Epistolae et canones (Gregorius II)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et canones
saeculo VIII

editio: Migne 1850
fons: [1]

GreIi.EpEtCa 89 Gregorius II Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA. GREGORII PAPAE II AD BONIFACIUM PRESBYTERUM.

Potestatem illi facit ut fidei mysterium incredulis gentibus annuntiet.

Gregorius servus servorum Dei Bonifacio religioso presbytero.

Exigit manifestata nobis religiosi propositi tui pie in Christo flagrantis intentio, et approbata sincerissimae fidei tuae perlata relatio, ut ad dispensationem verbi divini, cujus per gratiam Dei curam gerimus, te comministro- utamur. Experientes proinde te ab infantia sacras litteras didicisse, profectusque indolem ad augmentum crediti coelitus talenti prospectu divini amoris extendere, videlicet gratiam cognitionis coelestis oraculi in laborem salutiferae praedicationis, ad innotescendum gentibus incredulis mysterium fidei, instanti conatu expendere; collaetamur fidei tuae, et adjutores effici cupimus gratiae praerogatae. Igitur quia praemissi conatus pium affectum usque ad apostolicae sedis modesta praevisione perduxisti consultum, ut membrum ex membro proprii corporis caput requirens, motum mentis probares, capitisque arbitrio te humiliter submittens, et ejus directione justo tramite properans solidari, compaginis plenitudo existas; ideo in nomine indivisibilis Trinitatis, per inconcussam auctoritatem beati Petri apostolorum principis, cujus doctrinae magisterii dispensatione fungimur, et locum sacrae sedis administramus, modestiam tuae religionis instituimus, atque praecipimus, ut in verbo Dei, quo igne salutifero, quem Dominus mittere venit in terram, enitere videris, ad gentes quascunque infidelitatis errore detentas properare Deo annuente potueris, mysterium regni Dei per insinuationem nominis Christi Domini Dei nostri veritatis suasione designes, et per spiritum virtutis [ Edit. Rom., veritatis], et dilectionis, ac sobrietatis, praedicationem utriusque Testamenti mentibus indoctis consona ratione transfundas. Disciplinam denique sacramenti, quam ad initiandos Deo praevio credituros tenere studes, ex formula officiorum sanctae nostrae sedis apostolicae, instructionis tuae gratia praelibata, volumus ut intendas. Quod vero actionis susceptae tibi deesse perspexeris, nobis ut volueris [valueris] intimare curabis. Bene vale. Data Idibus Maii, imperante domino piissimo Augusto Leone a Deo coronato magno imperatore, anno tertio imperii ejus, indictione undecima [secunda].

Indiculus sacramenti quod Bonifacius Romae, cum episcopus ordinaretur, edidit, et manu sua scriptum obtulit.

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Imperante domno Leone, a Deo coronato, magno imperatore, anno 6, post consulatum ejus anno 6, sed et Constantino magno imperatore ejus filio anno 4, indictione 6. Promitto ego Bonifacius, Dei gratia episcopus, tibi beato Petro apostolorum principi, vicarioque tuo beato Gregorio papae, et successoribus ejus, per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, Trinitatem inseparabilem, et hoc sacratissimum corpus tuum, me omnem fidem et puritatem sanctae fidei catholicae exhibere, et in unitate ejusdem fidei Deo operante persistere, in qua omnis Christianorum salus sine dubio esse comprobatur, nullo modo me contra unitatem communis et universalis Ecclesiae suadente quopiam consentire, sed, ut dixi, fidem et puritatem meam atque concursum tibi, et utilitatibus Ecclesiae tuae, cui a Domino Deo potestas ligandi solvendique data est, et praedicto vicario tuo, atque successoribus ejus per omnia exhibere. Sed et si cognovero antistites contra instituta antiqua sanctorum Patrum conversari, cum eis nullam habere communionem aut conjunctionem; sed magis, si valuero prohibere, prohibebo; sin minus, fideliter statim domno meo apostolico renuntiabo. Quod si, quod absit, contra hujus promissionis meae seriem aliquid facere quolibet modo, seu ingenio vel occasione tentavero, reus inveniar in aeterno judicio; ultionem Ananiae et Sapphirae incurram, qui vobis etiam de rebus propriis fraudem facere, vel falsum dicere praesumpserunt. Hunc autem indiculum sacramenti ego Bonifacius exiguus episcopus manu propria scripsi, atque ponens supra sacratissimum corpus beati Petri, ita, ut praescriptum est, Deo teste et judice, praestiti sacramentum, quod et servare promitto.

EPISTOLA II. GREGORII PAPAE II AD CAROLUM DUCEM, MAJOREM DOMUS REGIAE FRANCORUM. Commendat Bonifacium, ut illi faveat in suscepto ministerio. Domino glorioso filio Carolo duci Gregorius papa.

Comperientes te, in Christo dilectissime, religiosae mentis affectum gerere in multis opportunitatibus, debito salutis praemisso, notum facimus Deo dilectae tuae dignitati, praesentem fratrem Bonifacium, fide et moribus approbatum a nobis episcopum consecratum, atque institutionibus sanctae sedis apostolicae, cui Deo auctore praesidemus, Ecclesiae generali sollicitudine informatum, ad praedicandum plebibus Germaniae gentis, ac diversis in orientali Rheni fluminis parte consistentibus, gentilitatis errore detentis, vel adhuc ignorantiae obscuritatibus praepeditis, necessario destinare. Pro quibus eum gloriosae benevolentiae tuae omnimodo commendamus, ut eum in omnibus necessitatibus adjuvetis, et contra quoslibet adversarios, quibus in Domino praevaletis, instantissime defendatis; certissime retinentes, Deo vos exhibere quaecunque huic promptissimo impenderitis favore, qui, sanctis apostolis suis ad lucem gentium destinatis, a suscipientibus eos se suscipiendum praedixit, quorum institutionibus per nos informatus praedictus antistes in sortes praedicationis procedit.

EPISTOLA III. GREGORII PAPAE II AD EPISCOPOS ET ALIOS OMNIUM ORDINUM, TUM CLERICOS, TUM LAICOS. Commendat eumdem Bonifacium, et quas ad res missus sit exponit. Gregorius episcopus servus servorum Dei universis reverentissimis et sanctissimis fratribus coepiscopis, religiosis presbyteris, seu diaconibus, gloriosis ducibus, magnificis castaldis, comitibus etiam, vel cunctis Christianis Deum timentibus.

Sollicitudinem nimiam gerentes pro speculatione nobis credita, quia in umbra mortis aliquas gentes in Germaniae partibus, vel plaga orientali Rheni fluminis, antiquo hoste suadente errare, et quasi sub religione Christiana idolorum culturae servire cognovimus; aliquos vero, qui nec Dei cognitionem habentes, nec baptismatis sacri unda sunt loti, sed comparatione brutorum animalium pagani factorem suum non recognoscunt; necessarium duximus, pro utrorumque illuminatione, ad praedicandum rectae fidei verbum, harum litterarum portitorem Bonifacium, reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum, ad easdem partes dirigere, ut et illis praedicando verbum salutis vitam provideat sempiternam, et si quos forte ubicunque [ Edit. Rom. vel ubicunque] a rectae fidei tramite deviasse cognoverit, aut astutia suasos diabolica erroneos repererit, corrigat, atque sui evocatione ad portum restituat salutis, eosque ex apostolicae sedis hujus doctrina informet, et in eadem catholica fide permanere instituat. Cui etiam hortamur, ob amorem Domini nostri Jesu Christi, et apostolorum ejus reverentiam, ut in omnibus solatia exhibeatis [solatiari nisibus totis debeatis], eumque in nomine Jesu Christi recipiatis, ut scriptum est de suis discipulis: Qui vos recipit me recipit (Matth. X); providentes insuper necessaria itineris ejus, comitesque tribuentes, cibum etiam ac potum, vel si quid eguerit largientes, ut uno labore et socia voluntate, opus sibi creditum pietatis et negotium salutis annuente Deo perficiatur, atque praemia laboris percipere mereamini, deque conversione errantium merces vobis ascribatur in coelis. Si quis itaque huic Dei famulo, ad illuminationem gentium ab hac apostolica et catholica Dei Ecclesia destinato, assensum vel concursum praebuerit, exorantibus apostolorum principibus, consortia mereatur sanctorum martyrum Christi Jesu. Si quis vero (Ivo, p. VI, c. 118), quod non optamus, adversari ejus laboribus conatus fuerit [aversando, ejus praepedire conatus fuerit laborem], aut contrarius exstiterit ministerio illi credito, successorumque ejus in eumdem laborem intrantium, ex sententia divina anathematis vinculo percellatur, et perpetuae damnationis subjaceat. Data Kalendis Decembris, imperante domino piissimo Augusto Leone, imperii ejus anno 7, sed et Constantini imperatoris ejus filii anno 4, indictione 6.

EPISTOLA IV. GREGORII PAPAE II AD CLERUM, ORDINEM, ET PLEBEM, CUI BONIFACIUS ORDINATUS FUERAT EPISCOPUS. Gregorius episcopus servus servorum Dei, clero, ordini, et plebi consistenti Thuringi, dilectissimis filiis in Domino salutem.

Probabilibus desideriis nihil tarditatis praestantes fratrem jam et coepiscopum nostrum Bonifacium vobis ordinavimus sacerdotem. Cui dedimus in mandatis, ne unquam ordinationes praesumat illicitas, ne bigamum, aut qui virginem non est sortitus uxorem, neque illitteratum, vel in qualibet corporis parte vitiatum, aut ex poenitente, vel curiae, aut cuilibet conditioni obnoxium, notatumque, ad sacros ordines permittat accedere; sed si quos hujusmodi forte repererit, non audeat promovere. Afros passim ad ecclesiasticos ordines [procedentes] praetendentes nulla ratione suscipiat, quia aliqui eorum Manichaei, aliqui rebaptizati saepius sunt probati. Ministeria atque ornatum [ornamenta] ecclesiae, vel quidquid illud est in patrimonio ejusdem, non minuere studeat, sed augere. De reditu vero Ecclesiae, vel oblatione fidelium, quatuor faciat portiones, quarum unam sibi ipse retineat, alteram clericis pro officiorum sedulitate distribuat, tertiam pauperibus et peregrinis, quartam ecclesiasticis fabricis noverit reservandam, de quibus divino erit judicio redditurus rationem. Ordinationes vero presbyterorum, sive diaconorum, non nisi quarti, septimi et decimi mensis jejuniis, sed et in ingressu quadragesimali, atque medio, vespere sabbati noverit celebrandas. Sacrosancti autem baptismi sacramentum, non nisi in paschali festivitate et pentecoste noverit esse praebendum, exceptis iis quibus mortis urgente periculo, ne in aeternum pereant, talibus oportet remediis subvenire. Huic ergo sedis nostrae praecepta servanti devotis animis obsequi vos oportet, ut irreprehensibile placitumque fiat corpus Ecclesiae, per Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat cum Deo Patre omnipotente, per [ Edit. Rom., et Spiritu sancto per] omnia saecula saeculorum. Deus incolumes vos custodiat, dilectissimi. Data Kalendis Decembris, imperante domno piissimo Augusto Leone a Deo coronato magno imperatore, anno 7, sed et Constantino magno imperatore ejus filio, anno 4, indictione 6.

EPISTOLA V. GREGORII PAPAE II AD OPTIMATES THURINGORUM. Laudat illorum in Christi fide constantiam, hortaturque ut Bonifacio episcopo suo sint obedientes.

Viris magnificis filiis Asulfo, Goddavo, Willerco, Gunthario, Alvoldo [ Edit. Rom., Asuleo, Guodelano, Mutereo, Gunthareo, Alualdo], et omnibus Deo dilectis Thuringis fidelibus Christianis, Gregorius papa.

