Jump to content

Epistolae et decreta (Benedictus VIII)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et decreta
XI saeculo

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum

BenVii.EpEtDe27 139 Benedictus VIII Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

GENUINA.

I. Benedicti VIII papae epistola ad Brunonem Lingonensem episcopum. (Anno 1012).[PÉRARD, Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l' hist. de Bourgogne, Paris, 1664, fol., p. 172.]

BENEDICTUS, sanctae universalis Ecclesiae praesul, BRUNONI Lingonum praesuli, salutem et apostolicam benedictionem.

Monasterii martyris Benigni, quo Willelmum in sancto proposito studiosum monachum abbatem a te didicimus ordinatum, privilegia praedecessorum meorum, praecepta etiam filiorum nostrorum regum Franciae, a te, vel ab ipso abbate mihi transmissa relegi, atque, ut tua poscebat bonitas, corroboranda statui. Quicunque igitur de burgo, claustro, cimeterio, potestatibus appendiciisque omnibus quae juris praedicti sancti noscuntur, ipsi sanxerunt, et quae antecessores tui suis decretis censuerunt, haec Dei beatique Petri apostoli, et nostra auctoritate privilegii nostri littera confirmandum decreverunt. Horum si quis contrarius transgressor exstiterit, anathematis mucrone se a nobis multatum pro certo noverit. Monemus etiam praedictum locum tua protectione defendi ab externorum infestationibus ei a tuorum importunitatibus; et quoniam novimus te, quod successores tuos timemus, non agere proposito religionis favore monasticae, et eumdem locum a te construi et amari, ideo prohibemus, denominato abbate suppliciter exorante, a te vel a tuis successoribus divinum ibidem officium interdici; quod etiam beati Gregorii auctoritate confirmamus, qui Joannem episcopum de urbe veteri pro hoc ipso increpat et interdicit, ne in coenobiis divina officia celebrari prohibeat, quia quoties vel aliquid inusitatum in monasterio geritur, tenor inde regularis impeditus, non parum a custodia religionis relaxatur. Quo exemplo decernimus in Divionensi monasterio divinum officium pro sanctae statu Ecclesiae continuo celebrari, quatenus frequentata celebratio missarum et orationum turbines ac procellas infestantium valeat sedare; nisi, quod absit, Lingonensi Ecclesiae, vel eidem monasterio, infractione, aut praesulis praedictae sedis proditione, sive captione aliquo modo accidente, pro quibus sponte debent ab officio cessare. Valete.

Data pridie Kalendas Decembris, per manus Petri sanctae apostolicae sedis bibliothecarii, indictione X.

II. Benedicti VIII papae privilegium pro monasterio S. Benigni Divionensis. (Anno 1012.)[PÉRARD, Recueil, etc., p. 273.] BENEDICTUS, sanctae universalis Ecclesiae praesul, dilecto in Christo Jesu filio WILLELMO abbati monasterii Divionensis, ejusque successoribus regulariter substituendis, salutem et apostolicam benedictionem.

Ex injuncto nobis officio sanctorum locorum quieti debemus invigilare, ut quanto quietius, tanto devotius in eis Domino serviatur.

Propterea, charissime fili Willelme, petitionibus tuis annuentes, monasterium vestrum sub protectione apostolica conservandum statuimus, et ne ab episcopo Lingonensi, aut ejus successoribus, divinum in ipso monasterio interdicatur officium, prohibemus. Quod etiam beati Gregorii auctoritate confirmamus, qui Joannem episcopum de urbe veteri pro hoc increpat et interdicit, ne divinum officium prohibeat in coenobiis celebrari, quia quoties hoc vel aliquid inusitatum in monasteriis geritur, tenor inde regularis impeditus, non parum a custodia religionis relaxatur. Quo exemplo decernimus in Divionensi monasterio divinum officium pro statu sanctae Ecclesiae continue celebrari, quatenus frequentata celebratio missarum et orationum turbines ac procellas infestantium valeat sedare, nisi, quod absit, Lingonensi Ecclesiae, vel eidem monasterio, infractione, aut praedictae sedis praesulis captione aliquo modo accidente, pro quibus sponte debent ab officio cessare, omnium etiam monachorum tuorum quoslibet excessus secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam, paterna animadversione habeas castigare, nec ulli episcoporum liceat interdicti proferre sententiam, seu quibuslibet angariis, vel indictionibus fatigare, quandiu ipsi monachi vestrae disciplinae subdi voluerint, et regularibus institutionibus supponi. Quaecunque vero privilegia praedecessorum meorum, quaecunque praecepta regum vel imperatorum, quaecunque scripta Lingonensium antistitum aliarumque personarum idem coenobium noscitur possidere, nos praesenti decreto corroboramus, nec non possessiones, dignitates atque libertates, quae in ipsis paginis continentur annotatae auctoritate beati Petri et nostra integras et illibatas perpetuo manere sanximus. Horum si quis contrarius transgressor exstiterit, anathematis mucrone se a nobis multatum pro certo noverit.

Data Kal. Decembris, per manus Petri sanctae apostolicae sedis bibliothecarii, indictione X.

III. Benedictus VIII papa jura omnia ac bona S. Urgellensis Ecclesiae confirmat. (Anno 1012.)[COCQUELINES, Bullar. tom. I, page 319.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo ac spirituali filio ERMENGAUDO sanctae Urgellensis Ecclesiae episcopo, tuisque successoribus in perpetuum.

Apostolatus nostri sollicitudo omnium ecclesiarum utilitatibus nos monet prospicere, et ne funditus corruant, opem perpetuae sustentationis impertire. Quapropter cunctis archiepiscopis, ducibus, marchionibus, comitibus, vicecomitibus, cunctisque sanctae Dei Ecclesiae filiis manifestum fieri volumus, quoniam una cum cuncto nostro clero episcoporum, cardinalium, presbyterorum, diaconorum subdiaconorumque, confirmamus atque concedimus huic supradicto Ermengaudo episcopo suum videlicet jam praefatum episcopatum sanctae Urgellensis Ecclesiae ex integro cum omnibus suis aedificiis, castellis, villis, fundis et casibus in quo sunt, ecclesiis, vineis quoque et terris et pratis, pascuis et silvis, arboribus pomiferis et inpomiferis, fructiferis vel infructiferis, diversi generis, paludibus et pantanis, salicetis, puteis, fontibus, rivis molendinis, piscationibus, seu etiam et venationibus, aquis aquarumque decursibus, montibus et collibus, plagis et planitiis, cavertinis, adjacentiisque eorum, cultum vel incultum, nec non et pertinentiam ejusdem episcopii, scilicet Cerdaniensis pagus, Libienensis, Bergitanensis, Paliarensis quoque, atque Ribacurcensis, Jestabiensis atque Cardosensis, Anabiensis ac Tirbensis, et locus sanctae Deodatae cum finibus suis, castrum etiam, quem dicunt Turres, cum finibus suis, et Bescaram cum finibus suis, cum ipso alode, quem dicunt Sor, et ipsos villares, quae dicunt Letone, et Colped ra cum finibus suis, Haclone et Sardina cum finibus suis, et ipso villare, quem dicunt Boscedera, Calbitiano cum finibus suis, et Lenztirdo cum finibus suis, et Submonte cum finibus suis, et ipsos alodes de valle Andozza, qui fuerunt de Sinifredo comite, et ipso fevo de Archavello, et ipso alode de Salellas cum ipso fevo de Sancto Stephano, et ipsas villas, quae dicunt Montaneo, Lello et Cubilare, cum illorum terminos, vel fines, et ipsa villa, quae dicunt Salento cum finibus suis, castrum etiam Sanguia cum finibus suis, et ipsa villa quae dicunt Tossen cum finibus suis, quam Burellus comes in hunc episcopatum pro sua olim donavit anima, et a suo filio Ermengaudo episcopo postea huic episcopatui confirmata. Confirmamus etiam id ipsa villa cum finibus suis ad locum vocitatum sanctae Urgellensis Ecclesiae de illa hora in antea, quam Raimundus comes reddidit in potestate Domino Deo ejusque praecelsae genitrici, et in manu memorato Ermengaudo episcopo propter remedium animae suae, et uxoris sui Ermesinde, et pro remedium animae genitoris sui, et fratris sui Ermengaudi, et ipso alode quem dicunt Castellione cum Guardiola et cum ipso Solane, cum illorum terminum vel fines, et ipso alode quem dicunt Turrizella, cum finibus suis, et ipsam haereditatem, quam saepe dicto Ermengaudo episcopo dedit ad jam praefatae sanctae sedis Urgellensis, qui illum advenit per successionis sui genitori, in tali videlicet ratione dum vixerit Arnaldus frater ejus teneat, et possideat, et post obitum vero suum remaneat ad sanctae praedictae sedis; alodem qui est ad ipsa spungia similiter. Confirmamus etiam ei tertiam partem Telonei ejusdem episcopii mercati cum pertinentiis vel cum omnibus ad ipsum episcopium, et suis omnibus locis ubicunque generaliter et ex integro pertinentibus, situm supradictum episcopatum a territorio Urgellensis, Cerdaniensis, Bergitanensis, Paliarensis, atque Ribacurcensis. Item et confirmamus tibi tuisque successoribus de ipsius supradicti episcopii locis, et pertinentiis, primitiis, et decimis, nec non et integram stabilimus ut nulla quaelibet persona clericis vestri episcopii consistentibus injuste ad districtionem, aut ad justa lex deportare laicali persona praesumetur. Nam quia supradictum episcopium cum suis rebus ubicunque sibi pertinentibus Francorum regibus per praeceptum domni et praestantissimi regis Caroli Franciae regionis, et per scriptionem nominis ejus concessit; et firmavit sigillo regale seu per concessione et donatione regis Ludovici proles Caroli, et per confirmationem regis praeceptis signansque sigillo proprio domini regis Caroli Ludovici prolis, nec non et per privilegia itaque beatorum apostolorum principis Petri, et domno Agapito papa et aliorum apostolorum, qui hic fuerunt functi, et obligationem illorum tenuerint, praecedentes episcopi sub jugo et servitio inviolatae Dei genitricis; sed ita et nos apostolica auctoritate firmamus ut a modo, et in antea quidquid vos vestrique successores legaliter acquisituri fueritis, futuris temporibus ex praesenti anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi 1013, indictione XI, inclinati precibus vestris, per vestra regalia praecepta et hujus privilegii seriem in perpetuum vobis vestrisque successoribus confirmamus et stabilimus detinendum, possidendum et cum timore Dei dispensandum atque regendum, ut nullus rex, nullus princeps, nullus comes, nullus marchio, nullus judex, neque ulla magna parvaque persona aliquam vim, aut invasionem in eodem episcopio neque in suis pertinentiis nunquam facere praesumat. Pro quo, et sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdictione promulgantes decrevimus, ut nulli nostrorum successorum pontificum, ut supra posuimus, neque ulla magna parvaque persona audeat neque praesumat contra hoc nostrum apostolicum privilegium in aliquibus agere injuste, neque frangere tentet. Ergo qui ad sanctae huius Ecclesiae aliquid rapit, aufert vel fraudat, invadit, retentat, devastat, aut nefaria calliditate suppresserit, pro homicida teneatur, atque reus in conspectu justi judicii Dei deputetur, et ut sacrilegus judicetur, et nisi per puram probatamque atque publicam poenitentiam et per Ecclesiae satisfactionem episcoporum manus impositionem juxta canonicas sanctiones reconciliatus non fuerit, regnum Dei non possideat, et non solum a regno Dei fit alienus, sed etiam a liminibus sanctae Dei Ecclesiae sit ejectus. Talium scelerum patratores, nisi per satisfactionem, nec vivus nec mortuus communicare non audeantur, et insuper anathematis vinculo damnentur, Deo et sanctis suis [ deest odibiles vel quid simile ] efficiantur, et ab Ecclesiae catholicae communione pellantur. Quorum nos sequentes exempla omnes tales praesumptores a liminibus sanctae Dei Ecclesiae anathematizamus, apostolica auctoritate pellimus, et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus, et non solum facientes, sed et consentientes eis; quia non solum qui faciunt judicantur rei, sed etiam qui facientibus consentiunt. Pari enim poena, et agentes et consentientes comprehendit. Si quis autem quod non credimus, in aliquibus frangere tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei, et sancti Petri apostoli, atque nostra qui ejus fungimur vicariatione, anathematis vinculis indissolubiliter esse innodandum, et a regno Dei alienandum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, incendio concremandum, et in voragine tartareoque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui vero custos et observator exstiterit, benedictionis gratiam et coelestis retributionis a justo judice domino Deo nostro multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps esse mereatur. Amen.

Scriptum per manum Benedicti notarii, regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Decembris, indictione XI.

Giselbertus gratia Dei episcopus. Senensis Sigefredus Parmensis Ecclesiae Dei providentia episcopali infula redimitus. Ego Pontius, ac si indignus sub manu Dei omnipotentis Aratensis episcopus, confirmo et consigno hanc paginam, ut in Dei nomine firma permaneat omnique tempore. Petrus episcopus Pabiensis subscripsi; Sigefredus sanctae Placentinae Ecclesiae custos consentiens subscripsi. Leo episcopus ac si indignus Vercellensis Ecclesiae custos subscripsi. Hotkerus Leodiensis episcopus subscripsi. Ego Benedictus Dei gratia episcopus sanctae Silvae Candidae Ecclesiae interfui et subscripsi. Aimericus episcopus Ribacurcensis subscripsi. Petrus Magalonensis episcopus; Borellus ac si indignus episcopus; Bonifacius Taurinus episcopus subscripsi.

IV. Benedictus VIII Ecclesiae Bambergensis, petentibus Heinrico rege et Eberhardo episcopo, privilegia confirmat. (Anno 1013.)[PERTZ, Monum. Germ. hist. Scr. IV, 808, in Vita Heinrici imp., auct. Adalberto.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo sibi in Christo semper domino et serenissimo regi HEINRICO, a Deo coronato, suoque spirituali filio, Eberhardo quoque confratri et coepiscopo suo, sanctae videlicet Babenbergensis Ecclesiae venerabili episcopo, aeternam in Domino salutem et apostolicam benedictionem.

Inter omnia quae divinae providentiae consilio disponuntur, ad laudem respicit Creatoris, quod etiam a summis viris Deoque devotis, intuitu pietatis et spe aeternae retributionis, venerabilia loca eorum sumptibus sublimantur rectissimeque ordinantur, possessionum suarum beneficiis cumulantur, et in meliorem statum, Christo auxiliante, commutantur. Unde, dilectissime fili in omnibus, quae te ad laudem et gloriam Redemptoris nostri devote et misericorditer fecisse, manifestum est, nihil perfectius nihilque melius ad promerendum regnum coelorum agere potuisti, quam quod illum tibi fecisti haeredem, a quo aeternam accepturus es haereditatem, quodque sancta Babenbergensis Ecclesia ad episcopalis dignitatis fastigium per te sublimata, illic tibi beatissimam Dei Genitricem semperque virginem Mariam, beatissimosque apostolos Christi Petrum et Paulum, una cum sanctis martyribus Kiliano et Georgio, elegisti in patrocinium; qui, Christo propitio compensata vicissitudine, adipiscendi regni coelestis perpetuum praestabunt auxilium. Pro tanto igitur Deo ejusque sanctis collato servitio in primis ipsi gratias debitasque laudes referimus, qui tibi tam sanctum opus faciendum inspiravit, et ut ad votum tuum perficeres, largiflua pietate adjuvare disposuit. Deinde quoniam sancta Romana Ecclesia, quae bene fundata est supra firmam petram, hoc semper habuit verae charitatis indicium, ut de exteriorum gauderet provectu Ecclesiarum: competit nostro apostolico moderamini, ut nos, qui eidem Deo auctore deservimus, sancto studio tuo plenissime congaudeamus, sperantes tui operis habere portionem, si, quod tuum est per laborem, nostrum facimus per charitatem. Quapropter, quoniam petisti a nobis una cum confratre nostro Eberhardo, ejusdem sanctae Babenbergensis Ecclesiae Deo digno episcopo, ut omnia, quae privilegiorum auctoritate sibi suaeque Ecclesiae a praedecessoribus nostris, videlicet domno Joanne et Sergio, summis pontificibus, collata sunt, nostrae quoque auctoritatis privilegio confirmaremus, considerantes nos quidem vestrae devotionis affectum piaeque voluntatis propositum, libentissime petitionibus vestris assensum praebere decernimus. Quocirca statuentes atque promulgantes, coram Deo et terribili futuro ejus examine, per hujus nostri apostolici privilegii seriem et constitutionem sancimus, et beatae Dei Genitricis semperque virginis Mariae, necnon et beatorum apostolorum Petri et Pauli sanctorumque martyrum Kiliani et Georgii caeterorumque omnium sanctorum auctoritate, in quorum nomine praenominata Ecclesia dedicata est, decernimus, atque obtestamur tam apostolicae sedis futuros pontifices, quam qui ecclesiasticas administraverint actiones, cunctosque Christianitatis titulo insignitos, ut nullus habeat licentiam de his omnibus quae eidem Ecclesiae a praedecessoribus nostris per privilegia concessa sunt, vel a nobis data vel danda sunt, aut ab aliquibus fidelibus viris ac mulieribus praefatae Ecclesiae tradita sunt, vel in antea futuris temporibus contradentur, tam in familiis quam in terris, seu in aliquibus possessionibus, convellendi, destruendi, molestandi vel alienandi. Si quis vero, quod non credimus, temerario ausu contra ea quae hac nostra stabili et inconvulsa firmitate pie et fideliter per hoc nostrum privilegium disposita sunt, contraire temptaverit, et haec, quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate praescriptae aecclesiae statuta sunt, refragari, aut in quoquam transgredi, sciat se auctoritate beati Petri principis apostolorum omnium nostraque, cujus immeriti vicem agimus, anathematis vinculis innodatum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi aeterni incendii supplicio concremandum, nisi resipuerit et eidem Ecclesiae digna emendatione satisfecerit. At vero qui devota intentione observator exstiterit hujus nostri privilegii ad cultum Dei respicientis, benedictionis gratiam a misericordissimo Deo et Domino multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps effici mereatur. Sancta Trinitas charitatem vestram illibatam custodiat.

Scriptum per manum Herhardi, scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Junio, indictione XI Datum per manum Benedicti, Portuensis episcopi et bibliothecarii sanctae Romanae Ecclesiae, anno, Deo propitio, pontificatus domini nostri Benedicti summi pontificis et universalis octavi papae primo.

V. Benedicti VIII papae bulla qua Farfensi coenobio bona ac jura omnia confirmat. (Anno 1013.)[MURATORI, Script. Ital., II, 557.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Domino filio GUIDONI coangelico, abbati monasterii quod dicitur in Pharpha de loco Acutiano, tuisque successoribus in perpetuum.

Igitur quia petistis a nobis quatenus ex nostra largitate nostroque dono concederemus vestrae religioni in fundo Massa ecclesiam Sanctae Mariae in loco qui dicitur Formellus, cum omni ornatu ipsius, atque vineis et terris, sicut olim detinuerunt duo presbyteri Benedicti propriis vocitati nominibus, qui modo videntur esse vestri monachi, cum introitu, et exitu suo, et omnibus sibi generaliter et in omnibus pertinentibus. Concedimus vobis insuper in supradicto fundo Massa casales tres ex integro, scilicet casale de Petroccio, et casale Leonis Sabinensis et casale Petri de Leone ferrario, cum casis, vineis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis et arboribus, pomiferis, fructiferis vel infructiferis diversi generis, cultum vel incultum, vacuum vel plenum. Affines vero et termini eorum sicut nunc sunt et ab origine fuerunt, et quemadmodum in vestrae acquisitionis continetur chartula, et sicut haeredes supradictorum hominum ad laborandum suis modo detinere videntur manibus. Omnia juris sanctae Romanae, cui Dei auctore praesidemus atque deservimus, Ecclesiae, vobis ad tenendum emissa praeceptione concedimus a praesenti indictione XI vobis vestrisque successoribus absque reddito vel censu perpetualiter detinendum. Statuentes apostolica censura et auctoritate beati Petri apostolorum principis, sub divinis obtestationibus et anathematis intordictionibus, ut nulli unquam successorum nostrorum paparum, vel aliae cuilibet magnae parvaeque personae, per nominata loca a potestate et dictione vestra vestrorumque successorum, ac vestri monasterii auferre vel alienare quoquo modo liceat. Si quis autem temerario ausu magna parvaque persona contra hoc privilegium agere praesumpserit, sciat se a Deo alienum, et cum omnibus impiis aeterno incendio ac supplicio condemnatum. At vero qui pio intuitu custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, gratiam atque misericordiam, vitamque aeternam a misericordiosissimo Domino Deo nostro consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manus Benedicti regionarii notarii, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in manu apostolica, indictione supradicta XI.

