat, donaretur. Ex hac Rufini interpretatione, Propter quod exorabat mundari se et purificari ecclesiastico baptismate, ut et gratiam consequi posset Spiritus sancti, illum legisse liquet paradokhðû cavritoû, sine media particula kaiú. Quae lectio si vera est, latine vertendum erit perceptione gratiae. COUSTANT.

[0097D] Responderit amen. His consentanea sunt ista Justini martyris Apolog. 1, Ubi absolvit (sacerdos) preces

et Eucharistiam perfecit, omnis populus, qui adstat, succlamat dicens, Amen. Ouß suntelevsantoû taúû eujcaúû kaiú thún eujcaristivan, paðû oJ parwún laoúû pareufhmeið levgwn, 1Amhún. Quocirca Justinianus imp. Novel. 137, c. 6. Jubemus, inquit, omnes episcopos et presbyteros non in secreto, sed cum ea voce quae a fidelissimo populo exaudiatur, divinam oblationem . . . . facere. Et mox, Si solum benedicis spiritu, is qui idiotae locum implet, quomodo tuae gratiarum actioni subjiciet sanctum illud Amen? Jam quidem superius pag. 157 not. b, observavimus fideles sacerdoti eucharistiam sibi tradenti, ac dicenti, Corpus Christi, aut Sanguis Christi, respondere olim consuevisse Amen. At Dionysium de responsione Amen, quae consecrationis verbis subjiciatur, modo loqui orationis ejus series persuadet. Ab eo certe dictum narrat, quem postea ad altare percipiendae eucharistiae gratia inducit. Jam vero antiquatum morem revocare privati non [0098A] est: sed alterum diutino usu nunc receptum vir humilitatis [0098B] ac pacis studiosus semper praetulerit. Satis habebit, cum ad eum venerit sacrae liturgiae locum, ubi antiqui respondere solebant Amen, eam fidem, quam illi hac voce exprimebant, sincero mentis affectu firmare, ut ex Ambrosii lib. de Myster. cap. 9, consilio, quod os olim loquebatur dicens Amen, hoc est verum est, nunc mens intenta fateatur. COUSTANT. 10 Et manus ad suscipiendum. Et hic usus, quo fideles Christi corpus manibus excipere solebant, antiquatus est, sed nulla lege abrogatus legitur. Eum saltem ad saeculum sextum in Galliis perseverasse Mabillonius noster lib. I Liturg. Gallic., cap. 5, n. 25, ex lib. X Gregorii Turon., cap. 8, colligit. COUSTANT. Renovare non ausus fuerim. An Dionysio responderit Xystus, ejusque scrupulum exemerit, nobis ignotum. Forte etiam huic papae rescribendi opportunitatem persecutio ac mors non multo post interveniens sustulit. At eum, qui praescriptis a Christo verbis baptizatus non fuisset, baptizandum esse superius allatus [0098C] Arelatensis concilii canon 8, clare decidit. Quocirca et Nicaenum concilium can. 19 Paulianistas ad Ecclesiam venientes baptizari voluit; quia inquit Innocentius epist. 16, ad Macedonas, cap. 10, haeretici illi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti minime baptizabant: adeoque nullum erat hujusmodi baptisma. Quis enim, inquit Augustinus lib. VI de Bapt. cont. Donat. c. 25, nesciat non esse baptismum Christi, si verba evangelica, quibus symbolum constat defuerint. Christi tamen generale praeceptum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua etc.; nec cuiquam, ab Evangelii praedicatione, salutem sperandam censet Ecclesia, nisi qui hoc praeceptum re vel voto impleverit. Quantumvis frequentarit quis fidelium coetus, ibique corporis ac sanguinis Christi particeps fuerit, de gratia Spiritus sancti ab eo percepta nemo certior esse potest, quam de hoc munere tum Cornelio tum sociis ejus indulto certus fuit Petrus: qui nihilominus eos omnes, quos Spiritu sancto plenos conspiciebat, [0098D] baptizandos esse non dubitavit, ut nihil praetermissum videretur, inquit Cyprianus epist. 2, ad Steph., n. 1, quominus per omnia divini praecepti atque Evangelii legem apostolica magisteria servarent. Nec ambigendum mihi videtur, quin hoc ipsum Dionysio exploratum fuerit. Inde igitur angebatur potius, quod cum is, qui se rebus ac verbis aliis baptizatum dicebat, nulla certa ratione istud comprobaret, baptismum praeter apostolicam doctrinam iterare vereretur. Eum nempe in se expertus est iterationis baptismi horrorem, quem fidelium animis insitum esse postea Augustinus lib. V de Bapt. cont. Donat. c. 5. testatus est. Et in hac dubitatione aestuans, de homine praedicto id sentire maluit, quod de aliis in Ecclesia non baptizatis Cyprianus epist. 73, ad Jubaianum, sentire se dixit: Potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare, et eos, qui ad Ecclesiam simpliciter (sine baptismo) admissi, in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare. Subinde vero formidinem hujusmodi Leo epist. 115, ad Neonem, [0099A] levavit: ubi praemittens, In primis itaque providere debemus, ne dum speciem quamdam cautionis tenemus, damnum regenerandarum incidamus animarum, fatetur quidem deinde, inexpiabile esse facinus, lavacrum, quod regenerandis semel tributum est, bis subire; verum mox nihilominus addit: Sed in hoc (quem vere baptizatum nemo scit,) nihil simile formidatur; quoniam non potest in iterationis crimen venire, quod factum esse omnino nescitur. Porro de baptismo, cujus causa Dionysius Xystum sibi consulendum duxerat, illud certo constabat, eum ab haereticis fuisse collatum. [0100A] Nec dubium quin si homo sic baptizatus Cyprianum et eos, qui cum illo Africana in synodo convenerant, adiisset, hunc baptizandum esse statim decrevissent. Et inde igitur Dionysium cum iisdem minime consensisse confirmatur. Hinc certe constat hominem illum, qui baptizatus ab haereticis fuerat, ab Heracla in Ecclesiam sine novo baptismo fuisse admissum. Ipsevero Dionysius Heraclae in recipiendis haereticis morem sequi se conceptis verbis profitetur. COUSTANT. <Explicit Nota>