Insinuatam nobis magnificae in Christo fidei vestrae constantiam agnoscentes, quod paganis compellentibus vos ad idola colenda, fide plena responderitis, magis velle feliciter mori, quam fidem semel in Christo acceptam aliquatenus violare; nimia exsultatione repleti gratias debitas persolvimus Deo nostro et redemptori, bonorum omnium largitori, cujus gratia comitante vos ad meliora et potiora optamus proficere, et ad confirmandum fidei vestrae propositum sanctae sedi apostolicae religiosis mentibus adhaerere, et, prout opus poposcerit sacrae religionis, a memorata sancta sede apostolica spirituali omnium fidelium matre solatium quaerere, sicut decet filios cohaeredes regni a regali parente. Ministerio quoque praesentis fratris charissimi Bonifacii, quem ad vos episcopum consecratum in sorte praedicationis destinavimus, apostolicis institutionibus informatum, ad instruendam fidem vestram, in omnibus volumus et hortamur obedientes ei consentire ad complementum in Domino vestrae salvationis.

EPISTOLA VI. GREGORII PAPAE II AD UNIVERSUM POPULUM THURINGORUM. Ut Bonifacio episcopo suo in omnibus obediant, et episcopia atque ecclesias construant. Gregorius servus servorum Dei universo populo Thuringorum.

Dominus Jesus Christus Filius Dei, et Deus verus, de coelis descendit, homo factus est, et pro nobis pati et crucifigi dignatus est, et sepultus tertia die resurrexit a mortuis, et ascendii in coelum; discipulis etiam suis sanctis [ Edit. Rom., apostolis ait] ait: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; ipse in se credentibus vitam aeternam promisit. Cupientes ergo vos in perpetuum nobiscum gaudere, ubi finis gaudii nullus est, nec tribulatio, nec aliqua amaritudo, sed gloria sempiterna; ideo fratrem nostrum sanctissimum Bonifacium episcopum ad vos direximus, ut vos debeat baptizare, et fidem Christi docere, et ab errore ad viam salutis deducere, ut salutem habeatis et vitam sempiternam. Vos ergo ei in omnibus obedite, et sicut patrem vestrum illum honorate, et ad ejus doctrinam corda vestra inclinate. Quia illum non pro lucro aliquo temporali conquirendo direximus, sed pro lucro animarum vestrarum ad vos eum misimus. Diligite ergo Dominum, et in nomine ejus baptismum suscipite, quia Dominus Deus noster, quod oculus hominis nunquam vidit, nec in cor hominis ascendit, praeparavit diligentibus se. Jam recedite a malis operibus, et agite bene; non adoretis idola, nec immoletis carnes, quia Deus non recipit ista; sed in omnibus secundum quod vos frater noster Bonifacius docuerit, observate et agite, et salvi eritis, et vos et filii vestri in sempiternum. Facite ergo et domum, ubi debeat ipse pater vester episcopus habitare, et ecclesias ubi orare debeatis, ut Deus indulgeat peccata vestra, et donet vobis vitam sempiternam.

EPISTOLA VII. GREGORII PAPAE II AD UNIVERSUM POPULUM ALTSAXONUM. Confirmat illos in fide Christi, quam relicto idolorum cultu amplexi erant. Gregorius papa universo populo provinciae Altsaxonum [ Edit. Rom., Saxonum].

Sapientibus et insipientibus debitor sum, fratres charissimi, volens vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro his qui verbum exhortationis fidei Jesu Christi Domini nostri susceperunt, et qui adhuc suscepturi sunt, ut consolentur corda vestra instructa in charitate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei patris Jesu Christi, ut ait egregius apostolus: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II). Hoc autem dico, quoniam prope est regnum Dei (Luc. XXI); et nemo [ut nemo] vos amplius decipiat in sublimitate sermonum, ut in [aut in] quocunque metallo salutem vestram quaeratis, adorantes idola manufacta, aurea, argentea, aerea, lapidea, vel de quacunque materia facta, quae falsidico nomine a paganis antiquis dii appellata sunt. In quibus et daemones habitare noscuntur, quoniam omnes dii gentium daemonia sunt, ut ait Scriptura: Dominus autem noster coelos fecit (Psal. XCV). Quicunque autem in vobis susceperunt Christum Jesum Dominum nostrum, in ipso ambulent radicati, et superaedificati, et confirmati fide, abundantes in gratiarum actione. Videte ne quis vos amplius decipiat per philosophiam et inanem fallaciam (Coloss. II). Astutiores enim sunt filii tenebrarum, quam filii lucis. Discedite, filii, ab idolorum cultura; accedite et adorate Dominum Deum, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt; et vultus vestri non erubescent. Unus enim Dominus hominum, volucrum, quadrupedum, et piscium, qui est benedictus in saecula saeculorum. Exspoliate vos ergo veterem hominem, et induite Christum novum, deponentes omnem malitiam, iram, indignationem, blasphemiam. Turpem sermonem nolite de ore vestro producere, et ab idolorum cultura recedite. Jam enim advesperascit dies saeculi, et tempus tenebrarum appropinquat, ideoque nolite esse otiosi, sed potius operamini opus bonum, ut Christus habitet in vobis. Et quodcunque facitis in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum (Coloss. III), respuentes gentilitatis sectam, scientes vos Dominum habere in coelis. Orationi instantes ad ipsum Dominum cor erigite, quoniam magnus est Dominus Deus noster, et laudabilis nimis, et terribilis super omnes deos (Psalm. XCV), qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire (I Tim. II). Hoc autem commoneo, fratres, ut quicunque voluerit ex vobis ad Christum converti, nullo modo eum prohibeatis, neque vim ei faciatis sculptilia adorare, quia ipse Christus Dominus vivit cum Deo Patre omnipotente in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen. Charissimi, fidelis est minister, et conservus in Domino, frater ac coepiscopus noster Bonifacius, quem misi vobis ad hoc ipsum, ut [Fidelem ministrum, et conservum misi ad vos Bonifacium fratrem, et coepiscopum meum ad hoc ipsum, ut] cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra cum exhortationis verbo in Christo Jesu Domino nostro, ut a diabolica liberati fraude mereamini adoptionis filiis aggregari, et ut ab aeterna damnatione liberati vitam habeatis aeternam.

EPISTOLA VIII. CAROLI MAJORIS DOMUS EPISTOLA GENERALIS. De suscepto in tuitionem ac defensionem episcopo Bonifacio. Dominis sanctis et apostolicis in Christo patribus episcopis, ducibus, comitibus, vicariis, domesticis, seu omnibus agentibus junioribus nostris, seu missis decurrentibus, et amicis nostris, illustris vir Carolus major domus bene cupiens vester.

Cognoscatis qualiter apostolicus vir, in Christo pater Bonifacius episcopus ad nos venit et nobis suggessit quod sub nostro mundeburdo vel defensione eum recipere deberemus. Quod ita gratanti animo nos fecisse cognoscite. Proinde ergo taliter ei manu nostra roboratam dare visi sumus, ut ubicunque ambulare visus fuerit, cum nostro amore, vel sub nostro mundeburdo et defensione, quietus vel conservatus esse debeat; ea ratione, ut justitiam reddat, et justitiam faciat et accipiat. Et si aliqua causatio vel necessitas ei advenerit, quae per legem definiri non potuerit, usque ante nos quietus et conservatus esse debeat, tam ipse, quam qui per ipsum reclamare se et sperare videntur. Ut ei nemo aliquam contrarietatem vel damnationem adversus eum facere praesumat, sed omni tempore sub nostro mundeburdo vel defensione quietus vel conservatus residere debeat. Et ut certius credatur, manu propria subter firmavimus et de annulo nostro sigillavimus.

EPISTOLA IX. GREGORII PAPAE II AD BONIFACIUM EPISCOPUM Gratulatur de infidelium conversione, hortaturque ut in coepto verbi ministerio constanter insistat.

Reverentissimo et sanctissimo fratri Bonifacio coepiscopo Gregorius servus servorum Dei.

Creditae speculationis sollicitudine permoti, evangelica quoque institutione, qua Christus ait: Obsecrate Dominum messis ut injiciat operarios in messem suam (Matth. IX), tuam proinde reverendam fraternitatem ad imitationem apostolorum (ut Domino jubente praecepti sunt, Euntes praedicate evangelium regni [Marc. XVI]; Gratis accepistis, gratis date [Matth. X] ) in partibus Hesperiarum [Hessorum] ad illuminationem Germanicae gentis in umbra mortis sedentis dirigere praevidimus, lucrum ut inde apportare deberes, quasi servus ille de negotio talenti, sicut scriptum est, fidus in futuro auctori asserit Deo fecisse (Matth. XXV; Luc. XIX). Quod quia ex obedientiae munere ministerium verbi cernimus adolere, et praedicationis praeconio populum infidelem, ut innotuisti, audivimus converti, Domini potentiae gratias referentes, ut ipse, a quo bonum procedit, et ad agnitionem vult omnes venire veritatis, tibi optamus ut cooperetur, et a tenebris ad lucem populum illum suae potentiae inspiratione reducat. Hinc enim vobis merces copiosa credimus quod ab omnipotente Deo ascribatur in coelis. Bonum enim certamen, si perseveraveris, possis cum Apostolo dicere: Certavi, cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV). Sed ut coronam percipias laboris insiste; pollicetur enim Deus perseverantibus in finem salutem. Nec te minae terreant, nec dejiciant terrores, sed fixam in Deo tenens fiduciam veritatis verbum denuntia. Erit enim ex adjutorio divino protectio [ Edit. Rom., perfectio], tantum sit bonum in voluntate opus. Igitur quantos ab errore converteris, syllabarum tuarum recensito textu cognovimus, laeti uberes Deo gratias agentes de lucro animarum exsultamus. Porro pro episcopo illo qui nunc usque desidia quadam in eadem gente praedicationis verbum disseminare neglexerat, et nunc sibi partem quasi in parochiam defendit, Carolo excellentissimo filio nostro patricio [ Deest patricio], ut eum compescat suadentes, paternis litteris scripsimus, et credimus quod hoc vitari [vetari] praecipiat, ipse vero opportune, importune, praedicare quae sunt salutis non desinas. Igitur Thuringis et Germaniae populo ea quae ad animae respiciunt utilitatem et salutem scribere non omisimus, admonentes inter alia, ut construant episcopia et ecclesias. Ipse enim, qui non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII), erit omnibus daturus incrementum. Deus te incolumen custodiat. Data pridie Nonas Decembris, imperante domino piissimo Augusto Leone, a Deo coronato, magno imperatore, anno 8, post consulatum ejus anno 8, sed et Constantino magno imperante ejus filio, anno 5, indictione 8.

