Migne Patrologia Latina Tomus 20
AnaI.EpEtDe6 20 Anastasius I Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.
I. Epistola haec ab Hieronymo memorata, et libro II adv. Rufin. inserta. --
Frequens epistolae hujus in Hieronymi scriptis fit mentio. Ad illam respicit in epistola 8, ad Demetriadem, ubi scribit: « Dum esses parvula, et sanctae ac beatae memoriae Anastasius episcopus Romanam regeret Ecclesiam, de Orientis partibus haereticorum saeva tempestas simplicitatem fidei, quae Apostoli voce laudata est, polluere et labefactare conata est. Sed vir ditissimae paupertatis et apostolicae sollicitudinis statim noxium percussit caput, et sibilantia hydrae ora compescuit. » In epistola 78, ad Pammachium et Marcellam, Theophilo Alexandrino, quod Origenem haereticum declarasset, laudato, de hac epistola ita loquitur: « Quamquam celebri sermone vulgatum sit, beatum quoque papam Anastasium eodem fervore, quia eodem spiritu est, latitantes in suis foveis haereticos persecutum; ejusque litterae doceant damnatum in Occidente, quod in Oriente damnatum est. Cui multos impresamur annos, ut haereseos rediviva plantaria per illius studium longo tempore arefacta moriantur. » In libro III Apologiae de eadem pluries sermonem habet, neque de ea tacet in secundo. Immo huic libro ejus exemplum a se subjectum esse testatur, et cur subjectum sit, Rufinum alloquens exponit his verbis: « Si ideo interpretaris (Origenis libros) ut eum haereticum arguas, nihil de Graeco mutes, et hoc ipsum praefatione testare, quod prudentissime papa Anastasius in epistola, quam contra te scribit ad episcopum Joannem, suo sermone complexus est; me liberans qui id feci, et te arguens qui facere noluisti. Ac ne forsitan hoc quoque neges, subjeci exemplum ejus: ut si non vis audire fratrem monentem, audias episcopum condemnantem. »
II. Epistolarum Hieronymi collectioni unde inserta sit. --Inde quoque conjectare licet, qua occasione evenerit, ut inter Hieronymi epistolas, etiam in veteribus earum collectionibus, haec Anastasii collocata sit. Nimirum qui has concinnarunt collectiones, quidquid inter Hieronymi opera sunt nacti, quod epistolae formam haberet, illud a caeteris ejusdem scriptis distraxerunt, ut in unum epistolarum corpus referrent. Cum igitur hanc Anastasii epistolam, sicut et superiorem Rufini, libro II Apologiae Hieronymi subnexas invenissent, utramque ad epistolarum classem sibi transferendam duxerunt. Nunc vero ambae in tomum, qui aliena Hieronymi opera continet, rejectae sunt. An satius foret hujusmodi scripta eo loco exhibere, quem Hieronymus eis dederat, meum non est definire.
III. Marii Mercatoris scriptis exemplaribus reperitur praefixa. --E vulgatis Hieronymi operibus haec Anastasii epistola primum in editione Romana pontificiarum epistolarum, tum apud Baronium, ac postmodum in editionibus conciliorum descripta est. In vaticano ac Bellovacensi scriptis exemplaribus Marii Mercatoris operibus una cum altero libello, cui titulus est Fides ejusdem Rufini, praefigitur. Ac licet neutrum opus ad Marium Mercatorem ullo modo pertinere Joannes Garnerius agnoscat, utrumque tamen cum hujus scriptoris operibus, non quidem in eorum fronte, sed ad calcem edendum, ac notis illustrandum putavit. Unum pag. 109, alterum pag. 114, ejus editio repraesentat. Eam autem fidei expositionem, quam Rufini nomine donatam invenit, Aquileiensis presbyteri non esse recte observavit.