[0095] De homine qui baptismo Ecclesiae initiari expetebat, cum baptismum aliis verbis ac rebus apud haereticos suscepisse se diceret.

[0095B] Vere etenim, frater, consilio opus habeo, et sententiam tuam expeto, ne forte halluciner, super negotio quod mihi tale accidit. Quidam ex fratribus, qui ad ecclesiam conveniunt, jam pridem pro fideli habitus, et qui ante meam ordinationem, ac ni fallor, ante ipsius quoque Heraclae episcopatum coetus fidelium particeps fuerat, cum interfuisset baptismo eorum qui nuper baptizabantur, et interrogationes responsionesque audisset, ad me accessit flens et vicem suam ingemiscens. Pedibusque meis advolutus, confiteri atque dejerare coepit, baptismum quo apud haereticos initiatus fuerat, non hujusmodi esse, neque quidquam omnino habere cum hoc nostro commune: quippe plenum fuisse impietatis et blasphemiae. Aiebatque [0095C] animum suum acerbissimo doloris sensu compungi, ac ne oculos quidem ad Deum attollere se [0097A] audere, quod scelestis illis verbis ac rebus initiatus fuisset. Quapropter exorabat, ut hoc purissimo lavacro susceptione et gratia donaretur. Quod ego quidem facere non sum ausus; sed diuturnam illi communionem ad id satis fuisse dixi. Nam qui gratiarum actionem audierit, et qui cum caeteris responderit Amen; qui ad sacram mensam adstiterit, et manus ad suscipiendum sanctum cibum porrexerit, atque illum exceperit, et corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi particeps fuerit diutissime, eum adhuc de integro renovare non ausus fuerim. Porro illum [0099A] bono 11 animo esse jussi, et cum firma fide ac bona conscientia accedere ad Sancta, et participem eorum fieri. Verum ille lugendi finem non facit, et ad mensam accedere exhorrescit, vixque rogatus interesse orationibus sustinet.