EPISTOLA X. GREGORII SANCTISSIMI PAPAE ROMANI AD SANCTISSIMUM GERMANUM, QUI FUERAT PATRIARCHA CONSTANTINOPOLEOS. Qualis et quae delectatio meam sic laetificare animam novit, sicut gratificus nuntius super tuo nomine, quod reverendum revera mihi et magnificandum decenter est, o sanctificate et divinitus acte? Hoc enim et nunc ego per honorabiles litteras tuas evangelizatus exultavi, et prae nimio gaudio, spiritu laetificatus sum. Deinde in coelum extendens oculum, gratiarum dominatori omnium Deo retuli actiones, qui taliter etiam modo voluit, et fine tenus vobis cooperatur, et omnia vestra in lucem educit. Hoc enim et orandum mihi est noctu et interdiu, et nunquam aliquando hoc desiderium deserendum esse in Christo confidens pronuntiabo. Testimonium autem perhibet sermoni meo, o superlaudabilis et a Deo dilecte, etiam tuae per omnem horam benevolentiae recordatio: quam habitatricem habens in labiis, et dolorem verbi ferre non valens, illico ad affatum per litteras properavi. Est enim debitum mihi, et debitis cunctis insignius, te fratrem meum et propugnatorem Ecclesiae salutare ac alloqui, et luctaminum tuorum collaudare materias. Etiamsi quis dicat et valde convenienter clamet potius ea impietatis praecursor, qui nunc passus est, bona actione malam actionem tuis commutaturus felicitatibus. Nam arbitrabatur secundum illum qui desursum cecidit fremere simul et praevalere adversus pietatem, sed impeditur coelitus spe fraudatus; et audiebat quidem ab Ecclesia ea quae et Pharao prius Aegyptius tyrannus, Moyse de illo canente: Dixit inimicus, Persequens comprehendam, partibor spolia, replebo animam meam (Exod. XV). Sed et audiebat quae et ipse diabolus, et cum prophetica illi praenuntiaretur maledictio: Propterea destruet te Deus in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo; et radicem tuam de terra viventium (Psalm. LI). Ita et ille praeter spem conatibus qui in spe erant frustratus periit, superno agone vestro et robore apostatae enervata impugnatione adversus Deum, deorsum effecta, et ad novissimum propemodum expulsa exitium Christum impugnantis ferocitate, ita ut super eo Scriptura veraciter impleatur, quae dicit: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore (I Reg. II); pro eo quod nulla est ad infirmum Dei firmitas abominationis eorum qui Deum impugnant, et pugnare pro Deo mundum contra insensatos asserit [scriptum est]. Quomodo ergo non cum Deo pugnans, o tu sanctissime, adversus eos qui sine Deo et contra Deum sunt, commoveris? Qui videlicet inveniunt eum qui invisibiliter oppugnatur, imo ut verius dicamus, simul pugnat, et hostes in fugam vertit (Sap. V), ac ubi sic coepisti praelium, ut Deus ipse tibi monstravit? praeesse praecipiens in castris regni Christi gloriosum vere ac insigne labarum, id est, vivificam crucem, magnum contra mortem magnitudinis suae trophaeum, in quo mundi quadrifarie terminos circumscripsit, lineamentis distinguens. Deinde et sanctam imaginem omnium dominae ac verae Dei matris, cujus vultum divites plebis deprecabuntur. Etenim sancta est, quemadmodum Patribus videtur, quae taliter a vobis pie honorata tribuit vicissitudines. Nam imaginis honor ad principalem transit, secundum Basilium magnum. Et pietate est plena venerabilium imaginum causa, sicut dicit Chrysostomus: Ego et cera perfusam amavi picturam pietate refertam; vidi enim in imagine angelum cuneos barbarorum persequentem, et David veritatem dicentem: Domine, in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges (Psalm. LXXII). Et nequaquam Ecclesia erravit, licet ita fuerit aestimatum. Indulgeat Deus, et neque secundum gentilem consequentiam est traditio (absit) et intentio rei secundum quid probatur, et nequaquam considerantur quae perficiuntur. Nam neque in Paneade civitate haemorrhoissae pie motae in recordationem facti in se miraculi repudiabatur, cum orta esset herba circa pedes statuae, quae ab ea in nomine Domini Jesu Christi erecta est; et extranea erat, incognitaque specie, positaque omnibus in variorum languorum remedium condescensione et bonitate Dei et Salvatoris nostri. Imo legalis, ut jam [ita] dicamus, hujusmodi est in Deo erectio, licet figuris magis signanda [ Gr., figuris expressior], et umbrae praeferenda sit gratia et veritas. Unde maximam salutis causam sanctorum coetus Dei consilio hoc capitulum tradidit [ Gr., h. cap. Ecclesiae trad.] in universorum vultibus, et colorum operationibus venerabilem et sanctum characterem secundum humanitatem ejus, qui tollit peccatum mundi, erigamus, per eum humilitatis celsitudinem Dei Verbi considerantes, et ad memoriam conversationis in carne factae, tam videlicet passionis ejus et salutaris mortis, quam redemptionis, quae hinc mundo effecta est, manu quodammodo ducti, et nulla est hinc a divinis dissonantia. Si enim propheticae praelocutiones terminum minime perceperunt, ne scribantur res ad ostensionem eorum quae adhuc facta non sunt, id est, si non est incarnatus Dominus, non formetur sancta imago ejus secundum carnem. Si non est natus in Bethlehem (Matth. II) ex gloriosa virgine Dei genitrice, neque magi munera obtulerunt, neque pastoribus supra stetit angelus, neque multitudo coelestis exercitus nato hymnum obtulit (Luc. II), si non in ulnis genitricis ut infantulus ferebatur, qui portat universa, et lactis alimoniam pertulit, qui dat escam omni carni, nec hoc figuretur. Si non a sene suspiciebatur, qui vitae tenet principatum et mortis, et omnium Dominus per eum agnitus simul et praedicatus, et ut dimissionem concederet postulatus, si non in Aegyptum causa dispensationis pergebat super nubem levem, omni scilicet lumine illustratam matrem ac sanctitate robustam, qui in excelso sedet, et redit ex Aegypto, et habitat Nazareth, ne figurentur coloribus. Si non mortuos suscitavit, et erexit paralyticos, et leprosis praebuit purgationem, et caecos illuminavit, deinde et expressam fecit linguam mutorum, et bases claudorum firmavit, et expulit daemones, nisi aperuit aures surdorum, et omnia operatus est gloriosa, et in Deo signa perfecit, ne pingantur; et nisi passionem voluntarie suscepit, et infernum spoliavit, et surgens in coelum ascendit, qui venturus est judicare vivos et mortuos, neque figurent Scripturae vel historiae, quae ista enarrant, tam per litteras quam per colores [ Gr., nec scribantur, nec figurentur]. At si haec omnia facta sunt, et magnum est pietatis mysterium, utinam esset possibile ut coelum et terra et mare, animantia quoque omnia et virgulta, et quidquid aliud est, enarrent illa et per voces et per litteras, et per picturas. Eorum enim quae non sunt formatio idolica pictura nominatur, quae et paganae fabulationis poema finxit, eorum quae nunquam fuerunt per essentiam facturam desipienter asseverans. Et certe nulla est condescensio Ecclesiae Christi cum idolis: absit. Neque enim vitulas adoravimus, neque vitulum in Choreb fudimus, neque a nobis creatura Deus aestimata est, sed neque rursus sculptili procidimus, et Beelphegor initiati sumus, neque natorum occisores aut sacrificatores fuimus, aut occulta mysteria celebravimus, neque filios nostros et filias immolavimus unquam daemonibus, ut in nos ea quae a Salomone idolorum cultoribus dicta sunt assumantur. Nunquid a nobis infecta est terra in sanguinibus vel imaginem in templo fecimus, quadriforme habentem idolum, et hanc adoravimus (III Reg. XI)? Nunquid abominationem repentium et pecorum supra murum templi depinximus? Aut iterum nos Ezechiel vidit plangentes Adonidem, et incensum Soli offerentes (Ezech. VIII), de quibus dicit Apostolus: Servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I). Putasne statuimus imagines duarum fornicariarum in Aegypto, Oola scilicet et Ooliab, et eas adoravimus (Ezech. XXXIII)? An rursus a nobis sacrificia Bel in Babylone (Dan. XIV), et Dagon in Palaestina oblata sunt (Judic. XVI)? vel aliis diis gentium procidimus? Non sunt haec, non sunt; calumnietur nullus, quoniam in nullo eorum quae consistunt et facta sunt, nomen quod est super omne nomen populus Christi usque hodie, praeter sanctam vivificam Trinitatem, coluit, vel servivit [ Gr. latria adoravit]: absit. Nam modus idololatriae manifestus est. Christianis autem Dei cultoribus omnium dominator est adorandus. Porro si quis, Judaico more ad accusationem motus, quae olim contra idolorum cultores dicta sunt diffamaverit, et idololatriam Ecclesiae nostrae ascripserit ex venerabilium imaginum deifico et mirabili ad meliora ducatu, nihil aliud arbitremur, quam ut canis latret, et in funda procul abjectus audit sicut Judaeus: Utinam et Israel per visibilia visus esset Deo adorationem offerre, et per typica memor esset creantis, et non vitulum retineret ac muscas super tabulas testamenti! Utinam sanctum altare magis desiderasset, et non vitulas Samariae! Utinam attendisset Aaron virgam, et non Astartem! Bonum quippe simul et justum esset ei petram salutare quae imbres divinitus dedit, et non Baal. Utinam ad virgam Moysi magis intuitus esset, et urnam auream, arcam, propitiatorium, petalum, ephod, mensam, tabernaculum interius et exterius, quae omnia in gloriam Dei patrata, licet manu facta, sancta tamen appellabantur sanctorum, deinde et cherubim sculptiles, quorum memoriam faciens Apostolus ait: Cherubim gloriae adumbrantia propitiatorium (Hebr. V), quibus et divinam vehi gloriam a Scriptura docemur! Si his intendisset, non utique idolis procidisset. Omne namque opus quod in nomine Domini fit, pretiosum et sanctum est. Et quid opus est epistolam in longum extendere? et maxime ad virum Deo placitum, et vas electum a Deo, gratiam adeptum spiritus, et in profunda divinorum dogmatum valentem prospicere, atque Deo ductore considerare summam scientiae altitudinem. Verum hinc ad propositum redeamus, propugnatricis tuae, o sanctissime et omnium Christianorum domine, magnificationes, et qualis ipse ostensus fueris in cunctis ab illa directus et salvatus, et contra inimicos confortatus, admirantes. Illi vero qui ex multo jam tempore contra eam debacchati sunt, tanto invenerunt resistentem, quanto invenerunt sibi contradicentem. Et hoc mirum non est. Si enim Betulia per manum Judith mulieris Israelitidis salvabatur, cujus opus Holofernis peremptio fuit (Judith XIII), et hanc salvatricem Israel qui per idem tempus fuerunt praedicaverunt, quomodo non oporteret amplius tuam amplissimam sanctitatem tali propugnatrice usam aggredi fidei hostes et victoria coronare subjectos? Sed ejusdem supplicationibus et omnium sanctorum potens in praelio Deus noster, fortis et longanimus, qui deduxit te super Joseph ut ovem, custodiat te sanctissime in annos prolixos, universae Christianae bene operantem conversationi, et sacro canoni obtemperare cunctos docentem et incitantem, et custodire depositum quod a patribus suscepimus; convertentem eos qui ad modicum quid non intellexerunt, o jugé gaudium nostrum, et communis utilitas et refectio, sanctissime et omnibus Christianis amabilis.

Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Petrum divinum apostolum aemulatus, tuba cecinit nobis a Roma veritatem etiam Pater iste beatus.

Theodorus [ Gr. Theodosius] reverendissimus monachus et notarius legit.

EPISTOLA XI. GREGORII PAPAE II AD URSUM DUCEM VENETIARUM PRO RAVENNA A LONGOBARDIS DEFENDENDA.

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Urso duci Venetiarum.

Quia, peccato faciente, Ravennatum civitas, quae caput exstat omnium; a nec dicenda gente Longobardorum capta est, et filius noster eximius dominus exarchus apud Venetias (ut cognovimus) moratur; debeat nobilitas tua ei adhaerere, et cum eo nostra vice pariter decertare, ut ad pristinum statum sanctae reipublicae in imperiali servitio dominorum filiorum nostrorum Leonis et Constantini magnorum imperatorum ipsa revocetur Ravennatum civitas, ut zelo et amore sanctae fidei nostrae in statu reipublicae et imperiali servitio firmi persistere, Domino cooperante, valeamus. Deus te incolumem custodiat, dilectissime fili.

EPISTOLA XII. GREGORII PAPAE II AD LEONEM ISAURUM IMPERATOREM. De sacris imaginibus.