IV. Hanc Rufinus ab Hieronymo confictam suspicatur. --Istam Anastasii epistolam ab Hieronymo confictam suspicari se Rufinus non sine animi ancipitis atque incerti nota significavit. Quocirca eum Hieronymus sic alloquitur: « In epistola sancti papae Anastasii lubricus exstitisti; et turbatus in quo figas gradum non reperis. Modo enim dicis a me esse compositam; nunc ab eo (scil. Joanne) ad te debuisse transmitti cui missa est. Rursum injustitiam scribentis arguis. » Et post pauca ipse de epistolae veritate certus Rufinum, quod ex Oriente ejus exemplum exspectare se diceret, ridet in hunc modum: « Vade potius Romam, et praesens apud eum (Anastasium) expostula, cur tibi absenti et innocenti fecerit contumeliam: primum, ut non reciperet expositionem fidei tuae ( in superiore epistola contentam) . . deinde ut epistolas contra te ad Orientem mitteret. » Etiamnum tamen Petrus Halloix de Vita Origenis pag. 333, eamdem suppositionis suspectam habet. At veritatem ejus Hieronymus litteris aliis ab eodem papa sequenti anno rursus in Orientem missis confirmat, de quibus paulo post ista subjicit: « Esto praeteriti anni ego epistolam finxerim: recentia ad Orientem scripta quis misit, in quibus papa Anastasius tantis te ornat floribus, ut cum ea legeris, magis te velle defendere incipias, quam nos accusare? » Et circa apologiae suae finem: « Sin autem ejus est (scil. Anastasii), ut hujus quoque anni contra te epistolae probant, frustra et falso falsam arguere niteris. »
V. Quo anno scripta sit. --Cum his duobus locis stare nequit opinio eorum, qui epistolam, de qua agimus, anno 402 scriptam putant. Nemo enim est, qui Anastasii ultra 27 diem mensis Aprilis anni 402 protrahat vitam. Atqui non eo anno, quo defunctus est hic papa, sed eo qui illum praecessit, Hieronymus epistolam istam scriptam esse testatur. Ex quo sequitur, ut vel ad annum 401 referenda sit, si reipsa Anastasius anno 402 mense Aprili obiit; vel si non male obitus ejus 4 die Decembris anni 401 consignatur, ad annum 400 pertineat, atque Hieronymus postremam apologiae suae partem adversus Rufinum non anno 402, sed 401 composuerit. VI. Origenes ab Anastasio damnatus. --Hac epistola Origenem damnatum esse cum ex pluribus Hieronymi locis, tum ex ipsius epistolae verbis liquet. Eam, uti jam observavi, Hieronymus epist. 16, Marcellae laudem tribuit, quod hujus damnationis principium fuerit. Hanc ipse tum expetebat Hieronymus, eique postulanti Theophilus Alexandrinus antistes etiam nesciens non mediocri subsidio fuit. Cum enim sanctus ille Doctor in Occidentem litteras adversus Origenem misisset, atque Anastasius nihil praecipitatum volens, necdum Hieronymi aliorumve sollicitationibus cederet; « ex dispensatione Dei, » inquit ipse Hieronymus epist. 71, ad Theophilum scribens, « factum puto, ut eo in tempore tu quoque ad Anastasium papam scriberes, et nostram dum ignorares sententiam roborares. » Idem Theophilus in Sermone ad quosdam monachos Origenem, ut a se, ita et ab Anastasio damnatum testatur his verbis: « Anathematizantes Origenem caeterosque haereticos, exemplo nostro et Anastasii sanctae Romanae Ecclesiae episcopi, qui ex veteribus certaminibus clarus, nobilissimi populi dux creatus est, quem et universa Occidentis episcoporum sequitur synodus; quae accepit ac probavit Alexandrinorum Ecclesiae sententiam in impium latam. » Haec autem Theophili verba Justinianus imperator in epistola, quam ad Menam adversus Origenis errores scripsit, laudat (Concil. Lab. tom. V, pag. 658). VII. Anastasius Rufinum lata sententia non condemnavit. --An vero pariter cum Origene Rufinus ab Anastasio lata sententia condemnatus sit, expendisse juverit. Id quidem pro certo ponunt plerique: iisque favere videtur Hieronymus, dum Rufinum non modo accusatum, ac Romam citatum, sed etiam damnatum nonnumquam praedicat. In eum quippe maxime convenit illud (Epist. 