Bene valete.

Datum VIII Kalend. Maii per manus Benedicti Domini gratia episcopi Sanctae Silvae Candidae Ecclesiae, et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis, anno, Deo propitio, pontificatus D. N. Benedicti sanctissimi VIII papae primo.

VI. Donatio terrarum facta Farfensi coenobio ejusque abbati Guidoni a Benedicto VIII pontifice maximo. (Anno 1013.)[MURATORI, Antiq. Ital. IV, 799.] In nomine Domini nostri Jesu Christi, anno Deo propitio pontificatus domini Benedicti summi pontificis et universalis papae VIII in sacratissima sede beati Petri primo, indictione XI, mense Junio, die II. Dum pro adipiscendis coelestis regni gaudiis aeternis procul dubio ad cultum divinae majestatis conferenda stipendia omnino fas exigit, eo quod valemus, nisu quaeque ad stabilitatem integritatis perfectam in venerabilibus locis permanere, et non tantum verbo firmitatis maneat, verum etiam per seriem scripturarum paginam volumus esse testatum, maxime in quibus omnipotenti Deo laudes referuntur; ut Redemptori nostro hoc ipsum quod ad gloriam sancti nominis ejus dignoscitur procurasse, sit acceptabile, a nobis inferius ascriptum, et domno Gregorio et domnae Mariae genitorum meorum, pro quorum amore et venia meorumque delictorum offero, ut ab eodem Domino Deo nostro sanctissimis suis miserationibus in ethereis arcibus conferatur remuneratio, et veniam delictorum omnium consequi mereantur. Quapropter ego suprascriptus domnus Benedictus almae Romae praesul a praesenti die do, dono, cedo, trado et irrevocabiliter largior, simul atque concedo ex propria mea substantia, propria, spontanea, meaque voluntate, vobis, Guido, venerabilis presbyter et monachus atque abbas venerabilis monasterii Sanctae Dei Genitricis Mariae dominae nostrae terrae Sabinensis, in loco qui dicitur Acutianus, vestrisque successoribus abbatibus, presbyteris et monachis, majoribus minoribusque, qui in eodem venerabili monasterio Deo servituri sunt, pro vestris sacrosanctis fidelibus et quotidianis orationibus, quas pro salute animarum nostrarum facere non cessatis. Ideoque remunero et dono et offero pro anima mea et animabus praenominatorum piae recordationis olim genitorum meorum: id est totam integram vineam et terram quas ad laborandum detinuit Benedictulus, qui dicebatur de Laxo, et Pecculus filius ejus, qui fuerunt famuli nostri, cum casis, vineis, et terris, campis, pascuis, silvis, salectis, arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis, diversique generis, rivis, fontibus aque perennibus, cultum vel incultum, vacuum et plenum, sic in integrum, quomodo supradicti famuli nostri ad laborandum suis detinuerunt manibus, in montibus et planiciebus per diversa loca et vocabula, ubicunque posita esse videntur, cum introitu et exitu suo, et cum omnibus ad ea generaliter in integrum pertinentibus, posita in territorio Collinensi in fundo Flajano, sicuti ejus affines ab origine fuerunt, vel modo designari possunt, juris, cui existunt. Quae a praesenti die largimur vobis, ita ut a vobis continuas orationes suscipiamus; qui si carnalia vobis concedimus, spiritualia a vobis percipere debemus. Et a praesenti die pro redemptione animarum fratrum et sororum meorum, et meae, qui supra donator, habeatis, teneatis, possideatis, et utendi, fruendi, possidendi, vendendi, donandi, commutandi, vel quidquid ad luminariorum concinnationem ad sanctae Ecclesiae utilitatem vestri monasterii facere sive peragere volueritis, in vestra vestrorumque successorum sit potestate. Et nullo unquam tempore a me, neque ab haeredibus et successoribus meis, neque a me submissa magna vel parva persona aliquam aliquando habebitis quaestionem aut calumniam. Et si vobis vestrisque successoribus opus intervenerit, stare me una cum haeredibus et successoribus meis, et defendere promitto ab omni homine in omni tempore et in omni loco, ubi vobis necesse fuerit. Et haec omnia, quae hujus donationis chartulae series textus eloquitur, inviolabiliter conservare atque adimplere promitto. Nam, quod absit, si contra haec quae superius notata sunt, vel ascripta leguntur, agere praesumpserimus, et cuncta non observaverimus, tunc daturos nos promittimus vobis ante omnis litis initium poenae nomine auri optimi libras duas; et post solutam poenam hujus donationis chartulae series in sua nihilominus maneat firmitate. Quam scribendam rogavit Roccionem, scriniarium sanctae Romanae Ecclesiae. Et ego, qui supra scriptus manu propria subscripsi, et testes qui subscriberent, rogavi, et vobis, qui supra, contradidi in mense et indictione suprascripta XI.

+ T h F K I h C T X C, qui et Benedictus episcopus servus servorum Dei.

+ Hilperinus filius Hilperini.

+ Franco filius Duranti.

+ Joannes, qui Paparone vocatur.

+ Octavianus filius Sergii de Transtiberim.

+ Crescentius filius Joannis de Lottecar.

+ Ego Roccio scriniarius sanctae Romanae Ecclesiae, qui supra scriptor hujus chartulae complevi et absolvi.

VII. Bulla Benedicti papae VIII pro monasterio Sancti Sepulcri in loco Nociati. (Anno 1013, mense Decembri.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., I, Append., p. 212, ex autographo monasterii Fontisboni.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio RODERICO, qui BONIZZO vocari videtur, abbati monasterii Sancti Sepulcri ac sanctorum Quatuor Evangelistarum, quod situm est in castro Felicitatis, in loco Nociati, tuisque successoribus in perpetuum.

Quoniam si quid ad honorem Dei et sancta Dei monasteria ordinamus, mercedem inde in futurum a Deo nos recepturos esse non dubitamus: idcirco nos quibus ecclesiarum Dei cura commissa est ecclesiam praedictam in posterum provideatis de rebus sanctae nostrae Romanae Ecclesiae privilegium nostrae auctoritatis constituere ratum duximus; arbitramur etenim ad futurae utilitatis fructum plurimum valere quod contra insectationes tyrannorum et quorumlibet pravorum vires videtur habere. Auctoritate igitur apostolica constituimus privilegium de ea quae inferius continet pro remedio animae nostrae nostrorumque successorum pontificum et pro sustentatione fratrum et susceptione inopum et peregrinorum et congregatis in Christi laudibus, quia mercedem in futurum a Deo nos recepturos non dubitamus; proinde concedo vobis vestrisque successoribus in perpetuum, id est Corte quae Constantiorum, et Sargonina, et Nobule et Balzolo, et campo Dominico et campo de Puzzo et Flavelle totum in numerum, sicuti sanctae nostrae Romanae Ecclesiae cui Deo auctore deservimus Ecclesiae, vobis vestrisque successoribus in perpetuum detinendum et perfruendum concedimus, vestris precibus inclinati, a praesenti duodecima indictione nostra auctoritate libera atque secura habeatis ab omni extranea potestate, ita ut nullus dux, princeps, comes, aut vicecomes, vel magna parvaque persona, potestatem ibi exerceat vel vim facere ibidem praesumat, ita sane ut singulis quibusque in indictionibus pensionem auctionarii sanctae nostrae Romanae Ecclesiae duos aureos solidos difficultate postposita persolvatis. Statuentes itaque apostolica auctoritate sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictione ut nulli unquam successorum nostrorum pontificum, vel magna parvaque persona, sicuti supra scriptum est, contra hoc nostrum privilegium venire audeat. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra haec venire attentaverit, et sicuti a nostra apostolica auctoritate concessum et confirmatum est, permanere non dimiserit, sciat se maledictum et anathematis vinculo a Patre et Filio et Spiritu sancto innodatum, et in aeternis incendiis cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi habeat portionem. At vero qui pio intuitu custos et observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, benedictionis gratiam a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur et vitam aeternam particeps effici mereatur in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manus Sergii notarii regionarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense et indictione suprascripta duodecima.

+ Bene valete. SS.

In nomine Domini datum per manus Azzoni episcopi sanctae Ostiensis Ecclesiae et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis, anno, Deo propitio, domni Benedicti summi pontificis et universalis octavi papae in sacratissima sede beati Petri secundo, in mense Decembrio, indictione suprascripta duodecima.

VIII. Benedictus VIII Heinrico imperatori tradit cortes tres in ducatu Bavariae sitas pro quibus Colle Calvum regalem curtem accipit. (Anno 1014.)[MANSI, Concil. XIX, 329.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo in Domino spirituali filio H. invictissimo ac triumphatori Augusto.

Quanquam rei commutatio ex ipsa corporali traditione possit firma consistere, vel ea quae legaliter geruntur nulla valeant refragatione convelli, ne quae tamen possit esse contradendi dubietas, nostrae debet intervenire auctoritatis adnisus. Et quoniam curtes tres cum omnibus earum pertinentiis, servos denique et ancillas, colonos cum colonabus utriusque sexus ibidem residentibus, sic hactenus nostra apostolica sedes detinuit in jure sanctae Romanae, cui, Deo auctore, deservimus Ecclesiae, charitas nostra poscit et desiderat commutare; ad cujus vicem recompensationis recepimus nos, a vobis in sanctam nostram Romanam Ecclesiam, dilecte fili II. imperator Auguste, curtem regalem quae dicitur N. cum omni sua pertinentia, constituta infra comitatum Spolitanum, quae ad vestrum videtur pertinere imperium, vobis in perpetuum jam dictas tres curtes tradimus atque commutamus, ut a praesenti die illas habeatis, teneatis, possideatis. et in vestrum jus et dominium perpetualiter vindicetis, ita ut nullus unquam nostrorum successorum pontificii, vel quaelibet alia magna vel parva persona, ipsas tres praedictas curtes cum omnibus earum pertinentiis a potestate et ditione vestra auferre aut alienare audeat: sed liceat vos in perpetuum omni tempore a nostra S. R. E. receptas tenere et possidere. Quod si quis hoc nostrum apostolicum praeceptum, quod non credimus, infringere tentaverit, sciat se vobis compositurum auri purissimi libras centum; et hanc commutationum paginam in sua manere firmitate perpetualiter.

IX. Benedictus VIII monasterii B. Petri Bremetensis libertatem et possessiones confirmat . (Anno. 1014.)[UGHELLI, Italia sacra, IV, 1024.] BENEDICTUS, etc., dilecto filio GOTTIFREDO abbati venerabili monasterii B. Petri apostolorum principis, fundati in Bremetensi territorio inter Padum et Ticinum, suisque successoribus in perpetuum.

Si semper sunt concedenda quae piis desideriis congruant, quanto potissimum non sunt deneganda ea quae pro divini cultus stabilitate petuntur, etc. Igitur quia per interventa I. charissimi nostri, Adalberti gratia Dei marchionis gloriosissimi, ac imp. Henrici postulatio fratrum ejusdem Bremetensis monasterii . . . . . quatenus ad ipsum monasterium, quod prius ad Dei honorem ac S. Petri apostolorum principis tempore regis Theodorici ab Abbone patritio fuit prope Alpes in loco Novalesio nuncupato aedificatum, et postmodum imminente Sarracenorum persecutione studio Adalberti Deo devoti marchionis translatum est, collecta congregatione fratrum regularium ad oppidum quod Bremetum dicitur privilegiis nostrae S. sedis apostolicae roboratum. Quorum piis desideriis faventes hac nostra auctoritate id quod postulatum est concedimus. Et ideo omnibus cujuslibet ecclesiae sacerdotibus quamlibet ditionem habere, vel missarum solemnia ibidem celebrare prohibemus, nisi ab abbate ipsius loci invitatus fuerit, sed nec aliquam ordinationem vel consecrationem illic facere praesumat. Confirmamus etiam eidem monasterio B. Petri apostoli omnes res et possessiones quae ab initio fundationis suae apud Novalesium supradictus vir excellentissimus et Christianissimus Abbo per testamenti paginam, sive citra viventis tradidit et delegavit, quasque praedictus Adalbertus marchio cum uxore sua deinceps apud Bermetum. translatum donavit. Ecclesiam vero, quae est constructa in honorem S. Dei Genitricis virginis Mariae in Pollicino cum omnibus suis pertinentiis, cellam quoque vocabulo S. Andreae in civitate Taurinensi cum omnibus suis pertinentiis praedicto monasterio confirmamus, etc. Insuper cellam quam a Paganis vocant, cum omnibus suis pertinentiis, sicut per praecepta ei delegatum est; quin etiam Gabiani cortem cum universo territorio, quae est in Stupunico, Vallicella, Maridiago, Loretto, Roxaria, et Abrusiateo monasteriolo Gorgiano, quae omnia cum praedicta corte ac suis pertinentiis jam dicto monasterio per praeceptum concessum est. Pollentium quoque cellam, quae ab ejusdem monasterii fratribus noviter constructa est, et colonia cortem, et Mancianum castrum cum omnibus suis pertinentiis, quae Oddo marchio pro remedio animae suae matris eidem monasterio cum sua conjuge per chartam offersionis concessit; Cavallarium etiam cum corte magna, et omnibus aliis suis appenditiis, sicut ab Arduino marchione pro remedio animae suae matris eidem coenobio largitum est. Castrum vero S. Georgii, et Casalis curtem, cellulam vero in honorem S. Petri constructam in valle quae dicitur Ignaria cum omni sua integritate; cellam quoque S. Petri principis apostolorum, et S. Michaelis archangeli, et ecclesiam in honorem S. Stephani sacratas cum castro quod vocatur Rodo, et aliud nomine Virdunum cum omnibus suis pertinentiis, cum portis, ripaticis, etc. Si quis autem, etc.

Scriptum per manus Leonis notarii regionarii et scrinarii S. R. E., in mense Februario et indict. XII, anno, Deo propitio, pontificatus domini Benedicti summi pontificis et universalis VIII papae in sacratissima sede B. Petri apostoli II, imperante D. Henrico a Deo coronato magno imperatore anno I, in mense et indict. suprascripta XII.

Bene valete.

X. Privilegium Benedicti VIII papae pro monasterio Casinensi. (Anno 1014.)[J. TOSTI, Storia della badia Casin., t. I, p. 246.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Domino Jesu Christo filio ATHENULFO venerabili et religioso abbati sacratissimi monasterii Beati Benedicti confessoris Christi, siti in monasterio [monte] qui vocatur Casini, tuaeque sanctae congregationi successoribusque tuis in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animi alacri devotione impertire suffragium. Tunc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium Domino sine dubio promeremur, si venerabilia sanctorum loca optime ordinata, et ad meliorem fuerint sine dubio statum nostra auctoritate perducta. Igitur quia vestra dilectio nostro apostolatui humiliter postulastis a nobis, quatenus concederemus et reconfirmaremus vobis supradictum monasterium Christi confessoris beati Benedicti, situm in territorio Aquinense in monte qui vocatur castro Casino, ubi sacratissimum corpus ejus humatum esse videtur, cum omnibus adjacentiis sive pertinentiis, tam monasteriis virorum quamque et ancillarum Dei, necnon cellis ac praediis ubicunque vel qualitercunque ad jura monasterii eidem pertinere dignoscitur, omnia in integro monasteria venerabilia. In primis Domini Salvatoris positum ad pedem ipsius montis, atque monasterium sanctae Dei Genitricis et virginis Mariae qui vocatur Plombarola. Itemque et monasterium Sanctae Mariae in Cingla, qui nunc infra civitatem Capuanam aedificatum est; similiter in eadem civitate Capuana cella Sancti Benedicti, et monasterium Sancti Joannis puellarum, imo et monasterium Sanctae Sophiae, quod infra civitatem Beneventanam aedificatum est; verum etiam et monasterium Sanctae Mariae, situm in finibus Beneventani in loco qui dicitur Canneto juxta fluvium Trinium; porro et monasterium Sanctae Mariae ancillarum Dei intra civitatem Cosenciae . . . . . (se guono i nomi di terre chiese ed altro suggette a la Badia). . . . Pro qua re piis desideriis faventes, ac nostra auctoritate id quod exposcitur effectui mancipamus, et ideo omnem cujuslibet ecclesiae sacerdotem in praefati monasterii ditionem quamlibet habere, hanc auctoritatem, praeter sedem apostolicam, prohibemus. Ita ut, nisi ab abbate ejusdem monasterii fuerit invitatus, nec missarum ibidem solemnia praesumat celebrari omnimodo. Sed a praesenti duodecima indictione irrevocabiliter in perpetuum stabilimus permanendum, et cum Dei timore regendum et gubernandum atque dispensandum statuimus. Post vero obitum abbatis nemo ibi abbatem constituat, nisi quem consensus et voluntas communis fratrum ex ipsa congregatione eligerit; et qui aliunde ibidem abbatem intromittere voluerit sub anathemate sit. Insuper apostolica censura sub divini judicii obtestatione, sed et validis atque atrocioribus anathematis (poenis), interdicimus, ut neque ullus unquam praesumat quispiam qualiscunque sit dignitatis praeditus potestatis, vel etiam quacunque magna parvaque persona in eodem monasterio, vel ejus causis incumbere, aut de rebus et possessionibus, vel ecclesiis sibi subjectis, vel quidquid de his quae ei pertinere videntur quomodocunque auferre aut alienare, sed nec quamlibet malitiae aut jacturae molestiam, ibidem sive pacis, sive barbaricis temporibus quoquomodo inferre: dum profecto eum perenniter, ut dictum est, pacis quam barbaricis temporibus firma stabilitate esse decernimus sub jurisdictione sanctae nostrae Ecclesiae permanendum. Promulgantes nempe, et auctoritate beati Petri apostolorum principis coram Deo et terribili ejus examine per hujus nostri apostolici privilegii constituti sancimus atque decernimus, ut loca quae oblatae cujuslibet qui nobis in eodem praefati monasterii commutata vel concessa sunt, nec non et alias locorum possessiones quae a regibus ac ducibus vel castaldeis et a caeteris Christianis in eodem sancto loco largita atque oblata sunt aut in postmodum illic concessa fuerint, firma stabilitate jure ipsius praefati monasterii existenda atque in perpetuum permanenda statuimus. Nec licentia sit, ut dictum est, ex ejus vel omnibus ejusdem monasterii pertinentibus cuiquam magna parvaque pars auferre. Aut profecto juxta id quod subjectis iisdem venerabilis locus apostolicis constituti atque privilegii consistit inconcusse dotandus permaneat et liceat eosdem monachos, ut dictum est, de sua congregatione abbatem semper eligere. Etiam licentiam vobis sit pro confectione chrismae, vel oblatione et ordinatione presbyterorum seu diaconorum et subdiaconorum, et aliorum consecranda. Concedimus etiam vobis in praedicto venerabili monasterio omnibus subjectis ecclesiis Christianis dotes agere, episcopum qualem vobis placuerit invitandum, hymnum angelicum per dies vero Dominicos et festibus omni tempore ad missarum solemnitates dicendum concedimus; et liceat vobis signum pulsare tam in diurnis quam in nocturnis horis, quando vobis placuerit, in jam dictum monasterium, quam et in ullis ejus: et nullus episcopus prohibeat populum Dei ingredi in monasteriis quam et in cellis ejus ad audiendum verbum Dei. Insuper etiam volumus ut nullus episcopus praesumat in jam dicto monasterio, vel in subjectis suis ecclesiis sacerdotem excommunicare vel ad synodum provocare, aut abbatem vel monachos qui in illo tempore fuerint. Liceat vobis etiam clericum seu sacerdotem, vel diaconum sive subdiaconum, de quocunque episcopatu fuerit, suscipere ad habitandum, vel monachicum habitum recipiendum cum rebus suis absque prohibitione omnium episcoporum: et liceat vobis tuorumque monachis tibique subjectis judicare tam monasteria, et coenobia puellarum absque saeculari potestate, et prohibitione cujuslibet episcopi. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit haec quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dicti monasterii statuta sunt refragare, aut in quoquam transgredi, sciat se, nisi resipuerit, anathematis vinculis innodatum, et a regno Dei alienum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, aeterni incendii suppliciis concremandum sit deputatus. At vero qui pio intuitu observator, et in omnibus exstiterit custodiens hujus nostri apostolici constituti, et ad cultum Dei respicientibus, benedictionis gratia a misericordissimo Domino Deo nostro per intercessionem beati Benedicti multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps effici mereatur.