Litteras vestrae a Deo custoditae majestatis ac fraternitatis per augustalem spatharocandidatum missas accepimus, imperante te indictione quarta decima; ipsius etiam 14 et 15, et 1, et 2, et 3, et 4, et 5, et 6, et 7, et 8, et 9, indictionum acceptas epistolas tuas, in sancta ecclesia repositas in limine confessionis sancti et gloriosi ac principis apostolorum Petri diligenter servamus, ubi et Christi amantium praedecessorum tuorum, qui pie imperarunt, sunt litterae. Et in decem syllabis recte ac pie, utque imperatorem Christianorum decet observaturum te ac custoditurum integre omnes sanctorum Patrum nostrorum et doctorum admonitiones promisisti. Illud autem in primis praecipuum est, quod litterae tuae, et non alienae, sigillis imperatoris obsignatae diligenter sunt, et accuratae intus subscriptiones per cinnabarin propria manu tua, ut mos est imperatoribus subscribere, recteque admodum ac religiose confessionem inculpatae et orthodoxae fidei nostrae edidisti, sed et scripsisti eum qui solvit ac dissolvit [rescindit et destruit] terminos Patrum, exsecrandum esse. Cumque isthaec accepissemus, gratiarum actionis hymnos Deo offerebamus, quod a Deo tibi plane donatum esset imperium. Et cum recte curreres, quis auribus tuis insonuit, et cor pervertit velut arcum pravum (Psalm. XVII), et in ea quae a tergo sunt respexisti? Decem annos Dei benignitate recte ambulasti, neque sacrarum imaginum mentionem fecisti; nunc autem eas dicis idolorum locum implere, atque illos qui eas venerantur idololatras esse; teque ad eas evertendas penitusque delendas convertisti, neque judicium Dei reformidasti, cum scandala in hominum corda, non fidelium modo, sed et infidelium, ingruerent. Atqui denuntiat tibi Christus, ut ne unum de pusillis scandalizes, et ob exiguum scandalum in ignem aeternum immissum iri (Luc. XVII); at tu mundum totum scandalizasti, ut qui mortem nolis subire, atque infelicem rationem reddere? Scripsisti autem non esse manufacta veneranda, nec ullam effigiem ad similitudinem effictam, sicut dixit Deus (Exod. XX), neque in coelo, neque in terra, et demonstra mihi quis tradiderit veneranda et adoranda esse manufacta, tum ego Dei esse mandatum fatebor. Quare vero, tanquam imperator et caput Christianorum, sapientes non percontatus es, qui experientia pollent et ab ipsis edoceri potuisses propter quae manufacta Deus haec dixerit, priusquam confunderes et commisceres humiles populos atque conturbares? Verumtamen tu sanctos Patres nostros ac doctores rejecisti ac repudiasti, et foras amandasti, quibus manu propria scriptisque tuis te pariturum eosque secuturum promisisti. Scriptura nostra, lux et salus nostra, sancti ac Deo pleni Patres et doctores nostri sunt, et hoc sex in Christo synodi nobis tradiderunt, et tu eorum testimonia non accipis. Necesse habemus crassa tibi et indocta scribere, ut indoctus es et crassus, sed revera tamen virtutem ac veritatem Dei in se continent. Per Deum te obtestamur ut arrogantiam deponas et superbiam, qua circumfluis, multaque cum humilitate sincere nobis aures accommodes. Flectat animum tuum Deus ad veritatem sermonum suorum efficacitate. Propter idololatras enim, qui terram promissionis occupabant, verba faciebat, qui animalia aurea, et argentea ligneaque, et omnem creaturam adorabant, et volantes aves omnes, ac dicebant: Isti sunt dii nostri, et alius Deus non est. Propter haec manufacta diaboli noxia et exercenda dicebat Deus, ne ea adoraremus. Nam quia sunt manufacta quaedam ad ministerium et gloriam Dei, cum peculiarem populum suum Hebraeorum sanctificatum introducere vellet, prout ante Deus Abraham, Isaac et Jacob promiserat se terram illis promissionis daturum, et possessores ac haeredes possessionum idololatrarum illos [Israelitas] redditurum, ac gentes illas concisurum, penitusque deleturum, quia terram et aerem iniquitate sua, quam perpetraverant, contaminarant, praedicebat Deus, ac praemuniebat populum suum, ne in eorum adorationes prolaberentur. In populo Israelitico viros duos selegit Deus, ac benedixit eos et sanctificavit, ut opera manufacta fabricarentur, verum ad gloriam et ministerium Dei, in monumentum generationum ipsorum (Exod. XXXI); Bezeleel inquam et Eliab [Ooliab] ex prima tribu Dan. Dixit Moysi Deus: Praecide tabulas duas lapideas (Exod. XXXIV), et affer mihi; cumque praecidisset, advexit, et digito suo decem et vivifica et immortalia verba scripsit Deus. Deinde, fac cherubim et seraphim, inquit Deus, et fac mensam, ac deaurato intus et foris, et arcam fac de lignis imputribilibus, et impone testimonia tua in arcam in memoriale generationum vestrarum (Exod. XXV), hoc est, tabulas, urnam, virgam, manna. Suntne haec figurae ac simulacra manufacta, an non? verumtamen ad gloriam et ministerium Dei. Moyses ille magnus timore correptus cum figuram vellet et simulacrum intueri, ne forte erraret, orabat Deum dicens: Ostende mihi teipsum manifesto, ut videam te (Exod. XXXII); et respondit Deus: Si videris me, morieris; sed ascende per foramen petrae, et videbis posteriora mea. Ostendit ei Deus in visione mysterium a saeculis absconditum et a generationibus. Verum nostrarum generationum aetate in novissimis temporibus manifestum seipsum et posteriora simul et anteriora perfecte nobis ostendit. Cum vero genus hominum in perpetuum perire vidisset Deus, figmenti sui misertus, Filium suum ante saecula genitum misit, et de coelis descendens, in ventrem virginis Mariae ingressus est, cum in ejus utero verum lumen eluxisset; et seminis loco lumen factum est caro; et Jordane fluvio baptizatus est, et nos quoque baptizavit. Indiciorum nobis pignora dare coepit ne fallamur, et Hierosolymam ingressus, in coenaculo sanctae et gloriosae Sion in mystica coena sacrum nobis corpus suum apposuit, et pretioso nos sanguine suo potavit. Illic et pedes nostros lavit, et cum ipso bibimus et comedimus, et ipsum manus nostrae contrectaverunt, et familiaris noster est factus, et manifestata nobis est veritas, et error et caligo qua circumfusi eramus aufugit, et e medio sublata est; atque in omnem terram exivit sonus ejus, et in fines orbis terrae verba ejus. Coeperunt ab universo terrarum orbe homines velut aquilae advolantes Hierosolymam venire, prout in Evangeliis dixit Dominus: Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae (Matth. XXIV). Christus autem cadaver, aquilae in sublime volantes religiosi sunt homines et Christi amantes. Qui Dominum cum vidissent, prout viderant, spectandum ipsum proponentes depinxerunt; cum Jacobum fratrem Domini vidissent, prout viderant, spectandum ipsum proponentes depinxerunt; cum Stephanum protomartyrem vidissent, prout viderant, spectandum ipsum proponentes depinxerunt; et ut uno verbo dicam, cum facies martyrum, qui sanguinem pro Christo fuderant, vidissent, depinxerunt; et his conspectis deinceps in toto terrarum orbe homines, diaboli adorationibus derelictis, has exhibuerunt non latria, sed habitudine. Num tibi justum videtur, imperator, has imagines venerari, an erroris diabolici? Cum Hierosolymis ageret Christus, Augarus, qui tum temporis dominabatur et rex erat urbis Edessenorum, cum Christi miracula inaudiisset, epistolam scripsit ad Christum; qui manu sua responsum et sacram gloriosamque faciem suam ad eum misit. Itaque ad illam non manufactam imaginem mitte ac vide: congregantur illic Orientis turbae populorum et orant; et aliae multae sunt tales manufactae, quas Christi amantes peregrinantium coetus conservant, qui ad spectacula ejusmodi confluunt, quae quotidie veneraris et circumspicis [ F. venerabaris et contemnis? ex Gr. ]. Cur tandem Patrem Domini Jesu Christi non oculis subjicimus ac pingimus? quoniam quis sit non novimus, Deique natura spectanda proponi non potest ac pingi. Quod si eum intuiti essemus ac novissemus prout Filium ejus, illum quoque spectandum proponere potuissemus ac pingere, ut et illius imaginem idolum appellares. Obtestamur te tanquam fratres in Christo, ingredere rursum ad veritatem, unde exivisti; excute spiritus elatos, et pertinaciam tolle, atque ad omnes scribe quoquoversum, eosque quibus offendiculo fuisti erige, quousque excaecasti, tametsi prae nimia tua stupiditate illud pro nihilo habes. Novit charitas Christi, quando templum sancti principis apostolorum Petri ingredimur, et sancti pictam imaginem contemplamur, compunctione percellimur, et instar imbris pluente coelo lacrymae nostrae funduntur. Christus visum caecis restituit; tu eos qui recte videbant excaecasti, et obstaculo illis fuisti, tametsi pro nihilo istud habes; et imperitos reddidisti, rectumque hominum cursum interrupisti, ac precibus ipsos privasti, et vigiliarum loco atque assiduitatis et studii erga Deum, in somnum et dormitationem et incuriam humiles populos devolvisti ac praecipites egisti [et capite truncasti]. Et dicis nos lapides et parietes ac tabellas adorare. Non ita est, ut dicis, imperator, sed ut memoria nostra excitetur, et ut stolida es imperita crassaque mens nostra erigatur, et in altum provehatur per eos quorum haec nomina, et quorum appellationes, et quorum hae sunt imagines, et non tanquam deos, ut tu inquis, absit, non enim spem in illis habemus. Ac si quidem imago sit Domini, dicimus: Domine Jesu Christe Fili Dei succurre et salva nos; sin autem sanctae matris ejus, dicimus: Sancta Dei genitrix, Domini mater, intercede apud Filium tuum verum Deum nostrum, ut salvas faciat animas nostras; sin vero martyris: Sancte Stephane, qui pro Christo sanguinem tuum judisti, qui ut protomartyr loquendi confidentiam habes, intercede pro nobis. Et de quovis martyre, qui passus est martyrium, ita dicimus, tales per illos preces offerimus; nec ita est uti dicis, imperator, quasi deos martyres appellemus. Averte cogitationes tuas malas, te obtestor; et libera animam tuam a scandalis et exsecrationibus quibus ab universo mundo incesseris, quandoquidem vel a puerulis parvis illuderis. Obito scholas eorum qui elementis imbuuntur, et dic: Ego sum eversor et persecutor imaginum, et confestim tabellas suas in caput tuum projicient, quodque a sapientibus minime doceri potuisti, ab insipientibus edocebere. Sic ad nos scripsisti: Ozias rex Judaeorum post annos octingentos serpentem aeneum e templo ejecit (IV Reg. XVIII); ego vero post annos octingentos idola ex ecclesiis ejeci. Vere et Ozias frater erat tuus, et eadem erat qua tu pertinacia praeditus, illiusque temporis sacerdotibus vim afferebat, ut tu facis. Illum siquidem serpentem sanctificatus David una cum arca sancta in templum invexit (II Paralip. XXVI, 16-18). Quod enim illud erat, nisi consecratum a Deo aeramentum, propter eos qui tum aegri erant et a serpentibus laesi? ut populis demonstraretur is qui primo figmento a Deo formato Adamo et Evae peccatum suggesserat, ipsum in medelam peccatorum constituit. At tu, prout gloriaris, post annos demum octingentos benedictionem ex ecclesiis ejecisti, ac martyrum sanctificationem; et sicuti recte initio confessus es, data opera, non ex aliqua necessitate; postremo autem manu propria subscribens, in caput tuum ipsorum exsecrationem detorsisti. Voluimus et nos, utpote qui facultatem et potestatem atque auctoritatem a sancto Petro principe apostolorum habemus, tibi poenam irrogare; sed quoniam in teipsum exsecrationem ingessisti, tibi habeto illam cum consiliariis tuis, quos complecteris. Qualem, quaeso, aedificationem et cursum eorum qui recte currebant interrupisti? Novit charitas Christi. Nos ipsi cum ecclesiam ingredimur, et miraculorum Domini Jesu Christi picturas contemplamur, et sanctae matris ejus Dominum Deumque nostrum lactentem in ulnis habentis, angelosque circumstantes ac ter sanctum hymnum canentes, non sine compunctione regredimur. Ecquis enim non compungitur et luget similiter (intuens) et vasa lavacri, et sacerdotes in orbem circumstantes, et mysticam coenam, et caecorum illuminationem, et Lazari exsuscitationem, et leprosi ac paralytici curationem, recubitus in herba, cophinos, sportas et reliquias, montis Thabor transfigurationem, crucifixionem Christi, sepulturam ejus et resurrectionem, sanctam ascensionem, et Spiritus sancti descensum? Quis picturam Abrahae cernens, et gladium pueri cervicibus imminentem, non compungitur et collacrymatur? et in universum omnes Domini passiones? Expediret tibi, imperator, duobus propositis, ut haereticus potius quam persecutor et eversor historiarum et picturarum, imaginum et passionum Domini, appellareris. Atqui malum est minimeque commodum te haereticum appellari, verum tibi ego referam quam ob causam. Haereticus notus dicitur, quando paucis est notus, et non multis, et difficilia sunt offendicula, sententiaeque intricatae, neque dijudicati facile possunt, itemque qui doctrinam spargunt, et qui humilitate praediti non sunt, ob imperitiam atque caecitatem ipsorum statim labuntur, neque tanti criminis illi sunt, quanti tu, damnandi. Tu ea quae cognita sunt et spectata ut lumen aperte insectatus es, et ecclesias Dei denudasti: quas sancti Patres convestierant et ornarant, tu spoliasti atque denudasti; tametsi talem habebas pontificem, dominum, inquam, Germanum fratrem nostrum et comministrum. Hujus debebas tanquam Patris ac doctoris et tanquam senioris, multaque rerum, cum ecclesiasticarum, tum civilium experientia pollentis, consiliis obtemperare. Annum etenim agit hodie vir ille nonagesimum quintum, singulis patriarchis et imperatoribus inserviens, perpetuoque fuit occupatus, quod utrisque rebus gerendis mirifice utilis et aptus esset. Illum igitur omittens lateri tuo improbum illum Ephesium Apsimari filium, ejusque similes audisti. Cum enim dominus Germanus, quique tum temporis patriarcha erat dominus Georgius, suggessissent persuasissentque Constantino Constantis filio, Justiniani Patri, ut Romam ad nos scriberet, sic interposito jurejurando scripsit ad nos, et nobiscum egit, ut ad universalem synodum congregandum viros utiles mitteremus; neque cum illis, inquit, tanquam imperator sedebo, aut imperiose loquar, sed tanquam unus ex illis, et prout statuerint pontifices, ego exsequar, et eos qui recte loquuntur admittemus, eosque qui male loquuntur expellemus et exsiliis relegabimus. Si pater meus quidpiam ex intemerata puraque fide perverterit, ego primus illum anathematizabo. Tum nos Deo bene volente misimus, et cum pace sexta synodus celebrata est. Scis, imperator, sanctae Ecclesiae dogmata non imperatorum esse, sed pontificum, quae tuto debent dogmatizari. Idcirco Ecclesiis praepositi sunt pontifices a reipublicae negotiis abstinentes; et imperatores ergo similiter ab ecclesiasticis abstineant, et quae sibi commissa sunt capessant. Consilium autem Christi amantium imperatorum et piorum pontificum virtus est una, quando cum pace atque charitate res administrantur. Scripsisti ut concilium universale cogeretur, et nobis inutilis ea res visa est. Tu persecutor es imaginum, et hostis contumeliosus et eversor: cessa, nobis hoc largire ut taceas, tum mundus pace perfruetur, et scandala cessabunt. Finge nos te audisse, et ex universo terrarum orbe pontifices congregatos esse, senatumque ac consilium sedisse: ubi est Christi amator ac pius imperator, qui de more in senatu sedere debet, et eos qui recte loquuntur munerari, eosque qui aliena a veritate blaterant amandare, cum tu, imperator, vacilles ac barbaros imiteris? Non animadvertis hunc tuum conatum, quo adversus imagines insurrexisti, facinus esse turbulentum et insolens et superbum? Cum Ecclesiae Dei alta pace fruerentur, tu pugnas et odia et scandala suscitasti. Cessa et quiesce, tum synodo minime opus erit. Scribe ad omnes, et in quascunque regiones orbis terrarum, quibus offendiculo fuisti, Germanum patriarcham Constantinopolitanum et Gregorium papam Romanum circa imagines peccasse, et nos ab hac cura quietum te praestabimus, ne peccatum aut lapsus ullus sit tuus, utpote qui a Deo potestatem et coelestia et terrena solvendi acceperimus. Testis est Deus, quascunque misisti ad nos epistolas, auribus cordibusque regum Occidentis obtulimus, pacem illorum tibi ac benevolentiam conciliantes, teque laudantes ac mirifice efferentes, prout te antea conversantem intuebamur. Idcirco etiam laurata tua receperunt, ut reges a regibus honore affici convenit; idque cum nondum incoeptum hoc conatumque tuum, quo adversus imagines insurrexisti, audivissent. Cum vero didicerunt, certioresque sunt facti, te Jovinum spatharocandidatum ad Chalcopratia misisse ad evertendum et confringendum Salvatorem, qui appellatur Antiphonetae, ubi et miracula multa fiunt, inventae sunt illic mulieres zelo succensae, et illarum aemulae quae unguenta ferebant, quae spatharocandidatum orarunt: Ne, obsecramus, ne hoc facias, aiebant. Ille vero preces earum non admittens, erecta scala conscendit; cumque ter securi faciem imaginis Salvatoris percussisset, hoc videntes mulieres, et iniquum illud facinus non ferentes, attracta scala fustibus concisum illic necarunt. Tum tu mali aemulator, missis satellitibus, mulieres nescio quot illic occidisti, astantibus utilibus viris Romanis, et ex Francia, ex Vandalis, ex Mauritania, ex Gotthia, et, ut generatim dicam, ex toto interiori Occidente. Cum autem advenissent, et in suis regionibus singuli juvenilia tua pueriliaque facta narrassent, tunc projecta laurata tua conculcarunt, et faciem tuam conciderunt, ac delectu habito Longobardi et Sarmatae, caeterique qui ad Septentrionem habitant, miseram Decapolim incursionibus infestarunt, ipsamque metropolim Ravennam occuparunt, et ejectis magistratibus tuis, proprios constituere magistratus; et vicinas nobis sedes regias, ipsamque Romam sic tractare statuerunt, cum tu nos defendere minime possis. Et haec ob imprudentiam ac stultitiam sustinuisti. At enim eos perterrefacis, aisque: Romam mittam, et imaginem sancti Petri confringam; sed et Gregorium illinc pontificem vinctum adduci curabo, sicut Martinum Constantinus [Constantius, Constans] adduci jussit. Scire autem debes ac pro certo habere, pontifices qui pro tempore Romae exstiterint, conciliandae pacis causa sedere tanquam parietem integerrimum, septumque medianum Orientis et Occidentis, ac pacis arbitros et moderatores esse, quique ante fuerunt imperatores in hoc componendae pacis certamine desudarunt. Quod si nobis insolenter insultes, et minas intentes, non est nobis necesse tecum in certamen descendere: ad quatuor et viginti stadia secedet in regionem Campaniae Romanus pontifex; tum tu vade, ventos persequere. Praedecessor noster Martinus pontifex ad pacem cohortans sedebat; idcirco malignus ille Constantinus [Constantius, Constans] de fide sanctae Trinitatis male sentiens, et haereticis pontificibus proscriptis astipulans, Sergio et Paulo et Pyrrho, missis satellitibus rapuit illum, et Byzantium tyrannica violentia abduxit, multisque malis obsessum in exsilium amandavit. Quin etiam Maximo monacho et hujus discipulo Anastasio mala multa exhibuit, et Lazicam in exsilium misit. At Constantinus [Constantius] qui eos relegarat, interfectus, et in peccato suo mortuus est. Nezeuxius enim qui tum comes obsequii ejus erat, ab episcopis Siciliae certior factus haereticum eum esse, ipsum intus in templo trucidavit, et in peccato suo interiit. Beatum vero esse Martinum testatur civitas Chersonis, in quam relegatus est, et Bosphori totusque Septentrio et incolae Septentrionis, qui ad monumentum ejus accurrunt, et curationes accipiunt. Atque utinam Dei munere nobis contingat, ut per Martini viam incedamus, tametsi ob plebis utilitatem vivere volumus et supervivere, quandoquidem Occidens universus ad humilitatem nostram convertit oculos, ac licet tales non simus nos, illi tamen magnopere nobis confidunt, et in eum, cujus denuntias te imaginem eversurum atque deleturum, sancti scilicet Petri, quem omnia Occidentis regna velut deum terrestrem habent. Quod si hoc velis experiri, plane parati sunt Occidentales ulcisci etiam Orientales, quos injuriis affecisti. Verumtamen per Dominum te obsecramus, a juvenilibus ac puerilibus factis avertere. Scis Romam ulcisci imperium tuum non posse, nisi forte solam urbem propter adjacens illi mare ac navigia; ut enim ante diximus, si ad quatuor et viginti stadia Roma fuerit egressus papa, nihil tuas minas extimescit. Unum est quod nos male habet, quod agrestes et barbari mansueti fiant, et tu mansuetus contra agrestis et ferus. Totus Occidens sancto principi apostolorum fide fructus offert. Quod si quospiam ad evertendam imaginem miseris sancti Petri, vide, protestamur tibi, innocentes sumus a sanguine quem fusuri sunt; verum in cervices tuas et in caput tuum ista recident. Nuper siquidem ab interiori Occidente preces illius quem Septetum appellant accepimus, qui vultum expetit nostrum Dei gratia, ut ad impartiendum ei sanctum baptisma illuc proficiscamur; ac ne socordiae negligentiaeque nostrae ratio nobis reddenda sit, ad iter nos accingimus. Deus autem timorem suum in cor tuum immittat, et te ad veritatem convertat ab iis quae in mundum perperam invexisti, tuasque litteras quamprimum accipiam, quae nobis tuam annuntient conversionem. At is qui de coelis descendit Deus, et in uterum sacrae virginis Dei genitricis propter nostram salutem intravit, inhabitet in corde tuo, citoque abigat eos qui te inhabitant, et scandala invehunt; pacemque cunctorum Christianorum Ecclesiis largiatur in saecula saeculorum. Amen.