16) hujus Doctoris: « Acciti frequentibus litteris haeretici, ut se defenderent, venire non sunt ausi: tantaque vis conscientiae fuit, ut magis absentes damnari, quam praesentes coargui maluerint. » At Theophilus loco allato unam memorat sententiam in impium (hoc est in unum Origenem) latam. Et commode intelligitur Hieronymus haereticos eatenus dixisse damnatos, quatenus damnato Origene, condemnati censentur et ii, qui erroribus iisdem implicantur. Neque vero Rufinum ab Anastasio damnatum sonant haec Hieronymi lib. II apol. Rufinum ipsum sic alloquentis: « Cur translaturus haeretica, in defensionem eorum praemittis quasi Martyris librum, et id Romanis auribus ingeris, quod translatum totus orbis expavit? aut certe si ideo interpretaris ut eum haereticum arguas, nihil de Graeco mutes, et hoc ipsum quod prudentissime papa Anastasius in epistola, quam contra te scribit ad episcopum Joannem, suo sermone complexus est; me liberans qui id feci, te arguens qui facere noluisti. » Ubi notandum quod ait te arguens, non te condemnans; atque ita arguens, ut adhuc in potestate ipsius esset praestandi quod facere hactenus omisisset, eoque pacto condemnationem evaderet. Nondum igitur ulla adversus illum dicta erat sententia: sed res etiamnum in suspenso erat. Quocirca ubi verbis allatis proxime subdit Hieronymus. « Ac ne forsitan hoc quoque neges, subjeci exemplum ejus » (scil. epistolae Anastasii), « ut si non vis audire fratrem monentem, audias episcopum condemnantem, » non absolutam condemnationem seu haereseos convicto jam dictam sententiam notat, sed hypotheticam, quam nondum quidem subierit, sed haud dubie subiturus sit, si quod illum monet facere spernat. Immo et de posterioribus scriptis, anno sequente in Orientem missis sermonem habens, « in quibus, » inquit ad Rufinum, « papa Anastasius tantis te ornat floribus, ut cum ea legeris, magis te velle defendere incipias quam accusare, » presbyterum illum necdum lata sententia damnatum significat. Ubi enim a supremo judice lata sententia est, nullus jam superest defensioni locus: sed unum reo restat, ut aut judicii sustineat poenam, aut id emendet propter quod judicatus est. Sed quid alienis immorer argumentis, cum Anastasius in subjecta epistola a judicio de Rufino ferendo sese sustinere constanter affectet? quippe cui nondum satis compertum erat, qua ille mente libros Origenis Latine transtulisset. Sane si sententiam adversus eum dixisset, haec aut ipsi, aut praesuli Ecclesiae, in cujus territorio degebat, aut publice denuntianda fuerat. Id porro unum aperte significat Anastasius, suo ipsius judicio Rufinum damnatione dignum censeri, si librorum Origenis, quos latinitate donavit, doctrinam approbarit. De eadem re in notis nonnulla erunt necessario disserenda.
EPISTOLA I. ANASTASII I ROMANAE URBIS EPISCOPI AD JOANNEM EPISCOPUM JEROSOLYMORUM, SUPER NOMINE RUFINI.
A Joanne consultus Anastasius, utrum Rufinus ob versos e Graeco in Latinum Origenis περὶ Ἀρχῶν libros damnandus esset, respondet, seposita omni suspicione perpendendum esse quo id animo aggressus esset, et eum quidem damnandum, si propria mente et laudans ac probans transtulerit, secus si ipsum accusans auctorem: se vero non vano timore sollicitari, sed operam daturum, ne hinc Ecclesiae per orbem corrumpantur.
1. Anastasius se laudantem laudat, ac rogat ut laudare desinat. --Probatae quidem affectionis est hoc, ut laudabiliter de sacerdote sacerdos loquaris. Pro tanto igitur praeconio, quod in merita mea effusissimum contulisti, ut amori tuo gratias ago, ita splendorem tuae sanctitatis, et eas quas in Domino habes virtutes, subinde quodam modo parvitatis nostrae favorabilis sermo prosequitur. Tam enim, vir omnium praestantissime, laudum tuarum fulges nitore conspicuus, ut par esse meritis sermo non possit. Porro autem tanto titulorum tuorum rapior incitamento, ut etiam quod impetrare nequeo, audere non desinam. Jam hoc de laudibus tuis est, quod me tantummodo de coelestis istius animi serenitate laudasti. Tui etenim episcopatus ordo perspicuus per diversum orbem velut radians, etiam ad nos splendoris sui detulit claritatem. In me quippe totum ipse amicitiae tribuis, examini nihil relinquis. Aut si jure me laudas, tu quoque similiter non relaudandus es? Obsecro igitur ob utrumque, ut me ipsum apud me laudare jam desinas; duplex etenim me causa constringit, ne consacerdotis tui sensibus aut dolorem falsa laus ingerat, aut pudorem vera succendat.
2. Rufini causa Dei relinquitur arbitrio. --Sed ut ad causam revertar: Rufinus, de quo me consulere dignatus es, conscientiae suae divinam habet arbitram majestatem, apud quam se integro devotionis officio ipse viderit qualiter debeat approbare.
3. De Origene quid sentiendum. --Origenes autem, cujus in nostram linguam composita derivavit, antea et quis fuerit, et in quae processerit verba, nostrum propositum nescit: quod vero sit animi mei studium, cum tua paulisper super hoc conferam sanctitate. Hoc igitur mente concepi, quod urbis nostrae populis de translatis Origenis lectio patefecit, quadam puris mentibus velut nebula caecitatis injecta, fidem Apostolorum et majorum traditione firmatam velut deviis anfractibus illum voluisse dissolvere.