Scriptum per manum Stephani notarii, regionarii et scriniarii. Data tertio Idus Martii per manum domni Grambosonis episcopi et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis, anno, Deo propitio, pontificatus domni Benedicti sanctissimi octavi papae, sedente anno secundo, indictione duodecima mense Martii die duodecima.

XI. Benedicti VIII papae privilegium pro Ecclesia Paderbornensi. (Anno 1014.)[SCHATEN, Annal. Paderborn. tom. I, p. 407.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in domino filio MINWERCO venerabili episcopo Patherbrunnensis Ecclesiae, suisque successoribus in perpetuum.

Desiderium, quod ad religiosum propositum, et sanctorum locorum stabilitatem pertinere monstratur, sine aliqua nostra, Deo auctore, dilatione perficiendum, et quoties in quibusdam ejus utilitatibus nostrum assensum et solitae apostolicae auctoritatis exposcit praesidium, id nostrae benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et rati pro integra securitate ex ratione solidare, ut ex hoc ipsis venerabilibus locis salus et indemnitas profligetur, et nobis quoque lucri potissimum praemium a Conditore omnium Deo in sidereis arcibus praescribatur. Igitur quia postulastis a nobis quatenus confirmaremus et apostolica auctoritate corroboraremus tuae Ecclesiae tibique et successoribus tuis quaeque pro redemptione animarum suarum ab imperatoribus, sive regibus, ducibus, comitibus, vel ab omnibus magnis parvisque personis oblata sunt, sive commutata, seu omnia quae tu ductus amore Dei de propriis tuis haereditatibus eidem venerabili sponsae tuae contulisti perpetualiter; inclinati precibus tuis, per hujus privilegii seriem confirmamus et corroboramus Ecclesiae tuae, tuisque successoribus in perpetuum, omnia praedia culta vel inculta, nec non omnia quae ei pro redemptione animarum suarum ab imperatoribus maximeque a Christianissimo et serenissimo imperatore Henrico oblata sunt, sive in comitatibus, seu ubicunque fuerint, nec non omnia quae a regibus, ducibus, comitibus, magnis parvisque personis jamdictae Ecclesiae oblata sunt. Similique modo confirmamus ea omnia loca quae tu ipse pro redemptione animae tuae et parentum tuorum jam dictae tuae sponsae de propriis haereditatibus contulisti; nec non ea quae ab aliquibus commutata sunt. Statuentes apostolica censura sub anathematis interdictione, ut nulli unquam magnae parvaeque personae liceat contra hoc nostrum apostolicum praeceptum insurgere vel contraire. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra hujus nostrae praeceptionis apostolicae seriem pie a nobis promulgatam venire ac agere tentaverit, sciat se Domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda proditore Domini nostri Jesu Christi, aeterno igne concremandum. Simulque et in voragine tartareoque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui vero pio intuitu custodes, et observatores hujus nostrae salutiferae praeceptionis exstiterint, benedictionis gratiam coelestisque retributionis, ac aeterna gaudia ab ipso judice Domino Deo nostro consequi mereantur.

Scriptum per manus Benedicti notarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Martio, indictione XII.

Bene valete.

XII. Benedictus papa VIII castellum Buccinianum nuper a se recuperatum monasterio Farfensi confirmat. (Anno 1014).[MURATORI, Script. Ital., II, II, 518.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei.

Convenit apostolico moderamine, etc. Igitur notum esse volumus omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, praesentibus scilicet atque futuris, qualiter nos divino amore illustrati ob reverentiam sanctae Dei Genitricis semperque virginis Mariae, et petitionem gloriosissimi filii nostri imperatoris Henrici domini nostri, dominae Genitricis virginis Mariae monasterio, quod dicitur in Pharpha, castellum Buccinianum, quod nuper perditum habebat, reacquisivimus ad opus et utilitatem praedicti monasterii perpetualiter permansurum, situm in Sabinensi comitatu. Deinde praedicti monasterii venerabilis Hugo abbas nostram adiit clementiam, instantissimis precibus deposcens quatenus pro Dei amore et remedio ejusdem venerabilis monasterii ex nostra apostolica largitate concedere dignaremur placitum et districtum de massa Bucciniani, quae est ante idem castellum, cum omnibus pertinentiis eidem massae pertinentibus vel adjacentibus. Cujus precibus annuentes, eidem venerabili monasterio, supradictoque abbati, suisque successoribus, necnon et sanctae congregationi servorum Dei ibidem degentium, praedictae massae Bucciniani districtum et placitum cum omnibus suis pertinentiis vel adjacentiis ex largitate beati Petri principis apostolorum, et sanctae apostolicae sedis, cujus jus esse dignoscitur, nostraque apostolica auctoritate concedimus atque confirmamus perpetualiter mansurum, scilicet ut monachi praedicti monasterii omni in tempore pro nobis delectent ad Deum fundere preces, et gloriosissima virgo Maria, etc., sciat se anathematis vinculo innodatum esse, et a regno Dei alienum. Insuper et compositurum se sciat auri optimi libras centum, medietatem in sacrosancto Lateranensi palatio, et medietatem in supradicto monasterio.

Scriptum per manus Petri scriniarii, notarii atque regionarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Augusti, indict. XII.

Bene valete.

Dat. XV Kal. Augusti per manum domini gratia Bosonis episcopi et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis. Anno, Deo propitio, pontificatus domni Benedicti summi pontificis et universalis papae octavi in sacratissima sede beati Petri apostoli tertio. Imperante domno Henrico a Deo coronato magno et pacifico imperatore, anno ejus primo.

XIII. Synodus Romana Benedicti VIII, in qua Fructuariensis coenobii privilegium editum. (Anno 1015.)[MANSI, Concil. XIX, 361.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Anno qui computatur ab incarnatione Domini 1015, indictione XII, residente in synodo domino et glorioso papa Benedicto intra basilicam Lateranensem, adfuit quidem abbas Willelmi nomine, quiddam praestandum valdeque utile a materno universalis Ecclesiae sinu suppliciter exposcens, videlicet ut monasterio Fructuariensi, quod in honorem Dei, et Domini nostri Jesu Christi, ejusque intemeratae Genitricis, in paterno solo construxerat, apostolica dignitas libertatis suffragium exhiberet. Cujus petitioni Romanae sedis non contemnenda sublimitas assensum idcirco tam facillime praebuit, quia praefatum monasterium in deserto loco, unde nullus unquam episcopus alicujus vel decimae redditum noscitur habuisse, fundavit, et apostolica regalia, necnon et imperialia testamenta acquisivit, justum votum justumque laborem pie cunctis juvantibus. Praeterea idem ipse Warmundus episcopus Hipporiensis [ qui melius Eporediensis. Sed aevo illo ita locuti ], in cujus episcopii limite idem locus situs esse videtur, manu propria firmavit, pluresque firmare rogavit episcopos testamentum, ubi excommunicationis nostrae minamine prohibetur temeraria cunctorum hominum audacia, videlicet ne qua regia, episcopalis, vel cujuspiam mundani vel ecclesiastici ordinis dignitas valeat, sub qualicunque occasione saecularis ambitus, vel ecclesiasticae religionis obtentu, habitatores illius loci ullo modo inquietare. Unde dominus Benedictus universalis pontifex ad confirmationem testamentorum omnium unde corroboratus est locus ipse Fructuariensis, sacro suo eum dotavit privilegio: insuper hoc, cui omnis haec sancta synnodus favens subscriberet, exarare praecepit decretum. Unanimiter ergo tanti Patris, summique pontificis libentissime parentes imperio, saluberrimoque ejus subjacentes desiderio [ f. deest si qui], corrumpere nituntur tantae auctoritatis privilegia, atque violare illa, quaecunque vel a Guntardo levita, vel ab episcopis, aut a regibus ipsi sancto Fructuariensi coenobio collata, vel fuerint testamenta: ipsos confidenter haec sancta synodus ecclesia percutit in gladio, utpote contradicentes jura majorum, Patrumque instituta contemnentes sanctorum, qui sanctae Romanae Ecclesiae ab ipso apostolorum tempore omnem obedientiam a cunctis ordinibus exhibendam fore decreverunt. Hujusmodi armis instructi, excommunicationis jacula in eos retorquentes, neminem perversorum permittimus immutare, vel infringere quidquid ad quietem, libertatem, securitatem, honorisque honestatem, ipsi Fructuariensi monasterio, suisque rectoribus per tanta ac talia concessa sunt testamenta. Quae quicunque servaverint, dilexerint et magnificantes auxerint, gaudeant cum eis quorum nomina scripta sunt in coelo: qui autem contempserint, corruperint, et pro posse deleverint, caveant, ne et ipsi deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur: quoniam nisi resipuerint ab hac nequitia, a cunctis etiam se noverint excommunicatos. Quorum hic subter scripta sunt nomina.

Ego Benedictus S. Romanae Ecclesiae praesul.

Ego Eribertus [ qui et Aribertus vocatus ] S. Mediolanensis archiepiscopus.

Ego Michael archiepiscopus.

Ego Theobaldus sanctae Veliternensis Ecclesiae episcopus.

Ego Petrus sanctae Praenestinensis Ecclesiae episcopus.

Ego Cono Perusinae episcopus.

Ego Arduinus Monteferetranus episcopus.

Ego Petrus Castellanus episcopus.

Ego Emino episcopus Asculanensis.

Ego Adelbertus episcopus Spoletanus.

Ego Lambertus episcopus Polimartiensis.

Ego Joannes episcopus Balneoregiensis.

Ego Deusdedit sanctae Ecclesiae Amerinae episcopus.

Ego Benedictus episcopus.

Ego Joannes Quiesthomo episcopus.

Ego Stephanus Narniensis Ecclesiae episcopus.

Ego Gregorius episcopus N.

Ego Joannes sanctae Aliuxae episcopus.

Ego Joannes sanctae Tudertinae ecclesiae episcopus.

Ego Crescentius sanctae Phalaritanae [ f., Calauritanae] Ecclesiae episcopus.

Ego domnus sanctae Sutrinensis Ecclesiae episcopus

Ego Petrus Centumcellensis Ecclesiae episcopus.

Ego Joannes sanctae Suanensis Ecclesiae episcopus.

Ego Heldericus Urbevetanus episcopus.

Ego Boto episcopus.

Ego Henricus Populoniensis episcopus.

Ego Georgius Assisinatensis episcopus.

Ego Theobaldus sanctae Albanensis Ecclesiae episcopus.

Ego Raynerius Roselensis Ecclesiae episcopus.

Ego Lambertus Lingonensis Ecclesiae episcopus.

Ego Benedictus sanctae Castriensis Ecclesiae episcopus.

Ego Petrus sanctae Pipernensis Ecclesiae episcopus.

Ego Lintulphus sanctae Trivensis Ecclesiae episcopus.

Ego Benedictus Cerensis Ecclesiae episcopus.

Ego Crescentius Nepesinae Ecclesiae episcopus.

Ego Joannes Sabinensis Ecclesiae episcopus.

Ego Deodatus Terracinensis Ecclesiae episcopus.

Ego Joannes Fundanae Ecclesiae episcopus.

Ego Robertus Signensis Ecclesiae episcopus.

Ego Benedictus Ferentinus Ecclesiae episcopus.

Ego Sigefredus Placentinae Ecclesiae episcopus.

Ego Raynaldus Ticinensis Ecclesiae episcopus.

Ego Landulphus Taurinensis Ecclesiae episcopus.

Ego Henricus Parmensium episcopus.

Ego Dertonensis Ecclesiae episcopus.

Ego Joannes presbyter, et cardinalis tituli Sanctae Susannae.

Ego Landulphus Genuensis Ecclesiae episcopus.

Ego Stephanus presbyter cardinalis tituli Sanctae Caeciliae.

Ego presbyter Petrus et cardinalis tituli Sancti Sixti.

Ego Joannes presbyter et cardinalis tituli Sancti Marcelli.

Ego Petrus presbyter et cardinalis tituli Sancti Marci.

Ego Petrus presbyter et cardinalis tituli Sancti Damasci.

Ego Crescentius presbyter et cardinalis tituli Sancti Stephani in Celerina.

Ego Sebastianus presbyter et cardinalis tituli Sancti Clementis.

Ego Benedictus diaconus.

Ego Crescentius diaconus.

Ego Joannes diaconus.

Ego Crescentius diaconus.

Ego Petrus diaconus sanctae Romanae Ecclesiae, et cancellarius sacri palatii.

Ego Franco diaconus.

Ego Landulphus Cremonensis custos.

Ego Guido abbas.

Ego Dominicus abbas Capitolii.

Ego Joannes abbas Sancti Silvestri.

Ego Joannes abbas Sancti Matthaei.

Ego Petrus abbas Sanctae Mariae ad Vincula.

Cujus testamenti notitiam praecepit scribere mihi Benedicto, sacri palatii scriniario, dominus papa Benedictus, tertio die mensis Januarii.

XIV. Benedictus VIII Popponi archiepiscopo Trevirensi pallium mittit. (Anno 1016.)[HONTHEIM, Hist. Trevir. I, 352.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, beatissimo confratri et episcopo POPPONI S. Trevericae sedis archiepiscopo venerabili aeternam in Domino salutem et apostolicam benedictionem.

Apostolicae sollicitudini convenit benignum erga fratres semper praebere affectum, eorumque petitionibus, quae ratae rationabilesque videntur, commodare assensum. Proinde, dulcissime frater, quia postulasti a me uti juxta morem praedecessorum tuorum usum tibi pallii concederemus, libenter tuo voto annuimus, solerter tuam commonentes fraternitatem ut exterioris indumenti habitum morum probitate exornes, talemque te in omnibus exhibeas, ut creditae dispensationis officium pastorali cura semper administrare studeas: tunc enim velut lucerna, quae in domo Domini lucet, cunctis apparebis conspicuus, si, uti exteriori habitu, ita et interiore, fueris adornatus; crucem Christi, quam sub pallii specie gestas in corpore, intus decreveris portare in mente, clamans cum Apostolo: « Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo; » desideranter quoque et illud addens prophetae: « Confige clavis a timore tuo carnes meas. » Debita igitur charitate te admonentes, ab apostolica sede pallium tibi transmittimus, hujus privilegii nostri auctoritate statuentes ut in celebratione missarum, his tantummodo solemnitatibus eo adornatus incedas, videlicet: in Natali Domini, in Epiphania Domini, in Coena Domini, in Pascha, Pentecoste, et in Ascensione Domini; et festivitatibus sanctae Dei Genitricis et perpetuae virginis Mariae, et in Natali sancti Joannis Baptistae, et in solemnitatibus omnium apostolorum, et in solemnitate Omnium Sanctorum; in festis quoque illorum sanctorum quorum corpora et reliquiae in tuo episcopatu requiescunt, et in dedicatione tuae ecclesiae, et in die annuae ordinationis tuae; et si quando sacros ordines competenter facere decreveris. Concedimus etiam, charissime fili, crucem ante te gestari. Omnipotens Dominus fraternitatem tuam, dulcissime frater, hic et in futuro custodiat, sicque mentes nostras in servitio suo corroboret, ut pro bene administratae pastoralis curae officio in aeterna beatitudine laborem nostrum remuneret.

Bene vale.

Data VI Idus Aprilis mensis, per manus Benedicti episcopi, apostolicae sedis legati. Anno Henrici invictissimi regis Romanorum XVII, imperii vero ejus III, indict. XV.

XV. Benedictus VIII Benedicto archiepiscopo Salernitano pallium tribuit Ecclesiaeque ejus jura confirmat. (Fragm.--Anno 1016.)[BARON. Annal. ad an. 1012, n. 4.] . . . . . . Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii et scriniarii S. R. E., mense April., indict. XIV. Datum VII Kalendas Maii per manus Petri episcopi Ecclesiae Praenestinae et bibliothecarii S. R. E., indict. XIV, anno, Deo propitio, pontificatus domini nostri Benedicti summi pontificis et universalis octavi papae in sacratissima sede B. Petri apostoli quarto, imperii domini Heinrici imperatoris Augusti anno tertio, indict. decima quarta, mense jam dicto Aprilis, die septima.

XVI. Epistola Benedicti VIII ad episcopos Burgundiae et Aquitaniae.--Mandat ut invasores bonorum Cluniacensium, nisi satisfecerint, excommunicentur. (Anno 1016.)[DUCHESNE, Script. Rer. Franc., IV, 169.] BENEDICTUS per divinam gratiam sanctae Romanae Ecclesiae praesul et episcopus, omnibus fratribus et coepiscopis per Burgundiam, Aquitaniam et Provinciam constitutis, BURCHARDO, scilicet archiepiscopo Lugdunensi, ejusdem nominis archiepiscopo Viennensi, WALTERIO archiepiscopo Besontiensi, WALTERIO summae religionis episcopo Augustudunensi, STEPHANO episcopo Arvernensi, FREDELONI episcopo Aniciensi, GAUFREDO episcopo Cabilonensi, LAMBERTO episcopo Lingonensi, GAUSLINO episcopo Matisconensi, VUIGONI episcopo Valentinensi, HARMANNO episcopo Vivariensi, PONTIO archiepiscopo Arelatensi, ARIBALDO episcopo Uzeticensi, ODULRICO episcopo Tricassinensi, GERALDO episcopo Vapincensi, PETRO episcopo Vassinensi, ELDEBERTO episcopo Avinionensi, STEPHANO episcopo Carpentoractensi, ALMERADO episcopo Rhegensi, salutationem et benedictionem ex parte Dei omnipotentis et beati Petri apostolorum principis, et mea qui praesulatum, licet indignus, tenere videor apostolicae sedis.

Liquidum est Cluniacense monasterium olim a Willelmo, nobilissimo Aquitanorum principe, in pago Matisconensi constructum, ipso agente, cum apostolicae sedis pontifice et Romanorum imperatore, regibus quoque Francorum et Burgundionum, quod ita sit ab omni subjectione cujuslibet personae, sive regis, sive episcopi, sive comitis liberum, ut aliquid debeat nulli nisi Deo et sancto Petro et sedis apostolicae summo praesuli. Quae libertas a cunctis antecessoribus nostris, qui a conditione ipsius loci in hac sancta Romana Ecclesia fuerunt usque ad nos, scriptis privilegiis, et a praelibatis principibus, datis praeceptis tam de ipso loco quam de omnibus ad se pertinentibus, in Burgundia, Aquitania, Provincia constitutis, videlicet monasteriis, cellis, terris cultis et incultis, corroborata et confirmata est, eo voto et desiderio ut saeculum deserentes, et in eodem loco sub regulari disciplina Christi servitio ex toto semet mancipantes, absque ullius impedimento licentius Deo adhaererent, et de ibidem Deo et S. Petro a fidelibus oblatis, hospitalitate et egenorum curae inservirent. Quod hactenus, Deo propitiante, et apostolica auctoritate suffragante, bonitate insuper circum se manentium adminiculante, inquantum potuerunt, devote fecerunt. Nunc vero, sicut in praesentia Deo devoti domini Roberti regis Francorum, principumque ejus et optimatum, qui cum eo venerunt ad limina apostolorum, et reclamatoria legatione dilectissimi filii nostri Odilonis ejusdem loci abbatis percepimus, ita malorum contra eos exardescens insurrexit et convaluit cupiditas et insania, scilicet terras ipsorum invadendo, et substantias tam ipsorum quam pauperum sibi commissorum depraedando, ut, multiplicibus angustiis et afflictionibus tribulati, nullo modo, sicut nunc usque fecerunt, convenienter Deo debitum obsequium valeant solvere, nec solitam curam supervenientium hospitum et pauperum possint exercere. Igitur quia in eodem loco juges orationes et missarum celebrationes et eleemosynae fiunt pro statu sanctae Dei Ecclesiae, et omnium fidelium vivorum et defunctorum salute et requie, ipsius dispendium commune omnium nostrum est detrimentum. Et licet omnes boni fideles de eorum angustia et perturbatione debeant compassionem habere, et summo cum studio servos Christi juvare, ut absque ullo impedimento queant in sancto proposito persistere, ego tamen, ad quem, post Deum et sanctum Petrum, cura et providentia saepedicti loci specialiter pertinet, juvamen et solatium auctoritatis apostolicae non desistam subministrare.