EPISTOLA XIII. GREGORII PAPAE II AD LEONEM ISAURUM IMPERATOREM. Secunda de sacris imaginibus. Accepimus vestri a Deo conservati imperii atque in Christo fraternitatis litteras per Rufinum legatum vestrum delatas; meque prorsus vitae meae taeduit, quod sententiam non mutaris, sed in eisdem malis perseveres, nec ea quae Christi sunt sapias, ut sanctos ac celebres miraculorum effectores Patres nostros ac doctores secteris et imiteris. Neque vero simpliciter doctores peregrinos profero, sed eos tantum qui ex urbe ac regione tua prodierunt. Num sapientiores sunt Gregorio miraculorum effectore, Gregorio Nysseno, Gregorio theologo, Basilio Cappadociae, et Joanne Chrysostomo? ne infinita millia sanctorum illis similium ac Deo plenorum Patrum doctorumque nostrorum commemorem. Sed obsecutus es pervicaci animo tuo ac domesticis perturbationibus, et scripsisti: « Imperator sum et sacerdos. » Enimvero qui ante te fuerunt imperatores hoc opere ac sermone demonstrarunt, qui condiderunt et curam gesserunt ecclesiarum, una cum pontificibus cupiditate zeloque incensi, rectaeque fidei veritatem pervestigantes, Constantinus magnus, Theodosius magnus, Valentinianus magnus, et Constantinus Justiniani pater, qui sextae synodo interfuit: imperatores isti religiose imperarunt, et cum pontificibus uno consilio ac sententia synodos congregantes, atque veritatem dogmatum perquirentes, sanctas ecclesias constituerunt et ornarunt. Hi sunt sacerdotes et imperatores, qui id opere demonstrarunt; tu vero ex quo imperium occupasti, definitiones Patrum perpetuo non custodisti; sed cum sanctas ecclesias fimbriatis aureis vestibus convestitas et variegatas invenisses, eas ornatu privasti atque vastasti. Quid enim nostrae sunt ecclesiae? nonne res manufactae, lapides, ligna, paleae, lutum et calx? verum picturis, historiisque miraculorum a sanctis editorum, et Christi passionum, ac sanctae gloriosae Matris ipsius, sanctorumque apostolorum exornatae sunt, et in historias ac picturas homines facultates suas insumunt; et viri ac mulieres pueros parvulos nuper baptizatos in ulnis suis tenentes, itemque florentes aetate juvenes et ex gentibus diversis profectos, indicatis digito historiis eos aedificant, eorumque mentes et corda sursum ad Deum erigunt. At tu ab his abstinere jussos humiles populos in otiosis sermonibus, nugis, citharis, crepitaculis, tibiis et tricis occupasti, et pro gratiarum actione ac celebratione ad fabulas illos traduxisti; haereditatem cum illis habeto, et cum iis qui inutilia fabulantur, et inscitias blaterant. Audi humilitatem nostram, imperator; cessa, et sanctam Ecclesiam sequere, prout invenisti atque accepisti; non sunt imperatorum dogmata, sed pontificum, quoniam Christi sensum nos habemus (II Cor. II). Alia est ecclesiasticarum constitutionum institutio, et alius sensus saecularium: in administrationibus saeculi militarem ac ineptum quem habes sensum et crassum in spiritualibus dogmatum administrationibus habere non potes. Et ecce tibi palatii et ecclesiarum scribo discrimen, imperatorum et pontificum; agnosce illud, et salvare, nec contentiosus esto. Si quis a te regia indumenta, purpuram, diadema capitis, trabeam abstulerit, et obsequii ordines, futurum est ut ab hominibus turpis, deformis et abjectus habearis, quem in statum ecclesias redegisti; quod enim ipse non habes sanctas ecclesias ornatus privasti, deformesque reddidisti. Nam quemadmodum pontifex introspiciendi in palatium potestatem non habet, ac dignitates regias deferendi, sic neque imperator in ecclesias introspiciendi, et electiones in clero peragendi, neque consecrandi, vel symbola sanctorum sacramentorum [ Hard., mysteriorum] administrandi, sed neque participandi absque opera sacerdotis; sed unusquisque nostrum in qua vocatione vocatus est a Deo, in ea maneat (I Cor. VII). Vides, imperator, pontificum et imperatorum discrimen? Si quispiam te offenderit, domum ejus publicas et spolias, solam illi vitam relinquens, tandemque illum etiam vel suspendio necas, vel capite truncas, vel relegas, eumque longe a liberis et ab omnibus cognatis et amicis suis amandas. Pontifices non ita; sed ubi peccarit quis, et confessus fuerit, suspendii vel amputationis capitis loco evangelium et crucem ejus cervicibus circumponunt, eumque tanquam in carcerem in secretaria, sacrorumque vasorum aeraria conjiciunt, in ecclesiae diaconia et in catechumena ablegant, ac visceribus ejus jejunium, oculisque vigilias, et laudationem ori ejus indicunt. Cumque probe [ Hard., egregie] castigarint, probeque fame afflixerint, tum pretiosum illi Domini corpus impartiunt, et sancto illum sanguine potant; et cum illum vas electionis restituerint, ac immunem peccati, sic ad Dominum purum insontemque transmittunt. Vides, imperator, Ecclesiarum imperiorumque discrimen? Imperatores qui pie et in Christo vixerunt, Ecclesiarum pontificibus obedire minime recusarunt, nec eos vexarunt; tu vero, imperator, cum transgressus fueris, ac perversus evaseris, et manu propria subscripseris, teipsum subjiciens, et confessus fueris eum qui terminos Patrum tollit exsecrabilem esse, in hoc proprio judicio condemnatus es, ac Spiritum sanctum a te alienasti. Persequeris nos, ac tyrannice vexas militari carnalique manu. Nos inermes ac nudi, qui terrenos et carnales exercitus non habemus, invocamus principem exercitus omnis creaturae sedentem in coelis, Christum, qui est super omnes exercitus supernarum virtutum, ut immittat tibi daemonem, sicut ait apostolus: Tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit (I Cor. V). Vides, imperator, quo impudentiae atque inhumanitatis teipsum provexeris? animam tuam in barathra et praerupta loca praecipitem egisti, quod humiliari nolueris, duramque cervicem tuam submittere. Nam ubi, praeclara commonitione adhibita et doctrina, pontifices Deo exhibuerint imperatores irreprehensibiles et mundos a peccatis ac delictis, magnam apud eum laudem et gloriam obtinent in sanctam resurrectionem magnam, quo tempore res nostras occultas, opera nostra in lucem prolaturus est in confusionem nostram coram angelis suis. Tum vero futurum est ut nos humiles erubescemus, quod te propter inobedientiam tuam lucrati non fuerimus, cum illi qui ante nos fuerunt pontifices eos qui suis temporibus imperarunt Deo obtulerint: quod nobis humilibus pudorem incutiet, qui temporum nostrorum imperatorem non offeramus gloriosum et celebrem, sed ignominiosum et adulterinum [ Hard., infamia notatum]. Ecce nunc quoque te hortamur, poenitentiam age, et convertere, atque ad veritatem ingredere; sicut invenisti et accepisti, custodi. Honore affice et glorifica sanctos et gloriosos Patres nostros ac doctores, qui caecitatem a cordibus oculisque nostris secundum Deum dispulerunt, iisque visum restituerunt. At enim scripsisti: « Qui fit ut in sex conciliis de imaginibus nihil sit dictum? » Enimvero, imperator, ne de pane quidem et aqua dictum est quidquam, sitne comedendum, an non comedendum, bibendum, an non bibendum, quandoquidem haec antiquitus et a principio ad vitae humanae conservationem habes tradita: sic etiam imagines traditae fuerant, ipsique pontifices imagines ad concilia deferebant; nec ullus ex Christi amantibus ac religiosis hominibus iter peragens, absque imaginibus peregrinationes obibat, utpote qui virtute praediti atque apud Deum probi essent. Hortamur te, ut sis pontifex et imperator, prout ante scripsisti. Quod si te pudeat hoc tibi ipsi tanquam imperatori tribuere, ad regiones omnes quibus scandalo fuisti scribe, Gregorium papam Romanum circa imagines errare, itemque Germanum Constantinopolitanum patriarcham, et nos culpam peccati recipimus, utpote qui potestatem a Domino acceperimus et auctoritatem terrena coelestiaque solvendi ac ligandi; teque ab hac cura quietum praestabimus: neque voluisti, neque vis; nos, ut rationem Christo Domino reddituri, monita atque documenta tibi adhibuimus, prout a Domino edocti sumus; at tu refugisti, atque obedire nobis humilibus recusasti, simulque Germano praesuli, et sanctis atque gloriosis miraculorum effectoribus et doctoribus Patribus nostris, et secutus es perversos pravosque dogmatum magistros, qui a veritate aberrant. Habeto partem cum illis: nos, prout ante scripsimus tibi, viam ingredimur Dei benignitate in extremas Occidentis regiones versus illos qui sanctum baptisma efflagitant. Cum enim illuc episcopos misissem, et sanctae Ecclesiae nostrae clericos, nondum adducti sunt ut capita sua inclinarent et baptizarentur eorum principes, quod exoptent, ut eorum sim susceptor. Hac de causa nos ad viam Dei benignitate accingimus, ne forte damnationis et incuriae nostrae rationem reddamus. Det tibi Deus prudentiam ac poenitentiam, ut ad veritatem convertaris, a qua descivisti; rursusque restituat humilibus populis in unum pastorem Christum, et in unum ovile orthodoxarum Ecclesiarum ac praesulum, et pacem Dominus Deus noster praebeat universo terrarum orbi nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