4. Qua mente Rufinus Origenem interpretatus sit quaeritur. -- Discere hoc loco libet, quid agat in Romanam linguam ista translatio. Approbo, si accusat auctorem, et execrandum factum populis prodit, ut justis tandem odiis teneatur, quem jam dudum fama constrinxerat. Si vero interpres tantorum malorum consensum praestat, et legenda prodit in populos; nihil aliud sui opera laboris exstruxit, nisi ut propriae veluti mentis arbitrio haec, quae sola, quae prima, quae apud catholicos christianos vera fide jam exinde ab Apostolis in hoc usque tempus tenentur, inopinatae titulo assertionis everteret.
5. Anastasii vigilantia adversus pravam doctrinam. Origenis lectio imperialibus edictis prohibita. --Absit hoc ab Ecclesiae Romanae catholica disciplina. Numquam profecto eveniet, aliqua ut haec admittam ratione, quae jure meritoque damnamus. Quapropter illa toto orbe Christi Dei nostri diffusa providentia probare dignabitur, accipere nos omnino non posse quae Ecclesiam maculent, probatos mores evertant, aures circumstantium vulnerent, jurgia, iras, dissensionesque disponant. Qua re moti, qualem epistolam ad fratrem et coepiscopum nostrum Venerium diligentiori cura perscriptam parvitas nostra transmiserit, ex subditis poteris comprobare. Unde igitur habeat secum ille qui transtulit, servetque sibi hanc conscientiam, non superflua laboro formidine, neque inani timore sollicitor. Mihi certe cura non deerit Evangelii fidem circa meos custodire populos, partesque corporis mei, per spatia diversa terrarum, quantum possum, litteris convenire, ne qua profanae interpretationis origo subrepat, quae devotas mentes immissa sui caligine labefactare conetur. Illud quoque, quod evenisse gaudeo, tacere non potui, beatissimorum principum nostrorum manasse responsa, quibus unusquisque Deo serviens ab Origenis lectione revocetur: damnatumque sententia principum, quem lectio reum profana prodiderit. Hactenus sententiae meae forma processerit.
6. Quod te vero vulgi de Rufino querela sollicitat, ut quosdam vagis suspicionibus persequaris: hanc tuam opinionem constringam divinae lectionis exemplo, sicut scriptum est: Non sic homo ut Deus; nam Deus videt in corde, homo videt in facie (I Reg. XVI, 7). Itaque, frater charissime, omni suspicione seposita, Rufinum propria mente perpende si Origenis dicta in latinum transtulit ac probavit: nec dissimilis a reo est, qui alienis vitiis praestat assensum. Illud tamen tenere te cupio, ita haberi a nostris partibus alienum, ut quid agat, et ubi sit, nescire cupiamus. Ipse denique viderit ubi possit absolvi.
EPISTOLA II. AD SIMPLICIANUM.
Studium Theophili ac vigilantiam laudat, cujus litteris conventus, Simpliciano Mediolanensi episcopo denuntiat; a se quoque Origenianae haeresi inflictum esse anathema.
Domino Fratri SIMPLICIANO ANASTASIUS. I. Grandem sollicitudinem atque excubias super gregem suum pastor habere approbatur. Similiter et ex alta turre causa civitatis diu noctuque cautus speculator observat. Magister providus navis hora tempestatis et periculi magnam patitur animi jactationem, ne procellis atque asperrimis fluctibus navis elidatur in saxa. Pari animo vir sanctus et honorabilis Theophilus, frater et coepiscopus noster, circa salutis commoda non desinit vigilare, ne Dei populus per diversas Ecclesias Origenem legendo, in magnas incurrat blasphemias.
II. Conventus litteris memorati, convenio sanctitatem tuam, ut sicuti nos in urbe Roma positi, quam Princeps Apostolorum statuit et fide sua confirmavit gloriosus Petrus, ne quis contra praeceptum legat haec quae diximus, damnavimus, et cum magnis precibus postulavimus, ut Evangeliorum instituta, quae ex ore suo Dei et Christi docuit censura, ab hac recedi omnino non debere, sed illud in memoriam deduci quod Paulus venerabilis Apostolus praedixit atque commonuit: Si quis vobis evangelizaverit praeter quod evangelizatum est vobis, anathema sit (Gal. I, 8). Igitur hoc praeceptum tenentes, illud quidquid est fidei nostrae contrarium, ab Origene quondam scriptum, indicavimus, a nobis esse alienum atque punitum. III. Haec sanctitati tuae scripsimus per Eusebium presbyterum, qui calorem fidei gestans, et amorem circa Dominum habens, quaedam capitula blasphemiae obtulit, quae nos non solum horruimus, et judicavimus, verum et si qua alia sunt ab Origene exposita, cum suo auctore pariter a nobis scias esse damnata. Dominus te incolumem custodiat, domine frater merito honorabilis.