Sunt autem crudeliores saepenominati loci habitatorum persecutores. Ildinus, omnis bonitatis inimicus, qui non solum in hoc illos irritat quod sua suorumque eis tollit, sed etiam quod, suam nequitiam in illos retorquere cupidus, facit circum se manentibus intelligere omnem justitiam de male a se comissis eis velle se facere, et ita eos in ipso placito et concordatione semper fallit et illudit ut pro justitia deteriorem ab eo injuriam suscipiant. Est et Wichardus de Belioco qui eis tollit ecclesiam de Tresdo cum omnibus appendiciis suis. Bernardus quoque de Retorterio, Hugo de monte Pavonis, et uxor ejus Arilina, qui eis tollunt potestatem de Lasiaco, cum omnibus ad se pertinentibus, sicut divae memoriae comes Leotaldus primum, deinde Milo religiosus miles per testamentum litterarum olim contulerunt sancto Petro et praefato loco. Falco nepos Iterii clerici, et frater ejus, omnesque consortes illorum, qui eis tollunt potestatem de Oiadellis cum omnibus appendiciis suis. Warulfus de Branceduno, et frater ejus Walterius Matiscensis praepositus, qui eis contrarii sunt de precaria quam tenebat de sancto Petro beatae recordationis Leobaldus episcopus, eorum videlicet avunculus; et de alia terra quam idem praesul ante mortem suam, ipsam precariam restituens, ex sua parte donaverat sancto Petro. Durandus de Caudiaco, Aiminus de Caudiaco, Girardus de Centurpennis, qui eis contrarius est de villa Fontanedo. Robertus de Islevee, qui tollit eis plantas quas Bernardus Dolum interfectus dederat sancto Petro. Sed et illi qui eis contrarii sunt de potestate Sarrianis, necnon et illi qui depraedationes et injustas consuetudines faciunt et requirunt in potestate Valentiola, et in potestate Tudelleta, et in Podioodolenis, et in caeteris potestatibus, villulis et terris ad praefatum locum pertinentibus. Sunt etiam alii quam innumerabiles, quorum nomina longissimum esset huic schedulae inseri. Hos supra nominatos et omnes alios persecutores, depraedatores et invasores terrarum et substantiarum ad saepedictum locum pertinentium, more antecessorum nostrorum, praefati loci ad nos specialiter pertinentis curam et providentiam habentes, ex parte Dei et sancti Petri, et nostra, vocamus ad resipiscendum, et monemus ut contrarietates et injustas querelas, quibus servos Dei inquietant et conturbant, quam citius deponant. Terras etiam injuste pervasas, et substantias depraedatas, cum omni integritate, juxta rationem, quam cum eis invenire potuerint, restituant. Sed de injuria quam sine causa illis intulerunt, congrue satisfaciant infra spatium quod est abhinc usque in festivitatem S. Michaelis. Quod si fecerint, habeant gratiam, et benedictionem, et absolutionem Dei et sancti Petri, et nostram. Si autem infra praefixum a nobis terminum monitioni et vocationi nostrae non assenserint, sed contemptores et inobedientes exstiterint, in sua malitia perseverantes, cauterio ecclesiastici examinis quasi putrida membra a corpore Christi praescindantur, sintque a liminibus sanctae Dei Ecclesiae procul repulsi, et a consortio fidelium alienati et excommunicati. Sint maledicti stantes et ambulantes, vigilantes et dormientes, ingredientes et egredientes. Sint maledicti manducantes et bibentes. Sit maledictus cibus eorum et potus. Sit maledictus fructus ventris eorum, et fructus terrae eorum. Substineantque plagas Herodianas, quousque disrumpantur viscera eorum. Et cum Dathan et Abiron de terra viventium perditi, cum diabolo et angelis ejus perpetualiter damnati, maneant in poenis infernalibus sine fine cruciandi. Fiant etiam filii eorum orphani, et uxores eorum viduae. Nutantes transferantur filii eorum, et mendicent. Ejiciantur de habitationibus suis, omnibusque maledictionibus, quae in Veteri vel Novo Testamento contineri videntur, maledicti et anathematizati subjaceant, quousque resipiscant et nostrae vocationi et monitioni congrue satisfaciant.

Vobis etiam fratribus meis et coepiscopis, supra nominatis, mando et praecipio auctoritate apostolica ut hanc meam confirmetis sententiam, et similiter illos excommunicetis, omnibusque presbyteris et caeteris sacri ordinis ministris vobis commissis excommunicare praecipiatis. Si quis autem vestrum (quod minime credo futurum) non obedierit huic nostrae jussioni, de contemptu inobedientiae noverit se habiturum rationem ante tribunal Christi. Ipse nempe dixit: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. Sed et seniori quam reverendo domno Willelmo comiti, necnon praecipuae bonitatis et dulcedinis domno Hugoni comiti, domnoque Rainaldo comiti filio supranominati domni Willelmi, bonae quoque indolis, ac totius affectu dilectionis amplectendo domno Ottoni comiti; omni etiam reverentia et veneratione dignissimae domnae Adeleidi comitissae, cognomento Blanchae, nuruique ejus domnae Gerbergae comitissae; sed et illustribus viris domno Wigoni vicecomiti, et fratri ejus domno Willelmo, domno quoque Odulrico, et domno Ansoldo, et caeteris principibus et optimatibus totius Burgundiae, Aquitaniae et Provinciae, qui auxilio esse possunt habitatoribus saepenominati loci apostolicae benedictionis et absolutionis munus mittimus, ipsisque omnium suorum peccaminum veniam implorantibus, in cunctis benefactis, quae a nobis et a caeteris fidelibus in hac sancta Romana Ecclesia quotidie fiunt, ex parte Dei sanctique Petri, et nostra, partem et societatem damus, eo obtentu ut semper adjutores et defensores praedicti loci, omniumque ad se pertinentium, de omnibus sibi contrariis existant. Quod si neglexerint, non solum tanto beneficio privabuntur, sed insuper de potestate ob defensionem fidelium a Deo sibi data in die ultimi examinis sine dubio rationem reddent.

Data Kal. Septembris.

XVII. Erectio Bisuldunensis Ecclesiae in episcopatum. (Anno 1017.)[COCQUELINES, Bullar. Collect., I, 327.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio GUIFREDO a nobis consecrato episcopo, tibi tuisque successoribus in perpetuum.

Desiderium, quod religiosum propositum et sanctorum locorum stabilitatem pertinere monstratur, sine aliqua est, Deo auctore, dilatione perficiendum, et quantum in quibusdam ejus variationibus commodis nostrum assensum, et sanctae apostolicae auctoritatis exposcitur praesidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire. . . . . . . pro integra securitate ex ratione solidare, ut ex hoc ipsis venerabilibus locis, salus et indemnitas proficiscatur et nobis quoque lucri potissimum praemium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus praescribatur. Quapropter notum esse volumus omnibus tam praesentibus quam futuris, quoniam Bernardus comes cum filio suo Guillermo, et per hos Guifredus comes frater, ejus suum desiderium demonstrantes, hi omnes derelicti simul sub sola tuitione et defensione beati Petri apostoli suique vicarii a piae memoriae patre Oliba comite nobilissimo, apostolorum adierunt limina, nostramque praesentiam, petentes suppliciter, ut liceret sibi nostro consensu nostroque judicio, sub quo solo erant positi, pro redemptione animarum parentum suorum, et suorum venia delictorum episcopatum in propria haereditate perficere in uno ex tribus locis, quo eis magis placuerit, sive in monasterio Sancti Joannis Rivipollensis, seu in monasterio Sancti Salvatoris, et Genesii, ac Michaelis archangeli, quod est infra muros Bisulduni, et liceret eis nostra constitutione ex suis donis, et propriis haereditatibus episcopatum ditare, quibus ibidem servientes vivere, et quiete Deo servire possint, episcopumque in eo consecrari a nobis flexis genibus suis cum osculo pedum nostrorum petierunt; et quia necessarium cognoscimus ad late vel simile opus timentes Dominum nostra exhortatione inclinare, non desiderantes hos vel similes a suo bono proposito removere, eorum sacratissimis petitionibus contraire indignum duximus, sed potius eorum desideriis annuentes in uno ex tribus praedictis locis, quos sibi magis placuerit episcopatum fieri, et ditari decrevimus, et in perpetuum episcopatum esse censemus, teque Guifredum episcopum in eadem eorum petitione consecravimus, eo scilicet ordine ut licentiam et potestatem habeas tu tuique successores episcopi per totam illam terram quam praedicti fratres venerabili episcopatui obtulerint vel habere videtur ex proprio dono, haereditate, vel alii Christiani in posterum pro redemptione suae animae daturi sunt consecrandi ecclesias, et consignandi infantes, clericos et sacerdotes benedicendi et omne episcopale opus peragendi. Consecrationem vero successorum tuorum nobis nostrisque sucessoribus reservamus in perpetuum, pro qua sacratione nobis et successoribus nostris a successoribus vestris nihil offerri judicamus statuta sanctorum Patrum sequentes. Sed ne appareat in conspectu nostro vel successorum nostrorum vacuus, qui consecrandus erit, non pro consecratione, ut diximus, sed pro debita obedientia, et ut subjectum se semper nostrae Ecclesiae ostendat, post sacrationem suam unam libram auri offerri jubemus. Similique modo praecipimus ut contra Christianos arma movere nulla ratione praesumas, nec aliqua magna vel parva persona ad hoc vos cogere tentet. Statuentes apostolica censura, sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictione, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum vel alii cuilibet magnae parvaeque personae haec quae a nobis modo decreta et constituta sunt, in quoquam convellere sed potius firma stabilitate inconvulsa perpetuis permanere temporibus definimus. Si quis autem temerario ausu contra hujus nostrae apostolicae praeceptionis seriem pie a nobis promulgatam, venire, agere, vel effringere tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, domini nostri et apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis atque cum Juda traditore Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi in aeternum ignem concremandum, simulque et in voragine tartareaque chaos demergendus cum impiis deficiat. Qui vero pio intuitu custos et obediens, atque observator hujus nostrae salutiferae praeceptionis exstiterit, benedictionis gratiam et coelestis retributionis aeterna gaudia a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Januario, indictione quinta decima.

Petrus Ecclesiae Sutrinae episcopus his omnibus consensit et subscripsit. Linoltus episcopus. Robertus episcopus. Joannes Hortanus episcopus. Benedictus Carensis episcopus. Petrus episcopus sanctae Pipemensis Ecclesiae. Ego Benedictus episcopus Portuensis. Joannes episcopus Fundanae Ecclesiae.

Datum VII Kalend. Februarii per manum Bosonis Dei gratia episcopi et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis.

XVIII. Benedictus VIII papa ecclesiam Bisuldunensem nuper constructam a Bernardo comite Bisuldinensi sub protectione sedis apostolicae recipit. (Anno 1017.)[COCQUELINES, tom. I, p. 326.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo in Christo filio ADALBERTO S. Salvatoris et S. Genesii ac S. Michaelis rectori, quorum ecclesia est aedificata juxta castrum Bisulduni, tibi tuisque successoribus cunctis in perpetuum.

Desiderium quod ad religiosum propositum et sanctorum locorum stabilitatem pertinere monstratur, sine aliqua, Deo auctore, perficiendum est dilatione: et quoties in cujusdam ejus utilitatis commodum nostrum assensum et sanctae apostolicae auctoritatis exposcitur praesidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire. . . . pro integra securitate ex ratione solidare, ut ex hoc ipsis venerabilibus locis salus, et indemnitas proficiscatur, et nobis quoque lucri potissimum praemium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus ascribatur. Quapropter omnibus hominibus notum esse volumus tam praesentibus quam futuris quoniam dilectus filius noster inclitus Bisuldunensis comes Bernardus cum filio suo Guillelmo flexis genibus pedes nostros osculando sanctam Romanam curiam deprecatus est, ut praefatam ecclesiam Sancti Salvatoris, ac Sancti Genesii, nec non Sancti Michaelis archangeli sub sola tuitione ac defensione beati Petri apostoli, suique vicarii reciperemus, et nostrae apostolicae confirmationis, et auctoritatis privilegio muniremus. Ea propter, dilecte fili Adalberte, tibi tuisque successoribus decernimus hujus apostolicae auctoritatis privilegio a praesenti decima quinta indictione, sancimus ob honorem ipsius S. Salvatoris, et S. Genesii ac S. Michaelis archangeli, et stabilitatem ejusdem loci, quem ipse praedictus comes Bernardus cum avunculo suo Mivone pro omnipotentis Dei amore, mercedeque animae suae de suo proprio comitatu moderno juri vel ditioni subsit. Inprimis ecclesiam Sancti Vincentii cum decimis et primitiis, et cimeteriis suis cis torrentem et ultra torrentem, seu cum oblationibus suis, et cum ecclesiis suis suffraganeis, videlicet Sancti Martini de Juviniano, et Sanctae Mariae de Faxis, et Sancti Fructuosi de Ursiniano, et Sancti Sylvestri de Mor, sicut terminis assignantur in dote consecrationis ejus quam conspectui nostro obtulit Bernardus spiritalis filius noster jam dictus. Primus terminus est jamdictae S. Vincentii ecclesiae cum suffraganeis suis ab oriente in Portello, de meridie in flumine de Tezer et in Turno, de occidente in Lidercha, et in monte Augustino, de Circio in podio regali, et in monte Frigido super Paleriam, et in monte Calvo super Ligordanum. Et ecclesiam Sanctae Mariae, et Sancti Joannis cum omnibus alodiis et proprietatibus suis, quae est in prope moenia Bisulduni una cum ipsa proprietate quam praefata ecclesia Sancti Salvatoris et Sancti Genesii, ac Sancti Michaelis habere videtur in burgo Bisulduni, et in circuitu, et in omnibus aliis locis. Has vero supradictas, omnes ecclesias cum omnibus alodiis, et proprietatibus suis, sicut fatus Bernardus ipse comes donavit cum avunculo suo Mirone in praedicta ecclesia, vel donabit, et caetera quae ubique donavit, aut donabit, sive casis, casalibus, curtis, mansis, ecclesiis, fundis, terris, seu vineis, pratis, pascuis, et cum omnibus ad jus ecclesiae notatae pertinentibus salvam et in cunctis quietam consistere sub nostrae apostolicae sedis tuitione, ita confirmantes decernimus, ut nullus imperatorum, vel regum, neque ulla persona clericalis vel laicalis, parva aut magna in praefatis ecclesiis, neque in parochianis earum pro pace, et tregua, seu pro re ecclesiastica, sicut jam dicti termini assignantur, aliquam ditionem habere praesumat, sed rem per judicium Adalberti ejusdem loci rectoris vel successorum, qui in jam dicta ecclesia Sancti Salvatoris ac Sancti Genesii seu Sancti Michaelis modo et in futuro in perpetuum commorabuntur, dijudicent, et discernant, et semper in eorum consistat voluntate et potestate. Liceat eos quiete et pacifice vivere tam illos, quam sacerdotes, seu clericos, atque laicos eorum, et sint omnes immunes, et alieni ab omni publica functione vel turpi servitio, ita ut nullus audeat eos molestare, aut inquietare, nisi solummodo binos solidos omni anno ad altare Sancti Petri pro pensione persolvant, et Mironi Gerundensi episcopo, et omnibus ejus successoribus hospitium annuatim de septem equitaturis, et totidem sociis tantum. Et ipse Miro, et omnes successores ejus episcopi dent jam dicto Adelberto, et successoribus ejus in praefata ecclesia Sancti Salvatoris, et Sancti Genesii, ac Sancti Michaelis commorantibus, chrisma sine aliquo servitio, et habitatores ejusdem ecclesiae donent illud S. Vincentio, et aliis ecclesiis sibi subditis. In praecipuis quoque festivitatibus, Pascha videlicet et Pentecoste, et sancti Genesii, ac sancti Michaelis archangeli, et omnium sanctorum atque Natalis Domini, omnes clerici S. Vincentii cum universis parochianis suis veniant plenissime ad missam majorem ad ecclesiam S. Salvatoris ac Sancti Genesii, atque Sancti Michaelis in perpetuum cum eorum oblationibus. Statuentes, apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdictione, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum, vel aliae cuilibet magnae parvaeque personae, haec quae a nobis modo decreta sunt, atque constituta quempiam in quocunque convellere, sed potius firma stabilitate inconvulsa perpetuis temporibus permanere definimus. Si quis autem temerario ausu contra hujusmodi nostrae apostolicae praeceptionis seriem pie a nobis promulgatam venire, agera vel infringere tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, Domini nostri et apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore in aeternum ignem concrematum, simulque in voragine cum impiis deficiat. Qui vero pro intuitu custos et obediens, atque observator hujus nostrae salutiferae praeceptionis exstiterit, benedictionis gratiam, et coelestis retributionis aeterna gaudia a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii et scrinarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Januario, indictione quinta decima.

Petrus ecclesiae Sutrinae episcopus his omnibus consentit et subscripsit.

Robertus episcopus.

Joannes Hortanus episcopus subscripsit.

Benedictus Arensis episcopus.

Petrus episcopus sanctae Pipemensis Ecclesiae.

Ego Benedictus Portuensis episcopus.

Datum VII Kal. Februarii per manum Bosonis Dei gratia episcopi, et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis.

Bene valete.

XIX. Benedictus VIII papa confirmat bona monasterii S. Stephani Balneolensis Bisuldunensis dioecesis. (Anno 1017.)[COCQUELINES, ubi supra, I, 323.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in domino BONISILIO religioso presbytero et monacho, atque evangelico abbati venerabilis monasterii Sancti Christi protomartyris Stephani, quod situm est in comitatu Bisuldunense in valle Sterria in capite ipsius stagni, loco qui dicitur Balneolus, tibi tecumque manentibus, et per te tuisque illorumque successoribus, salus et pax, et apostolica benedictio quoad mundus permanet.