EPISTOLA XIV. GREGORII PAPAE II AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Respondet ad varias ejus interrogationes et consulta. Reverentissimo ac sanctissimo fratri Bonifacio coepiscopo Gregorius servus servorum Dei.

Desiderabilem mihi a te missus Denval religiosus presbyter attulit nuntium, cum te sospitem narravit, et in ministerio, pro quo missus es, favente Deo, proficere nunciavit. Detulit etiam a te missas litteras, ubi indicasti, quod ager dominicus, qui incultus jacebat, et spinarum aculeis ex infidelitate riguerat, vomere tuae doctrinae exarante, semen verbi suscepit, et fertilem messem protulit fidelitatis. In iisdem litteris quaedam subnexuisti capitula, sciscitando qualiter teneat vel doceat haec sancta apostolica Romana Ecclesia. Bene satis [ Ed. Rom., nosti satis], quia beatus Petrus apostolus et apostolatus [ Rom. om. et apost.] et episcopatus principium exstitit, et consulenti tibi de statu Ecclesiae, non ex nobis quasi ex nobis, sed ejus gratia, qui aperit os mutorum, et linguas infantium facit disertas, qualiter tenere debeas apostolici vigoris doctrinam dicimus. I. Igitur in primis legebatur in quota progenie propinquorum matrimonium copulatur. Dicimus quod oportuerat quidem, quandiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad hujus copulae non accedere societatem. Sed quia temperantia magis, et praesertim in tam barbara gente, plus placet quam districtio censurae, concedendum est ut post quartam generationem jungantur.

II. Nam quod proposuisti [ Rom., posuisti], quod si mulier infirmitate correpta non valuerit debitum viro reddere, quid ejus faciat jugalis? Bonum esset si sic permaneret, ut abstinentiae vacaret. Sed quia hoc magnorum est, ille qui se non poterit continere, nubat magis; non tamen subsidii opem subtrahat ab illa quam infirmitas praepedit, et non detestabilis culpa excludit. (32, q. 2, Quod proposuisti.) III. De presbytero vero, si quilibet sacerdos a populo fuerit accusatus, si certi non fuerint testes qui criminis illati approbent veritatem, jusjurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omnia; sicque maneat in proprio gradu. (2, q. 5, Presbyter vel quilibet; Hincm. Rem. episc. ep. 7.) IV. Nam de homine qui a pontifice confirmatus fuerit, denuo illi talis reiteratio prohibenda est. (De Consecr. dist. 5, De homine qui.) V. In missarum solemniis illud observandum est, quod Dominus noster Jesus Christus sanctis suis tribuit discipulis. Accepit namque calicem dicens [ Rem., et dedit eis dic.]: Hic est calix Novi Testamenti in meo sanguine (Luc. XXII), hoc facite quotiescunque sumetis [Rom., sumitis] (I Cor. XI). Unde congruum non est duos vel tres calices in altario ponere cum missarum solemnia celebrantur. VI. De immolatitiis autem escis consuluisti, si a fidelibus superductum fuerit vivificae crucis signum, edi liceret, an non. Illud sufficit respondere quod beatus Paulus apostolus dicit: Si quis dixerit quia hoc immolatitium est, nolite edere propter eum qui indicavit, et propter conscientiam (I Cor. X). VII. Addidisti adhuc quod si pater vel mater filium vel filiam intra septa monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderint disciplina, utrum liceat eis, postquam pubertatis impleverint annos, egredi, et matrimonio copulari. Hoc omnino devitamus, quia nefas est ut oblatis a parentibus Deo filiis voluptatis frena laxentur. (20, q. 1, Addidistis.) VIII. Enimvero quosdam absque interrogatione Symboli ab adulteris et indignis presbyteris fassus es baptizatos. In his tua dilectio teneat antiquum morem Ecclesiae, quia quisquis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizatus est, rebaptizari eum minime licet. Non enim in nomine baptizantis, sed in nomine Trinitatis, hujus gratiae donum percipitur. Et tenentur quod Apostolus ait: Unus Deus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV). Doctrinam vero spiritualem talibus studiosius ut impertias demandamus. IX. De parvulis vero qui a parentibus subtracti sunt, et an baptizati sint an non ignorant, quia interrogasti, hos ut baptizare debeas, secundum Patrum traditionem, si non fuerit qui testificetur, ratio poscit. (De Consecr. dist. 4, Parvulos qui.) X. Leprosis autem, si fideles Christiani fuerint, dominici corporis et sanguinis participatio tribuatur; cum sanis autem convivia celebrare prohibeantur [ Rom., negentur]. XI. Adjecisti etiam quod si pestifer morbus aut mortalitas in ecclesia vel monasteriis irrepserit, hi quos nondum tetigit an debeant a loco fugere, evitantes periculum. Quod valde fatuum videtur; non enim valet quisquam Dei effugere manus. XII. In fine epistola continebat, quod sunt quidam presbyteri, seu episcopi, multis vitiis irretiti, quorum vita in seipsis sacerdotium maculat, si tibi liceret cum eis edere aut loqui, nisi coerciti fuerint. Dicimus ut hos ex apostolica auctoritate redarguendo admoneas, et ad munditiam ecclesiasticae disciplinae reducas. Et si quidem obedierint, salvabunt animas suas, et ipse mercedem lucratus es. Verumtamen collocutionem et mensam communem cum eis agere non recuses. Plerumque enim contingit ut quos correctio disciplinae tardos facit ad percipiendam veritatis normam, conviviorum sedulitas et admonitio blanda ad viam perducat justitiae. Idipsum autem et in illis proceribus qui tibi adjutorium praestant observare debebis. Haec ergo, frater charissime, ex apostolicae sedis vigore scripta sufficiant. De reliquo, Dei imploramus clementiam, ut qui te illis in regionibus vice nostra ex apostolica auctoritate pergere [ Rom., peragere] fecit, et in opacam silvam lumina veritatis per os tuum micare praedestinavit, opitulationis suae misericordissimum tribuat incrementum, quatenus de fructu operis et ipse valeas praemia percipere, et veniam peccatorum invenire. Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater. Data decimo Calendas Decembris, imperante domino piissimo Augusto Leone, a Deo coronato, magno imperatore, anno decimo imperii ejus; sed et Constantino magno imperatore, regni ejus anno septimo, indictione decima. EPISTOLA XV. GREGORII PAPAE II AD SERENUM FOROJULIENSEM EPISCOPUM. De Gradensi Ecclesia non invadenda. Gregorius servus servorum Dei dilecto fratri Sereno.

Tanto munere quisque ditatur, quantum in sublimitate positus de se, ex mandato Domini redemptoris, humiliter sentit; etenim pastoralis dignitas singulariter ex humilitate ornatur. Spernendos quippe apostolica lectio arguit elatos: Quid habes, quod non accepisti? Et si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV)? Nam dum ad cumulum tui honoris, precibus eximii filii nostri regis flexi, plurimum Ecclesia pro rectitudine fidei, per quam te tuamque Ecclesiam amplecti cognovimus, provocati, pallium tibi direximus, interdicentes, et inter caetera prohibentes, ne unquam aliena jura invaderes, aut temeritatis ausu usurpares jurisdictionem cujuspiam, sed his esse contentus quae usque hactenus possedisti. Nunc vero (ut cognovimus) Gradensis patriarchae niteris invadere jura, atque ex iis quae possedit omne usque usurpare. Ne ergo in quoquam existas temerator, ex auctoritate apostolica praecipimus, ne ullo modo terminos ab eo possessos accedas [ Fort. excedas], sed de his habeto quae modo usque possedisti; nec amplius quam in finibus gentis Longobardorum existentibus gressum tendere praesumas, ut non injuste suscepisse te gratiam collatam pallii ex praesumptione ostendas, et de apostolici vigore consilii, si inobediens fueris comprobatus, ultione dignus judiceris.

EPISTOLA XVI. GREGORII PAPAE II AD DONATUM GRADENSEM PATRIARCHAM EJUSQUE SUBDITOS Significat de invadendis alienis provinciis Forojuliensi episcopo interdictum esse. Gregorius servus servorum Dei dilectis filiis Donato patriarchae, et episcopis, atque Marcello duci, et plebi Venetiae et Istriae.

Quanquam ex ministerio quod ex miseratione divina gerimus quidquid provide deliberatum peragere absque obstaculo conveniat, verum ne frustra judicium egisse videremur, illa cupimus prosequi quae non ad laesionem cujusdam, sed potius ad immunitatem respiciant, illa sategere unde non ex potestate concessa supplicia, sed praemia sperentur. Convenit enim ut cum alterius votis paremus, alterius jura non fraudentur. Quia igitur, missa relatione ad nos, a Deo salvata communitas vestra petiit contra Forojuliensem antistitem agentes, quod cupiebat invadere ditionem Gradensis patriarchae, sed ut nunquam excedere terminum vel jura invadere aliena, sed ea quae hactenus possedit se esse contentum, cui ut ecclesiam in praesenti non attentet ex auctoritate apostolica interdiximus; eique consensum ad hanc esse conditionem, dilectissimi, sciatis; cui denique ne praesumat excedere praecipimus. Ne ergo injuria quadam aut dissidio locum gens eorum insidiando (ut assolet) invadat, pervigiles cavete, potius solliciti de vestra post divinum praesidium cogitare salute, quia illud non occasione agitur, sed ubi possunt Deo eis non resistente virtuti obtemperare nitantur, optantes de reliquo in amore Domini nostri Jesu Christi pollere, et ab omni immunes adversitate manere. Bene valete.

EPISTOLA XVII. GREGORII PAPAE II AD EPISCOPOS ANGLIAE. Tatwinum Dorobernensem archiepiscopum totius Angliae primatem agnoscit, et mandat agnosci. Gregorius episcopus, servus servorum Dei, episcopis Angliae salutem et apostolicam benedictionem.

Dei omnipotentis immensae pietatis magnitudinem collaudamus, qui suae majestatis gloriam sic dilatare dignatus est, ut in omnem terram exierit jam sonus praedicatorum suorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Cujus ineffabili pietatis gratia sicut noscimur procreati, ita quoque sumus adoptati, sanctae regenerationis portantes mysterium in spem gloriae filiorum Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum. Reverentiae itaque vestrae, fratres charissimi, dicato collaetantes collegio, hortamur ut in fide stabiles et in opere efficaces inveniamini, honore invicem praevenientes, et alter alterius onera portantes, quia sic adimplebitis legem Christi; charitatem continuam habentes in dilectione Dei et proximi, sine qua impossibile est Deo placere. Fratris nostri Tatwini, qui beatae memoriae Augustini praedicatoris vestri cathedrae pontificatus subrogatus est, adventus nos admodum laetificavit, quia virum religionis et magnae probitatis sub ipso tempore, quo apud nos stetit, eum cognovimus. Proinde, ejus auditis petitionibus, antecessorum ejus jura dignitatis perquiri in sacro scrinio fecimus, et invenientes eum justa postulavisse, sacrum pallium cum venerabili dalmaticae usu ei apostolica auctoritate tradidimus, annuentes quoque jura dignitatis omnia quae praedecessores sui a tempore beatae memoriae Augustini cognoscuntur habuisse. Sicut ergo sancti Patris nostri Gregorii Romani pontificis decretum praefato Augustino, syncello suo, praedicatori vestro, omnes episcopos Angliae subjecit; sic nos, Deo auctore et beato Petro apostolorum principe, licet indigni ejus vicem gerentes, tibi, Tatwine, Doroverniae civitatis archiepiscopo, tuisque sucessoribus legitimis omnes Ecclesias Britanniae, earumque rectores subjicimus; apostolica auctoritate praecipientes ut omnis homo totius Anglicae regionis tuis canonicis jussionibus obediat, et te sciat esse speculatorem, atque primatem totius insulae, cui vices nostras per omnia in regione illa gerendas commisimus. Tuam autem Ecclesiam Doroverniae constitutam ut propriam et primam sobolem regionis vestrae in Christo specialiter sub tuitione manus nostrae tenemus, quam volumus in pacis tranquillitate et religione vigere, ejusque jura et dignitatis privilegia in perpetuum immutilata servari, quia prima et mater est aliarum omnium, primitus in vestra regione constituta in honore sancti Salvatoris Domini nostri Jesu Christi. Scriptum est enim: Non est sanctus ut est Dominus, et ubi caput est vegetum, reliqua membra validius vegetantur. Vos itaque, fratres, haec apostolicae auctoritatis mandata cum alacritate et subjectionis reverentia audite, et suscipite, et cum praefato fratre nostro archiepiscopo vestro in messe Dei laborate, scientes vos inde mercedem bonam habituros. Si autem quis haec perturbare voluerit, nostrae definitionis statuta divellere contenderit ac violare, sciat se contra ipsum mundi Salvatorem et beatri Petri auctoritatem niti, et ideo, nisi resipuerit, aeternae damnationis sententiam incurrere. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi fratres.

EPISTOLA XVIII. GREGORII PAPAE II AD STEPHANUM PRESBYTERUM. Gregorius Stephano presbytero atque aliis duabus successivis personis.

Quoties illa a nobis tribui sperantur quae rationi incunctanter conveniant, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertire suffragium. Ideoque quia postulasti a nobis quatenus fundum Campanum cum domo sua et vinea posita via Flaminia XIV plus minus millibus ab hac urbe Roma, quod tenuit per emunitionem Sergius presbyter, et vestararius noster, qui fundus exstitit ex corpore patrimonii Tusciae juris sanctae Romanae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae, hunc vobis emissa praeceptione ad tenendum concedere deberemus. Inclinati itaque precibus vestris per hujus praecepti seriem supradictum fundum cum domo et vinea, et omnibus ei pertinentibus, in integro, a praesenti 8 indictione diebus vitae vestrae vobis concedimus detinendum, ita sane ut a vobis singulis quibusque indictionibus, pensionis nomine, rationibus ecclesiasticis III auri solidi, difficultate postposita, persolvantur, omnemque qua indigent meliorationem ac defensionem praedictus fundus, et vinea, seu domus, indifferenter a vobis sine dubio procurantibus efficiantur; nullaque postea ad dandum annuae pensionis a vobis mora proveniat, sed ultro actionariis sanctae nostrae Ecclesiae a praedicto tempore persolvatur. Nam si aliter, quod absit a vobis, provenerit de suprascripta melioratione, defensione, et annua pensione, statuimus fore invalidam hanc nostram praeceptionem. Post obitum vero vestrum memoratus fundus ad jus sanctae nostrae Ecclesiae, cujus est proprietas, in integro revertatur. Dat. Id. Aprilis, indict. 8.

EPISTOLA XIX. VEL PRIVILEGIUM GREGORII PAPAE II AD BASINUM ABBATEM. Gregorius II papa, petente Basino abbate, Monasterio sancti Maximini Treverensis immunitatem, et alia privilegia largitur, anno 729. Gregorius, servus servorum Dei, Basino venerabili abbati monasterii sancti Joannis apostoli et evangelistae, atque sanctissimi confessoris Christi Maximini, cujus corpus ibidem quiescit, tibi, tuisque successoribus, salutem et apostolicam benedictionem.

Si semper sunt concedenda quae piis desideriis congruunt, tanto propensius ea quae pro divini cultus religione postulantur, alacri devotione, et omni occasione remota, benivola intentione continuo sunt largienda et perficienda.

Petisti ergo nos, uti monasterio tuo, quod in suburbio Treverorum in honore sancti Joannis evangelistae constructum esse dignoscitur, ubi praenominatus Christi confessor quiescit, ob confirmandam fratribus ibidem Deo servientibus, monasticae tranquillitatis normam, sanctae apostolicae nostrae, cui auctore Deo deservimus, Ecclesiae privilegium concederemus.

Nosque piae petitioni tuae assensum accommodare curavimus, decernentes, apostolicae auctoritatis praecepto, uti congregatio Deo ibi religiose serviens, sicut per praecedentia tempora a regibus eidem coenobio concessum est, liberam deinceps habeat potestatem creandi inter se quem secundum Deum elegerint sibi abbatem, nec aliqua cujuslibet dignitatis persona infra praedictum monasterium, nisi a te, aliove abbate tuo successore, vocatus, quidquam pro suo libitu ordinare vel temere exercere praesumat.

Praeterea apostolica nostra auctoritate omnimodis interdicimus ne cui unquam Ecclesiae, vel sedi, comcambio, aut alio aliquo ingenio, subdatur, sed tali libertate, et immunitate, quali caetera regalia loca utuntur, inoffense et perpetualiter gaudeat.

Ipse vero locus monasterii sub mundiburnio regum ut permaneat, nullique unquam personae beneficiarius aut invadendus pateat, sed ad usus tranquillitatemque monachorum, ibi sub regula sancti Benedicti Deo militantium, quietus permaneat.

Constituimus etiam et ex hac paterna dilectione, tibi tuisque successoribus concedimus, ut ad mysteria sacra, in praecipuis festivitatibus, mitra, dalmatica, sandalis utaris; fraternitatem tuam commonentes ut cum augmento honoris augeatur et in te divini virtus amoris.

Prohibemus et ex auctoritate beati Petri, cujus vice, licet indigni, in hac apostolica sede fungimur, et funditus interdicimus, ut nullus dux, nullus comes, nulla prorsus persona ecclesiastica, sive mundana, in possessione, vel allodio sancti Maximini, montem, sive rupem capere, vel munitionem aliquam in eis facere praesumat, nisi forte abbas ejusdem monasterii, propter metum paganorum, vel propter incursionem malignorum hominum, ad tempus, donec tranquillitas pacis redeat, se suosque ibi intermuniat.