Cum constet Dominum Deum nostrum honorem sanctae universalis Ecclesiae incessanter a propagatoribus beatae fidei augmentare, necesse accipientibus ab illo totius jura regiminis, ei concedere censura justi moderaminis firmam liberalitatem, malorumque procul ab ea pellere pervasionem. Quocirca quoniam convenit apostolicae pietati benigna petentibus succurrere compassione, ideo nos tuis justis (etenim sic sunt a nobis adjudicatae, nam juste fiunt) annuentes precibus, omnes proprietates sive possessiones ipsius loci, fines vel limites, cum adjacentiis praecipuorum praediorum, cum omnibus ecclesiis, parochiis, villis, fundis, casis, casalibus, terris, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, garricis, arcis, torculareis, aquis, aquarum ductibus, vineis molendinis cum suis caputaquis, et suis piscatoriis, cultum vel incultum, et quaecunque beato protomartyri et levitae Stephano ex collationibus regum olim in coenobio Balneolas retinere videtur, nostro apostolico confirmamus privilegio. Concedimus itaque praedicto monasterio, quod in circuitu ejus habetur, videlicet quantum habere dignoscitur in comitatu Bisuldinensi; parochia autem de ipsa valle, ecclesiam Sanctae Mariae, et Sancti Benedicti cum decimis et primitiis absque tributo una cum oblationibus fidelium, cum terminis et adjacentiis eorum. Ecclesiam Sancti Petri cum ipsa villa Agemal cum terminis et decimis atque primitiis suis; ecclesiam Sancti Romani cum ipso cimeterio, cum decimis et primitiis, et oblationes fidelium, et ipsam medietatem de ipsas primitias, et de ipsa Salisparsa, et de Ermetanos, et de Agelage, cum ipsas domos, terras et vineas, molendinis, quae in ipsa parochia sunt et vel ad ipsum coenobium pertinent: villam Leonem cum terminis, adjacentiis suis: Savarres cum terminis et adjacentiis suis; Starola, et Figerolas cum terminis et adjacentiis suis: Erementanos, et Agelaga cum terminis et adjacentiis suis, et cum ipsos boscos; Neserga, et Frescaned cum terminis et adjacentiis suis: villa Jafare et villare Paterni cum terminis, et adjacentiis suis: Agemal et Millanicas atque villa Alba cum terminis et adjacentiis suis. In parochia de Porqueres domos, terras, vineas cum eorum terminis vel adjacentiis suis, et cum ipsas decimas quae sanctus Stephanus ibi tenet. Vallemala quae dicunt Merdant, cum decimis, et finibus, terminis suis. Solerols cum terminis et adjacentiis, et cum eorum decimis. In villa quae dicitur Adiliano, et Sirinano et Albuciano, et casales, domos, terras, vineas, cultas et incultas, et boscos et molinis. Usal cum ipsos boscos cum terminis et adjacentiis suis. In villa Vendut domos, terras, vineas, cultas, et incultas. In valle Miliarias ecclesia sancti Petri, de sancta Maria de Romzilia, et sancti Andreae in Rovilias, cum decimas, et primitias, et oblationes fidelium, in eorum videlicet parochia domos, terras, vineas, silvas cum eorum terminis, et adjacentiis suis. In Falgons, vel in ejus terminis domos, terras, vineas et boschos, cum eorum terminis et adjacentiis suis. In sancti Nazarii domos, terras, vineas, silvas cum eorum terminis vel adjacentiis suis. In Biserga domos, terras, vineas, silvas cum eorum terminis et adjacentiis suis. In pago Arivilfo domos, terras, vineas, silvas, cultum et incultum, et eremum, cum eorum terminis et adjacentiis suis. In Calvas, terras cultas et incultas. In valle sanctae Patae, in locum, quem dicunt S. Vincentii de Salente, vel in loco quem dicunt Corbos, ecclesiam sancti Vincentii, atque parochia cum decimis et primitiis, et oblationes fidelium, cum domos, terras, vineas, molendinis, silvas cum ejus terminis, vel fines de ipsa parochia. Mercati vero praefati loci teloneum, et omnem justitiam ibidem peragendam ab integro concedimus. In Somer domos, terras, vineas, cultum vel incultum, et cum ejus silvas cum terminis et affrontationes. In monte Sancti Juliani ipsa ecclesia, cum decimas et primitias et oblationes fidelium, cum domos, terras, vineas et silvas cum eorum terminis vel adjacentiis suis. In Camedello domos, terras, vineas, cultas et incultas et molenariis. In Baso domos, terras, et ipsa ecclesiola Herma. In Agelager domos, terras, vineas, silvas, cultum et incultum, cum terminis et adjacentiis suis. In Logordano et in Malano terras, cum Oliberes, et ipsas condaminas de Boscholos, et ipsa vinea de Vallealta. In Bruger ipso manso qui fuit de Seniofredo Marhot cum terras cultas vel incultas. In Morzano domos, terras cultas vel incultas, et vineas cum terminis earum. In Cisteriano, quae dicunt Villavert, ecclesia sanctae Mariae cum ipsa parochia, cum decimis et primitiis suis, et cum oblationes fidelium, cum domos, terras et vineas, cultas vel incultas, et cum ipsis molinis, cum terminis et adjacentiis suis de ipsa parochia. In villa Oller, vel in villa de Amelio, et in villa Vendut, domos, terras, vineas, cultum et incultum. In Turres, domos, terras et vineas, cultum et eremum. In villa de Almires, vel infra ejus terminos, domos, terras, vineas, cultum et eremum, silvas, et olibarias. In Contens domos, terras, vineas, cultum et eremum, et olibarias. In sancti Felici de Ledono domos, terras, vineas, cultum et eremum. In parochia de Sancta Columba, domos, terras, vineas, cultum et eremum. In villa Abundanti domos, terras, vel infra ejus terminos, domos, terras, vineas, olibarias, cultum et eremum. In villa Fedanti vinea una. In Orfanos vel infra ejus terminos, domos, terras, vineas, cultum et eremum, molinis et molinariis cum caputaquis, hortis hortalibus cum olibariis et ipso alode cum ipsos molinos, et cum ipsos caputaquis cum eorum terminis et cum eorum affrontationes, quod Bonfilius dedit, sicut in scripturis S. Stephani resonat. In villa Galdinarios domos, terras et vineas, vel infra ejus terminos cultum et eremum. In Pareds terras, et vineas; in Ordios domos, terras, vineas, cultum et eremum, vel infra ejus terminos; in pago alto, quem dicunt Murriano, domos, terras, vineas, silvas, cultum et eremum. In comitatu Gerundense in Matamors, vel infra ejus terminos, domos, terras, vineas, cultum et eremum, molinis et molinariis, silvis et ipso stagno cum ipsis pratis. In Gerundella terras, cultas vel incultas, et boschos. In Costa Rabida, et in Bonecurto terras, vineas, et boschos, et vinea de Cona. In Biert vel in Gralloners domos, terras, vineas et silvas. In Monte Calbo, vel in Canneto, domos, terras, cultum et eremum. In Borgoniano et in curtes, vel in Cannellas, vel infra eorum terminos, domos, terras, vineas, cultum et eremum, molinos et molinariis, cum caputaquis. In Parazol et in Pulgaz, domos, terras, vineas, vel infra eorum terminos. In villa Trader, vel infra ejus terminos: in Leudenago, vel infra ejus terminos, et ipso manso Biancheto, quem donavit ad S. Stephano, domos, terras; vineas, cultum et eremum. In Tomedo, et in Mediniano, et in Exchers, et in rio de Llutos, vel in ipsa Cros, vel infra eorum terminos, domos, terras, vineas, cultum et eremum, et molinos, et molinarios cum caputaquis. In Celrrano, in Bibiano, in Riurano, in Pubol vel infra eorum terminos, domos, terras, vineas, cultum et incultum, eremum, et ipsas vineas quae Seridredus de Aquaviva donavit ad Sanctum Stephanum. In locum quem dicunt Mazamet, ipsum alodem qui fuit de Aurichio judice. In comitatu Barcinonense, in valles ipsos alodes, quae Bella femina dimisit a Sancto Stephano sicut in suo judicio resonat. In parochia de Sancto Felice, quem dicunt de Buada, vel infra ejus terminos, in locum quem dicunt Torrentilio, vel infra ejus terminos, in locum quem dicunt Torrente, vel infra ejus terminos, ipsas commutationes quas Crustarius fecit. Apud Ricolfo domos, terras cultas et eremas, clausas arboribus, et ipsas vineas quae. Sanctus Stephanus debet habere. In Segalars, quae Seniofredo Wita tenet, et ipsa vinea de Susanna cum suo termino, cum eremo et culto, sicut in scriptura Sancti Stephani resonat. In Petralta et infra ejus terminos, in terra infra ejus terminos, in Docuinano vel infra ejus terminos, sicut in scriptura quam Rannus clericus fecit a Sancto Stephano resonat, domos, terras, vineas, hortos, cultum et eremum. In Jafar vel infra ejus terminos; in Tonnano vel infra ejus terminos, in Ciurana vel infra ejus terminos; in villa Dud, vel infra ejus terminos; in Ventajone vel infra ejus terminos, in villa Mocorono, vel infra ejus terminos; in Armentera vel infra ejus terminos, domos, terras, vineas cum garricis, pratis, pascuis, molinis, molinariis cum caputaquis, cultum et eremum. In Castellione domos, terras, cultas vel incultas. In Fontanedo, quem dicunt Vallemala, ecclesiam Sancti Martini cum ipsa rocha, cum decimis et primitiis, cum oblationibus fidelium, cum domos et terras et vineas, cultum et eremum, et cum ipsos boschos: et affrontat ipse alodus de parte orientis in ipso Cher, sive in alode qui fuit de Suniario comite, et pervenit per cacumina montium, seu in collo de Gode, et pervenit in alode de ipso leo, et pervenit ad alodia de Betlono Malachana, et de meridie in ipsa sorra ad fontem de Ilar, sive in eremo de Betlone, vel in alode qui fuit de Ajo femina, seu in ipsa rocha, ab occiduo, in rio quem dicunt Budiga, vel in villare de Melandre; et de Circi in ipso rio qui discurrit de ipsas fontes, et inlaterat per ipsum saltum, et pervenit per Moloculino, sive in alode de Joanne presbytero, et pervenit usque in collo de colaria sive in ipsa arca. Et alio alode, qui fuit de Seximundo presbytero sive alias vineas quae in aliis locis sunt. Et in Sancti Sylvestri manso cum terras et vineas, et cum ipsos eremos, et cum decimas de ipso manso. Et in Deredeldos manso cum terras et vineas, et cum ipsos eremos qui ibidem sunt. In comitatu Cerdaniense manso uno cum terras. Et in Purermano maso uno cum terras. Et in Arriano domos, terras et vineas cum terminis et adjacentiis suis. Et in Bulla domos, terras et vineas, et in ipso manso cum ipsas terras et ipsas vineas, quod Landricus cum uxore sua dedit ad Sanctum Stephanum, cum terminis et adjacentiis suis. In Olmera terras cultas vel incultas. Et in Lampage campo uno. Et in Bages, et in Merresa terras et vineas, cultum et cremum, cum terminis et adjacentiis suis. Haec igitur quaecunque diximus, vel quae non diximus, praedia acquisita vel acquirenda, ad Sancti protomartyris et levitae Stephani coenobium, in valle Sterria situm, pertinentia, auctoritate illi firmantur a nobis apotolica. Statuimus autem ut. quando abbas ipsius monasterii obierit, neque a regibus, neque a comitibus, neque a qualicunque persona pro cupiditatis pecuniae causa, neque pro qualicunque favoris inanis gloria ibidem constituantur abbates; sed a cunctis ibi degentibus servis Dei secundum Deum, juxta Benedicti Patris regulam eligantur abbates. Damus quoque licentiam ipsius loci abbati ubicunque vel a qualibuscunque voluerit episcopis suos clericos ordinandi, a qualicunque sede ei placuerit chrisma accipiendi, et ut a nullo episcopo, nec ab ullo in cujus situm est monasterium episcopio, nec ab alio possit excommunicari, vel aliqua ad eumdem monasterium pertinens ecclesia. Statuimus etiam ut quis poenitens a liminibus exclusus ecclesiae, quandiu ibi steterit, habeat licentiam introeundi et omne officium divinum audiendi. Concedimus quoque abbati vel monachis et omnibus clericis ad monasterium pertinentibus, licentiam, nisi voluerint spontanee vel rogati, ad synodum non eundi. Confirmamus igitur et stabilimus amodo ut nullus rex, nullus princeps, nullus marchio. nullus comes, nullus judex, nullus episcopus neque ulla magna parvaque persona aliquam vim vel invasionem in eodem coenobio, aut in suis pertinentiis facere praesumat. Pro quo et sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictione promulgantes decernimus ut nullus unquam nostrorum successorum pontificum, neque aliqua magna, sicut diximus, parvaque persona audeat vel praesumat contra hoc nostrum apostolicum privilegium in aliquibus agere injuste, neque quis illum frangere tentet. Si quis autem, quod non credimus, nec timens Deum, et nostrum parvipendens privilegium quod concedimus, verbo factove disrumpere tentaverit, hunc, quisquis ille fuerit, de parte Dei omnipotentis, sancti apostoli ejus Petri et nostra, qui ejus fungimur vice, perpetuis, nisi resipuerit, anathematis vinculis obligamus; sitque portio ejus infernus, haereditas illius diabolus, pars et consolatio ejus ubi nunquam laetitia, sed semper est fletus: veniatque, nisi, ut diximus, resipuerit, super illum quidquid maledictionis excogitari vel dici potest. Si quis autem hujus sancti coenobii adjutor existens illum, in quo potuerit, elegerit et amaverit, hic Dei omnipotentis interventu apostolica repletus benedictione crescere se gaudeat in virtutem de virtute; sitque portio ejus paradisus, haereditas illius Dominus Christus, pars et consolatio ejus ubi semper gaudium et dolor est nullus. Interdicimus etiam universi generis potestatibus ut nulli liceat ex jam dicto monasterio accipere pascuarios, vel exigere traginas, aut distringere placitos ullius hominis ad monasterium pertinentis, cujuscunque sit culpae, si supradictis maledictionibus non vult subjacere, quas Deus omnipotens et ab adjutoribus hujus nostri privilegii semper avertat, et disrumpere cupientes severus inducat.

Scriptum per manus Benedicti notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Januario, indictione quinta decima.

Bene valete.

XX. Privilegium Benedicti VIII papae pro monasterio Sancti Petri Campirotundi in eodem comitatu Bisuldunensi. (Anno 1017.)[COCQUELINES ubi supra, tom. I, p. 325.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Domino BONFILIO religioso abbati venerabilis monasterii Sancti Petri Campi Rotundi, quod est situm in comitatu Bisuldunensi, in valle Laudarense, inter duo flumina, tibi tecumque manentibus, et per te tuis illorumque successoribus, salus et pax et apostolica benedictio, quoad mundus permanet. Amen.

Cum constet Dominum Deum nostrum honorem sanctae universalis Ecclesiae incessanter a propagatoribus beatae fidei augmentare, necesse est accipientibus ab illo totius jura regiminis ei concedere censura justi moderaminis firmam liberalitatem, malorumque procul ab ea pellere pervasionem. Quocirca quoniam convenit apostolicae pietati benigna petentibus succurrere compassione, ideo nos tuis justis, etenim sic sunt a nobis adjudicatae, nam juste fiunt, annuentes precibus, omnes proprietates sive possessiones ipsius loci, fines, vel limites. cum adjacentiis praecipuorum praediorum, cum omnibus ecclesiis, parochiis, villis, fundis, casalibus, casis, terris, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, garricis. areis, torculariis, aquis, aquarum ductibus, viis, molendinis cum suis caputaquis et suis piscatoriis, cultum et incultum, et quaecunque beatus apostolus Petrus ex collationibus fidelium in coenobio Campi Rotundi retinere videtur, nostro apostolico confirmamus privilegio. Concedimus itaque praedicto monasterio alodem quod in circuitu ejus habetur vel habere dignoscitur, piscationes quoque aquarum Tezen de septem casas usque ad ipsos Kalkers, et in rivo torto de Mullione usque in Tezer. Parrochiam autem de ipsa valle; ecclesiam Sanctae Mariae cum decimis atque primitiis, et oblationibus fidelium absque tributo. Parochiam autem Sancti Christophori Crescentarii cum ipso alode, et cum ipso cimeterio, cum decimis et primitiis, et oblationes fidelium absque tributo. Alodem quod dicitur Milandars, et alodem de Frescanet, et alodem de Paradella, et de Rescat, et in Villa-longa, et in Castellars, cum terminis, et adjacentiis. Alodem quem dicunt Pugna Francorum, et alodem quem dicunt Grado, et alodem qui est in Borloso, et alodem qui est in Arza, cum terminis et adjacentiis suis, et alodem quem dicunt Reget cum ipsa Massana, et alodem quem dicunt Vallestir, et alodem quem dicunt Albet cum ipsa aqua, et cum ipso boscno, et alodem quem dicunt Oliba; et malo pertuso cum terminis et adjacentiis illorum. Et alodem quem dicunt Genebrel, et Aquabella, et Prunarias, et Habinarios, et alodem quem dicunt Carrera, cum terminis et adjacentiis illorum. Et alodem qui est in parochia de Tortelliano, et in parochia de Agelager, cum terminis et adjacentiis suis. Et alodem qui est in parochia de Monteacuto, id est palatio, cum ipso boscho et Molino Beteret. Et alodem quem dicunt Artisces cum ipso boscho, et in Capriol, et in Mauro, et in palatio ipsos molendinos, et in Molino Vetere, et in Wadomalo cum suo caputaquis, et cum suo decurso, et suos superpositos. Et in ipso . . . . . manso cum terminis, et adjacentiis suis. Et in Boscols ipsum alodem cum terminis et adjacentiis suis. Et in parochia Sancti Felicis in Lutuno ipsa villa cum ipso alode de Luders, et de Selvatella cum ipso boscho, et cum ipsos olibarios, cum terminis et adjacentiis illorum. Et in parochia Sancti Matthaei, alodem qui est in villa Damires, et in stella cum terminis et adjacentiis illorum, et ipsa valle et Romaniano cum ejus alode, et cum ipsa ecclesia cum decimis et primitiis, et oblationes fidelium cum terminis et adjacentiis illorum absque tributo. Et in Pontons ipsum alodem cum terminis et adjacentiis illorum. Et in Parietes ipsum alodem cum terminis et adjacentiis illorum. Et in S. Eulalia ipsos mansos cum ejus alodes, cum terminis et adjacentiis illorum. Et in valle Biania ipsos solarios cum ejus ecclesia, et cum decimis et primitiis, et cum ejus cimiterio, et oblationes fidelium absque tributo. Et in cubilisco vel in valle Biania ipsos masos cum ejus alodem cum terminis et adjacentiis illorum. Et in Bago vel in Serra ipsos mansos cum ejus alode et cum ejus decimis. Et in comitatu Rossolionensi, vel in valle Asperi, vel in Palaldano ipsos mansos cum ejus alode, cum terminis et adjacentiis illorum. Et in Miralias ipsa villa cum ejus alode et cum ipsos boschos, cum terminis et adjacentiis illorum, et ipsa villa de Avellanotello cum ejus alode, et cum ejus decimis. Et in comitatu Rossolianense vel in villa Malleolas, ipsos mansos cum ejus alode, cum terminis et adjacentiis illorum. Et in villa Torrilias ipsas salinas, cum ipsas vineas, et cum ejus alode cum terminis et adjacentiis illorum. Et in comitatu Petralatensis ipsos mansos de villa Sacas et in Olibes ipsos mansos cum eorum alodes, et in Terrers ipsas vineas eum terminis et adjacentiis illorum. Et it comitatu Gerundense ipsos mansos de Flassano cum ejus alode, cum terminis et adjacentiis illorum. Et in comitatu Bergadanensi ipsos mansos quos dedit Wifredus comes, et alium quem dedit Oliba comes, et alium quem dedit Bonfilius, qui fuit quondam. Item in Corpe, et in Ardariz et in Gardilanz, cum eorum alodes cum terminis et adjacentiis illorum. Et in comitatu Cerdania, vel in villa Alone, vel in Volpellage, vel in Ezer ipsos mansos cum alodes, et cum ejus furnos, cum terminis et adjacentiis illorum. Et in comitatu Rossolionense, vel in valle confluente ipsa villa de pino cum ipsa Ecclesia, et cum ejus alode, et cum ejus cimiterio, et cum decimis et primitiis, et oblationes fidelium cum terminis et adjacentiis illorum. Et in villa Saorra, et in villa Trolano, et in villa Vernet, et in villa Vhitefano, et in Ascajone, et in Parcinianos, et in Evulo, et in Marignanos, et in Campestres, ipsos masos cum eorum alodes, et cum eorum vineas cum terminis et adjacentiis illorum. Et in Massaneto ipsa villa de Novories, et ipsa villa de Malaconjuncta, et cum ipsas casas de Lavajol, et in villare Bellone, et ipsa villa de Olibeta cum ejus ecclesia cum decimis et primitiis, et oblationes fidelium cum eorum alodes, et in Tapies cum ipsos boscos cum terminis et adjacentiis illorum. Haec igitur quaecunque diximus, vel quae non diximus praedia acquisita vel acquirenda ad Sancti Petri apostoli coenobium Campirotundi situm pertinentia, auctoritate illi firmantur a nobis apostolica. Statuimus autem ut, quando abbas ipsius monasterii obierit, neque a regibus, neque a comitibus, neque a qualicunque persona pro cupiditatis pecuniae causa, neque pro qualicunque favoris inanis gloria ibidem constituantur abbates; sed a cunctis ibi degentibus servis Dei secundum Deum juxta Benedicti patris regulam eligantur abbates. Damus quoque licentiam ipsius loci abbati, ubicunque vel a qualicunque voluerit episcopo suos clericos ordinandi, a qualicunque sede ei placuerit chrisma accipiendi, et ut a nullo episcopo, nec ab illo in cujus situm est monasterium episcopio, nec ab alio possit excommunicari aliqua ad eundem monasterium pertinens ecclesia. Statuimus etiam ut quis poenitens a liminibus exclusus Ecclesiae, quandiu ibi steterit, habeat licentiam introeundi, et omne divinum officium audiendi. Concedimus quoque abbati vel monachis et omnibus clericis ad monasterium pertinentibus licentiam, nisi voluerint spontanee vel rogati, ad synodum non eundi. Confirmamus igitur, et stabilimus amodo ut nullus rex, nullus princeps, nullus marchio, nullus comes, nullus judex, nullus episcopus, neque ulla magna parvaque persona, aliquam vim vel invasionem in eodem coenobio aut in suis pertinentiis facere praesumat. Pro quo, et sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictione, promulgantes decernimus ut nullus unquam nostrorum successorum pontificum, neque aliqua magna, sicut diximus, parvaque persona audeat vel praesumat contra hoc nostrum apostolicum privilegium in aliquibus agere injuste, neque quis illum frangere tentet. Si quis autem, quod non credimus, neque timens Deum, et nostri parvipendens privilegium quod concedimus, verbo factove disrumpere tentaverit, hunc, quisquis ille fuerit, de parte Dei omnipotentis, sanctique ejus apostoli Petri et nostra, qui ejus fungimus vice, perpetui, nisi resipuerit, anathematis vinculis obligamus; sitque portio ejus infernus, haereditas illius diabolus, pars et consolatio ejus ub. nunquam laetitia, sed semper est fletus; veniatque, nisi, ut diximus, poenituerit, super illum quidquid maledictionis excogitari vel dici potest. Si quis autem hujus sancti coenobii adjutor existens. illum in quo potuerit elegerit et amaverit, hic Dei omnipotentis interventu apostolica repletus benedictione crescere se gaudeat in virtutem de virtute, sitque ejus portio paradisus, haereditas illius Dominus Christus, pars et consolatio ejus ubi semper gaudium et dolor est nullus. Interdicimus etiam universi generis potestatibus, ut nulli liceat ex jam dicto monasterio accipere pascuarios, vel exigere traginas, aut distringere placitos ullius hominis ad monasterium pertinentis, cujuscunque sit culpae, si supradictis maledictionibus [non, E. P.] vult subjacere; quas Deus omnipotens et ab adjutoribus nostri privilegii semper avertat, et super disrumpere cupientes severus inducat.

Scriptum per manus Benedicti notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Januario, indict. quinta decima.

XXI. Benedicti VIII papae bulla qua Farfensi coenobio concedit monasterium Sancti Laurentii in Macri comitatu Campanino. (Anno 1017.)[MURATORI, Script. Ital. II, II, 521.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HUGONI religioso presbytero et monacho, atque spirituali abbati venerabilis monasterii Sanctae Dei Genitricis semper virginis Mariae Dominae nostrae, siti a latere montis qui nuncupatur Acutianus, super fluvium qui dicitur Pharpha, tuisque successoribus abbatibus, vestraeque almae congregationi perenniter et in perpetuum.

Quoties illa a nobis tribui sperantur quae rationi incunctanter conveniunt, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Atque ideo quia petistis a nobis quatenus omnipotentis Domini amore, mercedeque animae nostrae, concederemus et confirmaremus tibi tuisque successoribus in perpetuum monasterium quod est in honore sancti martyris levitae Laurentii, situm in Macri comitatu Campanino, cum casis, hortis, vineis, terris, campis, pratis, pascuis et silvis, sicut fines inferius continere videntur, videlicet a primo latere via quae venit a fontana Palumbae; a secundo latere rigagines quae pergunt in viam publicam, et ad Cerrum Jannarium; a tertio latere alia via publica quae ducit ad Balneum Novum; a quarto latere alia via et rigagines quae vadunt ad Acrifolium, et exinde pergunt in Arciones, et veniunt in viam supradicti fontis Palumbae, qui est primus finis, seu et caetera alia quantacunque per diversa loca, et ubicunque prope et longe Petiolum rejacere, et ad supradictum monasterium pertinere videntur: omnia juris sanctae nostrae Romanae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae, vobis ad tenendum, emissa praeceptione, concedere et confirmare deberemus. Inclinati autem precibus vestris, per hujus praecepti seriem supradictum monasterium Sancti Laurentii in integrum cum omnibus ad illud pertinentibus, ut superius legitur, a praesenti XV indictione, et usque in perpetuum, ea videlicet ratione concedimus detinendum vobis, ut servos Dei monachos qui in eodem monasterio sunt, vel quos aggregare potueritis sub castitate et modestia atque regulari et monachica disciplina, Dei cum timore, ut Pater familias, fovendo, gubernando, atque regendo, et dispensando, vel in praefata ecclesia luminariorum concinnationes, et quotidianas laudes Deo omnipotenti omni tempore referre faciatis. Unde nostra apostolica auctoritate constituimus, et confirmamus vobis ut nullus episcopus, marchio, comes, vicecomes, sive castaldus, aut alia quaelibet magna persona vel parva vos vel vestrum monasterium de jam suprascripto praelibato monasterio molestare aut disvestire audeat. Et qui facere hoc praesumpserit, sciat se auctoritate Domini nostri Jesu Christi et beatorum apostolorum Petri et Pauli, et nostra, maledictum, et excommunicatum, et anathematizatum; insuper compositurum centum aureos mancosos, medietatem camerae nostrae, et medietatem saepe dicto vestro monasterio. Qui vero pio intuitu custos et obediens atque observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et coelestis retributionis aeterna gaudia a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manus Petri notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Junii, indictione XV. Data IX kalen. Junii per manus Dei gratia Bosonis episcopi et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis.

Bene valete.

XXII. Benedictus VIII Ecclesiae Portuensis privilegia possessionesque confirmat. (Anno 1017.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 116.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, reverendiss. in Christo confratri nostro BENEDICTO episc. sanctae Portuensis Ecclesiae, suisque successoribus in perpetuum.

Quoties illa a nobis tribui sperantur, quae rationi incunctanter conveniunt, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Igitur quia vestra dilectio apostolatum humiliter postulavit quatenus concederemus, et confirmaremus vobis vestrisque successoribus in perpetuum episcopatum supradictum cum pertinentiis suis; inclinati precibus vestris, per hujus praecepti seriem concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum praedictum episcopium S. Portuen. Eccl., quod positum esse videtur foris praedictam civitatem Portuen., cui vocabulum est S. Hippolyti, cum vineis, et hortis in circuitu ejusdem Eccl. pariter, et clausuram, et vineam unam integram sitam in cardeto, et in Finilia clausuras duas cum vineis, et terris infra se omnia posita in insula majore; imo et eccl. S. Mariae, pariterque eccl. S. Laurentii, cum episcopio, et cum cellis, et hortis, atque vineis, clausuras quinque; in una quidem est eccl. S. Petri, et S. Georgii, et Theodori; in alia vero est eccl. S. Viti, sicuti a muro, et a fluvio Tiberis, atque limitibus circumdatur; tertia super ripam fluminis; quarta, juxta S. Mariam usque in Trajanum; quinta, juxta S. Laurentium, et usque in praedictum Trajanum, nec non clausuram de vinea in loco qui vocatur Scaraio, et aliam petiam quae appelatur Clausura, et vineae petiam unam in turre Cocuzina, et aliam in Monlon., verum etiam et fundum unum in integrum, qui dicitur Bacatum, cum appendice sua quae vocatur Scriptula, in qua sunt cisternae antiquae positae juxta eamdem civitatem Portuensem, sicuti incipit a primo latere ab arbore, quae dicitur Tamorice, dirigitur in columnella, quae in capo stare videtur milliario secundo distante ab eadem civitate, et deinde pergente recto itinere per Salariam, et usque ad attegiam piscatoria, et exinde remeante ad mare per buccina, et circumeunte littus maris, usque ad Sanctam Nympham, et usque ad facem Miccinam cum locis qui dicuntur Trunceta usque ad balnearia, et usque ad locum qui Portus Trajani vocatur, et usque ad palatium quod vocatur Praegesta, et usque ad civitatem ipsam vetustissimam cum Lacu Trajani, nec non et castellum aliud minus in integrum cum omnibus ad illud pertinentibus, et in civitate Constantiniana, omnia quae ibidem per dictum episcopum habere dignoscitur, una cum eccl. BB. Petri et Pauli destructa cum cryptis ubi animalia ipsius eccl. manere videntur, extendentibus se usque S. Mariam, quae ponitur in arveum Cisterna, et usque ad domum, quae vocatur Balneum Veneris, et usque ad viam publicam intra ipsum castellum, atque cannetum de ipsa civitate, scilicet monast. S. Agnetis cum salariis, et vineis, quae infra se habere videtur; porro et fundum in integrum, qui vocatur Pallius, cum casis, vineis, terris et pascuis extendentem se usque ad furnum antiquum, qui est juris supradicti episcopii, et in codem fundo monumentum antiquum esse videtur positum via Portuense milliario ab urbe Roma plus vel minus decimo. Itemque insulam minorem cum vineis, et casis, seu terris, cum loco, qui vocatur Scaraio, qui olim fuit Portus Trajani cohaerente eidem fundo Baccani, et cum omnibus ad eum pertinentibus, pariterque et fundum in integrum qui vocatur Judaeorum, et fundum qui vocatur Gualdus cum omnibus eorum pertinentibus, positum juxta praedictam civitatem antiquam, etiam, et filum salinae in integrum situm in 7 filas.

Item, et in Bacan. et in Genecula fila novem, omnia fila salinarum quae ad vestrum episcopium pertinere noscuntur, seu et fundum in integrum qui vocatur Gualdus Major cum eccl. S. Aureae, et monumento suo, et terra semitaritia quae appellatur Planura, in qua cisternae videntur esse positae infra fluvium; et terram, quae vocatur Arcionum: nec non et confirmamus vobis curtem in integrum, quae dicitur Galeria, in qua est eccl. S. Mariae cum caminatis, seu orticlineis, atque diversis cubiculis et omnibus suis aedificiis quae infra se et circa se habere dignoscitur, cum omnibus finibus, terminis, limitibusque suis, terris, casalibus, silvis atque pantanis cum ponte, et ipsum vicum qui vocatur Galeria, usque ad flumen, una cum campis, pratis, pascuis, salicetis, arboribus fructiferis et infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquis perennibus cum locis ad aquimolam faciendam, vel cum omnibus ad praedictam curtem quae vocatur Galeria pertinentibus. Simulque pratum in integrum cultum, et assolatum, situm in campo qui vocatur Meruel, constitutum via Portuense milliario ab urbe Roma plus minus duodecimo sicut affines incipiunt a tota curte, a primo latere prata Caraci quae vocatur Merul, et vadit per montem quem olim detinuit Joannes de Miccina, et haeredes Stephani Numenclatoris, et exinde ducitur per casale quod olim detinuit Joannes de Sergio, et transit aliam viam Carrariam, et venit in casale quod detinent haeredes quidam Franconis Transtiberim, sicut per affines marmoreos designatur, exinde vadit in casale monasterii SS. Cosmae et Damiani, et pergit per fossatum antiquum, qui verno tempore ducit aquam in rivum qui vocatur Galeria, pergentem ad molam de silva, et revolventem per viam carrariam, usque ad vallem mediam de monte qui vocatur Sunuel, et pergentem usque ad casile qui stat in lentiscino, et usque in caput de valle concludentem totum campum, usque in pedicam quae vocatur Ticli, et Piscinam Galiardam concludentem ipsam pedicam, ubi sunt fila 30, pergentem juxta fila quae sunt monasterii di Miranda, usque in stagnum majus, et per ripam stagni in Borduzariam, et a pede filorum usque in Baccanum, et usque in terra de praedicti episcopi, et usque in formam quae vocatur Arcionum, et per ipsam formam usque in rivum qui vocatur Galeria, et ultra Galeriam per formam, usque in praedictum primum affinem de prata Caraci. Infra hos vero fines, loca, et vocabula sunt haec, S. Caesarius, Palinus, Sorbilianus, Pantanum Majus, Clusa Vetus, Medianum, Ruginosus Mons, Cannaparius, Celsa, Limes Major, Stagnellum maledictum, Siocli, Piscina Galiarda, Olibastrum, Stagnellum Peregrinum, cum omnibus eorum pertinentibus. Nec non et confirmamus vobis vestrisque successoribus perpetualiter quatuor in integrum principales uncias, quae est tertia pars de toto Stagno Majore Portuensi cum omni piscatione, redditione et datione sua, vel cum omnibus ad ipsas quatuor uncias stagni in integrum pertinentibus sicuti a praedecessoribus nostris in S. ecclesiam Portuensem concessum est: omnia jam superius dicta posita sunt in territorio Portuensi.

Itemque concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus turrem in integrum, quae vocatur de Albo, cum casis, et vineis, hortis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, pantanis ac rivis cultis et incultis, vacuis et plenis, et cum omnibus turrem generaliter in integrum pertinentibus, sicuti affines ejus designant a primo latere rivus qui vocatur Galeria, et a secundo latere fluvius qui vocatur Tiberis, et a tertio latere pulverinula, et a quarto latere forma, quae vocatur Arcionum. Concedimus etiam ipsis hominibus qui pro tempore habitaturi sunt in praedicta turre, ita ut nullius potestati, nullius ditioni sint subditi, aut alicui homini serviant aut honorem faciant, nisi episcopo qui jam in dicto episcopio fuerit; nec non et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum omnes res, et facultates mobiles et immobiles de illis hominibus qui sine haerede et intestati ac subito praeoccupati judicio mortui fuerint, et minime per se ordinare ex eorum facultatibus possunt, in tota Portuense civitate, seu in Transtiberim, vel in insula Lycaonia, sive ubicunque vestri episcopii jura esse videntur. Ipsam S. matrem ecclesiam Portuensem constituimus atque confirmamus habere haereditatem illorum qui per tempora in jam dicto episcopio ordinati fuerint, quomodo eis placuerit ordinandi et disponendi habet licentiam, ut in aeternum pereant, scilicet in quantum potuerint eorum semper orationibus adjuventur. Insuper concedimus vobis vestrisque successoribus in perpetuum, ex jure sacri nostri palatii Lateranensis quod ad publicum nostrum pertinet, totum castaldanum in integrum Portuensem, vel quidquid usque hactenus vestri castaldiones de tota Portuensi civitate, sive de portis vel de navibus, nec non de tota burdunaria, vel quidquid extra vel infra ubicunque illis pertinuit de jam dicto ministerio, vobis vestrisque successoribus perpetuis temporibus tribuimus possidendum, ita ut qualemcunque hominem ibidem constituere volueritis castaldum aut mandatarium, vestrae potestati consistat, et quidquid ex ipso ministerio acquisierit vel habere potuerit, vobis vestrisque successoribus deferatur, quidquid vobis placuerit exinde faciendi, tamen si nostro comiti vel nostrorum successoribus placuerit, de illo quod ad nostrum palatium pertinet fidelitatem juret. Ipsi namque comites qui per tempora ibidem fuerint, nullo modo alium castaldum vel mandatarium audeant ordinare vel constituere, praeter illos quos vos vel vestri successores ordinatis vel constituitis; qui si fecerint, vel de jam dicto castaldatico aliquid violenter abstulerint, vel quae a nobis vobis vestrisque successoribus tradita sunt frangere aut contraire voluerint, unusquisque 4 lib. auri persolvat, medietatem vestro episcopatui, et medietatem in nostro palatio, et quod ab eis in nostrum castaldionem vel in mandatarium fuerit ordinatum, evacuetur. Si vero contumax exstiterit, usque ad veram satisfactionem excommunicatus existat.

Itemque concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum de civitate Portuense duos piscatores, et duos curiales quales vos vel successores eligere volueritis de ipsis hominibus qui ibidem fuerint aut invenire potuerint. Vestrae itaque religiositati haec omnia in perpetuum concedimus et confirmamus; ipsi namque duo piscatores, et duo curiales ulterius nullam dationem aut servitium faciant, nec ad placitum distringantur ab aliquo, qui pro tempore in ipsa civitate Portuensi dominatum tenuerit; scilicet tuae tuorumque successorum illos submittimus potestati. Item confirmamus vobis vestrisque successoribus casale unum in integrum, quod vocatur Genesianum, et Malianum cum insula modica ultra rivum in ipso loco positum cum omnibus sibi pertinentibus, positum via Portuense juxta Malianum juris monasterii S. Pancratii; etiam et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum totam insulam quae vocatur Lycaonia, in qua est ecclesia B. Jo. Baptistae, et ecclesia S. Adalberti cum casis et oratoriis infra eadem curte, cum hortis, et aquimolis, et pertinentiis suis infra hanc urbem Romam sitam, sicuti extenditur ab uno capite usque in aliud caput ipsius insulae, ubi flumen dividitur. Pari modo concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum omnem ordinationem episcopalem, tam de presbyteris quam diaconibus vel diaconissis, seu subdiaconibus, ecclesiis vel altaribus, quae in tota Transtiberi necessaria fuerit, faciendam, nisi cardinalis presb., vel cardinalis diaconus, vel subdiac., vel acolythus sacri palatii Lateranensis efficiatur. Scilicet omnia tibi tuisque successoribus, vel quibus episcopis a vobis invitati fuerint, ordinandi, benedicendi, consecrandive concedimus potestatem; et ne parochia vestra ab aliquo pervadatur episcopo, fecimus per hoc nostrum privilegium intimare, tuaeque Ecclesiae confirmare curamus, incipiente quoque primo termino a fracto ponte, ubi unda dividitur per murum, videlicet Transtiberinae urbis, per Septimianam portam, per portam S. Pancratii, per silicem vero ipsius portae, usque ad pontem marmoreum qui est super Arronem, et ducente per ipsam silicem usque ad paritorium, inque revolvente per paludes, usque in mare, indeque veniente per mare, usque ad duo milliaria ultra Farum, et usque in fontem majorem, indeque remeante per medium flumen majus venit usque ad ramum fracti pontis, qui est juxta Marmoratam, inque ad medium pontem S. Mariae, et ad medium pontem ubi Judaei habitare videntur, et redit per medium pontem praedictum fractum ubi jam de unda diximus, qui est primus affinis absque Transtiberinis catholicis ecclesiis S. Mariae, videlicet in Transtiberi S. Grisogoni, et S. Caeciliae, vel monasterio S. Pancratii, et SS. Cosmae et Damiani, tamen in praedictis ecclesiis et monasteriis quidquid ibidem ab episcopis necesse fuerit faciendi Portuensi episcopo, vel ab ipso invitatis tribuimus potestatem.

Itemque concedimus et confirmamus in jam dicto episcopio plebem S. Mariae et S. Apollinaris in Mola Rupta, et plebem S. Stephani in Panchi, et plebem S. Mariae in Apruniana, vel omnes ecclesias exiguas vel magnas cujuslibet nominis, quae infra jam dictos affines sunt vel esse possunt, absque illis, quas jam diximus Transtiberim sitis. Interea sancientes jubemus. sicuti a nostris praedecessoribus jussum est, ut in flumine toto, qui juxta urbem Portuensem decurrit, nullus audeat molendina, aut pontem post jussionem tuam, vel successorum tuorum episcoporum, juxta priscam consuetudinem quoquomodo constituere, et cum vel a vobis, vel ab aliis, quibus tamen vos faciendum injunxeritis, constitutum aut factum fuerit, ipsa molendina vel pons vestro arbitrio dispensentur; per pontem vero civitatis ipsius, si factus fuerit, cum plaustro onusto vino vel victu nemo audeat neque hinc illuc neque inde huc penitus transmeare. Iterum sancientes jubemus ut nullus presbyter vel cujuslibet ordinis clericus aliquis de toto praefato episcopatu audeat ad placitum constringere, aut ad contentionem finiendam compellere, aut aliquod servitium ab eis requirere; potest episcopus Portuensis, in cujus parochia sunt. Quicunque vero praesumptor, sive dux, sive comes, vel vicecomes, aut cubicularius, vel a nostra apostolica sede missus, aut qualiscunque interveniens potestas, quae de ipsa civitate Portuense dominatum tenuerit, de quocunque fuerint ordine, praedicta omnia immobilia loca, aut praenominatum castaldaticum, vel duos piscatores et duos curiales, vel omnes praedictos clericos a jure et potestate atque ditione praefati episcopi auferre, vel minuere voluerit, vel parochiam infringere tentaverit, aut homines in praedicta turre habitantes, vel ubicunque proprietas episcopi mentionata fuerit, ad publicum servitium revocaverit, sciat se compositurum episcopo ipsi qui pro tempore fuerit, auri purissimi lib. 20. Insuper anathemati subjaceat, statuentes quippe apostolica censura, auctoritate B Petri apostolorum principis, sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictionibus, ut nullus unquam nostrorum successorum pontificum, vel alia quaelibet magna parvaque persona, ea quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate vel augmento praedicti episcopii statuta sunt, refragari, aut in quoquam transgredi, aut aliquid exinde minuere audeat; scilicet sicut superius a nobis statutum vel concessum est, ita perennibus ac perpetuis temporibus sine aliqua minutione permittat in aeternum permanere. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra hoc nostrum privilegium venire, aut in quoquam ire praesumpserit, et sicut superius a nobis statutum est, ita firmiter permanere non dimiserit et in omnibus non observaverit; sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei omnipotentis, et B. Petri apostolorum principis, atque nostra, qui ejus fungimur vicariatione, anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienatum, atque cum Juda traditore D. N. Jesu Christi, et omnibus pompis ejus omnino incendio concremandum. Qui vero pio intuitu custos et observator hujus nostri apostolici privilegii in omnibus exstiterit, benedictionis gratiam, vitamque aeternam a justo judice Domino Deo nostro, et ab omnibus sanctis ejus consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manum Georgii notarii regionarii atque scriniarii S. apostolicae sedis, in mense Julio, indictione I.

Datum Kal. Augusti per manum Domini gratia Basonis episcopi, et bibliothecarii S. apost. sedis. Bene valete. Decernimus ergo, etc. Si qua igitur, etc. Cunctis autem, etc. Amen.