Ad cumulum quoque vel augmentum monasticae tranquillitatis adjicimus, ne qua cujuslibet dignitatis persona magnum vel minimum alienare, vel imminuere, de rebus Ecclesiae praesumat, tam de his, quae per te modo, vel per alios eidem monasterio concessa sunt, quam ex his, quae caeteri fideles pro remedio animarum suarum deinceps collaturi sum.

Si quis vero, quod absit, ausu nefario praesumpserit ea quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dicti venerabilis monasterii statuta sunt infringere, aut in quodam violare, sciat se sub divini judicii testificatione, per interventum beati Petri apostoli, anathematis vinculo inextricabiliter innodatum, et a regno Dei alienandum, et cum diabolo, et ejus sequacibus, atrocissimis poenis concremandum.

Qui vero pio intuitu et respectu divini timoris observator hujus nostrae praeceptionis apostolicae exstiterit, aeternae benedictionis gratiam a Domino consequi mereatur.

Data . . . . . .

Scriptum per manum Benedicti Scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Januario, indictione 12 in Dei nomine.

CANONES POENITENTIALES. Quae hic primus omnium promulgo decreta seu canones poenitentiales, an Gregorio II tribuenda sint, haereo ambiguus. Ut canones ejusmodi ab eo ederentur aetas quidem illa ferebat. Tunc enim poenitentiales canones passim omnes pontifices, episcopi, et privati etiam quidam, dederunt. Gregorius III suos edidit, suos Theodorus Londinensis episcopus, suos sanctus Bonifacius Moguntinus, suos denique Beda, privatae licet auctoritatis presbyter. Quare a Gregorio papa II non abhorrent, cui tribuere videtur auctor ms. illius Codicis bibliothecae canonicorum sancti Martini Lucensium, unde haec accepi. Nam in eo monitu quem canonibus hisce aliisque pluribus scriptor Codicis praemisit, daturum se profitetur decreta Siricii, Innocentii, Zosimi, Bonifacii, Coelestini, Hilarii, Simplicii, Felicis, Gelasii, Anastasii, Symmachi, Hormisdae, Gregorii junioris (id est II), statimque subjungit quae hic promo decreta; tum ad decreta Siricii, caeterorumque, ordine servato, manum admovet, nec ullum aliud in toto libro apparet Gregorii II decretum. Haec pro Gregorio, sed vicissim ne huic ascribam vetant Gregorii III successoris in perjuros decreta, in quibus quaedam statuuntur his canonibus plane consona; haec vero praescribere se ait Gregorius III secundum antiquam definitionem. Non ergo illa decessor ejus Gregorius II statuit. Forte igitur quae profero ipsa sunt vetera illa decreta quorum Gregorius III in excerptis suis, can. 7, meminit.

Si quis juraverit, VII annis poeniteat, III ex his in pane et aqua, et nunquam juret.

Si quis vero coactus, id est violenter pro qualibet necessitate aut nesciens perjuraverit, III annis poeniteat in pane et aqua.

Si quis laicus pro cupiditate perjuraverit, totas res suas det pauperibus, et tundatur, in monasterio serviat diebus vitae suae.

Si quis alium duxit in perjurium ignorantem, VII annis poeniteat. Qui vero suscitatur ( sic ) quod in perjurio ducitur, et tamen jurat, V annis poeniteat.

CAPITULARE A GREGORIO PAPA II DATUM MARTINIANO EPISCOPO, GEORGIO PRESBYTERO, ETC., IN BAVARIAM ABLEGATIS. In nomine Domini incipit capitulare a Gregorio papa Romae urbis datum reverendissimo fratri nostro Martiniano episcopo, seu [Leg. et] Georgio presbytero sanctae sedis apostolicae, atque Dorotheo subdiacono praedictae sedis, euntibus cum Domini auxilio in Bajoariam. I. Ut, datis nostris scriptis, ita ut cum duce provinciae deliberetis, quatenus conventus aggregetur sacerdotum, et judicum, atque universorum gentis ejusdem primariorum, et ex quaesitis [ Leg. exquisitis] sacerdotibus, atque ministris, quorum canonicam approbaveritis exstitisse promotionem, ac rectae fidei tenere, aut recipere rationem, his sacrificandi, et ministrandi, sive etiam psallendi ex figura, et traditione sanctae apostolicae, et Romanae sedis ecclesiae ordine, tradetis [ Leg. tradatis] potestatem. Quorum vero non claruerit recta fides credulitatis, aut approbata solemnitas canonicae ordinationis, illis per omnia prohibeatur licentia ministrationis ut subrogentur canonice probabiles successores. II. Ut loco [ Leg. loca] singularum ecclesiarum praevidentes [ Leg. providentes], quomodo unusquisque sacerdos, seu minister, erga ecclesiam debeat conservare, vel qualiter sacra missarum solemnia, sive caetera diurnarum atque nocturnarum horarum officia, sive etiam lectionem sacrorum Novi atque Veteris Testamenti, ordinabilia praedicamenta studeat observare secundum traditum apostolicae sedis antiquitatis ordinem, disponetis [ Leg. disponatis]. III. Ut, consideratis locorum spatiis, juxta gehennationem uniuscujusque ducis episcopia disponatis, et subjacentia singulis sedibus terminetis. Et si tres, aut quatuor, vel majoris numeri, visae fuerint constitutae sedes, reservato praecipuae sedis loco pro archiepiscopo resedendo, adhibito trium episcoporum conventu, probabiles fide ac boni testimonii, et eruditos sana doctrina, viros ordinetis antistites ex auctoritate beati Petri apostoli, et in subsequentis vigoris tradita dispensatione locis eos [ Leg. eis] creditis collocantes. IV. Ut, praeviso PP. [ Leg. propter] archiepiscopum loco, si talem reperire poteritis virum qui possit doctrinis salutiferis et operum exemplis instruere sibi subditos sacerdotes, ac regere prudentissime clerum, ac plebem, et amplificare congrue creditas oves; aut, datis litteris vestris, eum ad nos dirigatis, aut nobiscum venire faciatis. Si certe talem invenire non poteritis, hoc aut per vos aut per vestras litteras innotescatis, quatenus de hac sacra praemissa sede praevidentes [ Leg. providentes], utilem cum Dei auxilio dirigamus. V. Ut, ordinatis episcopis, unicuique illorum hoc detis ex figura nec ordines in mandatis, ne unquam ordinationes praesumat illicitas, ne digamum, aut qui virginem non est sortitus uxorem, neque illitteratum, vel in qualibet parte corporis vitiatum, aut expoenitentem, vel cuilibet conditioni obnoxium, atque notatum, ad sacros ordines permittat accedere. Sed si quos hujusmodi forte repererit, non audeat promovere. Afros passim ad ecclesiasticos ordines praetendentes nulla ratione suscipiat, quia plerique illorum Manichaei rebaptizati [ Leg. et rebaptizati] saepius sunt probati. Ministeria atque ornatum ecclesiae, vel quidquid est vel fuerit in patrimonium ejusdem, non minuere studeat, sed augere. De reditu vero Ecclesiae, vel oblationibus fidelium, quatuor faciat portiones: quarum unam sibi retineat, alteram clericis pro suorum officiorum sedulitate distribuat, tertiam pauperibus et peregrinis, quartam ecclesiasticis fabricis noverit reservandam, de quibus divino erit redditurus judicio rationem. Ordinationes vero presbyterorum, seu diaconorum, non nisi quarti, septimi, et decimi mensium jejuniis, [ Leg. et in] sed in ingressu quadragesimali, atque vespere Sabbati, noverit celebrandas. Sacrosancti autem baptismi sacramentum non nisi in paschali festivitate et Pentecoste noverit esse praebendum, exceptis his quibus mortis urgente periculo, ne in aeternum pereant, talibus oportet remediis subvenire. Cui de reliquo sedis apostolicae praemissae Romani [ Leg. Romanae] praecepta servanti cuncta subjacet religio, et universa generalitas populorum Christiani nominis renotata [ Leg. renovata] signaculo ad obsequendum commoneatur, corde promptissimo, ut irreprehensibile placitum fiat corpus Ecclesiae per Christum Dominum nostrum. VI. Ut ita nubentibus vel nupturis ordinem ex auctoritate apostolica detis, ut nec continentiae causa indicentibus [ Leg. judicetur] damnabilis copulae [ Leg. copula] nuptialis, nec per licentiam nubendi praesumatur occasio fornicandi. Sed sicut masculum et feminam Deus in ipso exordio mundi praecepit conjungi, ut sint duo in carne una (Genes. II), ita, juxta doctrinam apostolicam, Unusquisque vir suam uxorem habeat (I Cor. VII). Et non licere [ Leg. liceat] in invicem fraudare, nisi ex consensu ad tempus, ut vacent orationi, dicente de hoc ipso Apostolo: Alligatus es uxori, noli quaerere solutionem (Ibid.); id est, superstite conjuge, ad alteram feminae concupitam [ Leg. alterius feminae concubitum] non velle transire, quia eodem doctore gentium astruente: Qui fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI), hoc est, in uxore [ Leg. uxorem] propria, cum qua unum corpus est, cui fraudando per amplexus illicitos semetipsum sub peccati reatu objurgat [ Leg. obstringit]. Unde, nec reputandum est recte conjugium, quod duorum excesserit numerum, quia nisi in duobus non geritur jugum. Ipsum quoque unius viri et uxoris conjugium doceatur in proximitate sanguinis non esse penitus praesumendum, id est, ne quis uxorem patris, aut patrui, aut fratris, sive sororem suam, aut sororem patris, vel matris, sive filiam sororis suae, seu etiam filiam patris [ Leg. sororis patris] aut matris audeat sibi conjugio copulare, aut in adulterio sociare. Quod si quis aut per conjugatem copiam [ Leg. copulam], aut adulterandi temerantiam ausus fuerit perpetrare, noverit se incesti facinoris contaminatione obnoxium esse, atque ob hoc indignum fieri sacra communione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, sine cujus perceptione nemo poterit salvari. Nuptiis quoque ipsis praeferenda fidelium virginum et continentium docetur integritas. VII. Ut nihil in perceptione ciborum judicetur immundum, nisi quod fuerit idolis immolatum, quia, juxta quod magisterio apostolico docetur, Omnis creatura Dei bona, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV). VIII. Ut somnia, et auguria, quia, juxta divina oracula, vana sunt, non attendenda penitus doceantur. IX. Ut incantationes, et fastidiationes [ An fatidictiones?] sive diversae observationes dierum Kalendarum, quas error tradidit paganorum, prohibeantur, sicut maleficia, et magorum praestigia, seu etiam sortilegium, ac divinantium observatio exsecranda. X. Ut dominicis diebus doceantur non licere omnino jejunare, propter resurrectionis dominicae sacramentum, neque in festivitatibus dominicis Nativitatis, aut Apparitionis, sive Ascensionis. XI. In omnibus ita Christi charitas teneatur, quatenus, secundum statuta sacrorum canonum, oblationes dissidentium, priusquam reconcilientur, nullo modo in ecclesia recipiantur. XII. Ut poenitentiae remediis nemo se non egere putet, pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus. XIII. Ut de spe resurrectionis futurae ita instituantur, ut eodem ordine, eademque forma, qua ipse Dominus resurrexit a mortuis, omnes homines resurrecturos esse non dubitent in eodem corpore in quo sumus, et vivimus, non naturam aut sexum mutantes, sed tantum fragilitatem et vitia deponentes. Ipsum quoque Satanam, cum angelis suis, atque cultoribus, aeterno incendio concremandum, neque, secundum quorumdam sacrilegam disputationem, ad pristinam, id est, angelicam dignitatem, unde decidit, reducendum, juxta quod Dominus in Evangelio se praedixit dicturum reprobis stantibus a sinistris in futuro judicio: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). Bene valete. Datum Idibus Martii, imperante domino Augusto Anastasio, a Deo coronato

Augusto Anastasio, a Deo coronato, magno imperatore, anno tertio pontificatus ejus, etc. [ Leg. anno primo, aut anno secundo imperii ejus, sive patriciatus ejus: Gregorius enim non pontificatus, sed imperii annos adscribere consuevit. ]