XXIII. Benedictus VIII Amato, archiepiscopo Salernitano, pallii usum concedit, et privilegia Ecclesiae ejus confirmat. (Fragm.--Anno 1019.)[BARON. ad an. 1012, n. 5.] . . . . . . Scriptum per manus Stephani notarii regionarii et scriniarii S. R. E., mense Decembris, indict. III. Datum VI Kal. Januarii per manus Benedicti episcopi Portuensis et bibliothecarii S. apost. sed., anno, Deo propitio, VIII pontificatus domni Benedicti sanctissimi octavi papae, imperante domino piissimo imperatore Aug. Henrico anno VI, ind. III, mense Decembris, die XV.

XXIV. Benedicti VIII privilegium pro parthenone S. Mariae et S. Andreae. (Anno 1020.)[MANSI, Concil., XIX, 330.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, CUNIGUNDAE venerabili abbatissae aeternam in Domino salutem.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione sucurrere, et poscentium animis alacri devotione praebere assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium Dominum promeremur, si venerabilia loca sanctorum opportune ordinata ad meliorem statum fuerint perducta. Et ideo quia postulatis a nobis quatenus apostolica auctoritate concederemus et confirmaremus vobis et eis quae vobis in perpetuum succedere debent, monasterium in honore sanctae Mariae et S. Andreae situm in loco qui vocatur Goffia, in comitatu Liubana, a bonae memoriae Aribone et Adala conjuge sua incoeptum et a filio eorum Aribone venerabili diacono perfectum et in libertate dilectissimi filii II. imperatoris commissum: inclinati precibus vestris, et praecipue deprecatione dicti imperatoris, et interventu ejusdem Aribonis venerabilis diaconi perfectoris ejusdem loci, concedimus et confirmamus vobis et eis quae vobis succedere debent in perpetuum, dictum monasterium cum omnibus pertinentiis suis et integritatibus, quae quoquo modo habet vel habiturum est in perpetuum. Ita sane ut singulis quibusque indictionibus pensionis nomine unus aureus solidus sanctae Romanae Ecclesiae persolvatur. Statuentes igitur apostolica auctoritate censemus ut nulli unquam mortalium liceat contra tenorem hujus nostri privilegii insurgere usurpando, invadendo aliquid de possessionibus monasterii vel de rebus ecclesiasticis, sive de hoc quod modo habet vel habiturum est in perpetuum, seu inquietando vos posterasque vestras. Si quis, quod non optamus, nefario ausu hoc nostrum privilegium pie a nobis promulgatum in quoquam perfringere aut evacuare tentaverit, iram Dei incurrat et principis apostolorum, atque cum Juda traditore Domini in inferiori gehenna damnetur. Qui vero pio intuitu custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, gratiam Dei consequatur, et apostolorum principis benedictionem mereatur, atque cum electis in coelesti tabernaculo in aeternum laetetur.

Scriptum per manus Stephani seriniarii Romanae Ecclesiae in mense Aprili indict. III.

XXV. Privilegium Benedicti papae de confirmatione Babebergensis episcopi. (Anno 1020.)[MANSI, Concil. XIX, 327.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo in Domino Jesu Christo filio etc. sanctae Babebergensis Ecclesiae venerabili episcopo perpetuam salutem.

Quandocunque nostrae apostolicae corroborationis piae exposcitur suffragium, celeri effectu est attribuendum. Et si in his exposcitur quae durare perpetuo videntur, litteris est et adnotandum, ne prolixitas temporum posteris hoc reddat dubium vel incertum. Quapropter notum esse volumus cunctis sanctae Ecclesiae filiis, tam praesentibus quam futuris, qualiter de episcopatu quem Christianissimus Henricus imperator ad honorem principis apostolorum Petri Babeberc devotissime praefecit, actum in eadem ecclesia nobis praesentibus sit. Saepius enim obnixe dictus imperator, fervens nimio amore episcopatus quem tactus divino impulsu perfecerat, honorifice ad confirmandum apostolica auctoritate Babeberc adire nos deprecatus est; cujus deprecationes assiduas et indeficientem instantiam de justo desiderio procedere cognoscentes, iniquum judicavimus praesentiam nostram illi denegare, et inhumanam calliditatem contra venerabilem locum aliquando occasionem sumere.

Venimus igitur Babeberc, ubi ab eodem imperatore suscepti sumus, prout poterat et noverat melius. Ecclesiam autem cum omni integritate episcopatus S. R. E. cui, Deo auctore, praesidemus, et nobis obtulit. Quod videntes, aequum consideravimus seriem hujus nostri privilegii, et episcopatum confirmare in perpetuum, eumque tibi, dilectissime, et tuis successoribus concedere; ea videlicet ratione, hoc ordine ut nullus unquam viventium, cujuscunque sit dignitatis vel ordinis, contra hanc nostram confirmationem episcopatus venire audeat, vel contra te tuosque successores ob hoc agere, neque liceat ei de omnibus quae nunc habet vel habiturus est praelibatus episcopus, vi, fraude aut iniqua calliditate aliquid abradere, vel te tuosque successores de his omnibus inquietare aliquo modo; ita sane ut singulis quibusque indictionibus sub nomine pensionis equum unum album nobis nostrisque successoribus persolvat cum sella conveniente Romano pontifici. Si forte, quod non optamus, aliquis superbus et arrogans temerario ausu contre hanc nostrae praeceptionis seriem pie a nobis promulgatam venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri et apostolorum principis Petri cui oblatus est a jam dicto Christianissimo imperatore episcopatus cum suis pertinentiis, et cujus suffragium et judicium per nos nostrosque successores exspectat, anathematis vinculo innodatum, cum diabolo et cum ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri aeterno igni concremandum.

Qui vero pio intuitu curator et observator hujus nostrae salutiferae praeceptionis exstiterit, benedictionis gratiam et coelestis retributionis gaudia a justissimo judice Domino consequatur.

Scriptum per manus Raphonis notarii regionarii et scriniarii S. R. E.

XXVI. Benedictus VIII monasterii S. Sophiae Beneventani possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1022.)[ Anecdota Ughelliana, 489.] BENEDICTUS episcopus servus servorum Dei, GREGORIO venerabili abbati monasterii S. Sophiae quod permanet intra civitatem Beneventanam, et urbe vetere, et post te in eodem venerabili monasterio successoribus tuis in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus convenienti compassione succurrere, et poscentibus animi alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucro potissimum apud conditorem omnium Dominum veniam promeremur, si venerabilia sanctorum loca opportune ordinata ad meliorem fuerint statum perducta. Igitur quia tua religiositas nostro apostolatui humiliter postulavit quatenus concederemus et confirmaremus tibi tuisque successoribus praedictum monasterium S. Sophiae cum Ecclesiis, curtis, villis et casalibus, vineis quoque et terris, servis et ancillis, omnibusque rebus mobilibus ac immobilibus, privilegiis sedis apostolicae ac infulis decoretur, ut sub jurisdictione sanctae sedis apostolicae, cui Domino auctore deservimus, Ecclesiae constitutum, nullius alterius jurisdictionibus submittatur; inclinati precibus tuis, per hujus nostri apostolici privilegii tenorem concedimus ac confirmamus tibi et successoribus tuis in perpetuum praefatum monasterium cum omnibus rebus suis quas nunc habet aut habiturum est in perpetuum, ne id videlicet alicui Patri aut domino nisi Romano pontifici subjugatum, sed semper ab omni subactione et conditione Casinensis monasterii maneat, quam fecit Urso abbas S. Sophiae liber omnino, juxta manifestationem Magilperti abbatis Sancti Benedicti Casinensis monasterii, quam fecit Urso abbas S. Sophiae in praesentia principum Jandolphi ac Pandolphi filii, quin et magnatorum ac judicum eorum; necnon et multis postmodum annis se manifestavit Joannes abbas praedicti monasterii Casinensis tibi Gregorio abbati S. Sophiae; quemadmodum et Magelpotus abbas praedictus Urso abbati; statuentes apostolicam censuram sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictionibus, ut nulli Christianorum viventium, cujuscunque sit dignitatis vel potentiae, liceat contra hoc nostrum apostolicum privilegium venire aut insurgere, vel de rebus et possessionibus ejusdem monasterii aliquo modo vel aliquo ingenio auferre vel usurpare, ut profecto, juxta id quod subjectum eodem loco apostolicae constitutionis atque privilegii consistit, inconcusse dotandum permaneat: et liceat eisdem monachis de ipsa congregatione abbatem semper eligere, et non sit licitum alicui episcopo ibidem missam facere aut canere, aut etiam ordinationem facere, nisi quem abbas ejusdem monasterii provocaverit. Si quae temerario ausu contra hanc nostram apostolicam praeceptionem venire tentaverit, vel definitiones, quas praedicti abbates inter se fecerunt, quoquo modo irritas facere voluerit aut contenderit; vel etiam si aliqua persona hominum res suas in eodem monasterio vel ecclesiis illis subjectis offerre vel dare voluerit, et aliqua persona hominum subtrahere illud voluerit, sit a Deo Patre, et Filio, et Spiritu sancto excommunicatus et maledictus, et a beato Petro et Paulo apostolis Domini nostri Jesu Christi anathematizatus et condemnatus; in die vero judicii cum diabolo et angelis ejus praecipitetur in gehennam aeternam sine fine arsurus. Qui vero custos et asservator in omnibus hujus apostolicae praeceptionis nostrae salutaribus constitutis extiterit, omni benedictione repleatur per omnia saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manum Stephani notarii regionarii et scriniarii S. R. E. in mense Mart. indict. v.

XXVII. Bulla Benedicti VIII papae qua Pomposiano monasterio cuncta privilegia et jura confirmat. (Anno 1022.)[MURATORI. Antiq. Ital., V, 1051.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, WIDONI venerabili abbati monasterii Sanctae Dei genitricis Mariae dominae nostrae, siti in insula quae dicitur Pomposia, successoribusque suis in perpetuum.

Quoniam semper sunt concedenda, quae rationabilibus congruunt desideriis, oportet ut devotio, etc. Igitur quia postulavit tua sanctitas curvatis genibus nostram piam voluntatem quatenus praefatum monasterium Sanctae Dei Genitricis dominae nostrae, in insula Pomposiana situm, privilegio apostolico roboraretur, ne id videlicet alicui hominum, praeter Deo et regi subjugatum esset; per illam auctoritatem quam Christus Dominus noster beato Petro apostolorum principi et sanctae Ecclesiae rectoribus concessit, constituimus et ordinamus ut nunquam locus ipse aut res ad ipsum pertinentes, praeter Deo et regi, alicui submitti possint: nullusque mortalium, praeter regiae potestatis culmen, in praefato monasterio, aut in cortibus vel in castellis, sive in plebibus, aut in cellis, seu in villis, aquis aquarumque decursibus, ripis, pascuis, silvis, piscationibus, paludibus, omnibusque rebus mobilibus et immobilibus ad ipsum pertinentibus, nec non in servis Dei, aut in famulis utriusque sexus, sive etiam in liberis super terras ejusdem monasterii residentibus, aliquam ordinationem, vel auctoritatem, sive potestatem aut jurisdictionem tenere, vel conversationem monachorum impedire seu molestiam inferre praesumat, aut in aliquibus locis ipsius monasterii districtum habere vel judicare, seu aliquod placitum absque licentia abbatis tenere, vel res monasterii invadere, aut quovis modo alienare, aut fodrum vel paratas, seu aliquas publicas functiones exigere vel requirere audeat. Et tam a potestate archiepiscoporum quam ab omnibus subtrahimus, regali tantummodo vel imperiali submissum ditioni vel defensioni. Nec non et confirmamus vobis piscariam quam Volana cum suis pertinentiis habet. Si quis autem, quod minime optamus, inobediens et contemptor hujus nostri privilegii in toto vel in parte repertus fuerit, vel occasione cujuslibet personae attentare praesumpserit, nisi resipuerit, maledictionem a Patre, et Filio, et Spiritu sancto consequatur, et cum diabolo ejusque sociis atrocissimis poenis et aeterno incendio deputetur, nec resurrectione electorum futura dignus inveniatur, et a communione et sanctae matris Ecclesiae sinu et consortio sanctorum sit alienus.

Scriptum per manus Stephani primi scriniarii sanctae apostolicae sedis, in mense Julio, et indictione V.

Bene valete.

XXVIII. Benedicti VIII papae privilegium pro monasterio Casinensi . (Anno 1223, Julii 1.)[MARGARINI, Bullar. Casin., Il, 75.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo nobis in Domino Jesu Christo filio TEOBALDO venerabili et religioso abbati sacratissimi monasterii beati Benedicti confessoris Christi, siti in monte qui vocatur Castrum Casini, suaeque almae congregationi in perpetuum, in Domino salutem.

Si petita apostolica suffragia, universis ecclesiis, cogente ministerio quo videtur praediti, impertiri debemus, quae specialiter ad nostrum solummodo apostolatum respiciunt; tanto citius pleniusque, quanto oportunius iis indigere cognoscimus, adipisci debent ut nulla indemnitas venerabilibus locis provenire possit, sub tuitione apostolica receptis, quae nostro brachio repugnante non submoveatur. Harum denique nostrarum sollicitudinum recompensatorem Dominum credimus, quem in iisdem locis quiete laudari optamus. Nam tanto inibi degentium laudes et preces erunt acceptabiles, quanto mentes earum ab omni perturbatione, nobis suffragantibus, erunt alienae. Igitur quia postulastis a nobis quatenus monasterium S. Benedicti in monte Casino situm, cujus abbatis consecrationem nuper ex dono piissimi Henrici imperatoris Romani suscepimus, et per nos et successores nostros in perpetuum, nulla pravitate Simoniaca interveniente consecrandis, concedimus, et confirmamus, cum omnibus ecclesiis, monasteriis, cellis, castellis, etc. Post obitum vero tuum nemo inibi constituat abbatem, nisi quem conventus et voluntas communis fratrum ex ipsa congregatione elegit; electus ad nos vel successores nostros consecrandus gratis et sine pretio veniat; quod si aliunde veniat, vel ab alio aliquo archiepiscopo vel episcopo consecrari maluerit, tunc consecrator et consecratus anathema sint. Et infra: Insuper etiam apostolica censura sub divini judicii obtestatione prohibemus ut nullus episcopus praesumat in jam dicto monasterio vel in ecclesiis sibi subjectis sacerdotem excommunicare vel ad synodum provocare. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit, haec quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dicti monasterii statuta sunt, refragari aut in quocunque transgredi, sciat se, nisi resipuerit, anathematis, vinculo innodatum, et a regno Dei alienum; et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque Juda traditore Domini nostri Jesu Christi in aeternis incendiis et suppliciis concremandus sit deputatus. At vero qui pio intuitu observator et in omnibus custodiens exstiterit hujus nostri apostolici constituti, et ad cultum Dei respicientibus ( sic ); benedictionis gratiam a misericordissimo Domino Deo nostro, per intercessionem beati Petri apostolorum principis et B. confessoris Benedicti multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps esse mereatur.

Scriptum per manum Sergii scriniarii et notarii sacri nostri palatii, Kalendis Julii, indictione sexta.

Bene valete.

XXIX. Epistola Benedicti VIII papae ad Stephanum Arvernorum episcopum pro Cluniacensibus. (Anno 1012-1024)[ Bullar. Cluniac., pag. 7.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, STEPHANO Arvernorum religiosissimo episcopo, in Domino salutem.

Vobis notum est Cluniacum monasterium sanctae Romanae Ecclesiae, a fundatore ejusdem, ad defendendum contra insatiabilem cupiditatem saecularium esse commissum. Unde, justitiae regula dictante, admoniti, quotiescunque pressuram isdem locus a pravis nominibus patitur, scutum nostrae defensionis debemus opponere. In qua re sanctitatem vestram, ad confringendam cervicositatem eidem coenobio res delegatas rapere volentium, adjutricem nostri esse omni modis volumus; et non levem lapillum, sed fortissimum excommunicationis jaculum rogamus vos in eos intorquere, qui ausu nefario, Domini timore postposito, Dei servos scandalizare aut contristare, res eorum auferendo, non metuunt. Praecipue autem hoc ad praesens gladio feriantur Tetardus atque Girbertus filii Stephani, qui alodem, quem Amblardus archiepiscopus reliquit Sancto Petro, injuste retinent ac possident. Hi igitur, donec reddant jam dictum alodum, sicut ex parte nostra, ita ex vestra vinculo excommunicationis innodentur.

Bene valete.

XXX. Benedictus VIII papa ad Willelmum abbatem monasterii Divionensis. (Anno 1012-1024.)[PÉRARD, Recueil, etc., p. 273.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, WILLELMO venerabili abbati et in Christo dilecto filio, salutem charissimam cum benedictione apostolica.

Audita vigilantia studii tui, qua invigilas super filios commissos tibi, referimus gratias Deo omnipotenti. Denique comperimus te jamdiu laborare creberrimis tuorum hostium incursionibus, et pene jam destitutam Ecclesiam tuam a diripientibus; et infortuniis tuis, quas forinsecus pateris, condolemus. Namque pro longanimitate patientiae, quam hucusque exhibuisti adversariis Ecclesiae tuae, decet nos gaudere, et bonitatem tuam laudare; caeterum, hactenus sufficiat patientiam hanc ita exhibuisse ut impune ad nihilum redigantur penitus res Ecclesiae, et prae penuria inopiae labefactetur ordo religionis monasticae, quae inibi sub te dinoscitur praepollere. Habes tecum filium nostrum Benignum episcopum, gratias Deo, effectum monachum, quem admonemus honeste et religiose conversari, professionem obedientiae moribus et opere attendere, in qua vocatione vocatus est, in ipsa permanere. Deinde illi jubemus cum omni imperio ut inimicos martyris Benigni insequatur omni justitiae zelo ac cum divina auctoritate feriat eos anathemate: tibi etiam praecipimus ne obsistas ei in hoc, sed illi auctoritatem pervasores tuos feriendi concedimus, jubemus et imperamus; ita tibi per veram obedientiam mandamus ne impedias eum nec eum prohibeas quin ipsos malefactores divini verbi gladio coerceat. Ac si in eo corroboratur nostra auctoritas, et quoscunque ille ligaverit, apostolica et nostra auctoritate sint ligati, et quos absolverit, sine nostra pariter absolutione soluti. Damus etiam illi potestatem ordinandi quidquid juste postulatus fuerit in sancta Ecclesia ordinare, verumtamen te jubente. ( Sine sigillo. )

XXXI. Benedictus VIII concedit ut in ecclesia monasterii Rivipollensis cantetur Alleluia, et hymnus angelicus in festivitate Hypapanti (sive in festo purificationis beatae Mariae), etiamsi ea inciderit post Septuagesimam. (Anno 1012-1024).[COCQUELINES, Bullar. Collect. I, 318.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis in Christo filiis ad festivitatem Hypapanti Domini in coenobio Sanctae Dei Genitricis convenientibus salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam omnis universalis Ecclesiae nobis, quamvis immeritis, commissa secundum Deum credimus fore regimina, idcirco jussit nos quorumcunque fidelium convenit annuere votis, et ab inde cunctis emanare profectum, unde totius acceptum religionis constat exordium. Quapropter innotescimus charitati vestrae quoniam adiens nos dilectissimus filius noster Oliba, coenobii Ripollensis abbas, zelo divino, et beatae virginis Mariae ductus amore, suppliciter petiit ut, si praedicta festivitas evenerit postquam dimissa fuerit Alleluia, illa eadem die cantetur cum Gloria in excelsis Deo in solo praefato monasterio sibi daretur licentia. Cujus precibus nobis annuere libuit, concessimusque illi et suis in perpetuum successoribus Alleluia, si jam abstiterit, hymnum quoque angelicum, cum est canendum. Quicunque igitur gaudiis hujus festivitatis in suprascripto loco studuerit interesse, sciat se donandum munere protectionis divinae, et augmento benedictionis nostrae, adjuvante Jesu Christo benignissimo Salvatore.

XXXII. Benedicti VIII papae epistola ad Guillelmum comitem. (Circa an. 1014.)[MÉNARD, Histoire de Nismes, Preuves, p. 20.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, GUILLELMO comiti, nec non matri suae Adelaidae comitissae perpetuam salutem et apostolicam benedictionem.

Inauditum facinus nefandaque injuria vestris videtur in regionibus orta, eo quod monasteria, Patrum olim decretis fundata, modo conspiciuntur malorum pravitatibus hominum pene dissipata; unde ego moerore percussus arcano, stigmate insignitus apostolico, cum hujus apostolicae sedis diversorum ordinum clero, cui ego, Deo dispensante, deservio, omnes homines, illos scilicet qui beati Aegidii alodem temere a vobis exquirunt accipere, sine abbatis illius loci voluntate, sineque consensu monachorum, contra S. Aegidii damnum, eique servientium, a sanctae matris Ecclesiae gremio absentes esse praecipio, et cum Dathan et Abiron, Chore quoque, Bahal et Behelzebud, et eorum similibus, maledictionem illis aeternam ingero, et participationem illis perseverantem concedo. Nec non et illos simili damnatione excommunico sive condemno, qui male ipsius terram, sanctissimi videlicet Aegidii, invadentes, in usum sibi, se sciente, proprium vendicant et depraedantur, quia a vobis potestatibus, retro in actis temporibus, non exceperunt. Si vero propter hoc quod ipsi alodem supradicti almi Aegidii malitiose voluerunt possidere, et a vobis multiformiter cupierunt accipere, damnum illis habitantibus monachis aliquod venerit, duplicem excipiant poenam excommunicationis seu maledictionis, et nunquam a consortio Judae, Domini traditoris, Caiphae quoque, et Annae, Herodii necnon, et Pontii Pilati, collegio valeant dissociari; angelorum itaque maledictionibus pereant, et communionem Satanae in interitu carnis percipiant; maledictiones accipiant desursum, et abjacentis abyssi maledictiones deorsum accipiant; maledictionem coelestem, et maledictionem terrestrem.

Praesentem maledictionem percipiant in corporibus, et debilitationem in animabus, et perditionem et cruciationem recipiant. Maledicantur cum maledictis; flagellentur cum ingratis; pereant cum superbis. Sint maledicti cum Judaeis qui Dominum in carne videntes non crediderunt, sed magis eum crucifigere tentaverunt. Maledicti sint cum haereticis qui Ecclesiam Dei cupierunt subvertere. Maledicti sint cum illis qui nomen Domini blasphemant. Sint maledicti cum illis qui se de Dei misericordia desperant. Sint maledicti cum illis qui damnati sunt in inferno. Maledicti sint cum impiis et peccatoribus, si non emendaverint et culpabiles se adversus S. Aegidium non reddiderint. Maledicti sint per quatuor partes mundi; in Oriente sint maledicti; in Occidente destituti, in septentrione sint interdicti, et in meridie excommunicando exuti. Maledicti sint in die, sint excommunicati et in nocte. Intra domum suam sint maledicti, et extra domum sint excommunicati. Cum steterint sint maledicti, et cum sederint sint excommunicati. Sint maledicti cum manducaverint, sint maledicti cum biberint; maledicti sint, cum dormiant, et excommunicati cum vigilant. Maledicti sint cum aliquid operantur, et excommunicati cum paululum requiescunt. Maledicti sint verno tempore, et excommunicati aestate; maledicti sint in autumno, et excommunicati in hieme. Maledicti sint in praesenti tempore, et in futuro saeculo sint excommunicati. Possessiones eorum accipiant alteri, et mulieres eorum eant in perditionem, et infantes eorum gladio cadant. Maledicti sint cibi illorum; et hoc quod ex eis remanserit sit maledictum, et qui eis gustaverint sint maledicti. Sacerdos itaque qui eis corpus et sanguinem Domini tradiderit, et eos in infirmitate positos visitaverit, sit maledictus et excommunicatus; similiter qui illos portaverint ad sepulturam, et praesumpserint sepelire. Sint maledicti et excommunicati omnibus maledictionibus, si non emendaverint et ad satisfactionem non venerint. Hoc pro certo sciendum est vobis quod post obitum nostrum nullus episcopus, nec ullus comes, nec ulla saecularis potestas audeat praesumptuose monasterium beati Aegidii sibi in dominium usurpare. Quod si praesumpserint facere, omnibus supra laxatis maledictionibus obligati, ad regnum nunquam valeant intrare coeleste, quia in dominio et salario beati Petri ipsum coenobium cum omnibus rebus sibi pertinentibus beatus Aegidius contradidit. Nullusque successorum meorum cuiquam audeat venundare seu commutare, sive sub tuitione cujusquam potestatis subjicere.

Scriptum per manum Joannis diaconi, sanctae Romanae Ecclesiae scriniarii

XXXIII Benedictus VIII, petente Rogerio comite Carcassonensi et conjuge ejus Adalhaide, res et jura monasterii S. Hilarii confirmat. (Anno 1012-1024.) [BESSE, Hist. des comtes de Carcassonne, p. 81, teste BREQUIGNY, Tabl. chronol. I, 530.]

XXXIV. Benedictus VIII monasterii S. Savini possessiones confirmat. (Anno 1012-1024.)(UGHELLI, Italia sacra, II, 207.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis BENEDICTUS praesul apostolicae sedis omnibus universaliter Christi famulis praesentibus et futuris.

Apostolicae sedis munimen supplicantibus praestare nec nobis grave, nec ulli omnino videri debet inutile, cum nec nobis, quod Dei est donum, vendere, nec ulli fas debet esse contemnere. Noverit igitur omnis una matris Ecclesiae coetus instans vel futurus, quoniam secundum preces nobis oblatas a fratre et coepiscopo nostro D. Sigefredo praesule Placentinae sedis, et a venerabili Wimperto abbate monasterii S. Savini, quod nam a pontifice in sui episcopatus subjectione constructum videtur, damus, concedimus, hoc que mediante decreto sancimus sine ulla diminutione inviolabiliter servari praefato monasterio quidquid imperiali vel regali praecepto, necnon et episcopali decreto, fideliumque oblatione eidem coenobio datum concessumque videtur, seu quodcunque juste et legaliter usque in praesens ad partem saepefati monasterii acquisitum est, vel in futuro dederit Dominus. Nulla ergo cujuscunque dominationis persona, timore Dei et sanctorum apostolorum veneratione refrenata, videlicet imperatoris, regis, episcopi, marchionis, comitis vel cujuslibet alterius licentia potiatur quidquid illud fuerit auferendi, minuendi, seu in aliud jus refundendi. Simili praeterea modo et illud decernimus, Patrum statuta servantes, ne aliquid Simoniaca haeresis sibi vindicet commodum, tempore quo vocatio divina vices indixerit renovandorum in eamdem Ecclesia pastorum. Sed, opportunitate servata, in ejus, qui dignus fuerit, ordinatione, sanctae institutionis praeceptum, postposita omni cupiditate, servetur. Si quis autem, quod absit! hoc nostrum, quin magis beatorum apostolorum, infringere tentaverit decretum, in adventu Dei nostri sit anathema maranatha, Judae proditori et Simoni Mago sociatus in poena; ad damnationem proveniat illi sanguis Redemptoris, qui effusus est ad diluendam maculam primae praevaricationis: sortiatur maledictus ille, quicunque fuerit, stagnum ignis et sulphuris pro gaudio vitae perennis in omnibus saeculorum saeculis. Ut vero nullus ambigat decreti hujus paginam nostra jussione perfectam, eam nostri sigilli impressione videat signatam.

Bene valete.

XXXV. Beatus Simeon monachus et eremita in coenobio Padolinorensi agri Mantuani sanctorum confessorum canoni ascribitur. (Anno 1017-1024.)[COCQUELINES, Bullar., privileg. Rom. pont ampl. Collect. I, 322.] BENEDICTUS, servus servorum Dei, BONIFACIO, gratia Dei marchioni inclyto salutem charissimam cum benedictione apostolica.

Requisistis judicium nostrum sicut dignum fuerat, utrum in honore Simeonis nuper sanctificati, quod opera probant et innumera ac diversa miracula testificant, liceret vobis ecclesiam constituere, et ejus venerabile corpus honorifice collocare ibidem. De quo respondemus: Si ita coruscat miraculis, ut vester homo nobis asseruit, aedificate ecclesiam, collocate in ea eumdem, juxta quem altare consecrari rogate, in quo reliquiae antiquorum sanctorum cum sacratissimo corpore Domini nostri Jesu Christi, et sic demum divina ministeria celebrentur. Tractate eum ut sanctum, ut Sanctus sanctorum reddat vobis mercedem sancti, sicut ipse dixit: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, accipiet mercedem prophetae (Matth. X, 41). Ipse inspector est renum et cordium, et ipse illi dignam recompensationem remuneret, et vobis pro sancto desiderio gratiam suam indulgeat.

XXXVI. Benedictus VIII Richardo abbati Fuldensi monasterium S. Andreae donat. (Anno 1024.)[DRONKE, Cod. diplom. Fuld., 347.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, RICHARDO abbati venerabilis monasterii Salvatoris Domini nostri Jesu Christi et sancti Bonifatii, situm in loco qui Bocchonia juxta ripam fluminis quod vocatur Fulda, et per te in eodem venerabili monasterio tuisque successoribus in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum premium aput conditore omnium Deo, si venerabilia sanctorum loca ordinate ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia postulasti a nobis quatinus concede remus ac reconfirmaremus vobis supradictum monasterium Salvatoris Domini nostri Jhesu Christi et sancti Bonifatii, situm in loco qui Bochonia juxta ripam fluminis quod vocatur Fulda, cum omnibus rebus mobilibus et inmobilibus sibi pertinentibus que nunc habet et inantea Deo auxiliante habebit; iterum concedimus hac donamus vobis monasterio in honore sancti Andreae apostoli quod exaiulo, quod situm est juxta ecclesiam Sanctae Dei Genitricis semperque virginis Mariae quae a Presepe, cum omnibus mansionibus, caminatis, cellis vinariis, et quoquina, cum vineis et ortis juxta se cum diversis arboribus pomorum, cum curie atque puteum, cum introito suo et exito per porta majore a via publica et cum omnibus ad eum generaliter pertinentibus, seu que foris extra urbem sive infra urbem sunt, que ei juste ac rationabiliter pertinere dinoscitur, a presenti septima indictione perpetualiter inmunitate sancte nostre Romane sedis apostolice id ipsum sacratissimum monasterium permanendum statuimus et statuendo confirmamus, ita ut cuncta loca ipsius monasterii amodo et usque in finem seculi cum omni securitate et tranquillitate vos cum posteris vestris tenere et possidere valeatis, ut, sub juris dicione sancte nostre cui Deo auctore deservimus Ecclesie constitutum, nullius alterius ecclesie juris dicionibus submittatur. Pro qua re piis desideriis faventes hanc nostram auctoritatem id quod exposcitur effectui mancipamus; et ideo omnem cujuslibet ecclesie sacerdotem in prephato monasterio dicionem quamlibet habere aut auctoritatem preter sedem apostolicam proibemus; ita ut nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus nec missarum ibidem solemnitatem quispiam presumat omnimodo celebrare, ut profecto juxta id quod subjectum apostolice sedi firmitate privilegii consistit inconcusse dotatum permaneat locis et rebus tam eis quas moderno tempore tenet vel possidet, quam que futuris temporibus in jure ipsius monasterii divina pietas voluerit augere ex donis et oblationibus decimisque fidelium, absque ullius persone contradictione firmitate perpetua perfruatur. Constituimus quoque per hujus decreti nostri paginam ut quicunque cujuslibet ecclesiae presul vel quacunque dignitate predita persona hanc nostri privilegii kartam quam auctoritate principis apostolorum firmamus, temerare temptaverit anathema sit et iram Dei incurrens a cetu sanctorum omnium extorris existat et nihilominus prephati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat; apostolica auctoritate subnixa scriptum.

+ Bene valete.

Data VI. Idus Februar. per manus Piligrimi Coloniensis archiepiscopi et bibliothecari sancte sedis apostolice, qui vicem Benedicto commisit episcopo. Anno, Deo propitio, pontificatus domni Benedicti summi pontificis et universalis octavi papae XII, imperii vero domni Heinrici secundi imperatoris Augusti X, indictione VII.

DUBIA. XXXVII. Benedictus VIII Unwano archiepiscopo Hamburgensi pallium mittit, eique et successoribus ejus legationem et archiepiscopalem potestatem in omnia regna septentrionalia. (Anno 1022.)[LAPPENBERG, Hamburg. Urkund. I, 66.] BENEDICTUS, episcopus et servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo UNEWANNO, sanctae Hammaburgensis Ecclesiae episcopo, paternam dilectionem.

Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui || custodia die ac nocte ferre contenti sunt et ut ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant, quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles, nos qui pastores animarum dicimur, attendamus, et susceptum officium exhibere erga custodiam Dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro nostra desidia ante summum pastorem negligentiae reatus excruciet. . . .. . . ne quod ultus non fueris, perpetrari non permittas. Sit in te et boni pastoris dulcedo, sit et judicis severa districtio, unum scilicet quod innocenter viventes foveat, aliud quod inquietos feriendos a pravitate compescat. Viduis ac pupillis injuste oppressis defensio tua subveniat. Ecce, frater karissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii; quae si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis.

Legationem quoque et archiepiscopalem potestatem in omnia regna septentrionalia, Danorum scilicet, Suenorum, Norvenorum, Hislandicorum et omnium insularum his regnis adjacentium, tibi et omnibus successoribus tuis perpetuo tenenda concedimus.

Si quis haec infringere, aut permutare, aut violare in toto vel in parte temptaverit, sit excommunicatus in perpetuum, nisi resipiscat, et Ecclesiae Hammaburgensi satisfaciat.

Data per manum Petri, cancellarii sanctae Ecclesiae, in mense Aprili, indictione quinta.

XXXVIII. De electione abbatis Casinensis. Ego BENEDICTUS, catholicae Romanae sedis episcopus.

Constitutum praedecessoribus meis hoc facio, ut nunquam de consecratione Casinensis abbatis, quam hodie a serenissimo filio nostro Henrico imperatore suscepimus, pretium, aut censum, aut dationem requirant aut exigant; quod si aliter fecerint, et venaliter duxerint, quicunque in hoc deprehensus fuerit, sit maledictus a Deo Patre omnipotente, et Filio ejus Jesu Christo Domino nostro, et Spiritu sancto; sitque pars ejus cum Dathan et Abiron, qui in Dei Ecclesia seditionem excitaverunt; omnesque imprecationes quas Moyses famulus Dei contemptoribus legis imprecavit veniant super eum; sitque damnatus cum Anna et Caipha, qui Auctorem iniquo judicio damnaverunt; habeatque partem cum Juda traditore, qui pro amore pecuniae Dominum suum vendidit atque magistrum; sit anathematizatus a septem universalibus conciliis; alienus sit a consortio omnium sanctorum et ab omni Ecclesia Dei, et, in die judicii cum diabolo damnatus, non videat gloriam Dei. Amen.

Actum die apostolorum Petri et Pauli.

Ego Puppo patriarcha Aquilegensis.

Ego Belligrinus archiepiscopus Nepesinus.

Ego Boso episcopus Tyburtinus.

Ego Heinricus cancellarius domni imperatoris.

Ego Everardus episcopus et cancellarius domni imperatoris.

Ego Ugo cancellarius Everardi archicapellani.

XXXIX. Bulla Benedicti papae VIII qua Henrico sanitatem a S. Benedicto restitutam esse testatur, monasterioque Casinensi asserit dona ab imperatore delata. (Anno 1012-1024.)[TOSTI, Storia di Monte Casino, I, 251.] BENEDICTUS episcopus servus servorum Dei.

Notum volumus esse omnibus fidelibus Christianis, tam praelatis quam subditis, quia dominus Henricus imperator, spiritualis noster filius, perrexit ad monasterium Sancti Benedicti quod situm est in monte qui dicitur Castrocasini, ubi sacratissimum corpus ejusdem sanctissimi Benedicti humatum est; et quamvis maximam circa eumdem locum devotionem gereret, et nunquam terribilius ac venerabilius oratorium se vidisse assereret, tamen dubietatis scrupulo movebatur utrumnam beatus Benedictus corporaliter in eodem Casinensi coenobio quiesceret. Prae dolore autem quo gravissime idem imperator cruciabatur, nec plene dormienti, nec ex integro vigilanti sanctissimus Pater Benedictus eidem imperatori apparens, ubinam pateretur inquirit. Cui langorem protinus profitenti, sanctissimus Benedictus ait: « Scio quoniam tu me hactenus hic dubitasti quiescere; sed ne super hoc amplius dubites, meumque in loco isto una cum sorore mea certissime quiescere corpusculum credas, hoc tibi signum erit: cum primum hodie surrexeris in egestione urinae tuae tres lapillos non parvos egerere habebis, et ex tunc dolore isto amplius non laborabis, et scias quia ego sum frater Benedictus. » Et his dictis praesto disparuit. Experrectus imperator confestim surrexit, ac juxta visionem quam viderat sanitati pristinae redditus Deo et Patri Benedicto gratiam maximam retulit. Mane autem facto, veniens in conventum fratrum imperator ait: « Quidnam, domini mei, me consulitis donare medico qui me curavit? » Cumque responsum illi fuisset ut quidquid sibi de monasterio placeret, tolleret ac medico daret.: « Non, inquit, ita oportet, imperator: sed quod sanctissimus Pater Benedictus hac me evidenter nocte curavit, ratio est et quidem justissima ut de meamet camera illius debetur remunerare medelas. » Et haec dicens cum lacrymis gaudio mistis retulit omnibus quae videsset atque audisset; adjiciens: « Nunc plane pro certo cognovi quoniam vere locus iste sanctus est, et nulli mortalium est ulterius ambigendum quoniam hic sanctissimus Benedictus Pater pariter cum sancta sorore sua quiescat. » Ad fidem verborum tres illos lapillos, quos sub tenore visionis ante paululum egesserat, palam omnibus ostendebat. Imperator autem surgens et ad corpus beati Benedicti perveniens, obtulit beato Benedicto munera haec: Textum Evangelii de foris quidem ex uno latere adopertum auro purissimo ac gemmis valde pretiosis, ab intus vero uncialibus litteris atque figuris aureis mirifice decoratum. Calicem aureum cum patena sua gemmis et margaritis ac smaltis optimis laboratum cum mappula, cum quibus offertur, oloserica auro intexta de pallio diopistim adornatam optimis listis aureis, et orarium et mappula atque cingulum et stolam, singula intexta auro similiter, et pluviale diasprum cum lixtis auro textis, nec non et tunicam ejusdem subtegminis, aureis operibus exornatam. Situlam quoque et cuppam argenteam, cum qua fratres in festivitatibus biberint. Planetam diarodinam aureis lixtis ornatam una cum alba, et cingulo, stola atque manipulo. Recollegit autem a Judaeis qui retinebant in pignore pro quingentis aureis unam vestem de altario sancti Benedicti, quae fuit Caroli regis, nec non et calicem argenteum Saxonicum majorem cum patena sua, quem Theodoricus Saxonum rex beato Benedicto olim transmiserat. Nostra vero parvitas imperatoriae saluti congratulans, posuimus super altare beati Benedicti planetam optimam veneti coloris lixtis nihilominus aureis decenter ornatam, et stolam optimam auro bustam cum manipulo suo. Similiter et Belgrinus archiepiscopus obtulit planetam purpuream optimam aureis lixtis mensium duodecim signa habentibus, in circuitu adornatam, stolam cum aureo pluviali unum. Quae omnia posuimus super altare sancti Benedicti in perpetuum ibi habenda.

Quapropter ego qui supra Benedictus episcopus, servus servorum Dei, una cum praedicto imperatore omnes qui Christiano vocabulo censentur, obsecramus per Dominum Patrem omnipotentem et per Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui pro salute totius mundi nasci, mori et resurgere voluit, et per Spiritum sanctum, ex utroque procedentem, et per beatissimum Petrum apostolorum principem, qui habet potestatem ligandi atque solvendi, ut nullus unquam thesaurum et omnia quae praedictus imperator pro remedio animae suae in praedictam ecclesiam antea contulerit, quolibet modo vel ingenio aliquatenus tollere praesumat. Si quis autem, quod non optamus, hanc nostram obstestationem vel obsecrationem pro nihilo duxerit, et aliquid de ea quae superius scripta sunt, de praedicta ecclesia quolibet modo et temerario ausu tollere praesumpserit, sciat se anathematis vinculis innodatum, et a regno Dei alienum; et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, aeternis incendiis et suppliciis concremandus sit deputatus. At vero qui pio intuitu observator et in omnibus exstiterit custodiens hujus nostri apostolici constituti, et ad cultum Dei respicientibus ( sic ), benedictionis gratiam a misericordissimo Domino nostro per intercessionem beati Benedicti multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps esse mereatur. Amen.

Interfuere huic rei Puppo patriarcha Aquilegensis, Belgrinus archiepiscopus Coloniensis cum omnibus fere episcopis et abbatibus totius Galliae et Italiae.

XL. Benedictus VIII monasterii S. Petri Luxoviensis privilegia « a Joanne papa IV quondam concessa, totidem verbis, interventu Heinrici imperatoris renovat. » (Anno 1012-1024.)[MABILL., Annal. ordin. S. Bened., IV, 256.] . . . . Datum Romae Idibus mensis Aprilis, indictione prima. . . .